Epistolae vagantes

This is the stable version, checked on 12 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae vagantes
1073-1083
editio: incognita
fons: incognitus

GREGORIUS VII: EPISTOLAE VAGANTES

1 (1073, dopo il 30 giugno)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei carissimo fratri in Christo Lanfranco uenerabili Cantuariorum archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

Qualiter nobis apostolici regiminis honor et onus impositum sit, et quantis undique stringamur angustiis, praesentium tibi portitor indicabit, cui respectu tuae dilectionis etiam nonnulla nostris adhuc familiaribus occulta aperuimus. De caetero in primis fraternitatem tuam rogamus ut Deum pro nobis iugiter exorare non pigeat, et subditos sibi uel coniunctos fratres suis nos orationibus apud Deum iuuare commoneat. Quanto enim in maiore periculo positi sumus, tanto amplius tuis et bonorum omnium suffragiis indigemus. Nos etenim, si diuinae uindictae iudicium effugere uolumus, contra multos insurgere et eos in animam nostram prouocare compellimur. Nam dum omnes fere, sicut ait apostolus, quae sua sunt non quae Ihesu Christi quaerunt, regnorum principes et huius mundi potentes ut cupiditates suas expleant legem Dei et iusticiam non iam neglegenter deserunt sed summis conatibus impugnant, ut illud prophetae nunc sub oculis uideamus impletum: "Astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum, aduersus Dominum et aduersus christum eius." Episcopi uero et qui pastores animarum esse deberent, mundi gloriam et delicias carnis insatiabili desiderio prosequentes, non solum in semetipsis quae sancta quaeque sunt religiosa confundunt, sed subditos suos ad omne nefas operum suorum exemplo pertrahunt. Quibus non contraire quam nobis periculosum resistere autem et eorum nequiciam refrenare quam difficile sit, tua prudentia nouit. Sed quoniam quos dolores inter has patiamur angustias, ut supradiximus, huic communi filio nostro tibi referendum exeruimus, plura de his dicere supersedemus. Tuam uero fraternitatem etsi monitore non egeat, impellente tamen nos sollicitudine admonemus quatinus grauiora usquequaque resecare uitia studeat, et inter omnia et prae omnibus nefas quod de Scottis audiuimus, uidelicet quod plerique proprias uxores non solum deserunt sed etiam uendunt, modis omnibus prohibere contendat. Ad haec enim apostolica te auctoritate fultum esse uolumus, ut non solum in Scottis hoc scelus sed etiam in aliis, si quos in Anglorum insula tales esse cognoueris, dura animaduersione punias et radicem tanti mali prudenti sarculo correctionis penitus extirpare non differas.

2 (1073, dopo il 12 luglio)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei clericis monachis ac religiosis laycis disciplinam sancte recordationis Iohannis Gualberti abbatis imitantibus salutem et apostolicam benedictionem.

Licet uenerande memorie eundem Iohannem patrem uestrum corporeis oculis non uiderimus, quia tamen fidei eius puritas in Tuscie partibus mirabiliter resplenduit multo cum amore dileximus. Cuius sancte conuersationis quamuis uos imitatores esse non ambigamus, ut uigor rectitudinis uestre ad extirpandam de agro dominico zizaniam sollicitius inuigilet attentiusque ferueat paterne uobis exhortationis uerba impendimus. Vos itaque dilectissimi in quantum humana possibilitas permittit uitam illius sequentes et uere filios eius et heredes simili uos conuersatione probantes, uiriliter agite et confortamini in Domino et in potentia uirtutis eius. Documenta sanctarum scripturarum, quibus hereticorum argumenta destruuntur et fides sancte ecclesie defenditur contra membra diaboli que diuersis machinationibus christianam religionem conantur euertere, mens uestra cotidie meditetur et ea qua solet libertate in malorum confusione erigatur. Eos uero qui in uobis confidunt et consilium religionis uestre sequi disponunt more predicti patris uestri suscipite, et de his que ad salutem eorum pertinere uidentur sanctis exhortationibus instruite, ut non solum uestra sed et uos sequentium circumpositi populi considerantes sancta opera glorificent patrem uestrum qui in celis est. Nos autem ipsum amorem quem patri uestro et uobis olim impendimus donec nostros spiritus rexit artus exhibere desideramus, et tanto quidem deinceps maiori uos caritate fouebimus quanto uos in diuinis negotiis feruentiores esse probabimus, quibus non solum spirituale sed et seculare, si necesse fuerit, auxilium Deo adiuuante ministrabimus. Vos igitur omnipotentem Dominum exorate, ut ipse uires et facultates nobis tribuat, quatinus suscepti regiminis importabile pondus possimus tollerare et sanctam ecclesiam in statum antique religionis reducere. Valete.

3 (1074, dopo il 9 marzo)

G. episcopus seruus seruorum Dei R. Turonensi archiepiscopo.

Apostolicae sedis benedictionem tibi libenter mandaremus, nisi excommunicato Fulconi Andegauensi comiti te communicasse grauiter doleremus. Et quia in Romana synodo haec sunt relata et probabiliter enarrata, ab uniuerso sacri concilii coetu est laudatum ut, quoniam ab apostolica sede anathematizato adherere non timuisti, uerum etiam diuina illi misteria celebrare praesumpsisti, canonicae ultionis gladius in te deberet uibrari et depositionis sententia rite posset depromi. Sed interuenientibus carissimi fidelis nostri Astonis marchionis precibus hoc ad praesens distulimus et inducias tibi satisfaciendi usque ad proximam Omnium Sanctorum futuram festiuitatem concessimus. Quapropter fraternitatem tuam monemus ut ad hunc terminum uenire non dimittat ne, quod absit, nos in se quod non optamus depromere cogat.

4 (1074, aprile)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei clero et populo Matisconensis ecclesiae salutem et apostolicam benedictionem.

Quanta sit erga uos et locum uestrum apostolicae sedis beneuolentia ex amore quem in episcopum uestrum habemus cognoscere datur, qui episcopalis officii benedictionem et dignitatem per impositionem manuum nostrarum, auctore Deo, suscepisse dignoscitur. Caeterum ut ordinationis suae certa demonstrare possit indicia, sicut oportere cognouimus cum litteris nostris et apostolico sigillo eum ad uos remisimus, ammonentes uos et apostolica auctoritate praecipientes ut eum omni dilectione et gaudio recipientes unanimiter honoretis, et reuerentiam quae patri debetur et episcopo fideli obedientia ac deuota subiectione sibi exhibeatis, attendentes dominica uerba: "Qui uos audit me audit, et qui uos spernit me spernit." Tanto enim laetioribus animis hunc suscipere, uenerari, timere, debetis ac diligere, quanto eum ab omni simoniaca ambitione purum et incontaminatum, nec aliunde quam per ostium ad custodiam animarum uestrarum in ecclesiam introisse et episcopalis uigilantiae speculam constat ascendisse. Proinde nos multum uobis congaudentes rogamus et ammonemus dilectionem uestram quatenus ad regendam sibi commissam ecclesiam eiusque iura conseruanda, et ubi opus fuerit recuperanda, quantum ualetis consilium sibi et adiutorium praebeatis, et in omnibus quae ad christianam religionem pertinent eius ammonitionibus acquiescatis, scientes sibi ac uobis et ecclesiae cuius in Christo spiritales filii estis apostolica suffragia, quantum Deo praestante possumus, ad libertatem fidei uestrae et nostram profectumque salutis ubique prompta atque parata fore.

5 (1074, dopo il 16 dicembre)

Quanta sit mihi meditatio quantumque desiderium mare transeundi, ut christianis qui more pecudum a paganis occiduntur Christo fauente ualeam succurrere, erubesco quibusdam dicere ne uidear aliqua duci leuitate. Sed tibi, o charissima plena dilectione filia, nil horum dubito indicare, de cuius prudentiae studio quantum possim praesumere tu ipsa uix poteris exprimere. Quapropter uisis super hac re nostris literis quas mitto ultramontanis, si quid potes adhibere consilium immo creatori tuo adiutorium summopere procura, quia si pulchrum est, ut quidam dicunt, pro patria mori, pulcherrimum est ac ualde gloriosum carnem morticinam pro Christo dare, qui est aeterna uita. Credo enim multos milites in tali labore nobis fauere, ipsam etiam nostram imperatricem nobiscum ad illas partes uelle uenire teque secum ducere, matre tua in partibus his relicta pro tuendis rebus communibus; quia sic tute Christo iuuante possemus abire. Proinde praedicta imperatrix causa orationis ueniens multos ad hoc opus una tecum posset animare. Ego autem talibus ornatus sororibus libentissime mare transirem ut animam meam, si oporteret, uobiscum pro Christo ponerem, quas mihi semper cupio in aeterna patria adherere. Quid super hac re et de tuo aduentu Romam tibi uideatur, citissime procura rescribere. Quam Dominus omnipotens de uirtute in uirtutem ducendo dignetur benedicere, ut uniuersalis mater longo tempore de te possit gaudere.

6 (1075, febbraio)

G. seruus seruorum Dei Mogontino archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

Cum apostolica auctoritate et ueridicis sanctorum patrum sententiis incitati ad eliminandam simoniacam heresim et praecipiendam clericorum castitatem pro nostri officii debito exarsimus, tibi cui est clerus et populus amplissime dilatatus, cui praeterea plures et late dispersi suffraganei sunt, hoc obedientiae munus iniungere decreuimus, ut tam per te quam per coadiutores tuos hoc Romanae ecclesiae decretum uniuerso clero studiosius inculcares et inuiolabiter tenendum proponeres. Qua de re tibi etiam speciales litteras cudere bulla nostra impressas collibuit, quarum fultus auctoritate tucius animosiusque praeceptis nostris obtemperes et de sanctuario Domini simoniacam heresim et fedam libidinosae contagionis pollutionem expellas. Vnde non ab re tibi scribendum fore arbitrati sumus, nos iuxta auctoritatem sanctorum patrum in nostra synodo sententiam dedisse, ut hi qui per symoniacam heresim, hoc est interuentu precii, ad aliquem sacrorum ordinum gradum uel officium promoti sunt, nullum in sancta ecclesia ulterius locum ministrandi habeant; illi quoque qui ecclesias datione pecuniae obtinent omnino eas perdant, ne deinceps uendere aut emere alicui liceat; sed nec illi qui in crimine fornicationis iacent missas celebrare aut secundum inferiores ordines ministrare altari debeant. Statuimus etiam ut si ipsi contemptores fuerint nostrarum immo sanctorum patrum constitutionum, populus nullo modo eorum officia recipiat, ut qui pro amore Dei et officii dignitate non corriguntur uerecundia saeculi et obiurgatione populi resipiscant. Studeat ergo fraternitas tua sic se in his rebus nobis cooperatricem exhibere, sic crimina ista de ecclesiis tuis radicitus euellere, quatinus boni pastoris meritum apud Deum ualeas obtinere et Romana ecclesia de te sicut de karissimo fratre et studioso cooperatore debeat gaudere.

7 (1075, febbraio)

G. episcopus seruus seruorum Dei Magdaburgensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

8 (1075, febbraio-marzo)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri Ottoni Constantiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Instantia nuntiorum tuorum festinanter redire uolentium non permisit nos fraternitati tue que in Romana synodo constituta sunt seriatim intimare. Hec tantum necessario tibi scribenda fore arbitrati sumus, nos iuxta auctoritatem sanctorum patrum in eadem synodo sententiam dedisse, ut hi qui per symoniacam heresim, hoc est interuentu precii, ad aliquem sacrorum ordinum gradum uel officium promoti sunt, nullum in sancta ecclesia ulterius ministrandi locum habeant; illi quoque qui ecclesias datione pecunie obtinent omnino eas perdant, nec deinceps uendere aut emere alicui liceat; sed nec illi qui in crimine fornicationis iacent missas celebrare aut secundum inferiores ordines ministrare altari debeant. Statuimus etiam ut si ipsi contemptores fuerint nostrarum immo sanctorum patrum constitutionum, populus nullomodo eorum officia recipiat ut qui pro amore Dei et officii dignitate non corriguntur, uerecundia seculi et obiurgatione populi resipiscant. Studeat igitur fraternitas tua sic se in his nobis cooperatricem exhibere, sic crimina ista radicitus de ecclesiis tuis euellere, quatinus boni pastoris meritum apud Deum ualeas obtinere et Romana ecclesia de te sicut de karissimo fratre et studioso cooperatore debeat gaudere.

9 (1075)

Gregorius seruus seruorum Dei Ottoni Constantiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Perlatum est ad nos de fraternitate tua quod satis inuitus et mestus audiui quodque, si uel de extremo christiane plebis membro ad audientiam nostram deferretur, seueriore districtioris discipline censura esset proculdubio castigandum. Cum enim, apostolica auctoritate et ueridicis sanctorum patrum sententiis incitati, ad eliminandam symoniacam heresim et precipiendam clericorum castitatem pro nostri officii debito exarsimus, Mogontino uenerabili archiepiscopo confratri nostro, cui plures et late dispersi suffraganei sunt, hoc obedientie munus iniunximus, ut tam per se quam per coadiutores suos hoc Romane ecclesie decretum uniuerso clero studiosius inconculcaret et inuiolabiliter tenendum proponeret. Tibi quoque, cui plurimus Constantiensis episcopii clerus et populus amplissime dilatatus, ob eandem causam speciales litteras cudere bulla nostra impressas collibuit, quarum fultus auctoritate tutius animosiusque preceptis nostris obtemperares et de sanctuario Domini symoniacam heresim et fedam libidinose contagionis pollutionem expelleres. Apostolica namque beati Pauli prepollet auctoritas qua, fornicatores et adulteros cum ceteris sceleratis connumerans, diffinitam sue iussionis sententiam subicit: "cum eiusmodi nec cibum capere". Preterea uniuersus catholice ecclesie cetus aut uirgines sunt aut continentes aut coniuges. Quicumque ergo extra hos tres ordines reperitur, inter filios ecclesie siue intra christiane religionis limites non numeratur. Vnde et nos, si uel extremum laicum pelicatui adherentem liquido cognouerimus, hunc uelut precisum a corpore dominico membrum donec peniteat condigne a sacramentis altaris arcemus. Quomodo ergo sanctorum sacramentorum distributor uel minister esse debet, qui nulla ratione potest esse uel particeps ? Sed illa beati pape Leonis nos impulit auctoritas, qui subdiaconis ineundit conubii licentiam prorsus abstulit; quod decretum beati pape Leonis posteriores sancte Romane ecclesie pontifices, maxime doctor eximius Gregorius, ita pro lege sanxerunt ut deinceps tribus his ordinibus ecclesiasticis, sacerdotibus leuitis et subdiaconibus, uincula coniugalia omnino sint prohibita. Cum autem hec omnia tibi obseruanda pastorali prouidentia transmitteremus, tu, non sursum cor sed deorsum in terra ponens, predictis ordinibus frena libidinis, sicut accepimus, laxasti, ut qui mulierculis se iunxerant in flagitio persisterent, et qui necdum duxerant tua interdicta non timerent. O impudentiam, o audaciam singularem, uidelicet episcopum sedis apostolice decreta contempnere, precepta sanctorum patrum conuellere, immo uero preceptis contraria ac fidei christiane repugnantia de superiori loco et de cathedra pontificali subiectis ingerere. Quapropter tibi apostolica auctoritate precipimus, ut ad proximam synodum nostram prima ebdomada quadragesime te presentem exhibeas, tam de hac inobedientia et sedis apostolice contemptu quam de omnibus que tibi obiciuntur canonice responsurus.

10 (1075)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei clericis et laicis, maioribus et minoribus, in Constantiensi episcopatu consistentibus, christianam legem diligentibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Misimus fratri nostro episcopo uestro Ottoni litteras exhortatorias, per quas pro nostri necessitate officii apostolica auctoritate iniunximus illi ut symoniacam heresim de ecclesia sua penitus excluderet et castitatem clericorum studiose predicandam susciperet et firmiter tenendam episcopali uigilantia inculcaret. Nam sic eam nobis euangelice et apostolice littere, autenticarum synodorum decreta et eximiorum doctorum precepta insinuant, ut eam dissimulare et negligere sine magno anime nostre et populi christiani detrimento non possimus. Sed episcopus uester neque beati Petri reuerentia precepti neque officii sui sollicitudine attractus, ut nobis relatum est, que paterne suaseramus perficere curauit, et, ut non solum inobedientie uerum etiam rebellionis offensam contraheret, quemadmodum accepimus, palam clericis suis iussioni nostre immo beati Petri omnino contraria permisit ita ut qui mulierculas habuerant retinerent et qui non habebant illicita temeritate subintroducerent. Quod ut audiuimus moleste ferentes, secundam ei scripsimus epistolam, indignationis ei nostre motus ostendentes et idem preceptum iterato acrius inculcantes, quin etiam ipsum ad synodum Romanam que prima proxime quadragesime ebdomada futura est aduocauimus, ut pro se rationem reddat et inobedientie causas, si rationabiles habuerit, in audientia totius conuentus exponat. Hec ideo, filii karissimi, uobis innotescimus ut anime uestre saluti consulamus. Si enim beato Petro et sancte sedi apostolice fronte aperta repugnans et contumax esse uoluerit, liquido manifestum est quia qui matrem uel patrem inhonorat nullam a fidelibus patris et matris filiis iure obedientiam exigere aut querere debeat. Indignum est enim ut qui magistro detrectat subesse, magister auditoribus postulet preesse. Quapropter omnibus, sicut prediximus, maioribus atque minoribus Deo et beato Petro adherentibus apostolica auctoritate precipimus, si in obduratione sua persistere uoluerit, nullam ei obedientie reuerentiam exhibeatis. Neque id anime uestre perniciem esse putetis. Nam si, ut totiens iam prediximus, preceptis apostolicis uoluerit esse contrarius, ab omni illius subiectionis iugo beati Petri auctoritate absoluimus ita ut, si etiam sacramenti obligatione quilibet ei fuerit obstrictus, quam diu Deo omnipotenti et sedi apostolice rebellis extiterit, nulla ei fidelitatis exhibitione fiat obnoxius. Non enim cuilibet persone contra creatorem suum, qui cunctis preponendus est, aliquis debet obedire, sed debemus contra Deum superbienti resistere ut, saltem hac necessitate coactus, ad uiam iusticie addiscat redire. Quanti enim periculi quanteque a christiana lege sit alienationis obedientiam maxime apostolice sedi non exhibere, ex dictis beati Samuelis prophete potestis cognoscere, que sanctissimus papa Gregorius in ultimo libro Moralium procurauit exponere. Vt autem ea sint nobis in promptu, scripta transmisimus, quatinus indubitanter sciatis nos uobis nouam non dicere sed antiquam sanctorum patrum doctrinam propalare: Hinc Samuel ait: "Melior est obedientia quam uictime, et auscultare magis quam offerre adypem arietum; quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus ydolatrie nolle acquiescere". Obedientia quippe uictimis iure preponitur, quia per uictimas aliena caro, per obedientiam uero uoluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat quanto ante eius oculos, repressa arbitrii sua superbia, gladio precepti se immolat. Quo contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur ut quanta sit uirtus obedientie demonstretur. Ex aduerso igitur melius ostenditur quid de eius laude sentiatur. Si enim "quasi ariolandi peccatum est repugnare et quasi scelus ydolatrie nolle acquiescere", sola est que fidei meritum possidet, qua sine quisque conuincitur infidelis, etiam si fidelis esse uideatur.

11 (1075)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus clericis et laicis in regno Teutonicorum constitutis salutem et apostolicam benedictionem.

Audiuimus quod quidam episcoporum apud uos commorantium ut sacerdotes et diaconi et subdiaconi mulieribus commisceantur aut consentiant aut negligant. His precipimus uos nullomodo obedire uel illorum preceptis consentire, sicut ipsi apostolice sedis preceptis non obediunt neque auctoritati sanctorum patrum consentiunt. Testante diuina scriptura, facientes et consentientes par pena complectitur. Omnipotens et misericors Deus, qui ultra spem, qui ultra meritum miscretur et consolatur nos in omni tribulatione nostra, aperiat cor uestrum in lege sua et confirmet uos in preceptis suis ut, auctoritate beati Petri a cunctis peccatis absolutos, uos ad celeste regnum perducat regnaturos. Amen.

12 (1075)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus abbatibus et praelatis tam monachorum quam et canonicorum per Gallias constitutis salutem et apostolicam benedictionem.

Fraternitatem uestram, dilectissimi fratres, latere minime credimus quasdam aecclesiarum uestrarum beato Petro et nobis annuos census persoluere ex praecedentium patrum institutionibus debere. Sed quia quidam uestrum partim neglegentia partim uero tenaci induratione haec hactenus minus plene quam oporteret egerunt, hos ut emendari et debita soluere studeant, omnes autem ut apostolico praecepto: "Cui uectigal uectigal, cui tributum tributum", optemperetis commonemus. Vnusquisque enim non quod suum est sed quod alterius querat, quoniam si digne redarguitur qui prout oportet propria non largitur, qua sententia dignus est qui nec aliena rapere nec debita metuit retinere, dicente Domino: "Quae uultis ut faciant uobis, haec facite et uos illis", et: "Quod tibi non uis, alii non feceris." Nunc igitur, quia dilectum filium nostrum Hugonem Diensem episcopum ob ecclesiasticae utilitatis diuersa negotia in Gallias uices nostras exequuturum mittimus, et quia nemini potius credere debemus quem in omnibus a nobis sibi iniunctis fideliter egisse comperimus, quae nobis ex ecclesiis uestris specialiter debetis uos illi ad nos perferenda persoluere ac de retentis satisfacere iubemus.

13 (1076, marzo-luglio)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei fratri et coepiscopo Tridentino Heinrico salutem et apostolicam benedictionem.

Miramur fraternitatis tue prudentiam uerba nostra neglexisse ut secundum ea nullum decreueris dare responsum, maxime cum post sinodalem sententiam in Heinricum regem prolatam dilectio tua minime differre debuerit. Ad cuius nimirum sententie promulgationem nos iusticie zelo impulsos et non aliqua commotione iniurie concitatos manum exercuisse neque sollertiam tuam ignorare neque aliquem sane mentis hominem putamus posse ambigere. Quod tamen si in dubium cuiquam deueniret, constat eius rei rationem prius ex nobis fore scrutandam quam in illum preiudicium factum temere esse credendum. Verum utcumque sese opinio habeat factumue interpretetur, illud procul dubio clementia diuina sperantes promittimus: festum beati Petri non prius transeundum quam in cunctorum noticia certissime clareat illum iustissime esse excommunicatum. Et inde fraternitatem tuam uolumus atque monemus ut certos nos studeat facere utrum Deo an hominibus magis elegerit obedire utrumue iustitie obtemperando fidem Deo et sancte Romane ecclesie obseruare, quam filiis iniquitatis herendo conculcare censuerit. Rogamus etiam atque inuitamus ut ad seruicium beati Petri pro posse tuo milites mittere studeas, eosque si decreueris mittere Mathilde filie nostre notificare procures, cuius ope conducti securi possint ad nos et sine impedimento, fauente Domino, peruenire.

14 (1076, estate)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus episcopis ducibus comitibus ceterisque fidelibus in regno Theutonicorum christianam fidem defendentibus salutem et apostolicam benedictionem.

Audiuimus quosdam inter uos de excommunicatione quam in regem fecimus dubitare ac querere utrum iuste excommunicatus sit et si nostra sententia ex auctoritate legalis censure ea qua debuit deliberatione processerit. Quapropter qualiter ad excommunicandum illum adducti sumus, prout uerius potuimus teste consciencia nostra, oculis et intellectibus omnium patefacere curauimus, non tam ut singulas causas, que heu! nimium note sunt, quasi nostro clamore proiciamus in publicum, quam ut eorum opinionibus satisfaciamus qui putant nos spiritalem gladium temere et magis motu animi nostri quam diuino metu et iusticie zelo arripuisse.

Cum adhuc in diaconatus officio positi essemus, perlata ad nos de regis actionibus sinistra et multa inhonesta fama, propter imperialem dignitatem et reuerentiam patris et matris eius necnon propter spem ac desiderium correctionis sue sepe eum per litteras et nuncios admonuimus ut a prauitate sua desisteret et, memor clarissimi generis ac dignitatis sue, uitam suam moribus quibus regem et futurum, Deo donante, imperatorem deceret institueret. Postquam autem ad pontificatus apicem licet indigni uenimus et illius etas pariter cresceret et iniquitas, intelligentes Deum omnipotentem tanto districtius de manu nostra animam illius requisiturum quanto nobis ad increpandum illum pre cunctis libertas data fuisset et auctoritas, multo sollicitius eum modis omnibus "arguendo obsecrando increpando" ad emendationem uite sue hortati sumus. Qui cum sepe nobis deuotas salutationes et litteras mitteret, excusans se tum ex etate quod fluxa esset et fragilis tum quod ab his in quorum manibus curia erat multociens sibi male suasum atque consultum sit, monita nostra de die in diem se promptissime suscepturum uerbis quidem promisit, ceterum re et exaggeratione culparum penitus conculcauit.

Inter hec quosdam familiares suos, quorum consiliis et machinationibus episcopatus et multa monasteria inductis per precium lupis pro pastoribus symoniaca heresi fedauerat, ad penitentiam uocauimus, quatinus et bona ecclesiarum que per interuentum tam scelerati commercii sacrilega manu susceperant uenerabilibus locis ad que pertinerent, cum adhuc locus esset emendandi, redderent, et ipsi de perpetrata iniquitate per lamenta penitudinis Deo satisfacerent. Quos dum ad hec exequenda datas inducias spernere et in consueta nequicia pertinaciter stare cognouimus, sicut dignum erat sacrilegos et ministros ac membra diaboli a communione et corpore totius ecclesie separauimus, et regem ut eos a domo sua, a consiliis, et omni communione sua sicut excommunicatos expelleret admonuimus.

Interim uero, ingrauescente contra regem Saxonum causa, cum uires et presidia regni ex maxima parte a se deficere uelle conspiceret, iterum direxit nobis epistolam supplicem et omni humilitate plenam, in qua omnipotenti Deo ac beato Petro ac nobis ualde se culpabilem reddens preces etiam obtulit ut quod ex culpa sua in ecclesiasticis causis contra canonicam iusticiam et decreta sanctorum patrum deliquisset, nostra apostolica prouidentia et auctoritate corrigere studeremus, atque in eo suam nobis per omnia obedientiam consensum et fidele promisit adiutorium. Hoc idem etiam postea a confratribus et legatis nostris Huberto Prenestino episcopo et Geraldo Ostiensi episcopo quos ad illum misimus ad penitentiam susceptus, in illorum manus per sacratas stolas quas in collo tenebant repromittendo confirmauit. Deinde post aliquot tempus commisso cum Saxonibus prelio rex pro uictoria quam adeptus est tales Deo grates et uictimas obtulit ut uota que de emendatione sua fecerat continuo frangeret, et nichil eorum que nobis promiserat attendens excommunicatos in suam familiaritatem et communionem reciperet et ecclesias in eam quam consueuerat confusionem traheret.

Qua de re graui dolore perculsi, quamquam post contempta celestis regis beneficia pene omnis spes correctionis eius nobis ablata sit, adhuc tamen animum eius temptandum fore decreuimus, magis cupientes eum apostolicam mansuetudinem audire quam experiri seueritatem. Itaque misimus ei commonitorias epistolas ut meminerit quid et cui promiserit, ne credat se posse fallere Deum cuius quanto prolixior est patientia tanto seuerior est cum iudicare ceperit ira, ne inhonoret Deum honorantem se, ne potentiam suam ad Dei contemptum et apostolicam temptet extendere contumeliam; sciens quoniam "superbis Deus resistit humilibus autem dat gratiam." Preterea misimus ad eum tres religiosos uiros, suos utique fideles, per quos eum secreto monuimus ut penitentiam ageret de sceleribus suis, que quidem horrenda dictu sunt pluribus autem nota et in multis partibus diuulgata; propter que eum non solum excommunicari usque ad condignam satisfactionem sed ab omni honore regni absque spe recuperationis debere destitui, diuinarum et humanarum legum testatur et iubet auctoritas. Postremo nisi excommunicatos a sua participatione diuideret nos nichil aliud de eo iudicare aut decerneret posse nisi quod, separatus ab ecclesia, in excommunicatorum consortio foret cum quibus ipse potius quam cum Christo partem habere delegeret. Sane si nostra monita suscipere et uitam suam corrigere uellet, testem Deum inuocauimus, et uocamus, quantum nos de eius salute et honore gauderemus, quanta caritate eum in gremio sancte ecclesie amplecteremur, utpote eum qui, princeps populi constitutus et amplissimi regni gubernacula tenens, catholice pacis et iustitie defensor esse deberet.

Verum quanti ipse scripta aut per legatos missa nostra uerba fecerit eius facta declarant. Qui, indigne ferens se a quoquam reprehendi aut corripi, non solum a perpetratis criminibus reuocari ad emendationem non potuit sed, ampliori conscientie sue furore arreptus, non prius cessauit donec episcopos pene omnes in Italia, in Teutonicis uero partibus quodquod potuit, circa fidem Christi naufragare fecit, dum eos debitam beato Petro et apostolice sedi obedientiam et honorem a domino nostro Ihesu Christo concessum abnegare coegit.

Cum igitur iniquitatem eius ad summum prodisse uidimus, pro his uidelicet causis, primum quod ab eorum communione qui pro sacrilegio et reatu symoniace heresis excommunicati sunt se abstinere noluit, deinde quod pro criminosis actibus uite sue penitentiam non dico suscipere sed nec promittere uoluit, mentita ea fide quam in manus legatorum nostrorum promiserat, necnon quod corpus Christi id est unitatem sancte ecclesie scindere non expauit-pro his, inquam, culpis synodali eum iudicio excommunicauimus, ut quem mites non potuimus uel seueri ad uiam salutis Deo adiuuante reuocare ualeamus, aut si, quod absit, nec districtionis quidem censuram pertimuerit nostra saltem anima negligentie aut timoris discrimini non succumbat. Si quis igitur hanc sententiam iniuste uel irrationabiliter prolatam esse putauerit, si talis est ut sacris regulis intelligentie sensum prebere uelit, nobiscum inde agat et, non quod nos sed quod diuina auctoritas doceat, quod decernat, quod consona sanctorum patrum uoce iudicet patienter audiens, acquiescat. Nos tamen non estimamus quemquam fidelium qui ecclesiastica statuta nouerit hoc errore teneri, ut non hoc, etsi publice non audeat affirmare, uel in corde suo recte factum esse perhibeat. Quamquam etsi nos, quod Deus auertat, non satis de graui causa aut minus ordinate eum huiusmodi uinculo ligauerimus, sicut sancti patres asserunt, non idcirco spernenda esset sententia, sed absolutio cum omni humilitate querenda.

Vos autem, dilectissimi, qui iusticiam Dei non pro regia indignatione nec pro aliquo periculo deserere uoluistis, fatuitatem eorum qui de execratione et mendacio adnuntiabuntur in summatione paruipendentes, uiriliter state et confortamini in Domino, scientes quod illius partem defenditis qui insuperabilis rex et semper magnificus triumphator iudicaturus est uiuos et mortuos, reddens unicuique secundum opus suum. De cuius multimoda retributione et uos certi esse poteritis, si usque in finem fideles et inconcussi in eius ueritate perstiteritis. Propter quod et nos incessanter pro uobis rogamus Deum, ut det uobis uirtutem corroborari per Spiritum sanctum in nomine eius, et conuertat cor regis ad penitentiam, ut et ipse aliquando cognoscat nos et uos multo uerius amare eum quam qui nunc suis iniquitatibus obsecuntur et fauent. Quodsi Deo inspirante uoluerit resipiscere, quicquid contra nos moliatur semper tamen nos ad recipiendum eum in sanctam communionem, prout uestra caritas nobis consuluerit, paratos inueniet.

15 (1076)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei [omnibus in Christo fratribus, episcopis abbatibus sacerdotibus ducibus et principibus atque militibus omnibusque christianam fidem et beati Petri honorem reuera diligentibus in Romano imperio habitantibus,] salutem et apostolicam benedictionem.

Postquam fraternitati uestrae epistolam direximus quae ita incipit: "Gratias agimus omnipotenti Deo", a fidelibus sanctae ecclesiae accepimus quod rex summopere procuret nos ab inuicem seiungere suaque fraude decipere, modo per spirituales modo per saeculares personas. Proinde dubitamus ne forte ex nostris fratribus minus cauti pro licentia quam dedimus decipiantur. Et ideo ex parte beati Petri apostolorum principis praecipimus ut nullus eum praesumat a uinculo anathematis absoluere quousque illius satisfactio et penitentia per idoneos uestros nobis fuerit renuntiata, ut simul decernentes per legatos nostros quod aequum fuerit ac Deo placitum, omni fraude remota, apostolica auctoritate statuamus. Vos autem diligenter studete eam promissionem eamque securitatem ab illo accipere ut non uideamur pro columbae simplicitate serpentis prudentiam negligere. Quodsi inter hec, quod non optamus, morte praeuentus fuerit, non dubitet uestra fraternitas quam uera penitentia ueraque satisfactio promeretur absolutionis medicinam impendere. Data Tiburis iiii kal. Septembris.

16 (1076, dopo il 27 settembre)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei excellentissimo filio glorioso regi Anglorum salutem et apostolicam benedictionem.

Compertum esse celsitudini tuae non dubitamus quod dictus episcopus Dolensis ecclesiae, quae Britannicae provinciae principalis est sedes, suae salutis immemor et sanctorum canonum decreta conculcans, eamdem ecclesiam per simoniacam haeresim impudenter inuaserit et prolixo iam tempore oppresserit uiolenter. Datis namque comiti Alano copiosis muneribus, quae usque hodie ad probamentum prius nequitiae in propatulo extant, non per ostium in ouile Christi sed ut fur et latro aliunde irrepsit. Qui etiam nec hoc scelere contentus iniquitatem super iniquitatem apposuit et, quasi simoniacum esse parum et pro nihilo deputaret, nicolaita quoque fieri festinauit. Nam in ipso tam perniciose adepto episcopatu nuptiis publice celebratis scortum potius quam sponsam ducere non erubuit, ex qua et filios procreauit; ut qui iam spiritum suum animarum corruptori per simoniaca commercia prostituerat, per foedae libidinis incestum corpus suum ita in contumeliam diabolo consecraret; et sic in eo nullus locus superesset Conditori quem intus exteriusque obligatum totum sibi aduersarius non uendicasset. Nec tamen huc usque conatus malitiae substitit, sed etiam atrocissimum facinus turpissimumque flagitium horrendo etiam sacrilegio cumulauit. Nam adultas ex illicito matrimonio filias, praediis ecclesiae et redditibus nomine dotis collatis atque alienatis, scelere immanissimo maritauit. His iniquitatibus coopertus, eamdem tamen ecclesiam dilaceratam dissipatamque, si liceat, incubare molitur. Quibus de causis celsitudo tua nouerit illum iam beati Petri apostoli spiculo perfossum et nisi sceleris resipuerit anathemate mortifero esse damnatum. Quapropter paterna caritate te ammonere et causam breuiter exponere studuimus, ne fortasse per ignorantiam tam scelesto homini tandiu in tenebris suis iacenti ulterius auxilium praebeas neue sceleris eius te participem facias; sed sedi apostolicae nostrisque monitis modeste parendo illum a te repellas, uel etiam ut tandem aliquando sibi consulat atque ad remedium paenitentiae confugiat blande suadendo, si poteris, inducas. Nam tales in malo perseuerantes fouere et adiuuare nihil est aliud quam iram Domini contra se prouocare. Nos uero supradictae ecclesiae afflictionem diutius non ferentes, Deo inspirante, uirum uita probabilem et compertae religionis inibi ordinauimus et consecrauimus, uidelicet S. Melanii abbatem; qui cum ob alias causas quas explicare prolixum est ad nos uenisset, pontificatus onus ex insperato subire compulsus est. De quo confidimus in Domino quia si, ut desideramus litterisque nostris multipliciter implorare curauimus, principum terrae bonorum uirorum gratiam et studia habere meruerit, Domino cooperante, sub beati Petri patrocinio ecclesiam in melius restaurabit.

17 (dicembre 1076)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei archiepiscopis episcopis ducibus comitibus nec non maioribus atque minoribus in regno Teutonicorum constitutis salutem et apostolicam benedictionem.

Nos indigni et inutiles principis apostolorum serui statuimus ad uos, diuina auxiliante clementia, uenire et, postponentes pene omnium fidelium nostrorum consilia, ita profectionem nostram maturare ut VI Idus Ianuarii uelimus Mantue esse, ea quidem uoluntate et desiderio ut fiducia probate fidei uestre queque aspera et si necesse fuerit ipsam sanguinis effusionem pro libertate sancte ecclesie et salute imperii pura et sincera intentione subire non dubitemus. Vestri igitur studii sit eos de susceptione et seruicio nostro premonere quos prudentia uestra id posse et nobis debere cognouerit. Sit etiam ita studii uestri per partes uestras pacem firmare ut intentionis nostre propositum nichil possit impedire. Quod et quantas colluctationes cum nunciis regis habuerimus et quibus rationibus dictis eius obuiauerimus, quicquid his litteris deesse uidetur latores earum plenius indicabunt. Quibus sicut de his que per eos beato Petro et nobis promisistis indubitanter credimus, ita uos de his que ex nostra uobis parte dixerint credere uolumus.

18 (dicembre 1076)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus archiepiscopis episcopis abbatibus ducibus marchionibus comitibus omnibusque christianam et beati Petri apostolorum principis fidem et doctrinam defendentibus et obseruantibus in omni regno Teutonicorum salutem et beatorum apostolorum Petri et Pauli benedictionem omniumque peccatorum absolutionem. Ego qualiscumque sacerdos, apostolorum principis seruus, contra uoluntatem et consilium Romanorum, confidens de misericordia omnipotentis Dei et de uestra fide catholica, uenio ad uos, paratus propter honorem Dei et salutem animarum uestrarum mortem subire, sicut Christus pro nobis animam suam posuit. In hoc enim positi sumus ut per multas tribulationes tendamus et perueniamus ad regnum Dei. Vos autem, fratres mei karissimi et desiderantissimi, summopere curate ut uos possim Deo adiuuante adire uobisque in omnibus prodesse. Benedicat uos ex cuius gratia mihi dictum est ad corpus beati Petri in die ordinationis mee: "Quodcumque benedixeris benedictum erit, et quodcumque solueris super terram erit solutum et in celis." Amen.

19 (febbraio-marzo 1077)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilectissimis in Christo fratribus et filiis, archiepiscopis episcopis ducibus comitibus caeterisque principibus cum omni populo regni Theuthonicorum christianam fidem et religionem defendentibus, salutem et apostolicam bendictionem.

Sicut in prioribus literis et legatorum uerbis uobis significauimus, intelligentes quod digne Deo defensores iustitiae uos in uera oboedientia et apostolici principatus reuerentia exibuistis, in uestra fide et consiliis fiducialiter spem ponentes, contra uoluntatem pene omnium fidelium nostrorum, excepta carissima et fidelissima beati Petri filia uidelicet Mathilde, iter ad uos non solum inter multa incommoda sed et pericula aggressi sumus. Et peruenisse quidem potuissemus, si ducatum eo tempore, eo loco quo constitutum erat ex uestra parte habuissemus. Cum autem ex ipsa suspensione nostrae profectionis regi in Italiam properanti ad nos perueniendi daretur occasio, uicti eius humilitate et multimoda penitudinis exibitione, ab anathematis uinculo absolutum in gratiam communionis eum recepimus, de cetero nichil secum statuentes nisi quod ad cautelam et honorem omnium uestrum fore putauimus.

Cumque Langobardorum episcopi totius negocii summam ad communem conuentum et prudentiae uestrae consultationem reseruatam esse cognoscerent, nec de suis culpis ea quam sperabant impunitate absolutionem consequi potuissent, quantam superbiam quantosque maliciae conatus contra nos adorsi sint ad dicendum quidem triste, ad audiendum est abhominabile, cum illi qui in aecclesia Dei columpnae esse debuerunt non modo in compage corporis Christi nullum locum teneant sed pertinaciter impugnatores et quantum ad se destructores existant. De rege uero, ut in his quae nobis promisit simpliciter aut obedienter ambulauerit non multum letari possumus, praesertim cum ex eius praesentia pessimi quique contra nos et apostolicam sedem plus audaciae quam terroris pro perpetrata iniquitate habeant. Inter hec uestra consilia expectantes tandem per filium nostrum Rapotonem, quem ad uos misimus, hoc uos uelle et postulare cognouimus, si quomodo ad partes uestras transire possimus, atque id ut cautius fieri possit cum regis consilio et adiutorio agere studeamus. Nos itaque, sicut uobis mandauimus, uestrae uoluntati atque consiliis in omnibus secundum beneplacitum Dei satisfacere cupientes, id ipsum per nuncios nostros cum rege statuere atque coaptare operam damus. Verum quo animo ipse nobis et uobis in hac causa consentire debeat, ante missionem huius legationis, quoniam rex a nobis longe distabat, praenoscere non potuimus, sed mox ut cognouerimus uobis intimare non tardabimus.

Scitote igitur quoniam haec est uoluntas et desiderium nostrum, ut uel consensu regis uel si eo nolente fieri possit ad uos pro communi utilitate et salute omnium uestrum pertranseamus. Quod si, peccatis et prauorurn studiis obstantibus, fieri nequiuerit, absens tamen omnipotentem Deum obnixis semper orabo precibus ut corda uestra et fidem in omni gratia et uirtute confirmet, et ita in omnibus uestra consilia et facta dirigat ut libertatem christianae religionis indefessa uirtute defendere, et ea quae ad statum et gloriam nobilissimi regni uestri Deo dignissima et uobis utilissima sunt prouidere possitis et exequi. Vos autem in proposito defendendae iustitiae quod pro nomine Christi et aeterna retributione incepistis ita persistite ut ad coronam tam sancti tam Deo placiti certaminis, Deo donante, pertingere ualeatis. Plura uobis per scripta misissemus, nisi quod tales ad uos nuncios direximus quibus indubitanter credere potestis, in quorum ore quidquid in epistola minus continetur et pro uobis uel ad uos cor nostrum habet posuimus. Amen.

20 (gennaio-febbraio 1077)

Non eget, o fili, Deus offerri quicquam ex iniustitia sibi, quia, ut legimus, sic ei fiunt uictimae ex rapina quomodo si mactet quis filium in patris praesentia. Patratorem quidem multorum bonorum agnouimus fratrem nostrum Annonem archiepiscopum. Sed tamen in hac parte minime defendendus est non errasse, dum quod beato Nicolao praeripuit sanctae genitrici Dei gratum holocaustum aestimauit, dicente Domino per prophetam: "Quia ego Dominus diligens iudicium, et odio habens rapinam in holocausto." Nec fas est a fidelibus credi, matrem discrepare a uoluntate filii; dum id prorsus constet utrisque proprium atque commune, eadem uelle et eadem nolle. At tu, ne defendendo iniustitiam uidearis offendere Deum, tolle de medio quod, alias licet bonus, hic male consultus commisit episcopus Anno, ne et illius detrimentum sit coronae et tibi occasio culpae.

21 (28 giugno ca. 1077)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, regibus, principibus, clericis quoque ac laicis, in Narbonensi Gallia, Guasconia, Hispaniaque regione, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectissimi fratres et filii, prudentiae uestrae manifestissime notum est, quod Romana ecclesia hanc consuetudinem habuit ab ipsis suae fundacionis primordiis, ut ad omnes partes quae christianae religionis titulo praenotantur suos legatos mitteret; quatinus ea quae gubernator et rector eiusdem Romanae ecclesiae per suam praesentiam expedire non praeualet, uice sua legatis concessa, monita salutis ac morum honestatem per eos cunctis per orbem terrarum constitutis ecclesiis nunciaret, easque apostolica doctrina in omnibus quae sacrae religioni conueniunt diligenter instrueret. Proinde horum presentium portitorem, uenerabilem confratrem nostrum A. episcopum, ad partes uestras dirigimus ut, quae ibi uicia eradicanda sunt a fundamento euulsis, plantaria uirtutum Deo auctore sollerti uigilantia plantare procuret. Quem sicut nostram immo beati Petri presentiam uos suscipere apostolica auctoritate iubemus; ac sic pro reuerentia apostolicae sedis cuius nuncius est, uos in omnibus sibi obedire atque eum audire mandamus ut propriam faciem nostram seu nostrae uiuae uocis oracula. Scriptum est enim: "Qui uos audit, me audit". Agite itaque prudenter ac religiose; et sic uos oboedientes Deo et sancto Petro in omnibus exhibite, quatinus, ipso apostolorum principe interueniente, utriusque uitae gloriam et felicitatem consequi mereamini.

22 (dopo il 9 marzo 1078)

G. episcopus seruus seruorum Dei clero et populo Turonensi salutem et apostolicam benedictionem.

Archiepiscopi uestri diligenter causam discutientes, intelleximus non legali accusatione eum ab officio suspensum fuisse, praesertim cum eadem causa ante praesentiam antecessoris nostri uenerandae memoriae pape Alexandri discussa et determinata fuerit. Quapropter apostolica auctoritate episcopale et sacerdotale officium sibi reddidimus. Verum quia aliqui uestrum contra eum adhuc submurmurant et eadem infamia uigilat, decreuimus legatum nostrum cum legato Diensis episcopi ad uos dirigere, quatenus certam et meram ueritatem huius rei a uobis percipiant. Vnde interdicimus ex parte beati Petri apostolorum principis ut nullus uestrum contra eum dubium testimonium aut quod canonice possit improbari proferre praesumat, sed quod uidit et audiuit et certissimum habet ueraciter dicat. Nam si aliter praesumptum fuerit, et testis falsitatis damnabitur et causa illa ulterius in perpetuum non discutietur.

23 (estate 1078)

G. episcopus seruus seruorum Dei R. Turonensium uenerabili archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

Specialem quandam fiduciam, frater dilecte, mater tua sancta Romana aecclesia in fraternitate tua habere promeruit, quippe quam affabiliter et quanta dilectione cum ad se uenisti te susceperit, quam paterne te correxerit, potest et debet prudentia tua recordari, immo haec sic fixa et sic detecta ut euelli et caligari nullo modo possint, ante oculos cordis semper habere; ac ideo decet te ut fructum debitae reuerentiae in omnibus quibus tuo auxilio indiguerit sibi prudenter et ex fide exhibeas, ut talium fructuum flagranti odore mater tua intellegat qua dilectione sibi adhaereas. Recordari debes et uales, frater, cum a nobis recesseris, nos iam ad partes tuas legatos destinasse, quorum unum fore domnum abbatem Cluniacensem, nisi necessarium obstaculum impediret, disposueramus. Verum longe aliter euenit quam excogitaueramus, et multorum hereticorum heresis sole clarius detecta mutare sententiam super legatis extorsit. Vnde nobis uisum est domnum Hugonem Diensem episcopum, ac Hubertum sanctae Romanae aecclesiae et nostrum dilectum filium, cum his quoque domnum Wicardum Bisontiensem clericum, ad partes tuas mittere et uicem curae nostrae illis iniungere. Qui conuocatis ex uobis qui ad aecclesiastica negotia tractanda idonei noscuntur una uobiscum diligenti examinatione perquirant, et inquisitis quibuscumque potuerint iuste determinationis finem imponant. Quod si contigerit aliquam partem spiritu superbiae ductam nolle oboedire iustitiae, ei parti quae iustitiam habet fauere uos uolumus et praecipimus, rebellem autem aecclesiastica censura arceri apostolica auctoritate praecipimus. Preterea si contigerit aliquo impedimento interueniente praedictos legatos ibi simul esse non posse, eis autem qui fuerint, etiamsi unus tantum, similiter ac si simul essent fraternitatem tuam cauere atque ut mihi si praesens essem oboedire praedicta auctoritate monemus. Vnde praedicto Huberto quem in Brittanniam praemisimus cum ad fraternitatem tuam uenire contigerit in praedictis ut mihi cauere, in praedictis ut mihi oboedire ammonemus et nobis commissa auctoritate iubemus. Si qua uero sibi fuerint necessaria ut homini qui a Roma usque ad Brittanniam elaborauerit et a Brittannia usque Romam, si Deus dederit, modis elaborat uenire, caritas tua sibi impertiri nostri causa et amore non dubitet, ut ex filii intelligatur dilectione quanto matrem amplectaris amore.

24 (25 novembre ca. 1078)

G. episcopus seruus seruorum Dei H. Lingonensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Peruenit ad aures nostras quod tu et Hubertus huius aecclesiae legatus Rodbertum Flandrensium comitem excommunicastis. Vnde mirari satis nequeo quod tale aliquid sine praecepto meo et uicarii mei consensu, Diensis uidelicet episcopi, quia aliter fieri a uobis non debuit, facere praesumpsistis, praecipue cum in talibus aut illis partibus uobis nullas uices meas concesserim. Quapropter apostolica auctoritate tibi praecipio ut ad Diensem episcopum uenias et cur hoc ausus sis facere in ueritate sibi aperias, quatinus Deo largiente quod iustum sibi uisum fuerit super hac tua culpa decernat. Monemus quoque te et monendo praecipimus ut peregrinis ad limina apostolorum uenientibus uel redeuntibus nullam omnino iniuriam facere uel fieri in partibus tuis permittas, unde iam multas contra te querimonias audiuimus, si gratiam Dei et sanctorum apostolorum et nostram benedictionem et dilectionem habere desideras.

25 (fine novembre 1078)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus archiepiscopis et episcopis in Teutonico atque in Saxonico regno commorantibus omnibusque principibus, cunctis etiam maioribus atque minoribus qui non sunt excommunicati et obedire uoluerint, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam ex lite et dissensione que tandiu inter uos sunt maximum in sancta ecclesia periculum, maximum undique inter uos detrimentum fieri cottidie cognoscimus, idcirco uisum est nobis, uisum est et fratribus nostris in concilio congregatis, summo desiderio estuare, summa ope elaborare pro uiribus quatinus idonei nuntii tam religione quam scientia pollentes e latere sedis apostolice ad partes uestras mitterentur, qui religiosos episcopos, laicos, etiam pacis amatores et iustitie in partibus uestris commorantes ad hoc opus ydoneos congregarent, qui, Domini gratia preeunte, die et loco ab illis statuto tam ipsi quam quos ipsis adhuc iungere debemus aut pacem componant aut ueritate precognita super illos qui sunt tanti discidii causa canonicam censuram exerceant. Verum quoniam nonnullos, diabolico instinctu confectos, iniquitatis sue facibus ignitos, cupiditate inductos, discordiam potius quam pacem fieri et uidere desiderantes fore non ignoramus, statuimus in hac synodo ad hanc eandem formam sicut et in preterita, ut nulla umquam persona alicuius potentie uel dignitatis, siue magna siue parua, siue princeps siue subiectus, aliqua presumptione presumat legatis nostris obsistere, et postquam ad uos peruenerint de componenda pace contraire, nec postea contra interdictum illorum alter in alterum audeat insurgere, sed usque ad diem ab illis statutam firmam pacem omnes sine ulla occasione et fraude obseruent. Quicumque autem hec statuta nostra ulla presumptione uiolare temptauerint, anathematis uinculo eos ligamus et non solum in spiritu uerum etiam in corpore et in omni prosperitate huius uite apostolica auctoritate innodamus et uictoriam eis in armis auferimus, ut uel sic saltem confundantur et duplici contritione conterantur.

26 (fine febbraio 1079)

G. episcopus seruus seruorum Dei R. regi omnibusque secum in regno Saxonum commanentibus, tam episcopis quam ducibus et comitibus necnon maioribus et minoribus, peccatorum absolutionem et apostolicam benedictionem.

Cum Veritas ipsa dicat omnium qui propter iusticiam persecutionem paciuntur regnum esse celorum, et Apostolus clamet neminem nisi qui legitime certauerit posse coronari, nolite, filii mei, in hoc qui uos iam multo tempore exagitat bellico furore deficere; nolite per ullius fallentis persone mendacia de nostro fideli adiutorio dubitare; sed magis magisque pro tuenda ueritate ecclesiastica, pro defendenda uestre nobilitatis libertate, labori iam citius finiendo incumbite et ex aduerso ascendendo uos et corpora uestra quasi murum pro domo Dei opponere satagite. Quicquam iam in duabus sinodi nostre conuentionibus de rege R. et de Heinrico statutum sit, quidque ibi de pace et concordia regni etiam cum iuramentis sit diffinitum, per litteras nostras et per legatos uestros nisi forte capti sint apertissime potestis agnoscere ; et si quid adhuc remanserit per episcopos Metensem et Patauiensem et abbatem Augustensem qui nobiscum finem rei prestolando morantur cum ad uos ipsi peruenerint quasi in promptu habetis audire. Postremo hoc uos ignorare nolumus, quia omni qua oportet instantia tum orationis nostre assiduitate tum officii nostri grauitate et prospiciendo consulere et consulendo prospicere uestre necessitati non dubitamus.

Audiuimus de uestro archiepiscopatu Magdeburgensi indisciplinatam quorundam eiusdem ecclesie filiorum pro acquirendo seculari habitu et honore obortam fuisse contentionem et eorundem, quod etiam erubescendo dicimus, bonam et conuenientem ad hoc opus non esse conuersationem. Quos modis omnibus ex precepto Dei omnipotentis et sancti Petri et nostro ne sibi in locum damnationis culmen arripiant regiminis prohibete et Dei dignum dispensatorem prout ius postulat et ordo cum nostra uoluntate et apostolica benedictione et communi omnium bonorum tam clericorum quam laicorum electione disponite. Vos enim ipsi nostis quod in constituendis episcopis neglecta sanctorum patrum instituta hunc qui modo funditur sanguinem genuerunt, et adhuc nisi prouideantur peiores prioribus errores fouendo parturiunt.

27 (marzo-aprile 1079)

G. episcopus seruus seruorum Dei R. regi et omnibus secum christianam religionem defendentibus salutem et apostolicam benedictionem.

Quod regnum Theutonicorum, hactenus inter omnia mundi regna nobilissimum, iam uideo incendiis cedibus et rapinis deuastari confundi et annullari, quam magnus exinde cordi meo dolor insideat, quam continuus in uisceribus meis me gemitus afficiat, testis est ille solus qui omnium hominum corda scrutatur et probat. Deferuntur enim mihi iam sepius legationcs H., cum per proprios nuncios tum per cognatos et aliarum terrarum principes et affines, modo omnem oboedientiam promittendo, modo per uaria ingenia sollicitando id a me summo conamine cupientes efficere quo me ad uotum suum suis partibus ualeant inclinare. Verum quia hinc inde et Romana grauitas et apostolica mansuetudo me per mediam iusticiae uiam incedere cogit, omnibus quibus possum modis hoc oportet intendere, quomodo ueram a falsa iusticiam, perfectam a ficta oboedientiam iudicio sancti Spiritus ualeam discernere et rato ordine ad finem usque perducere. Haec uero et alia, si propitio Deo ad uos sani perueniunt, legati mei melius quam hae litterae uiua uoce testificabuntur et docebunt.

Audiui quidem a legato meo B. metropolim Magdeburgensem iamdiu esse uiduatam et adhuc peruersa quorundam contentione ne desponsari possit fuisse turbatam. His modis omnibus ex praecepto Dei omnipotentis et sancti Petri et meo ne praeualeant resistite, et domui Dei dignum dispensatorem per ostium introducere cum communi omnium religiosorum tam archiepiscoporum quam episcoporum nec non etiam clericorum et laicorum consensu et electione procurate. Quodsi meis uultis adquiescere consiliis, audio enim inter uos esse quosdam boni testimonii uiros, A. scilicet Goslariensem decanum, G. Bertaldi ducis filium, H. Sigifridi comitis filium, quorum unum me praecipiente et consentiente eligite et in archiepiscopum praenominatae aecclesiae ordinate. Si uero in his tribus qui dignus sit non poterit inueniri, in contritione cordis orando et ieiunando ad Deum conuertimini, rogantes ut, sua reuelante gratia, persona quae huic negocio sit conueniens possit ostendi, hoc proculdubio scientes, quia sicut illum qui ambitu saecularis potentiae inordinate intrauerit, uinculo excommunicationis alligabo, ita quoque eum qui canonice intronizatus fuerit a peccatis absoluo et apostolica benedictione benedico.

28 (aprile 1079)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis in Christo filiis sancti Benedicti monachis salutem et apostolicam benedictionem. Audiuimus, quod sine grauissimo dolore dicere non possumus, quosdam homines a Iordano principe suggestione diaboli missos secretarium uestrum intrasse et quaedam commissa uobis inaudita temeritate detulisse. In quo facto nimiae neglegenciae et acriter ulciscendae timiditatis uos et abbatem uestrum arguere possumus. Et grauius aduersum uos commoueri deberemus nisi ea qua uos semper caritate dileximus detineremur. Siquidem tolerabilius nobis uideretur uillas et castella sancti Benedicti in praedam et direpcionem dari quam ut sanctus locus et per totam, ut credimus, christianitatem famosus et uenerabilis tante ignominie periculo subiaceret. Quapropter, huius temeritatis noxam inultam esse non ferentes, praesertim cum locum uestrum uiolatum esse et exemplo huius facinoris deteriora posse uobis contingere perpendamus, ammonemus ut diuinum officium in ecclesia beati Benedicti non faciatis, sed altaria omnia que intus sunt detegentes quantum sit huiusmodi uiolacionis periculum quosque cognoscere faciatis. Si enim in ecclesia sancti Petri humano sanguine respersa diuinum officium non sine diligenti reconciliatione celebratur, multo magis istud quod in ecclesia beati Benedicti perniciosius commissum est competenti indiget expiacione. Vos itaque omnipotentem Dominum instanter deprecamini ut tristiciae mentis nostrae dignetur super hac re nobis consolacionem impendere, et ad reparandam in omni uestram dignitatem modis quibus decet nos instruere.

29 (aprile 1079)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei uenerabili congregacioni Casinensis cenobii salutem et apostolicam benedictionem. Nuper, dilectissimi fratres, nos uiolencia sacrilegii huic reuerentissimo loco illata compulsi uestrae ecclesiae officium ob tantum facinus irrogatum interdiximus. Verum quia ascensionis Domini sollempnitas toto uenerabilis orbe nunc imminet, nolentes iam propter alicuius scelus in tanto festo tam religiosum locum officio pietatis carere, decreuimus et uos et eundem locum interdicto absoluere. Quapropter apostolica mansuetudine ducti reddimus et ecclesiae ministerium cultumque religionis et deuocioni uestrae licenciam celebrandi. Volumus eciam atque rogamus caritatem uestram ut nostri memores pro nobis preces fundatis ad Dominum, pro statu quoque sanctae Romane ecclesiae rectori rerum cotidie supplicetis, nec non tam pro inimicis quam eciam pro amicis dilectionis affectu omnipotentem Dominum deprecari sedulo memineritis et studeatis; nec non et pro illo qui tam sanctissimum locum toto mundo famosum uiolauit preces effundite, ut Deus det illi cor penitens et sic eum ad se conuertat ut in hac uita et futura mereatur graciam Dei optinere.

30 (aprile-maggio 1079)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri Hugoni Diensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Quod diuina clementia pacem ecclesiae tuae restituit, sciat fraternitas tua nos haud aliter quam de nostra aut sanctae Romanae ecclesiae tranquillitate et profectu gaudere. Et hoc in mente tua semper maneat fixum quod omnipotens Deus, cui fideliter famulari toto cordis affectu anniteris, et temporalem tibi pacem competenter conciliabit et sempiternam meritis tuis bonus remunerator retribuet.

De discordia uero quam inter Lugdunensem archiepiscopum et abbatem Cluniacensem significasti, nouerit dilectio tua nos non parum grauari sed, quoniam inter religiosos iurgia sunt, multum profecto dolere. Quippe quorum concordia multis prodesse poterat et debucrat, non dubium est quin de eorum dissensione plurimis oriatur et futura sit grauis pernicies. Vnde fraternitatem tuam uigilare oportet et curare necesse est religiosos tibi uiros adhibere et ita praefatos ex parte nostra super concordia conuenire. Denique quicumque illorum iustitiae secundum consilia uestra non adquieuerit, nulli sit ambiguum quod nos in eum grauiter, omnis personae acceptione postposita, commouebimur. Quia uero in partibus praeordinatis concilium celebrare non potuistis utiliter, competens arbitramur ut aptum locum diligentia uestra inueniat ubi synodo congregata Remensis archiepiscopi causa diligenter examinetur. Et quidem si idonei accusatores et testes inuenti fuerint quod obicitur ei canonice comprobantes, quam iustitia dictauerit sententiam dare absque hesitatione uos uolumus. Alioquin si tales personae fuerint quae recipi rationabiliter nequeant, quoniam turpis de eo fama non solum Galliam uerum etiam fere totam repleuit Italiam, sex episcopis quorum uita non notetur infamia assumptis sibi, si potest excuset se, et sic purgatus cum pace in aecclesia sua et propria dignitate remaneat. Preterea eum quem per saecularem potestatem, id est regiam inuestituram, Cabilonensem aecclesiam intrasse significastis, ab omni regimine et spe ipsius aecclesiae alienum esse, apostolica auctoritate decernimus. Quodsi post huius nostrae interdictionis sententiam ad huius regiminis dignitatem aspirauerit, quid beati Petri gladius ualeat sine dubio experietur et in perpetuum nulla sibi aecclesiastici regiminis fiducia relinquetur. Ad comprimendum etiam multorum conatus illicitos qui obstinatis animis non timent Deum postponere et superbiam suam propalare, diabolum imitantes qui, non contentus sibi concessis, dum illicite nititur ad altiora et quod habebat iuste amisit, uolumus uos in omnibus conciliis uestris uice nostra omnes illos excommunicare quicumque apostolicae sedis decreto super hac re synodaliter constituto obuiare praesumpserit et de manu alicuius layci inuestituram aecclesiarum susceperit, ut his saltim terroribus a spe ambitionis suae reducti non aliunde ut fures et latrones ad ouile dominicum ascendant, sed ex habitatione religiosorum uirorum inuitati, ut boni et idonei pastores per ostium ingrediantur.

Admonemus etiam ut uiscera pietatis tuae dolor et calamitas Linguonensis aecclesiae penetret, et una cum fratre nostro Lugdunensi archiepiscopo modis quibus ualetis, tantis eius periculis consulatis, illud principaliter perficientes ut in decanum qui fere omnia illius aecclesiae officia pessimis studiis arripuit iustam sententiam detis, et officia illa per religiosos et competentes uiros pure deinceps administrentur.

31(luglio-ottobre 1079)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis in Christo fratribus et coepiscopis Petro Albanensi et Odelrico Patauiensi salutem et apostolicam benedictionem.

Sunt multi, quibus tamen non credimus, qui de legatione uestra murmurare incipiunt, suspicantes uos aliter uelle incedere quam a nobis praeceptum est, et alterum uestrum nimis simpliciter, alterum uero non adeo simpliciter acturum esse causantur. Quapropter diligentissima circumspectione cauendum est uobis ut utramque suspicionem possitis extinguere. Quod ita facile cum Dei adiutorio proueniet, si praecepta nostra ante mentis oculos semper teneatis et nichil aliud praesumatis efficere nisi quod nos uobis noscimur non modo nudis uerbis uerum etiam litteris inculcando mandasse.

Volumus autem ut de causa regum uel regni, siue etiam de Treuirensi uel Coloniensi et Augustensi electis, uel de omnibus istis qui inuestituram per manum laicam acceperunt, nullum praesumatis exercere iudicium, summumque uobis studium sit, si rex adquieuerit uobis de statuendo colloquio et pace firmanda in regno et de restituendis episcopis in sedibus suis, et hec eadem cito ad nos aut per uos ipsos aut per certos legatos annunciare ut tot et tales personas possimus illuc ad constitutum tempus dirigere qui ad tantum negocium determinandum ualeant una uobiscum Deo auxiliante sufficere.

Interim uero sic uos utrique parti communes et ab omni suspicionis neuo, quantum in uobis est, cum diuinae gratiae adiutorio exibete immunes, ut iustitiae semper et nullomodo partibus faueatis sicut habetis formam nostram, qui uidelicet, postquam iudicium tanti huius negocii in manu beati Petri commissum est, nichil aliud uobis testibus intendimus nisi ut per iustitiae semitam incedamus. Ad nullam partem sinceritatem apostolicae discretionis infleximus, nullis promissionibus aut terroribus cessimus, nec aliud umquam Deo protegente acturos nos esse confidimus.

Preterea specialiter uobis de abbate Augiense iniungimus, qui nuper ad apostolorum limina ueniens non solum captus est sed etiam in loco eius quidam est tyrannice subrogatus, ut ea bona sua quibus exspoliatus est, expulso inuasore illo, restitui faciatis. Qui tamen, postquam de his quae perdidit fuerit pleniter inuestitus, si quid contra illum habet aliquis, paratus erit in nostro iudicio respondere; non enim debet ab alio aliquo iudicari qui in apostolica sede scitur a memet consecratus. Et certe grauis fuit praesumptio manum in eum ponere qui tanto erat priuilegio munitus. Quodsi inuasor ille contra interdictum nostrum praedicto fratri sua restituere contempserit, confestim in eum uelut in rebellem et inuasorem ex auctoritate apostolica sententiam excommunicationis intendite. Quidquid autem agitis uel quidquid uobis contigerit litteris semper mandare et frequenter ad nos mittere procurate. Omnipotens et misericors Deus, a quo bona cuncta procedunt, meritis beatae Dei genitricis Mariae dominae nostrae et beatorum apostolorum suorum Petri et Pauli, ab omni malo uos defendere et in omnem ueritatem inducere dignetur, quatinus quidquid agitis secundum timorem Dei et utilitatem sanctae ecclesiae feliciter peragatis.

Inter omnia studiosissime Wormacensis episcopi mementote qui, cum esset diu ab ecclesia sua expulsus et ob id Romam ueniret ut auxilium apostolicae sedis adquireret, non solum nichil sibi profuit sed modo etiam peius incurrit. Interim uos salutamus et rogamus ut sitis memores nostri memoris uestri apud Deum.

32 (1079)

G. episcopus seruus seruorum Dei per totum Italicum regnum et Teutonicorum debitam sancto Petro obedientiam exhibentibus salutem et apostolicam benedictionem.

Si qui sunt presbiteri uel diaconi uel subdiaconi qui iaceant in crimine fornicationis, interdicimus eis ex parte omnipotentis Dei et auctoritate sancti Petri introitum aecclesiae usque dum peniteant et emendent. Si qui uero in peccato suo perseuerare maluerint, nullus uestrum officium eorum auscultare praesumat; quia benedictio illis uertitur in maledictionem et oratio in peccatum, testante Domino per prophetam: "Maledicam", inquit, "benedictionibus uestris." Qui uero huic saluberrimo praecepto obedire noluerit idolatriae peccatum incurrit, testante Samuhele et beato Gregorio astruente: "Peccatum enim ariolandi est repugnare et scelus idolatriae nolle acquiescere." Peccatum ergo paganitatis incurrit quisquis, dum Christianum se asserit, sedi apostolicae obedire contempnit. Vos queso apostolicis praeceptis obedite ut ad hereditatem celestis regni mereamini peruenire.

33 (1079)

G. seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri R. Turonensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

Visis fraternitatis tuae litteris quibus praesentium litterarum post longum et communem patriae suae errorem sententiam apostolicae sedis non sine condigna paenitentia recognouisse significasti, precibus tuis assensum praebuimus, ita ut paenitentia iniuncta ab excommunicatione absolueremus et officium quo se suspenderat sibi redderemus, si tamen aliud crimen unde ab officio arceri debeat sibi non contradicit, etsi in promissionibus quibus se obligauit, uidelicet sanctae Romanae aecclesiae praeceptis obedire, perseuerauerit. Vnde uolumus ut, quia gratiam et amorem apostolicae sedis consecutus est, consequatur deinceps tuae dilectionis augmentum et ad suum suorumque filiorum exhortationis documentum, tanto quidem diligentius quanto regnum illud a praedicationibus expers et ad deteriora procliue esse dinoscitur; quatinus et ipse de his quae ad episcopalem pertinent sollicitudinem informetur et talentum tibi creditum in discussione diuini examinis tibi duplicetur. Quod autem tibi litteras non misimus, non negligentiae nostrae sed, ut uidemur recordari, legatorum festinantiae potes ascribere.

34 (1079 circa)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Anselmo uenerabili abbati Beccensi salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam fructuum tuorum bonus odor ad nos usque redoluit, quam dignas grates Deo referimus et te in Christi dilectione ex corde amplectimur, credentes pro certo tuorum studiorum exemplis aecclesiam Dei in melius promoueri et tuis similiumque tibi precibus etiam ab instantibus periculis Christi subueniente misericordia posse eripi. Nosti, frater: si iusti apud Deum praeualuit oratio, quid iustorum ? Praeualebit equidem, immo impetrabit sine dubio quod petierit. Ipsius etiam ueritatis auctoritate cogimur hoc confiteri: "Pulsate", inquit, "et aperietur uobis, petite et accipietis." Pulsate simpliciter, petite simpliciter, haec etiam quae sibi placeant. Simplex est ostium, simplex dator; uult peti simplicia et quae sibi conueniant. Hoc modo aperietur, hoc modo accipietis, hoc modo iustorum exaudietur oratio. Vnde uolumus tuam tuorumque fraternitatem assidue Deum orare ut aecclesiam suam et nos qui ei licet indigni praesidemus ab instantibus hereticorum oppressionibus eripiat et illos errore dimisso ad uiam ueritatis reducat.

Querimoniam apud nos fecit quidam peregrinus de quodam conuerso tuo. "Iustus Dominus et iusticias dilexit, aequitatem uidit uultus eius." Imitare Dominum tuum, imitare magistrum a quo habes doctrinam uitae. Praecipimus et nos ut ei iusticiam facias coram Huberto dilecto filio nostro et, ut intelleximus, amico tuo.

35 (luglio 1073/1079)

G. episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri R. Turonensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectissimus confrater noster Q. Nannetensis episcopus queritur quod abbas monasterii sancti Florentii partem diocesis suae iniuste sibi auferat et alteri episcopatui subdere praesumat. Redonensem etiam episcopum nichilominus de diocesi sua iniuriam maximam intulisse innotuit, et de aliis qui bona aecclesiac suae in Andegauensi episcopatu retinent; uolumus te diligenter operam dare quatenus ipse de his omnibus per te apostolica auctoritate fultum plenam iustitiam consequatur.

36 (luglio, 1073/1079)

G. episcopus seruus seruorum Dei B. uenerabili abbati salutem et apostolicam benedictionem.

Quicquid confrater noster Q. Namnetensis episcopus per scriptum monasterio uestro contulit nos priuilegio apostolicae sedis confirmauimus tam tibi quam successoribus tuis, et per eandem auctoritatem monasterium uestrum, salua iustitia eiusdem episcopi, omnia uobis ab eo collata in perpetuum tenere atque possidere sancimus.

37 (1078/1079)

G. episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo R. confratri et coepiscopo Turonensi salutem et apostolicam benedictionem.

Visis dilectionis tuae litteris manifeste intelleximus quae sit tibi deuotio et qui amor erga matrem tuam sanctam Romanam aecclesiam. Doluisti enim atque compassus es eidem matri tuae ac nobis, non utcumque sed ut caritas exigit et sanctum membrum decet amplecti suum uenerabile caput, prout litterae ipsae testantur; et quia iuste ac digne doluisti, concessit tibi Deus inde cito uenire ad gaudium. Quapropter certus esto, quod pro hac digna iustaque deuotione quam sancto pectore geris, a Romana aecclesia et nobis eam uicissitudinem semper omnibus diebus uitae nostrae habebis, ut in omnibus aecclesiae tuae honori prouidere semper simus parati, et ad quascumque ipsius utilitates nostrum auxilium imploraueris, impromptos nos ad succurrendum siue subueniendum aecclesiae tuae uel tibi habere minime poteris. De caetero de causa comitis Fulconis quia ad uotum tuae fraternitatis minime ad praesens forsitan respondemus, non miretur religio tua seu aliquo modo perturbetur; praestolamur enim Cluniacensem abbatem ad nos in proximo peruenturum, propiciante Domino, cui omne negotium uestrum superimponere decreuimus, ut ipse communicato tecum atque cum Diensi episcopo iusticia salua consilio quod melius fuerit inde diffiniat, ita tamen ut aecclesia tua ab infestationibus eiusdem comitis refrigerio pociatur.

38 (marzo 1080)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri Landrico Matisconensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Mirari ualde compellimur quomodo fraternitas tua, persuasione clericorum sicut audiuimus, in confirmatione priuilegiorum Cluniensis ecclesiae episcopo Albanensi legationem nostram ferenti inobediens extiterit, praesertim cum etiamsi aliquid, quod non credimus, inconsultius tibi irrogare uoluisset, quidquid esset pro reuerentia apostolicae sedis ferre decuisset. Itaque propter bonam uitam et pastoralem uigilantiam qua circa ecclesiam tibi commissam desudas, hanc culpam supportantes, praecipimus tibi quatenus, uocatis de melioribus monachis Cluniensis ecclesiae, ad communem locum inter Matisconem et Cluniacum uenias, ut in praesentia illorum praedictum priuilegium confirmes, et sic in episcopali officio restitutus adiuuante Domino populum tuum ualeas consolari. De caetero fraternitatem tuam paterno affectu quo eam amplectimur admonemus ne improbitati uel leuitati clericorum tuorum ulterius credulus existas, sed meis, qui te non tua diligo, potius quam illorum consiliis acquiescas. Quod si feceris scias profecto quod nos ecclesiam tibi commissam praeiudicium sustinere nullatenus patiemur. Interim autem sine omni inquietudine et discordia uos et abbas Cluniensis pacifice maneatis, donec coram uicario Diensi episcopo huiusmodi lis religiosarum personarum consilio terminetur, aut, si illud non potuerit fieri, nos utraque parte uocata et causa diligenter discussa, auxiliante gratia Dei, finem congruum imponere ualeamus. Clerici autem qui spiritu superbiae ducti contra legatum nostrum Albanensem episcopum turbam fecerunt et archiepiscopum Viennensem a Cluniaco reuertentem ablatis rebus suis contumeliose inuaserunt, apud Cluniacum nudis pedibus ante altare sancti Petri satisfaciant, et sic emendatis moribus absoluantur.

39 (marzo, 1080)

Domnus ac beatissimus papa Gregorius VII anno pontificatus sui septimo in basilica Lateranensi quae et Constantiniana dicitur in honore Saluatoris et beati Iohannis Baptiste consilium generale celebrans, indicto cunctis silentio, surrexit et dixit: Noueritis, fratres et consacerdotes nostri, immo tota haec sancta synodus cognoscat et sciat, quia cum ultra montes multa sint monasteria ad honorem Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli nobiliter et religiose fundata, inter omnia quoddam in illis partibus habetur, quod quasi peculiare et proprium beato Petro et huic aecclesiae speciali iure adheret, Cluniaticum uidelicet, ad honorem et tutelam huius sanctae et apostolicae sedis ab ipsis primordiis principaliter adsignatum, et faciente diuina clementia sub religiosis et sanctis abbatibus ad id usque dignitatis et religionis peruenit, ut ceteris monasteriis, quamuis multis antiquioribus, quantum ipse cognosco, in Dei seruitio et spiritali feruore praecellat, et nullum in terra illa quod ego sciam huic omnino ualeat adaequari. Nullus enim abbas umquam ibi fuit qui sanctus non fuisset. Quod abbates et monachi huius semper aecclesiae filii in nullo degeneres extiterunt, nec curuauerunt genua sua ante Bahal nec Bahalim, nec Geroboam, sed huius sanctae Romanae sedis libertatem dignitatemque imitantes, quam ab origine traxerunt, nobiliter sibi per successionis seriem auctoritatem seruauere. Non enim alicui umquam alienae uel terrenae potestati colla subdiderunt, in sola beati Petri et huius aecclesiae subiectione defensioneque permanentes. Et idcirco uolumus atque apostolica auctoritate firmamus et contradicimus, ut nulla umquam persona, parua uel magna, siue potestas aliqua, non archiepiscopus, non episcopus, nullus regum, ducum, marchionum, principum, comitum, nec etiam aliquis legatus meus, supra illum locum et monasterium umquam buccam suam aperiat aliquamue exerceat potestatem. Verum iuxta tenorem priuilegii nostri et antecessorum nostrorum auctoritatem, et libertatis immunitatem sibi ab hac sede concessam integram perpetuamque omnino possideat, ut tantummodo sub alis apostolicis ab omni aestu et turbine inpugnationis respiret, et in gremio huius sancta aecclesiae, ad honorem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli in perpetuum dulcissime quiescat.

Et ita uertens se domnus papa ad dextram partem sinodalis conuentus, percunctatus est eos dicens: "Placet ita uobis ? Iaudatis ?" Responderunt: "Placet, laudamus." Vertens se iterum in sinistram eodem modo interrogauit. Eodem quoque modo responsum est a sancto conuentu: "Placet, laudamus." Post haec uerba stando in throno pontificali perorata domnus papa assedit.

40 (prima del 23 dicembre 1080)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei clero, vicecomiti Aymerico, nec non uniuerso populo Narbonensi. Apostolicam benedictionem libenter mandaremus si in apostolicae sedis reatum incurrisse uos non cognosceremus. Verum, ubi ab eadem uos resipuisse excommunicatione cognouerimus et archiepiscopalem patri uestro Dalmatio obedientiam exhibere, benedictionem beati Petri mandabimus. Sicut nouit prudentia uestra, inimicus humani generis ecclesiam uestram malis et simoniacis pastoribus inuasam quasi ius proprium longo tempore possedit. Sed condolentes necessitati ac periculo uestro, bonum et legalem pastorem uobis praeficiendum censuimus, non aliunde sed per ostium, id est per Christum, intrantem. Qui enim aliter, id est sine Christo, ingrediuntur, fures sunt et latrones, ad hoc constituti, ut gregem dominicum mactent et perdant. Hic itaque, apostolicae sedis benedictione et auctoritate confirmatus, per exemplum laudandae conuersationis suae et documentum praedicationis quidquid culpa et iniuria malorum pontificum inter uos commissum est, Deo auxiliante, poterit corrigere uosque bonus pastor summo pastori deuotissime commendare. Admonemus itaque prudentiam uestram ut eum quem legaliter ecclesia Romana uobis constituit honeste et cum beneuolentia recipiatis et ei sicut spirituali patri et archiepiscopo obedientiam et reuerentiam impendatis, memores dominici sermonis fideles suos commendantis: "Qui uos audit, me audit; et qui uos spernit, me spernit." Neque enim uos ignorare uoluimus quod si quis uestrum, quod non speramus, obedientiam sibi contradixerit, iram Dei et uindictam beati Petri ad periculum suum prouocabit; et sententiam excommunicationis in Tolosa synodo a legatis nostris promulgatam apostolica auctoritate confirmabimus. Qui uero obediens fuerit, gratia et benedictione eiusdem apostolicae sedis gaudebit.

41 (1080)

G. episcopus seruus seruorum Dei H. Teruanensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem, si decretis apostolicae sedis scienter non resistit.

Clamor ct querimonia filiorum aecclesiae tuae peruenit ad aures nostras te contra decreta nostra immo sanctorumque patrum consensisse fornicationi clericorum, addentes etiam quod pueris illorum qui nolunt consentire huic iniquitati interdicis babtismum et mortuis sepulturam. Quod nos graue ferentes auctoritate apostolorum Petri et Pauli tibi praecipimus, ut hoc ita a te emendetur ut amplius ex hac re querela ad nos non ueniat. Insuper tibi praecipimus ut ad synodum quam Deo auctore in prima ebdomada quadragesimae celebraturi sumus omni occasione postposita uenias.

42 (1081)

G. episcopus seruus seruorum Dei omnibus fratribus in monasterio sanctae Mariae Vrbionensi constitutis salutem et apostolicam benedictionem.

De controuersia que inter uos et consacerdotem nostrum R. orta est, Deo auxiliante, certum finem componemus, ita ut nullam contra eum murmurationis occasionem habeatis. Certum siquidem sit uobis nos nullam in monasterio uestro praedicto legato nostro R. contra libertatem aecclesiae uestrae dominationem dedisse, sed hoc sibi concessisse ut, si uos ab monastica discederetis religione, liceret ei uice nostra corrigere. De cetero admonemus et apostolica auctoritate praecipimus ut confratri nostro Dalmatio archiepiscopo debitam solitamque impendatis obedientiam et eum benigne et honeste suscipientes in patrem et abbatem habeatis ut, sicut ante episcopalem ordinationem subditi sibi fuistis, ita deinceps regimini et magisterio suo subdamini. Cum autem, Deo annuente, archiepiscopatum suum habuerit in pace, ipse ad nos ueniet adducens quosdam ex uobis, et aecclesia uestra ad honorem et uestram libertatem ordinabitur.

43 (1081?)

G. episcopus seruus seruorum Dei P. abbati Ficeclensi et R. praeposito Campomaldi salutem et apostolicam benedictionem.

Petiuit religio uestra quatinus Vgicionem Bulgarelli filium de reatu suo non resipiscentem neque culpam suam confitentem sic absoluamus. Vos autem satis nouistis quia carum ipsum habere usque ad hoc graue facinus suum soliti fuimus, et certe ultra caeteros sui ordinis principes Tusciae antehac eum dileximus, eo quod ipse more patris sui bonos defendere et religionem in potestate sua plantare prae caeteris studuit. Vnde si quomodo rationabiliter postulationi uestrae possemus annuere, profecto tum propter praedictam bonitatem suam et preces uxoris suae, tum propter petitiones uestras eum libenter absolueremus. Verum neque ratio aut consuetudo sanctae aecclesiae hoc habet neque sanctorum patrum nos ad hoc inducit exemplum, ut iuste et canonice excommunicatus culpam suam non agnoscens nec ex corde ueniam petens mereatur absolui. Nisi enim quis ex intimo corde penitens reatum suum confiteatur, inutilis est absolutio nec dicenda nisi deceptio. Quod autem ipse comes ad malitiae suae defensionem se iniuste et ob alicuius gratiam dicit excommunicatum, perpendat et ex sanctorum patrum sententiis diligenter inquirat quid de conspiratoribus ipsi statuerint, et cum se in sacrilega conspiratione Lucensium fuisse meminerit, desinat ad augmentum mali flagitium suum maximeque defendere. Adhuc enim quod non minus est graue, quia episcopum Lucensem legaliter et canonice ordinatum de aecclesia sua expelli consensit uel permisit, merito in se anathematis gladium prouocauit. Enimuero nollemus nos ullam uel minimam personam pro qua Christus sanguinem suum fudit non dictante iustitia excommunicare, si sciremus ob id oportere nos aut exilium subire aut usque ad sanguinis effusionem deuenire. Permaxime autem ut praefatus comes ad paenitentiam sicut Christianum oportet de tanto facinore conuerteretur, optaremus profecto grande incommodum uel infirmitatem personae nostrae accidere. Proinde sanctitatem uestram inuitamus atque rogamus ut specialiter pro eo ad Dominum preces effundere cotidie memineritis, quatinus diuina pietas cor et mentem illius uisitet, compungat, et ad penitentiam conuertat, ut de culpis suis resipiscens gemens et indulgentiam poscens in reliquum per bonorum operum exercitia in membris sanctae aecclesiae digne possit connumerari.

44 (1081/1082)

G. episcopus seruus seruorum Dei V. Diensi episcopo et R. Cardinali et abbati salutem et apostolicam benedictionem.

Aquensis archidiaconus A. Queritur quod archiepiscopus W. et A. legatus noster nec non episcopus Vasantensis insurgunt aduersus ecclesiam suam et ecclesias quasdam eiusdem episcopatus sui auferunt et uiolenter inuadunt. Ausciensis quoque archiepiscopus et Amatus episcopus literis suis nobis significauere ab Aquensibus easdem ecclesias proprietati Olorensis ecclesiae ab antiquo tempore pertinuisse. Vnde fraternitati uestrae iniungimus ut, si potestis ambo, sin autem unus in competenti loco eorum negotium audiat atque, canonicis rationibus diligenter utrimque perscrutatis, Deo placentem et iustitiae congruum finem imponat.

45 (1082)

G. episcopus seruus seruorum Dei R. glorioso Flandrensium comiti salutem et apostolicam benedictionem.

Notum tibi esse non dubitamus quantum nos hactenus nobilitatem tuam dilexerimus, cuius industriam inter ceteros Franciae principes satis honesta fama commendabat. Vnde quia bonis studiis tuis congratulamur, cum contraria de te referuntur multum profecto dolemus. Audiuimus nuper te cuidam clerico sacrilegio Lamberto, qui publice Taruanensem episcopatum mercatus est, contra uoluntatem clericorum illi ecclesiae imposito imo ab eis omnino iampridem repudiato assensisse, eique adiutorium et potestatem ecclesiam inuadendi praestitisse. De qualibus ipsa Veritas dicit: "Qui non intrat per ostium in ouile ouium sed ascendit aliunde, ille fur est et latro", et beatus papa Leo: "Non habeatur inter episcopos qui non fuerit a clero electus et a populo expetitus." Oportet ergo prudentiam tuam diuinae maiestatis omnipotentiam et districtionem prae oculis incessanter habere, nulliusque mortalium gratiam uel timorem illi praeferre cui et uitam et salutem et honorem tuum non ambigis te debere. Ergo quia te audiuimus admonitu fidelitatis quam regi Philippo feceras ad id periculose esse inductum, ex parte omnipotentis Dei praecipimus ut, si praedictus Lambertus tam nefariis modis ad episcopatum prorupit, nullatenus ei sacerdotalem obedientiam uel reuerentiam exhibeas, sed a male mercata et inuasa sede alienum et extorrem facere praefatis clericis amminiculando procures. Non enim te decet aestimare illa te adiuratione ad tam grauissimum scelus adstringi, quia perniciosius est illum per quem iuratur quam cui iuratur, et Deum quam hominem offendere. Simul ipse satis perpendis quia plus debetur animae quam corpori, et tunc profecto fidelitas perspicue magis seruatur iubenti quando salus animae eius corporeis commodis et iniquis praelata iussis magis attenditur. Age ergo ut non pro homine supplicium sed pro Dei timore expectare debeas praemium; atque sic praedictis clericis qui promotioni illius libere ex parte Dei contradixerunt opitulari eosque defendere procures, ut quanto te gratia diuina altius sublimauit, tanto magis et bonis fiduciam et prauis terrorem praebeas, ceterisque principibus te imitabilem reddas. Plumbeo sigillo idcirco signari literas istas noluimus, ne si forte caperentur ab impiis eodem sigillo posset falsitatis quippiam fieri.

46 (1082)

G. episcopus seruus seruorum Dei clero et populo Taruanensis ecclesiae, praecipueque nobili comiti R., salutem et apostolicam benedictionem, si obedierint.

Sicut aliis literis misimus, non ignorat solertia tua nos iamdudum te satis diligere propterea quod te bonis studiis inter ceteros Franciae principes, fama ferente, audiuimus eminere. Nam potioris erga te dilectionis habendae causa nobis haec extitit, quia te christianae religionis amatorem ecclesiasticaeque disciplinae et honoris suffragatorem ac defensorem in quibusdam cognouimus. Vnde cum a solita probitate contraria forte audiuimus, quantum doleamus prudentia tua satis perpendit. Nuper uero de te quoddam nobis innotuit, quod, sicut a priscis moribus tuis alienum, ita quoque penitus credere uisum fuit indignum, uidelicet quod contradicentibus Taruanensis ecclesiae clericis renitentibusque, tua protectione auxilioque fretus, quidam Lambertus illius ecclesiae sedem inuaserit. Qui publice simoniacus, aperte diuini muneris emptor, quanto se in tali negotio turpiorem et impudentiorem ostendit, tanto tuum non fauorem sed zelum, non opem sed repulsionem experiri debuit. Verum quia obstante rege, sub specie timoris ne peierares, ad id mali inductus fuisse diceris, idcirco iampridem et nunc literis te admonere censuimus quatinus, uanum timorem abiiciendo, quod iure metuendum uidetur attenderes. Nouerit ergo prudentia tua fidelitatem terreno domino tunc non recte seruari cum coelestis Domini et Creatoris gratia per illam probatur offendi, et si corpori multo amplius animae, si mortali homini multo maxime sempiterno Deo fidem et deuotionem deberi. Proinde tam nobilitati tuae quam et praefatae ecclesiae clero et populo ex parte beati Petri praecipimus ut praedicto Lamberto nullam episcopalem reuerentiam exhibeatis, sed ipsum uelut furem et latronem existimantes ab inuasa sede propellere, fautoresque ipsius donec resipuerint cohibere procuretis. Quod si se praedictus inuasor ferre praeiudicium dixerit et de re sua non ita esse ut dicitur, se posse probare existimauerit, audientiam legati nostri Diensis immo Lugdunensis archiepiscopi petat, quatenus per competentem illius discussionem iustumque iudicium obtinere quod postulat aequitas ualeat.

47 (1082/1083)

G. episcopus seruus seruorum Dei R. glorioso Flandrensium comiti dilecto in Christo filio salutem et apostolicam benedictionem.

Iam saepius excellentiae tuae scripsimus super causa clericorum Taruanensis ecclesiae E. praepositi, S. decani, I. diaconi et reliquorum quos, malignorum mortiferis suggestionibus, bonis propriis priuatos in exilium pro obedientia apostolica detrusisti, ut eos ad integrum sicut iustum est restaurares, et illum haereticum L. depositum et excommunicatum amplius non sustentares sed magis ecclesiam captiuatam de eius tyrannide et oppressione liberares. Quod quia, sicut illi adhuc lacrymabiliter conqueruntur, nondum pleniter peregisti, crebris querimoniis eorum fatigati adhuc nobilitati tuae mandamus et ex parte Dei et apostolorum principis praecipimus ut ecclesiam de praedicto antichristi membro eripias, clericisque praefatis sua omnia clementer restituas, et gratiam tuam pristinam eis habere permittas, ut Deus omnipotens tibi suam gratiam hic et in futuro saeculo tribuat, et beatus Petrus ad cuius praesentiam confugium fecerunt ianuas coeli post huius uitae felicem terminum tibi aperiat.

48 (1082)

G. episcopus seruus seruorum Dei R uenerabili Turonensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Audiuimus quod Cenomanensi electo, cuius consecratio ad ius tuac ecclesiae pertinet, consecrari per te cupienti tua fraternitas mundani timoris intuitu imponere manum renuerit, metuens scilicet ne propter hoc comes Andegauensis offenderetur; quae res a sacerdotali, praecipue pontificali, sublimitate quam procul esse debeat beatus Gregorius in septimo libro Moralium de ueritate loquens id quod de iustitia nihilominus intelligi conueniat his uerbis ostendit: "Iste namque ueritatem iam libenter defendere appetit, sed tamen in ipso suo appetitu trepidus indignationem potestatis humanae pertimescit, cumque in terra hominem contra ueritatem pauet, eiusdem ueritatis iram coelitus sustinet." Proinde prudentiam tuam monemus et apostolica auctoritate praecipimus ut praelibatum electum consecrare nisi canonica ratio contradicat, postposita saecularis offensionis occasione, non ulterius recuses aut negligas. Denique potius tibi timendum est ne, si magis pauori quam iustitiae obsequi deliberaueris, et ille sicut aequum fuerit ab alio consecretur, et Turonensis ecclesia per tuam segnitiem, quod absit, honoris sui detrimentum sentire incipiat.

49 (1082)

Gregorius episcopus, seruus seruorum Dei, Hugoni et caeteris sanctae Radegundis clericis, salutem et apostolicam benedictionem.

Peruenit ad audientiam nostram quod, apostolicae sedis authoritate calcata, priuilegia sanctae Radegundis monasterio sanctae Crucis ab antiquo concessa infringere conemini, dum neque debitum clericalis officii pensum praefato monasterio reuerenter, ut decet et priuilegiorum scripta testantur, exhibetis, et ecclesiam beatae Radegundis cum ordinationibus suis absque abbatissae licentia et authoritate tenere uelitis. Quam litem inter uos et abbatissam anno priore legati nostri, priuilegiorum tenore diligenter perspecto, episcoporum qui aderant iudicio canonice data sententia deciderunt, scilicet ut concessione et authoritate abbatissae sanctae Crucis, sicut firmiter in priuilegiis cautum est, sanctae Radegundis ecclesia cum suis ordinationibus omni uenalitate et spe quaestus procul remota, a uobis teneatur, et utrique ecclesiae competens seruitium persoluatur, ut neque uos ius ecclesiae sanctae Crucis nullatenus imminuatis, aut abbatissa aliquid uos cogat quod canonum autoritate respuere ualeatis. Qua definitione uos contentos esse opportere iudicamus, et ut neutrius partis transgressione conuellatur, beati Petri authoritate uehementer prohibemus quod, si deinceps de causa ulla ad nos proclamatio peruenerit, noueritis procul dubio ut obedientiae contemptores grauiore censura faciendos, et eos potissimum qui rectorum sedis apostolicae priuilegiorum authoritatem uiolare ausu temerario moliuntur. Valete.

50 (1082?)

G. episcopus seruus seruorum Dei R. uenerabili sanctae Romanae aecclesiae cardinali et abbati Massiliensi salutem et apostolicam benedictionem.

Peruenit ad nos quod monachos illos qui aecclesiam sancti Saturnini non sine licencia proprii abbatis acceperant ac deinde compellente eos iussu maioris abbatis Cluniacensis eandem dimiserant, tua fraternitas illos postea quam satisfacientes exierint excommunicauit. Quod si ita est non parum de prudencia tua miramur. Vnde uolumus atque praecipimus ut tam illos ab excommunicationis uinculo soluas quam et de cetero ne tam leuiter in religiosos uiros huiusmodi sentenciam feras summopere cauere procures. Quid est enim aliud quam auctoritati derogari, indiscrete uel temere in quasque honestas personas auctoritatis licentia uti? Quod ut de futuro uigilanter attendas solliciteque prouideas, iterum iterumque monemus.

51 (estate 1083)

G. episcopus seruus seruorum Dei archiepiscopis episcopis et abbatibus in Gallia constitutis, qui in gremio sanctae Romanae ecclesiae permanere uidentur, salutem et apostolicam benedictionem.

Quantas tribulationum angustias et persecutionum procellas ac pondera periculorum uniuersalis mater sancta Romana ecclesia temporibus istis perpessa sit quia credi uix potest ex maiori parte latet scientiam uestram. Ad haec quoque quid consolationis quidue suffragii per uos suos filios debitae compassionis perceperit, uos ipsi cognoscitis. Quod enim sine dolore uix possumus uel reminisci, ita caritas pene cunctorum circa eam refrixit ut haec tempora per euangelium praesignata quodam modo specialiter uideantur ubi dicitur: "Quoniam abundauit iniquitas refrigescet caritas multorum." Vnde quid aliud dixerim, nisi quod uos qui aut segniter neglexistis aut pauide refugistis matri uestrae in tanta pressura solatiari nomine filiorum indignos et caritatis uisceribus alienos uos ostendistis ? Quem uero pudorem uel potius quantum dolorem quisquis est sanae mentis non sentiat, cum consideret persecutores christianae religionis tanta factionis conspiratione sic omnimodis annisibus non solum res suas profundendo sed etiam se ipsos morti tradendo ad explendam animi atrocitatem huc usque desudasse, neminem autem uel uix paucissimos iustitiae fautores aut corporis laborem subire aut rerum dispendia pati aut de suis bonis opem matri ecclesiae ferre curauisse. Verum utcumque uestra fraternitas sese habuerit, "benedictus Deus et pater domini nostri Ihesu Christi, pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra", qui nos ab aduersariorum manibus et persecutorum uiolentia protegens, hactenus in manu nostra iustitiam secundum testimonium conscientiae nostrae defendit atque potentiae suae uigore humanae infirmitatis imbecillitatem nostram corroborans, ad iniquitatem peruerti nos nullis promissionum blandiciis, nullis uexationum terroribus sinit. Ipsi ergo immensas gratias referimus qui nos infractos hucusque in pressurae tempestate conseruans ad quandam spem tranquillitatis sic liberis incessibus duxit, ut non nos contra principalem iustitiae intentionem egisse aut propria conscientia aut religiosorum uirorum qui nouerunt examinatio reprehendat.

De caetero, fratres, ut causa iurgiorum et discordia quae inter apostolicam sedem et regnum iamdudum agitatur, annuente Domino, communi diligentia ualeat congruum finem sortiri, uos ad sinodum quam in medio Nouembri celebrare disposuimus praesentium litterarum conuocatione ex parte beati Petri apostolorum principis praecipientes inuitamus. Hoc etiam uestram fraternitatem scire uolumus quia, ut secure et ad nos uenire et in uestram patriam Deo protegente possitis redire, fideles nostri a maioribus qui nunc erant in curia Heinrici dicti regis iuramento securitatem receperunt. Desideramus enim una uobiscum tractare, diuino fulti auxilio, qualiter possimus pacem Dei firmare atque ad gremium matris ecclesiae scismaticos uia regia incedendo reuocare.

52 (1082/1083)

G. episcopus seruus seruorum Dei canonicis sancti Martini Turonensis.

Quia legatis nostris et archiepiscopo uestro uos non obedire sed insuper eum expulisse audiuimus et ab eis uos esse excommunicatos ob culpam uestram didicimus, iccirco salutem et apostolicam benedictionem mittere uobis ausi non fuimus; cuius rei uos indignos existere, profecto plus uobis ipsi dolemus. Nam si animarum uestrarum curam gereretis, omnino nec illud praesumere nec, post flagitium tamdiu in impenitudine manere consilium haberetis. Quapropter paterna uos alloquutione monentes ex parte beati Petri praecipimus ut de tanto facinore digne satisfacientes praedictum fratrem nostrum archiepiscopum ad ecclesiam suam cum honore reducere procuretis, ac deinceps ei paternalem sicut decet reuerentiam exibentes obedire nullatenus detrectetis. Praecipimus etiam uobis ut res tam ipsius archiepiscopi quam canonicorum sancti Mauricii in integrum restituatis, atque legatis nostris de cetero debitam obedientiam exibentes, et ab ipso comite excommunicato Fulcone et ab omnibus excommunicatis uos custodire uigilanter studeatis. Quod si nec his etiam mandatis salubribus obedire uolueritis, sententiam anathematis in uos confirmantes apostolice ultioni uos subiacere decernimus.

53 (1082/1083)

G. episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri H. Lugdunensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

Ad notitiam tuam peruenisse non dubitamus qualiter Anglorum rex in fratrem et coepiscopum nostrum Baiocensem contra fas et honestum ausus est manum mittere eumque contra regiam modestiam reuerentiamque sacerdotalem impudenter captum et impudentius adhuc in custodia . . .

54 (luglio-novembre 1084)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus in Christo fidelibus apostolicam sedem reuera diligentibus salutem et apostolicam benedictionem.

Peruenit, fratres karissimi, peruenit ut estimamus ad notitiam uestram quia nostro tempore innouatum est quod in psalmis inquirendo dicitur: "Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus christum eius." Principes enim gentium et principes sacerdotum cum magna multitudine convenerunt in unum aduersus Christum, omnipotentis Dei filium, et aduersus apostolum eius Petrum, ut christianam religionem extinguerent et hereticam prauitaten propagarent. Sed Deo miserante illos qui confidunt in Domino nullo terrore nullaque crudelitate uel mundanae gloriae promissione ad suam potuerunt deflectere impietatem. Pro nulla quippe alia qualibet ratione contra nos inique conspirantes manus erexerunt nisi quia periculum sanctae ecclesiae noluimus silentio praeterire et his qui eandem sponsam Dei non erubescunt in seruitutem redigere. In omibus enim terris licet etiam pauperculis mulierculis suae patriae lege suaque uoluntate uirum accipere legitime; sanctae uero ecclesiae, quae est sponsa Dei et mater nostra, non licet secundum impiorum uotum et detestabilem consuetudinem diuina lege propriaque uoluntate suo sponso legaliter in terris adherere. Non enim pati debemus ut filii sanctae ecclesiae hereticis, adulteris, et inuasoribus quasi patribus subiciantur atque ab eis uelut adulterina infamia notentur. Hinc multa mala, diuersa pericula, et inaudita crudelitatis scelera qualiter sint exorta a nostris legatis luce clarius ueraque relatione potestis addiscere, et si reuera doletis et contristamini de ruina chritianae religionis et confusione eique uultis manum praebere adiutorii, intrinsecus certo tacti dolore, ab eisdem instrui satis potestis. Sunt enim beato Petro fidelissimi et inter primos domus eius unusquisque in suo ordine adnumerati, qui nullo terrore nullaque temporalium rerum promissione potuerunt in aliquo ab eius fidelitate et defensione auelli et a gremio sanctae matris ecclesiae separari.

Sed quia, sicut nouit uestra fraternitas, licet indigno et peccatori diuinitus per prophetam dicitur: "Super montem excelsum" et reliqua, et iterum: "Clama, ne cesses" uelim nolim, omni postposita uerecundia, timore quoque uel alicuius terreno amore, evangelizo, clamo, clamo, et iterum clamo et adnuncio uobis quia christiana religio et uera fides quam filius Dei de caelo ueniens per patres nostros nos docuit in secularem uersa prauam consuetudinem, heu pro dolor! ad nichilum pene deuenit et immutato antiquo colore, cecidit non solum in diaboli uerum etiam in Iudeorum Sarracenorum atque paganorum derisionem. Illi enim leges suas, licet hoc tempore ad nullam animarum salutem utiles, nullisque miraculis, sicut lex nostra aeterni regis frequenti attestatione, clarificatas et corroboratas, prout credunt obseruant. Nos autem seculi inebriati amore et uana decepti ambitione, omni religione et honestate cupiditati atque superbiae postpositis, exleges et quasi fatui uidemur, quia praesentis uitae et futurae salutem et honorem sicut patres nostri non habemus nec etiam sicut oportet speramus. Et si sunt aliqui licet rarissimi qui Deum timeant, pro se utcumque non pro communi fratrum salute decertant prompta uoluntate. Qui uel quot sunt qui pro timore uel amore omnipotentis Dei, in quo uiuimus, mouemur, et sumus, tantum desudent uel usque ad mortem laborent, quantum seculares milites pro dominis suis uel etiam pro amicis et subditis? Ecce multa milia hominum secularium pro dominis suis cotidie currunt in mortem; pro caelesti uero Deo et redemptore nostro non solum in mortem non currunt, uerum etiam quorumdam hominum inimicitias subire contepmnunt. Et si sunt aliqui, immo Deo miserante sunt licet perpaucissimi, qui in faciem impiis usque ad mortem resistere pro amore christianae legis contendunt, non solum a fratribus ut dignum est non adiuuantur sed etiam imprudentes et minus discreti ut dementes habentur. Sed quia hec et his similia specialiter imminent nobis ut uobis, indicemus quatenus Deo largiente uicia possimus a cordibus fratrum auellere et uirtutes in eis plantare. Rogamus et obsecramus in domino Ihesu, qui nos sua morte redemit, ut tribulationes et angustias quas patimur ab inimicis christianae religionis, cur et qualiter patiamur diligenter inuestigando intelligatis. Ex quo enim dispositione diuina mater aecclesia in trono apostolico me ualde indignum et Deo teste inuitum collocauit, summopere procuraui ut sancta aecclesia, sponsa Dei, domina et mater nostra, ad proprium rediens decus libera, casta, et catholica permaneret. Sed quia hosti antiquo hec omnino displicent, armauit contra nos membra sua ut omnia in contrarium uerteret. Ideo in nos immo in apostolicam sedem tanta fecit, quanta facere a tempore Constantini Magni imperatoris nequiuit. Nec ualde mirum, quia quanto plus antichristi tempus appropinquat tanto amplius christianam religionem extinguere decertat.

Nunc autem, fratres mei karissimi, diligenter quae uobis dico audite. Omnes qui in toto orbe christiano censentur nomine et christianam fidem uere cognoscunt, sciunt et credunt beatum Petrum, apostolorum principem, esse omnium christianorum patrem et primum post Christum pastorem, sanctamque Romanam aecclesiam omnium aecclesiarum matrem et magistram. Si ergo hoc creditis et indubitanter tenetis, rogo uos et praecipio ego, qualiscumque frater et indignus magister uester, per omnipotentem Deum, adiuuate et succurrite praedicto patri uestro et matri, si per eos absolutionem omnium peccatorum et benedictionem atque gratiam in hoc seculo et in futuro habere desideratis. Omnipotens Deus, a quo bona cuncta procedunt, mentem uestram semper illuminet eamque sua dilectione ac proximi fecundet, ut mereamini praefatum patrem uestrum et matrem certa deuotione debitores uobis facere et ad eorum societatem sine uerecundia peruenire. Amen.

55 (1084)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei omnibus qui christiana fide censentur et beati apostolorum principis sedem aecclesiarum omnium matrem recognoscunt salutem et absolutionem omnium peccatorum per benedictionem et merita beati Petri et Pauli principum apostolorum.

Notum uobis fieri uolumus, fratres karissimi, quia sancta Romana aecclesia, communis mater, omnium gentium magistra et domina, non solum splendore sanctae religionis uniuersum mundum illuminauit sed etiam multis indigentibus per diversas partes terrae necessaria pietate distribuit. Modo uero peccatis non tantum nostris sed etiam multarum gentium exigentibus, et in religione friguit et terrenas opes maiori ex parte amisit. Nonnulli enim imperatores reges et principes aliorumque ordinum personae misera cupiditate capti, maternam maledictionem incurrere non timentes, eius possessiones inuaserunt, distraxerunt, et in proprios usus redegerunt; qui etiam gladio anathematis percussi et more infelicis Iudae sacrilegii uinculo strangulati, ne ad penitentiam redirent, disipuerunt. Hinc igitur inopia, deuastationes, latrocinia, rapinae contra ipsum aecclesiae caput, beatum uidelicet Petrum, et in eius quasi uisceribus exorte sunt. Proinde propria eius accclesia et beati Pauli quae illorum . . .

56 (1073-1084)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Hoelo glorioso principi salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut relatione quorundam didicimus, pater tuus diuino amore accensus monasterium sanctae Crucis nonnullis bonis ditauit, quae si aliquis auferre uel minuere praesumit non paruae negligentiae poteris arguere et animas patris et matris minus diligere. Quapropter si quid a te uel ab aliquo de his quae praedicto monasterio oblata sunt subreptum esse atque alienatum cognoscis, uolumus immo ex parte Dei et sancti Petri praecipimus omni diligentia te recuperare atque ad utilitatem eiusdem uenerabilis loci modis omnibus tueri atque defendere. Quod si feceris animabus parentum permaxime uideris proficere et tibi apud Deum maximum lucrum et in saeculum bonam famam optinere. Si enim hoc unicuique aecclesiae debes, multo magis circa salutem huius quam pater tuus dilexit et cui diuina prouidentia fratrem tuum carnalem uoluit prouidere oportet te inuigilare.

57 (1074-1084)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Terdeluacho inclito regi Hiberniae archiepiscopis episcopis abbatibus proceribus omnibusque christianis Hiberniam inhabitantibus salutem et apostolicam benedictionem.

Per orbem uniuersum domini Ihesu doctrina refulsit, quoniam is qui de thalamo suo tanquam sponsus exiuit tabernaculum suum in sole constituit, et nemo est qui caloris eius fulgorem effugere possit. Huius auctoritas sanctam aecclesiam in solida petra fundauit et beato Petro a petra uenerabile nomen habenti eius iura commisit; quam etiam super omnia mundi regna constituit, cui principatus et potestates et quicquid in seculo sublime uidetur esse subiecit, illo Ysaiae completo oraculo: "Venient", inquit, "ad te qui detrahebant tibi et adorabunt uestigia pedum tuorum." Beato igitur Petro eiusque uicariis, inter quos dispensatio diuina nostram quoque sortem annumerari disposuit, orbis uniuersus obedientiam similiter et reuerentiam debet, quam mente deuota sanctae Romanae aecclesiae exhibere reminiscimini. Vos autem ut karissimos filios exhortamur iustitiam exercere, catholicam aecclesiae pacem tueri et diligere, ipsamque diligentes ulnis caritatis uobis adiungere. Siqua uero negotia penes uos emerserint quae nostro digna uideantur auxilio, incunctanter ad nos dirigere studete, et quod iuste postulaueritis Deo auxiliante impetrabitis.

58 (1073-1085)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri A. Patauiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Interrogauit nos religio uestra de sacerdotibus in fornicationem lapsis aliisque criminibus irretitis, consulens quidnam de illorum gradu foret censendum . . .

59 (1073-1085)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri A. Patauiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Quia te credo sincero corde amare pro Deo sancte ecclesie honorem et libertatem, uolo et precipio ut summopere cum clericis his uel laicis qui ad hoc apti uidentur procures ut sponsa Christi amplius non habeatur ancilla . . .

60 (1073-1085)

G. episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo fratri Patauiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Praesentium latores ad nos uenientes se ab episcopo excommunicato tamen id nescientes presbyteros esse ordinatos confessi sunt. Qua de re nos nuper in litteris quas fraternitati tuae remisimus non plene respondimus. Super hoc itaque dirigimus ut, si eos tunc temporis nesciuisse praefatum episcopum excommunicationi subiacere constiterit et cetera quae ex eorum uita et moribus perquirenda sunt non impedierint, gradu presbyteratus fungi misericorditer permittas per manus impositionem, et Spiritus Sancti gratiam quam habere non potuerunt alterius praesumptione obtineant ex nostra deuotione.

61 (1073-1085)

G. episcopus seruus seruorum Dei fratribus et coepiscopis Turonensi et Andegauensi salutem et apostolicam benedictionem.

Admonemus atque praecipimus fraternitati uestrae ut plenam iustitiam faciatis Vindocinensi abbati de ecclesia Ripere, unde queritur, et de Maziaco, et ita studeatis clamoribus suis finem imponere ut de cetero necesse non habeat propterea ad apostolicam sedem recurrere uel nos fatigare.

62 (1073-1085)

Gregorius papa seruus seruorum Dei Alberto abbati salutem et apostolicam benedictionem.

Deuotionem uestram circa apostolatum nostrum litterae uestrae prodiderunt. Vnde si uobis umquam quicquam nostri adiutorii fuerit necesse, sperate nos libenter impendere. Illud uero quod dixistis relinquimus in uestra uoluntate. Valete.

63 (1073-1085)

G. episcopus seruus seruorum Dei R. Turonensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

Miles iste, harum scilicet portitor litterarum, apud apostolicam sedem conquestus est quod male sibi sociata consanguinea ex iudicio sui episcopi dimissa, coniugem quam sibi per legem coniunxerat sine legali iudicio perdidit. Quapropter super hoc fraternitatem tuam caritate apostolica conuenimus ut cum Pictauensi episcopo colloquium habeas, et nostra apostolica auctoritate ei praecipias ut hoc quod iniuste actum est iuste emendare procuret, sciens quia si res aliter quam debeat agatur, a sede apostolica inultum nullomodo relinquetur.

64 (1073-1085)

G. episcopus seruus seruorum Dei dilectis in Christo fratribus et coepiscopis Turonensi et Andecauensi salutem et apostolicam benedictionem.

Discordia Maioris monasterii et Rotonensis diu protracta nec adhuc ad finem perducta multotiens aures nostras fatigauit. Vnde uolumus ut fraternitas uestra rationes utriusque partis diligenter inquirat, et si potest certum ac legitimum finem imponat. Quod si apud uos fieri non potest, procurate nobis rescribere ueritatem et iusticiam ipsius negotii, et utrumque abbatem uel eorum idoneos nuntios nobis transmittere.

65 (1076-1085)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Sancio glorioso regi salutem et apostolicam benedictionem.

Gratias omnipotenti Deo referimus quod in administratione desuper tibi data iuste et racionabiliter incedis, adeo ut spiritales et religiosi uiri famam bonitatis tuae ad noticiam nostram reportent, gaudium nobis et maximam de bonis et bene inceptis studiis tuis fiduciam ministrantes. Illud enim est quod desideranter esurimus atque sitimus, ut Christiana gens eos habeat reges qui Deum ueraciter timeant et magis diuinum honorem quam suum et iusticiae quam rerum temporalium amorem diligant. Sed quia diuino testimonio perseuerantia commendatur, studeat deuotio tua non solum in his que de te dicuntur bonis perseuerare sed de uirtute in uirtutem bene incedendo mentem ad altiora semper erigere. Quantis enim calamitatibus mundus iste pulsetur, quot et quantis regibus, quot principibus, postremo quot millibus hominum mentiatur, uides. Cuius gloriam uanam utique et fragilem si contempseris et officium tibi commissum laudabiliter perages, et Deum tibi propiciatorem et clementissimum facies. Et quia humana uita momentanea est et fugitiua, necessarium tibi est ut diem mortis cotidie ante oculos ponas et tanto in amore et seruitio Dei crescas quanto ipsius districti iudicis sine intermissione iudicio appropinquas, quatenus cum ante presentiam eius ueneris, non districtum sed misericordem eum sentire merearis. Hunc autem karissimum confratrem nostrum Raimundum reuera tibi fidelissimum dilectionis tuae intuitu honorifice recepimus. Quem nobilitati tuae commendantes rogamus, ut ipse deinceps pro caritate nostra augmentum dilectionis et auxilii tui et qui ad nos uenit apud te semper sibi proficiat.

66 (1073-1085)

Si quis dator uel acceptor Dei ecclesias uel ecclesiastica beneficia, que quidem prebendas uocant, sub pecuniae interuentu susceperit, siue dando emerit siue accipiendo uendiderit, a Symonis non excluditur perditione. Sed si perseuerans fuerit perpetua mulctetur dampnatione. Nam qui sub religionis obtentu Deo famulari uoluerit, si quid acceperit et meritum perdit et beneficio accepto frustratur. Rationis ergo uigore cogitur quod iniuste recepit restituere et quicquid turpis lucri gratia receperat non tenere.

67 (1073-1085)

Si consuetudinem fortassis opponas, aduertendum fuerit quod Dominus dicit: "Ego sum ueritas et uita." Non ait: "Ego sum consuetudo", sed "ueritas". Et certe, ut beati Cypriani utamur sententia, quaelibet consuetudo, quantumuis uetusta, quantumuis uulgata, ueritati est omnino postponenda et usus qui ueritati est contrarius abolendus.

68 (1073-1080)

Gregorii pape VII et... Si quis clericus contra patrum regulas . . .ordines arma arripit et homicidium perpetrat huiusmodi penitentiam sibi iniungentes carceri XL diebus mancipandum decreuimus; deinde aecclesiae gremio inter laicos miserationis intuitu sociamus; deinde penitentiam XIIII annorum imponimus, sed II accipimus ita ut proximo quadrigenio a dominici corporis et sanguinis et omnium carnium abstineat perceptione. Quartam et sextam feriam in pane et aqua et crudis herbis ieiunet; quadragesimali tempore secundam et quartam et sextam feriam eodem tenore obseruet; unam quadragesimam ante natalem Domini annuatim persoluat. Ceterum si in regulari monasterio monachus effici uoluerit siue in regulari canonica esse maluerit, haec omnia in abbatis sui uel decani potestate consistit; ita tamen ut quicquid horum fuerit, ipse ulterius ad gradum aecclesiastici ordinis non promoueatur nisi per gratiam.

69 (1073-1085)

Gregorius Petro subdiacono.

Ego Petrus episcopus ab hac hora inantea fidelis ero sancto Petro sancteque Romane apostolice ecclesie, domino meo pape illiusque successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio nec in synodo ut uitam perdat uel membrum aut capiatur mala captione. Consilium quod mihi per se aut per litteras aut per nuntium manifestabit ad eorum damnum nulli pandam. Papatum Romane ecclesie et sancti Petri adiutor ero ad retinendum et defendendum, saluo meo ordine, contra omnes homines. Vocatus ad synodum ueniam nisi prepeditus fuero canonica prepeditione. Legatum apostolice sedis quem certum legatum esse cognouero in eundo et reddendo honorifice tractabo et in suis necessitatibus adiuuabo. Apostolorum limina singulis annis aut per me aut per certum nuntium meum uisitabo, nisi eorum absoluar licentia. Sic me Deus adiuuet et hec sancta euangelia.

70 (estate 1079)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei confratri et coepiscopo H. salutem et apostolicam benedictionem.

Causam Matisconensis episcopi quae est inter illum et fidelem nostrum abbatem Cluniacensem fraternitati tuae determinandam mandauimus, episcopo multum condolentes, uidentes in illo columbae simplicitatem in abbate autem serpentis astutiam; neque ad dextram neque ad sinistram amplius declinare uolumus, sed ex utroque unum temperamentum facere et secundum canones quod iustum est iudicare. Nos autem secundum apostolum absentes corpore presentes autem spiritu tam iudicauimus ut presentes iudicio canonum, domnum abbatem Cluniacensem contra praefatum episcopum nihil sinistrum facere debere, mutationes non amare, nouitates non curare, sed sicut antiquitus fuerit ecclesiae ita eas desiderare, ne lux sua lucens coram hominibus aliquo naeuo deturpetur. Sanctiorem episcopo suo uelle uideri quodammodo iniuriam in episcopum . . .contra canones agere est, contra canones autem agere a fide est exorbitare, exorbitare autem a fide in Christum peccare est, quod quanta pena plectendum sit tu ipse cognoscis. Cui ergo iustitiam fauere per discussionem tuam declaratum fuerit, fraternitatem tuam monemus et praecipimus ut ei firmiter adhaereas et ad obtinendum ius suum ministerium debitae fraternitatis impendas.

71 (1079)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei fratri Amato sancte Romane aecclesie uicario salutem et apostolicam benedictionem.

De querela filii nostri Arnaldi abbatis sancti Seueri Guasconiae super aecclesia beatae Marie de Solaco quae tamdiu est uentilata et nondum difinita, litteris praesentibus fraternitati tuae mandamus quatenus ex auctoritate beati Petri apostolorum principis sanctaeque Romane aecclesiae ac nostra quoadunato coetu tam episcoporum quam abbatum sicut mos est legatorum nostrorum, praesente fratre nostro A. abbate sancte Crucis, si filius noster abbas sancti Seueri probare poterit septima manu sui ordinis se obtinuisse tricennalem possessionem in aecclesia beatae Mariae de Solac, per tuam manum reuestiatur auctoritate beati Petri et nostra possessurus eam in perpetuum. Valete.

72 (febbraio 1079)

G. episcopus seruus seruorum Dei R. Turonorum archiepiscopo et E. Andecauorum pontifici salutem et apostolicam benedictionem.

Audiuimus F. comitem Andecauensem quorumdam instinctu qui filio nostro karissimo B. sacerdoti inimicantur in eius odium exarsisse. Quapropter fraternitati uestrae mandamus quatinus ipsi comiti nostra uice praecipiatis ut non ulterius supradictum uirum inquietare praesumat. Nec solum . . . sed et contra omnes inimicos et perturbatores rerum ipsius uicem nostram ad ferenda illi auxilia suscipiatis, praecipiendo praecipimus ex auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli. Valete, et nulla ratione quae praecipio contempnite.

73 (febbraio 1079)

G. episcopus seruus seruorum Dei omnibus beato Petro fidelibus salutem et apostolicam benedictionem.

Notum uobis omnibus facimus nos anathema fecisse ex auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus sancti et beatorum apostolorum Petri et Pauli omnibus qui iniuriam aliquam facere praesumpserint Beringerio, Romanae ecclesiae filio, uel in persona uel in omni possessione sua, uel qui eum uocabunt hereticum. Quem post multas quas apud nos quantas uoluimus fecit moras domum suam remittimus, et cum eo fidelem nostrum, Fulconem nomine.

74 (1073-1083)

G. episcopus seruus seruorum Dei G. abbati Briuatensi salutem et apostolicam benedictionem.

Clamorem fratrum Lyrinensium accepimus, quod eis aecclesiam sancti Iusti, quae est sita in pago Briuatensi, quam episcopus Clarimontis et praepositus Briuatensis dederunt eisdem monachis, iniuste abstuleris nec etiam eorum auctoritates audire uolueris. Vnde fraternitatem tuam karitatiue ammonentes et eciam praecipientes, ut praedictam ecclesiam eum omnibus ad eam pertinentibus usque ad proximam Christi ressurreccionem eidem monasterio restituas uel ante praesentiam Arelatensis archiepiscopi eius iudicio statuto die ne deinceps querimoniam audiamus cum praefatis monachis definias. Quod si facere contempseris apostolica auctoritate introitum omnium ecclesiarum tibi interdicimus et ecclesiam illam ab omni diuino officio praeter babtismum et penitenciam in finem cessare praecepimus.

75

Manifestum est eum puberem esse qui gesticulatione sui corporis talis est ut iam procreare possit, licet ad metas legibus diffinitas non peruenerit.

76

Licet noua consuetudo aecclesiae, nulla fulta auctoritate, numeret inter ieiunia et ordinationes quattuor temporum primam hebdomadam primi mensis Martii et secundum quarti, id est Iunii, uetus tamen auctoritas sanctorum patrum est ut in initio quadragesimali et in hebdomada Pentecostes debeant obseruari.