Epistolae pontificum Romanorum

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae pontificum Romanorum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 98



Epistolae pontificum Romanorum (Auctores varii), J. P. Migne

IN S. GREGORII III AD CAROLUM SUBREGULUM EPISTOLAS ADMONITIO.

I. Binas tantum litteras a Gregorio III datas esse ad Carolum Martellum in re trepida est certo certius. Primo siquidem ipse sanctus pontifex iterata vice ait se scribere Carolo subregulo: deinde hujus nepos Carolus Magnus id confirmat binis istis duntaxat relatis in codicem, Carolus inquam, qui incipit « a principatu praefati principis Caroli avi sui (ut titulus fluit) usque praesens tempus (791) ita omnia exarans, ut (0053B)nullum penitus testimonium sanctae Ecclesiae profuturum suis deesse successoribus videatur. » Idcirco et decretalem epistolam sancti Zachariae (ep. 3, al. 5) et duas de erroribus Hispanorum (69, 70, al. 95, 96) et de haeresi Feliciana aliam (82, al. 97) quia illa Pippino flagitante, istae se expetente datae fuerant, recenseri voluit, ne duabus quidem Constantini antipapae neglectis (43, 44, al. 98, 99) quae ad patrem suum Pippinum scriptae erant. Nihilominus Pagius, eumque secuti non pauci aliam epistolam a Gregorio datam esse contendunt et ordine et sententia praecipuam, qua consulatum Carolo esse exhibitum jactant. Nituntur ii scilicet prima continuatione Fredegarii, quam proprio arbitratu interpretantur, Carolo autem insignem injuriam inferunt, dum praeteriisse illum putant epistolarum omnium, quas digessit, facile praestantissimam. Equidem fateor, nonnullas desiderari in codice, quarum in aliis mentio est 2 quia videlicet « nullum penitus testimonium sanctae Ecclesiae (0053C)profuturum » continebant: attamen animadvertens unius, quae pene contrita erat, argumentum satis amplum suppeditari (post ep. 20, al. 21) tametsi exemplum sit alterius (ep. 18, al. 15), necnon proferri exempla duo ejusdem epistolae (ep. 33, al. 30 et 33) praeterea videns, nonnullas exstare, quae Langobardorum arte periisse credebantur; in aliis dissimulari, et etiam contraria factis narrari, missorum, seu legatorum fidei rerum veritate credita, illud affirmare nullus dubito, quod si epistola tanti momenti, quae conjectando superinjicitur, data esset, aut ipsa exstaret, aut qualiscunque mentio ejus fieret. At castum et integrum rei examen inanes conjecturas patefaciet.

II. Locum continuationis Fredegarii a Baronio, Cointio, aliisque aliter recitatum, ex ms. cod. protulit etiam Ruinartius in sua recensione Operum sancti Gregorii Turonensis. Idemque est, qui recentioribus usuvenit ad tantas historiae pontificiae tenebras offundendas. (0053D)Verba autem ejus continuationis (num. 110) sunt hujusmodi: « Eo enim tempore bis a Roma sede sancti Petri apostoli beatus papa Gregorius claves venerandi sepulcri cum vinculis sancti Petri, et muneribus magnis et infinitis legationem, quod antea nullis auditis, aut visis temporibus fuit, memorato principi destinavit. Eo pacto patrato, ut a partibus imperatoris recederet, et Romanum consulatum praefato principi Carolo sanciret. Ipse itaque princeps mirifico ac magnifico honore ipsam legationem recepit, munera pretiosa contulit, atque cum magnis praemiis cum suis sodalibus missis Grimonem abbatem Corbeiensis monasterii, et Sigibertum reclusum basilicae sancti Dionysii martyris Romam ad limina sancti Petri, et sancti Pauli destinavit. » Falsas Cointii opiniones Pagio etiam notas (740, n. 4, seq.) Ruinartius amplectitur; nihilominus binas duntaxat litteras admittit: « Epistolas, ait, duas eadem occasione Carolo scripsit, quae ad nos usque pervenerunt. »(0054)

III.Ad ejus vero continuationis locum quod attinet, notat Aimoini lectionem esse: « Ecclesiam a Langobardorum tyrannide liberaret. . . . . a partibus Langobardorum recederet ac Romanum consultum praefatus princeps Carolus sanciret ( Al.: Ut a partibus Langobardorum Romanis consulendum praefatus princeps Carolus transiret). » Et Pagius fatetur quod variant omnes editiones. Praeterea monet Ruinartius (0054B)laudatus in cod. Broheriano ms. legi « Romano consulto: » Sed quod maxime attendi velim, tam ipse ut variantem hanc tueatur, quam Pagius ut depravatam illam lectionem continuatoris 3 astruat, teste utuntur Annalista Metensi, qui caeteroqui ab illo aevo distat annis centum sexaginta, et sua fortasse mutuatus est ex eodem fonte. Utcunque autem sit, verba ejus audienda: « Epistolam quoque, inquit, decreto Romanorum principum sibi praedictus praesul Gregorius miserat, quod sese populus Romanus, relicta imperatoris dominatione, ad suam defensionem, et invictam clementiam committere voluisset. » Quod si Romani, Augustorum Orientis rejecta dominatione, patrocinium ac defensionem quaerere deliberaverant ab eo Francorum principe, penes quem erat summa rerum, et cujus potentiae fama omnium sermonibus celebrabatur; etiamsi nova haec epistola admitteretur, nullum inde praesidium consulatus acciperet Quis enim non videt, allatis iis verbis luculentissime (0054C)decretum, seu consultum Romanorum describi, nulla consulatus mentione facta? Quamvis autem Ruinartius Annalistae hujus sententia lectionem suam astruat, contra praetensum consulatum, qua tamen meminit Gregorii epistolae, cujus ne minimum quidem indicium praebetur a continuatore Fredegarii, ab eo recedit, nec plures, quam duas a Gregorio epistolas esse datas, quae hodieque exstant, decernit. Nec facile assequor, cur Pagius via eadem, qua aequalis suus Ruinartius, incedens (et quidem inauspicato, nam plurimos erroris socios secum duxit) ab erudito viro dissenserit de epistolarum numero. Errores siquidem, quos ipse, aliique obviis ulnis amplexi sunt, non novae huic epistolae, sed Fredegarii continuationi referuntur accepti: ibi enim uni legationi nunquam antea visae in eo regno tribuuntur.

IV. Utcunque sit, ex Fredegarii continuatione nuper allata Pagius, et reliqui non infimae notae scriptores (0054D)tria potissimum argumenta eliciunt perspicue falsa. Ea sunt claves confessionis sancti Petri missae ad regnum, pactum patratum cum Carolo ut a partibus imperatoris recederet, et Romanus consulatus eidem exhibitus. Ad primum quod attinet, Pagius et caeteri eum sequentes, legunt, ad regnum direximus, in prima Gregorii epistola certa: at Pagius, caeterique omnes hallucinantur. Vera enim lectio codicis Vindobonensis est ad rogum, frequentissimum aetate illa vocabulum pro libello supplici, ut ostendam in notis. Codex hic ipse alia non utitur phrasi (ep. 91, al. 88), ubi Grimoaldum ait a Beneventanis expetitum ducem post mortem Arichis patris sui, « rogum emisimus ut penitus eum ducem consequenter susciperemus. » Qua super re ridenda est Pagii interpretatio, qui robam oscitanter, aut somniculose legit (an. 788, n. 1). Verba ipsa proferam ne 4 dicar veritati fucum facere: « Erat roba laxior vestis olim regibus, episcopis, aliisque in usu, ut videre est in Glossario Ducangii: » Praetereo, nullum robae exemplum (0055A)a Ducangio afferri, quod citra annum millesimum non sit petitum; roga et rogus ejusdem significationis eidem sunt; ipsamque epistolam 88 cod. Carolini rei testem adhibet, quod non facit in roba. At si Pagii sententia ridenda est, quid de Muratorii parum aequa in sanctae sedis dominium voluntate dicendum erit? Codicem is Carolinum edidit ex recensione Lambecii (Rer. Ital. tom. III, par. 2, p. 73), et in Gregorii III epistola legit rogum pro regnum; nihilominus et in Annalibus Italicis, et alibi regnum praefracte sustinuit. Id vero est fiducia nominis vulgus decipere, non historiam caste scribere.

V. Alterum argumentum est, ut Carolus « a parte imperatoris recederet. » Quasi vero novisset unquam imperatores Orientis; et non potius amicitia, et foedere junctus esset cum Liutprando Langobardorum rege imperatoribus infensissimo. Teste utar Paulo diacono suae gentis rerum non ignaro: « Carolus princeps Francorum Pippinum filium suum ad Liutprandum (0055B)direxit, ut ejus, juxta morem, capillum susciperet. Qui ejus caesariem incidens, ei pater effectus est. » Id factum an. 735. Post biennium vero, annuo circiter spatio ante Gregorii epistolam « legatos cum muneribus ad Liutprandum regem mittens, ab eo contra Saracenos auxilium poposcit. Quod nihil moratus cum omni Langobardorum exercitu in ejus adjutorium properavit. Quo comperto gens Saracenorum ab illis regionibus aufugit. Liutprandus vero cum omni suo exercitu ad Italiam rediit (Diac. l. VI, c. 53, 55). » Quae Baronius reputans (740, 25) Carolumque excusans quod contra Langobardos arma non sumpserit: « Cui par erat, inquit, nisi adversus Romanam Ecclesiam militasset (Liutprandus) ut ille fecerat, suo exercitu praesto esse. » Bona igitur cum venia Pagii codex ille, quo utebatur Aimoini continuator, consentiente etiam illo, quem Annalista Metensis adhibuit, praeferendus est edito per Ruinartium, aliisque similiter depravatis, legendumque, « a partibus Langobardorum recederet. »(0055C)

VI.Tertium denique argumentum de exhibito consulatu longe aliis praestat levitate sua. Et vero umbratilis ista dignitas reipublicae veteris, quae Augusti ac successorum aevo temporibus potius digerendis per annos, quam rebus agendis continuata videtur; unde et postconsulatus nota excogitata per quartum Ecclesiae saeculum chronologiae praesidio, ista inquam dignitas octavo saeculo nobilitatem tantum generis praesignabat. 5 Quamobrem haud tanti erat, ut Francorum principi rerum gestarum gloria celeberrimo lenocinaretur, adversus Langobardorum regem foedere, et amicitia conjunctissimum. Exempla id confirmantia suppetunt ex variis Vitarum pontificum scriptoribus Anastasii nomine passim laudatis. Ac primo vixdum Roma et ejus ducatus ab impietate Graecorum desciverunt, in concilio Gregorii III, anno 731, pro sacris imaginibus foedus initur, « nobilibus etiam consulibus, et reliquis christianis plebibus astantibus. » Deinde sub eodem pontifice plures consules (0055D)praelio capti apud Langobardos degebant, quos Liutprandus sancti Zachariae anno 742, id est triennio post legationem ad Carolum missam, restituit: « Leonem, Sergium, Victorem, et Agnellum consules praedicto beatissimo redonavit viro. » (Anast. sect. 210.) Denique Adrianus tum puer, postea pontifex, a propinquo suo « Theodato dudum consule et duce » per eadem tempora educatus, cum rerum potitus est, legationem Carolo regi adornat, aeque legatorum, seu missorum numero saepe memorat (Cod. Carol. ep. 67, 80, al. 79, 74) « Theodorum eminentissimum consulem, et ducem, nostrumque nepotem. » Eodemque pontifice (Anast. sect. 333) diem supremum obiit « Leoninus consul, et dux. »

VII. Ex dictis patet, quam labili nituntur fundamento opiniones eruditorum super depravato continuatoris Fredegarii loco. Quem profecto illustrant una cum historia illius temporis, cujus nonnihil egomet alias res agens delibavi, Anastasiani codices mss. (0056A)Reg. Maz. et uterque Thuaneus, qui in editione regia, et Romana legi possunt. Referunt ii scilicet legationem Gregorii III, dum Liutprandus prope Romam castra haberet, perspicuis hisce verbis: « Veniensque Romam, in campo Neronis tentoria tetendit, depraedataque Campania, multos nobiles de Romanis more Longobardorum totondit, atque vestivit: pro quo vir Dei undique dolore constrictus sacras claves ex confessione beati Petri apostoli accipiens, partibus Franciae Carolo sagacissimo viro, qui tunc regnum regebat Francorum, navali itinere per missos suos direxit per Anastasium sanctissimum virum episcopum, necnon et Sergium presbyterum postulandum a praefato excellentissimo Carolo, ut eos a tanta oppressione Longobardorum liberaret. » Num illustribus bis legatis oretenus Romanorum consultum commendarit; an potius illos jusserit enixe petere, ut Carolus Romanis opem ferret ( Romanis consulendum, habent Aimoini continuatoris editiones antiquae) lectori judicandum (0056B)relinquo. Equidem video, tum hunc codicum Anastasii 6 locum, tum utramque epistolam Gregorii III testes esse uberrimos petitae opis; consulatus autem, aut consulti mentionem fieri tantum in depravato cod. Fredeg., et apud recentiores scriptores, qui tota via errant hac in re, ut est demonstratum. Quare etiamsi consultum admittam, malim supinum verbi consulo, quam decretum Romanorum intelligi.

VIII. Legatos pontificios magnis acceptos fuisse honoribus a Carolo, pretiosa munera iisdem data, quae Romam ferrent, nobilemque aliam legationem adornatam esse pontifici, Fredegarii continuator affirmat, et prima Gregorii epistola ea munera conlata esse divi Petri basilicae fidem facit. Opem vero allaturum se Romanis principem esse pollicitum et continuator idem silet, et litterae pontificis nec promisisse, neque attulisse aperte docent. Ea propter aut doleamus occasionem minime opportunam mittendi legatos ad principem foedere, atque amicitia junctum cum hostibus sanctae sedis necesse est; aut fateri (0056C)oportet, Carolum novam, et nunquam antea in Francia visam legationem tanto honore prosecutum esse, quod sibi apud suos magnum gloriae incrementum accessisse cerneret, non autem quod, pontifici ut morem gereret, a Liutprando desciscere ullatenus vellet. Hujus certe legatis, quos, consilio pontificis detecto, ad Carolum misit, benignas praebuisse aures liquet: nam Liutprando ejusque filio permisit, arma inferre sanctae sedi, quod Gregorius dolens improperat (ep. 1). « Ut conspicimus, dum indultum a vobis eisdem regibus est motiones faciendi, quod eorum falsa suggestio plusquam nostra veritas apud vos recepta est. » Quod longe aliud est, quam afflictis Ecclesiae rebus opem ferre. Is nihilominus recensetur a Carolo Magno inter suae stirpis principes, qui sanctae sedis defensionem susceperunt ( Charta division. regnor. ). Binis namque his litteris Gregorii sperantis opem deceptus est. Praeterquam quod ut suos filios ad sanctae sedis amorem pelliceret, satis erat Gregorii (0056D)duplex testimonium implorati ex Francia auxilii, tametsi nullum inde advenerit.

IX. Nullum a Carolo Martello auxilium allatum esse sanctae sedi, constanter omnes affirmant. Sed abutentes historia falsas rei causas promunt: aegrotare tum Carolum aiunt, qui postmodum obierit diem suum; idcirco non potuisse, quam meditabatur, opem ferre, eam tamen demum aliquando a Pippino filio Caroli allatam esse. Ita annorum duodecim intercapedinem a Caroli morte ad latum a Pippino auxilium, tam multa, et tam magna quae interim evenerunt, silentio praetereuntes, susque deque habent. Ad id praestandum una nituntur auctoritate scriptoris Vitae Stephani II 7 apud Anastasium, qui palam mentitur, quod saepe contingit in eo libro, cum aut recensentur res valde remotae, aut externae aliunde petuntur: contra vero ubi res praesentes, aut domesticae archivi praesidio describuntur, nulla antiquitatis monumenta certiora ad nos venisse, quam (0057A)quae ibidem sunt fideliter adnotata, omnes norunt. Locus Vitae Stephani II est hujusmodi (sect. 235): « Quemadmodum praedecessores ejus bonae memoriae domnus Gregorius, et Gregorius alius, et domnus Zacharias beatissimi pontifices Carolo excellentissimae memoriae regi Francorum direxerunt, petentes sibi subveniri propter oppressiones, ac invasiones, quas et ipsi in hac Romanorum provincia a nefanda Langobardorum gente perpessi sunt. » Postrema haec vera sunt: omnes siquidem ii pontifices Langobardorum feritati fuerunt obnoxii. Falsum vero est Gregorium II de Francia quidquam cogitasse, quod et fatetur Fredegarii Continuator, dum Gregorii III legationem rem novam appellat, atque antea inauditam. Falsum est Zachariam indidem auxilia quaesisse, quod mox palam fiet. Denique falsum est Carolum Martellum fuisse regem Francorum, quem gentiles omnes scriptores majorem domus, subregulum Gregorius III vocant.

X. Nihilominus falsa haec usque adeo arrident Pagio, (0057B)ut (an. 726, n. 14, 740, n. 4, seqq.) affirmare non dubitet, quod Gregorius II « vel clam ad Carolum Martellum refugit, vel certe ejus subsidium nulla missa legatione imploravit: » et alibi adversus Petrum de Marca idem vehementius, atque verbosius sustineat. Quae post patriciatum, qui unum et idem illi est cum consulatu (propterea mordicus eum tenet in Continuat. Fredegarii) Carolo Martello vindicat, nequidquam reclamantibus Gregorii III epistolis. Ratio autem, cur tum ipse, tum eruditi alii rem probabilem reddant, a duobus ejus aevi scriptoribus Paulo Diacono, et saepius laudato Continuatore Fredegarii praesto est. Iste enim inter aegritudinem ac mortem Caroli anno 741, compendiario inserit duas legationes; et quaecunque inter pontificem et Carolum postea evenerunt, praeterit: quare ansam dedit recentioribus, ut ad eumdem annum referrent, quae annis pluribus acta esse et aliunde constat, et ipsa rerum series demonstrat. Perinde Paulus Diaconus (lib. VI, (0057C)cap. 55) quae multis acciderant annis non modo in unum conflans, sed etiam facta praecedentia postponens, ut notavit cl. Blancus, confudit temporum ordinem; ita ut Trasamundi Spoleti ducis rebellionem, quae huc plurimum facit, Liutprandi morbo, et Hildebrando in regni consortium vocato usque ab anno 736 praeposuerit. Quae res libertatem peperit recentioribus digerendi historiam 8 arbitratu suo. Quare Cointius auxilium Langobardorum petitum a Carolo contra Saracenos differt ad annum 739, contra Continuatoris Fredegarii auctoritatem « curriculo anni illius mense secundo: » namque Ruinartio, et Pagio plaudentibus interpretatur « anno post secundo. » Pagius autem res apud Anastasium diligenter consignatas temporum ratione habita, indictiones emendando protrahit, uterque ut annum 741 propius attingant, ac proinde Carolum morte praeventum opitulari non potuisse pontifici ratum faciant. Quamobrem historiae quadriennalis chronotaxis stabilienda est: inde (0057D)enim litterarum Gregorii aetas pendet, qua semel agnita recentiorum opiniones, sive hallucinationes detegentur.

XI. Annalista Fuldensis antiquitate et auctoritate aliis praeferendus queis recentiores utuntur, mira breviloquentia anno 738 ac sequentibus Caroli Martelli res gestas ita complectitur: « 738, Carlus regionem Provinciam ingressus Maurorum ducem, qui dudum Sarracenos per dolum invitaverat, fugere compulit. 739, Carlus Provinciam totam, et cuncta ejus maritima loca suae ditioni subegit. 740, pax et quies regno Francorum per Carlum redditur ad tempus, Gothis superatis, Saxonibus et Fresonibus subactis, expulsis Sarracenis, Provincialibus receptis. 741, Carlus anno ducatus sui 28, moritur Parisiis, et apud sanctum Dionysium sepelitur. » Postremi hujus anni res fusiori calamo enarrantur in appendice ad Fredegarium. Etenim Vermeriae Carolus aegrotasse dicitur; majordomatum filiis divisisse consilio suorum (0058A)optimatum expetito; Carisiacum postea se contulisse, novisque signis in coelo praecedentibus mortuus esse. Et, quod majus, inter aegrotationem et divisionem administrationis regnorum insertum legitur quidquid Romano pontifici cum Carolo intercessit. Num recte, audiemus modo apud Anastasium, ubi res gestae Gregorii servata ratione temporum describuntur, tanto cum consensu epistolarum Gregorii, ut nil desiderari possit illustrius ad eorum temporum historiam comprobandam. Cum praesertim illustris Zacagnus ex praestantissimo Cod. Vat. alias Gregorii litteras ediderit, quae lucem rebus addunt longe clariorem. In iis siquidem sermo est de quatuor urbibus a Liutprando invasis in fine expeditionis anni 739, de cujus initio loquitur Gregorius III in utraque epistola ad Carolum. Ubi etiam de praeteriti anni Langobardicis rebus, de auxiliis ex Francia nequidquam exspectatis, ac de muneribus divo Petro missis a Carolo per suos legatos tam perspicua fit mentio; ut (0058B)annum innui 738 dubitari non possit. Sed audiamus res gestas Gregorii III apud Anastasium. 9

XII. Scriptor Vitae Zachariae (sect. 207) finem expeditionis an. 739 describens, « Dum, inquit, a praedecessore ejus bonae memoriae Gregorio papa, atque ab Stephano quondam patricio et duce, vel omni exercitu Romano praedictus Trasimundus redditus non fuisset, obsessione facta pro eo ab eodem rege ablatae sunt a Romano ducatu civitates quatuor, id est Ameria, Hortas, Polimartium et Blera, et sic isdem rex ad suum palatium est reversus per mensem Augustum indict. VII. » Post haec Gregorius experientia edoctus non modo vanam spem esse auxiliorum a Carolo, sed hujus consensu Langobardos intulisse majus damnum reipublicae, alio se vertit. Foedus itaque iniit cum ducibus Spoleti ac Beneventi, junctisque copiis, de recuperandis mutua ope urbibus consilium habuit. Foederatorum primus Trasamundus suis rebus omnibus receptis, « ingressus est Spoletum per mensem Decemb. ind. 8, » ut recte (0058C)Cod. Reg. Maz. et Thu., non ut vulgatus ead. indict., nam a Septembri mense fluebat octava. Sequenti anno 740, ex pactis conventis pugnandum erat pro sancta republica, ut quatuor civitates Trasamundi causa ablatas recuperaret. At Spoleti dux de retinendis suis, quae receperat, serio cogitans, « noluit implere, prosequitur idem scriptor, quae praedicto pontifici, et patricio simul et Romanis promiserat, pro recolligendis quatuor civitatibus, quae pro eo perierant, et aliis quae spoponderat capitula. » Quamobrem pontifex hinc etiam irritas spes suas esse videns, quas integri fere anni spatio aluerat, octobri mense legationem adornat ad Liutprandum ejusque filium consortem regni, ut precibus obtineret quod armis non poterat foedifragi ducis causa. Omnia patent ex indicatis litteris ab illustri Zacagno editis, quas integras referre lubet.

XIII. « Gregorius omnibus episcopis in Tuscia Langobardorum. Meminit fraterna Sanctitas vestra, (0058D)tempore ordinationis suae per chirographum, et sacramenti vinculum beato Petro principi apostolorum spopondisse, ut in emergentibus sanctae ejus Ecclesiae totis viribus elaboretis. Igitur quia praesentes viros Anastasium dilectum filium nostrum presbyterum, et Adeodatum regionarium subdiaconum nostros fideles ad obsecrandum, et Deo favente obtinendum pro quatuor castris, quae anno praeterito beato Petro ablata sunt, ut restituantur a filiis nostris Liutprando, et Hilprando supplicare destinavimus. Ecce, dilectissimi fratres, tempus acceptabile, ut juxta chirographum vestrum boni operis fructum beato Petro feratis. Cujus auctoritate vos hortamur in Domino, ut ad eosdem cum praedictis filiis 10 nostris properetis, ut a Deo inspirati protectoribus eorum beatis principibus apostolorum Petro et Paulo eadem castra restituantur. Nam si, quod non credimus, distuleritis iter arripere propter Deum, ego quanquam imbecillis sim prae infirmitate corporis, iter arripiam (0059A)laboriosum, et videbo, ne vestra negligentia vobis ad obligationem ex nodo pacti pertineat. Data Id Octob. ind. IX. » Re infecta Gregorius moritur sequenti anno die 27 Novembris, eique quarto post die succedit sanctus Zacharias.

XIV. Statim atque summum locum est adeptus vir iste sanctissimus, legatione, ac praesentia sua regem petit, exercitus Romani ope cum demeretur adversus ducem foedifragum, quatuor civitates recuperat, singulas ipse adit, earumque possessionem init; deinde Romam reversus debitas Deo gratias agendas pro tot beneficiis solemni supplicatione statuit. Omnia haec evenerunt, praefato auctore Vitae sancti Zachariae teste, indict. 10, id est inter Septembrem mensem anni 741 et Septembrem sequentis anni. Auctoritatem ejus consensu omnes sequuntur. Hac tantum in re a veritate abeunt, quod scriptoris verba, « quas ipse ante biennium per obsessionem factam pro praedicto Trasimundo duce Spoletino abstulerat (sect. (0059B)210), » ad annum referunt 740, cum spectent ad Augustum mensem anni 739, luculente ab eodem notati per ind. 7 quae mense illo adhuc fluebat. Quamvis enim menses aliquot biennium illud excederent, cum ineunte anno 742 Liutprandus restituit civitates, recte auctor ante biennium dixit, quod erat exactum; nam indictionum rationem habens, deque iis agens, quae per decimam evenerunt, biennium intelligit octavam, et nonam, quae effluxerant post civitatum invasionem in fine septimae. Contra vero si annus acciperetur 740 in octavae indictionis exitu, biennium non modo elapsum haud fuisset, restitutionis tempore; sed ne tum quidem, cum Pontifex confecto longo itinere, initaque possessione quatuor civitatum, redierat Romam, ac caetera omnia facta erant, quae decimae indictioni ascribuntur.

XV. Haec Romae, et in ejus ducatu acta sunt anno 738 et sequentibus. Neque attendi debent, qui suas ut opiniones tueantur, monumenta vetera per summam (0059C)licentiam mutando, et corrigendo, facta protrahunt, resque incredibiles pro certis affirmant. Gregorius igitur primam Carolo epistolam scripsit sub initia Langobardicae incursionis anno 739, alteram paulo postquam Langobardi, propter Trasamundum, qui eorum iram metuens intra urbis moenia se receperat, sancti Petri basilicam expilaverunt: utramque ante ablatas quatuor civitates in belli exitu, 11 quarum neutra meminit. Ipsae epistolae suam aetatem produnt. Namque in prima Gregorius queritur Romani ducatus direptiones, rogatque Carolum, ut « post ipsorum regum ad propria reversionem » , fidelem missum Romam dirigat, qui propriis oculis quae illata fuerint damna conspiciat. In altera Petri basilicam expilatam esse dolet, indeque ablata munera ipsa, quae Carolum misisse vidimus per suos legatos, superiori anno. Hinc autem per annos fere quatuordecim, cum Stephanus II opportunius atque utilius Francorum opem imploravit, nullo ex monumento veterum, nullaque ex historia discimus eo pontifices (0059D)se vertisse. Attamen Gregorius idem III per biennii spatium superstes fuit, ac temporis fere tantumdem Carolus Martellus. Sanctus Zacharias annis decem et aliquot mensibus apostolicam sedem gubernans, ejusque jura acerrime vindicans, opportunam nactus occasionem spes sui praedecessoris fallaces instaurandi, dum anno 748 pluribus disciplinae corruptae capitibus affluenter respondit, ne verbum quidem fecit de sanctae reipublicae administratione. Ac demum Stephanus II primis sui pontificatus temporibus opem maximis in angustiis nullam a Francis efflagitavit.

XVI. Quin etiam idem Stephanus immanitate Aistulphi mirum in modum vexatus impium Copronymum fatigavit litteris, ut afflictae urbi opem ferret implorans. Et legatorum Constantinopoleos per suam operam repetentium res Exarchatus a rege Langobardorum, captata occasione iterum eo misit legatum suum cum litteris « deprecans imperialem clementiam, (0060A)ut juxta quod ei saepius scripserat, cum exercitu ad tuendas has Italiae partes modis omnibus adveniret, et de iniquitatis filii morsibus Romanam hanc urbem, vel cunctam Italiam provinciam liberaret, » ut est apud Anastasium (Sect. 232). Tam longe erat, ut Romani pontifices ante eum annum, qui erat 753, spem ullam in Francorum principibus collocassent, aut Romae ejusque ducatus dominationem a populis oblatam, et quinto jam ac vicesimo anno apud eos permanentem affectarent. Cum vero auxilii Graecorum spem omnem abjicere oportuit, impietate praesertim Orientali de die in diem invalescente, tum demum Stephanus primum litteris, deinde praesentia sua Francorum opem et quaesivit et obtinuit. Neque id symbolica oblatione regni, aut consulatus exhibitione, aliove argumento, quod recentioribus in mentem venerit; sed vera patriciatus, seu protectionis ac defensionis Romanae Ecclesiae dignitate collata: quam esse indolem hujusmodi patriciatus, (0060B)passim invenire erit in litteris hujus Codicis, quo testis integrior desiderari non potest. Neque ante eum annum ejusmodi patriciatum Francorum principibus esse datum, 12 indidem constat. Et vero primae duae de quibus agitur, a Gregorio III inscribuntur Carolo subregulo: Unica Zachariae (ep. 3, al. 5) Pippino majori domus. Prima Stephani II (ep. 4; al. 10) inscribitur Pippino regi, quam dignitatem auctoritate Zachariae ante biennium adeptus erat. Reliquae Stephani ejusdem epistolae datae post reditum ex Francia, patricii titulum nunquam silent. Perinde est de aliis omnibus, quae in Codicem relatae sunt, aut Pippino aut filiis ejus Carolo et Carolomanno inscribantur: et ipsi enim reges, et patricii ab Stephano fuerant designati, cum in Francia erat an. 753 et seq.

XVII. Jam vero monstrandum mihi est cur Marca, Pagius aliique tantopere studeant rem perspicue falsam asserere. Ii scilicet minime assecuti videntur, (0060C)quod Romani pontifices, senatus populique voluntate principes sanctae reipublicae, dominati erant Romae, et in ejus ducatu per quinque et viginti eos annos, qui inter defectionem Italiae ab impiis Graecis, et Stephani II profectionem in Franciam intercesserunt. Quamobrem Romae, ejusque ducatus dominium donationis titulo, ut Exarchatus, niti arbitrantur; et quia donationem ejusmodi nullis in monumentis veterum inveniunt, quaestionibus omnia implent. At quemadmodum de Caroli Martelli patriciatu disputantes longe a vero abierunt, ita conjectando, et ratiocinando de dominio Urbis, tota via errant. Idcirco de tempore, et ratione pontificiae dominationis, deque ejus genere non una opinio est, sed una eaque generalis hallucinatio. Ad falsitatem opinionum retegendam compendiaria via deberet incedi. Rogandi nimirum essent viri illi caetera doctissimi: cur Pippini tempore, quem constat inter omnes Exarchatum tantummodo et Pentapolim concessisse sanctae sedi, Paulus auxilium petit adversus Graecos Exarchatui, et Romae (0060D)minitantes (ep. 25; al. 34.)? Cur Stephanus dux Neapolitanus promittit, se opem laturum eidem Pontifici, si Dominus Imperator mitteret adversus Romam suos milites (Chron. Neap. ap. Pratil. tom. III, p. 32)? Cur Paulus idem aeque appellat nostram Senogalliam civitatem Pentapolis a Pippino donatam ac nostrum Castrum Valentis in Campania Romana (ep. 39; al. 14)? Cur idem pontifex de civitatibus Romani ducatus loquens in genere nostras semper appellat (Ep. 38, al. 24, 40, al. 26)? Cur Carolingiorum diplomata habent: « Sicut a praedecessoribus vestris usque nunc in vestra potestate et ditione tenuistis et disposuistis civitatem Romanam cum ducatu suo (Ita videre est in omnibus diplomatis tum editis, tum mss., tametsi alii meticulose, imprudenter alii reposuerint nostris )? » At praestat vetigia dominationis pontificiae per idem quinque et viginti annorum 13 spatium, qui Pippini donationem praeiverunt, patefacere.(0061A)

XVIII.Sub ipsa initia defectionis Romanorum a Graecis Gregorius II (Anast. sect. 186.) Sutrium a Liutprando invasam anno 728 recuperavit, « multis continuis scriptis atque commonitionibus ad regem missis, » ac denique « multis datis muneribus. » Nam « Langobardorum rex restituit atque donavit sanctis apostolis Petro et Paulo. » Per eadem tempora (sect. 184.) « Exhilaratus dux Neapolis deceptus diabolica instigatione cum filio suo Adriano Campaniae partes tenuit (hanc ducatus Romani partem faciebant septem civitates, Signia, Anagnia, Ferentinum, Alatrium, Patricum, Frusino et Tibur) seducens populum, ut obedirent imperatori, et occiderent pontificem. » Eadem luculentius enarrantur in Chronico Neapolitano apud cl. Pratillum (tom. III pag. 30) in hunc modum: « Dominus dux ad instigationem domini imperatoris Leonis ivit contra dominum papam et Romanos, et pugnavit cum eis. Duravit praelium a mane usque ad tertiam, et dux Exilaratus cum (0061B)Adriano ejus filio et sequacibus fortissime et viriliter diu pugnavit, licet propter multitudinem inimicorum fortunam belli nequiverit tolerare: remansit occisus, sicut et Adrianus et alii partim interfecti partim captivi, et alii fugati. Et in ducatu electus fuit Theodorus . . . . . Alphanus secretarius domini imperatoris venit Neapolim, et praecepit quod non obediatur domino papae neque transmittatur ei pecunia sui redditus. » Patrimonii videlicet Neapolitani, quod vicissim Campanum appellatur in regesto epistolarum sancti Gregorii Magni et per subdiaconum administrabatur.

XIX. Memoria hic obiter oportet repeti Theophanis testimonium (Chronogr. p. 273), de patrimoniis Calabriae et Siciliae a Leone Isaurico redactis in publicum: « Patrimonia vero, inquit, quae dicuntur sanctorum et coryphaeorum apostolorum, qui in veteri Roma coluntur, tria nimirum cum medio auri talenta (35 millia aureorum in annos singulos. Aleman. de Later. Pariet. cap. 15, pag. 64) eorum Ecclesiis (0061C)ab antiquo assignata et pensa, in publicum aerarium conferri jussit. » Tale enim facinus aut ejusdem aevi est, cum dux Thendorus patrimonii Neapolitani, seu Campani reditus ad Romanam Ecclesiam spectantes jubebatur invadere, aut modico temporis intervallo ab eo distat . . . Suntque haec primaeva jura, quae nequidquam Carolus Magnus et Carolini omnes successores, necnon Ottones et sanctus Henricus divo Petro et successoribus vindicare conati sunt; at demum Saracenis Graecos, illosque Normannis pellentibus per undecimum saeculum ad Ecclesiam redierunt. Ad vestigia pontificiae dominationis nunc redeo. 14

XX. Certam Romanorum defectionem jam vidimus sub Gregorio II, nec minus certum hujus dominatum novimus, dum et dux Neapolitanus, et secretarius impii Leonis, huic, non pontifici obediendum suadebant populis. At certissimum aliud vestigium suppetit ex facto Liutprandi regis, et (0061D)exarchi Eutychii; nam consilio inito decreverunt, « ut congregatis exercitibus rex subjiceret duces Spoletanum, et Beneventanum, et exarchus Romam » , ut est apud Anastasium. Roma igitur parebat tum Gregorio II et Romanis; quare Liutprandus saniori mente imbutus, suoque cum exercitu ex vicinia Romae discessurus, foederato principi consulendum ratus, « obsecravit pontificem, ut memoratum exarchum ad pacis concordiam suscipere dignaretur, ut et factum est (sect. 186. seqq.). » Cumque is Romae moraretur, in Tuscia Romana, quae pars ducatus erat, res novas molitur quidam Petasius. Suas vires jungit pontifex cum exarcho, rebellionem opprimit, caesique Petasii caput Constantinopolim mittit, « et nec sic Romanis plenam gratiam largitus est imperator; » qui sancto Germano e sede patriarchali ejecto, vulgatisque edictis in sacras imagines effrenatius in dies sese gessit. Tum vero e vivis abeunte Gregorio II, quem, Romanis ita volentibus, egisse principem (0062A)vidimus, et velut imperii reliquiarum oeconomum, succedit Gregorius III, sanctamque rempublicam instituit: quare haud ipse solus tentat Leonem, et Constantinum filium consortem imperii; sed « et cuncta generalitas istius provinciae Italiae similiter pro erigendis imaginibus supplicationum scripta unanimiter ad eosdem principes direxerunt (Sect. 193) » .

XXI. Equidem in Gregorio III luculentiora principatus indicia video: legatio enim, et epistolae ad Carolum Martellum, de quibus diximus, supremum principem designant. At Gallesium civitatem a Langobardis recipiens, « in compage sanctae reipublicae, atque in corpore Christo dilecti exercitus Romani adnecti praecepit (sect. 203). » Ea propter a veritate aberraret, tum qui Romanorum defectionem ipsis ab initiis Graecae impietatis in dubium verteret; tum qui Gregorio saltem tertio absolutam dominationem assereret. Secus est de Zacharia, ut mox videbimus; (0062B)praestantissimo siquidem omnium civi, ac summo simul sacerdoti obsequium, ac reverentiam praestare populi lapsu temporis insueverant; deque pontificia dominatione evenit, quod de Octaviani imperio hac in eadem urbe evenisse compertum est. Id tantum discriminis pontificio cum Augusti dominatu intercessit; quod inhians hic imperio simulatione populos paulatim subdidit; at Romani pontifices spem semper alentes conversionis 15 Orientalium, magis ut populis morem gererent, quam dominandi cupiditate summae rerum longo annorum spatio praefuerunt. Interim vero illecti iidem populi suavitate dominii, solum pontificem, tanquam principem coluerant.

XXII. Quin etiam externi principes pontificiam evidenter potestatem venerati sunt, praesertim Franci. Etenim Carolus Martellus Gregorii III, ut Fredegarii Continuator ait, « mirifico ac magnifico honore ipsam legationem recepit. » Et Pippinus Caroli filius regno inhians, Zachariae consilio, et auctoritate solium ascendit, quod historia omnis docet. Quae quidem (0062C)facta, utut ad sacerdotii majestatem referantur, magnum principatui attulerunt incrementum: Romanis enim tantus honor pontificis apud eos principes, subjectionem, quam ultro elegerant, gratiorem reddidit, ac sensim peperit regalis sacerdotii potestatem, cujus vestigia in sancto Zacharia, quo auctore Carolina stirps regnavit, perspicua sunt. Etenim Liutprandus, ubi quatuor civitates ab se ablatas restituit, non ut olim Sutrium, Gregorii II tempore, sanctis apostolis « Petro et Paulo; » sed « eidem sancto cum earum habitatoribus redonavit viro: » quod etiam fecit, ut vidimus, de nobilibus consulibus praelio captis (sect. 210). Quod sane discrimen alicujus momenti est: neque enim civitates illas, et captivos utrique apostolorum principi, ut Sutrium reddi: neque divo Petro, cui eadem occasione restituta fuerunt patrimonia antiquioris invasionis; neque « sanctae reipublicae, » cui Gregorius praedecessor Zachariae Gallesium esse redditam propalam declaravit; (0062D)sed uni pontifici, aliquid plus, quam Ecclesiae principatum designat, ipsum siquidem principem sanctae reipublicae luculenter ostendit. Rem docet scriptor idem apud Anastasium (sect. 216). Cum enim Eutychius exarchus Ravennae, quae adhuc parebat imperio, Zachariae ejusdem opera, cum rege Langobardorum transegit de Caesenae restitutione: Rex « duas partes territorii Caesenae castri ad partem reipublicae restituit. Tertiam vero partem de eodem castro sub obtentu retinuit, inito constituto, ut usque ad Kalendas Junii dum ejus missi a regia reverterentur urbe, idem castrum et tertiam partem, quam pignoris causa detinebat, parti reipublicae restitueret. »

XXIII. Hic vero animadvertendum puto, quod aeque hallucinantur ii, qui reipublicae nomine imperium significari negant atque illi qui sanctam rempublicam, Romam videlicet, ejusque ducatum, novo atque tunc temporis minus congruo nomine sacrum Romanum imperium interpretantur. Nam antequam (0063A)Exarchatus ipse, et Pentapolis sanctae reipublicae 16 per Pippini donationem accederent, nudo reipublicae nomine eam ditionis imperii partem apud ipsum Anastasium indicari ex nuper laudato loco, compertum est. Reipublicae pariter nudo nomine paulo antea (sect. 212) ducatum Romanum idem auctor nuncupaverat: « Et fuisset itineris longitudo per circuitum finium reipublicae eundi usque ad Bleranam civitatem per partes Sutrinae civitatis. » Quandoque etiam videbimus in Codice hoc Carolino absolute rempublicam appellari ditionem ecclesiasticam post Exarchatus et Pentapolis accessionem. Nusquam vero Reipublicae Romanorum, aut sanctae Reipublicae nomen, Ecclesiasticae ditionis proprium, imperio tribui comperietur. Quare inutilis omnino est ea quaesitio nominis, quo absolute adhibito principatus quisque designatur, et cum Romanorum, seu sanctae additamento ecclesiasticus, aut pontificius tantummodo definitur. Serio autem reputanda mihi (0063B)videtur agendi ratio: nam duplex fit restitutio rerum ab uno eodemque rege Langobardorum, uno eodemque Zacharia repetente. Nihilominus quae multo plures sanctae reipublicae juris erant, integrae pontifici restituuntur; dux Clusinus cum tribus aliis viris illustribus in ejus obsequium mittuntur, qui singularum in possessionem civitatum eumdem mittant; nobiles captivi eidem redduntur. E contrario quae juris erant imperii ex parte tantummodo sunt restitutae, tertia earum parte retenta pignori ad certum tempus, quoad cum Augusto per legatos de restitutione integra conveniretur. Quis hinc non videt ditionis ecclesiasticae principem haberi pontificem, et Exarchatus ab Eutychio administrati Constantinum Copronymum?

XXIV. Equidem non ignoro Adrianum pontificem hoc suis litteris (Conc. Nic. II, act. 2.) Constantino et Irenae testatum esse: quod nempe utriusque Gregorii exemplo « Zacharias, et Stephanus, atque Paulus, et item Stephanus praedecessores nostri sancti pontifices saepius avum et genitorem vestrae (0063C)serenissimae tranquillitatis pro statuendis ipsis imaginibus sacris deprecati sunt. » Praeterea novi, quod Copronymus, utcunque impius, auditis quae Zacharias intrepide gesserat pro Exarchatu, Artavasdo devicto, ac sede imperii recuperata, « donationem in scriptis de duabus massis, quae Nymphas et Normias appellantur, juris exsitentes publici eidem sanctissimo ac beatissimo papae sanctae Romanae Ecclesiae jure perpetuo direxit possidendas » (Anast. sect. 220). Quare et illud affirmare non dubito, quod uterque Gregorius, Zacharias, et Stephanus pontifices ab Adriano memorati ante annum 753 nunquam spem omnem deposuerunt, fore ut Graeci resipiscerent, reciperentque populorum voluntate urbem et ejus ducatum, quod toties bello tentarant, 17 sed nequidquam. Interim autem et consensu populorum, et exterorum testimonio principum pontifices, praeque iis Zacharias dominabantur in Urbe, et ejus ducatu. Quod cum quinque minimum et viginti annorum (0063D)spatio fecerint, nec ullus usquam ex Carolinis principibus reperiatur, qui hujusmodi dominationis titulum aliquatenus immutaverit: necessario fatendum est, pontifices veros fuisse principes sanctae reipublicae potestate eorum sensim confirmata rebus prospere gestis; ita enim coelitus ordinatum erat.

XXV. Omnia haec necessario praemitti oportuit binis Gregorii III litteris; quippe quibus mirum in modum abusi sunt recentiores eruditi, ut falsas opiniones tuerentur. Eos profecto non latuit, documentum (0064A)aliud non suppetere toto eo temporis spatio quod Pippini donationem praeivit, quo pontificiam ordiantur ditionem beneficio regum Franciae. Quapropter earum uno praesidio utendum erat astruendae rei. Quid igitur? Claves confessionis mitti solitae ad viros principes devotionis ergo, in regni symbolum versae. Legationi, quam praecessisse epistolis non obscura indicia in iisdem sunt, ascriptum consultum Romanorum; consultum ipsum in consulatum transmutatum consulatus in patriciatum. Et quia litterae ipsae docent, petitam vere opem ex Francia a pontifice, sed minime impetratam; legatio et litterae tractatusque omnis inter Gregorium et Carolum coarctanda sunt visa in maximas angustias paucorum mensium anni 741, ut Caroli valetudinem secuta mors Octobri mense, impedimento fuisse videatur. Falsa omnia, ut abunde est demonstratum. Ac Francis quidem viris clarissimis Petro de Marca, Cointio, Ruinartio, Pagio veniam aliquam adhibendam esse censuerim, si maximis regum Francorum meritis in Romanam Ecclesiam, (0064B)istiusmodi etiam voluntatem morte superveniente elusam, reclamante historia, non adjecissent. Nostris vero nuperrimis scriptoribus opiniones aperte falsas foventibus, atque infinita commentatione onerantibus quid melius reponi potest, quam litterae ipsae Codicis Carolini, queis abutuntur?

XXVI. Et vero eaedem praeteriti non semel anni mentionem faciunt, Langobardos rescisse memorant petitum ex Francia auxilium: neque igitur eae possunt cum legatione conjungi, neque in mortem recte rejicitur causa opis non allatae. Inscribuntur Carolo subregulo; sicut aliae posteriores Zachariae Majori domus Pippino; et aliae Stephani II Pippino regi; tametsi nulla ex sequentibus patriciatum silet, postquam idem Stephanus dignitatem illam regi Francorum certo contulit. Ergo patricii dignitas ex interpretatione aerei consulatus educta nugae sunt. 18 Denique eaedem litterae declarant, claves sancti Petri missas esse instar libelli supplicis, quo petita auxilia velocius, (0064C)atque efficacius obtineri possent: quare regnum Romae (exosum semper, atque infaustum nomen) inepte excogitatur in sacris clavibus praesertim a Muratorio, qui Codicis Carolini ex recensione Lambecii variantes lectiones evulgans (Rer. Ital. tom. III, part. 2) pro ea voce regnum, legit ediditque rogam. Perspicue omnia patebunt ex subjectis litteris. I. 19 EPISTOLA GREGORII III PONTIFICIS AD CAROLUM MARTELLUM.( An. Dom. 739, Cod. Car. I, chron. 1.) ARGUMENTUM.--Confirmata Romanorum defectione ab impiis Graecis, Langobardi perpetui eorum hostes insolentiores facti. Adversum hos Gregorius (0064D)III insigni legatione Carolum Martellum movere nititur. Re illi cognita, obtendentes rebellionem ducum Spoleti et Beneventi, amici ac foederati principis concessu Romanos affligunt. Pontifex ad Carolum datis litteris Ancardo direptionum et caedium oculato testi, auxilium flagitat, quod per legatos is promiserat; nonnulla eidem committit secreto enarranda: praeproperam obtenturus opem, claves Confessionis sancti Petri, supplicis instar libelli, transmittit.

(0065A)Domno excellentissimo filio Carolo subregulo Gregorius papa.

Nimia fluctuamur tribulatione et lacrymae die noctuque ab oculis nostris non deficiunt, quando conspicimus quotidie, et undique Ecclesiam sanctam Dei a suis, in quibus spes erat vindicandi, destitui filiis. Propterea coarctati dolore in gemitu et luctu consistimus, dum cernimus id, quod modicum remanserat praeterito 20 anno, pro subsidio et alimento pauperum Christi seu luminariorum concinnatione, in partibus Ravennatium, nunc gladio et igni cuncta consumi a Luithprando et Hilprando regibus Langobardorum: sed in istis partibus Romanis mittentes plura exercita similia nobis fecerunt et faciunt, et omnes salas sancti Petri destruxerunt, (0065B)et peculia, quae remanserant, abstulerunt; et nulla nobis apud te, excellentissime fili, refugium facientibus pervenit hactenus consolatio; sed ut conspicimus, dum indultum a vobis eisdem regibus est motiones faciendi, quod eorum falsa suggestio plusquam nostra veritas apud vos recepta est; et timemus, ne tibi respiciat ad peccatum; quando nunc, ubi resident ipsi reges, ad exprobrationem nostram ita proferunt verba, dicentes: Adveniat Carolus, apud quem refugium fecistis, et exercita Francorum, et si valent, adjuvent vos, et eruant de manu nostra.

O quam insanabilis dolor pro his exprobrationibus in nostro retinetur pectore, dum tales ac tanti filii suam spiritualem matrem, sanctam Dei Ecclesiam, (0065C)ejusque populum peculiarem, non conantur defendere! Potens est, charissime fili, ipse princeps apostolorum, ob a Domino sibi concessam potestatem, defendere domum et populum peculiarem, atque de inimicis dare vindictam: sed fidelium filiorum mentes probat. Non credas, fili, falsidicis suggestionibus ac suasionibus eorumdem regum. Omnia enim falso tibi suggerunt, scribentes circumventiones, quod quasi aliquam culpam commissam habeant [ Lamb. et Gent. add. eis] eorum duces, id est, Spoletinus et (0066A)Beneventanus. Sed omnia mendacia sunt. Non enim pro alio (satisfaciat tibi [ Lamb., Gent., te] veritas, fili) eosdem duces persequuntur capitulo, nisi pro eo, quod 21 noluerunt, praeterito anno, de suis partibus, super nos irruere, et sicut illi fecerunt, res sanctorum apostolorum destruere, et peculiarem populum depraedare, ita dicentes ipsi duces: quia contra Ecclesiam sanctam Dei, ejusque populum peculiarem non exercitamus, quoniam et pactum cum eis habemus, et ex ipsa Ecclesia fidem accepimus; ideoque mucro eorum desaevit contra eos. Nam ipsi praedicti duces parati fuerunt et sunt secundum antiquam consuetudinem eis obedire; sed illi retinentes iram, pro eo quod superius diximus, per exquisitam occasionem volentes illos et nos (0066B)destruere et invadere; ideo utrosque persequentes vestrae bonitati suggerunt falsa, ut et duces illos nobilissimos degradent, et suos ibidem pravos ordinent duces, et multo amplius quotidie, et ex omni parte Dei Ecclesiam expugnent, et res beati Petri principis apostolorum dissipent, atque populum peculiarem captivent.

Tamen ut rei veritas vobis declaretur, Christianissime fili, jubeas, post ipsorum regum ad propria reversionem, tuum fidelissimum missum, qui non a praemiis corrumpatur, dirigere, ut propriis oculis persecutionem nostram, et Dei Ecclesiae humiliationem, et ejus rerum desolationem, et peregrinorum lacrymas conspiciat, et tuae bonitati omnia pandat. Sed hortamur bonitatem tuam coram Domino, et ejus (0066C)terribili judicio, Christianissime fili, ut propter Dominum et animae tuae salutem, subvenias Ecclesiae sancti Petri, et ejus peculiari populo, eosdemque reges sub nimia celeritate refutes, et a nobis repellas, et jubeas eos ad propria reverti; non despicias deprecationem meam, neque 22 claudas aures tuas a postulatione mea; sic non tibi ipse princeps apostolorum claudat coelestia regna.

Conjuro te, in Dominum vivum et verum, et ipsas sacratissimas claves confessionis beati Petri, (0067A)quas vobis ad regnum dimisimus, ut non proponas [ Lamb. praeponas] amicitiam regum Langobardorum amori principis apostolorum, sed velocius et sub nimia festinatione sentiamus, post Deum, tuam consolationem, ad nostram defensionem, ut in omnibus gentibus declaretur vestra fides, et bonum nomen: quatenus et nos cum propheta mereamur dicere: Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Jacob. Harum autem litterarum portitor, Anchard vester fidelis, quod oculis suis vidit, et nos ei injunximus, omnia tuae benignae excellentiae viva voce enarrabit. Et petimus bonitatem tuam coram Deo teste et judice, ut nimis festinanter nostros lenias dolores, et laetabunda nobis celeriter mittes [ Lamb., mittas] nuntia, ut laeti effecti (0067B)animo, die noctuque, pro te tuisque fidelibus, coram sacris sanctorum principum apostolorum Petri et Pauli Confessionibus Domino fundamus preces.

II. 23 ITEM EPISTOLA GREGORII SECUNDA AD CAROLUM MISSA Similiter pro defensione sanctae Ecclesiae. ( An Dom. 739, Cod. Car. II, chron. 2.) ARGUMENTUM.--Increbrescente Langobardorum rabie, sancti Petri basilica tunc extramoeniana expilata, obsessa urbe, iterum auxilium petit a Carolo verbis liberaliore, quam factis. Plura item latori committit secreto narranda: diffidentiae nescio quid modeste significat.

Domno excellentissimo filio Carolo subregulo Gregorius papa.

(0068A)Ob nimium dolorem cordis et lacrymas, iterata vice tuae Excellentiae necessarium duximus scribendum, confidentes te esse amatorem filium beati Petri principis apostolorum et nostrum; et quod pro ejus reverentia, nostris obedias mandatis, ad defendendam Ecclesiam Dei, et peculiarem populum, qui jam persecutionem et oppressionem gentis [ Lamb. om. gentis] Langobardorum sufferre non possumus. Omnia enim luminaria ad [ Grets. add. honorem] ipsius principis apostolorum, et quae a vestris parentibus, et a vobis offerta sunt, ipsi abstulerunt; et quoniam ad te, post Dominum, confugium fecimus, propterea nos ipsi Langobardi in opprobrium habent, et opprimunt. Unde et ecclesia sancti Petri denudata est, et in nimiam desolationem redacta; tamen omnes (0068B)nostros dolores 24 subtilius in ore posuimus praesenti portitori, tuo fideli, quae [ Centur., quos] in auribus tuae Eccellentiae suggerere debeat. Tu autem, fili, habeas cum ipso principe apostolorum, hic et in futura vita, coram omnipotenti Deo nostro, sicut pro ejus Ecclesia, et nostra defensione disposueris et decertaveris, sub omni velocitate, ut cognoscant omnes gentes tuam fidem et puritatem, atque amorem, quae habes erga principem apostolorum beatum Petrum, et nos, ejusque peculiarem populum zelando et defendendo: ex hoc enim tibi poteris immortalem [ Lamb., Gent., memorialem] et aeternam acquirere vitam.

25 IN S. ZACHARIAE EPISTOLAM MONITUM. (0069)

I. (0069A)Pontificiae majestatis argumenta plura exhibuit Zacharias, ut dixi agens de Gregorii litteris. Ex sequenti epistola decretali nil tale suppetit; omnia enim spectant directam pontificis potestatem: et nisi ex allatis Gregorii ejusdem litteris imploratae Francorum opis testimonium minime dubium haberemus, ad indirectam quod attinet, nullum sanctae sedi cum Francis negotium intercessisse videretur: tam altum de ea silentium est in hac epistola! Quin etiam indicia plura exstant abjectae spei omnis, quam unum Gregorium vidimus in Francis collocasse. Eodem quippe anno exeunte, quo idem pontifex semel et iterum tentarat animum Caroli Martelli, ut Langobardorum furorem ab apostolica sede averteret, litteras ad Bonifacium de ecclesiis Germaniae et Franciae (invitus arbitror) ita claudit: « Data IV Kal. Nov. imperante domno piissimo Aug. Leone imperii ejus an. 23, sed et Constantino Magno imp. ejus filio an. 20, ind. 8. (Labbe Concil. tom. VI, p. 1475) » . Perinde successor (0069B)ejus Zacharias epistolis fere omnibus impii Copronymi annos adjungit. Et, quod maxime notandum velim, concilio Romano, quod iste habuit anno 743, hujusmodi epoche adjicitur: « Factum est hoc concilium anno secundo Artabasdi imperatoris, necnon et Liuthprandi regis anno trigesimo secundo ind. 12 feliciter. »

II. Veritati equidem adversarer, si ex characteribus istis temporum ante excitatam imperatoriam dignitatem in Occidente, aut dominationem Augustorum orientis, quod minus recte ab aliquibus fit, aut Langobardorum jus ullum elicerem in sancta republica, quam pontifex tum temporis moderabatur. Etenim notariorum consuetudini tribuenda potius est appositio temporis, quam certo inde aliquid statuendum de republica. Nihilominus, citra Augustorum annos, quos ascribere moris erat, Artabasdi qui dejecto impio Constantino imperium invaserat; et Liutprandi Langobardorum regis, qui Zachariae quatuor urbes, et patrimonia aliquot restituerat, sanctaque (0069C)de republica bene erat meritus, numerari annos videmus: hujus quidem, quia respiratura per eum Italia videbatur; illius vero, quia impietati finem allatum iri credebatur. E contrario Caroli Martelli, ad quem confugere, dura 26 urgente necessitate, oportuit, nullo usquam in monumento reperiuntur notata patriciatus tempora. Quid dico tempora? ne patriciatus quidem mentio ullibi reperitur praeterquam in sensu, quo Franci eam dignitatem usurpabant, tanquam ducatu praestantiorem (DuCange V. Patricii ). Quare Gregorius II an. 724 ante coeptam Graecorum impietatem, Patricium appellavit Carolum Martellum (Labbe Conc. tom. VI, p. 1447). Eam tamen rem minime omitti decuit, si patricius Romanorum, ut una cum Francis eruditi recentiores tenent, fuisset. Ab anno enim 738, cum legatione tentatus est Carolus, ad ejus mortem triennium fere excurrit (quod in paucos menses anni 741 nullo jure contrahi, est demonstratum); praeterea Zachariae (0069D)sunt anni decem, totaque ea temporis intercapedine et litterae Gregorii III ad Bonifacium, ac praesules Langobardiae; et Zachariae plures item litterae, aliaque non pauca monumenta exstant, praecipue litterarum commercium Bonifacii et Francorum cum Zacharia: neque Caroli Martelli ulla merita memorantur; plurima vero enarrantur damna Francorum ecclesiis illata, quae aperte pugnant cum iis, quae de eodem praedicantur.

III. Et vero, ut Baronio aliisque assentiar Carolum defendentibus a funesta illa nota, quam in Bonifacii litteras irrepsisse aiunt; Hincmari (ep. 6, cap. 19) ac praedicti Bonifacii testis oculati verbis fidem negem? (0070A)Zachariam is monet (Cod. Bonif. ep. 132, et Labbe ubi sup., p. 1495) se vocatum a Carolomanno altero ex Martelli filiis, ut maximo vulneri ecclesiis suae provinciae inflicto mederetur convocata synodo: « Promisit, inquiens, se de ecclesiastica religione, quae jam longo tempore, id est non minus, quam per 60 vel 70 annos calcata et dissipata fuit, aliquid corrigere, et emendare velle. » Ac paulo infra miseram describens conditionem ecclesiarum, quam Caroli opera subiisse illas ait, prosequitur: « Modo autem maxima ex parte per civitates episcopales sedes traditae sunt laicis cupidis ad possidendum, vel adulteratis clericis, scortatoribus, et publicanis saeculariter ad perfruendum » . Duae synodi Germanica, et Liptinensis, ea de re celebratae an 742 et sequenti; necnon Suessionensis in altera regni parte, quam Pippinus Carolomanni frater moderabatur, Bonifacii relationem confirmant. Praecipue autem comprobari illam patebit ex tot capitibus disciplinae corruptae, quae sequenti (0070B)epistola continentur.

IV. Eam scilicet dedit Zacharias ad Pippinum, episcopos, abbates, et caeteros Francos anno 747 exeunte vel sequentis initio, postquam Carolomannus, nuntium remittens terreno principatui, Romam 27 venerat, monachumque induerat in Cassinensi coenobio. Chronologiam hanc aliis ejusdem pontificis litteris acceptam referimus. Datae istae sunt « Nonis Jan., imperante domno nostro piissimo Aug. Constantino a Deo coronato magno imp., anno 28, imperii ejus an. 6, ind. 15 » , ad Bonifacium, ut praefatam epistolam Pippino, etc., legi curet in synodo. Cumque aliquid discriminis inveniatur in tribus iis characteribus temporis, hinc est, quod Cointius vult datas anno 748, Sirmondus et Pagius 747, verum Cointii potiorem sententiam esse, eique adhaerendum puto; quanquam indictio, et annus imperii sextus designent annum 747. Nam Carolomannus Romam venit mense Martio, ut animadvertit Pagius (an. 747, n. 1), seu potius Junio, ut contendit ibidem cl. Mansius, (0070C)et quidem anno 747, quod constanter tradunt auctores omnes veteres. Cumque epistola Zachariae uni « Pippino majoridomus in regione Francorum » dirigatur, hinc palam fit Carolomannum dignitati eidem bipertito divisae renuntiasse, antequam litterae darentur ad Pippinum, etc., quae alteras ad Bonifacium praecesserunt. Quod si anno 747 ineunte, seu Nonis Januarii utrasque datas esse quis velit, Continuatorem Fredegarii et chronologos omnes apud Baronium et Pagium mentitos, rem sane difficilem, demonstret necesse est. Quamobrem statuendam reor cum Cointio aetatem litterarum anno 748. Hactenus de chronologia, quae litterarum pars minima est.

V. Quod serio animadverti debet, sex fere annorum spatio uterque Martelli filius sanctissimi viri Bonifacii opera disciplinam pessum datam vix erigere aliquantulum potuerant. Ea propter ut nihil de Martelli laudibus detrahatur, id pro certo habendum est, principem istum Bonifacii ejusdem praedicationi (0070D)in Germaniae partibus constanter favisse sub utroque Gregorio. Quod docent Mundeburdi ac defensionis monumentum, quo Carolus Bonifacium Germaniae apostolum ubique excipiendum in regno Francorum mandavit missionis initio; et litterae quas Gregorius II se dedisse « Carolo filio nostro patricio » testatur anno 747, ut praedicationem Bonifacii ab episcopo quodam turbari non sineret (Labbe Conc. tom. VI, p. 1446, seq.). Gregorii pariter tertii litterae sub finem anni 739 uberrimae testes sunt continuati per Carolum studii atque operae ut totum Francorum regnum Christi fidem amplecteretur: sic enim Bonifacio gratulatur pontifex: « Quae innotuisti jam de Germaniae (0071A)gentibus, quas sua pietate Deus noster de potestate paganorum liberavit, et ad centum millia animas in sinu matris Ecclesiae tuo conamine et Caroli principis Francorum 28 aggregare dignatus est. » At contra nullam Romanae Ecclesiae opem, utcunque legatione atque iteratis litteris rogatum, allaturum fuisse historia omnis docet, adversus recentiorum conjecturas et argumenta, quibus nil infirmius in rebus facti: foedere enim cum Langobardis, perpetuisque domi ac foris bellis impediebatur, quin faciles praeberet aures flagitanti pontifici. Quin etiam vulneribus eorumdem bellorum causa jam antea inflictis Gallicanae Ecclesiae, novum vulnus, idque acerbius adjecit disciplinam pervertendo, quod sexto post ejus mortem anno maximae curationis indigens, apostolicae tandem sedi detectum est.

VI. Opportunum ea quidem remedium attulit. Nam Zacharias Francorum consultationi septem et viginti capitibus conceptae singillatim respondit auctoritate canonum prolata. Novo is, atque antea inaudito (0071B)exemplo apud sanctam sedem, cujus erat in more positum scrinia, seu bibliothecam adire, ubi quaestiones hujusmodi ad eamdem deferebantur, collectione canonum usus est versionis Dionysianae. Non utique collectione ipsa Dionysiana, sed breviario Cresconii, quod ex Collectione illa coaluerat, Adrianique codicis, ac demum canonis (ut canonum Ecclesiae Romanae Codex audiebat) fons et origo fuit. Qualis hic canon, seu Codex canonum fuerit, quisve ejus usus, Leo IV, nos edocet (Labbe Conc. tom. VIII, p. 32) perspicuis hisce verbis: « De libellis et commentariis aliorum non convenit aliquem judicare, et sanctorum conciliorum canones relinquere, vel Decretalium regulas, id est quae habentur apud nos simul cum illis in canone, et quibus in omnibus ecclesiasticis judiciis utimur, id est apostolorum, Nicenorum, Ancyranorum, Neocesariensium, Gangrensium, Antiochensium, Laodicensium, Chalcedonensium, Sardicensium, Carthaginensium, Africanensium, et cum (0071C)illis regulae praesulum Romanorum Silvestri, Siricii, Innocentii, Zosimi, Coelestini, Leonis, Gelasii, Hilarii, Symmachi, Simplicii. Isti omnino sunt, per quos judicant episcopi et per quos episcopi simul et clerici judicantur » .

VII. Hujusmodi canonem esse adhibitum a Zacharia, qui centum fere annis Leonem IV praecessit, non contendo. Illud affirmare non dubito, quod Zachariae usus collectionis refertur acceptus, quae nono demum saeculo in codicem illum canonum evaserat, quem nuper descriptum vidimus. Sirmondi opinionem, qui canones Joannis II, litteris an. 534 suppositos pro veris habuit, eruditosque omnes secum traxit; ita ut passim tribuatur collectionis Dionysianae usus sanctae sedi ab ipsa ejusdem origine; Sirmondi opinionem, inquam, neque hujus temporis, 29 neque hujus loci est rejicere. Falsitatem tantummodo patefacere non gravabor, sancta scilicet sedes ante octavum fere saeculum, cum Ecclesiae praeerat (0071D)Zacharias, canones tantum Nicaenos et Sardicenses tuebatur, Constantinopolitanos aperte rejiciebat, et siquem ex Chalcedonensibus adhibuit, tres illos tantum adhibuit, qui ante recessum legatorum conditi erant in fine sessionis 6, tametsi ipsi etiam reperiantur inter alios act. 15, quarto nimirum, tertio, et vicesimo loco. De iis luculenter Pelagius II in epistola ad Histros (Labbe Conc. tom. V, p. 615, 629, seq.) « In actionis, inquit, sextae terminum jam canonum norma praelibatur, dum illic a principe venerabilibus episcopis dicitur: aliqua sunt capitula, quae ad honorem vestrae reverentiae vobis reservavimus. . . . . Praelibatione itaque sextae actionis ostenditur, quia jure constitutiones canonum nonnisi in septima continentur. . . Quamvis si solerter aspicimus, canonum regulas positas non, sicut putatur, in septima, sed intextas sextae actioni invenimus. » Quod si animadvertisset Natalis (sec. V, diss. 15, art. 4), haud tribuisset Gelasio vicesimum canonem (0072A)Chalcedonensem; eum quippe esse tertium ex propositis a Marciano, probatisque a concilio in fine actionis sextae deprehendisset.

VIII. Ad Constantinopolitanos vero quod attinet, sanctus Gregorius Pelagii II successor Eulogio Alexandrino, et Anastasio Antiocheno scribit in hanc sententiam (lib. VI, ep. 31): « Canones quidem Constantinopolitani concilii Eudoxianos damnant, sed quis fuerit eorum auctor Eudoxius, non dicunt. Romana autem Ecclesia eosdem canones vel gesta synodi illius hactenus non habet nec accipit. In hoc autem eamdem synodum accepit, quod est per eam contra Macedonium definitum. Reliquas vero haereses, quae illic memoratae sunt ab aliis jam patribus damnatas reprobat. » Et cum in synodica ad patriarchas Orientis (lib. I, ep. 24) quatuor se concilia venerari ait, ut quatuor Evangeliorum libros, continuo subjunxit, quatenus haereses damnarunt: ne quis forsan suspicaretur, conciliorum acta illum amplecti, quatenus condiderunt canones ambitioni (0072B)praesulum Constantinopoleos faventes, legatisque sanctae sedis absentibus. Ita factum puta a Gregorii successoribus pene usque ad finem septimi saeculi: cum religioni haberi coeptum est oecumenicis ex conciliis quidpiam respuere. Id constat ex libro Diurno pontificum (cap. 2, tit. 9): namque indiculum, seu professio Romani pontificis, post defunctum Constantinum Pogonatum, sive post annum 685 edita, perspicue docet, acceptum fuisse Romanae sedi quidquid in conciliis generalibus actum erat: « Sancta quoque universalia 30 concilia Nicaenum, Constantinopolitanum, Ephesinum primum, Chalcedonense, et secundum Constantinopolitanum, quod Justiniani piae memoriae principis temporibus celebratum est usque ad unum apicem immutilata servare: et una cum eis pari honore et veneratione sanctum sextum concilium quod nuper Constantino piae memoriae principe, Agathone apostolico praedecessore meo convenit, medullitus, et plenius conservare. »(0072C)

IX.Inversionis causae non longe petendae. Tanta rerum inscitia tum temporis fuit in ipsa Urbe, ut praeter fidei dogmata, quae ignorari non poterant, ne falsa quidem a veris satis secernerentur. Exemplo sunt Marcellini, Silvestri, Xysti et Polychronii acta, de quibus, recte, ni fallor, P. Constantius (Praef. ad. lit. Pont. tom. I, pag. 99): « Non sapiunt, inquit, haec opuscula Romani hominis, et ecclesiasticae disciplinae doctrina vel mediocriter tincti ingenium, ac stylum, sed neophyti cujusdam Gothi, qui suum in apostolicam sedem studium ut declararet, mendacium dicere religioni non habuit. » Ejusmodi vero farraginem tanti habuit Theodorus Cantuariensis episcopus qui sub finem septimi saeculi florebat, ut quaedam inde traducere in suum Poenitentiale non dubitarit, quare Natalis Bedae auctoritate fretus Theodorum commendans (sec. VII, cap. 4, art. 10), subdit, aliena quaedam ab Evangelio (0072D)et traditione in Poenitentiali esse. Nihilominus sanctae ipsi sedi sapiunt: ita ut sanctus Gregorius III suum et ipse poenitentialem librum conficiens ita monitum voluerit lectorem in praefatione (Labbe Conc. tom VI, pag. 1476.): « Ex multis allegoriarum floribus, et de magnorum tractatibus, prolatisque sermonibus, Patrum dictis, canonumque sententiis, id est Isidori, Augustini, Gregorii, Bedae, Gelasii, Innocentii, Theodori, Cassiani, Egberti, vel caeterorum, ad opus consacerdotum nostrorum excerpere atque insimul colligere hunc ibellum poenitentialem studuimus. » Quamobrem recte animadvertit Morinus (De poenit. lib. VII, c 1, n. 17) minime mirandum esse: « si Theodori archiepiscopi viri suo saeculo doctissimi atque propter auctoritatem summi pontificis, a quo consecratus et in Angliam missus fuerat, omnibus acceptissimi liber poenitentialis brevi tempore universum fere Occidentem pervasit, illumque imitati sint multi alii episcopi (0073A)non tantum ipsius poenitentialem probantes, sed etiam alios instar illius commodiores, et ampliores componentes. 31

X. Quae sane animadversio quam vera sit, venerabilis Bedae liber De Remediis peccatorum, pauloque post Egberti Eboracensis episcopi Poenitentialis, aliique plures in Galliis, necnon Romanus antiquus apud Canisium, et quem nuper memorabam Gregorii III, Graecis omnes canonibus redundantes, ac suppositis quandoque rebus respersi, uberrime testantur. En certa aetas collectionis canonum, quam sancta sedes amplexa est: cum enim Graecos canones ubique cognitos videret, magnamque eorum segetem Cresconii ex Breviario haberet (qui praesertim per materias digesti, compendium laboris scrinialiis, remque acceptissimam pontificibus exhibebant), tunc sensit, facili admodum negotio episcoporum consultationibus responderi posse; nec nisi raro bibliothecae codices evolvi exinde coepti. Utinam scribendi istud genus minus late pervagatum, aut (0073B)obtusis minus ingeniis lenocinatum esset! Quem enimvero eruditorum latet, Adriano pontifici tributa diu esse octoginta illa capita Angilramni, queis plura continentur ab Ecclesiae disciplina abhorrentia, non pauca etiam a bonis moribus absona? Baluzii tantum opera compertum tandem est, quis illa congesserit, nam optimis ex codicibus verum auctorem protulit ( Praef. ad Ant. Aug. dialog. ): « Incipiunt capitula collecta ex diversis conciliis, sive decretis pontificum Romanorum ab Angilramno Metensi episcopo, et Adriano papae oblata: » et quidem « XIII Kalendas Octob. indict. 9, » seu anno 785, ut est in editis exemplis. Inde autem profluxisse putat Petrus de Marca (De Concord. sac. et imp. l. VII, c. 20) Isidori Mercatoris merces, quae disciplinam penitus everterunt: quamvis alii sentiant istas capitulis praeivisse, nec de aetate quidquam certi audeant definire. Ista vero huc non pertinent: quare ad collectionem canonum revertor, qua primum omnium (0073C)pontificum usum esse Zachariam contendo.

XI. Pugnantia proferre videar, qui Gregorio III nuper aiebam collectionem ejusmodi fuisse usui; modo Zachariam qui Gregorio successit, alios omnes praeivisse contendam. Aliud vero est collectionem probasse, indeque in suos libellos aliquid transtulisse; aliudque de disciplina decernere auctoritate illorum canonum, quod Zacharias fecit his litteris in Franciam missis, novo, ut aiebam, atque antea inaudito exemplo. Hunc secutus est Stephanus II in responsis anno 754 datis, dum erat in Francia (Labbe, Conc. tom. VI, p. 1650 seq.); uterque enim collectione utitur contra morem praedecessorum, aliquo tamen cum discrimine inter se. Namque ad concilia quod attinet, tam Zacharias quam Stephanus numerandi rationem sequuntur, qua usus est Cresconius, 32 singula nimirum capita cujusvis concilii seorsim recensentes. In decretalibus autem litteris laudandis, tametsi uterque dissidet a (0073D)Cresconio; Zacharias, ubi (Cap. 20, seq.) affert Innocentii decreta 14 et 20, sequi videtur Dionysium: Stephanus vero capita Decretalium profert juxta numerum uniuscujusque epistolae, ut de conciliis est dictum; non enim decreta uniuscujusque pontificis cum Zacharia, sed capita cujusvis epistolae, ejus nomen etiam enuntians, cui scripta unaquaeque fuit, diligenter enumerat. Id autem inde factum puta, quod Breviarium Cresconii capitibus trecentis constans, ad singula capita plures, paucioresve canones titulosque Decretalium epistolarum alios tempore alio latos indicabat, qua re ad quamvis quaestionem solvendam nihil accommodatius; at indicatos canones, titulosque Decretalium aliunde petere oportuit. Hinc est quod Zacharias Dionysiana ex collectione sumpsisse videtur canones, et decreta, quippe qua usus erat Cresconius; at Stephanus canones inde tantum decerpsisse.

XII. Quamvis autem haec testimonia valde perspicua (0074A)sint versionis Dionysianae apud sanctam sedem: non utique intra ejus collectionis limites coarctandum est jus vetus sanctae Romanae Ecclesiae, quod tantopere Justellus, et prae aliis Natalis contendunt, suppositos illos canones Joannis II litteris, Sirmondo auspice, obviis ulnis amplectentes. Nam, praeterquam quod nemo ex Joannis successoribus Dionysiana versione usus est, ita ut Gregorius III in laudato Poenitentiali sancti Isidori Hispalensis versionem adhibuerit (ipsa eadem est quam Mercator usurpavit), sanctus Zacharias, qui primus Dionysianae versionis acceptor fuit, et ipsa in epistola ad Francos collectionis limites excessit, et in concilio Romano (Labbe, Conc. tom. VI, p. 1549) decreto inhaesit Gregorii II, de gradibus agnationum, quod et successores fecisse constat late extra collectionem vagantes per omnium decreta pontificum, quorum tam modicam partem Dionysius collegit. Itaque, nisi veritati adversari quis velit, illud fateatur necesse est, quod ante conditam collectionem propriam, (0074B)quae Canon dicebatur, nulli alii collectioni se obligavit sancta sedes; tametsi Cresconiano Breviario duce quaecunque in sacra bibliotheca erant, oblata occasione adirentur, adeoque Dionysiana collectio potissimum tereretur. Post Zachariae vero tempora certis limitibus coarctari coepisse judicia ecclesiastica, caeteraque ad disciplinam et mores attinentia non est dubium, quoad canon ipse prodiit.

XIII. Et vero Stephanus III anno 769 in concilio Romano ita sanxit: « Non amplius suscipiantur apostolorum canonum prolata 33 per sanctum Clementem, nisi quinquaginta capita, quae suscipit sancta Dei catholica Romana Ecclesia. » Itaque sancta sedes quinquaginta illis apud Dionysium, et Cresconium selectis jam insueverat: cum Zacharias ante annos duos et viginti uti illis coeperat. Adrianus postmodo successor Stephani non modo canonum illorum quinquaginta, sed orientalium omnium conciliorum, quae in collectione sunt, praeter generalia, (0074C)compendiariam explicationem canonum tradidit Carolo Magno, ut ad reformandam in Galliis disciplinam illa uteretur. Quamobrem collectos eos canones non amplius aversabatur sancta sedes. Hac autem super compendiaria traditione canonum, quam Pagius, Labbeus, Basnagius mutilam esse decernunt, nec Adriano tribuendam existimant, nonnulla breviter animadverti oportet, quae integram illam esse demonstrent, atque Adriano vindicent contra eorum sententiam praecipitem. XIV. Ac primo canones apostolorum 45 esse videntur, quia vicesimus primus tres simul conflatos continet 21, 22, 23, vicesimus quintus duos 27, 28, totidemque tricesimus quartus 37, 38, ac denique tricesimus septimus tres 41, 42, 43, ita ut uno plures videantur; at quintus et quadragesimus in duos divisus ad unitatem reducendus est, sic totos quinquaginta habebimus. Neocaesarienses quindecim videntur, quia secundus bipartito dividitur. Perinde (0074D)Laodicenus 35 cum sequenti in unum revocati 59 Laodicenos efficient. Antiocheni pariter 25 erunt, modo decimus et undecimus simul conflati secernantur. Operosior res est in Africanis: etenim post canonem 49 sequitur 60 et 99 cum sequenti conjungitur, perveniturque ad num. 105, cum centum tantummodo esse debeant Africani canones, quos 33 Carthaginenses praeeunt, juxta Breviarium Cresconii; quo haud dubie Adrianum esse usum demonstrant et divisio haec 33 Carthaginensium ab Africanis centum, qui Dionysio tanquam Africani omnes continuata serie 133 numerantur, et concilia Graeca unumquodque suam aciem ducentia. Nihilominus ex decem iis qui videntur deesse, ne unus quidem desideratur in Cresconii Breviario. XV. Etenim nonus decimus de visitatione provinciarum peculiari Africae; 49 de manumissionibus in Ecclesia celebrandis cum imperatoris venia; 51 de idolorum reliquiis exstirnandis; et 75 qui duorum (0075A)conciliorum initium est contra Donatistas, et contra Pelagii, et Coelestii haeresim; quatuor isti, qui Dionysio sunt 52, 82, 84, 108, tanquam inutiles a Cresconio omittuntur, quare et Adrianus eos deserit, hac tantum in re ab illo recedens, quod numerandi ordinem prosequitur, 34 ubi praedictos canones omittit, ne manca videatur series, numeratque quinque suprema capita, quae a Cresconio non recensentur. Ita novem his capitibus addendo centesimum, quod Cresconius fecit ex 99 in duas partes diviso, ut videre est Breviarii cap. 287 (Bibl. vet. Jur. tom. I, pag. 108, append.), lacuna illa numerorum decem explebitur. Et est notandum cum Labbeo (Conc. tom. II, pag. 1669) quod in cod. Vat. n. 4929, ad centesimum caput haec leguntur: « Hoc capitulum Aurelii cum subscriptionibus episcoporum in canone apostolici Romae non habetur » . Quae mirum in modum comprobant, perinde Adrianum, ac Zachariam Cresconiana collectione, seu Breviario usum esse, non Dionysiana, cujus tantum (0075B)versio idcirco adhibetur, quia Cresconius inde hausit suum indicem, et anonymus, qui canones integros apposuit, indidem eos decerpsit. XVI. Quid dicam de duplici eorum hallucinatione, dum alio capite mutilum dictitant Adriani codicem: quod nimirum initio canonum Carthaginensium legunt: « Deinde etiam 20 capitulis Nicaeni concilii recitatis, ut superius descripta inveniuntur, communi decreto statuerunt capita 33 quae sequuntur? » Estne hoc de monumentis veterum recte judicare? Compendium, id est eorum quae praeiverunt centum capita in Africano concilio ex variis synodis recitata, quaeque apud Labbeum audiunt; concilium Carthaginense VI in decem capita distributum, et apud Justellum tam in collectione Dionysiana, quam in codice Africano, citra ullam divisionem in plura vel pauciora capita locum tenent praefationis: tametsi actio prima concilii Africani revera sit. Eadem fere verba Justellus refert citatis locis, quae Adrianus exscripsit, (0075C)et tam Dionysiana collectio quam codex Africanus, quem Adrianus secutus est, habent: « statuta quoque Nicaeni concilii in 20 capitulis similiter recitata sunt, sicut in superioribus inveniuntur adscripta. Deinde quae in conciliis Africanis promulgata sunt, actis praesentibus inserta noscuntur. » Quamobrem mentio illa Nicaenorum canonum ad Africanas synodos refertur, non vero ad Adriani codicem, qui proinde hoc capite mutilus injuria dicitur. Quid enimvero Nicaeni huc canones advocandi sunt, si Adrianus Chalcedonenses quoque inde abstulit, unoque in codice oecumenica sex concilia dedit Carolo, quorum veluti appendicem esse voluit has Graecas regulas simul cum Africanis ab eo descriptis, mutatis, et emendatis, ut prostant? Nonne satis perspicue rem docet in praefatione? Quin etiam monendos episcopos ita censuit: « Sed in his omnibus illa sequi debemus 35 quaecunque a Nicaeno concilio, et a sancta atque apostolica Ecclesia (0075D)Romana non discrepare videmus. » XVII. Postrema haec demonstrant quam inepte collectio Dionysiana ascribatur sanctae sedi usque ab initio sexti saeculi: dum Adrianus de ubique jam receptis iisdem regulis seu canonibus, qui suis etiam praedecessoribus Zachariae et Stephano II usui fuerant (Canones praecipue apostolorum quinquaginta a Stephano III probati erant in conc. Lat.), tanta cum circumspectione loquitur. Attamen eorum nonnullos pro summa auctoritate correxerat, ut patet. Canon, exempli gratia, apostolorum 27, lectoribus et cantoribus nubendi facultatem impertitur. Adrianus autem scripsit: « Quod lectoribus tantum liceat matrimonium contrahere. » Can. apost. 46 absolute prohibet baptisma haereticorum ab episcopis, presbyteris, diaconis comprobari. Adrianus explicat: « Episcopus, presbyter baptisma haereticorum non in nomine Trinitatis baptizantium suscipiens damnetur. » Canon Ancyranus 9 diaconis matrimonium (0076A)permittit, si ordinationis tempore continere non posse dixerint. Adrianus emendat: « Diaconi incontinentes deponantur. » Can. Neocaes. 4 gratiae divinae concupiscentiam non consummatam tribuit. Contra Adrianus: « Gratiae divinae non imputetur, si desiderata libido non perficitur. » Can. Antioch. 10 chorepiscopis permittit ut ordinent lectores, subdiaconos et exorcistas. Adrianus: « Chorepiscopi ordines inferiores usque ad subdiaconatum dare non possunt. » Ejusdem concilii 12 de episcopis et clericis post iteratum judicium iterum ad imperatorem confugientibus repellendis, sic Adrianus recte, et juxta Ecclesiae regulas: « Clerici damnati si imperatorem adierint, nunquam restituantur. » Quintusdecimus ejusdem concilii canon apostolicae sedi aperte contrarius omnino omittitur numero tantum apposito. Hic autem expendendi Adriani codicis finem facio; nam hucusque allata hallucinationem eorum patefaciunt, qui Compendii volunt auctorem (0076B)quemdam alium; Adrianum vero canones totos expansos tribuisse Carolo: quasi vero emendationes, ac variationes ejusmodi ab alio quam a pontifice potuissent fieri. XVIII. Ad canonem quintum decimum quod attinet, silentio praeterire non debeo, cur illum Adrianus omnino omiserit. Appellationibus ad sanctam sedem ille scilicet adversatur, quibus nulla Occidentalis Ecclesiae pars, ne Africa quidem, post agnitos Sardicenses canones, refragabatur jam inde a quinto Ecclesiae saeculo. Jam vero canon iste ipse, cujus Adrianus ne verbum quidem pronuntiat, una cum quarto ejusdem 36 concilii, et duobus apostolorum dolo malo est subjectus epistolae Joannis II in causa Contumeliosi Regiensis episcopi; eamque ex variis codicibus inconstanter istas merces exhibentibus, praecipue ex uno Rhemensi Sirmondus in lucem protulit, tanto cum successu, ut Justellus Cassiodori auctoritate, et hujus epistolae, collectionem Dionysianam ab ipsa origine receptam velit ab apostolica sede (0076C)(Praef. ad Cod. univ. Eccl. p. 19). Deinde sequitur: « Atque haec est prima et antiquissima decretalium pontificum collectio, quae Liber Decretorum dicta est a Zacharia papa, epistola ad Pippinum, etc. » Postremo ex decretalibus, et canonibus (memorata editione a Wendelstino facta Moguntiae an. 1525, aliaque Lutetiae Parisiorum) decernit: « Atque ipse est codex canonum, qui ab Adriano I papa Carolo Magno regi Romae oblatus est anno 805 (erat tum pontifex Leo III, qui ante annos decem Adriano successerat) ad usum Ecclesiarum Occidentalium . . . . . Atque hi sunt canones et decreta, quibus in judiciis ecclesiasticis Romana usa est Ecclesia, ut testatur Leo IV papa, qui concilia ipsa et pontificum decreta, quae hoc codice Romano continebantur, recenset. » Ita ignotae suppositionis a viro doctissimo Sirmondo evulgatae pessimo publico, unico praesidio fultus vir aeque doctissimus Christophorus Justellus Natalem secum traxit, minoresque alios: et uno verbo jus (0076D)apostolicae sedis super levissimo isto fundamento collocavit, plaudentibus caeteris. XIX. Jam dixi controversiam ejusmodi nec loco nec tempori convenire: fundamentum tantummodo diruendum suscepi, quod mihi videor perfecisse. Caeterum parum scite Justellus Cassiodori auctoritate nititur ut sanctae sedi tribuat collectionem Dionysianam in judiciis. Cassiodorus enim (tam longe est, ut naturam illam ei collectioni ascribat) qui Dionysio familiarissime usus erat; ejus virtutibus, atque exemplis, fortasse etiam consiliis motus monasterium in suo fundo prope Schylacium ulterioris Calabriae oppidum condidit, vitamque monasticam et ipse est amplexus. Ea occasione collectionem Dionysianam transcribi fecit suisque monachis legendam suasit; quod ut efficacius faceret, Romae etiam passim legi testatus est. Verba ipsa ejus proferam, ne veritati videar fucum facere (De Divin. lect. cap. 23): « Petitus a Stephano episcopo Salonitano ex Graecis (0077A)exemplaribus canones ecclesiasticos moribus suis, ut erat planus atque disertus, magna eloquentiae luce composuit, quos hodie usu celeberrimo Ecclesia Romana complectitur. Hos etiam oportet vos assidue legere, ne videamini tam 37 salutares ecclesiasticas regulas culpabiliter ignorare. » Dogmaticum hic, sive noralem librum animis, Christianorum informandis ad catholicam disciplinam, qualis tunc credebatur, a Cassiodoro describi compertum est: quamvis alium finem sibi proposuerit Dionysius, Salonitanum nempe episcopum instituendum ad ecclesiasticas regulas tum quae in conciliis decretae fuerant, tum quae minus certae apud nonnullos erant in pretio, ut idem testatur in praefatione. Apostolicae autem sedi, quae regulas, seu canones illos nonnisi post duo saecula amplecti coepit, neque Dionysius, neque Cassiodorus fuisse usui affirmant, aut affirmare possunt. Falso igitur jus vetus in ea collectione statuitur. XX. Nec praetereundum quod Cassiodorus de canonibus (0077B)tantum agit: decretales quippe epistolas constat, a Dionysio postea collectas, ut Juliano presbyteri cardinali morem gereret, cujus maxima cura erat quae ad ecclesiasticam disciplinam pertinerent inquirere, quod Dionysius idem testatur. Quae vero est ejusmodi collectio, privata auctoritate facta, sacraeque bibliothecae forulis minime excussis? Exsulant inde scilicet praecipuae sancti Leonis epistolae ad episcopos, et principes conscriptae anno 449, in magna ea commotione totius Orientis ob haeresim Eutychetis, inque iis duae celebres ad Flavianum, octava et decima omnium celeberrima de qua concilium sub Gelasio ita decrevit non multo ante Dionysii adventum Romam: « Cujus textum quispiam si usque ad unum iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit. » (Labbe, Concil. tom. IV, pag. 1263). De Siricii, Innocentii, Gelasii (cujus nonam tantummodo collector novit) decretalibus litteris a collectione exsulantibus nihil dico. Unum id tacere non possum, quod quae ad astruenda (0077C)fidei dogmata, ad Romani pontificis potestatem, ad Ecclesiae universae regimen et ad potissima disciplinae momenta pertinent, ea omnia a collectione absunt, ut sedulo eam expendenti palam fiet. Quare doctissimos illos viros Justellum et caeteros collectionum ingenium ac finem assecutos non esse vix crediderim. De ingenio quippe luculenter Cresconius Liberino episcopo, ubi ait Ferrandum quem ipse sequitur, « Indoctorum, quorum est maxima multitudo, in eodem opere studium probatur, ut ita dixerim, sequestrasse . . . . . ea condiscere valentibus et volentibus dubitationis ambagem auferre, ut eorum plena instructio non ex difficultate scriptoris, sed ex desidia jam dependeat lectoris . . . . . probabili examinatione condiscat, utrum ex severitate, an ex lenitate suum animum debeat moderari (Bibl. vet. J., tom. I, p. 456). » 38 XXI. Ex quibus non obscure patet, collectiones omnes usque ad octavum Ecclesiae saeculum (nam (0077D)Cresconius in septimi extremo scribebat) tam quae generales erant canonum, quam quae poenitentiales tantum continebant, publicam utilitatem spectasse, ac proinde illarum finem fuisse instructionem cleri, et quorumcunque fidelium. Cujus rei locupletissimum habemus testem Martinum Bracarensem, qui ad suam collectionem, prae aliis haec praefatur: Propterea in ipsis canonibus aliqua simplicioribus videantur obscura: ideo visum est, ut cum omni diligentia et ea quae per translatores obscurius dicta sunt, et ea quae per scriptores sunt immutata, simplicius et emendatius restaurarem. Id primum observans, ut illa quae ad episcopos, vel universum clerum pertinent, una in parte conscripta sint: similiter et quae ad laicos pertinent, simul sint adunata: ut de quo capitulo scire aliquis voluerit, possit celerius invenire (Labbe, Conc. tom. VI, p. 1381). Haec profecto causa est cur nullam canonum collectionem sanctae sedi oblatam videre erit. Non enim (0078A)hujusmodi rivulis indigebat, cui fontes ipsi praesto erant in sacra bibliotheca, quos in omnibus causis eam adiisse per suos scriniarios compertum erit, modo, recentiorum disputationibus omissis, diligenter consulantur concilia, epistolae pontificiae, et caetera monumenta vetera, quae typis mandata exstant. Ea Christophorus Justellus, eumque secuti tot alii, juris licet peritissimi, haud morati esse videntur: quippe qui unum sibi proposuerunt, ut praepropere suum codicem canonum appingentes sanctae sedi, jus hujus vetus stabilirent, unde novum admodum discrepare ostenderent. XXII. Utinam barbaries per Italiam longe lateque effusa Romana etiam non hebetasset ingenia! Non enim scriniarii, taedio forsan laboris, ni fallor, compendiariam illam viam a Gregorio etiam III monstratam, proposuissent Zachariae, quam postmodum Stephanus et successores terere non dubitarunt. Haud dubie mos antiquus bibliothecam consulendi in desuetudinem sensim non abiisset; ita ut saeculi (0078B)unius spatio Canon, seu Codex canonum a Leone IV laudatus, ut supra aiebam, in episcoporum causis, rebusque ad disciplinam pertinentibus fere unus esset usui: et, quod magis dolendum, Joannes VIII, nono saeculo declinante, constitutione nimis effusa sanxerit, Anastasio teste (Praef. in Conc. Nic. II), ut canones et decreta omnia acciperentur quae fidei, moribus, sanctaeque sedis institutis minime adversarentur. Verba ipsa bibliothecarii pontificem alloquentis proferam: « Apostolatu vestro decernente, non solum illos solos 50 canones Ecclesia recipit, sed et omnes eorum, 39 utpote Spiritus sancti, tubarum, quin et omnium omnino probabilium Patrum, et sanctorum conciliorum regulas et institutiones admittit illas duntaxat, quae nec rectae fidei, nec probis moribus abviant, sed nec sedis Romanae decretis ad modicum quid resultant. » Quamvis enim suppositae istae merces in Canonem relatae nunquam fuerint ab apostolica sede, usus tamen earum permissus (0078C)altissimum vulnus disciplinae inflixit, quod ferreo saeculo decimo exputruit, nec nisi post diuturna remedia cicatricem obduxit. Ansam praeterea dedit Petro de Marca et Natali, ut tam multa de jure veteri et novo extra aleam disputarent. Quorum omnium fons est epistola haec Zachariae, quam modo subjiciam omnium oculis. XXIII. Ex brevibus eidem notis appositis plura iis suppetent, quae mihi visa sunt praemonenda. Duo hic adjiciam, quorum unumpate faciet Collectionis usum apostolicae sedis decretis adversantia suppeditasse: alterum vero opinionis Sirmondi falsitatem magis magisque ostendet. Primo igitur Franci rogant cap. 11: « Qui clerici etiam ab uxoribus abstinere debeant? » Reponit Zacharias auctoritate can. Afr. 37: « Episcopos, presbyteros, diaconos debere continere, alios non cogi. » Id vero cum decreto sancti Gregorii pugnat, qui exeunte sexto saeculo continentiam injunxerat etiam subdiaconis per totum Occidentem. (0078D)En verba ejus Venantio Lunensi episcopo rescribentis (lib. IV, ep. 16, 17): « Subdiaconi quoque, quos similis culpa constringit, ab officio suo irrevocabiliter depositi, inter laicos communionem accipiant. » Item metropolitae Mediolanensi: « similiter etiam et tres subdiaconos, quos fraternitas vestra lapsos innotuit, a suo semper vacare, ac decernimus privatos esse officio: quibus nihil aliud quam inter laicos sacra est praebenda communio. » Pugnantiam hujusmodi conciliat Thomassinus (Benef. l. XI, c. 63, n. 10) aiens, post annos 150, Gregorii decretum adhuc vacillasse, et parum constanter servatum esse. At bona cum ejus venia non vacillabat decretum; inducta collectio hujusmodi contraria decreta suppeditabat. Et nisi etiam ipse Sirmondo habuisset fidem, rem novam a Zacharia proferri sensisset apostolicae sedi contrariam, quia primus deseruit viam a praedecessoribus tritam. Perinde esse video de can. apost. 27, reposito consultationi 18. « Qui clerici (0079A)uxores sortiri debeant, » ab Ecclesiae enim Romanae disciplina abhorret. XXIV. Alterum caput, unde suppositio patet subjectorum canonum epistolae Joannis II est responsio ad consultat. 2. « De episcopis presbyteris, 40 diaconibus damnatis, » quae cum causa Contumeliosi convenit. Zacharias enim reponit unicum canonem apostolor. 29, omissis caeteris. Si autem Joannes anno 534 antequam Italiam barbaries invaderet, duos apostolorum canones, totidem Antiochenos adjiciens, horum postremum, qui est 15 contra appellationes ad sanctam sedem, adhibere non esset veritus, quidni Zacharias, barbarie jam undique effusa, qui praeterea canones alios sanctae sedi contrarios se adhibuisse non sensit, aut hunc, aut ex aliis aliquem in causa eadem attulit? Cum praesertim Cresconio duce Dionysianam percurreret collectionem? Quia scilicet tam in contumeliosi persimili causa, quam hac in consultatione, Antiocheni canones abs re erant, et solum ad impostoris molimina accommodati, (0079B)cujus patria et aetas quaeri debent in provinciis Rhemensi, et Moguntina post Ludovici Pii exauctorationem: occurrent enim cum Hincmaro episcopi alii plures appellationum osores. Sed de his alibi clarius. Audiatur nunc Zacharias ipse singillatim probans quae hucusque sunt dicta. III. 41 ITEM EPISTOLA ZACHARIAE PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM MISSA, Quae praetitulata est sub majorum domus nomine, eo quod nondum in regis dignitatem esset elevatus, una cum capitulis suis consultis; etiam [Lamb., Gent., a jam] dicto domno Pippino, vel sacerdotibus in partibus Franciae, qualiter respondendum, scripsit jam dictus pontifex. [ Ann. Dom. 748, Cod. Can. V, chron. 3.] (0079C) ARGUMENTUM.--Consultationi Pippini principis, et Francorum capitibus septem et viginti ecclesiae illius pessumdatae depravatam disciplinam, praesulumque et cleri inscitiam patefacienti, singillatim respondet novo exemplo per canones versionis Dionysianae juxta Breviar. Cresconii, antiquo sanctae sedis more collectiones canonum aversantis non penitus derelicto

Domno excellentissimo atque Christianissimo Pippino majori domus, seu dilectissimis nostris universis episcopis ecclesiarum, et religiosis abbatibus, atque cunctis Dominum timentibus principibus, in regione Francorum constitutis, Zacharias episcopus sanctae Dei catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae in Domino salutem; gratia vobis et pax a Deo (0079D)Patre omnipotente, et Domino Jesu Christo unico Filio ejus, et ab Spiritu sancto ministretur

Gaudio magno gaudemus in Domino, addiscentes (0080A)per relationem sublimissimi et a Deo servati praedicti filii nostri Pippini vestram omnium bonam conversationem, et quod in bonis et Deo placitis dispositionibus, unanimes atque cooperatores estis. Ita [ Lamb. add. ut] et Ecclesiae Dei et venerabilia loca per universam vestram provinciam 42 sita, atque earum praesules sacerdotes et religiosi abbates, ut condecet, in sancto habitu et conversatione sacerdotali conservetis [ Lamb., conversetis], vacantes orationibus, insistentes precibus ad implorandam divinam potentiam, et coelitus victoriam tribuendam adversus paganos [ Lamb., Gent., paganas] et infideles gentes propugnatoribus vestris. Etenim vobis in vera confessione et simplici corde ad Dominum accedentibus, sicut Moyses, ille amicus Dei, orando pugnabat (0080B)(Exod. XVII), et Jesu Nave [ Baron. et Centur., et Jonathas] cum populo Israel bella Domini praeliando, vincebat, ita et vos agere oportet, charissimi mihi, ut sitis adjutores populo vestro orando, et bonis actibus inhaerendo, declinantes a curis et negotiis saecularibus. Scriptum est enim: Vacate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XLV). Et iterum: Accedite ad eum, et illuminamini. et vultus vestri non erubescent (Ps. XXXIII).

Principes et saeculares homines atque bellatores convenit curam habere et sollicitudinem contra inimicorum astutiam, et provinciae defensionem; praesulibus vero, sacerdotibus atque Dei servis pertinet salutaribus consiliis et orationibus vacare, ut vobis orantibus, et illis bellantibus, Deo praestante, provincia (0080C)salva persistat, fiatque vobis in salutem, laudem et mercedem perpetuam. Ex hoc quippe praesulatus vester apparebit in sanctitate, et principatus dilecti filii nostri Pippini approbabit [ Gent., approbabitur] per subjectorum potestatem et bonum dispositum. Itaque ut flagitavit a nobis, cum vestro consultu, superius effatus filius noster Pippinus, ut de omnibus capitulis, quibus innotuit, responsum demus, in quantum Domino dante valemus, de unoquoque capitulo inferius conscriptum, juxta quod a sanctis Patribus traditum habemus, et sacrorum canonum sanxit auctoritas, etiam et nos quod Deo inspirante apostolica auctoritate decernere potuimus, mandavimus in responsis.

43 Primum capitulum: « Quomodo honorari debeat (0080D)metropolitanus episcopus a chorepiscopis et parochialibus presbyteris. » In canone sanctorum apostolorum capitulo tricesimo quinto scriptum est: « Episcopos (0081A)gentium singularum scire convenit quis inter eos primus habeatur, quem velut caput existiment, et nihil amplius, praeter ejus conscientiam, gerant; cum illi soli singula [ Lamb., Gent., quam illa sola singula], quae parochiae propriae, et villis quae sub ea [ Lamb. add. sunt], competant; sed nec ille praeter omnium conscientiam faciat aliquid. Sic enim unanimitas erit, et glorificabitur Deus per Christum in Spiritu sancto. »

Item in canone Antiocheni concilii capitulo nono continet [ Lamb., Gent., continetur] ita: « Per singulas regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum totius provinciae sollicitudinem gerere, propter quod ad metropolim omnes undique qui negotia videntur habere concurrent [ Lamb., concurrere (0081B)debent]; unde placuit eum et honore praecellere, et nihil amplius, praeter eum, caeteros episcopos agere, secundum antiquam a Patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum quae ad suam dioecesim pertinent possessionesque subjectas. Unusquisque enim episcopus habeat suae parochiae potestatem, ut regat juxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis quae sub omni [ Lamb. add. ejus] est potestate. Item, ut presbyteros et diaconos ordinet, et singula suo judicio comprehendat. Amplius autem nil agere tentet praeter antistitem metropolitanum. Nec metropolitanus aliquid gerat, sine caeterorum sacerdotum consilio. »

Item ex libro Decretorum beati Leonis papae capitulo 32 continetur: « Igitur secundum sanctorum (0081C)Patrum canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura, praetenditur, jus traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus, ita ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia, aut praesumptione discedant, aut in habitu, aut in incessu 44 sanctitatis. » Nam et nos ab apostolica auctoritate subjungimus ut episcopus juxta dignitatem suam indumentis utatur; simili modo presbyteri (0082A)cardinales, et qui [ Lamb., Gent., et si] monachica vita velle habeant vivendi, plebi quidem sibi subjectae praeclariori veste induti debitum praedicationis persolvant, et in secreto propositum servent sui cordis; ut qui videt in abscondito Deus, reddat illis in palam. Scriptum quippe est: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Ps. IV). Non enim nos honor commendat vestium, sed splendor animarum.

Monachi vero lanea indumenta, juxta normam et regulam monachicae disciplinae, atque traditionem sanctorum probabilium Patrum, sine intermissione utantur. Si enim abrenuntiantes ea quae saeculi sunt, tota se Deo intentione contulerunt, de omnibus licitis [ Lamb., Gent., illicitis] debent abstinere, ut quantum (0082B)corpori suo sustinuerint laborem, tantum remunerationis praemium a Deo percipere mereantur. Apostolis quippe divinum datum est mandatum, duas tunicas non habendi (Matth. X). Tunicas dixit Christus, utique laneas, non lineas; qui ergo obedierit Dominico praecepto, bonis actibus inhaerens, habebit vitam aeternam.

Item ex canone Antiocheni concilii capitulo decimo, de his qui vocantur chorepiscopi decretum est: « Qui in vicis, vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctae synodo placuit, ut modum proprium recognoscant, et gubernent subjectas sibi ecclesias, earumque moderamine curaque contenti sint; ordinent (0082C)45 etiam lectores, et subdiaconos, atque exorcistas, quibus promotiones istae sufficiant. Nec presbyterum vero, nec diaconum audeant ordinare praeter civitatis episcopum, cui ipse cum possessione subjectus est. Si quis autem transgredi statuta tentaverit, depositus, quo utebatur honore privetur. Chorepiscopum vero civitatis episcopus ordinet, cui ille subjectus est. »

Secundo capitulo de episcopis presbyteris, et diaconibus damnatis, quod pristinum officium usurpare (0083A)non debeant: Ex libro Canonum sanctorum apostololorum capitulo vicesimo nono dictum est: « Si quis episcopus aut diaconus depositus juste super certis criminibus, ausus fuerit attrectare ministerium dudum sibi commissum, hic ab Ecclesia penitus abscindatur. »

Tertium capitulum de presbyteris supervenientibus [ Grets., superbientibus] ex concilio Carthaginense capite undecimo: « Si quis presbyter contra episcopum suum inflatus schisma fecerit, anathema sit. Ab universis episcopis dictum est: Si quis presbyter a praeposito suo correptus fuerit, debet utique apud vicinos episcopos conqueri, ut ab ipsis ejus causa possit audiri, ac per ipsos suo episcopo reconciliari; quod nisi fecerit, sed superbia, quod (0083B)absit, inflatus, secernendo se ab episcopi sui communione subduxerit, ac separatim cum aliquibus [ Lamb. add. schisma] faciens, sacrificium Deo obtulerit, anathema habeatur, et locum amittat. Si querimoniam justam adversus episcopum non habuerit, inquirendum erit. »

Quartum capitulum de presbyteris agrorum, quam obedientiam debeant exhibere episcopis et presbyteris cardinalibus ex concilio Neocaesariensi capitulo 13 ita continetur: « Presbyteri ruri et in ecclesia civitatis, episcopo praesente, vel presbyteris urbis 46 ipsius, offerre non possunt, nec panem sanctificatum dare calicemque porrigere. Si vero absentes hi fuerint, et ad dandam orationem vocentur, soli dare debebunt. Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam (0083C)septuaginta videtur esse [ Lamb., Gent., videntur esse]; ut quod ministraverunt propter studium quod erga pauperes exhibent, honorentur. »

Quintum capitulum de monachis, id est, ancillis Dei, de quibus flagitatum est, si liceat eas ad missarum solemnia, aut sabbato sancto publice lectiones legere, et ad missas psallere, aut alleluia, vel responsorium. De his in libro Decretorum beati Gelasii papae cap. 23 destinatum est: Quod nefas sit feminas (0084A)sacris altaribus ministrare, vel aliquid ex his, quae virorum sunt officiis deputata, praesumere. « Nihilominus impatienter audivimus, tantum divinarum rerum subiisse despectum ut feminae sacris altaribus ministrare firmentur, cunctaque quae non nisi virorum famulatui deputata [ Lamb. add. sunt], sexum, cui non competit, exhibere; nisi quod omnium delictorum, quae singulatim perstrinximus, noxiorum reatus [ Lamb., Gent., reatus omnis et crimen] eos respicit sacerdotes, qui vel ista committunt, vel committentes minime publicando pravis excessibus se favere significant. »

Sextum capitulum de viduis, si possint in propriis habitaculis suis salvare animas. Item ex eodem libro, cap. 21, ita continetur: Ut viduae non violentur (0084B)a pontificibus, et si professam continentiam, proposito mutato, calcaverint, ipsae per [Gent., pro] se rationem Deo pro suis sint actibus redditurae. « Nam de viduis sine ulla benedictione 47 velandis superius latius, duximus disserendum, quae si propria voluntate professam primi conjugii castitatem, mutabili mente calcaverint, periculi ejus intererit, quali Deum debeat satisfactione placare. Sicut enim si se forsitan continere non poterat secundum Apostolum, nullatenus nubere vetabatur: sic habitam secundum deliberationem, promissam Deo pudicitiae fidem debuit custodire. Nos autem nullum talibus laqueum debemus injicere: sed solum adhortationes praemii sempiterni, poenasque proponere divini judicii, ut nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem (0084C)Deo reddat intentio. »

Septimum capitulum de laico pellente suam conjugem, ex canone sanctorum apostolorum cap. 48. « Si quis laicus uxorem propriam pellens, alteram vel ab alio dimissam duxerit, communione privetur. »

Octavum capitulum de presbyteris et diaconibus, qui se a ministerio ecclesiastico subtrahunt, et seorsum collectas faciunt, ex canone Antiocheni concilii (0085A)cap. 5 promulgatum est: « Si quis presbyter aut diaconus episcopum proprium contemnens se ab Ecclesia sequestraverit, et seorsum colligens altare constituat, et commonenti episcopo non acquieverit, nec consentire vel obedire voluerit semel et iterum convocanti, hic damnetur omnimodo, nec ultra remedium consequatur, quia [ Lamb. et Gent. add. suam] recipere non potest dignitatem; quod si ecclesiam turbare et sollicitare persistit, tanquam seditiosus per potestates exteras opprimatur. »

Nonum capitulum de clericis et monachis non manentibus in suo proposito, quod interrogatum est, in canone Chalcedonensi cap. 7 decretum est: « Qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum vitam expetiverunt, statuimus neque ad militiam, (0085B)neque 48 ad dignitatem aliquam venire mundanam, aut hoc tentantes, et non agentes poenitentiam, quo minus redire debeant, ad id, quod propter Deum primitus elegerant, anathematizari. »

Decimum capitulum de clericis, qui sunt in pochiis [hospitalibus], monasteriis, atque martyriis, ex canone Chalcedonensis concilii cap. 9 [ Lamb., 8] ita decretum est: « Clerici, qui praeficiuntur ptochiis, vel ordinantur in monasteriis, et basilicis martyrum, in episcoporum qui in unaquaque civitate sunt, secundum sanctorum Patrum traditiones, potestate permaneant. Nec per contumaciam ab episcopo suo desiliant; qui vero audent evertere hujusmodi formam quocunque modo, nec proprio subjiciuntur episcopo, siquidem clerici sunt, canonum correptionibus (0085C)subjacebunt; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur. »

Undecimum capitulum, qui clerici etiam ab uxoribus abstinere debeant, ex concilio Africano cap. 37 ita continetur: « Praeterea, cum de quorumdam clericorum, quamvis erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit episcopos et presbyteros seu diaconos, secundum propria statuta, etiam ab uxoribus continere; quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio: caeteros autem clericos ad id non cogi, sed secundum uniuscujusque ecclesiae consuetudinem observari debere. »

(0086A)Duodecimum capitulum, de his, qui uxores aut viros dimittunt, ut sic maneant, ex concilio suprascripto Africano, cap. 69, ita continetur: « Placuit, ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungatur; sed ita maneant, aut sibi invicem reconcilientur; quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur. »

49 Decimum tertium capitul. Inquisitum est, quod monachus, si clericus factus fuerit, quid agi [ Bar., agere] debeat. Ex decreto beati Innocentii papae cap. 17, continetur: « De monachis qui diu morantur in monasteriis, et postea ad clericatus ordinem pervenerint [ Lamb. add. statuimus], non debere eos a proprio proposito deviare; aut enim, (0086B)sicut in monasterio fuit, et quod diu servavit, in meliori gradu positus, amittere non debet; aut si corruptus [ Lamb., Gent., hic et infra, correptus], postea baptizatus, et in monasterio sedens ad clericatus ordinem accedere voluerit, uxorem omnino habere non poterit, quia nec benedici cum sponsa potest, jam antea corruptus; quae forma servatur in clericis, maxime cum vetus regula hoc habeat, ut quisque corruptus baptizatus, clericus esse voluisset, sponderet se uxorem omnino non ducere. »

Decimum quartum cap. Quod presbyteri, aut diaconi, si in aliquo crimine prolapsi fuerint, non possint per manus impositionem poenitentiae remedium consequi. In decreto beati Leonis papae, cap. 16, decretum est ita: « Alienum est a consuetudine (0086C)ecclesiastica, ut qui presbyterali honore, aut diaconii gradu fuerint consecrati, hi pro crimine aliquo suo per manus impositionem remedium accipiant poenitendi; quod sine dubio ex apostolica traditione descendit, secundum quod scriptum est: Sacerdos si peccaverit, quis orabit pro illo? Unde hujusmodi lapsis ad promerendum misericordiam Dei secreta [ Lamb., privata; Gent., probata] est expetenda secessio, ubi illis satisfactio fuerit digna, sed [ Lamb., si fuerit digna, sit] etiam fructuosa. »

50 Decimum quintum cap. pro eo quod interrogatum est de laicis qui ecclesias in suis proprietatibus (0087A)construunt, quis ipsos [ Lamb., Gent., ipsas] debeat regere, aut gubernare. « A sanctis Patribus ita statutum est, et in praeceptis apostolicis continetur. Juxta petitoris imploratum, ut si in quolibet fundo cujuscunque juris oratorium sive basilica fuerit constructa, pro ejus devotione in honorem cujuscunque sancti, in cujus episcopi parochia fuerit fundatum oratorium aut basilica, percepta primitus donatione legitima, id est praestantem [ Lamb., Bar., praestante] tot, gestisque municipalibus allegatis, praedictum oratorium per missas publicas solemniter consecrabis, ita ut in eodem loco nec futuris temporibus baptisteria construantur, nec presbyter constituatur cardinalis; sed et si missas ibi facere [ Lamb., Gent., si missus sibi forte] maluerit, ab episcopo noverit (0087B)presbyterum, postulandum; quatenus nihil tale a quolibet alio sacerdote nullatenus [ Lamb., ullatenus] resistatur, nisi ab episcopo fuerit ordinatum. »

Sextum decimum capitulum de clericis qui proprias ecclesias relinquunt, quid de eis agi debeat, ex canone sanctorum apostolorum, cap. 15, ita continetur: « Si quis presbyter, aut diaconus, aut quilibet de numero clericorum relinquens propriam parochiam pergat ad alienam, et omnino presbyter declinans [ Lamb., omnino declinans praeter] episcopi sui conscientiam in aliena parochia commoretur, hunc ulterius ministrare non patimur, praecipue si vocatus ab episcopo redire contempserit, in sua inquietudine perseverans. Tamen tanquam laicus ibi communicet. »

(0088A)51 Decimum septimum capitulum. Item pro episcopis, qui alterius clericos susceperint, ut excommunicentur, in eodem concilio cap. 16, continetur: Episcopus vero, apud quem memoratus esse constiterit, contra eos decretam cessationem pro nihilo reputans, tanquam clericos forte susceperit, velut magister inquietudinis communione privetur. »

Decimum octavum capitulum, qui clerici uxores sortiri debeant in 27 cap. canonum sanctorum apostolorum decretum est: « Innuptis autem, qui ad clerum provecti sunt, praecipimus, ut si voluerint, uxores accipiant, sed lectores cantoresque tantummodo. »

Nonum decimum capitulum, ut nullus presbyter aut diaconus sine commendatitiis epistolis suscipiatur, (0088B)in eodem canone sanctorum apostolorum [Lamb. add. cap. 34] continetur: « Nullus episcoporum peregrinorum, aut presbyterorum, seu diaconorum sine commendatitiis suscipiatur epistolis; et cum scripta detulerint, discutiantur attentius, et ita suscipiantur, si praedicatores pietatis exstiterint. Sin minus, neque necessaria subministrentur eis, et ad communionem nullatenus admittantur, quia a surreptione multa proveniunt. »

52 Vicesimum capitulum de virginibus velatis, si deviaverint, quid de illis agendum sit: in libro Decretorum beati Innocentii papae, cap. 14 [ Lamb., 19], assertum est: « Quae Christo spiritualiter nubunt, et a sacerdote velantur, si postea vel publice nupserint, vel se clanculo corruperint, non eas admittendas (0089A)esse ad agendam poenitentiam, nisi is cui se conjunxerant, de mundo recesserit; si enim de hominibus haec ratio custoditur, quaecunque, vivente viro, alteri nupserit, habeatur adultera, nec ei agendi poenitentiam licentia concedatur, nisi unus ex his fuerit defunctus: quanto magis de illa tenenda est, quae ante immortali se sponso conjunxerat, et postea humanas ad nuptias migravit? »

Vicesimum primum capitulum, idem de non velatis virginibus, si deviaverint, in eodem libro 20 cap. continetur: « Hae vero, quae nondum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, si forte nupserint, his agenda aliquanto tempore poenitentia est, quia sponsio ejus Domino tenebatur. (0089B)Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit. Nam si apostolus Paulus, quae a proposito viduitatis discesserant, dixit eas habere damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; quanto potius virgines, quae prioris promissionis fidem frangere sunt conatae? Haec itaque, fratres charissimi, si plena vigilantia fuerint ab omnibus Dei sacerdotibus observata, cessabit ambitio, iniquitas superata calcabitur, veritas spirituali fervore flagrabit, pax praedicata labiis cum voluntate animi concordabit. Implebitur edictum Apostoli, ut unanimes, unum sentientes, permaneamus in Christo, nihil per contentionem 53 nobis, neque per inanem gloriam vindicantes, non hominibus, (0089C)sed Deo nostro Salvatori placentes. »

Vicesimum secundum capitulum de his quae duobus fratribus nupserint, vel qui duas sorores uxores acceperint in concilio Neocaesariense cap. 2, continetur: « Mulier, si duobus fratribus nupserit, abjiciatur usque (0090A)ad mortem: verumtamen in exitu, propter misericordiam, si promiserit quod facta incolumis, hujus conjunctionis vincula dissolvat, fructum poenitentiae in vita permanenti. » Nos autem, gratia divina suffragante, juxta praedecessorum et antecessorum pontificum decreta, multo amplius confirmantes dicimus, ut dum usque sese generatio cognoverit, juxta ritum et normam Christianitatis, et religionem Romanorum non copulentur conjugiis. Sed nec spiritalem, id est, commatrem, aut filiam, quod absit, quis ducat temerario ausu uxorem; est namque nefas et perniciosum peccatum coram Deo et angelis ejus; in tantum enim grave est, ut nullus sanctorum Patrum, neque sacrarum synodorum assertiones [ Lamb., nullis. . . . . assertionibus], vel etiam in imperialibus (0090B)legibus quispiam judicatus sit; sed terribile Dei judicium metuentes siluerunt sententiam dare.

Vicesimum tertium capitulum de his qui homicidium sponte perpetraverunt, in vicesimo primo capitulo Ancyrani concilii continetur: « Qui voluntarie homicidium fecerint, poenitentiae se submittant; perfectionem vero circa vitae exitum consequantur. »

54 Vicesimum quartum capitulum, item de his qui homicidium non sponte perpetraverunt; in eodem Canone cap. 22. [Bar., 25] continetur: « De homicidiis non sponte commissis, prior quidem definitio post septem annorum poenitentiam, perfectionem consequi praecepit; secunda vero, quinquennii tempus explere. »

Vicesimum quintum capitulum de his qui adulteras (0090C)habent uxores, vel si ipsi adulteri comprobantur. In concilio Ancyrano c. 19 continetur: « Si cujus uxor adulterata fuerit, vel si ipse adulterium commiserit? Septem annorum poenitentia oportet eum perfectionem consequi secundum pristinos gradus. »

(0091A)Vicesimum sextum cap. de monachis et virginibus propositum non servantibus in libro Decretorum beati Syricii papae cap. 6 continetur: « Praeterea monachorum quosdam, atque monacharum, abjecto proposito sanctitatis, in tantam protestaris demersos esse lasciviam, ut prius clanculo, vel sub monasteriorum praetextu illicita ac sacrilega se contagione miscuerint; postea vero in abruptum conscientiae desperationem perducti, de illicitis complexibus libere filios procrearent, quod et publicae leges, et ecclesiastica jura condemnant: has igitur impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu, electorumque [ Lamb., ecclesiarumque] conventibus eliminandas esse mandamus, quatenus retrusae in ergastulis, tantum facinus continua lamentatione deflentes purificato possint (0091B)poenitudinis igne decoquere, ut eis, vel ad mortem saltim solius misericordiae intuitu, per communionis gratiam, possit indulgentia subvenire. »

55 Vigesimum septimum cap. de his quae non coacte, sed voluntate propria virginitatis propositum susceperunt, quod delinquant cum nupserint, etsi nondum fuerint consecratae; in libro Decretorum beati Leonis papae, cap. 28 [ Lamb., 27] continetur. « Puellae quae non parentum coactae imperio, sed spontaneo judicio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt, praevaricantur et jam, si [ Id., etiam si] nondum eis gratia consecrationis accessit, cujus utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent » .

Haec itaque, charissimi nobis, et dilectissimi, quae (0092A)superius annexa sunt, in quantum, miserante Deo, valuimus, inter caetera cap. deflorantes, tam sanctorum apostolorum, quam et jam [ Id. hic et infra, etiam et] et beatorum Patrum sanctiones, seu et jam et probabilium beatissimorum pontificum decreta, ut uniuscujusque capituli sententia continet, in brevi eloquio perstringentes, ad vestri praesulatus notitiam et praedicationem, atque populi vobis a Deo crediti aedificationem, mandavimus ministranda atque perficienda; hortantes vestram omnium prudentissimam sanctitatem, et procerum directionem, omni moderationi [ Lamb. et Bar., ut omnimoda ratione] non declinantes, a dextris aut sinistris, sed viam regiam incedentes, constantissime observetis apostolica mandata; etenim haec, amantissimi nobis, vobis dedimus (0092B)in mandatis, ut nec nos coram Deo de taciturnitate judicemur; nec vos de neglectu coram eo cogamini reddere rationem, sicut scriptum est in Dominico praecepto: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV). Itaque nihil excusationis adhibentes, omnium rationabilium animarum salutem procuretis, 56 ita currentes in agone, ut non vituperetur ministerium vestrum, sed magis de palma victoriae bravium accipietis [ Lamb., accipiatis] juxta egregii Apostoli dictum, habentes, bonis actibus inhaerendo, repositam coronam justitiae in siderea mansione, quam vobis reddat in illum diem justus judex Dominus Deus et Salvator noster Jesus Christus, qui vivit in unitate cum Deo Patre omnipotente, et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.

57 IN STEPHANI II LITTERAS ADMONITIO. (0091) (0091D)Cum Zacharias obiit supremum diem, anno videlicet 752, mensis Martii 24, duodecim infra dies duo pontifices sunt electi, utrique nomen Stephanus; at prior tridui spatio, antequam consecraretur occumbens, neque ab Anastasio Bibliothecario, neque ab antiquorum ullo inter pontifices recensetur. Panvinius, quem card. Baronius sequitur, hunc etiam refert in reliquorum numerum. Hinc factum est ut (0092D)Stephanus II, al. III, hic noster audiat, tametsi triduani illius electi vix nomen ad nos pervenerit. Stephanus igitur II ad Petri cathedram ascendit, cum temporis causae erant plures cur Gregorii III exemplo auxilium peteretur, idque opportunius, ex Francia, quod intermissum tandiu erat. Etenim Pippinus, Caroli Martelli filius, nullo amicitiae aut societatis vinculo junctus erat cum Aistulpho Langobardorum (0093A)rege: plurimis autem beneficiis devinctus erat sanctae sedi, cujus praesertim auctoritate idem primus Carolinae stirpis regnare coeperat praecedenti anno. Praeterea Carolomannus, Pippini frater, per sancti Zachariae manus monachum induens Roma Cassinum se contulerat, ubi sub Optati abbatis disciplina rebus coelestibus dabat operam. Huc accedit Bonifacii Moguntini studium fervens pro apostolicae sedis disciplina in Galliis stabilienda, firmandaque in aliquibus Francorum monarchiae partibus religione. Inde siquidem Romae cum Francis necessitudo, magnumque missorum ac litterarum utrinque commercium.

II. Nihilominus Stephanus, qui in Lateranensi patriarchio eductus probe omnia norat, Zachariae praesertim exemplum recens prae oculis habuerat, Aistulphum initia sui pontificatus conturbantem, caedesque ac vastationes minitantem, multis muneribus mulcet, ac per legatos Paulum germanum suum, quem in (0093B)pontificatu successorem habuit, et Ambrosium primicerium pacis foedus cum illo iniit per annos 40. Quarto inde mense foedifragum, gravissimoque Romanae provinciae incolis tributo imposito, quod capitationem appellant, tyranno haud dissimilem, nova aggreditur legatione venerabilium abbatum Optati Cassinensis et Attonis sancti Vincentii ad Vulturnum, novisque amplissimis muneribus audaciam illius frangere pertentat. Cumque id minime cessisset ex voto, paulo post evenit ut imperator Constantinopoleos, 58 misso Joanne Silentiario, ac requisita pontificis opera, exarchatum, ac Pentapolim e manibus Langobardorum eripere pacis artibus moliretur. At saevissimus ille rex et pontificis preces et aequissima Augusti postulata susdeque habuit. Tum vero Stephanus captata occasione missos suos cum Silentiario Constantinopolim direxit. Pontificis ii litteras ferebant obsequii plenas, queis tum de exarchatu rem infectam enarrabat, tum suppliciter eum orabat ut (0093C)cum milite ad liberandam Urbem totamque Italiam veniret. Id factum initio anni 753, ut constanter antiqui ac recentes scriptores tradunt. Locupletissimum revera argumentum quod Romani pontifices Zacharias et Stephanus, inutili Gregorii III exemplo edocti, ne cogitarunt quidem de petendis ex Francia auxiliis; quodque ab annis licet quinque et viginti sanctae reipublicae moderatores essent, verique principes Romanae provinciae ab ipsis Langobardorum regibus haberentur, spem omnem resipiscentiae Graecorum Caesarum non abjecerant; iisdemque rempublicam tot servatam incommodis ultro reddituri erant, modo adversus nupera Aistulphi molimina periclitanti Urbi et Italiae opem ferrent. III. Verum, sic volente Numine, tanta socordia fuit impii Copronymi, ut neque contemptus Aistulphi exarchatui incubantis ab anno 751, cum Ravenna capta, pulsoque Eutychio exarchorum supremo, dominari ibidem coepit; neque officia et preces pontificis (0093D)eum moverint. Haec cum ita se haberent, quid reliquum erat Stephano, nisi ut divinam imploraret clementiam, quod tum ipse nudis pedibus, tum omnis populus aspersus cinere sacra templa adeundo frequenter gessit? Inde autem factum esse arbitror cum sacro Annalium principe (Baron. 756, n. 7) ut tam praesenti tamque firmo uteretur praesidio Pippini regis, per quem sancta sedes magnum habuit incrementum; nam Gregorii III praedecessoris sui vestigiis insistens, ad Francos se convertit. Opportuniori autem tempore id consilii cepit, tum ex praedictis causis, tum quia Pippini novi regis pietas summa erat in Deum, summusque amor in principem apostolorum Petrum. Peregrino cuidam datas litteras ad regem liber Pontificalis tradit (sect. 253) quas tamen nemo unquam vidit. Quare de primis hisce litteris valde dubia res est. Certe haud ita multo post Droctegangus missus regis Romae adfuit, per quem binas in Franciam litteras misit (Cod. Car., (0094A)ep. 4, 5, al. 10, 11) ex quibus patet rem geri coeptam feliciter a pontifice. IV. Tantum negotium esse inchoatum oretenus videtur; non enim Droctegangus litteras, sed verba salutationis secum detulit; eumdemque 59 in modum fecisse pontificem, de se ipse palam testatur. Per eum tuae sublimissimae bonitati in ore ponentes remisimus responsum. Litterisque alteris Francorum duces precatur, ut cooperatores et adjutores sint in causa sancti Petri, perseverantiam tantummodo et regi, et ducibus enixe commendans. Quod, ut fidem facit de re agi coeptum, ita Peregrino illi, quicunque fuerit, non litteras, ut Anastasius credidit, periculosum sane consilium, sed verba esse credita persuadet. Confirmant id Rodigangus episcopus et Autcharius dux, alteri missi regii, qui pontificem in Franciam deducturi, paulo post adveniunt; nec tamen ullum in litteris indicium habetur facti apud Anastasium, Paulum Diaconum et Annales, celeberrimi. Utcunque autem sit, ante dimidium Octobris mensis praedicti (0094B)anni 753 ea omnia evenerant, quae brevi admodum narratione amplexus sum. Itaque novem fere mensium spatio et Copronymi fides extremum tentata, et res bene admodum coepta tum litteris, tum arcana missorum interlocutione per Romanos et Francos; ac denique illo itum a pontifice, ut praesentia sua, nullo interprete, tanti momenti negotium perficeretur. Non conjectando, aut consultum in consulatum, huncque in patriciatum inflectendo id assequimur; sed pontificis ipsius epistolis in Codice Carolino existentibus, cumque historia omni mirum in modum consentientibus id uberrime edocemur. Praedictae siquidem duae 4, 5, al. 10, 11, tanti negotii principium sunt, reliquae sex perfectio. V. Earum ordo ex rebus ipsis quas continent adeo certus, ut incuria illius qui eumdem pervertit in Codice facili negotio valeat emendari. Quamobrem 6, 7, 8, 9, 10, 11, al. 7, 9, 4, 6, 3, 8, consensu omnes enumerant. Quin etiam de tempore quo unaquaeque (0094C)conscripta est nulla fere dissensio, praeter ultimam, quae est undecima seu octava Codicis. Etenim Baronius, Cointius, Pagius aliique, ad annum referunt 756, Muratorius autem, eumque secutus Mansius (pag. not. 756, n. 2), ad annum differunt 757. Hic quidem multa recentiorum scriptorum observata congerens; ille autem innixus catalogo qui Farfense Chronicon praeit, et duabus chartis archivi Lucensis: utrumque movet desiderii regis initium, quod eorum monumentorum auctoritate constituunt an. 757, aut Decembri mense anni praecedentis. Stephanus quippe de hujus electione loqui in ea epistola non posset, ut putant, anno 756. Nostra nihil interest chronologicis hujusmodi tricis immorari, quae nihil promovent; ea propter a veteri chronologia non discedimus. At spectanda in primis historia iis epistolis 60 inclusa, quippe quae commenta omnia et disputationes recentiorum evertit. VI. Omnium primo epistolarum tituli spectari (0094D)debent. « Excellentissimo filio Pippino regi » orditur prima Stephani epistola: et « Pippinum excellentissimum regem » videre est nominatum in altera, quae ad duces Francorum, tempore eodem data fuit, anno videlicet 753. Quare igitur ante annos quindecim Gregorius III in suis litteris ad Pippini patrem, Carolo subregulo semel et iterum dixit? Quare Zacharias suam inscripsit epistolam anno 747: « Excellentissimo atque Christianissimo Pippino majori domus? » Tantae mutationis causam reddit Ludovicus II in celebri ad Basilium epistola (Baron. 871, n. 54, 59) saepius edita. « Francorum principes primo reges, deinde vero imperatores dicti sunt, ii duntaxat qui a Romano pontifice ad hoc oleo sancto perfusi sunt . . . . . a qua (sancta sede) et regnandi prius et postmodum imperandi auctoritatem prosapiae nostrae seminarium sumpsit. » Luculentius id patet ex cod. ms. de Glor. mart. sancti Gregorii Turonensis, in cujus fine scriptor Pippini temporum (0095A)aequalis, codicis aetatem posuit; quam rem tanti habuit Mabillonius (De Re dipl., pag. 354, tab. 22), ut inter monumenta vetera recensuerit. Ibi autem ad rem nostram ita legitur: « Ipse praedictus domnus florentissimus Pippinus rex pius per auctoritatem et imperium sac. record. domni Zachariae papae, et unctionem sancti chrismatis per manus sacerdotum Galliarum, et electionem omnium Francorum tribus annis antea (751) in regni solio sublimatus est. » Sunt quibus haec Childerici III, regis Merovingiorum ultimi, licet ignavi atque inutilis, depositio, Carolingiorumque exaltatio auctoritate apostolica parum sapit, legumque civilium ope de jure disputant: at velint nolint, factum probarunt veteres, ejusque memoriam, ne ulla unquam deleret oblivio, annalium monumentis consignarunt. Idque mihi est satis ad priorum Stephani II epistolarum titulos novos, atque antea inauditos explicandum. VII. Reliquae epistolae omnes tum Stephani, tum successorum pontificum, ad regis titulum adjiciunt (0095B)illustrem alium patricii Romanorum. Quem sane titulum, nequicquam eruditi recentiores se torquent, ante exeuntem annum 754, cum pontifex idem ex Francia redierat Romam, nulla in pontificia epistola reperire est. Hinc vero non modo Pippinum, sed filios quoque ejus Carolum et Carolomannum, perpetuo patricios nuncupatos in litterarum titulis videmus. Causa liquet ex constanti scriptorum veterum ac recentiorum testimonio (Baron. 61 754, n. 2, pag. ibid., n. 5 et seqq., et 755, n. 3); quinto enim Kalendas sextiles, seu die 28 Julii ejus anni, Stephanus II et Pippinum iterum, et duos filios reges unxit in monasterio sancti Dionysii, nec non patricios Romanorum designavit. Quam dignitatem Pippinus et Carolomannus usque ad extremum vitae diem retinuerunt, perpetua enim erat; Carolus autem, qui postea Magnus appellari coepit, in octavi ejus saeculi fine Augusti potiorem dignitatem adeptus, antiquiorem illam patricii, natura sua desuescentem, (0095C)nomine tenus, non re praetermisit. Sed haec, cum excedant limites Codicis Carolini, huc non pertinent. Hactenus de patricii dignitate, quam ab exeunte anno 754 epistolae omnes laudati Codicis praeseferunt in titulo. Majoris momenti res modo spectari oportet; quae nimirum pontificem inter et reges evenerunt tum in Francia, tum in Italia, usque ad annum 757, cum Stephanus supremum diem obiit 24 Aprilis. Iis quippe minime cognitis vera litterarum sententia teneri non potest. VIII. Quanquam Roma discessisset pontifex die 14 Octobris anni 753, non ante diem 15 Novembris ab Aistulpho impetravit iter suum Ticino prosequi versus Franciam. Neque enim pontificiis precibus, neque regis Pippini legatorum arte et officiis moveri poterat, ut maximum sibi, quod praesagiebat, incommodum lubens mercaretur. Quin etiam aegre dimissum insidiis prosequi ausus est, quoad Italiae fines est praetergressus. Tum vero consilia omnia pontificis (0095D)ut eluderet, Optato Cassinensi abbati praecepit ut legationem monachorum ad Pippinum adornaret, cujus princeps esset Carolomannus Francorum regis frater, perque eam illius aures animumque a pontifice averteret. Versuta deliberatio! Optatus ipse abbas paulo ante legatione pontificis functus, dure acceptus tuerat ab Aistulpho, suumque ad monasterium reverti jussus, ne rei quidem infectae nuntius redire ad Urbem potuerat. Praeterea recens memoria erat Cassini instaurati monasterii per Petronacem, cui Optatus successerat. Quae res Langobardorum immanitatis pristinae admonebat, qui illud a fundamentis ita everterant, ut vix post annos 135 inhabitari a paucis monachis coeptum fuerit. Quid si eadem gens audacissimi regis imperio excidium innovandi occasionem captasset? Quid plura? Monasterii periclitantis mandatorumque abbatis impulsu Carolomannus cum sociis ad regem fratrem advolat, imminentia damna exaggerat, a pontificis amicitia ut illum (0096A)disjungat omnia experitur. At divinae voluntati resistere nequaquam valuit. Certum, deliberatumque erat regi causam divi Petri aliis omnibus anteferre. 62 Quamobrem ut monachorum incolumitati consuleret, pontificis auctoritate in sancti Dionysii coenobio eos collocavit; unde Carolomannus insequenti anno migravit ad superos; socii vero ad sancti Benedicti monasterium Cassinense nonnisi anno 756 post Aistulphi mortem sunt regressi, ut patet ex postrema Stephani epistola (Cod. Carol. 11, al. 8). Interea de summa re, quae pontificem eo perduxerat, liberius agebatur. IX. Pontigone in palatio regio, ubi primum summo cum honore pontifex erat exceptus die 6 Januarii mensis 754, explorata omnia sunt, tum quorum enarratio missis credita erat, tum quorum tractationem sibi pontifex reservaverat. Deinde Carisiaci confecta stipulatio diplomatis, cui non modo Pippinus, verum etiam filii Carolus et Carolomannus, jam reges et patricii Romanorum designati, necnon (0096B)palatina officia subscripserunt. De quibus constat ex Anastasio, epistolis Codicis Carolini, et omnibus Francorum scriptoribus. De exarchatu et Pentapoli, quas provincias Aistulphus Graecis ante triennium, seu potius Romano pontifici, in cujus clientelam se dederant, Graecae impietatis causa, eripuerat, donandis divo Petro et ejus successoribus, vique armorum e potestate Langobardorum eripiendis actum fuit. De Urbe autem atque ejus ducatu similiter donandis tam longe est ut pontifex cum rege ageret, ut Narniensem civitatem a Spoletano duce jampridem invasam recuperandi ejus auxilio spem non inanem conceperit. Etenim ubi rex in Italiam primo venit cum milite, dux ille territus civitatem invasam restituit. Cumque haud ita multo post Francis ex Italia recedentibus Aistulphus foedifragus non solum exarchatum et Pentapolim tradere recusaverit, sed etiam quae pontificiae dominationis erant invaserit, ipsamque urbem Romam obsidione cinxerit (0096C)ineunte anno 755, Stephanus Pippinum ad novam expeditionem sollicitans, clare et distincte eum docet tum de exarchatu et Pentapoli nullatenus traditis, tum de antiquae ditionis pontificiae civitatibus ereptis (Cod. Carol., epist. 8, 9, al. 4, 6). Quod eodem tempore iisdemque verbis proceribus Francorum significat: « Nihil juxta ut constituit et per vinculum sacramenti confirmatum est, valuimus impetrare, etiam quia nullum augmentum nobis factum est, potius autem post desolationem totius nostrae provinciae, etc. » et infra: « Nam et civitatem Narniensem, quam beato Petro tua Christianitas concessit, abstulerunt, et aliquas civitates nostras comprehenderunt. » X. In quibus ea praesertim notari velim, quae quia Gretserus praetermiserat in epistola 8, al. 4, apud Muratorium quoque desiderantur, 63 qui Lambecianae editionis alieno opere parum accurato varias lectiones adjungens (Rer. Ital. tom. III, part. II) non pauca (0096D)omisit notatu digna quae suis locis indicabuntur. In sequenti autem neque a Gretsero, neque a Muratorio, quae nuper attuli, omittuntur. Quid enimvero sibi volunt pauca illa, « nullum augumentum nobis factum est, » post narratum quod Aistulphus nihil omnino tradidit de exarchatu et Pentapoli, et antequam ditio propria Romanae sedis memoretur? Nonne consentiunt cum inscriptione omnibus notissima apud Ravennam: Pippinus pius primus amplificandae Ecclesiae viam aperuit? Nonne qui Romanae provinciae, sive Urbis et ejus ducatus dominationem ante Pippini donationem negant, a veritate longe abeunt? Disputent ii potius num pontifex tanquam primus civis, an velut princeps, reipublicae praeesset, quod unum quaeri potest: at res luce ipsa clariores nequicquam audent in dubium vertere. Et vero si rex perjurus nihil omnino dederat beato Petro, ut in praedictis litteris legimus; si « nec unius palmi terrae spatium beato Petro sanctaeque Dei Ecclesiae, (0097A)vel reipublicae Romanorum reddere passus est, » quod praecedentibus in duabus epistolis (Cod. Car., 6, 7, al. 7, 9) pontifex querebatur: quo igitur spectant alia illa verba ejusdem pontificis (Cod. Car., ep. 7, al. 9), « scamaras atque depraedationes, seu devastationes in civitatibus et locis beati Petri? » et alia, quae nuper audivimus: « aliquas civitates nostras comprehenderunt? » Longum esset hic omnia persequi, quae opportuniorem sibi locum vindicant in notis. Haec tamen pauca digna mihi visa sunt quae hic veluti praelibentur, quoniam praeeunt possessionem vel unius palmi terrae initam a pontifice, ad Cointii, Pagii aliorumque tum ex Francia, tum ex Italia scriptorum opiniones evertendas, qui pontificiae dominationis primordia desumunt a donatione Pippini, et, quod incredibile omnino est, exarchatu et Pentapoli definiunt sanctae sedis ditionem; Urbis autem et Romani ducatus dominatum alii ad annos alios, diuturna omnes post tempora, et omnes falso differunt ejusque naturam pervertunt.(0097B) XI.Cum enim sanctus Leo III, tum motus exemplo suorum praedecessorum Pauli I, Stephani III et Adriani, qui Ravennatum archiepiscoporum audaciam reprimere Francorum regum auxilio vix, imo ne vix quidem potuerant, ut infra planum erit ex litteris hujus Codicis; tum Romanorum aliquot temeritate compulsus, patriciatus Caroli dignitatem in Augusteam immutarit, ac proinde auctoritatem illi et Romae et tota in ecclesiastica ditione delegarit, aut, si mavis, concesserit: praedicti auctores ambiguis antiquorum testimoniis, suisque commentationibus 64 pontificum Romanorum auctoritatem supremam in imperialem vertunt, et delegatam seu concessam imperialem (excepto Pagio, qui de eadem recte sentit) in pontificiam. At de his dicendum erit ad litteras Leonis III, quae Codicis Carolini epistolas continuo sequentur. Nunc de istis quae supremam sanctae sedis potestatem tam perspicue ponunt ob oculos; ut omnes illorum conatus eludant. Id praecipue (0097C)patet ex postrema Stephani II epistola (Cod. Car. 11, al. 8), quae una exploranda restat; nam quod de sex prioribus praemonendum erat, jam dixi: quae autem divi Petri nomine conscripta fuit (Cod. Car. 10, al. 3) anno 755, ejusdem sententiae est ac duae praecedentes dicti anni. In postrema vero, data sequenti anno 756, et de priori donatione Pippini confirmata (novaque suscepta expeditione) acerrime vindicata, Graecorum petitionibus susdeque habitis, et de omnium fere urbium exarchatus Pentapolisque solemni possessione inita tam dilucidus ac distinctus habetur sermo, ut ejus impugnatio audax, imo impudens vocari possit. XII. Postquam audiit Copronymus devictos a rege Francorum Langobardos, omnesque civitates et loca quae juris Graecorum erant ante annos quatuor, ac per exarchos, utcunque dubia populorum fide, retinebantur, Romano pontifici a rege victore data esse; postquam, inquam, haec audiit Copronymus, nullis (0097D)paratis exercitibus, ut aequum erat, sed legatis tanta re commissa, Georgio protosecretae et Joanni Silentiario, ejus exitum exspectans, in impietate audacior patre, in necessario armorum usu maxime omnium deses, manebat Constantinopoli. Legati veniunt primum Romam, ubi de nova Pippini expeditione audiunt a pontifice, qui apostolico misso iis adjuncto abire ad regem sinit. Mari Massiliam ocissime appellentes, Francorum exercitum Langobardiam jam tenere comperiunt. Quamobrem quid consilii caperent nescii, missum apostolicum detinere illic moliuntur, quod minime cessit ex voto: is enim pergere quo coeperat omnino voluit. Quod licuit, ex iis unus eum praevertit, Pippinumque prope Ticinum assecutus, precibus ac munerum sponsione eum aggreditur: « ut Ravennatum urbem, vel caeteras ejusdem exarchatus civitates et castra imperiali tribuens concederet ditionii. » Responsum regis spem omnem ademit, prae aliis id jurejurando affirmantis « quod (0098A)per nullius hominis favorem sese certamini saepius dedisset, nisi pro amore beati Petri et venia delictorum; asserens et hoc, quod nulla eum thesauri copia suadere valeret ut quod semel beato Petro obtulit, auferret. » Fusius omnia enarrantur 65 apud Anastasium, quo hac in re integrior testis haberi non potest: ea siquidem scripsit quae a rege ipso pontifex sciscitatus fuerat erantque haud dubie litteris commendata. XIII. Et vero non multos post dies, audito Graeci imperatoris legato, rex Francorum devicit secundo Aistulphum, moeniisque Ticini clausum coegit dare missos, quibuscum suus consiliarius Fulradus abbas singularum civitatum possessionem iniret pro sancta sede, quod factum postremis mensibus anni 755, fortasse etiam sequentis initio; nam pontifex, nonnisi anno 756 aliquantulum provecto agit gratias Pippino ob negotium a Fulrado confectum (Cod. Car., ep. 11, al. 8), istud etiam adjungens quod novus Langobardorum rex Desiderius se redditurum promiserat nonnullas (0098B)civitates, quarum possessionem inire per Aistulphum non licuerat. Eadem occasione et de altero legato imperiali haec scribit: « Qualiter autem cum Silentiario locuti fueritis, vel quomodo eum tua bonitas absolverit, una cum exemplari litterarum quas ei dederitis, nos certiores reddite, ut sciamus qualiter in communi concordia agamus, sicut inter nos et Fulradum Deo amabilem constitit. » Ex quibus patet pontificem tunc latuisse colloquium regis cum legato, factamque huic potestatem abeundi, ac responsum ei datum ad Copronymum: quae ne apud Anastasium quidem leguntur. Secus est de Pippinianae donationi civitatum possessione per Fulradum inita; non enim donatio ipsa, ut falso creditur, apud Anastasium enarratur; sed eae tantum civitates recensentur quarum claves obsidesque in Urbem venerunt. De donatione enim integra cum regia Pippini et filiorum subscriptione ait: « Quae et usque hactenus in archivo sanctae nostrae ecclesiae recondita tenetur. » (0098C)Cumque horum omnium cognitio necessaria sit ad tenendam hujus epistolae sententiam, Anastasii locum hic promam ex celebri Farnesiano codice, per eadem fere tempora exarato, qualem accurate descripsit ill. Blanchinius, forma ipsa characteris servata (Anast. tom. II, pag. LVII). In Vita igitur Stephani II (sect. 252 seqq.) haec perquam diligenter enarrantur: XIV. « Et denuo confirmato interiore pacto, qui per elapsam octabam indictionem inter partes provenerat, restituit ipsas prelatas civitates, addens et castrum quod cognominatur Comiaclum. De quibus omnibus receptis civitatibus donationem in scriptis beato Petro adque sancte Romane Ecclesie, vel omnibus in perpetuum pontificibus apostolice sedis emisit possidendas; que et usque 66 actenus in achibo sancte nostre ecclesie recondite tenetur. Ad recipiendas vero ipsas civitates misit ipse Christianissimus Francorum rex suum consiliarium, id est Fulradum (0098D)ven. abbatem et presbyterum absolsit. Et continuo ejus eximietas feliciter cum suis exercitibus Franciam reppedavit. Prenominatus autem Fulradus ven. abb. et prbr. Rabennantium partes cum missis jam fati Aistulfi regis conjungens, et per singulas ingrediens civitates tam Pentapoleos et Emilie, easque recipiens et obsides per unamquamque auferens, aque primatos secum una cum claves portarum civitatum deferens Romam conjunxit. Et ipsas clabes tam Rabennantium urbis, quoque diversarum cibitatum ipsius Rabennantium exarchatus una cum suprascripta donatione de eis a suo rege emissa, in confessione beati Petri ponens eidem Dei apostolo et ejus vicario sanctissimo pape adque omnibus ejus successoribus pontificibus perenniter possidendas adque disponendas tradidit: id est Rabenna, Arimino, Pensauro, Conca, Fano, Cesinas, Sinogalias, Esis, Forumpopuli, Forum Olibi, cum castro Sussubio, Monteferetri, Acerragio, Montelucati, Serra, Castellum (0099A)sancti Marini, Vobio, Orbino, Gallis, Luciolis, Egubio, seu Comiaclum, necnon et civitatem Narniensem, que a ducatu Spoletino parti Romanorum per evoluta annorum spatia fuerat invasa. XV. Hinc videmus Aemiliae seu exarchatus civitates abesse Faventiam, Imolam, Ferrariam, Bononiam Gabellum, Adriam. Pentapoleos etiam Anconam, Auximum, Numanam, Forum Sempronii et Territorium Valvense; quare Pippinianam donationem integram non describi apud hunc auctorem intelligimus. Eoque id magis, quod epistola Stephani II quam versamus, enarrata Aistulphi morte, qui pacta conventa violaverat aliqua ex parte, de successore ejus Desiderio tum Romanis amico: « Pollicitus est, inquit, restituendum beato Petro civitates reliquas Faventiam, Imulas, et Ferrariam cum eorum finibus; simul etiam et Saltora, et omnia territoria. » Necnon et Ausimum, Anconam, et Humanam civitates cum eorum territoriis. Et postmodum per Garinodum ducem, et Grimoaldum nobis reddendum spopondit civitatem (0099B)Bononiam cum finibus suis. » Ne Desiderium quidem stetisse promissis, Romanosque pontifices usque ad Caroli Magni tempora, qui paternam suamque donationem instauravit, exarchatum integrum ac Pentapolim haud possedisse Stephani successorum epistolae nos docebunt. Interea vero tenemus, quanta cum fide 67 apud Anastasium recenseantur civitates, quarum certa possessio ab anno 756 seu etiam sequenti, ut Annalium Fuldensium auctoritate nonnulli affirmant, quae unius anni discrepantia rei summam non mutat. Summa scilicet ea est, ut « civitates reliquas, quae sub unius dominii ditione erant connexae atque constitutae, fines, territoria, etiam loca et saltora in integro » sancta sedes Pippini opera possideret, quorum possessionem minime inierat Fulradus, adeoque exarchatus integer ac Pentapolis, quae Langobardi ante annos quinque suae subjecerant potestati, unius clientelam jampridem venerant, subjicerentur. Id Stephanus petit postremis litteris.(0099C) XVI.Multa quae in Stephani litteris, praesertim ultimis, continentur, praetereo, quippe agendum de iis erit in notis, cum sanctae sedis ditionem seu pontificium principatum non spectent, quem unum hisce in admonitionibus ad uniuscujusque pontificis litteras mihi proposui. Id vero praeterire non possum, nec debeo quod neque apud Anastasium, neque ullis e Stephani litteris, quidquam a rege Francorum datum esse deprehenditur, citra exarchatum atque Pentapolim; tametsi pro Urbe et ejus ducatu vindicandis sanctae sedi expeditio altera suscepta esse videtur, nam Roma obsidione cingebatur, gensque effrenis Langobardorum longe lateque per Romanam provinciam grassabatur. Territi tum quidem Langobardi, qui ne suum quidem regnum tueri poterant adversus validissima Francorum arma, et vexare Romanam provinciam desierunt, et quae bello acquisierant contra Graecos, restituere jurejurando sunt polliciti. Spoleti etiam dux jure sibi metuens, Narniam, quam (0099D)Romanis invaserat, ultro iis reddidit. Hinc est quod redemptam a Pippino hanc Romanam provinciam frequenter audimus in his litteris, nusquam tamen reperire est donatam aut redditam divo Petro et ejus successoribus: nihilominus Paulo I ad summum pontificatum evecto post Stephani fratris mortem anno 757, continuo rex Pippinus Romanos admonet ut suo ipsorum principi fidem servent, quod testatur (0100A)« universus senatus atque universa populi generalitas a Deo servata Romanae urbis, » perspicuis hisce verbis (Cod. Carol., ep. 15, al. 36): « In ipsis vestris mellifluis apicibus nos salutari providentia vestra ammonere praecellentia vestra studuit firmos nos ac fideles debere permanere erga beatum Petrum principem apostolorum et sanctam Dei Ecclesiam, et circa beatissimum et coangelicum spiritalem patrem vestrum a Deo decretum dominum nostrum Paulum summum pontificem et universalem papam. » Quare iidem profitentur: « Nos quidem, 68 praecellentissime regum, firmi ac fideles servi sanctae Ecclesiae Dei, et praefati ter beatissimi et coangelici spiritalis Patris vestri domni nostri Pauli summi pontificis et universalis papae consistimus. » Igitur Romae ejusque ducatus princeps et antea fuerat et tunc erat pontifex. XVII. Quod si argumentum aliud longe praestantius desideratur, peti illud debet ex quinta Stephani epistola (Cod. Carol., 8, al. 4) data ad regem et omnes (0100B)Francos tempore obsessae Urbis an. 755, cum « nullum augmentum factum » erat, neque « unius palmi terrae spatium » veteri ditioni additum fuerat. Ibi enim definitur « senatus et generalitas populi » hunc in modum: « Stephanus papa, et omnes episcopi, presbyteri, diacones, seu duces, chartularii, comites, tribuni, et universus populus et exercitus Romanorum. » Palatina haec officia principatum designare ii tantum ignorant, qui pontificiam ditionem aegre ferunt Romae et in ejus ducatu. At de Stephani epistolis satis multa. Cum iis autem maximam affinitatem habent quae ad Pauli multo plures praemoneam, postquam e Stephani epistolarum notarumque iis subjectarum lectione plura etiam quam quae hic monui comperta erunt. Equidem pro certo habeo, prorsus abjectum iri opiniones seu potius hallucinationes eorum qui Romae atque ejus ducatus dominationem a Francorum regibus repetunt. Quare et (0100C)consecutae inde quaestiones, cujusmodi esset pontificum dominatio; num, utilis tantum dominii Ecclesia compote, supremum jus apud Augustos remaneret, et regesne an Augusti Romam concesserint divo Petro et ejus successoribus? Quarum sane rerum nullo haerentium fundamento transmontanorum pleni sunt libri, nupero Italorum Annalium scriptore iis suffragante. At veritas simplex atque una opinionibus hominum omnigena etiam eruditione praestantium nunquam fuit obnoxia. IV. 69 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE PER DROCTEGANGUM ABBATEM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones et uberrimae benedictiones. ( An. dom. 753, Cod. Car. X, chron. 4). ARGUMENTUM.--Pippini auctoritate apostolica regis (0100D)Francorum secretae legationi officiose respondet. De suscipienda Ecclesiae defensione ab eodem rege ac de futuro pontificis in Franciam itinere secreto agitur per Droctegangum abbatem vivae vocis oracula ultro citroque ferentem. Responsum regium secreto pariter mitti desiderat.

Domno excellentissimo filio Pippino regi, Stephanus papa.

(0101A)Praesens Droctegangus abbas sacris liminibus protectoris tui beati apostolorum principis Petri, et nostris obtutibus praesentatus imposita sibi verba salutationis ac sospitatis, a Deo servatae atque amantissimae excellentiae tuae [exponens, vel simile quid ] innumeras omnipotenti Deo laeti effecti gratias referentes egimus, petentes ejus divinam misericordiam, licet peccatores et indigni, ut pro sua te protegat pietate, excellentissime fili, et multo amplius atque perfectius suo timore tuum regnum confirmet, et amore apostolico, quatenus et praesenti vita longe [ Grets., longaeva] feliciter fruaris, et aeternae beatitudinis [ Lamb., beatitudinis paradisi] consors, fructu apostolici amoris, effici merearis; etenim 70 praesens Droctegangus, fidelis tuus missus, juxta (0101B)quod nobis locutus fuit, congruum per eum tuae sublimissimae bonitati in ore ponentes remisimus responsum, cui et in omnibus credere jubeas [ Lamb., lubeas], quia in omnibus quae mandasti, Christo cooperante, salutaria tibi mandavimus, sed imple Dominicum dictum, sicut scriptum est: Quoniam qui perseveraverit usque in finem [Gent. add. hic], salvus erit. Ex hoc enim centuplum accipies, et vitam possidebis aeternam. Hoc autem petimus, fili, ut dum missos tuos ad nos remittere jusseris, cum responsis hunc Joannem virum religiosum cum eis mittere jubeas; fidelis enim tuus est, et prudenter reportat responsa. Bene vale.

V. 71 ITEM EPISTOLA GENERALIS EJUSDEM PAPAE, In qua continentur gratiarum actiones et uberrimae benedictiones. ( An. Dom. 753, Cod. Car. XI, chron. 5.) (0101C) ARGUMENTUM.--Eadem occasione orat Francorum duces, ut sancti Petri causam una cum rege, juxta conditum per Droctegangum, suscipiant. Coelestem remunerationem ipsius apostolorum (0102A)principis patrocinio pollicetur; si in timore Dei, et Petri amore, quo mirifice afficiebantur una cum rege, perseveraverint usque in finem. Petrum potestate sibi a Deo concessa peccata hic delere, et aperire januam regni coelorum.

Stephanus episcopus servus servorum Dei, viris gloriosis nostrisque filiis omnibus ducibus gentis Francorum.

Laeta gaudet sancta mater Ecclesia in provectu fidelium filiorum. Propterea etsi corpore absentes, spiritu vero praesentes, gloriosam prudentiam, atque dilectionem vestram, sublimissimi filii, ac si praesentialiter amplectentes, in osculo pacis, salutamus in Domino dicentes: Benefac, Domine, bonis et rectis corde (Ps. CXXIV). Quoniam fiduciam habemus quod Deum timetis, et protectorem vestrum beatum Petrum, (0102B)principem apostolorum, diligitis, et cum tota mentis devotione pro ejus perficienda utilitate in nostra obsecratione cooperatores et adjutores eritis, pro certo tenentes quod per certamen quod in ejus sanctam Ecclesiam vestram spiritalem matrem feceritis, ab ipso principe apostolorum vestra dimittantur peccata, et pro capti [ Lamb., coepti] cursu laboris, centuplum accipiatis de manu Dei, et vitam possideatis aeternam.

Idcirco obsecramus, atque conjuramus vestram sapientissimam charitatem per Deum, et per Dominum nostrum Jesum Christum, et diem futurum examinis, in quo omnes pro nostris facinoribus erimus 72 reddituri rationem ante tribunal aeterni Judicis, ut nulla interponatur occasio, et [ Lamb., ut] non (0102C)sitis adjutores, ad obtinendum filium nostrum a Deo servatum Pippinum, excellentissimum regem, pro perficienda utilitate fautoris vestri beati apostolorum principis Petri, sicut per praesentem Droctegangum, religiosum abbatem, ejusque concomites direximus, quatenus vobis concurrentibus, dum nostra deprecatio fuerit impleta, ipso principe apostolorum, cujus (0103A)causa est, largiente, vestra deleantur peccata, et ut habet potestatem a Deo concessam, sicut claviger regni coelorum, vobis aperiat januam, et ad vitam introducat aeternam. Sed attendite, filii, et ad participandum hoc quod optavimus, studiosius elaborate, scientes quod si quis declinaverit in aliam partem, ab aeternae beatitudinis haereditate erit alienus; scriptum quippe est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X); diligentibus namque Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII). Bene valete.

VI. 73 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM REGEM, ET [ Al. VEL] CAROLUM ET CAROLOMANNUM, Pro defensione sanctae Dei Ecclesiae, quia Haistulfus [Aistulfus] irritum fecerat pactum quod cum eis fecerat, et suum sacramentum non conservaverat, sicut pollicitus eisdem regibus fuerat, etc.( An. Dom. 754, Cod. Car. VII, chron. 6.) (0103B) ARGUMENTUM.--Post reditum ex Francia, Pippino et filiis ejus tribus regibus dolenter nuntiat, evenisse ut praedixerat, Aistulphum immemorem sacramenti quo a Pippino adactus erat Ticini, donationem ab iis factam nihili habuisse. Orat ut sicuti sancti Petri eorum protectoris miraculo insignem de Langobardis victoriam reportarunt, ita eidem concessa acerrime vindicent. Nulli ex eorum majoribus regni, et defensionis sanctae sedis, seu patriciatus honorem obtigisse. Fulradum et socios narraturos quae sancta sedes ferebat incommoda.

Domnis excellentissimis filiis Pippino regi et nostro (0103C)spiritali compatri, Carolo et Carolomanno item regibus, et utrisque patriciis Romanorum, Stephanus papa.

Dum regni vestri 74 nomen inter caeteras gentes erga sinceram fidem beati Petri principis apostolorum lucidissime fulserit, valde studendum est ut unde gloriosiores caeteris gentibus in servitio beati Petri vos omnes Christiani asserunt, inde omnipotenti Domino, qui dat salutem regibus, pro defensione (0104A)sanctae suae Ecclesiae perfectius placeatis, ut fidem, quam erga eumdem principem apostolorum colitis, adjutricem in omnibus habeatis; optaveramus quidem, praecellentissimi filii, amplius protelando nostram locutionem dilatare, sed quia pro multis ab iniquo Haistulfo rege Langobardorum nobis ingestis tribulationibus, cor nostrum omnino [ Lamb., nimio] atteritur dolore, et taedet spiritus noster, ideo a multorum sermonum prolixitate declinavimus, et unum, quod est necessarium, excellentissimae Christianitati vestrae innotescere studuimus, a Deo protecte [ Lamb., protector), nosterque spiritalis compater, et vos dulcissimi filii, pro mercede animarum vestrarum, quemadmodum misericors Deus noster coelitus victorias vobis largiri dignatus (0104B)[ Lamb. add. est]; justitiam beati Petri, in quan tum potuistis, exigere studuistis, et per donationis paginam restituendum confirmavit bonitas vestra.

Nunc autem, sicuti primitus Christianitati vestrae de malitia ipsius impii regis ediximus, ecce jam mendacium, et iniqua perversitas, atque ejus perjurium declaratum est; antiquus quippe humani generis hostis diabolus ejus perfidum invasit cor, et quae sub vinculo sacramenti affirmata sunt, irrita facere visus est, nec unius enim palmi terrae spatium beato Petro sanctaeque Dei Ecclesiae, vel reipublicae Romanorum reddere passus est; tanto quippe a die illo, a quo ab invicem separati sumus, nos affligere et in magna ignominia sanctam Dei Ecclesiam habere conatus est, quanto non possunt hominum (0104C)linguae enarrare, quia etiam et ipsi lapides, si dici potest, tribulationem nostram magno 75 ululatu flerent, et ita nos visus est affligere, ut denuo in nobis innovata fuisset infirmitas; nimis namque lugeo, excellentissimi filii, cur verba nostrae infelicitatis non audientes, mendacium plusquam veritatem credere voluistis, illudentes vos et irridentes: Unde et sine affectu [ Lamb., effectu] justitiae beati Petri, ad proprium ovile et populum nobis commissum, (0105A)sumus reversi. Omnes denique Christiani ita firmiter credebant, quod beatus Petrus, princeps apostolorum, nunc per vestrum fortissimum brachium suam percepisset justitiam, dum tam maximum ac praefulgidum miraculum vestris felicissimis temporibus demonstravit, talemque vobis immensam victoriam Dominus Deus et Salvator Jesus Christus per intercessiones sui principis apostolorum pro defensione sanctae suae Ecclesiae largiri dignatus est; sed tamen boni filii credentes eidem iniquo regi, quod per vinculum sacramenti pollicitus est, propria vestra voluntate per donationis paginam beato Petro, sanctaeque Dei Ecclesiae, et reipublicae, civitates et loca restituenda confirmastis; sed ille oblitus fidem Christianam, et Deum, qui eum nasci praecepit, irrita, (0105B)quae per sacramentum firmata sunt, facere visus est [ausus est]. Quapropter iniquitas [ejus] in verticem illius descendit (Ps. VII); patefactus quippe est laqueus quem effodit, et in eo, pro suo mandato [ Lamb., mendacio] et perjurio, incidit.

Conjuro vos, filii excellentissimi et a Deo protecti, per Dominum Deum nostrum, et sanctam ejus gloriosam semperque virginem genitricem Mariam, dominam nostram, omnesque virtutes coelorum, et per beatum Petrum principem apostolorum, qui 76 vos in reges unxit, ut doleat vobis pro sancta Dei Ecclesia, et juxta donationem quam eidem protectori vestro domino nostro beato Petro offerre jussistis, omnia reddere et contradere sanctae Dei Ecclesiae studeatis: et nequaquam jam ipsius nequissimi regis, (0105C)vel ejus judicium, seductuosa [seductoria] verba, et illusionis mandata [ Lamb., mendacia] credatis: ecce enim patefactum est ejus mendacium, ut nequaquam (0106A)ulterius vires credendi habere possit; sed magis, cognito ejus iniquo ingenio, et iniqua voluntate, ejus fraudantur [ Lamb., fraudentur] insidiae, et quod semel beato Petro polliciti estis; et per donationem vestram [vestra] manu firmatam, pro mercede animae vestrae, beato Petro reddere et contradere festinate.

Beatus denique Paulus apostolus ait: Melius est non vovere quam post votum non reddere. Etenim nos omnes causas sanctae Dei Ecclesiae in vestro gremio commendavimus, et vos reddetis Deo et beato Petro rationem in die tremendi judicii quomodo decertaveritis pro causa ejusdem principis apostolorum, et restituendis ejus civitatibus et locis. Vobis denique, multis jam devolutis temporibus, hoc (0106B)bonum opus reservatum est, ut per vos exaltetur Ecclesia, et suam princeps apostolorum percipiat justitiam. Nullus meruit de vestris parentibus tale praefulgidum munus, sed vos praeelegit et praescivit Deus ante tempora aeterna, sicuti scriptum est: Quos praescrivit et praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit (Rom. VIII, 19). Vocati estis, justitiam ipsi principi apostolorum sub nimia festinatione facere studete, quia scriptum est: Fides ex operibus justificatur (Jacob. II, 24). De omnibus vero tribulationibus nostris, quas passi sumus, vel denuo 77 patimur, Deo auxiliante, Folradus filius, vester consiliarius, et ejus socii, enarrabunt [ Lamb., enarrent] vobis; et ita agite de causa beati Petri, ut et in hac vita victores favente (0106C)Domino existatis, et in futuro, intercedente ipso principe apostolorum beato Petro, gaudia possideatis aeterna. Bene valete, excellentissimi filii.

VII. 78 ITEM EXEMPLAR EPIST. EJUSDEM PAPAE AD DOMINUM PIPPINUM CAROLUM, ET CAROLOMANNUM DILECTUM [ Al., DIRECTUM]. In quo continetur quod Haistolfus [Lamb., Haistulphus] irritum fecerat pactum et juramentum, quod iisdem regibus de justitia sancti Petri pollicitus fuerat cum nimiis adjurationibus, iterum postulans adjutorium obtinere contra eumdem. ( An. Dom. 754, Cod. Car. IX, chron. 7.) (0107A) ARGUMENTUM.--Paulopost superiores litteras, Haistulphi audacia extra modum crevit. Quare his in eamdem fere sententiam datis Wilhario episcopo ad eosdem tres reges, et patricios Romanorum, Pippinum deprecatur, ut in Italiam redeat perficiendo operi: se pro Petri causa arduum in Franciam iter suscepisse: perfidum Aistulphum (0107B)praeter desolationem ecclesiasticae totius ditionis, sibi ipsi pontifici sacrilege insidiatum esse, eorum interesse donationem propria manu subscriptam vindicare.

Domnis excellentissimis filiis Pippino regi et nostro spiritali compatri, seu Carolo et Carolomanno item regibus, et utrisque patriciis Romanorum, Stephanus papa.

Providi et sapientissimi Salomonis prophetica ita fertur assertio: Nomen bonum super misericordiam. Nomen quippe bonum est, fidem quam quis pollicitus fuerit, immaculato corde et pura conscientia custodire et operibus implere. Nomen enim bonum est, totis viribus ad exaltationem sanctae Dei Ecclesiae, per quam et salus Christianorum existit, decertare. Bonum enim inter omnes gentes de vobis exiit nomen, (0107C)si operibus fuisset impletum. Redemptor namque noster misericors et multum miserator Dominus, illis propitiator existit, quos omnino tota mentis integritate fideles, et defensores sanctae Ecclesiae cognoverit. Qualis remuneratio aut merces sub coelo existimanda et coaequanda est ad eam [ Gent., ea] quae 79 pro defensione Dei Ecclesiae et domus beati Petri est rependenda? Ideo namque excellentissimam et a Deo protectam bonitatem vestram super turbas populorum et multarum gentium idem Rex regum et Dominus dominantium salvos vos instituit, ut per vos sancta Dei Ecclesia exaltetur; potuerat namque alio modo ut illi placitum fuisset, sanctam suam vindicare Ecclesiam, et justitiam sui principis apostolorum exigere, sed quia mentem et conscientiam vestram a (0107D)Deo profecte [ Lamb., protecte], spiritalis compater, et dulcissimi filii, probare voluit, ideo nostram infelicitatem ad vos venire praecepit. Tradidimus enim corpus et animam nostram in magnis laboribus viam [ Id., in tam] spatiosam et longinquam provinciam, valde fisi in vestra fide, per Dei nutum, illuc profecti sumus, afflicti in nive et frigore, aestu et aquarum inundatione, atque validis fluminibus et atrocissimis montibus seu diversis periculis.

(0108A)Etenim dum vestris mellifluis obtutibus praesentati sumus, omnes causas principis apostolorum in vestris manibus commendavimus, quoniam quidem, inspirati a Deo, aurem petitionibus nostris accommodare dignati estis, et vos beato Petro polliciti estis ejus justitiam exigere, et defensionem sanctae Dei Ecclesiae procurare, et ut vere fideles Deo, pura mente, pro defensione Dei Ecclesiae dimicandum properastis. Sed omnipotens Dominus, qui conterit bella ab initio, qui superbos humiliat, et humiles exaltat, illico justitiam beati Petri vestrae bonitati et omnibus christianis demonstravit, et tale praefulgidum miraculum ostendit, quale omnino gloriosum est referendum: illi enim inimici Dei et sanctae Ecclesiae, qui in sua ferocitate confidebant, veloces pedes habentes ad effundendum (0108B)sanguinem, super brevem numerum populi vestri irruerunt, et ita per manum beati Petri omnipotens Dominus victoriam vobis largiri dignatus est, ut illi, qui innumerabiles existebant, a paucis hominibus fuissent interempti, et humiliati sunt ipsi inimici beati Petri usque ad terram; et ita timorem et tremorem in illis Dominus immisit per intercessiones beati Petri, ut ad nihilum devenirent. Non 80 enim gladius hominis, sed gladius Dei est qui pugnat; videns namque suam deceptionem iniquus Haistolphus rex cum suis Deo [ Lamb., a Deo] destructis judicibus, per blandos sermones et suasiones, atque sacramenta illuserunt prudentiam vestram, et plus illis falsa dicentibus, quam nobis veritatem asserentibus, credidistis.

Magno namque dolore et tristitia, excellentissimi (0108C)filii, cor nostrum repletum est. Cur minime bonitas vestra nos audire voluit [ Lamb., Gent., renuit]? Omnia denique, quae per Dei jussionem vobis locuti sumus veraciter ediximus: et jam patefacta sunt, ut facta ipsa demonstrant; etenim sicut primitus Christianitati vestrae ediximus, iniquus Haistolphus rex, ingresso in ejus perfido corde diabolo, omnia quae per sacramentum beato Petro, per nostros missos restituenda promisit, irrita fecit, et nec unius palmi terrae spatium beato Petro reddere voluit. A die illo, a quo melliflua bonitate vestra separati sumus, tantum nos affligere et tribulare visus est [ Lamb., nisus est], quantum non potest os hominis enarrare; in magna namque despectione sanctam Dei Ecclesiam. et nostram humilitatem, et vestros missos habere (0108D)visus est, quia etiam et ad nostram propriam animam auferendam mala ejus imperatio et submissio facta est. Quid multa dicimus? tantum nos tribulavit, quia etiam, si dici potest, et ipsi lapides pro nobis flerent, tamen omnia vester consiliarius Fulradus praesbyter et abbas, una cum suis sociis, si Deum prae oculis habent, omnia vobis enarrare possunt. Non enim, quia jam reddere, ut constituit, propria beati Petri voluit, sed etiam scameras [ Bar. et Lamb., scamaras], (0109A)atque depraedationes seu devastationes in civitatibus et locis beati Petri facere sua imperatione nec cessavit, nec cessat: oblitus quippe est Deum, qui fecit eum, et fidem Christianam transgressus est, quomodo ulterius credendus est sive ipse, sive ejus consentanei, qui in tanta Dei mysterii sacramenta praebuerunt et noluerunt observare? 81 Vere enim omnia vobis praediximus de ejusdcm impii regis mendacio et falsitate; et, quemadmodum diximus, manifesta [ Lamb., Gent., manifestata] sunt vobis, et perjurium ejus declaratum est.

Pro quo peto vos, excellentissimi et a Deo protecti filii, et nimis obsecro, doleat vobis pro sancta Dei Ecclesia et beati Petri causa, et quae per donationem beato Petro offerendum promisistis, ei possidendum (0109B)contradere debeatis; mementote, et semper in vestris praecordiis firmiter tenete, quod promisistis eidem janitori regni coelorum. Nulla jam vos seducat suasio aut acceptilatio; considerate quam fortis existit exactor idem princeps apostolorum beatus Petrus; videte omnia quae ei promisistis et per donationem offerendum polliciti estis, contradere festinate, ut non lugeatis in aeternum, et condemnati maneatis in futura vita. Vita enim hujus mundi brevis est, et sicut umbra declinat, et sicut vestimentum inveterascit. Illam vitam aeternam, quam vobis beatus Petrus pro sua causa et justitia promisit, tota mente et integro corde quaerite. Decertate bonum opus quod coepistis, et quae per donationem manu vestra confirmastis, protectori vestro (0109C)beato Petro reddere festinate, quoniam scriptum est: Melius est non vovere, quam vovere et votum non reddere (Eccle. V). Sciatis enim quia sicut chirographum, vestram donationem princeps apostolorum firmiter tenet, et necesse est ut ipsum chirographum expleatis, ne dum justus judex ad judicandum vivos et mortuos et saeculum per ignem advenerit, in futuro judicio idem princeps apostolorum idem chirographum demonstrans nullam habere firmitatem, districtas cum eo faciatis rationes; sed magis explete quod promisistis velociter, ut iterum vitam aeternam, quam ab ipso principe apostolorum promissam habetis, possideatis.

Conjuro vos, excellentissimi et a Deo protecti filii, per Deum omnipotentem, qui continet omnia sua (0109D)potentia, et per sanctam ejus matrem gloriosam semper virginem Mariam, dominam nostram, atque per virtutes coelorum, et per beatos principes apostolorum 82 Petrum et Paulum, atque per tremendum judicii diem, ubi omnes constricte ad reddendum de nostris factis rationem assistere habemus, (0110A)ubi nulla est ingeniosa excusatio, velociter et sine ullo impedimento, quod beato Petro promisistis per donationem vestram, civitates et loca atque omnes obsides et captivos beato Petro reddite, vel omnia quae ipsa donatio continet; quia ideo vos Dominus per humilitatem meam, mediante beato Petro, unxit in reges, ut per vos sancta sua exaltetur Ecclesia, et princeps apostolorum suam justitiam suscipiat.

Magnum desiderium in nostro corde habebamus vestros mellifluos vultus aspicere, et de vestrae jucunditatis laetitia gaudere, juxta quod sapientissimus ait Salomon, per vicos et plateas quaesivi quem dilexit anima mea (Cant. III); et certe, quos dileximus per Dei jussionem invenimus, et quos desideravimus (0110B)amplexi sumus, pro quo diffusa est super vos benedictio et gratia beati Petri, ut Domini fuit provisio; quod nullus de vestris parentibus meruit, suscipere vos suscepistis, et princeps apostolorum, prae caeteris regibus et gentibus vos suos peculiares faciens, omnes suas causas vobis commisit, et vos reddetis rationem Deo, quomodo pro justitia ipsius janitoris regni regnorum [ Lamb., Gent., coelorum] decertaveritis; cunctus namque noster populus reipublicae Romanorum, magno dolore et amarissimis lacrymis una nobiscum tribulantur, pro eo, dum ad tam longam et spatiosam provinciam properavimus, et prae fatigio validi [ Lamb., invalidi] itineris, caro nostra minuata est; sic vacui et infructuosi sine effectu justitiae reversi sumus; attamen nos infelices (0110C)juxta Dominicum praeceptum egimus, et omnes causas beati Petri vobis commendavimus, et vobis pertinet hoc sive ad peccatum, sive ad mercedem. Nam et omnes gentes ita firmiter tenebant, quod beatus Petrus nunc per vestrum fortissimum brachium suam percepisset justitiam, et factum non est, et in magno cordis stupore de hoc omnes evenerunt.

Sed peto excellentissimam bonitatem vestram, ut vituperium hoc agentibus auferatis, et omnibus fidem vestram operibus ostendite, eo quod fides, ut scriptum est, sine operibus otiosa est; 83 cum qua enim fiducia aut fortitudine ad expugnandos inimicos vestros pergere potestis, si justitiam beati Petri, (0110D)ut promisistis et initiastis, non perfeceritis? Si enim ut coepistis operibus adimpleveritis, eritis semper victores et fortissimi super vestros inimicos, et praesens regnum per multorum annorum spatia cum bona possidebitis fama, et vitam percipietis aeternam. Tanto operi direximus ad vos Wilharium reverendissimum et sanctissimum fratrem, et coepiscopum (0111A)[ Gent. add. nostrum] et fidelem, qui vobis omnia de nostra tribulatione et causa beati Petri proprio ore enarret, cui in omnibus credere jubeatis [ Lamb., lubeatis], et exitum bonum in causa beati Petri ponere. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat. Bene valete.

VIII. 84 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM REGEM PIPPINUM, ET CAROLUM VEL CAROLOMANNUM, SEU OMNI GENERALITATI. In nomine ipsius papae comprehensa pro desolatione et devastatione sanctae Dei Ecclesiae et urbis Romanae per Georgium episcopum, et Warneharium abbatem, et [Al., seu] Thomaricum comitem missos ipsius apostolici directa, postulando nimis cum adjurationibus adjutorium contra Langobardos. ( An. Dom. 755, Cod. Car. IV, chron. 8.) (0111B) ARGUMENTUM.--Rebus pene ad incitas redactis, Urbe quinto et quinquagesimo jam die obsessionem ferente, pontifex, sacrum collegium, duces, comites, primoresque omnes Romani, ad duces, comites et primores Franciae moestitia plenas dant litteras, et plura coram referenda committunt apostolicis missis Georgio episcopo, Thomarico et Comitae mari in Franciam euntibus cum Warnehario misso regio, Langobardorum et Beneventanorum prope obsessam urbem stationes, direptiones, sacrilegia, monachorum caedes, sacrarum virginum stupra, immanitates caeteras miserandum in modum enumerant. Narniam nuper sanctae sedi restitutam a Pippino, iterum illi ereptam; insultationes obsessorum Romanis auxilio Francorum fretis; Warneharium diu noctuque armatum moenia undique tutatum esse; a tanta oppressione quantocius eripi enixe petunt.

(0111C)Domnis excellentissimis Pippino, Carolo et Carolomanno, tribus regibus, et nostris Romanorum [ Baron., Romanis] patriciis; seu omnibus episcopis, abbatibus, presbyteris, et monachis, seu gloriosis ducibus, comitibus, vel cuncto exercitui regni et provinciae Francorum, Stephanus papa, et omnes episcopi, presbyteri, diacones, seu duces, carthularii, comites, tribuni, et universus populus et exercitus Romanorum, omnes in afflictione positi.

Quanta luctuosa et amarissima tristitia circumvallati, quantaque anxietate atque angustia coarctati simus, et quantas, crebrescentibus 85 continuis malis, oculi nostri destillantes profundant lacrymas, credimus quod et ipsa omnium elementorum figmenta [ Bar. et Gent., segmenta] enarrent. (0111D)Quis enim harum tribulationum conspector non lugeat? Quis auditor harum nobis inhaerentium calamitatum non ululet? Quamobrem cujusdam bonae mulieris, Susannae pudicae, verba loquimur: Angustiae nobis undique, et quid agamus ignoramus (Daniel, XIII). O Christianissimi, ecce venerunt nobis (0112A)dies angustiae, praesto sunt dies fletus et amaritudinis: quoniam quod timebamus a Langobardis evenit. Pro quo angustiati, afflicti, et ex omni circumquaque parte circumdati, ab eorum nequissimo Haistulfo rege et gente, cum Propheta Dominum deprecantes dicimus: Adjuva nos, Deus, salutaris noster, et propter honorem nominis tui libera nos, etc. (Psal. LXXVIII). Et rursum: Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium nostrum (Psal. XXXIV). Ecce enim cognitum habetis, quomodo pacis foedera a praefato impio Haistulfo rege et omni gente dissipata sunt, et qualiter nihil juxta ut constituit et per vinculum sacramenti confirmatum est, valuimus impetrare, et jam in ipsis Januariarum Kalendis cunctus ejusdem Langobardorum exercitus Tusciae partibus, (0112B)in hanc civitatem Romanam conjunxerunt, et resederunt juxta portam beati Petri, atque beati Pancratii, et Portuensem; ipse vero Haistulfus cum aliis exercitibus conjunxit ex alia parte, et sua fixit tentoria juxta portam Salariam et caeteras portas; et saepius nobis direxit: Aperite mihi portam Salariam, et ingrediar civitatem, et tradite mihi pontificem vestrum, et patientiam ago in vobis; si minus, ne muros evertens, uno vos gladio interficiam, et videam quis vos eruere possit de manibus meis.

Sed et Beneventani omnes generaliter in hanc Romanam urbem conjungentes, resederunt juxta portam beati Joannis, et beati Pauli apostoli, et caeteras istius Romanae urbis portas, et omnia extra urbem praedia longe lateque ferro et igne consumpserunt, (0112C)domos omnes comburentes pene ad fundamenta destruxerunt, 86 ecclesias Dei incenderunt, et sacratissimas sanctorum imagines in ignem projicientes, suis gladiis consumpserunt, et munera sancta, id est corpus Domini nostri Jesu Christi, in suis contaminatis vasibus, quos folles vocant, miserunt, et cibo carnium copioso saturati, comedebant eadem munera; velamina altarium ecclesiarum Dei vel omnia ornamenta, quod nimis crudele etiam dici est, auferentes in propriis utilitatibus usi sunt; servos Dei monachos, qui pro officio divino in monasteriis morabantur, plagis maximis tundentes, plures laniaverunt, et sanctimoniales feminas atque reclusas, quae ab infantia et pubertatis tempore pro Dei amore sese clausurae tradiderunt, abstrahentes cum magna (0112D)crudelitate polluerunt; qui etiam et in ipsa contaminatione alias interficere visi sunt, et omnes domos cultas beati Petri igni combusserunt, vel omnium Romanorum, ut dictum est, domos comburentes extra urbem funditus destruxerunt, et omnia peculia abstulerunt, et vineas fere ad radices absciderunt, (0113A)et messes conterentes, omnino devorarunt: et neque domui sanctae nostrae Ecclesiae; neque cuiquam in hac Romana urbe commoranti spes remansit vivendi: quia, ut dictum est, omnia ferro et igne consumpserunt, et multos homines interfecerunt. Sed et copiosam familiam beati Petri, et omnium Romanorum, tam viros quamque mulieres, jugulaverunt, et alios plures captivos duxerunt. Nam et innocentes infantulos a mamillis matrum suarum separantes, ipsasque vi polluentes interemerunt ipsi impii Langobardi; et tanta mala in hac Romana provincia fecerunt, quanta certe nec paganae gentes aliquando perpetratae sunt. Quia etiam (si dici potest) et ipsi lapides nostras desolationes videntes, ululant nobiscum. Quinquaginta et quinque dies hanc afflictam (0113B)Romanam civitatem obsidentes, et ex omni parte circumdantes, praelia fortissima die noctuque cum pessimo furore incessanter cum diversis machinis et adinventionibus plurimis contra nos ad muros istius Romanae urbis 87 commiserunt, ut suae potestati, quod avertat Divinitas, subjiciens, omnes uno gladio idem inimicus Haistulfus interimeret. Ita enim cum magno furore exprobrantes nos asserebant: Ecce circumdati estis a nobis; veniant nunc Franci, et eruant vos de manibus nostris. Nam et civitatem Narniensem quam beato Petro concessistis abstulerunt, et aliquas civitates nostras comprehenderunt; quamobrem constricti vix potuimus marino itinere praesentes nostras litteras et missum ad vestram Christianitatem dirigere, quas et cum magnis lacrymis (0113C)scripsimus.

Unde, dilectissimi nobis, peto vos, et tanquam praesentialiter assistens cum divinis mysteriis conjuro coram Deo vivo et vero, et ejus principe apostolorum beato Petro, ut sub nimia festinatione nobis subveniatis, ne pereamus. Non nos derelinquatis, sic non vos derelinquat Dominus in omnibus vestris actibus. Non nos spernatis, sic non vos spernat Dominus ejus invocantes potentiam. Ne elongetis a nobis auxilium vestrum, Christianissimi, sic non elonget Dominus auxilium suum a vobis, dum ingressi fueritis contra inimicos vestros ad dimicandum. Adjuvate nos sub magna velocitate, dilectissimi nobis; occurrite, occurrite, et subvenite nobis, antequam gladius inimicorum ad cor nostrum pertingat. (0113D)Peto vos ne pereamus. Ne quando dicant gentes quae in cuncto orbe terrarum sunt: Ubi est fiducia Romanorum, quam post Dominum in regibus et in gente Francorum habebant? Non nos permittatis perire, et ne differatis nobis ad solatia dandum, nec a vestro separetis auxilio; non sitis alieni a regno Dei, et ne obduret Dominus aurem suam (0114A)vestras ad exaudiendas preces, et ne avertat faciem suam a vobis in illo futuro examinis die, quando cum beato Petro et caeteris suis apostolis ad judicandum sederit omnem ordinem omnemque potestatem humanam 88 et saeculum per ignem; dicaturque [ Gent. add. vobis], quod avertat Divinitas: Nescio vos (Matth. XXV), quia non auxiliati estis Dei Ecclesiae, et defendere minime procurastis ejus periclitantem peculiarem populum.

Audite nos, dilectissimi, audite nos, et subvenite nobis. Ecce adest tempus salvandi nos; salvate nos, antequam pereamus, Christianissimi; omnes etenim gentes, quae circumquaque sunt positae, et ad vestram, per Dei potentiam, Francorum fortissimam gentem refugium fecerunt, salvae factae sunt; et si (0114B)omnibus auxilium impertire non differetis, multo amplius sanctam Dei Ecclesiam, et ejus populum de inimicorum impugnatione debueratis liberare. Considerate, dilectissimi, et omnino percogitate, per Deum vivum vos conjuro, quoniam post Deum et ejus principem apostolorum, nostrae omnium Romanorum animae in vobis pendent, et si perire, quod absit, contigerit, pensate in cujus animam respiciat ad peccatum. Certe enim omnino credite, Christianissimi, si nobis aliqua evenerit calamitas, quod absit, periclitandi, vos de omnibus ante tribunal Dei eritis reddituri rationem; sed magis, dilectissimi nobis, agite et liberate post Deum in vobis confugientes, ut fructum bonum afferentes in futuri examinis die mereamini dicere: Domine noster princeps (0114C)apostolorum beate Petre, ecce nos clientuli tui, cursum consummantes, fidem servantes tibi, Ecclesiam Dei a superna clementia tibi commendatam de manibus persequentium defendentes liberavimus, et assistentes immaculati coram te, offerimus tibi pueros, quos nobis commisisti de manibus inimicorum eruendos, hospites [ Lamb., sospites] atque incolumes existentes. Tunc et in praesenti vita et in futuro saeculo coelestium praemiorum gaudia adipisci mereamini, audientes paternam desiderabilem vocem illam inquientis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi.

Quare direximus praesentem nostrum missum Georgium reverendissimum ac sanctissimum fratrem (0114D)et coepiscopum nostrum; atque Warneharium religiosum abbatem missum vestrum, et 89 Thomaricum comitem [ Lamb., Gent., et Comitam], magnificos eosdem nostros missos, qui vobis omnes nostros dolores et cunctas desolationes, quas a Langobardorum gente et eorum protervo rege passi sumus et assidue patimur, vobis subtili enarratione quae propriis (0115A)oculis viderunt, viva voce edicere debeant; quibus et in omnibus tanquam nobismetipsis credere jubeatis [ Lamb. hic et infra, lubeatis], et nostram liberationem nimis festinanter procurare; et conjuro vos per Deum vivum, ut nequaquam amplius discredatis nostras afflictiones et neglectum ponatis ad liberandum nos. Ne, quod absit, si amplius credere distuleritis, et neglexeritis nos eruendum, nobis, quod avertat Divinitas, irruat calamitas pereundi, et vobis pertineat ad magnum detrimentum et peccatum, atque condemnationem in praesenti et aeterna vita, quia vobis animas omnium nostrorum Romanorum tradidimus: sed magis magisque vos, ut praefatum est, conjuramus, per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, Trinitatem indivisam, ut nostras (0115B)tribulationes, et angustias, atque dolores, et desolationes, credere sine qualibet ambiguitate jubeatis, et nobis propter Deum subvenire, et ad liberandum nos de manibus Langobardorum inimicorum nostrorum nimis festinanter occurrere jubeatis, ut fructum afferentes copiosum, vitam aeternam, intercedente beato Petro, perfrui mereamini. Praefatus vero Warneharius pro amore beati Petri loricam se induens, per muros istius afflictae Romanae civitatis, vigilabat die noctuque, et pro nostra omnium Romanorum defensione atque liberatione, ut bonus athleta Christi, decertavit totis suis cum viribus. Bene valete.

IX. 90 ITEM EPISTOLA STEPHANI PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM REGEM, Specialiter et singillatim pro defensione sanctae Dei Ecclesiae directa, ut in superiore ejusdem continetur epistola, adjutorium volens obtinere contra Langobardos, per Georgium et Warneharium similiter directa. [ An. Dom. 755, Cod. Car. VI, chron. 9.] (0115C) ARGUMENTUM.--Iisdem fere verbis conceptas, sanguineisque scriptas lacrymis litteras ad Pippinum dat pontifex iisdem missis. A praesenti calamitate, ne major aliqua superveniat, cujus rationem repetat Deus, salvari orat. Warneharii constantiam, animosque ingentes laudat in defensione Urbis. Aeterni praemii lenocinio eum movere studet.

Domno excellentissimo filio, et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Stephanus papa.

(0115D)Quanta luctuosa et amarissima tristitia circumvallati, quantaque anxietate atque angustia coarctati simus, et quantas crebrescentibus continuis malis oculi nostri distillantes profundant lacrymas, credimus quod et ipsa omnium elementorum figmenta [segmenta] (0116A)enarrent. Quis enim harum tribulationum conspector non lugeat? Quis auditor harum nobis inhaerentium calamitatum non ululet? Quamobrem cujusdam bonae mulieris Susannae pudicitiae [ Al. add. clarae] verba loquimur: Angustiae nobis undique, et quid agamus ignoramus (Dan. XIII). O filii excellentissimi et Christianissimi, utinam omnipotens rerum creator Dominus, quemadmodum priscis temporibus Habacuc illum prophetam ad refocillandum et consolandum Danielem praecipuum prophetam abstrusum in leonum lacu, repentino volatu apportatum ab angelo miserat; ita et nunc, si dici potest, ejus misericordissima longanimitas a Deo servatam excellentiam tuam, vel unius horae momento praesentem fecisset ad contemplandas aerumnosas et 91 lugubres augustias et (0116B)tribulationes, quas immaniter a Langobardorum gente et eorum nefando rege patimur. Ecce venerunt nobis dies angustiae, praesto sunt dies fletus et amaritudinis, dies anxietatis et gemitus doloris, quoniam quod timebamus evenit, et quod verebamur accidit. Pro quo angustiati, afflicti, atque oppressi, et ex omni circumquaque parte circumdati ab eorum nequissimo Haistulfo rege, et eorum Langobardorum gente, profusis lacrymis percussoque pectore cum propheta Dominum deprecantes dicimus: Adjuva nos, Deus, salutaris noster, et propter honorem nominis tui libera nos (Ps. LXXVIII). Et rursum: Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium nostrum. Domine, judica nocentes nos, et expugna impugnantes nos (Ps. XXXIV). Etenim saepius bonitati tuae innotescere (0116C)videmur, licet nostras tribulationes, tamen et nunc luctu et gemitu referendum malorum pericula, quae ab eodem protervo rege passi sumus et ejus gente Langobardorum, magno cogente periculo, significandum statuimus [ Lamb., Gent., studuimus].

Jam credimus, Christianissime et excellentissime fili, et spiritalis compater, omnia nobilitati tuae esse cognita, quomodo pacis foedera ab impio Haistulfo rege, et ejus gente dissipata sunt, et qualiter nihil juxta ut constituit et per vinculum sacramenti confirmatum est, valuimus impetrare, etiam quia nullum augmentum nobis factum est, potius autem post desolationem totius nostrae provinciae, et plura homicidia ab eadem gente perpetrata, etiam quod cum magnis lacrymis, et dolore cordis dicimus, agnoscas, (0116D)excellentissime fili, et spiritalis compater, in ipsis Januariarum Kalend. cunctus ejusdem Haistulfi Langobardorum regis exercitus e Tusciae partibus in hanc civitatem Romanam conjunxerunt, 92 et resederunt juxta portam [ Lamb. et Gent. add. beati Petri (0117A)apostoli, atque portam] sancti Pancratii et Portuensem. Ipse vero Haistulfus cum aliis exercitibus conjunxit ex alia parte, et sua fixit tentoria juxta portam Salariam et caeteras portas, et nobis direxit dicens: Aperite mihi portam Salariam, et ingrediar civitatem, et tradite mihi pontificem vestrum, et habebo in vobis compassionem. Alioquin muros subvertens, uno vos gladio interficiam, et videam quis vos eruere possit a manibus meis.

Sed et Beneventani omnes generaliter in hanc Romanam urbem conjungentes resederunt juxta portam beati Pauli apostoli, et caeteras istius Romanae civitatis portas, et omnia extra urbem praedia longe lateque ferro et igne consumpserunt, domos omnes comburentes, pene ad fundamenta destruxerunt, ecclesias (0117B)Dei incenderunt, et sacratissimas sanctorum imagines in ignem projicientes, suis gladiis consumpserunt, et munera sancta, id est, corpus Domini nostri Jesu Christi, in suis contaminatis vasibus, quos folles vocant. miserunt, et cibo carnium copioso saturati, comedebant eadem munera. Velamina altarium ecclesiarum Dei, vel omnia ornamenta, quod nimis crudele dici est, auferentes, in propriis utilitatibus usi sunt. Servos Dei monachos, qui pro officio divino in monasteriis morabantur, plagis maximis tundentes, plures laniaverunt, et sanctimoniales feminas atque reclusas, quae ab infantia et pubertatis tempore pro Dei amore sese clausurae tradiderunt, abstrahentes cum magna crudelitate polluerunt; qui etiam et in ipsa contaminatione alias interficere visi sunt, et (0117C)omnes domos cultas beati Petri igni combusserunt, vel omnium Romanorum, ut dictum est, domos comburentes, extra urbem funditus destruxerunt, et omnia peculia abstulerunt, et vineas fere ad radices absciderunt; et neque domui sanctae nostrae Ecclesiae, neque cuiquam in hac Romana urbe commoranti spes vivendi remansit, quia, ut dictum est, omnia ferro et igne consumpserunt, et multos interfecerunt, sed et copiosam familiam beati Petri, et omnium Romanorum, tam viros quam mulieres, jugulaverunt, et alios plures captivos duxerunt. Nam et innocentes infantulos a mamillis 93 matrum suarum separantes, ipsasque vi polluentes interemerunt ipsi impii Langobardi, et tanta mala in hac Romana provincia fecerunt, quanta certe nec paganae gentes aliquando (0117D)perpetrarunt: quia etiam, si dici potest, et ipsi lapides nostras desolationes videntes ululant nobiscum. Quinquaginta et quinque dies hanc afflictam civitatem Romanam obsidentes, et ex omni parte circumdantes, (0118A)praelia fortissima die noctuque cum pessimo furore incessanter contra nos ad muros istius Romanae urbis commiserunt, et non deficiebant impugnantes nos, ut suae potestati, quod avertat Divinitas, subjiciens omnes uno gladio idem iniquus Haistulphus interimeret. Ita enim [ Lamb. add. cum magno furore] exprobrantes nobis asserebant: Ecce circumdati estis a nobis, et non effugietis manus nostras. Veniant nunc Franci, et eruant vos de manibus nostris. Nam et civitatem Narniensem, quam beato Petro tua Christianitas concessit, abstulerunt, et aliquas civitates nostras comprehenderunt. Quamobrem afflicti vix potuimus per maximum ingenium marino itinere praesentes nostras litteras et missos ad tuam excellentissimam Christianitatem dirigere, quas et cum magnis (0118B)lacrymis scripsimus, qui etiam probante veritate dicimus, per unamquamque litteram lacrymas sanguine mistas exprimeremus, et utinam praestaret nobis Dominus ut qua hora nostram luctuosam exhortationem legeris, praesentia tua per omnem litteram sanguine plenae lacrymae fluerent.

Unde, fili excellentissime, et spiritalis compater, peto te, et tanquam praesentialiter assistens, provolutus terrae et tuis vestigiis me prosternens, cum divinis mysteriis conjuro coram Deo vivo 94 et vero, et ejus principe apostolorum beato Petro, ut sub nimia festinatione et maxima celeritate nobis subvenias, ne pereamus: quoniam post Dominum, in tuis manibus nostrum omnium Romanorum commisimus animas. Non nos derelinquas, sic non te (0118C)derelinquat Dominus in omnibus tuis actibus et operibus. Non nos spernas, sic non te spernat Dominus invocantem ejus potentiam. Ne elonges a nobis auxilium tuum, Christianissime fili, et spiritalis compater, sic non elonget Dominus auxilium suum, et protectionem a te tuaque gente, dum ingressi fueritis contra inimicos vestros ad dimicandum. Adjuva nos, et auxiliare nostri sub magna velocitate, Christianissime, sic adjutorium sumas a Deo omnipotente, qui te unxit super turbas populorum per institutionem beati Petri in regem. Occurre, occurre, fili, occurre et subveni nobis, antequam gladius inimicorum ad cor nostrum pertingat. Peto te, ne pereamus, ne quando dicant gentes quae in cuncto orbe terrarum sunt: Ubi est fiducia Romanorum, (0118D)quam post Dominum in regibus [ Lamb. et Gent. add. et gente] Francorum habebant? Non nos patiaris perire, et ne moreris aut differas nobis solatiandum [ad solatia dandum]. Nec a tuo nos separes auxilio, (0119A)sic non sis alienus a regno Dei, et inseparatus a tua dulcissima conjuge, excellentissima regina, spiritali nostra commatre. Non nos amplius anxiari, et periclitari, atque in luctu et fletu perseverare permittas, bone excellentissime fili et spiritalis compater, sic non superveniat tibi luctus de tuis meisque dulcissimis filiis domno Carolo et Carolomanno excellentissimis regibus et patriciis. Non obdures aurem tuam ad audiendum nos, et ne avertas faciem tuam a nobis. Ne confundamur in nostris petitionibus, et ne periclitemur usque in finem. Sic non obduret Dominus aurem suam tuas ad exaudiendum preces, et ne avertat faciem suam a te, in illo futuri examinis die, quando cum beato Petro, et caeteris tuis apostolis ad judicandum sederit, omnem ordinem, omnem (0119B)sexum, omnemque potestatem humanam, et saeculum per ignem: dicaturque tibi, 95 quod avertat Divinitas: Nescio te, quia non auxiliatus es Dei Ecclesiae, et defendere minime procurasti ejus peculiarem populum periclitantem.

Audi me, fili, audi me, et subveni nobis. Ecce adest tempus salvandi nos, salva nos antequam pereamus, Christianissime rex. Quid enim melius, quidve elegantius aut egregius, quam periclitantes et in angustia positos salvare? Scriptum quippe est: Qui salvat, tanquam qui aedificat. Hinc enim praecipuus Isaias propheta ait: Subvenite oppresso. Omnes enim gentes quae circumquaque sunt positae, et ad vestram per Dei potentiam Francorum fortissimam gentem refugium fecerunt, salvae factae sunt; et si (0119C)omnibus gentibus auxilium impertire non differtis, et per vos salvae efficiuntur, multo amplius sanctam Dei Ecclesiam et ejus populum de inimicorum impugnatione debueratis liberare. O quanta fiducia in nostro inerat corde, quando vestrum mellifluum conspicere meruimus vultum, et in charitatis vinculo sumus alligati atque connexi, in magna quiete et securitate nos permanere. Sed dum a vobis sperabamus lucem videre, eruperunt tenebrae, et facta sunt novissima nostra pejora prioribus. Considera, fili, considera, et omnino percogita, per Deum vivum te conjuro, quoniam et nostra et omnis Romanorum populi animae post Deum, et ejus principem apostolorum in tua a Deo protecta excellentia et gente Francorum a Deo tibi commissa pendent, quia, ut (0119D)praelatum est, in gremio tuo nostras commisimus animas: et si perire, quod absit et avertat divina clementia, nos contigerit, perpende, obsecro, et omni modo perpensa, in cujus animam respiciat ad peccatum. Certe enim omnino crede, Christianissime, si nobis aliqua evenerit calamitas, quod absit, (0120A)periclitandi, tu de omnibus, a Deo protecte, dilectissime nobis, ante tribunal Dei eris redditurus rationem, cum omnibus tuis judicibus, quoniam, ut praelatatum est [ Lamb., praelatum], nulli alio, nisi tantummodo tuae amantissimae excellentiae, vel dulcissimis filiis, et cunctae genti Francorum per Dei praeceptionem, et beati Petri, sanctam Dei Ecclesiam, et nostrum Romanorum reipublicae populum commisimus protegendum.

96 Ecce omnes nostros dolores, anxietates, atque angustias tuae a Deo protectae bonitati innotuimus. Tu vero, excellentissime fili, et spiritalis compater, age, et libera post Dominum in te confugientes, ut fructum bonum afferens in futuri examinis die merearis dicere: Domine meus princeps apostolorum (0120B)beate Petre, ecce ego clientulus tuus, cursum consummans, fidem tibi servans, Ecclesiam a superna clementia tibi commendatam de manibus persequentium defendens, liberavi, et assistens immaculatus coram te, offero tibi pueros quos mihi commisisti de manibus inimicorum eruendos, sospites atque incolumes existentes: tunc et in praesenti vita regni gubernacula tenens, etiam et in futuro saeculo cum Christo regnans, coelestium praemiorum gaudia adipisci merearis, audiens nimirum paternam desiderabilem vocem illam inquientis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi (Matth. XXV). Incolumen excellentiam tuam superna gratia custodiat.

EMBOLUM.

(0120C)Opere namque [oportuneque] direximus ad vestram Christianissimam excellentiam praesentem nostrum missum Georgium reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum, atque Warneharium religiosum abbatem, missum vestrum, seu Thomaricum et Comitem [ Lamb., Gent., Comitam], magnificos item missos nostros, qui vobis nostros omnes dolores et cunctas desolationes quas a Langobardorum gente et eorum protervo rege passi sumus et assidue patimur, vobis subtili enarratione, sicut propriis oculis viderunt, viva voce dicere debeant, quibus et omnibus tanquam nobismetipsis credere 97 lubeat Christianissima excellentia vestra, et nostram liberationem nimis festinanter procurare [ Lamb., provocare]. Et conjuro te per Deum vivum et verum, (0120D)a Deo protecte fili, et spiritalis compater, ut nequaquam amplius discredas nostras afflictiones, et nullo modo neglectum ponatis ad liberandum nos, ne, quod absit, si amplius credere distuleris, et neglexeris nos eruendum, nobis, quod avertat Divinitas, irruat calamitas pereundi, et vobis pertineat ad magnum detrimentum, (0121A)et peccatum, atque condemnationem, in praesenti et aeterna vita: quia vobis animas omnium nostrum Romanorum tradimus; sed magis magisque, ut praelatum est, conjuramus te, a Deo servate excellentissime fili, et spiritalis compater, per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, Trinitatem indivisam, ut nostras tribulationes, et angustias, atque dolores, et desolationes credere lubeatis sine qualibet ambiguitate, et nobis propter Deum subvenire, et ad liberandum nos de manibus Langobardorum inimicorum nostrorum nimis festinanter occurrere digneris, ut fructum afferens copiosum, victor, intercedente beato Petro, super omnes barbaras nationes efficiaris, et vitam aeternam possideas. Praefatus vero Warneharius abbas pro amore beati Petri loricam (0121B)se induens, per muros istius afflictae Romanae civitatis die noctuque vigilavit, et pro nostra omnium Romanorum defensione atque liberatione ut bonus athleta Christi, totis suis viribus decertavit.

X. 98 ITEM EPISTOLA TERTIA QUAM MISIT STEPHANUS PAPA AD DOMNUM REG. PIPPINUM, ET CAROLUM VEL CAROLOMANNUM, SEU OMNI GENERALITATI FRANCORUM. In nomine sancti Petri comprehensa, postquam per semetipsum jam dictus papa in Francia fuit, et secunda vice voluit adjutorium obtinere contra Langobardos. ( An. Dom. 755, Cod. Car. III, chron. 10.) ARGUMENTUM.--Binis litteris modo allatis has dura urgente necessitate Stephanus adjungit nomine ipsius (0121C)principis apostolorum tribus regibus, et cuncto Francorum populo, indicium Urbis ad extremum miseriae. Suam Apostolus intercessionem apud Deum promittit, si domum suam ecclesiae totius fundamentum, et corpus suum ibi quiescens ab immanitate Langobardorum tueantur. Sanctissimam Virginem, sanctosque omnes una hortari regem et Francos, ut Romam ab oppressione sublevent. Maturato opus esse: suum nunquam patrocinium, si paruerint, iis defuturum: victorias antea relatas sibi referri acceptas: alienationem denique a regno Dei minitatur, nisi ocissime opus adeo necessarium aggrediantur.

Petrus vocatus apostolus a Jesu Christo Dei vivi (0122A)filio, qui ante omnia saecula cum Patre regnans in unitate Spiritus sancti, in ultimis temporibus pro nostra omnium salute incarnatus et homo factus, nos suo redemit pretioso sanguine per voluntatem paternae 99 gloriae, quemadmodum per sanctos suos destinavit prophetas in Scripturis sanctis, et per me, omnis Dei catholica et apostolica Romana Ecclesia, caput omnium ecclesiarum Dei, ipsius Redemptoris nostri sanguine super firmam fundata petram, atque ejusdem almae Ecclesiae Stephanus praesul, gratia pax et virtus ad eruendam eamdem sanctam Dei Ecclesiam et ejus Romanum populum mihi commissum de manibus persequentium, plenius ministretur a Domino Deo nostro, vobis viris excellentissimis Pippino, Carolo, et Carolomanno tribus regibus, atque (0122B)sanctissimis episcopis, abbatibus, presbyteris, vel cunctis religiosis monachis, verum etiam ducibus, comitibus et cunctis generalibus exercitibus et populo Franciae commorantibus.

Ego Petrus apostolus, dum a Christo Dei vivi Filio vocatus sum supernae clementiae arbitrio, illuminator ab ejus potentia totius mundi sum praeordinatus, ipso Domino Deo nostro confirmante: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Et iterum: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis (Joan. XXI), et mihi suo exiguo servo et vocato apostolo, singillatim suas commendavit oves cum ait: Pasce oves meas, pasce agnos (0122C)meos. Et rursum: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum; quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI). Quamobrem omnes, qui meam audientes impleverunt praedicationem, profecto credant sua in hoc mundo, Dei praeceptione, relaxari peccata, et mundi atque sine macula in illam progredientur vitam; etenim quia [ Cent., quibus] illuminatio Spiritus sancti in vestris refulsit praefulgidis cordibus, 100 vosque amatores effecti estis sanctae (0123A)et unicae Trinitatis per susceptum Evangelicae praedicationis verbum: profecto in hac apostolica Dei Romana Ecclesia nobis commissa, vestra futurae retributionis spes tenetur adnexa: ideoque ego apostolus Dei Petrus, qui vos adoptivos habeo filios, ad defendendum de manibus adversariorum hanc Romanam civitatem, et populum mihi a Deo commissum, seu et domum, ubi secundum carnem requiesco, de contaminatione gentium eruendam, vestram omnium dilectionem provocans adhortor, et ad liberandam Ecclesiam Dei mihi a divina potentia commendatam, omnino protestans admoneo pro eo quod maximas afflictiones et oppressiones a pessima Langobardorum gente patiuntur.

Nequaquam aliter teneatis, amantissimi, sed pro (0123B)certo confidite, per memetipsum, tanquam in carne coram vobis vivus assisterem, per hanc adhortationem validis constringimus, atque obligamus adjurationibus: quia secundum promissionem, quam ab eodem Domino Deo et redemptore nostro accepimus, peculiares inter omnes gentes, vos omnes Francorum populum habemus. Itaque protestor et admoneo, tanquam in aenigmate, et firma obligatione conjuro vos Christianissimos reges, Pippinum, Carolum et Carolomannum, atque omnes sacerdotes, episcopos, abbates, presbyteros, vel universos religiosos monachos, vel cunctos judices: 101 item duces, comites, et cunctum Francorum regni populum, et tanquam praesentaliter in carne vivus assistens coram vobis, ego apostolus Dei Petrus: ita firmiter credite vobis (0123C)adhortationis alloqui verba, quia etsi carnaliter desum, spiritualiter autem a vobis non desim; quoniam scriptum est: Qui suscipit prophetam in nomine prophetae, mercedem suscipit prophetae.

Sed et domina nostra Dei genetrix semper virgo Maria, nobiscum vos magnis obligationibus adjurans protestatur, atque admonet, et jubet, sicut simul etiam throni, atque dominationes, et cunctus coelestis (0124A)militiae exercitus, nec non et martyres atque confessores Christi, et omnes omnino Deo placentes, et hi nobiscum adhortantes, conjurantes protestantur quatenus doleat vobis pro civitate ista Romana, nobis a Domino Deo commissa, et ovibus Dominicis in ea commorantibus, nec non et pro sancta Dei Ecclesia mihi a Domino commendata; et defendite atque liberate eam sub nimia festinatione de manibus persequentium Langobardorum, ne, quod absit, corpus meum, quod pro Domino Jesu Christo tormenta perpessum est, et domus mea, ubi per Dei praeceptionem requiescit, ab eis contaminentur, et populus meus peculiaris lanietur amplius, nec trucidentur ab ipsa Langobardorum gente, qui tanto flagitio perjurii rei [ Gent., per jurii regi] existunt, et transgressores (0124B)divinarum Scripturarum probantur. Praestate ergo populo meo Romano, mihi a Deo commisso in hac vita fratribus vestris, Domino cooperante, praesidia totis vestris viribus, ut ego Petrus vocatus Dei apostolus, in hac vita et in die futuri examinis, vobis alterna impendens patrocinia, in regno Dei lucidissima ac praeclara vobis praeparentur [ Lamb., praeparem] tabernacula, atque praemia aeternae retributionis, et infinita paradisi gaudia vobis pollicens adinvicem [ Id., ad vicem] tribuam, dummodo meam Romanam civitatem, et populum meum peculiarem, fratres vestros Romanos, de manibus iniquorum Langobardorum nimis velociter defenderitis .

102 Currite, currite, per Deum vivum et verum (0124C)vos adhortor et protestor; currite et subvenite antequam fons vivus unde satiati et renati estis arescat; antequam ipsa modica favilla de flagrantissima flamma remanens, ex qua vestram lucem cognovistis, exstinguatur: antequam mater vestra spiritalis, sancta Dei Ecclesia, in qua vitam speratis percipere aeternam, humilietur, invadatur, et ab impiis involetur [ Gent., violetur] atque contaminetur. (0125A)Protestor vos, dilectissimi filii mei adoptivi, per gratiam Spiritus sancti protestor, et nimis coram Deo terribili creatore omnium, adhortor atque admoneo, ego apostolus Dei Petrus, et una mecum sancta Dei catholica et apostolica Ecclesia, quam mihi Dominus commisit, ne patiamini perire hanc civitatem Romanam, in qua corpus meum constituit Dominus, quam et mihi commendavit, et fundamentum fidei constituit; liberate eam, et ejus Romanum populum, fratres vestros, et nequaquam invadi permittatis a gente Langobardorum. Sic non sint invasae provinciae et possessiones vestrae a gentibus quas ignoratis, non separemini [ Gent., separer] a populo meo Romano; sic non sitis alieni aut separati a regno Dei et vita aeterna; quidquid enim poscetis a me, subveniam (0125B)vobis videlicet, et patrocinium impendam; subvenite populo meo Romano fratribus vestris, et perfectius decertate, atque finem imponite ad liberandum eos. Nullus enim accipit coronam, qui non [ Lamb., Gent., nisi qui] legitime decertaverit, et vos decertate fortiter pro liberatione sanctae Dei Ecclesiae, ne in aeternum pereatis.

Conjuro vos, conjuro, ut praefatum est, dilectissimi, per Deum vivum, et omnino protestor, minime permittatis hanc civitatem meam Romanam et in ea habitantem populum amplius a gente 103 Langobardorum laniari, ne lanientur et crucientur corpora, et animae vestrae in aeterno atque inexstinguibili tartareo igne cum diabolo et ejus pestiferis angelis, et ne dispergantur amplius oves Dominici gregis mihi (0125C)a Deo commissi, videlicet populus Romanus, sic non vos dispergat et projiciat Dominus, sicut Israeliticus populus dispersus est; declaratum quippe est, quod super omnes gentes quae sub coelo sunt, vestra Francorum gens, prona mihi apostolo Dei Petro exstitit, et ideo Ecclesiam, quam mihi Dominus tradidit, vobis per manus vicarii mei commendavi ad liberandum de manibus inimicorum. Firmissime enim tenete, quod ego servus Dei, vocatus apostolus, in omnibus vestris necessitatibus, dummodo precati estis, auxiliatus sum, et victoriam per Dei virtutem, vobis de inimicis vestris tribui, et in ante attribuam nihilominus credite, si ad liberandum hanc meam civitatem Romanam nimis velociter occurreritis. Mementote (0125D)et hoc, quomodo et inimicos sanctae Dei Ecclesiae, dum contra vos praelium ingruerunt [ Bar., incoeperunt], a vobis, qui parvo numero contra eos fuistis, prosternere [ Id., prosterni] feci; pro quo decertate hanc meam velociter adimplere admonitionem, ut perfectius meum adipisci mereamini auxilium per gratiam, quae data est mihi a Christo Domino Deo nostro.

Ecce, filii charissimi, praedicans admonui vos, si obedieritis velociter, erit vobis pertingens ad magnam (0126A)mercedem, et meis suffragiis adjuvati [adjuti], et in praesenti vita omnes vestros inimicos superantes, et longaevi persistentes bona terrae comedetis, et aeterna procul dubio fruemini vita. Sin autem, quod non credimus, et aliquam posueritis moram aut adinventionem, minime velociter hanc nostram implendam adhortationem, ad liberandam hanc meam civitatem Romanam et populum in ea commorantem, et sanctam Dei apostolicam Ecclesiam mihi a Domino commissam, simul et ejus praesulem, sciatis vos ex auctoritate sanctae et unicae Trinitatis, per gratiam apostolatus, quae data est mihi a Christo 104 Domino, vos alienari pro transgressione nostrae adhortationis a regno Dei, et vita aeterna. Sed Deus et Dominus noster Jesus Christus, qui nos suo pretioso redimens (0126B)sanguine ad lucem perduxit veritatis, nos quoque [ Gent., nosque] praedicatores et illuminatores totius mundi constituit, det vobis ea sapere, ea intelligere, eaque disponere nimis velociter, ut celerius hanc civitatem Romanam, et omnem populum, seu sanctam Dei Ecclesiam mihi a Domino commissam, ad eruendum occurratis, quatenus misericorditer, sicut fidelibus suae provinciae, meis pro vobis intervenientibus suffragiis, et in praesenti vita longaevos, sospites et victores conservare jubeat, et venturo in saeculo dona suae remunerationis faciat multiplicius promereri, cum sanctis et electis suis. Bene valete.

XI. 105 ITEM EPISTOLA EJUSDEM AD DOMNUM PIPPINUM REGEM PER FOLRADUM CAPELLANUM, GEORGIUM EPISC. ET JOANNEM SACELLARIUM, POST MORTEM AISTULFI DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones et benedictiones uberrimae pro victoria et restitutione sanctae Dei Ecclesiae, poscens ea quae deerant restituenda. ( An. Dom. 756, Cod. Car. VIII, chron. 11.) (0126C) ARGUMENTUM.--Gaudio exsultans immensas agit gratias Pippino. Matrem omnium Ecclesiarum Dei, et fundamentum fidei catholicae Romanam Ecclesiam, quae anno praeterito moerebat, nunc gaudere exaltatam ab eo novo Moyse atque Davide: se cuicunque Romam advenienti ex universo orbe tantam ejus gloriam enarrare: civitates nonnullas, et loca quaedam perfectae donationi deesse, quarum data non erat possessio sanctae sedi, orat ut perficiat. Aistulphum anno post obsidionem Urbis (0126D)divino ictu percussum: Desiderium elevatum esse, qui sacramento erat pollicitus Fulrado se reliquas civitates, id est Faventiam, Imolam, Ferrariam, Ausimum, Anconam, Humanam, et Bononiam cum finibus et territoriis quantocius redditurum sanctae sedi, cui nihilominus jubere regem cupit, ut servet promissa. Beneventanos et Spoletanos se eidem commendare. Agendum modo de catholica religione contra Graecam impietatem vindicanda. De colloquio cum Silentiario imperiali misso vult fieri certior. Ut Georgium episcopum et Joannem saccellarium missos suos harum latores (0127A)cum Nomentano episcopo Wilhario remittat, precatur. Ab Optato quoque abbate Cassinensi desiderari suos monachos, qui cum Carolomanno profecti erant.

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Stephanus papa.

Explere lingua, excellentissime fili, non valemus, quantum tuo opere, tua vita delectamur; facta quippe diebus nostris virtute divina miracula vidimus, quod per excellentiam tuam sancta omnium Ecclesiarum Dei mater et caput, fundamentum fidei Christianae, Romana Ecclesia, quae valde ab hostium impugnatione periculorum impugnationibus lamentabatur, magna nunc gaudii soliditate nimirum est translata (0127B)atque confirmata, et moerentes Christianorum animae tuo fortissimo praesidio maxime sunt 106 relevatae laetitia; pro quo in vestro opere, et nostra exsultatione libet cum angelis exclamare: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Et quia elapso anno, isto in tempore, valde ab hostium depopulosa impugnatione sauciati, et ultra citraque circumdati affligebamur, nunc autem tuo potentissimo auxilio erepti ab imminentibus periculis, immenso exsultamus gaudio, et benedicentes nomen Domini cum psalmographo, consona dicimus voce: Haec est immutatio dexterae Altissimi (Ps. LXXVI). Et rursum: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX). Cujus enim vel saxeum pectus tam benigno opere a tua praeclara bonitate (0127C)peracto cognitoque, non statim in omnipotentis Dei laudibus, atque in tuae excellentiae amorem mollescat? Haec me, fateor, excellentissime fili, et spiritalis compater, quae per te mirabiliter facta sunt, saepe convenientibus ex universo orbe terrarum nationibus, (0128A)dicere, saepe cum eis pariter admirari delectat, et extensa voce mellifluae tuae excellentiae laudes persolvere indeficienter, haec me plerumque etiam in momento horarum excitant indeflexibili oculo pro immensa bonitatis tuae, et universae gentis Francorum sospitate omnipotenti Deo fundere preces. Denique, amantissime, et a Deo inspirate 107 victor felix, et divina providentia fortissime rex, qualiter beatus Petrus apostolorum princeps tuae devotionis affectum, quem pro ejus causa decertans adhibuisti, susceperit, ipsa cunctis liquido vita vestra testatur; scriptum quippe [ Lamb. add. est], vota justorum placabilia (Prov. XV). Libet quippe omnino, excellentissime fili, tuae bonitati magnas gratiarum persolvere laudes, et nomen Domini pro tam (0128B)maxima benignitate glorificantes, exhilarata voce canere: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitans plebem suam, et redemptionem facere (Luc. I), cupiens populo suo suscitavit te nobis, Christianissime victor [ Lamb. add. rex], nostris diebus fortissimum liberatorem. Quid enim aliud quam novum te dixerim Moysen, et praefulgidum asseram David regem, quoniam quemadmodum illi ab oppressionibus allophylorum populum Dei liberaverunt; ita quoque tu, benedicte a Deo victor, fortissime rex, tuo certamine Ecclesiam Dei et ejus afflictum populum ab hostium impugnatione eruere studuisti.

Benedictus es, eximie fili, a Deo excelso, qui fecit coelum et terram; et benedictus Deus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt: benedicat tibi (0128C)Dominus pulchritudo justitiae, et tuos amantissimos natos, meosque spiritales filios, domnum Carolum et Carolomannum, a Deo institutos reges Francorum et patricios Romanorum, cum Christianissima eorum matre, excellentissima regina, dulcissimaque conjuge, (0129A)fidele Dei, spiritali nostra commatre, tueatur, et in omnibus protegat; dilatet Deus semen vestrum, et benedicat in aeternum, atque solium regni fruendum perenniter concedat, et universam gentem Francorum sub vestra ditione permanentem illaesam custodiat.

Vale in Domino, rex benignissime, quia per te sanctae Dei Ecclesiae inimici humiliati sunt, et magna laetitia ipsa sancta Dei 108 Ecclesia est relevata, et ejus peculiaris populus jucundatur, et per te benedictus dicitur, pro quo et ejus benedictio super te plenius est effusa, gaudium enim uberrimum in universum orbem terrarum intulisti; magna sunt haec, et omnipotentis Dei laudibus tribuenda, sed inter haec misericordissimi Dei nostri clementiam indesinenter petimus, ut coelesti sui regni gaudia vobis tribuat (0129B)vicissitudine.

Quapropter cum magna fiducia, tanquam praesentialiter, coram tuo mellifluo consistens aspectu flexis genibus petens peto te, et omnino coram Deo vivo deprecor, ut jubeas [ Lamb. hic et infra, lubeas] firmiter in hoc bono opere, sicut certe confidimus, usque in finem permanere pro sanctae Dei Ecclesiae perfecta exsultatione, et ejus populi deliberatione [ Id., liberatione] et integra securitate, et plenariam justitiam eisdem [ Lamb., Gent., eidem] Dei Ecclesiae tribuere digneris, atque optimum et velocem finem, in causa fautoris tui beati Petri, adhibere jubeas, ut civitates reliquas, quae sub unius dominii ditione erant connexae, atque constitutos [ Lamb., Gent., constitutae] fines, territoria, etiam loca, et saltora, in (0129C)integro matri tuae spiritali sanctae Ecclesiae praecipiatis (0130A), ut populus Dei, quem a manibus inimicorum redemisti, in magna securitate et delectatione, tuo auxilio adjutus vivere valeat; quoniam et filius noster Deo amabilis Folradus, fidelis vester, omnia conspiciens satisfactus est [ Bar. et Cent., satis testatus est], quod nequaquam ipse populus vivere possit extra eorum fines et territoria atque possessiones, absque civitatibus illis, quae semper cum eis sub unius dominii ditione erant connexae; peto te, fili, peto te coram Deo vivo, et fortiter 109 conjuro, spiritalis compater, ut in hoc bono opere perfectius maneas, et non hominum blandimentis aut suasionibus vel promissionibus, quod absit, faveas, et in aliam declines partem, sed magis vere timens Deum, omnia quae beato Petro sub jurejurando promisisti (0130B)adimplere jubeas, et, sicut coepisti, plenariam justitiam illi impertire.

Etenim tyrannus ille, sequax diaboli, Aistulphus, devorator sanguinum Christianorum, ecclesiarum Dei destructor, divino ictu percussus est, et in inferni voraginem demersus, in ipsis quippe diebus, quibus [ Id. add. ad] hanc Romanam urbem devastandam profectus est, post annui [ Gent., anni] spatii circulum, ita divino mucrone percussus est, ut profecto in eo tempore, quo fidem suam tentans [ Lamb., temerans] diversa piaculi scelera perpetratus est, in eo et suam impiam finiret vitam. Nunc autem, Dei providentia, per manus sui principis apostolorum beati Petri simul et per tuum fortissimum brachium, praecurrente industria Deo amabilis (0130C)viri Folradi, tui fidelis, nostri dilecti filii, ordinatus (0131A)est rex super gentem Langobardorum Desiderius, vir mitissimus, et in praesentia ipsius Folradi sub jurejurando pollicitus est restituendum beato Petro civitates reliquas, Faventiam, Imolam, et Ferrariam cum eorum 110 finibus, simul et jam [ Lamb. etiam], et saltora, et omnia territoria. Nec non et Ausimum, Anconam, et Humanam civitates cum eorum territoriis, et postmodum per Garinodum ducem et Grimoaldum nobis reddendum spopondit civitatem Bonam [ Lamb., Bononiam] cum finibus ejus, et in pacis quiete cum eadem Dei Ecclesia, et nostro populo semper mansurum professus est, atque fidelem erga a Deo protectum regnum vestrum esse testatus est; et petiit nos, quatenus bonitatem tuam deprecaremur, ut cum eo et cuncta gente Langobardorum (0131B)magnam pacis concordiam confirmare jubeas.

Nam et Spoletini ducatus generalitas per manus beati Petri et tuum fortissimum brachium, constituerunt sibi ducem, et tam ipsi Spoletani quamque etiam Beneventani, omnes se commendare per nos a Deo servatae excellentiae tuae cupiunt, et imminent anhelantius in hoc deprecando bonitatem tuam. Unde petimus te, excellentissime fili et spiritalis compater, ut si praedictus Desiderius, quemadmodum spopondit, justitiam sanctae Dei Ecclesiae suae [ Ap. Lamb. et Gent. deest suae], reipublicae Romanorum, beato Petro protectori tuo plenius restituere, et in pacis quiete cum Ecclesia Dei, et nostro populo sicut in pactibus [pactis, Bar., partibus] a tua bonitate confirmatis (0131C)continetur, permanserit cum universa sua gente, jubeas in id quod petiit tuas a Deo inspiratas (0132A)aures inclinare; hoc interea anhelantius, ut nimis velociter, eidem Desiderio regi, obtestando, admonendo etiam, et praecipiendo, dirigere jubeas, ut reliquas civitates, loca, fines, et territoria, atque patrimonia, et saltora, 111 in integro suae Ecclesiae reddere debeat, et tale fundamentum et optimum finem in causa ejus imponere jubeas, ut, auxiliante Domino, ipsa sancta Dei Ecclesia secura maneat, usque in finem saeculi, ut plenaria justitia a justo judice Domino Deo nostro, et memoriale nomen tibi in saecula maneat, vel etiam cunctae Christo protectae genti vestrae Francorum.

Inspiratus autem a Deo nimis festinanter causam sanctae Ecclesiae perficies; quia sunt aliae canonicae causae, quas perficere debeamus, pertinentes ad (0132B)magnam regni tui laudem, et magnam animae tuae vel cunctae gentis Francorum immensam mercedem; et hoc obnixe postulamus praecelsam bonitatem tuam, ut inspiratus a Deo et ejus principe apostolorum beato Petro, ita disponere jubeas de parte Graecorum, ut fides sancta catholica et apostolica per te integra et inconcussa permaneat in aeternum, et sancta Dei Ecclesia, sicut ab aliis, et ab eorum pestifera malitia liberetur, et secura reddatur, atque omnia proprietatis suae percipiat; unde pro animae vestrae salute, indefessa luminariorum concinnatio Dei Ecclesiis permaneat, et esuries pauperum egenorum vel peregrinorum nihilominus resecetur, et ad veram saturitatem perveniant.

112 Qualiter autem cum Silentiario locuti fueritis, (0132C)vel quomodo eum tua bonitas absolverit, una cum exemplari litterarum, quas ei dederitis, nos certiores (0133A)reddite, ut sciamus qualiter in communi concordia agamus, sicut inter nos et Folradum, Deo amabilem, constitit. Ipse vero dilectus filius noster Fotradus in omnibus causis juxta tuam praeceptionem peregit, et maximas gratias illi egimus pro suo certamine, qui videlicet ad vos revertens, omnia qualiter acta sunt, bonitati vestrae intimabit; praesentes vero fidelissimos nostros, id est, Georgium reverentissimum ac sanctissimum fratrem, et coepiscopum nostrum, atque Joannem regionarium, nostrumque sacellarium, petimus, ut hilariori suscipiens vultu, in omnibus acceptare jubeas, et quidquid nostra vice bonitati tuae locuti fuerint, eis in omnibus credere digneris, atque cum effectu causae et laetabundis nuntiis ad nos remeandos absolvere jubeas. Nam et (0133B)hoc obsecramus bonitatem tuam, ut nimis celeriter ad nos conjungendum [ Bar. et Cent., commigrandum] absolvere praecipias reverendissimum fratrem, et coepiscopum nostrum Wicharium.

Omnipotens autem Deus in cunctis actibus tuis, excellentissime victor rex, suae dextrae extensione (0134A)te protegat, tibique et praesentis vitae prospera et post multorum annorum curricula gaudia aeterna concedat, faciatque cum tua dulcissima conjuge, excellentissima regina, spiritali nostra commatre, et vestris meisque dulcissimis filiis maximo gaudio jucundari, et regni vestri gubernacula a Deo vobis concessa perfrui, et qui in praesenti vita regni potestatem tenetis, et jam [ Lamb., etiam] futuro in saeculo cum Christo in aeternum regnetis, promerentes illam Dominicam promissionem audire: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV); 113 pro eo quod certamen bonum certati estis, cursum consummastis, fidem servastis. Sumite positas vobis coronas, et accipite regnum vobis ab origine mundi praeparatum. Nam et ex hoc praecelsae, et a Deo custoditae (0134B)excellentiae vestrae innotescimus, quia petiit nobis Optatus religiosus abbas vestri monasterii sancti Benedicti pro monachis suis, qui cum tuo germano profecti sunt, ut eos absolvere jubeas, sed qualiter tua fuerit voluntas, ita de eis exponere jubeas. Incolumem excellentiam tuam gratia superna custodiat.

114 DE S. PAULI I EPISTOLIS UNA ET TRIGINTA DISCURSUS PRAEVIUS. (0133) 1. (0133C)Postquam Stephanus II obiit supremum diem VII Kalendas Maias, anno 757, Paulus diaconus et in Dei nomine electus sanctae sedis apostolicae, ut est in titulo primae epistolae hujus pontificis ad Pippinum (Cod. Car. 12, al. 13) Petri cathedram tenuit (nullo antea exemplo succedens fratri suo) per annos decem et mensem, a die videlicet consecrationis 29 Maii ad 28 Junii anni 767. Causa dilatae ordinationis fuit brevissimum schisma, quod cleri pars melior compressit. Aequum sane erat ut ei frater succederet, per quem sanctae sedis ditio tantum habuit incrementum. Verum ut dignitate, ita et laboribus fratrem imitaretur oportuit. Non enim Desiderius rex Langobardorum diu amicitiam Romanorum coluit. Praeterea ingens ex Graecia metus quiescere Ecclesiam non permisit. Copronymus quippe expergefactus, ubi exarchatum et Pentapolim, provincias e manibus Langobardorum ereptas, in Romanae Ecclesiae potestatem venisse audiit, armis atque insidiis non modo eas (0133D)provincias, sed etiam Romanam, Urbemque ipsam vexare non destitit. Quamobrem intestinis fere incommodis exterisque assidue laborans, vitam ante deseruit, quam sibi subditisque populis tranquillitatem afferret. Omnia haec patent ex litteris quae mox sequentur. Antea tamen nonnihil dicam necesse est (0134C)de iisdem in genere: ut ubi singulas recensuero, nec mihi earum sententia varia, et multiplex molestiam ingerat.

II. Quas hucusque epistolas vidimus, majori ex parte ediderant in lucem Flaccius ac socii Centuriatores anno 1564, atque eorum maximus adversarius card. Baronius in Annalibus Ecclesiaticis: utramque videlicet Gregorii III, Zachariae unicam, et quatuor Stephani II (7, 8, 10, 11, al. 9, 4, 3, 8, Cod. Car.); 9, al. 6, utpote praecedenti perquam similem omittentes; 4, 5, 6, al. 10, 11 et 7 nequaquam cognitis. Secus est de Pauli epistolis 31. Nam Centuriatores (Cent. VIII, cap. 10) totidem se accepisse gloriantur: unde autem, silent. Et quanquam sola earumdem argumenta proferant, audacissimis in suis commentariis patefaciunt se illas integras inspexisse. Namque aiunt, exempli gratia, quod Paulus « Petrum substituit interpellatorem pro victoria adversus hostes, in epistola 115 ad Pippinum tertia, et nona » (0134D)(Cod. Car. 35, 33, al. 43, 30), quae minime eruuntur ex argumentis. Praeterea ex epistola 12 quae falso tribuitur Paulo, cum spectet ad Adrianum (Cod. Car. 60, al. 73), ut ostendam suo loco, eruditorum omnium recentiorum incuriam patefaciens, haec proferunt: « Pro regno amplificando in epistola 12 ad Pippinum: (0135A)Ut ipse princeps apostolorum pro vobis intercedat ante Domini Dei nostri majestatem, ut amplius vestrum dilatet regnum, et victorias tribuat. » Mitto reliqua eorum putida commenta; haec enim satis superque probant eos prae manibus habuisse integras Pauli litteras. Non ita contigit Baronio, qui ingenue rem fatetur (an. 767, n. 1) de 31 Pauli epistolis: « Quarum, aiens, duntaxat argumenta summatim praestricta et recensita vidimus a Panvino in vitis Romanorum pontificum, easque integras haberi in Vaticana bibliotheca testatur: verum easdem diu quaesitas minime invenire valuimus, ut eas vel furto vel alio aliquo modo inde sublatas existimemus. Caeterum nihil est, quod ejus fides possit in suspicionem adduci, cum et earumdem totidem numero argumenta pariter recitent novatores (Cent. VIII, p. 725) qui pertaesi prolixitatem atque multiplicitatem pariter, sed magis veritatem, non ipsas integras, sed ipsarum argumenta tantummodo edidere » .(0135B) III.Hunc Baronii locum Gretserus transtulit in suam praefationem ad Codicem Carolinum; at quia Baronii diligentiam fugit ejusmodi argumentorum vera indoles, et Gretseri de iisdem sententia lucis indiget, operae pretium me facturum puto, si hanc historiae partem explanavero. Onuphrius Panvinius de Romana historia profanaque omni eruditione optime meritus usque ad annum 1553 ad ecclesiasticas res animum non converterat. Tum vero Marcelli Cervini Cardinalis suasu hujusmodi studiis totum se dedit, brevique octo annorum spatio nonnulla in lucem edidit de pontificibus et cardinalibus: praecipue vero conscribendis effuse Vitis eorumdem, quas a Baronio laudari vidimus, operam navavit. Suimet testis ipse est in editione historiae pontificum Platinae Venetiis apud Michaelem Tramezinum anno 1562. Etenim in nuncupatoria ad Pium IV epistola, quam dederat praecedenti anno, cum praelo commisit ejusdem Platinae historiam cum suis notis, et additionibus: « Donec ederem, inquit, ea quae ego maxima (0135C)jam ex parte eodem argumento conscripsi. » Et initio suae additionis ad lectorem: « Librum ipsum longe locupletissimum accuratissima diligentia jam magna ex parte concinnavi, quo Romanorum pontificum et cardinalium, quorum 116 memoria exstat, Vitas effuse scripsi; atqui cum res magni et difficilis negotii sit, non ita facile, quanquam jamdiu multumque in eo elaboraverim, confici potuit. » Quam recte arduum negotium exaggeret, inde discimus, quod morte admodum immatura praeventus anno 1568, tantum opus non confecerat. Exstat illud hodie pluribus voluminibus comprehensum in biblioth. Vat. (Cod. n. 6104), quo est collatum ex dono P. Ciaconii die 25 Septembris an. 1592, ut praefixa operi memoria docet, et a sancto Gregorio Magno exordium ducit. IV. In tertio ejus volumine (fol. 1125) ubi agitur de Pauli gestis, pauca haec visuntur: « Scripsit Paulus epistolas plures ad Pippinum et Carolomannum (0135D)reges, ad exercitum Francorum, et ad alios quosdam, ex quibus una et triginta in bibliotheca Vaticana exstant, quarum brevissima argumenta adjiciam. » Mox sequuntur singularum argumenta « summatim praestricta, et recensita, » quae vidit Baronius sanctae Romanae Ecclesiae tum bibliothecarius a Clemente VIII designatus: quare cum octavum Annalium volumen anno 1599 evulgavit, in quo agit de Pauli rebus gestis, Panvinii etiam mss. codices accesserant ad eam « magnam rerum copiam, » quam se congessisse aiebat in nuncupatoria Tom. I ad Sixtum V an. 1588, « tanquam in aliquam cellam penariam, praesertim contra novatores nostri temporis pro sacrarum traditionum antiquitate ac sanctae Romanae catholicae Ecclesiae potestate. » Duo autem doctissimi scriptoris diligentiam fugisse videntur: bibliothecae Vaticanae veteris conditio et Panvinianae illorum argumentorum recensionis causae. V. Ad bibliothecam quod attinet, hanc instrui coeptam (0136A)a Nicolao V Sixtus IV perfecit, Panvinio eodem teste in hujus Vita, quae prima est ex adjunctis ad Platinam: « Bibliothecam Palatinam, ait, in Vaticanam toto terrarum orbe celebrem, Platina praefecto, advectisque ex omni Europa libris, construxit, certosque proventus, unde custodes et librarii Graeci, Latini, et Hebraici menstrua salaria, quibus ali possent, haberent, librique emerentur, assignavit: opus omnium praeclarissimum et pontifice maximo dignum. » At perpetuae librorum in bibliotheca permanentiae eum prospexisse non constat, quemadmodum post annos plusquam centum Sixtus V bibliothecae novae, et loco et librorum congerie longe praestantiori, atque antiqua illa celebriori consuluit. Ea propter Panvinius idem alibi (Cod. Vat. n. 3924) catalogos librorum descripsit, qui ab Innocentii VIII temporibus in bibliotheca erant, at suo aevo nequaquam reperiebantur. Inter hujusmodi libros codicesve a bibliotheca Palatina ereptos Pauli litteras haud (0136B)numerari 117 video. Quin etiam Panvinio ex eodem disco, in bibliotheca Vaticana esse, et cum Pauli Vitam scriptis mandabat, et cum Adriani res gestas enarrabat, ante annum videlicet 1561. Eo siquidem anno, ut supra vidimus, fatebatur Pio IV et lectores admonebat, se maxima ex parte pontificiam historiam confecisse. Cumque haec per decem fere saecula excurrere deberet a sexti nonagesimo, Gregorii Magni primo ad sextum decimum jam provectum, quo is florebat; ne duo quidem saecula maximam operis partem ab eo vocari nec dici, nec cogitari potest; neque enim fas est mendacii tantum virum arguere, aut hebes adeo ingenium illi tribuere, ut lente admodum graderetur longo suscepto itinere. Itaque pro certo haberi debet, pontificias eas litteras in bibliotheca Vaticana seu Palatina exstitisse ante annum 1561. Inde autem quid de iis evenerit triginta illis annis, qui 1592 praecesserunt, cum Vaticana bibliotheca nova opus illud Panvinii adepta est, ac quomodo perierint, divinandum aliis relinquo.(0136C) VI.Equidem Panvinianae recensionis causas aperiam, quas praeteriisse aiebam Annalium Ecclesiae principem. Anno 1564 in lucem prodiit Centuria illa VIII, cujus capite 10 et Pauli epistolarum 31 et Adriani 44 argumenta eadem perleguntur quae habet historia Panviniana. Ne verbum quidem mutatum videre est, praeterquam in earumdem indicatione, quam rem data opera esse factam nemo non dixerit. Et sane; « Scripsit, inquiunt, Paulus epistolas plures ad Pippinum, ad Carolomannum, et ad exercitum Francorum, et ad alios quosdam: unam et triginta mss. accepimus. » Ista si conferas cum iis quae supra afferebam ex Panvinio, detractum videbis reges, ignota nobis ex causa; et pro, in Biblioth. Vat. exstant, dictum accepimus. Perinde est de Adriani epistolis: Ubi enim Panvinius (fol. 1156) scripsit: « Exstant in biblioth. Vat. 44 ejus epistolae ad Carolum regem scriptae, quarum argumenta indicare operae pretium erit, » Magdeburgenses aiunt: « Accepimus (0136D)ejus 44 epistolas mss. ad Carolum, quarum argumenta indicare operae pretium duximus. » Quis vero hinc non videt, male feriatum aliquem fortasse amanuensem, certe falsum fratrem, Panvinii laborum exemplum clam misisse ad Centuriarum scriptores, uterentur, abuterenturve; modo auri sacra fames expleretur? Ex magna utrinque similitudine et convenientia Gretserus olfecit, Magdeburgenses Onuphrianum codicem vidisse. « Quae enim, ait, his lavernionibus, eorumque subadjuvis et administris, bibliotheca non patuit? » Fallitur vero, dum putat, Magdeburgenses, « pro more 118 suo calumnias nonnullas intersparsisse. » Nam Panvinius synopses illas exscripsit ex cod. Vat. quales apud Centuriatores leguntur; et quae Gretsero videntur calumniae, nullum alium norunt auctorem praeter Panvinium, qui ex illo codice ipsissimas eas excepit, non animadvertens, quandoque vocem aliquam, in pravum sensum retortu facilem, iis inesse. Ubi autem Lipsiae prelis (0137A)commissa vidit quae, aut nimis libere, aut minus accurate scripta fuerant, ea secundis curis emendavit. VII. Haec profecto est recensio cujus meminit Baronius. Et est quod mirer, tantum virum haud vidisse, argumenta illa quemadmodum scripta primum fuerant a Panvinio, prorsus reperiri apud Magdeburgenses. Voces siquidem deletae, aut in fine additae, ut nihil dicam de superpositis seu interjectis; litterae item aliquot, vel adjectae, vel detractae in codice Panviniano evidentes adeo sunt, ut in legentis oculos per se ipsae incurrant. Quamobrem editionem Magdeburgensium conferenti cum ms. codice Panviniano, tanta utrinque similitudo et convenientia erit evidens, ut miraturus mecum sit Baronii diligentiam hac in re minus accuratam. De Gretseri allucinatione nil aliud dico, quam veniam adhibendam esse viro doctissimo, qui Panvinianum codicem non habuit ob oculos, sed Baronii sententiam amplexus, id tantummodo adjecit quod acies ingenii rerumque ecclesiasticarum (0137B)diuturna tractatio proferendum suaserunt. Quamobrem calumniarum genus, quod novatoribus bona fide impactum in Panvinium recideret, ita interpretari oportet, ut verba et dicta queis Gretserus insistit, illorum ore prolata, quorum prava intentio est in omnibus quae sedem apostolicam, in multis quae catholicam religionem spectant, calumniae videantur et sint; at catholico scriptori summa primum cum fide exceptis ex codice, deinde diligenter emendatis, ne forsan ita prelo committerentur, imprudentiae magis quam calumniarum notam inurendam putemus. VIII. Huc accedit quod vir ille doctissimus, fervescente adhuc aetate, necdum conscribendis Ecclesiae rebus assuefactus, non eas tantum synopses seu argumenta litterarum alicubi inconsiderate scripta excepit, sed ipsemet totam pontificiam historiam hac illac parum caute dictis resperserat. Quare illam castigatiorem ubique redditam secundis curis videre est in mss. Vaticanis codicibus. Neque id mirum: (0137C)nam Baronius cum ad scribendos Annales adjecit animum, per annos triginta Ecclesiae rebus navarat operam, quod proprio ore fatetur in tom. I, epistola dedicatoria ad Sixtum V. « Cum jam sex lustris ipsa ecclesiastica historia 119 fuerit a me septies ordine temporum repetita. » E contrario Panvinius ipso in ecclesiasticarum rerum tyrocinio pontificiam illam Historiam composuit: quod ipsemet ante suam additionem ad Platinam testatur, lectorem ita monens: « Ante annos circiter octo, hortatu Marcelli card. sanctae Crucis, quem postea summum pontificem vidimus, cui ego me tunc temporis in clientelam totum dederam, beati et sanctissimi illius viri virtutes admiratus, ab historiis profanis conscribendis, ad ecclesiasticas res usque ad ea tempora a paucis aut leviter tentatas, aut omnino neglectas, tractandas et explicandas animum converti. » X. Synopses illas diligenter excepi omnium oculis subjecturus: at quia maxima occurrit discrepantia inter (0137D)illas et Codicis Carolini epistolas, aliae siquidem alio ordine digestae sunt, atque utrobique chronologia minus recta est, subjicere singulas epistolis suis deliberavi, quas ad annos fere certos diducere conatus sum, nimium libere vagantes apud eruditos aliquot recentiores, qui temporis incerti occasionem nacti, ad suas opiniones asserendas, loco eas movere impune posse rati sunt. Neque id putet aliquis per me fieri, ut meo ac lectoris otio abutar. Breviori quidem via incedi posset monendo, quod synopses, seu argumenta litterarum, quae primo scripsit Panvinius, ipsissima illa sunt quae apud Centuriatores summa cum fide referuntur; quae autem Panvinius idem recensuit, Baronius primum in suis Annalibus evulgavit, indeque in collectionem Conciliorum translata sunt. At cardinalis doctissimus religioni non habuit, aut verbum, aut sententiam quandoque aliquatenus immutare, aut emendationes non omnino sequi. Exemplo sint quae impraesens excerpo ex Pauli epistolis (0138A)juxta recensionem. Legitur in prima (Cod. Car. 12, al. 13): « Amicitia ab eodem Stephano cum Francis contracta. » Baronius mutavit « inita cum Francis. » In octava (Cod. Car. 25, al. 34) ait Panvinius: « Imperatorem Graecum in armis, ut Ravennatem exarchatum et Romam recuperaret, esse narrat. » Baronius partim primae lectioni, partim correctioni adhaerens, « in armis esse, » ait, « et Ravennatem exarchatum et Romam recuperare velle narrat. » In undecima (Cod. Car. 24, al. 31) Panvinius rumorem spargi dixit « ab inimicis: » Baronius, « ab amicis. » Denique in decima quinta (Cod. Car. 13, al. 27) Panvinius: « Quinta decima per Wlfardum coepiscopum (quem Pippino exemplo fratris Stephani commendat) scripta, laudes. . . . . continentur. » Baronius: « scribens, iis litteris laudes . . . . . continentur. » 120 X. Argumenta eadem, ut aiebam, ex Baronii Annalibus in collectionem Labbeanam sunt translata. (0137B)Sed quam diversa eorum pleraque a Panvinianis ibi leguntur! Labbeus siquidem, quod Baronio haudquaquam evenit, Carolini Codicis editionem, quae sexto post hujus mortem anno in lucem prodiit Ingolstadii, versare potuit, et si qua minus clara minusque exacta reperit argumenta, pleniora ac lucidiora emittere, quod sane ab eo factum videre est (Conc. tom. VI, p. 1672, 1756 seqq.). Et vero dum iisdem et ipse epistolis serio perlegendis insisterem, ut synopses ampliores atque explicatiores conficerem, ad Codicis Carolini sextam et quinquagesimam, Adriani vicesimam quintam, perveni, quae mihi est 71, et agit de Sabinensi patrimonio integre restituendo. Id autem patrimonium in editione Gretseriana dicitur Ravennense, et in Lambeciana Ravennense. Cumque ex novissima recensione Gentiloti essem admonitus, nullam adhiberi majusculam in contextu illius Codicis, facili negotio assecutus sum causam corruptae lectionis. Nam Mabillonius (Supplem. ad Dipl., pag. (0138C)70) exhibet specimen scripturae Romanae Longobardicae, quae Adriani aevo erat usui, ex authenticis litteris ejusdem pontificis in phylira, quae servantur in archivo Corbeiensi. In earumdem scriptura tantam vidi similitudinem inter s et r, ut facile unum pro altero sumi possit. Praeterea vidi u pro b frequenter adhibitum, ac demum i perpetuo absque puncto. Ea propter venia mihi videbatur adhibenda excipienti Adriani litteras ex autographis, cum Carolus in Codicem referri eas voluit. Panvinius ipse, quod majus est, eamdem rem peccavit: nam legens in synopsi: Patrimonium sancti Petri apud Ravennatenses, ipsemet secundis curis posuit: Ravennates. Quod quanto sit proximum intervallo sententiae litterarum, simplex earum lectio planum facit. Nam, praeterquam quod Ravennae patrimonium Gregorii Magni tempore celeberrimum, cuncto exarchatu nunc addito pontificiae ditioni, non erat cur repeteretur; Adrianus alibi (ep. 59, al. 49) perspicue agit de Savinensi patrimonio inter alia quae restituenda erant, Ravennatensi nullatenus (0138D)memorato. XI. Quid autem plura? Labbeus, inspectis epistolis, quaestioni finem attulit, synopsim hanc exhibens: « Quod integrum sancti Petri patrimonium Sabinense contraditum non sit: idque testificaturos regi ipsius missos Itherium et Maginarium, si apprehensa ejus dextera jurare jubeantur. » Quam rem siluisse Pagium censoremque ejus nuperum P. Mansium est quod mirer, cum praecipue videam Muratorium, qui nullam praeterit occasionem labefactandi pontificum dominationem in 121 exarchatu, monuisse (Annal. 778) pro Ravennense legendum Sabinense. Quod quidem haud fecisset, nisi sententia litterarum coactus; nam, Pippini donatione exarchatus et Pentapolis ob eamdem causam admissa, dominium sanctae sedis in dubium revocat, ac pene convellit. Videsis animi gratia Annales Italicos, an. 1017, 1026, 1034, 1198, 1239, 1240, 1249. Quae autem melior occasio illi potuit offerri, quam patrimonii Ravennatis repetitio (0139A)per Adrianum facta? Caeterum Labbeanas ego sinopses Panvinianis posthabendas censui duplici ex causa. Primum quia illae, utcunque veriores, litterarum tamen sententiam non plene continent. Deinde quia Panvinianae, utcunque apud Magdeburgenses inveniantur quales scriptae primum fuerunt, et apud Baronium juxta recensionem ab auctore factam, nullibi tamen sincerae tam primis quam secundis curis habentur, praeterquam in codice Vaticano, unde primum per me prodire in lucem dici possunt. Hactenus de litterarum argumentis, nunc de ipsis litteris. XII. Numero eae quidem fraternas superant; varietate etiam rerum quas continent uberiores iis sunt. Ad apostolicae autem sedis ditionem quod attinet, nil novi afferunt, tametsi Iocorum ac rerum restitutiones aliquot memorentur admodum incertae atque obscuritatis plenae. Exempli gratia: testatur Paulus (ep. 18, al. 15) Desiderium reddere promisisse (0139B)civitates Imolam, Bononiam, Auximum, et Anconam, sed fidem postea fefellisse. Alibi (ep. 20, al. 21) loquens de patrimoniis, juribus, locis, finibus ac territoriis: « Ex parte quidem, inquit, easdem justitias nobis isdem Langobardorum rex fecisse dinoscitur, et reliquas omnes justitias se profitetur, atque omnino spondet nobis esse facturus. » Cumque (ep. 21, al. 23) per Georgium episcopum de tot beneficiis gratias agat Pippino, credibile est Desiderium stetisse promissis, pro certo autem affirmari non potest. Quorum similia alia occurrunt. Quamobrem Paulum fuisse feliciorem Stephano fratre suo, quanquam duplo longiorem pontificatum gesserit, nec dici, nec cogitari debet. Quandiu enim vixit, pro vindicanda sancti Petri ditione adversus ejusdem Langobardorum regis inconstantiam laboravit. Quin etiam a Graecis quandoque timuit pro ipsa urbe Roma (ep. 25, al. 34); saepe pro exarchatu et Pentapoli (ep. 26, al. 28; 33, al. 30; 36, (0139C)al. 32; 38, al. 24); epistolas harum rerum testes (cum careant nota temporis, praeter unam, aut alteram) auctores proprio arbitratu pro aliis aliorum opinionibus disponunt. Inde vero detrimenti nihil infertur ditioni apostolicae sedis: 122 nulla siquidem accessio, ut aiebam, Pauli tempore facta eidem est. Antiquae autem ditionis, seu Romae et ejus ducatus, necnon ejusdem per Pippinum regem amplificatae primum anno 754, cum pactum seu diploma donationis editum confirmatumque est Carisiaci; deinde 755, cum possessionis civitatum exarchatus et Pentapolis a Fulrado initae locuples testimonium fuerunt singularum obsides, et earum claves; ejus, inquam, ditionis tot fere sunt monumenta certa quot epistolae. Paulus siquidem aeque suas appellat civitates Romanae provinciae atque exarchatus et Pentapolis; quemadmodum expresse factum de utraque ditione comperimus (ep. 39, al. 14) ubi de novis Langobardorum molestiis queritur: « In civitate nostra, inquit, Synogalliense pergentes, (0139D)ferro et igne quae extra eamdem civitatem consistebant, devastaverunt. . . Similiter et in partes Campaniae, id est castro nostro, quod vocatur Valentis, hostiliter irruentes, » etc. XIII. Ad earumdem epistolarum auctoritatem quod spectat nullum reor ex veteribus monumentis validiori niti fundamento quam istas Pauli praesertim et Adriani. Unam et triginta videmus in Codicem relatas esse; totidem in Magdeburgensium manus ex codice Vaticano pervenerunt; nullumque has inter atque illas discrimen reperitur, praeter argumenta seu synopses, quarum tamen nonnullae conveniunt inter se. Nam petitae ex epistolae cujusque visceribus, licet parum accurate, nonnullam quandoque similitudinem nactae sunt. Dixi utrobique unam et triginta existere, quae res primo aspectu falsa esse videtur: duae enim et triginta numerantur in Codice; una minus apud Magdeburgenses seu in cod. Vat. Panvinii. Quam rem fortasse aliquis (0140A)mirabitur. At animadvertere eum oportet, quod trigesima et trigesima tertia Carolini Codicis, quae in Vaticano est nona et nobis trigesima tertia, sunt una eademque epistola duplici exemplo conscripta, quae semel prolata a Panvinio et aliis, illarum numerum aequat, una et triginta utrobique remanentibus. Ex iis autem utrinque unam removere oportet, quae ad Paulum pontificem non refertur, nimirum trigesimam sextam Cod. Car., quam senatus populusque Romanus ad Pippinum dederunt; et duodecimam Cod. Panviniani, quae, ut aiebam supra (num. 2) irrepsit inter Paulinas, cum certe inter epistolas Adriani debeat recenseri, quod fit in Cod. Car. (ep. 60, al. 73). Ita admiratio omnis cessat circa epistolarum numerum. Aliunde item admirationis aliquid superveniens, nimirum ex argumento illo epistolae non relatae in Codicem, quod exstat inter epistolas 21 et 22 Codicis Carolini, prorsus evanescit: quippe exemplum est epistolae 15 (nobis 18), (0140B)ut dicam in notis. 123 XIV. Ea vero epistola 18, seu 15, non parvi momenti est: namque Paulus ducum Spoletani ac Beneventani conditionem ante Desiderii electionem enarrat: « se, inquiens Pippino, sub vestra a Deo servata potestate contulerunt; » deinde subdit utriusque vices, et quomodo Liutprando Beneventano duci suffectus erat Arichis (11) ab eodem Desiderio, anno videlicet 758, quo spectat ea epistola. Quare uterque dux, Paulo pontifice, subjectus iterum fuit Langobardorum regi, neque amplius ad Pippinum rediisse illos constat; imo ne in Caroli quidem potestatem venit Arichis, ut Erchempertus testatur, cum reges Langobardorum sunt exacti, Desiderio nimirum captivo in Franciam ducto, et Adelgiso illius filio Constantinopolim fuga elapso anno 774. Tunc enim principis titulo assumpto, regis instar Beneventanum ducatum administravit, quoad Carolus expeditione in Beneventanos suscepta (0140C)an. 787, sibi eum ducatum subjecit, qua de re agam in litteris Adriani. Erchemperti verba de principatu Arichis sunt hujusmodi: « N. 3. Hic Arichis primus Beneventi principem se appellari jussit, cum usque ad istum, qui Benevento praefuerant, duces appellarentur; nam et ab episcopis ungi se fecit, et coronam sibi imposuit, atque in suis chartis, scriptum in sacratissimo nostro palatio, in finem scribi praecepit. » Anonymus Salernitanus (cap. 9) luculente hujusmodi principatus initia illigat cum excidio regni Langobardici, sive, ut melius dicam, cum Desiderii dejectione: « Atque ipse Carolus rex, inquiens, firmatus est totius Italiae. Solus dux Arichis Beneventi remansit, jussa ejus contemnens, pro eo quod capiti suo pretiosam deportaret coronam. » Atque Arichis ab an. 758, cum dux fuit constitutus a Desiderio, cujus etiam filiam uxorem duxit, usque ad 774, cum socer est ejectus, omnem subjectionem professus fuit Langobardorum regi. Ac propterea Paulus sibi metuens a Graecis, Pippinum (0140D)orat (ep. 25, al. 34) ut Desiderium moneat periclitantis Ecclesiae, quare tum ipse opem ferat Romanis, tum praecipiat « Beneventanis atque Spoletinis, seu Tuscanis » ecclesiasticae ditioni finitimis, ut idem faciant. XV. Quae cum ita sint, assequi mente non possum, cur nec Panvinius, nec Gretserus, nec Labbeus, nec Pagius (Baronium excipio, qui litteras non vidit), neque eruditi alii senserint, synopsim illam, seu argumentum epistolae duodecimae inter Paulinas, ad ejus pontificis aetatem referri non posse. Et vero argumentum illud sic fluit: « Duodecima narrat de Beneventanorum injuria. Petit ut Pippinus litteris eos increpet, et si nolint parere, ut consentiat in expeditionem 124 contra eos institutam. » At generalem istam incuriam omittamus: Eruditi illi omnes, ne Baronio quidem excepto (cui tamen haud praesto erant litterae Carolini Codicis, quas consulere oportuit), viderunt apud Magdeburgenses (0141A)(Cent. VIII, cap. 10) pauca haec ex iis litteris desumpta: « Et pro regno amplificando in ep. 12 ad Pippinum, ut ipse princeps apostolorum pro vobis intercedat ante Domini Dei nostri majestatem, ut amplius vestrum dilatet regnum, et victorias tribuat. » Haec vero totidem verbis expressa leguntur in Adriani epistola (60, al. 73) quae in Cod. Carol. nullum praesefert argumentum. Quomodo ista irrepserit inter Paulinas in Cod. Vat. equidem non quaero: at vagantem revoco ad suam sedem, scriptamque comperio an. 777, cum Carolus Saxonico bello implicitus, atque Hispanicum meditans contra Saracenos, duci Beneventano audendi occasionem praebuit. Praesertim id facio ut libertatem eorum redarguam qui multas ex his epistolis, suas opiniones tuendi causa, loco moverunt, totamque ejus aetatis historiam depravarunt; at si qua jure movenda erat, id suadente rerum serie quas continet, aut religioni duxerunt eam attingere, aut re (0141B)inexplorata intercidisse eam temere pronuntiarunt. XVI. Nonnullas vere intercidisse idem pontifex Paulus affirmare videtur in epistola nuper laudata (ep. 18, al. 15); nam multum diuque vexatus a Desiderio, ita Pippinum alloquitur: « Ecce jam duas apostolicarum litterarum assertiones exc. vestrae clam per maximam industriam misimus, et ignoramus si ad vos ipsae pervenerint litterae: unde ambigimus ne a Langobardis comprehendantur. » Quas pervenisse constat, ut dixi, ex argumento earum in Codicem relato inter vigesimam unam et vigesimam secundam. Subjungit autem Paulus se alias dedisse (ep. 17, al. 29) ex Desiderii voluntate, candide affirmans: « Ideo istas litteras tali modo exaravimus, ut ipsi nostri missi ad vos Franciam valerent transire. » Cujus postea exemplum imitatus est Stephanus III (ep. 45, al. 46) magno cum posterorum incommodo, nam Stephanus haud monuit aliis litteris regem, Pauli exemplo, ut confictis ejusmodi (0141C)litteris nullam fidem adhiberet. Idcirco recentiores falsi arguere maluerunt historicum ap. Anastas. vera narrantem, quam pontificias litteras rem falsam continentes; quippe harum sententiam suae opinioni accommodatiorem deprehenderunt. Caeterum Pauli praedecessorum epistolis jussu Caroli Magni in Codicem hunc relatis accedit fides ab earum exemplis a Baronio editis ex Codd. Vatic. Paulinae singulae circa saeculi sexti decimi dimidium in bibliotheca Vaticana erant, Panvinio id testante: 125 cumque pari numero et Romae et in Francia essent, vix credibile est nonnullas interiisse. Si quae autem exciderunt, mentio earum occurrit in aliis subsequentibus; ita ut, praeter ea quae missorum fidei semper committebantur, nihil desiderandum restet. XVII. Itaque id conandum mihi erit, ut hisce ex epistolis historiam pontificiam educam, tam versutis novatorum interpretationibus, quam dubiis falsisve (0141D)aliquot recentiorum opinionibus defecatam. Facili id quidem negotio praestari posse quis putet vagantes plerasque epistolas juxta rectum temporis ordinem digerendo. At quis earum, magna ex parte silentium res praecipuas, aetatem certam deprehendat? Quis responsalium auribus demandata divinet? Quis adnexarum quandoque litterarum sententiam integram teneat? Duobus tantum spectatis res posse confici mihi videtur. Primum ad catholicam fidem sacrarumque imaginum cultum pertinet, alterum ad ditionem sanctae sedis. Hinc autem initium sumens, harum litterarum auctoritate decennalem historiam continentium decerno, nullam ecclesiasticae ditioni accessionem per totum id spatium esse factam: quare aliud in epistolis Pauli non inveniri quam antiquam sanctae sedis ditionem, seu Romanum ducatum, ejusque incrementum ex Pippiniana donatione, qua exarchatus et Pentapolis continentur. Hos infra limites versari Pauli epistolas Adrianus (0142A)testatur (ep. 51, al. 54). Is enim post Langobardos exactos ab archiepiscopo Ravennate molestiam excussurus, scribit Carolo: « Quemadmodum tempore domni Stephani papae, qui illuc Franciam profectus est, cui et ipsum exarchatum traditum est, ita et nostris temporibus eum sub nostra potestate disponere atque ordinare volumus. » XVIII. Ex quibus etiam patet meliorem exarchatus conditionem sub Stephano fuisse quam sub Paulo. Nihilominus nullam aut a Langobardis aut a Graecis civitatem Paulo ablatam esse comperio. Devastationes tantum et praedae inter Romanos et Langobardos factae inveniuntur: quare utrinque res repetitas constat (ep. 29, 38, 39, 40, al. 17, 24, 14, 26). Praeterea fines, territoria, patrimonia a Langobardis, fallendi artem callentibus, nunquam plene restituta occurrunt (ep. 18, 20, 33, 42, al. 15, 21, 30, 19). Civitates omnino quatuor ex iis quarum neque obsides dati ab Aistulphi legatis, neque claves traditae, quae in confessione beati Petri ponerentur, recenseri (0142B)video (ep. 17, 18, al. 29, 15): neque initam earumdem possessionem Paulo pontifice invenio. Hinc tamen colligi posse arbitror quod reliquas omnes aut praedecessor Stephanus ab Aistulpho, seu Desiderio, aut ipse Paulus 126 ab hoc supremo Langobardorum rege obtinuerit. Rei argumentum locupletissimum ab Augustis Orientis suppetit, qui nullum lapidem non moverunt, ut amissas ob impietatem et socordiam ditiones apostolicae sedi eriperent. Ii siquidem frequentibus legationibus Francorum regis benevolentiam captare, et calumniis a Romani pontificis amicitia eum avellere non semel moliti sunt (ep. 37, 40, al. 20, 26). Praeterea exarchatum et Pentapolim, ipsamque urbem Romam, se aggressuros dictitantes, magnumque armorum apparatum jactantes, pontifici duntaxat et Romanis metum incussere (ep. 25, 26, 27, 28, 33, al. 34, 28, 37, 42, 30). Jactantes, inquam; nam usque ad Adriani tempora minitati tantum sunt Romanis. Tum vero cum (0142C)Beneventanis Langobardis juncto foedere, obtentu restituendi Adelgisi in regnum majorum, ad arma etiam, conatu licet inutili, ventum esse ex Adriani epistolis constat. XIX. Ad catholicam vero fidem et sacrarum imaginum cultum quod attinet, summa fere omnium epistolarum hujus sancti pontificis est catholicae fidei, ac traditionis Patrum defensio; namque hoc vocabulo sacras imagines designat. Quamvis enim Pippinianae donationis satageret, ut aequum erat, non aerarii opulentiam, ut nonnulli arbitrantur, sed populorum salutem spectabat, ne scilicet in Graecorum potestatem redeuntes, illorum haeresi contaminarentur; quam plane potestatem populi ipsi aversantes, pontificiam dominationem appetebant (ep. 15, al. 36). Hinc est quod patrimonia caeterosque proventus ad pauperum ac peregrinorum sustentationem addictos, necnon ad fovenda ecclesiarum lumina aliasque erogationes non paucas nec modicas (0142D)necessarios, impensius etiam quam civitates et loca ditionem amplicandia, repetentem videre est hunc pontificem et ejus successorem Adrianum. Catholicae autem fidei non solum in Occidente, sed in Oriente etiam, conservandae prima et potissima ejus cura fuit. Quam rem apprime testatur gaudium illud ingens quo fere exsultans litterarum Cosmae patriarchae Alexandrini exemplum Pippino transmisit, ut de orthodoxa fide apud Orientales acerrime ab episcopis vindicata secum laetaretur, eoque magis ad propugnandam in Occidente incumberet (epist. 31, al. 35). Nec non laetitiae plena epistola alia ad Carolum et Carolomannum (epist. 30, al. 40), cum legato ex Francia Romam redeunte ex eorum litteris accepit, imitaturos patrem in constanti atque perpetua catholicae fidei et sanctae Ecclesiae defensione. Haec sane conveniunt cum sanctissimis hujus pontificis moribus, quos 127 apud Anastasium scriptos nemo inobservatos praeterit; et cum eo cultu quem (0143A)catholica omnis Ecclesia, postquam mortalem vitam cum coelesti commutavit, illi tribuit. Nosque ejusdem paternam domum in ecclesiam, cui cognomen sancti Silvestri in Capite, conversam, quam scilicet incolerent Graeci monachi ab iconomachis expulsi, hodieque suspicientes, dicacitatem novatorum ridemus, falsasque aliquot recentiorum ex nostris opiniones miseratione magis quam admiratione dignas judicamus. XX. Et vero cuinam stomachum non moveant hujusmodi opiniones, quae si serio expendantur, a novatorum dicacitate profectae esse comperientur? Pudet me ea referre quae typis vulgata Italico idiomate ab omnibus legi possunt. Unum silere non debeo, quod sinceris sancti pontificis sensibus parum concinne, ut ea ferebat aetas, expressis esse abusos novatores, queis coelestium consortio frui nefas erat, nihil miror: at ingenti dignum admiratione mihi videtur, scriptores catholicos indignitatem istam imitatos. Sed praestat coeptum de epistolis sermonem (0143B)prosequi. Quantam quis adhibeat diligentiam ut Paulum Romae principem fuisse neget, ancipiti aliqua ejusdem sententia ex una et triginta epistolis excerpta, inanem ludit operam. Tricesimus jam annus fluebat, cum sancta respublica, seu Roma et ejus ducatus, imperiale jugum excusserat legitima ex causa religionis; quarto inde anno eadem respublica a Francorum rege magnum habuerat incrementum, exarchatu et Pentapoli antiquae ditioni adjunctis; cum Paulus ad beati Petri cathedram ascendit: ducatui Neapolitano, tum maxime angusto, qui unus, praeter ultimam Calabriam et Siciliae insulam, Graecis in Italia remanserat, dux Stephanus praeerat, « qui in primo sui regiminis ingressu praecepit dari pecuniam sui reditus domino papae, et quod unusquisque debitam obedientiam Romanae Ecclesiae exhibeat. Quapropter valde amatus fuit ab eodem domino papa, et promisit quod si contigerit quod dominus imperator mitteret adversus Romam suos (0143C)milites, ipse dux adjutorium ferret ei cum suis militibus: » ut docet Chronicon Neapolitanum a cl. Pratillo editum (Hist. Langob. tom. III, p. 32), cum scriptore synchrono Pauli gestorum apud Anastasium consentiens. Quae Neapolitani ducis societas cum pontifice spem omnem Graecis auferebat mediterranea tentandi. Praeterquam quod exarchatu adhuc stante, neque Eutychius exarchus cum foederato rege Langobardorum praevaluerat adversus Romam; neque exhilaratus dux Neapolis resistere potuerat Romanis; imo sua nece suorumque captivitate exemplum dederat posteris, ne Graecorum accisas Italiae res excitare auderent. 128 XXI. Quamobrem, ubi Paulus audivit Graecos parare classem adversus Ravennam et Romam, quaesivit is quidem per Pippini auctoritatem auxilia a Spoletanis et Beneventanis, Tuscanis etiam adjunctis, ut vim repelleret: causas vero addens cur Graeci ista molirentur, non defectionis meminit Romanorum a Graecis, nec recentis Ravennatum ac (0143D)Pentapolensium adjectionis veteri ditioni factae, quibus haud dubie Graecos moveri oportuit, sed potissimam adduxit causam unde defectio ipsa, incrementa dominii, et praesertim amicitia et societas cum rege Francorum nata erant; catholicae nimirum fidei et sacrarum imaginum insectationem (epist. 25, al. 34). Quae plane causa, utcunque minus commode audiat apud novatores atque eos qui, religionis nulla ratione habita, de rebus civilibus loquuntur, maximi momenti erat Pippino, quippe quae una Graecas omnes artes ut susdeque haberet effecit. Jam vero eos qui stupent quare pontifex non dixerit, iratum Copronymum ob usurpatum dominium Romae, quod ante annos triginta Augusti patris tempore defecerat, rogare lubet cur perinde non stupent, ne exarchatus quidem invasione excitatum dici, qui paucis ante annis Romanae ditioni accesserat? Alibi etiam mirantur pontificem nuntiare Pippino sex patriciorum (0144A)profectionem Constantinopoli cum classe, ut Romam et in Franciam irent (epist. 38; al. 24), nec tamen ullum timoris indicium praebere. At ista, ut libere dicam, sunt obloquentium adminicula; nonne pontifex ait, patricios illos ignota de causa iter ingredi? Nonne primum ad se, deinde ad Francorum regem ire jussos perspicue refert? Quid igitur timeat, dum missi pontificii, imperiales et regii, pro catholicae fidei magna causa ultro citroque ibant? At classem, inquiunt, adjunctosque Siculos timuerit: quid inde? si in Romanam urbem tanto armorum apparatu ab urbe regia discessum erat, urbs igitur Romana, quam Graeci aggredi moliebantur, erat alieni juris: adeoque patet mentitam esse iniquitatem sibi. Quibus enim argumentis utuntur ut pontifici Romam auferant, iisdem ei nolentes asserunt. Atque haec levia sunt: majoris momenti alia non desunt. XXII. Quidquid Paulus pontifex de Georgii secretarii imperialis conventione cum Desiderio narrat, (epist. 18, al. 15), quidquid de Leonis imperialis litteris (0144B)ac Veneticorum relatis nuntiat (ep. 26, al. 28), denique quidquid de sex patriciorum motu Pippinum admonet; minarum loco, ne dicam rumoris vulgi, habeant necesse erit quicunque historiam ejus temporis ex documentis certis, ac praesertim 129 ex Anastasio, et hisce Codicis Carolini litteris repetunt. Quandiu enim Paulus sedit, timoris multum a Graecis, actionum autem nihil reperitur, praeterquam legationum ultro citroque adornatarum secreta plerumque colloquia. Quod certo discimus, ipsa illa in epistola sex patriciorum nuntia, Romani ducatus civitates nostras semel et iterum vocat pontifex; et alibi, ut supra dictum est, tam Senogallia in Pentapoli civitas nostra ab eodem appellatur, quam in Campania castrum nostrum Valentis (epist. 39, al. 14). Quam sane rationem passim haberi, ubi res tulit, videre est in litteris quae mox sequentur. Cum autem ordo rerum nos ducet ad Adriani epistolas, tum vere adventasse Graecos malo omine ad civitatem (0144C)nostram Centumcellas (epist. 63, al. 65), atque cum Beneventanis icto foedere, molitos esse, quod praecipuum est, hanc nostram Romanam invadere civitatem (epist. 57, al. 59) compertum exploratumque erit. Itaque et cum Paulus metuebat ne Graeci advenirent, et cum certo venerunt Adriano pontifice, Roma et aliae civitates Romanae provinciae sub ditione erant Romani pontificis. Neque historicum sapiunt leves illae inductiones, Paulum fassum esse proprio ore Graecos catholicae tantum fidei causa Romanis adversari; et non satis timoris demonstrasse, ubi classem ab urbe regia proficisci audivit. Quae profecto, ut ego arbitror, amplecti cogitatione levissimum, scriptis mandare quidnam erit? XXIII. Quae cum ita sint, non igitur magni refert certum statuere ordinem temporis quo Pauli epistolae datae fuerunt. Nihilominus, quanquam ex - causis supra allatis fieri omnino non possit ut servetur ordo certus, licentia tamen eorum coercenda mihi erit qui sequuntur ordinem ab omni veritate abhorrentem. (0144D)Et vero singulis in suis epistolis Paulus salutat Pippinum compatris nomine, praeterquam in earum prima (ep. 12, al. 13), quam ante consecrationem conscripsit: igitur male collocatur sexto loco quam per Wulfardum abbatem accepit cum Sabano, cujus ergo compatris titulum acquisivit. Et est quod mirer, Cointium, Pagium et nuperos editores Duchesnii hoc minime advertisse (ep. 13, al. 27). Ex iis tres (16, 19, 36, al. 25, 39, 32) Marini presbyteri Romani historiam continent. Hunc videlicet docent factum esse cardinalem tit. sancti Chrysogoni, Pippino rege id petente pro viro, ut putabatur, pontifici ac regi fidelissimo: postmodum ab imperatore per suos legatos insimulatum perfidiae apud Francorum regem, qui pontificem rei compotem facit, quare ille majestatis damnatur: 130 denique in honorem pristinum revocatum. Hanc vero historiam qui feram praepostere collocatis epistolis narrari (ut perfidiae (0145A)praemium videatur cardinalitia dignitas collata) et, quod incredibile prorsus est, intra unius anni 758 limites coarctari? Ex iis ultima hiemis asperitatem memorat (epist. 36, al. 32), cujus Graeci et Latini historici meminerunt, hoc tantum discrimine quod alii ad annum referunt 763, cum coepit Octobri mense, alii ad 764, cum maxime saeviit Januario et Februario: praeterea agit de legatis tum regiis, tum pontificiis Constantinopolim missis; et praecipue de Ecclesiae rebus tunc tranquillis Pippini opera, qui plane omnes sunt characteres anni 764. Nihilominus hanc epistolam malunt esse datam an. 758, difficillimis iis temporibus, cum Desiderius Beneventanum et Spoletanum duces tanquam rebelles insequebatur, damnaque quae poterat majora pontifici et Romanis inferebat. XXIV. Inde autem actum est ut una et triginta ex epistolis novem tribuerint anno 757, undecim 758, novem autem annorum consequentium cuique singulas (0145B)aut binas litteras ascribant. Quod per se ipsum patet quam falsum sit. Cum enim pleraeque sint responsa regis epistolis; advenientibus ac redeuntibus missis aliquod spatium temporis permitti aequum est, ne monachi, duces, episcopi, aliique illustres viri qui missorum munere fungebantur, diu noctuque tabellariorum instar per dispositos equos huc illuc discurrisse videantur. Nihil dico de tam multis inter se pugnantibus, quae tot epistolas in unum annum congerendo obtruduntur: cujusmodi sunt hostilia ferre et pacem colere (epist. 18 et 23, al. 15 et 30), Sergium archiepiscopum Ravennatem Romae litibus implicitum esse, et Ravennae litteras a regia urbe et a fidelibus Veneticis accipere, quas mittat Romam (13 et 26, al. 27 et 28). Denique Desiderii regis foedus cum Graecis percussum contra Ravennam narrari per pontificem Pippino; et ab eodem hunc rogari ut Desiderium jubeat sibi opem ferre contra Graecos (18 et 26, al. 15 et 28). Quae omnia, etiamsi minime pugnarent inter se, incredibile est septem iis mensibus (0145C)evenisse, qui ad Paulum pertinent, anni 757, videlicet a die 29 Maii, cum consecratus fuit, ad anni exitum. De undecim iis epistolis in sequentem annum 758 congestis quid sentiendum, historia Marini presbyteri nuper allata abunde docet. Itaque coerceri hanc libertatem oportet, sin minus certo, saltem probabiliori ordine, et a veritate nullatenus abhorrente, collocatis Pauli etiam epistolis, quarum rectam chronologiam statuere 131 parvi interest. Namque id necessario praestandum est de longe pluribus majorisque momenti, quas dedit Adrianus ad Carolum regem, super novo amplissimoque ecclesiasticae ditionis, praecipue post exactos Langobardos, incremento; ex quarum motione recentiorum opinionibus adjumenti plurimum accessit. XXV. Caeterum, antequam de his epistolis dicendi finem facio, id praecipi velim animo, quod ipsis a Pauli temporibus, cum supremam pontificis potestatem in sua ditione omnes norunt, missi regii, tam (0145D)in exarchatu et Pentapoli, ad quas provincias Ecclesiae ditionem coarctant, quam Romae et in ejus ducatu, auctoritate non modica usi sunt. Sic Widmarus et Gerbertus abbates, atque Hugbaldus vir illustris, coram pontifice Langobardorum missis diligenter examinatis in conventu Pentapolensium aliorumque hominum ex civitatibus pontificiis, causam invasionum cognoverunt (epist. 29, al. 17). Pari modo Andreas et Gundericus regii missi causam aliam cognoverunt, inter pontificem et Langobardos (epist. 29, al. 17). Pari modo Andreas et Gundericus regii missi causam aliam cognoverunt, inter pontificem et Langobardos (epist. 39, al. 14). Demum Wilcharius episcopus, Dodo et Wichardus regii missi data opera Romam directi sunt, ut causam restitutionum inter eumdem pontificem et Langobardos discuterent (ep. 42, al. 19). Haec vero quid aliud sunt quam placita per quam similia eorum quorum unum e situ erutum exaggeratur Pii Ludovici aevo, ut pontificia auctoritas labefactetur? Equidem inter placita missorum Pippini regis ejusque nepotis discrimen istud video, quod alicujus (0146A)ex Ludovici missorum placitis documentum ipsum emersit (Mabill., Ann. Ben. tom. II, append. n. 52); Pippini autem, quin etiam Caroli filii ejus placita, licet litteris mandata non fuerint aut exciderint, certa nihilominus sunt, quippe quae in Codicis Carolini epistolis memorantur. Cumque Pippinianos missos nonnisi pontifice volente ac regem id flagitante, auctoritate usos esse liquido constet, perinde sentiendum est de Ludovici Pii et successorum missis, imo etiam de ipsis imperatoribus, quorum nonnulla exstant placita vel Romae habita, decernentibus una simul pontifice et imperatore. Tametsi, ad imperatores quod attinet, constitutum erat eos inter et pontifices quemadmodum utraque auctoritas ad rerum administrationem conveniret, quod suo loco planum fiet. Caeterum ex Pauli litteris regiorum missorum auctoritatis in ditione pontificum origo et indoles luculentissime eruuntur. XXVI. Relegantur laudatae nuper epistolae placitorum (0146B)testes: « Juxta id quod petendo direximus, praefatos ad nos vestros videmini direxisse missos, qui apud Langobardorum imminerent regem pro diversis sanctae Dei Ecclesiae causis ac justitiis, et in nostro assisterent solatio. » 132 Item: « Excellentiae vestrae direximus ut vestrum annuissetis dirigere missum, quatenus ejus praesentia inter partes justitiae pervenissent. » Et alibi (ep. 34, al. 18): « Confestim vestrum dignemini dirigere Desiderio Langobardorum regi missum, ut, si necessitas fuerit, significatum auxilium nobis pro incursione eorumdem inimicorum impertire debeat . . . Deprecantes et hoc a Deo institutam excellentiam vestram, ut ad nos hoc adveniente Martio mense vestrum dirigere jubeatis missum, qui hic Romae nobiscum demorari debeat, et ipse si necessitas exigeret, apud Desiderium imminere. » Quae alibi etiam repetita (epist. 27, al. 37). Quod si ne tum quidem, cum de tuenda Romanae Ecclesiae ditione res erat, citra pontificis auctoritatem, ut postremae istae docent epistolae, (0146C)Franciae regem gessisse in eadem aliquid compertum est, quidquid igitur auctoritatis, aut belli, aut pacis tempore adhibuisse invenitur rex Franciae per suos missos, delegatio erat supremae pontificiae tam in veteri dominio, seu Romana provincia, quam in recens addito exarchatus et Pentapolis. Pippinum Carolus imitatus fuit, ut videbimus suo loco. Ac de Pippino quidem ne annalista quidem Italus mussitare quidquam ausus est. Quod quanto cum eorum temporum quae secuta sunt Pippinum detrimento fecerit, patet ex vera indole regiae auctoritatis in ditione pontificia per annos quatuordecim quibus idem Pippinus amplificatae per se ditioni ecclesiasticae superstes fuit. Cum enim Carolus ne latum quidem unguem a paterno exemplo discesserit, quandiu Francorum et Langobardorum rex fuit, nihil sibi arrogavit auctoritatis in pontificum ditione, quam longe lateque auxit: et cum anno 800 invitus est assecutus coronam imperialem, Leo III, qui tantam in Occidente majestatem instituit, (0146D)divi Petri successores auctoritate non exuit, qua septuaginta amplius annis fruiti erant, sed formidabiliorem eam reddidit audaciae nonnullorum ex subditis, imperiali majestate defensam. Caeterum quod praedictus auctor de suprema pontificum auctoritate non potuit, de ipsa donatione Pippiniana facere molitus est. (An. 757) Carolinam pro Pippiniana posuit; Anastasium et Leonem Ostiensem insimulavit inscitiae; exarchatus limites definivit, abs re omnia. Quota quantaque fuerit donatio Pippini regis, e Stephani II litteris vidimus: quae civitates a Langobardorum rege Desiderio non fuerint restitutae; quae invasiones ab eodem factae, et quae multiplex ac certa ejusdem regis confessio fuerit pontificiae dominationis, tam in Romana provincia quam in exarchatu et Pentapoli, sequentes Pauli epistolae, quibus necessario haec pauca praemisimus, uberrime demonstrabunt. XII. 133 EXEMPLAR EPISTOLAE. Ubi Paulus diaconus et electus sanctae Romanae Ecclesiae significans de transitu Stephani papae, per Immonem missae, missum domni Pippini regis.( An. Dom. 757, Cod. Car. XIII, chron. 12.) (0147A) ARGUMENTUM.--Ante consecrationem schismate dilatam, fratris mortem et sui electionem nuntiat Pippino. Immonem regium missum qui supervenerat, se ait detinere optimatum consilio, quoad consecretur; tum remittendum cum suis apostolicis missis, ut secum amicitiam et societatem quae cum Stephano fratre fuerat, instaurent.

Domno excellentissimo filio Pippino regi Francorum et patricio Romanorum Paulus diaconus, et in Dei nomine electus sanctae sedis apostolicae.

(0147B)Cum gravi gemitu, et immenso moerore cordis innotescimus a Deo protectae excellentiae tuae, potentissime victor rex, Dei vocatione, de hac luce, ad aeternam requiem esse subtractum sanctae recordationis dominum et germanum meum Stephanum papam. In cujus etiam transitu, 134 et ipsi lapides, si dici potest, nobis conflentes lacrymaverunt, in cujus apostolatus ordinem a cuncta populorum caterva, mea infelicitas electa est, et dum haec agerentur, convenit Romam Imo, Christianissimae excellentiae tuae missus, et cum eo loquentes, una cum nostris optimatibus, aptum perspeximus eum hic detineri [ L., G., detinere], donec Dei providentia sacra apostolica benedictione illustrati fuissemus, et tunc plenius satisfactus de nostra, vel cuncti (0147C)[ Forte, populi] puritate, et dilectione quam erga tuam benignissimam excellentiam, et cunctam gentem (0148A)Francorum gerimus, eum ad vos repedandum, cum nostris missis apostolicis absolveremus, quoniam nos pro certo agnoscas, excellentissime et a Deo protecte noster, post Deum, auxiliator et defensor rex, quod firmi et robusti usque ad animam et sanguinis nostri effusionem in ea fide, et dilectione, et charitatis concordia, atque pacis foedere, quae praefatus [ L., praelatus] beatissimae memoriae dominus, et germanus meus sanctissimus pontifex vobiscum confirmavit, permanentes, et cum nostro populo permanebimus usque in finem. Unde et indesinenter extensis palmis ad coelum pro vitae incolumitate excellentiae tuae, atque dulcissimorum filiorum, et excellentissimae reginae sospitate, Domini Dei nostri exoramus clementiam tuam, ut semper tuum auxilium (0148B)et firmissima protectio extendatur super nos. Incolumen excellentiam tuam gratia superna custodiat.

XIII. 135 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM REGEM PER WULFARDUM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones et uberrimae laudes pro defensione sanctae Dei Ecclesiae, poscens adjutorium contra Langobardos, eo quod ipsi Langobardi in magna arrogantia permanentes, et Justitias sanctae Dei Ecclesiae minime reddentes .( An. Dom. 757, Cod. Car. XXVII, chron. 13.) ARGUMENTUM.--Allatum a Wulfardo Pippini misso una cum litteris sabanum, quo Gisela regis filia e sacro fonte extersa fuerat, inter missarum solemnia accipit in ara sanctae Petronillae, et tanquam (0148C)regiam filiam suscepisset ex eodem sacro fonte, compatrem in posterum appellat Pippinum. (0149A)Respondet per eumdem Wulfardum ita esse ut audierat; Desiderium videlicet promissis non stetisse, neque se eorum aliquid quae per suos legatos nuntiaverat, accepisse; missum suum regiis adjungere; et nuntiare quae hucusque evenerunt; de Sergio archiep. Ravennae in Urbe litibus implicito laborare, ut suae restituatur Ecclesiae; Wulcharium Nomentanum episcopum, qui cum fratre Stephano in Franciam ierat etiam atque etiam commendat.

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum, et patricio Romanorum, Paulus papa.

Lator praesentium litterarum solertissimus Wulfardus, eximietatis vestrae fidelissimus, plenas jocunditate nobis attulit litteras, quas et cum ingenti laetitia mancipantes, atque lectioni reserantes, (0149B)magna exsultatione ovantes relevati sumus, agnito scilicet per eas praefulgidae excellentiae vestrae dilectionis affectu erga apostolorum sanctam Romanam Ecclesiam, atque fautorem vestrum, 136 coelorum regni janitorem, principem apostolorum, beatum Petrum a vobis exhibito; qua de re juges omnipotenti Deo efficacius persolvimus grates, profecto dum tam praecipuum fortissimumque virorum, his in diebus sanctae suae contulit Ecclesiae tutorem.

Interea, Christianissime, Dei providentia, victor rex, gemina festivitatis peregimus gaudia, in eo quod optata cordis adepti desideria, in vinculo spiritalis foederis pariter sumus adnexi; praefatus nempe sodalitatis vestrae illustris missus pretiosissimum (0149C)nobis supernae gratiae munus attulit sabanum videlicet, in quo nostra dulcissima atque amantissima (0150A)spiritalis filia, sacratissimo lavacro abluta, suscepta est; quem, et cum magna jocunditate, aggregata populi cohorte, infra auram [ F., aram] sacrati corporis auxiliatricis vestrae beatae Petronillae, quae pro laude aeterna memoriae nominis vestri, nunc dedicata dinoscitur, celebrantes 137 missarum solemnia, cum magno gaudio suscepimus, et per allatum eumdem sabanum, eam, tanquam praesentaliter, nos suscepisse gaudemus. Unde quia amor fidei vestrum benignum ignivit cor nobis per vinculum spiritalis foederis adhaerendum: juxta quod domno et germano meo, beatae recordationis, sanctissimo Stephano papae spopondistis, magnas gratiarum actiones a Deo protectae excellentiae vestrae persolvimus, implorantes crebro divinam misericordiam ut aevis (0150B)[ F., longaevis] vos ac prosperis in solio regni conservans tueatur temporibus, et magno gaudio de ipsius spiritalis nostrae filiae perfecta aetate vos jocundari permittat, ad exaltationem sanctae suae Ecclesiae .

Et quia copiosa nobis, ipsa Spiritus sancti scilicet compaternitatis gratia, quae, opitulante Deo, internos rata consistit, auctoritas fiduciam contulit, peto et deprecor, benignissime spiritalis compater, optime rex, ut coeptum redemptionis Dei Ecclesiae, et plenariae justitiae beati Petri perficere jubeas bonum opus; direxit quippe nobis insignis bonitas vestra, per suos affatos [ F., affatus], sibi innotescere adversantium causarum eventus, unde certam a Deo protectam eximietatem vestram reddimus, nihil nos usque (0150C)hactenus recepisse de his quae per nostros legatos (0151A)excellentiae vestrae petendo mandavimus; solite namque perfidi et maligni illi in magna arrogantia cordis permanentes, nequaquam inclinantur justitiam beati Petri restituere. Tamen omnia qualiter acta sunt, referentibus vestris missis agnoscere potestis: et subsequentem nostrum missum ad vos dirigimus, dignas vobis gratias de omnibus referentes, et cuncta per eum eximietati vestrae dirigimus in responsis de his quae in antea provenerint. Sergio vero archiepiscopo, 138 juxta id quod vestrae innotuit excellentiae, indesinenter imminemus ut suae restituatur ecclesiae. Petimus autem excellentem bonitatem vestram, ut reverendissimum et sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum Wulcharium [ Lamb., Wilcharium], sicut praefatus beatae recordationis (0151B)domnus et germanus meus, sanctissimus Stephanus papa, eum benignae eximietati vestrae commendavit, in omnibus commendatum habere jubeatis. Hic praelibatis, trinus et unus Deus noster sua vos extensionis dextera protegat, cum dulcissima conjuge, excellentissima regina, spiritali nostra commatre, atque amantissimis vestris meisque filiis in solio regni sospites permanentes, et in praesenti vita et in aeterna beatitudine uberrime concedat valere. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XIV. 139 ITEM EXEMPLAR GENERALE EJUSDEM PAPAE AD CUNCTUM EXERCITUM A DEO PROTECTUM REGNI FRANCORUM, In qua continentur gratiarum actiones et uberrimae benedictiones, pro certamine eorum, et ut magis in servitio Dei omnipotentis et sanctae Dei Ecclesiae certando perseverent, animum domini Pippini regis ad hoc peragendum excitent .( An. Dom. 757, Cod. Car. XXII, chron. 14.) (0151C) ARGUMENTUM.--Proceribus cunctis et exercitui Francorum (0152A)gratias agit ob navatam cum rege, novo Moyse ac novo Davide, operam pro Ecclesia liberanda, et catholica fide asserenda. Peculiares Ecclesiae filios appellat: mercedem a Deo per beatum Petrum pollicetur. De barbaris gentibus triumphum ad fidei servandam integritatem, et ad Ecclesiae incrementum, ominatur.

Paulus servus servorum Dei, omnibus dilectis nobis episcopis et venerabilibus presbyteris, et abbatibus atque religiosis monachis, gloriosis etiam ducibus et comitibus, seu universae Christo dilectae generalitati exercitus a Deo protecti regni Francorum constitutis.

Considerantibus nobis, et velut ignitam coram nostris aspectibus splendifluam, Christo amabilis fortitudinis vestrae fidem, et laboriosum certamen adhibentibus, (0152B)quod liberationi sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae, quae vos verbo praedicationis, peculiaritatis modo sinceros genuit filios, exhibere totis nisibus studemini [studetis], magna nobis admirandi inhaeret qualitas, et haec [ L. et G., et ob hoc] laudis praeconia vestro nomini et benedictae generationi proferre in universo non desistimus orbe terrarum. O dulcissimi atque amantissimi nobis, quam vicissitudinis 140 repensationem vestro exercitui conferemus? Aut quae thesaurorum copiae dignae sint ad tot beneficiorum praesidia, quae sanctae Ecclesiae contulistis? Et licet in hoc mentis consideratio, et possibilitas coarctetur vobis digna rependere, verumtamen est judex justus in coelis Dominus Deus noster, qui digna vestrorum retribuet operum (0152C)merita. Vere enim elevatum [ Lamb., exaltatum] est nomen gentis vestrae super multas generationum nationes, et regnum Francorum vibrans emicat in conspectu Domini: quod talibus benignissimis Dei catholicae et apostolicae sanctae Ecclesiae liberatoribus praeornatur regibus; novus quippe Moyses novusque David in omnibus operibus suis effectus est Christianissimus, et a Deo protectus filius, et spiritalis compater (0153A), dominus Pippinus, Dei nutu victoriosissimus rex, per quem exaltata Dei Ecclesia triumphat, et fides catholica ab haereticorum telo illibata consistit.

Et vos quidem, charissimi, gens sancta, regale sacerdotium, populus acquisitionis, cui benedixit Dominus Deus Israel, gaudete et exsultate, quia nomina vestra regumque vestrorum exarata sunt in coelis, et merces vestra magna est coram Deo et angelis ejus. Firmum quippe, beatissimum Petrum apostolorum principem, cui a Redemptore nostro ligandi solvendique peccata in coelo ac in terra concessa est potestas, adepti estis protectorem; sed omnipotens Dominus, ejusdem sui apostoli intercessionibus, 141 benedicat, protegat, atque confortet et corroboret (0153B)Deo amabilem communitatem vestram, actusque vestros in beneplacito suo disponat, tribuens vobis a coelo victoriam, fines [ L., G., terminos] vestros dilatet, subjiciens excellentissimis regibus vestris omnes barbaras nationes, ad [ Ms. om. ad] perfectam liberationem et exaltationem sanctae universalis Dei Ecclesiae et fidei orthodoxae integritatem, detque vobis ea sapere quae illis sunt placita, et multo amplius corda vestra in amore beati Petri et ejus apostolicae sedis illustret, fidelique studio ejus praeceptis apostolicis obtemperantes, vestrorumque regum mandata observantes, et praesentis vitae cursum [ Gent., cursus] cum victoria, et bona fama exsequi, et aeterna gaudia cum coeli civibus perfrui mereamini

XV. ITEM EXEMPLAR EPISTOLAE GENERALIS POPULI SENATUSQUE ROMANI, AD DOMNUM PIPPINUM REGEM DIRECTAE, In qua continentur gratiarum actiones, et de litteris, quas dominus Pippinus rex eidem populo direxit pro fide servanda erga sanctam Dei Romanamque Ecclesiam, et dominum Paulum apostolicum. ( An. Dom. 757, Cod. Car. XXXVI, chron. 15.) (0153C) ARGUMENTUM.--Senatus populusque Romanus a Pippino admoniti fidelitatis erga apostolicam sedem (0154A)et pontificem, respondent se semper fideles subditos futuros pontificis, quem meritis laudibus prosequuntur. Hortantur regem ut pro catholica fide et Ecclesia certare non cesset, aeterna praemia consecuturus. Magnopere eum commendant: certas eidem victorias de adversariis omnibus a Deo precantur

Domno excellentissimo, atque praecellentissimo, et a Deo instituto magno victori Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, omnis senatus atque universa populi generalitas 142 a Deo servatae Romanae urbis.

Si interius mente operum vestrorum studia humanus voluerit sensus pensare, nihil, ut opinamur ad horum vicissitudinem dignum potest existimari, aut in hac temporali vita rependi, sed tantummodo illa (0154B)sunt consideranda vobis retribui a justo judice Domino Deo nostro, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se: haec nempe vobis digna est retributio, dum nimirum vestro certamine sancta Dei Ecclesia, atque Christianorum orthodoxa fides dinoscitur esse defensa; omniumque nostrum constant procurata salutis remedia; et quia [ Lamb. add. per te], praecellentissime domine rex, dignatus est Deus noster redemptionem suae sanctae Ecclesiae nostrumque omnium operari, merito nos convenit operum ejus mirabilia decantare, consona cum propheta canentes voce: Quoniam magnificata sunt opera tua, Deus, omnia in sapientia fecisti, repleta est terra mirabilibus tuis (Psal. CIII). Quis enim loquatur potentias (0154C)Domini, auditas faciat omnes laudes ejus (Psal. CV)? Laetantur enim coeli et exsultat terra in eo quod talem Dominus Deus noster suae sanctae Ecclesiae contulit defensorem; per quem cum fiducia nomen Domini in sancta aula ejus glorificatur.

Directas itaque praecellentissimae ac Christianissimae benignitatis vestrae litteras magno honoris affectu acceptantes suscepimus, et ita in earum susceptione laetati sumus, tanquam si vestram excellentiam praesentialiter conspiceremus, gemina festivitatis 143 gaudia (0155A)nobis inferentes, dum vestram laetitiam amplissime comperimus; quoniam nihil nobis dulcius, domine rex, in hac vita existit, quam de vestris prosperitatibus gratulari, dum vestra salus nostra post Deum est securitas. At vero in ipsis vestris mellifluis apicibus nos salutari providentia vestra, et admonere praecellentia vestra studuit, firmos nos ac fideles debere permanere erga beatum Petrum, principem apostolorum, et sanctam Dei Ecclesiam, et circa beatissimum et coangelicum spiritalem Patrem vestrum, a Deo decretum dominum nostrum Paulum summum pontificem et universalem papam, pro quo omnino laetati sumus in tam vestra prudentissima admonitione. O quanta divina aspiratione interna viscerum nostrorum praecordia in nobis, vestris fidelibus, redundant!. (0155B)Vere enim, domne rex, profecto Spiritus Dei in vestro mellifluo inhabitat corde, et ideo tam salutari consilio vestros bene cupientes admonere studuistis; nos quidem, praecellentissime regum, firmi ac fideles servi sanctae Dei Ecclesiae, et praefati [ Lamb., praelati] ter beatissimi et coangelici spiritalis Patris vestri, domni nostri, Pauli summi pontificis et universalis papae consistimus, quia ipse noster est Pater et optimus pastor, et pro nostra salute decertare quotidie non cessat, sicut et ejus germanus, sanctae recordationis, beatissimus dominus Stephanus papa, fovens nos et salubriter gubernans, sicut revera rationales sibi a Deo commissas oves, dum nimirum et mitissimus et vere in omnibus misericors existit; imitator effectus beati Petri, cujus vices (0155C)gerit, et dum ejus vicarius consistit, nos quidem, excellentissime ac Christianissime domne rex, firmam fiduciam in hujuscemodi vestra habemus pollicitatione, sed obnixe deprecamur, et tanquam praesentialiter vestris regalibus provoluti vestigiis, petimus, etiam et per nos beatus Petrus vestram aggreditur excellentiam, ut jubeas, benignissime regum, nosterque post Deum defensor, ita solite decertare ac disponere, ut perfecta sanctae Dei Ecclesiae exaltatio, et fidei nostrae orthodoxae, omniumque 144 nostrum profligetur [procuretur] defensio: petentes et hoc coram Deo vivo, qui vos in regem per suum apostolum beatum Petrum ungi praecepit, ut dilatationem hujus provinciae a vobis de manu gentium (0155D)ereptae perficere jubeatis, et in eo, quod coepistis, (0156A)bono permaneatis opere, quatenus in magna securitatis quiete degere valeamus, et ex hoc aeternam vobis in coelo exoratam retributionis mercedem recipiatis, quoniam maximam, post Deum, et beatum Petrum, in vestri fortissimi regni brachio possidemus spem, et credimus in omnipotentis Dei nostri misericordiam quod amplissime nobis ea nostra ipsa spes operum vestrorum inferat fructum.

Exaudi, domine rex, supplicationem nostram omnium bene cupientium vobis, et libentissime aures tuas accommoda in hoc ipsum quod postulamus; sic te exaudiat Dominus in omnibus tuis petitionibus. Tu enim, post Deum, noster es defensor et auxiliator, et si omnes capitis nostri capilli linguae effecti fuerint, non valebunt ob tanta vestra beneficia dignas (0156B)referre gratiarum actiones. Verumtamen in quantum mens nostra valet, laudis vestrae praeconia in omnibus gentibus divulgamus; unde elevatis oculis extensisque palmis ad aethera, Dominum Deum nostrum immensis exoramus precibus, sua vos foveri gratia, mittens angelum potentiae suae propugnatorem ante faciem vestram, qui omnes adversarios vestros expugnans, vestris subjiciat vestigiis, regnique vestri dilatet terminos, et victoriam vobis e coelo concedat, ad perpetuam atque perennem sanctae Dei Ecclesiae, et nostram immensam securitatem, aevisque ac felicissimis temporibus regale culmen vobis ac excellentissimae dominae reginae, atque praeclaris vestris natis excellentissimis regibus concedat possidendum, et aeterna praemiorum cum sanctis et electis multipliciter (0156C)tribuat gaudia. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XVI. 145 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM REGEM PER LANGBARD DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones et uberrimae benedictiones pro vita et incolumitate ipsius, vel domini Caroli et Carlomanni, nobilissimis liberis ejus, volens adjutorium obtinere, cum multis adjurationibus contra Langobardos, et in embolum [embolo] continetur praeceptum, quod Marino presbytero direxit, de titulo Chrysogoni, et de libris quos ei transmisit .( An. Dom. 757, Cod. Car. XXV, chron. 16.) ARGUMENTUM.--Binis a rege acceptis litteris respondet. Primis allatis a Langbard misso regio amoris erga beatum Petrum et benevolentiae in se (0157A)testibus, monendo ut perficiat quae Stephano fratri suo promisit. Alteris sibi redditis a propriis missis ex Francia redeuntibus, mittendo bullam concessionis tituli sancti Chrysogoni Marino presbytero juxta regiam petitionem. Praeterea libros aliquot mittit, tum sacros tum profanos, et horologium nocturnum

Domno excellentissimo filio, et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Properans ad nos harum litterarum transvector, Langbard scilicet, illustris vir, fidelis eximietatis vestrae missus, detulit vobis [ Lamb., nobis] nectaream atque florigeram a Deo protectae excellentiae vestrae syllabarum relationem, cujus adnexam paginam enucleatius perscrutantes, quae textus ejus loquebatur, ad singula comperimus. 146 In ipsis quippe sublimitatis (0157B)vestrae affatibus desiderabilem nobis et super omnia hujusmodi [ Lamb., hujus mundi] delectamenta amplexabilem [ L., G., amplectabilem] sospitatis vestrae laetitiam agnoscentes, uberiore nostri animi ovantes gaudio, maxime sumus relaxati in id quod optata nostri promeruimus comperire cordis, et postmodum nostris a vestris Deo imitabilibus vestigiis, revertentibus missis, et in ea ipsa vestrae prosperitatis gaudia deferentes a nobis [ L., deferentibus a vobis] in responsis, gemina exsultationis jocunditas nostro inserta est cordi. Nam et dum in auribus omnis sacerdotum cleri, etiam optimatum et reliqui populi, ampliata vestra insonuisset prosperitatis laetitia, et ex hoc nimio gaudio repleti gratulantes, (0157C)exsultarunt una nobiscum in Domino, agnita nimirum proprii, post Deum, defensoris sospitate.

Porro, excellentissime et a Deo servate fili, spiritalis compater, vehementi dilectione vos erga amorem apostolorum principis beati Petri, atque circa nostram charitatem vos flagrare experimento didicimus, praesertim dum ipsa excellentiae vestrae epistola charitatis calamo cernitur esse conscripta; etenim ex corde lingua tinxerat quae in chartae refundebat paginam. Quam ob rem magnas gratiarum actiones a Deo protectae excellentiae vestrae referimus, quoniam dum nimirum divina te clementia, per interventum sui principis apostolorum, defensorem atque opitulatorem, benignissime rex, sanctae suae constituit Ecclesiae, cura vestrae eximietati insistat (0157D)perfectam redemptionem istius provinciae atque exaltationem hujus sacrosanctae Ecclesiae procurare. Unde Domini Dei nostri, una cum universo populo nobis commisso, imploramus clementiam, ut sua vos protegat gratia, et victoriam vobis de coelo ministrans, cunctas barbaras nationes vestris subjiciat (0158A)vestigiis, et longaeviter regni gubernacula faciat promereri, una cum dulcissima vestra conjuge, excellentissima regina, spiritale nostra commatre, et vestris nostrisque amantissimis natis domno Carolo et Carlomanno potentissimis regibus, et domna Gisila excellentissima, et vitae aeternae cum electis Dei concedat gaudia.

147 Peto itaque et deprecor te, excellentissime fili et spiritalis compater, atque per omnipotentem Deum et corpus beati Petri, cujus et optimus fidelis existis, conjuro et maximis supplicationibus deposco, quatenus jubeas [ Lamb., lubeas] sedule in tuo sancto et a Deo inspirato mellifluo corde confertum [compertum] retinere illud quod vos sanctae recordationis domnus et germanus noster beatissimus Stephanus (0158B)papa, Dei nutu admonuit atque deprecatus est peragendum, et in ea charitate atque amicitia permanere, cunctaque qualiter vos terribili adhortatione petiit ad id implere et effectui mancipare jubeatis [ Lamb., lubeatis], ut perfectam mercedem et repositam plenissime redemptionis nostrae coronam a justo judice omnium conditore, Domino Deo nostro, qui vos in regem unxit, consequi mereamini, et gaudia aeterna beatitudinis cum sanctis et electis Dei, dum plebem Dominicam perfectius liberans, atque sanctam Dei Ecclesiam defendens, divinae majestati illaesum a saevientium malitia praeservaveris, pro quo, et magna [ Lamb., magnam], post Deum, benignissime rex, in tuae pollicitationis sponsione, quam beato Petro contulisti, spei gerimus fiduciam, (0158C)una cum omni populo istius provinciae a vobis redempto .

Salutant itaque communem excellentiae vestrae Christianitatem cuncti sacerdotes et clerus istius sacrosanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae. Salutant vos et cunctus procerum senatus atque diversi populi congregatio, optantes una nobiscum de vestra amplissima prosperitate et uberrima laetitia diu gaudere, et in Domino Deo salutari nostro exsultare. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

EMBOLUM.

148 Per aliam quippe epistolam suam, a Deo protecta eximietas vestra, sicut certe suo benecupienti (0158D)patri direxit, quatenus titulum protectoris vestri beati Christi martyris Chrysogoni cum omnibus sibi pertinentibus dilectissimo atque fidelissimo vobis [ Lamb., nobis] Marino presbytero concedere deberemus. De quo et praeceptum nobis [ Lamb., vobis] dirigi petistis, quod nempe ob vestram dilectionem, (0159A)et in eo quod fidelis vester nosterque idem sanctissimus atque dilectissimus Marinus presbyter existit, praefati tituli praeceptum, cum omnibus locis et possessionibus sibi pertinentibus, urbanis vel rusticis, vobis exaratum atque manu nostra roboratum, per harum latorem direximus eximietati vestrae deportandum. Direximus etiam excellentiae vestrae et libros, quantos reperire potuimus, id est, Antiphonale et Responsale, in simul Artem grammaticam [ F., dialecticam] Aristotelis, Dionysii Ariopagitae libros, Geometricam, Orthographiam, Grammaticam, omnes Graeco eloquio scriptores, nec non et horologium nocturnum.

XVII. 149 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM REGEM, PER GEORGIUM EPISCOPUM, STEPHANUM PRESBYTERUM, SEU RADPERTUM, MISSOS DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones pro defensione sanctae Dei Ecclesiae, et praefatus papa poscens, ut dominus rex Pippinus Desiderio regi suo [Lamb., suos] obsides restitueret, et pacis foedera cum eo confirmaret .( An. Dom. 758, Cod. Car. XXIX, chron. 17.) (0159B) ARGUMENTUM.--Per suos missos Georgium episc. et Stephanum presb., cum Rodberto regio euntes, nuntiat Desiderium venisse Romam, atque Imolam se restituturum promisisse, modo suos obsides, qui apud regem erant, reciperet. Rogat ut eos reddat, foedusque jungat cum Langobardorum rege, fiatque auctor publicae tranquillitatis. Scripta ex Desiderii voto.

(0159C)Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Dum tam copiosam omnipotens Deus suae benignitatis humano generi crebro irrogat misericordiam, valde administrandum [ Lamb., admirandum] est quid retribui ejus potentiae divinae, aut quas carminum (0160A)laudes longanimitati ipsius humana fragilitas referre valeat; quod quidem nos, tanto ejus relevati beneficio, licet meritis nequaquam suffragantibus, nos ejus potentiae melodicas persolvemus grates; tamen, juxta Psalmographi monita: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini incessanter invocabo (Psal. CXV), inquiens: Magnus es, Domine, et magna opera tua (Tob. XIII). Magnificat namque anima mea Dominum (Luc. II); caro et lingua benedicit, quoniam respiciens respexit super humilitatem nostram, et ad tam praecipuum pontificale culmen, non nostris prosequentibus meritis, provexit; 150 quamobrem dum, eo dignante, mediator Dei et hominum speculator animarum institutus sum, commissa sic apostolaris cura provocat atque hortatur omnino et indesinenter (0160B)compellit salutem populi Dei pio studio procurare, et pacem in cunctis gentibus cum magna cordis constantia praedicare, quoniam profecto beatitudinis gratiam promerentur, qui intrepide illam praedicare maluerint; scriptum quippe est: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). Et rursum: Quam speciosi pedes evangelizantium bona! (Rom. X.) Etenim, excellentissime fili et spiritalis compater, quoniam Deus omnipotens ex utero matris suae [ Gent., tuae] te praedestinatum habens, ideo te benedicens et in regem ungens, defensorem te et liberatorem sanctae suae Ecclesiae constituit. Pro quo ea quae ad utilitatem ipsius sanctae Dei Ecclesiae respiciunt, per hos nostros apostolicos apices benignae (0160C)excellentiae tuae deprecandum maturavimus. Agnoscat siquidem excellentissima bonitas tua, quia conjungens [perveniens] ad limina apostolorum excellentissimus filius noster Desiderius rex, pacifice atque cum magna humilitate; cum quo salutaria utrarumque partium locuti sumus, et pollicitus est nobis restituere civitatem Immolas [ Lamb., Imulas], (0161A)ea videlicet ratione ut nostros ad tuam excellentiam dirigere debeamus missos, et suos obsides, quos ibidem ad vos habere videtur, recipere debeat, et pacem cum eo confirmare studeatis.

Unde petimus te, excellentissime fili et spiritalis compater, ut jubeas ipsos obsides praedicto filio nostro Desiderio regi restituere, 151 et pacis foedera cum eo confirmare, et in magna amicitia cum eo conversari, ut, annuente [ Lamb., favente] Deo, tuis laetabundis temporibus populus Dei utrarumque partium in magna securitate, et pacis quiete degere valeat, quatenus longaevum te omnipotens Deus in solio regni conservare dignetur. Ideo enim direximus praesentes nostros fidelissimos missos, id est, reverendissimum et sanctissimum fratrem et coepiscopum (0161B)nostrum Georgium, atque dilectum filium nostrum Stephanum presbyterum, una cum Rodberto vestro misso, ad vestram a Deo servatam excellentissimam prudentiam, ut ea ipsa eximietati vestrae enarrare debeant. His praemissis, petimus divinam misericordiam, ut aevis [longaevis] ac laetabundis temporibus in solio regni piis inhaerens [ Lamb., inhaerentem] operibus, conservare dignetur, et vitam aeternam concedat. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XVIII. 152 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM REGEM PIPPINUM MISSA PRO DEFENSIONE SANCTAE DEI ECCLESIAE, Significans quod Desiderius Pentapolin depraedavit, et omnia alimenta populi ferro et igne consumpsit, et quia Albinum [Lamb. et Gent., Alboinum] ducem Spoletinum in vinculis detrusit, et quia dux Beneventanus, in Osorotana [L., Otorontana; G., Otoritana] civitate retrusus, alium ducem Argisem in Benevento constituit, et quia locutus est cum misso imperiali Georgio, et invitavit exercitum imperatoris in Italia contra Ravenna, et exercitum de Sicilia contra Otorantanam civitatem, et professus est eam tradere partibus imperialibus, vel aliis pluribus capitulis .( An. Dom. 758, Cod. Car. XV, chron. 18.) (0161C) ARGUMENTUM.--Iisdem missis data clanculum alia epistola narrat se duplici litterarum exemplo, quas verebatur ne Langobardi interciperent, scripsisse de impietate et crudelitate Desiderii. Nunc iterum scribit, Pentapolenses ab eodem rege male habitos: Alboinum Spoletanum ducem, et Liutprandum (0162A)Beneventanum, qui se subjecerant Pippino, petitos armis tanquam rebelles: huic Hydruntum elabenti ob metum suffectum esse Arigim Desiderio acceptum, illum cum suis aliquot satrapis vulneratos et conjectos in carcerem. Eumdem Desiderium accersisse Neapoli Georgium imperialem missum, qui fuerat in Francia, cum eo percussisse foedus, una Ravennam expugnaturos, classeque Sicula adjuncta Hydruntum obsessuros. Postmodum venisse Romam, monitumque ut quemadmodum promiserat coram Folrado et Rodberto, regiis missis, restituturum se Imolam, Bononiam, Ausimum, Anconam, ita nunc restitueret, renuisse ac fidem fefellisse. Eum contra perjurum hominem obtestatur: se ait detinuisse Rodbertum, ut omnium spectator esset; ab eodem et a suis missis plura nuntiatum iri: litteris ex voto Desiderii scriptis nullam fidem esse adhibendam. In embolo res est de muneribus ab se missis Pippino filiisque regibus.

(0162B)Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Quoties perspicua eximietatis vestrae merita, mystica 153 consideratione cernens, cordis oculis confero; oppido me admirari convenit intemeratam superfluamque excellentiae tuae mentis constantiam, et ferventissimum affectum, quod [quem] circa Dei amorem et ejus principis apostolorum incessanter [ Lamb., instanter] gestas, quoniam Deo magis quam hominibus favere niteris. Unde perspicuum est vos prae omnibus regibus et potentibus piis pollere operationibus, quia absumpto coelesti triumpho ultro te, excellentissime fili et spiritalis compater, ad liberandam Dei Ecclesiam adhibuisti, et ideo, ut ipsum piae (0162C)operationis vestrae certamen effectui mancipetur, crebro nos congruit, sicut liberatori ipsius sanctae Dei Ecclesiae et ejus peculiaris populi, apostolicos dirigere apices.

Primum omnium, nobis super omnia nectarea dulcia existunt, et desiderabilia prosperitatis vestrae gaudia addiscere. Deinde vero, quae sanctae Ecclesiae Dei et nobis consistunt necessaria, quantocius intimare. Ut vero, excellentissime fili et noster spiritalis compater, agnoscas nos pridem per apostolicas litteras eximietati tuae innotuisse, qua [ L., G., quae] in his partibus a Desiderio Langobardorum rege impie peracta sunt atque crudeliter perpetrata. Igitur dum tam perniciosam ejus operationem cerneremus, (0163A)aptum prospeximus praesentem fidelissimum vestrum missum Rodbertum hic apud nos detinere, quatenus quid coepta jam fati desiderii regis vel [ Lamb. add. ejus] Langobardorum populi malitia pareret, 154 praesentialiter agnoscens atque conspiciens vestram certiorem reddidisset eximiam praecellentiam; etenim sicut pridem, ecce et nunc innotescimus a Deo servatae excellentiae vestrae quod praefatus [ Lamb., hic et in ep. seqq., praelatus] Langobardorum rex Pentapolensium per civitates transiens, quas beato Petro pro magna animae vestrae mercede contulistis, ferro et igne omnia sata et universa quae ad sumptus hominum pertinent, consumpsit, sicque Spoletinum et Beneventanum, qui se sub vestra a Deo servata potestate contulerunt, ad magnum spretum regni (0163B)vestri, desolavit, atque ferro et igne eorumdem ducatum, loca et civitates devastavit, et comprehensum Albinum [ L., G., Alboinum] ducem Spoletinum, cum eo satrapibus [et cum eo satrapas], qui in fide beati Petri et vestra sacramentum praebuerunt, infixis in eis pessimis vulneribus, in vinculis detinet.

Appropinquante autem eo Benevento, illico dux Beneventanus fugam arripuit in Otorantinam civitatem, et dum diu immineret, ut ex ipsa sua civitate exire eumdem ducem suaderet, et nequaquam in eo suam adimplens voluntatem, constituit ducem (0164A)alium in eodem Beneventano ducatu nomine Argis, et confestim dirigens 155 Neapolim idem Desiderius rex, accersivit Georgium imperialem missum, qui ad vos Franciam directus fuerat, cum quo nefarie clam locutus est, iniens cum eo consilium, atque suas imperatori dirigens litteras, adhortans eum ut suos imperiales dirigat exercitus in hanc Italiam provinciam, et ipse Desiderius cum universo Langobardorum populo professus est, Deo sibi contrario, auxilium praefatis imperialibus exercitibus impertire, quatenus ex una parte ipsius [ Lamb. add. imperatoris] exercitus, et ex alia iisdem [ L., G., isdem] Desiderius cum universo Langobardorum populo utrique dimicantes Ravennatium civitatem comprehendere queant, suamque imperator, quod (0164B)Dominus non permittat, adimplere valeat in quocunque voluerit voluntatem. Nam et cor [ L. et G., hoc] cum eodem Georgio imperiali misso constituit ut dromonorum [dromonum] Siciliae istorum in Otorantina civitate dirigatur, ut tam Graeci quam Langobardi ipsam obsidentes comprehendere valeant civitatem, eamque concedat [ Lamb., concedant] imperatori, cum hominibus et facultatibus quae in eo consistunt, et tantummodo ducem illum atque ejus nutritorem Joannem praedicto regi restituat.

Post vero dissolutionem eorumdem ducatuum (0165A)conjunxit hic ad nos Romae itidem [ Lamb., Romam isdem] Langobardorum rex, et cum eo loquentes, nimis eum adhortati sumus, et per sacratissimum corpus beati Petri atque etiam per tuam a Deo protectam excellentiam fortiter illum conjuravimus ut civitates illas, id est Immulas [Immolam] 156 Bononiam, Ausimum, et Anconam, quas nobis praesentialiter, simul per vestros missos, id est, Folradum Deo amabilem abbatem et presbyterum, atque Rodbertum excellentissimae Christianitati tuae, et per te etiam beato Petro apostolorum principi pollicitus est redditurum, restituere deberet, quod minime acquiescere inclinatus est, sed simulans, ut certe Strofarius varias occasiones adhibuit, inquiens ut si suos, quos illic Francia habere videtur, (0165B)obsides reciperet, tunc in pacis concordia nobiscum conversaretur.

Unde petimus te, excellentissime fili et spiritalis compater, et obnixe deprecamur a Deo inspiratam eximietatem tuam, ut jubeas perfectam liberationem sanctae Dei Ecclesiae et ejus peculiaris populi exercere, et ita id quod magna animae tuae mercede beato Petro pollicitus es, firmiter permanere; ipsumque Desiderium, Langobardorum regem, fortiter constringere digneris, ut prolatam [ Lamb., praelatam] a Deo promissionem beato Petro protectori vestro restituere debeat atque in omnibus adimplere, tuique studii sit bene, [ Lamb. add. bone] potentissime rex, sicut coepisti, perfectius hanc sanctam Dei Ecclesiam et ejus peculiarem populum de hostium incursione (0165C)157 eruere; ut, annuente Deo, certamen benignae operationis tuae uberrime fecundetur, quatenus in die adventus Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, luceas, sicut radiantissimus sol, inter universos reges et potentes, atque merearis ipsam sanctam Dei Ecclesiam et ejus populum, tuo adminiculo ereptum, divinae majestati, absque ulla laesionis (0166A)saevitia, offerre, et tunc centuplum remunerationis ab eodem Domino Deo nostro, justo judice, percipere et vitam aeternam possidere merearis.

Conjuro te, fili excellentissime, per omnipotentem Deum et ejus principem apostolorum beatum Petrum, ut benigno intuitu et libentissimo animo nostras preces audire jubeas [ Lamb., lubeas], ut et Deus tibi omnipotens in his quae ejus potentiam deprecatus fueris suae divinitatis aures inclinet, et victorem te super omnes barbaras nationes faciat. Omnes enim omnino gentes quae super faciem universae terrae consistunt, compertum habent tuum certamen, quod ad defensionem sanctae Dei Ecclesiae adhibuisti, et magnum te ac praecipuum regem laudabiliter asserunt. Sed et nos bonam tuam famam (0166B)longe lateque protelare atque dilatare non desistimus in eo, quod certe, post Deum, sicut murum inexpugnabilem, tuam firmissimam fidem in nostro pectore conferimus, magnam in te, post Dei praesidium, possidentes spei fiduciam, quod et plerumque ob tam tuae immaculatae promissionis fideique meritum consecuti sumus; etenim magnopere praesentes nostros missos, id est, reverendissimum et sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum Georgium, atque dilectum filium nostrum Stephanum presbyterum, ad vestram a Deo custoditam excellentiam misimus: dumque vestris Deo amicabilibus vestigiis fuerint, una eum [ Lamb., cum] Rodberto [Ratberto], fidelissimo vestro misso praesentati, cuncta viva voce Christianissimae excellentiae tuae [ Lamb., vestrae] (0166C)quae acta sunt, et rei exigit meritum, nobisque necessaria existentia intimabunt, maximo namque desiderio nostro anhelabat animus, apostolicas 158 excellentiae vestrae dirigere litteras salutationis ac visitationis, ob causam [ Lamb. add. et] rerum eventus significandum, et minime valuimus (0167A)imminentibus circumquaque Langobardorum regis insidiis.

Attamen ecce jam duas apostolicarum litterarum assertiones excellentiae vestrae, clam, per maximam industriam, misimus, et ignoramus si ad vos ipsae pervenerint litterae, unde ambigimus ne a Langobardis comprehendantur. Pro quo, et nunc per praenominatos nostros missos alias vobis litteras misimus, quasi obtemperantes praefati Desiderii regis voluntati suos hospites [ad suos obsides] absolvendum et pacem confirmandum. Sed, bone excellentissime fili et spiritalis compater, ideo istas litteras tali modo exaravimus, ut ipsi nostri missi ad vos Franciam valerent transire; quoniam si hoc non egissemus, nulla penitus ratione per Langobardorum (0167B)fines transire valuissent, sed susceptis ipsis litteris, earum seriem nullo modo perficiatis, neque praefatos hospites [obsides] permittatis parti Langobardorum restituere; potius autem conjuramus te, excellentissime fili et spiritalis compater, per Deum vivum et corpus beati Petri, ut fortiter ipsum Desiderium vel ejus Langobardorum gentem constringere jubeas, quatenus praefatas, quas pollicitus est, civitates tuae mellifluae excellentiae, et per te beato Petro, fautori tuo, restituat, quoniam nullam ut praefatum est, de his quae primitus pollicitus est, cum eo firmam valuimus stabilire convenientiam.

Oramus autem omnipotentem Deum ut pio intuitu de throno majestatis suae super vos vestrumque regnum respiciat, et sua dextera excellentiam vestram (0167C)circumtegat atque in omnibus muniat, et praesentis vitae cursum salubriter exsequi et regni potentiam gubernare permittat per plures annorum metas, una cum excellentissima et a Deo servata filia et spiritali nostra 159 commatre, atque amantissimis vestris meisque filiis, et gaudeatis de eorum florigero germine, et mittat [permittat] omnipotens Deus ut semen vestrum splendidissimum usque in finem mundi eumdem [idem] regni fruatur culmen, etiam venturo in saeculo infinita gaudia cum sanctis et electis suis vobis concedat, quatenus sicut in praesenti vita et in futura beatitudine adepti promissam vobis mercedis coronam, cum Christo regnare mereamini. Incolumem (0168A)excellentiam vestram gratia superna custodiat.

EMBOLUM.

Pro verae benedictionis causa, direximus vobis apallaream unam spatam ligatam in gemmis cum balteo suo, annulum unum, habentem isacinthum [hyacinthum] storacinum, pallium unum, habentem paones, quam parvam benedictionem petimus, ut, excepta injuria, suscipere jubeatis domino Carolo et Carolomanno pro magna apostolica benedictione annulos singulos habentes yacinthos [hyacintos].

XIX. 160 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM REGEM DIRECTA, De Marino presbytero et ejus iniquo consilio, et de consecratione ipsius .( An. Dom. 758, Cod. Car. XXXIX, chron. 19.) (0168B) ARGUMENTUM.--Monitus a Pippino quod Marinus (presb. card. creatus superiori anno) cum Georgio misso imperiali dum in Francia erat machinatus esset in sanctam sedem, quae et ipse jam norat et imperator regi patefecerat, eumdem rogat ut episcopum ordinari permittat in aliqua Francorum Ecclesia, ne forte deterior fiat, sed ut eum admissi sceleris poeniteat.

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Omnino compertum habet vestra Christianissima excellentia qualiter Marinus presbyter noster [ Lamb. add. qui] ibidem ad vos moratur, iniqua operatione (0168C)contra sanctam Dei Ecclesiam fidemque orthodoxam, Deo sibi contrario, cum Georgio quodam imperiali a secretis, consilia sedi nostrae contraria et vestrae simili modo ingerere [ Lamb., jungere] cupiens; quod quidem et idem imperator vestrae a Deo protectae excellentiae per suas innotuit litteras. Unde quia defensorem fidei orthodoxae atque propugnatorem gregis sui, vel populi Christiani liberatorem Christianissimam bonitatem vestram, beatus apostolus et princeps apostolorum Petrus eligere et confirmare dignatus est, idcirco adoptamus atque deprecamur eximiam bonitatem vestram [ L. et G., tuam], optime rex et spiritalis compater, ut jubeas sanctissimo (0169A)fratri nostro Wulchario episcopo praecipere, quatenus 161 ipse eumdem Marinum presbyterum, nostra vice, episcopum consecrare debeat, et in una civitatum vestrarum illis in partibus constituta, in qua praeviderit vestra sapientissima eximietas, eum ordinare disponite, quatenus perpetrati sceleris sui recordans, se inique egisse poeniteat, ne in eo, quod absit, antiquus humani generis hostis, mentem illius vagantem inveniens, quasi in sublime extollat, saevissimeque quoquomodo valeat funditus disperdere; sed magis, ut confidimus in vestram benignissimam excellentiam atque a Deo praeclaram cordis vestri dilatationem, huic nostrae postulationi vestra praeclara excellentia aurem accommodare dignetur, quatenus et ille securus de hujuscemodi re persistat, (0169B)et nos pro vestra immensa laetitia atque sospitatis gaudio indesinenter Dominum Deum coeli exorare jubeamus. Bene valete.

XX. 162 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM REGEM, PER PETRUM PRESBYTERUM DIRECTA, In qua continetur abbasciatum [legatio] Remedii episcopi et Audecarii [Al., Andegarii] comitis, qualiter justitias beati Petri apostolorum principis apud Desiderium, quondam regem ex parte receperit, et reliquas justitias faciendum pollicitus est.( An. Dom. 759, Cod. Car. XXI, chron. 20.) ARGUMENTUM.--Edoctus superiori anno iniquam Desiderii indolem Pippinus, illustres missos Romam legat Remigium fratrem Rothomag. archiepiscopum, (0169C)et Autharium ducem. Horum praesentia ille motus per totum mensem Aprilem hujus anni se omnia restituturum promittit sanctae sedi; rogatque pontificem ut id regem moneat. Paulus per missum suum Petrum presb. ea nuntiat, perque alium missum nuntiaturum promittit, si rex natura infidus promissa servaverit. Ejus tamen fidem (0170A)et constantiam implorat, ut donationem integram sancto Petro vindicet, juxta editum diploma.

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino, regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Quia excellentia vestra merito bonorum operum superno examine fuerit comprobata, ipsis jam in manifesto rerum exhibitarum effectu demonstratum est, dum nimirum, adepta desuper divinae sapientiae participatione, regalis fastigii sceptra coelesti benedictione constet effectius [efficacius] promeruisse. Unde cum sibi hanc ab omnipotente Deo gratiam missam eximietas vestra 163 non ambigit, profecto ei placere qui eam contulit totis intendit nisibus, et (0170B)pro ejus quam suo eruit, divino nutu, certamine, scilicet sanctae universalis Ecclesiae, et exaltationis vigore, decertare non desistit, cordis sui oculis a Deo protegenda eximietas vestra, adhibens illa quae sibi, pro hujuscemodi laboris fructu, a beato apostolorum principe Petro coelorumque regni clavigero, aetherea promissa sunt praemia. Ubi jam non humana inter homines gloria, sed inter angelos, divina nunquam amittenda felicitate gaudetur: exsultaque et laetare, felicissime rex, quia tuo, annuente Deo, certamine, sancta spiritalis mater vestra, universalis Dei Ecclesia, ab aemulorum insidiis erepta atque exaltata triumphat, fidesque orthodoxa tuo zelo et fortitudinis brachio illibata ab haereticorum jaculis consistit.

(0170C)Pro quo beatus et justus effectus es in omnibus operibus tuis, fili dulcissime et spiritalis compater victoriosissime, eximieque rex. Innotescimus siquidem praecelsae Christianitati vestrae quod nuper dum ad nos conjunxissent [pervenissent] fidelissimi vestri, scilicet a Deo amabilis Remedius vester, atque (0171A)Aucharius [Andegarius] gloriosissimus dux, constitit inter eos et Desiderium Langobardorum regem, ut per totum instantem Aprilem mensis istius 13 [Lamb., 12] indictionis, omnes justitias fautoris vestri beati Petri, apostolorum principis, omnia videlicet patrimonia, jura etiam, et loca, atque fines, et territoria diversarum civitatum nostrarum reipublicae Romanorum nobis plenissime restituisset. Unde ex 164 parte quidem easdem justitias nobis idem Langobardorum rex fecisse dinoscitur, et reliquas omnes justitias se profitetur atque omnino spondet nobis esse facturum. Quapropter impensius nos praefatus Desiderius Langobardorum rex obsecratus est ut vestrae a Deo protectae excellentiae nostris apostolicis relationibus intimare debuissemus, et (0171B)ecce sicut nostro, post Deum, liberatori, hoc ipsum eximiae atque sublimissimae et a Deo protectae Christianitati vestrae, per has apostolicas nostras, innotuimus syllabas, dirigentes magnopere ad vestram a Deo inspiratam praecelsam sublimitatem praesentem dilectum filium nostrum Petrum presbyterum, quem petimus, benigno solite aspectu a vobis suscipi, et cum effectu atque prospero nuntio, de perfecta plenariaque justitia diversarum causarum fautoris vestri beati Petri, apostolorum principis, ad nos remeandum absolvere dignemini. Si vero in ea quae [quam] praefatus Desiderius rex vel ejus Langobardorum gens profitentes pollicentur, permanserint sponsione, nobisque omnia, secundum ut constitit et pactorum foedera continent, restituta ab eis nobis (0171C)fuerint, tunc a Deo conservandae excellentiae vestrae meritum intimantes innotescemus ei [ Lamb., rei].

Unde obsecrantes petimus et obnixe deprecamur, imo et conjuramus te, excellentissime atque Christianissime rex, amantissime fili et spiritalis compater, per omnipotentem Deum et beatum Petrum, qui te in regem unxit, ut perfectius ea quae pertinent ad exaltationem et ad ampliatam [ampliorem] liberationem sanctae Dei Ecclesiae, et istius a vobis redemptae provinciae, sicut beato Petro et nostro praedecessori pontifici sanctae recordationis domno et germano nostro beatissimo Stephano papae polliciti estis, cuncta perficere et adimplere jubeatis, quatenus promissam 165 et repositam vobis mercedis (0171D)coronam de manu omnipotentis Dei recipiatis, orantes de reliquo omnipotentis Dei nostri misericordiam, ut sua vos circumtegat gratia, una cum dulcissima (0172A)conjuge, excellentissima regina filia et spiritali nostra commatre, atque amantissimis natis, id est praecelsis regibus, et praesentis regni culmen et triumphum victoriae possidere, et aeterna gaudia in coelestibus regnis cum sanctis perfrui concedat. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXI 166 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM, GLORIOSUM REGEM, PER GEORGIUM EPISCOPUM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones pro liberatione sanctae Dei Ecclesiae, et in embolo postulat ut filium ejus, qui tunc natus fuit, ex sacro baptismatis fonte excipere mereretur .( An. Dom. 759, Cod. Car. XXIII, chron. 21.) (0172B) ARGUMENTUM.--Georgium episcopum missum suum ad Pippinum legat, in cujus ore ponit quae narrare debeat. Tota epistola in regiis laudibus et gratiarum actione versatur pro tot tantisque beneficiis in Ecclesiam collatis. Nil in eadem perspicuum, praeter embolum, in quo Pippini filium nuper natum suscipere optat e sacro fonte.

Domno excellentissimo filio nostro, spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Solet epistolaris latio [ Forte, relatio] mentem semper vi sua [ Al., visitatione] reficere, et materia quodammodo charitatis existere. Quia ergo spiritalium dilectio sincera filiorum paternos sustinet desideranter affectus, summa nos cum alacritate implere (0172C)convenit quod purae conscientiae deposcit affectus; et licet ad reddenda paternae charitatis officia, prolixitate itineris imminente, raritas portitorum impediat. Quotiens autem necessitas inciderit occasionis, excellentissimam Christianitatem vestram non desistimus scriptis discurrentibus visitare, et honore solito amplectentes [ Lamb. add. salutare], utilitate 167 quatenus hoc quod [hos quos] oculis carnalibus praesentium [praesentes] videre non possumus, eos aliquatenus scriptis valeamus alternantibus intueri. Itaque ita ubique, Deo illustrante [ L., a Deo illustratae], excellentiae vestrae merita diffusa divulgavit opinio, ut ex rebus ab ea gestis omnibus laudabiliter demonstretur. Unde in quantum valet nostri oris assertio, (0172D)protensae laudationis attestatione, vestrae eximietati gratiarum reddentes actiones, aptum prospeximus praesentem sanctissimum atque reverentissimum fratrem (0173A)Georgium et coepiscopum nostrum, illuc usque ad vestra praeclara Deo invitabilia transmittendum vestigia, cui singillatim omnium spiritalis matris vestrae, sanctae Dei Ecclesiae, et istius a vobis redemptae provinciae utilitatum necessitates, a Deo protegendae sublimitati vestrae excellentiae referendas commisimus.

Sed petimus a Deo, servate fili et spiritalis compater, benignissime rex, nosterque post Deum liberator, et obnixe deprecamur, ut jubeas eumdem nostrum missum benigno solitoque gratulationis aspectu commendatum suscipere, nostrisque postulationibus, quae ad exaltationem sanctae Dei Ecclesiae, et maxime ad tuae animae mercedem et aeternam memoriam respiciunt, a Deo impulsas benignitatis tuae aures, et congruum (0173B)atque velociorem de cunctis adhibere digneris effectum; quoniam, sublimissime regum, amantissime fili et spiritalis compater, ad hoc te omnipotens Deus sanctae suae Ecclesiae voluit, per manus beati Petri, liberatorem adesse, ut tuo solito praesidio plenissima salus et redemptio sanctae suae Dei Ecclesiae et istius provinciae 168 proficiat, orantes Dominum Deum nostrum, quia [ Gent., qui] actus vestros ita sua pietate disponat, quatenus excellentiae vestrae praesentis vitae spatia cum prosperitate disponat, [ut cum] victoria regni gubernacula perfruens longaeviter exsequatur, et ad promissionis aeternae praemia, cum dulcissima conjuge, excellentissima regina, spiritali nostra commatre, et eximiis natis, id est regibus, cum sanctis et electis suis, utrosque vestrum (0173C)idem omnipotens Deus faciat perenniter gratulari. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

+

Interea, sublimissime regum, nostrae perlatum est notioni quod Dei nutu novum regem ex vestris visceribus, ad exaltationem sanctae suae Ecclesiae, omnipotens Deus contulit: de cujus nativitate maximo gaudio sumus relevati; unde obnixe te petimus ut a [ Lamb. om. a] sacratissimo baptismatis lavacro eumdem maximum [ Lamb. om. maximum] vestrum filium suscipere mereamur. Quatenus duplex Spiritus sancti gratia in medio nostrum, et geminae festivitatis nobis oriatur laetitia.

XXII. 169 EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM CAROLUM ET CAROLOMANNUM REGES DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones et uberrimae benedictiones .( An. Dom. 760, Cod. Car. XLI, chron. 22.) (0174A) ARGUMENTUM.--Carolo et Carolomanno per Droctegangum et Wulfhardum abbates, qui excusatorias eorum attulerant quod munera nulla mitterent, respondet se alia munera non optare quam eorum incolumitatem ac defensionem catholicae fidei et Ecclesiae exaltationem.

Domnis excellentissimis filiis Carolo et Carolomanno regibus Francorum et patriciis Romanorum, (0174B)Paulus papa.

Missam relationem excellentiae vestrae deferentibus harum gerulis Droctegango scilicet et Wulfardo, religiosis abbatibus, suscipientes votivo sumus incolumitatis vestrae nuntio relevati, optantes ut vitam actusque vestros sua misericordia Dominus et protegat et disponat, atque ad perfectam perducat aetatem. Per easdem siquidem syllabas innotuistis, maximam vos tenere verecundiam in id quod interim munerum commoda per harum latores nobis dirigere non [ Ms. om. non] valuistis. Sed quid est, dulcissimi atque amantissimi filii, victoriosissimi reges, quod nos muneribus vestris laetificare inhiatis? Nulla enim alia munera desideramus quam vestrae incolumitatis prosperitatem sedule addiscere, (0174C)et de vestris profectibus gratulari. Haec est locupletatio nostra, vestram [ F., vestra] quam inhianter amplectamur, exsultationibus jocunditatem [ F., exsultationis jucunditas], 170 haec est exaltatio sanctae Dei Ecclesiae, et defensio fidei orthodoxae, vestrae protectionis integritas. Vos quippe Dominus elegit prae omnibus regibus, et liberatores sanctae suae catholicae et apostolicae constituit Ecclesiae, et in reges per manus beati Petri ungi dignatus est.

Sed omnipotens Dominus, per quem reges regnant, ad perfectam vos perducat aetatem, et solium regni vobis vestroque praeclaro semini, aevis prosperisque temporibus ad exaltationem sanctae (0175A)suae Ecclesiae et amplissimam Christianorum orthodoxae fidei defensionem, concedat possidendum, tribuens vobis e coelo victorias, omnesque barbaras nationes vestris Deo imitabilibus subjiciens vestigiis, et aeternae vitae gaudia largiri dignetur, quatenus, sicut in praesenti vita regnatis, et venturo in saeculo cum Christo regnare mereamini, dicatque omnis populus: Amen, fiat, fiat (Psal. CV). Bene valete.

XXIII. 171 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM REGEM DIRECTA, De sanitate vel incolumitate ejus percunctandum, simulque et de missis suis, qui ad regiam fuerunt directi urbem .( An. Dom. 760, Cod. Car. XXXVIII, chron. 23.) (0175B) ARGUMENTUM.--Officiosa hac epistola monet se per Droctegangum et Wulfhardum regios missos scripsisse aliam, certior fieri cupiens de Aquitanica expeditione, nullum hactenus habuisse responsum, cognovisse tamen a peregrinis eum reversum esse incolumem, quare laetum se esse ait laetioremque sibi fore regiam epistolam, quam impense optat. De suis missis Constantinopoli nil novi esse.

Domno excellentissimo filio, et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Praemissis nostris apicibus, et affatibus per Droctegandum et Wulkardum [ Lamb., Wulfardum], Deo amabiles, fidelissimos vestros missos, sumus impensius deprecati eximiam excellentiam vestram (0175C)ut nos certiores atque laetiores reddere annueretis de vestra amplissima sospitate, et de eo quo profecti estis itinere, qualiter erga vos Dominus esset operatus, et dum tanto evoluto tempore nullam a vobis responsionis seriem de hujuscemodi re agnovimus, vehementer noster attritus est animus. At vero per diversos ex ipsis regionibus liminibus (0176A)apostolorum advenientes peregrinos didicimus sospitem te ad propria, praecellentissime fili et spiritalis compater, esse, annuente Deo, reversum. Unde magno gaudio noster animus relevatus est.

172 Quapropter, destinatis praesentibus nostris apostolicis syllabis, visitationis causa, obnixe petimus ut dignetur sublimis vestra excellentia, quantocius nos de amplissima incolumitatis vestrae sospitate laetos reddere, significans, Christianissime fili et spiritalis compater, qualiter erga vos et excellentissimam filiam et spiritalem nostram commatrem, et eximios [ Lamb. add. vestros] filios agatur, ut noster animus maxima jocunditatis exsultet laetitia, quoniam nimio desiderio fervescimus vestram sedule addiscere sospitatem, et de vestro (0176B)gaudio exsultare, quoniam vestra salus exaltatio est sanctae matris vestrae Ecclesiae, et prosperitas vestra nostra esse probatur laetitia.

Itaque, praecellentissime fili et spiritalis compater, bone et optime rex, ecce hactenus nullam rei veritatem de nostris missis, quia [ Lamb., qui a] regia profecti sunt urbe, addiscere valuimus, quid erga eos ageretur, et ideo nequaquam vobis quippiam de eis significare valuimus. Dum vero rei agnoscere potuerimus veritatem, confestim eximiae excellentiae vestrae dirigemus in responsis.

His praemissis, Deum coeli petimus ut vobis et praesentis vitae longaevitatem et regni gubernacula cum excellentissima regina filia et spiritali nostra (0176C)commatre, Christianissima regina, vestraque dulcissima conjuge, atque amantissimis vestris natis nostrisque filiis, iisdem eximiis regibus et patriciis Romanorum, perfruendum concedat, et coelestis regni participes faciat, nosque permittat de vestra amplissima sospitate semper gratulari. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXIV. 173 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM REGEM PIPPINUM, In qua continentur benedictiones, et praefatus papa poscens ut dominus rex Pippinus suos missos partibus Romae dirigeret, et sibi [Al., ei] de salute vel sospitate sua innotesceret, et qualiter in itinere egisset, quo modo Dominus inimicos ejus in manus ipsius tradidisset, et sub pedibus ejus humiliasset.( An. Dom. 760, Cod. Car. XXXI, chron. 24.) (0177A) ARGUMENTUM.--Iterum de eadem re, quod nonnihil adversi vulgi rumor sparserat de expeditione illa: eoque magis ardenter missos regios cum litteris exspectat.

Domno excellentissimo et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, (0177B)Paulus papa.

Quoties fidelium Dei spiritalia referuntur studia, protinus audientium mentes ignitae in Dei amore et mandatis divinis efficiuntur, atque ad supernae considerationis merita amplissime ad laudem Dei proferre, et perennibus temporibus permanenda Scripturae testimoniis tradere, dum vestro concursu et auxilio [accenduntur, vel aliquid simile ], Ecclesiae Dei exaltatio et fidei orthodoxae profligatur defensio, pro quo benedictus et laudabilis in omnibus regibus coram Deo et hominibus esse dinosceris, Christianissime rex, et nomen benignitatis tuae exaratum fulget in conspectu divinitatis. Etenim dum hujus evoluto temporis spatio, quo [ L. et G., quod] nos nec vestrae sospitatis 174 relationem meruimus (0177C)suscipere, nec penitus agnoscere quid circa vos ageretur, vel qualiter in itinere quo profecti estis peregistis, nimis anxietatis fervore desiderii nostri affectio in hoc ipsum addiscendum sedulo provocatur, praesertim dum et a nostris vestrisque inimicis, adversa nobis de ipsis partibus annuntiantur. Unde desiderium magnum nobis inhaeret vestrae sospitatis (0178A)gaudia addiscere, et vestris salutaribus profectibus gratulari, et contra, inimicorum contritionem agnoscere. Pro quo, quaesumus, ut certos nos, sicut desideramus, per vestros nuntios, de vestra prosperitate et laetitia reddere jubeatis, quoniam vestra salus nostra est prosperitas, et vestra exaltatio nostrum procul dubio est gaudium et immensa securitas, dignamque [divinamque] ex hoc Dei deprecamur potentiam, ut ipse protector noster, et cum ejus angelis dignetur praecellentissimam Christianitatem vestram tueri et gubernare, ut in coelestibus regnis, et cum sanctis et electis, qui ab initio mundi placuerunt Deo, multipliciter consequaris mercedem, optantes quidem ut nos certiores vestra si faciat a Deo protecta excellentia; quid erga vos, aut Christianam (0178B)gentem vestram agere videmini, et quomodo Deus noster vestros ac nostros humiliavit inimicos, et, ut fati sumus, certos nos, sicut desideramus, de vestra prosperitate et laetitia reddere jubeatis. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXV. 175 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM REGEM DIRECTA, In qua postulat adjutorium contra Graecos .( An. Dom. 761, Cod. Car. XXXIV, chron. 25.) ARGUMENTUM.--Wulcharius episcopus, Felix et Ratbertus regii missi Romam venerant, quibus in Franciam reversis nuntiatur pontifici Graecos moturos in Romam et Ravennam. Ea propter rogat (0178C)ut missum leget Desiderio, qui si opus erit, Beneventanos, Spoletanos, Tuscanos opem ferre jubeat Ecclesiae: religionis enim bellum erat. Alium item missum orat ut Romae commoraturum mittat, qui Desiderio immineat super eadem re.

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

(0179A)Praecelsae et a Deo servatae Christianitati vestrae his nostris apostolicis innotescimus apicibus, quod jam, absolutis vestris missis, qui nuper ad nos conjunxerunt, Wulchario [ Lamb., Wilchario] videlicet sanctissimo fratre et coepiscopo nostro, et Felice religioso, et Ratberto viro illustri, conjunxit ad nos nuntium missum 176 a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, spiritalis matris vestrae, qui vera nobis semper assolent indicare, significans nobis quod nefandissimi Graeci, inimici sanctae Ecclesiae Dei et orthodoxae fidei expugnatores, Deo sibi contrario, super nos et Ravennatium partes irruere cupiunt atque motionem facere. Unde quia alibi, post Deum et beatum Petrum, nostra spes non est, nisi apud vestram nobilissimam excellentiam, ideo obnixis (0179B)deprecationibus petimus te, excellentissime fili et spiritalis compater, ut jubeas propter Deum et reverentiam beati Petri salutem istius provinciae a vobis redemptae procurare, et confestim vestrum dignemini dirigere Desiderio Langobardorum regi missum, ut, si necessitas fuerit, significatum auxilium nobis pro incursione eorumdem inimicorum impertire debeat, praecipiens Beneventanis atque Spoletinis, seu Tuscanis, nobis e vicino consistentibus, ut ipsi nostro occurrant solatio; deprecantes et hoc a Deo institutam excellentiam vestram ut ad nos, hoc adveniente Martio mense, vestrum dirigere jubeatis missum, qui hic Romae nobiscum demorari debeat, et ipse, si necessitas exigeret, apud Desiderium imminere debeat regem, pro eodem (0179C)nobis transmittendo solatio: 177 quia, ut plenissime satisfacta est vestra excellentia, non ob aliud (0180A)ipsi nefandissimi nos persequuntur Graeci, nisi propter sanctam et orthodoxam fidem, et venerandorum Patrum piam traditionem, quam cupiunt destruere atque conculcare.

Pro quo jubeat sollicite vestra benigna disponere excellentia, ut eorumdem inimicorum ad nihilum redigatur vesania, et perfectius haec provincia, vestro certamine redempta, et a vobis beato Petro pro remedio animae vestrae concessa, ab aemulorum insidiis vestra consueta permaneat protectione, vobisque copiosa in coelis ascribatur merces, et nominis vestri laus, et universae gentis exaltatio, sicut etiam factum est, et nunc multo amplius, in universo orbe terrarum divulgetur, atque intercedente beato Petro, victoriae triumphum e coelo vobis Dominus super (0180B)omnes tribuat gentes, dum vestro auxilio confusis expugnatoribus sanctae orthodoxae fidei, pax et laetitia, et observatio Christianorum fidei in omnibus praedicata fuerit Ecclesiis, meritoque ex hoc coelestia vobis a Deo conferantur gaudia. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXVI. 178 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM REGEM PIPPINUM, PRO DEFENSIONE SANCTAE DEI ECCLESIAE DIRECTA, In qua continentur uberrimae laudes, et [Al. add. in] embolo continetur, ut praefatus domnus rex Pippinus Desiderio regi Longobardorum suam praeceptionem dirigeret, ut si necesse exigeret, auxilium praestare deberet, tam Ravennae quamque aliis maritimis civitatibus, ad dimicandum contra inimicorum impugnationem.( An. Dom. 761, Cod. Car. XXVIII, chron. 26.) (0180C) (0181A)ARGUMENTUM.--Post missas litteras a Sergio archiep. Ravenna accipit epistolas duas ad eum datas a Leone imperiali et a Veneticis fidelibus de Graecorum consiliis. Utramque mittit Pippino praeproperam petens jussionem Desiderio, ut auxilium ferat, si opus fuerit, pro tuendis maritimis civitatibus Ravennae et Pentapoleos.

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Praecelsae et a Deo servatae Christianitati vestrae, eximie fili et spiritalis compater, sicut nostro, post Deum, liberatori, ea quae superveniunt vel aguntur in his partibus quantocius significare vobis procuramus, et ideo his apostolicis relationum syllabis mellifluae (0181B)et a Deo institutae regalis vestrae potentiae culmini innotescimus, suscepisse nos, post absolutionem nostrarum litterarum, syllabas a sanctissimo fratre nostro Sergio, archiepiscopo Ravennate, quas Leon imperialis ejus sanctitati, Ravennatum provinciae, visus est direxisse; et ecce infra has nostras 179 apostolicas litteras praeclarae excellentiae vestrae, earum instar, direxisse; ut suasionis versutiam in eis annexam praefulgida excellentia vestra agnoscens, merito sanctae Dei Ecclesiae fideique orthodoxae defensionem perfectius studeat procurare; quatenus repositam sibi in coelestibus regnis coronam mercedis a Domino Deo nostro percipere mereatur: optantes vos de reliquo aevis et prosperis semper in Domino valere temporibus. Incolumem excellentiam (0181C)vestram gratia superna custodiat.

EMBOLUM.

Exemplar denique epistolae secreto directae a quibusdam fidelibus Veneticis sanctissimo fratri nostro Sergio archiepiscopo simul, et ex litteris quas idem sanctissimus vir nobis direxit, infra haec nostra scripta vobis misimus, et peto et tanquam praesentialiter deprecor, atque per omnipotentem Deum conjuro excellentissimam Christianitatem vestram, ut nimis velociter dirigere jubeatis vestram praeceptionem Desiderio regi Langobardorum, ut si necesse exegerit, auxilium praestare debeat tam Ravennae quam (0182A)Pentapoleos maritimis civitatibus ad dimicandum contra inimicorum impugnationem.

XXVII. 180 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM REGEM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones pro exaltatione sanctae Dei Ecclesiae, et ut missum suum Romam dirigeret .( An. Dom. 761 Cod. Car. XXXVII, chron. 27.) ARGUMENTUM.--Eximiis laudibus prosequitur Pippinum ob susceptam catholicae fidei et Ecclesiae defensionem. Iterumque orat ut missum Romae commoraturum sibi leget, contra impios Graecos, qui orthodoxam fidem et Ecclesiam destruere assidue meditabantur. Petrus primic. defensor. missus pont.

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali (0182B)compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum Paulus papa.

Dum illa quae nostris stipendiis aguntur nulla possunt oblivione deleri quanto, magis illa quae ad laudem Redemptoris Domini Dei nostri, ejusque sacratissimae Ecclesiae, et beati Petri apostolorum principis, geruntur, nec temporum prolixitate, nec diversitate qualitatum, oblivioni mandantur, sed semper ad gloriam supernae potentiae et fidelium ejus pio exemplo permanent declarata? Scias, excellentissime fili et spiritalis compater, bone orthodoxe rex, praecelsa vestra et pia operatio et in coelo coram angelis Dei illustrata fulget, et in universo orbe terrarum laudabiliter in cunctis gentibus permanet vulgata; (0182C)quoniam vestro, post Deum, auxilio et optimo certamine sancta spiritalis mater vestra, Dei Ecclesia, constat ab inimicorum insidiis erepta, et orthodoxa Christianorum fides ab impugnatoribus defensa; pro quo exsulta in Domino et laetare, benignissime rex, quia nomen excellentiae tuae in libro vitae exaratum rutilat in 181 conspectu Dei. Interea, dum tanta nostro cordi desiderii capacitas imminet, de vestra prosperitate laetos certosque effici aptum prospeximus, missis sanctae Dei Ecclesiae nostris relationibus, excellentiae vestrae persolvere, dum nihil nobis dulcius nihilque suavius in hac vita existit quam de vestra prosperitate in Domino jocundari, in eo quod (0183A)vestra salus, sanctae Dei Ecclesiae, et fidei exaltatio, et vera defensio, ut semper [ Lamb., saepe] scripsimus, existit; unde, et a te, quia corporali visione procul ab invicem consistimus, per nostras tamen relationes amore mutuo spiritaliter adnecti desideramus .

Itaque nimis deprecamur excellentiam vestram, sicut per anteriores nostras litteras postulandum direximus, ut jubeatis vestrum fidelissimum missum hic ad nos Romam dirigere, qui nobiscum pro insidiis inimicorum demorari debeat, per quem et meritum rei, ut causae eventus exegerit, excellentiae vestrae debeamus significare, unde nunc direximus ad vestram a Deo servatam excellentiam praesentem Petrum primum defensorem sanctae nostrae Ecclesiae (0183B)fidelissimum missum, cui de omnibus apostolicis causis injunximus benignitati vestrae enarrandum, quem petimus hilari a vobis suscipi animo, eumque pro amore fautoris vestri beati Petri apostolorum principis, in omnibus acceptare, atque nostris precibus aurem benignitatis vestrae accommodare dignemini, et ad nos cum effectu atque laetabundis nuntiis absolvere jubeatis; supplici deprecatione te, bone orthodoxe rex, quaesumus postulantes, ut sis nobis, post Deum, firmus protector 182 ac defensor, constanter in eo quod coepisti bono, ac pio redemptionis sanctae Dei Ecclesiae permanens opere. Optime enim praecellenti vestrae Christianitati compertum existit quanta qualisque sit impia haereticorum Graecorum malitia, inhianter meditantes atque insidiantes [ L., (0183C)meditantium . . . insidiantium], qualiter Deo illis contrario sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam humiliare atque conculcare, et fidem sanctam orthodoxam atque sanctorum Patrum traditionem destruere possint.

Sed tu, bone potentissime rex, viriliter, sicut vere orthodoxus, eisdem impiis resistere haereticis, atque solite sanctam Dei Ecclesiam et Christianorum orthodoxam fidem, tuo a Deo protecto solito auxilio atque congruo disposito defendere digneris, quoniam magnam [magna], post Deum, in vestra excellentia et fortissimi regni vestri brachio existit fiducia, et credimus quod, Deo cooperante, eadem nostra spes firma permanens ad optatum perducatur desiderium, ut merito (0184A)ex hoc a justo Domino Deo nostro, vobis in praesenti et futura vita tribuatur remuneratio, beato principe apostolorum interveniente, pro cujus amore in ejus decertatis causis, laetique solite de vestro [ L. et G. add. pio] proposito effecti, cum Propheta consona canere valeamus voce: Salvum fac, Domine, Christianissimum Pippinum regem, quem oleo sancto per manus apostoli tui ungi praecepisti, et exaudi eum in quacunque die invocaverit te. Cum his vero deprecationibus, et hoc ejus pietatem quaesumus, ut longo senio regni potentiam excellentiae vestrae, commatri [ L., et spiritali nostrae c.] a Deo protectae reginae, atque amantissimis natis vestris domnis Carolo et Carlomanno, praecelsis regibus Francorum et patriciis Romanorum, atque nobilissimae dominae Gisilae salubriter (0184B)concedat possidendam, tribuens vobis et aeternam in coelestibus regnis beatitudinem perfruendam. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXVIII. 183 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM CAROLUM ET CAROLOMANNUM REGES DIRECTA, In qua continentur [continetur] pro defensione sanctae Dei Ecclesiae .( An. Dom. 761, Cod. Car. XLII, chron. 28). ARGUMENTUM.--Eadem occasione Petri primicerii defensorum proficiscentis Carolo et Carolomanno mittit hortatorias, ut, summis digni laudibus genitoris (0184C)exemplo, et catholicam fidem et Ecclesiam tueri non cessent.

Domnis nobilissimis atque excellentissimis filiis Carolo et Carlomanno regibus Francorum et patriciis Romanorum, Paulus papa.

Olim omnipotens Deus cernens populi sui Israelitici lamentationem et impiam ab Aegyptiis illis illatam oppressionem, misertus est eis, mittens famulum suum Moysen, per quem signa et prodigia exercens, eumdem suum eripuit populum, et per eum legem illis instruens ( L. et G., instituens], ad optatam eos illis perduxit requiem. Cui etiam Josue, ut praelietur bella Domini, adnectitur ( L., G., adnectit], atque alios sui divini nominis cultores, eis concessit auxiliatores; sed in omnibus illis non ita complacuit ejus divina (0185A)majestas, sicut in David rege; servum meum secundum cor meum, in oleo sancto unxi eum, cui et regnum, et semini ejus in aeternum gloriose tribuit possidendum. Sic enim, praecellentissimi atque nobilissimi filii, a Deo instituti reges, idem Dominus Deus noster in vestra Christianissima complacuit excellentia, atque in utero matris vos sanctificans ad tam magnum regale pervexit culmen, mittens apostolum suum beatum Petrum per ejus nempe vicarium; et oleo sancto vos vestrumque praecellentissimum genitorem ungens, coelestibus replevit benedictionibus, 184 et sanctam suam catholicam et apostolicam Ecclesiam, atque orthodoxam Christianorum fidem vobis commisit exaltandam atque viriliter defendendam. Quod profecto, excellentissimi filii, Spiritus (0185B)sancti gratia repleti, coelesti protectione adjuti, agere totis nisibus statuistis [studuistis], et vestro auxilio atque certamine ipsa sancta Dei Ecclesia, spiritalis mater vestra, ab inimicorum insidiis liberata exsultat, in Domino Jesu Christo et in conspectu Divinitatis vestra effulgent pia opera, et cum David atque Salomone regibus et caeteris Dei cultoribus vestra in coelestibus regnis ascripta sunt nomina.

Interea, dum tanto vestro beneficio dinoscimur esse relevati, amor nos hortatur, Christianissimi ac dulcissimi filii, de vestra prosperitate sedule addiscere et in Domino gratulari; et ideo visitationis atque salutationis paterno affectu, his nostris apostolicis apicibus, persolvimus vinculum, magnopere praesentem (0185C)Petrum primum defensorum sanctae nostrae Ecclesiae nostrumque fidelem missum, ad vestram dirigentes excellentiam, quatenus desiderabilem nostra vice referat salutem; quem petimus benigne a vobis suscipi, et de vestra per eum sospitate nos certos laetosque reddi, obnixe petentes, dulcissimi filii, excellentiam vestram, ut pia vestigia sequentes, imitatores efficiamini Christianorum parentum vestrorum, nempe proavi [ Gent., avi nempe et p.], atque excellentissimi et a Deo instituti magni regis, genitoris vestri, et praecellentissimae genetricis vestrae, a Deo conservandae (0186A)reginae, qui vere prae omnibus regibus fideles Deo et beato Petro esse comprobantur, quorum merita in coelestibus regnis fulgent. Unde et petimus misericordissimam Dei nostri longanimitatem, ut sua vos gratia protegens, aevis [longaevis] et prosperis temporibus regalia sceptra 185 concedat perfruenda, dilatans terminos regni vestri, et victorias vobis de coelo tribuat, omnesque adversarios vestris prosternat vestigiis, et sicut terrenum, ita et coeleste regnum vobis per infinita saecula tribuat possidendum. Bene valete.

XXIX. ITEM EXEMPLAR EPISTOLAE AD DOMNUM PIPPINUM REGEM PER WITMARUM ET GERBERTUM ABBATES ET HUGBALDUM DIRECTAE, In qua continentur gratiarum laudes pro exaltatione sanctae Dei Ecclesiae, et postulans ut semper in id decertare debeat .( An. Dom. 761, Cod. Car. XVII, chron. 29.) (0186B) ARGUMENTUM.--Duabus acceptis epistolis, una per primicerium defensorum Petrum redeuntem, altera postmodum per missos regios Widmarum et Gerbertum abbates, atque Hugbaldum vir. ill., gratias agit de missis juxta petita ad se directis. Interim eosdem cum Langobardis de rebus Ecclesiae egisse; at praeter aliquot peculia reddita, de finibus civitatum suarum et patrimoniis invasis nihil actum; omnia se auditurum ore missorum suorum; nam suos ipse missos cum regiis ad Desiderium legabat pro iisdem patrimoniis, nesciebatque quis exitus futurus esset.

(0186C)Domno excellentissimo filio, et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Dum tam maxima nobis dilectionis affectio erga vestram a Deo inspiratam [ Lamb., institutam] excellentiam insistit, ob hoc, sicut terra sitiens imbriferam desiderat inundationem, ita quoque vestrae prosperitatis cupimus 186 addiscere nuntia, et de vestris profectibus gratulari, in hoc quippe nostri cordis est devotio exsultandi, dum nimirum salus (0187A)vestra nostra existit securitas. Interea duarum epistolarum series, quas vestra direxit excellentia, cum magno suscepimus amore; unam quidem primitus per Petrum primum defensorem missum nostrum, et aliam per praesentes fidelissimos vestros missos Widmarum [ L., Witmarum] scilicet et Gerbertum abbates, atque Hugbaldum virum illustrem, quarum paginam indagantes, mox liquido cuncta in eis exarata didicimus; immensas protinus de nostro referentes laudes, qui nos de vestra annuit sospitate gratulari.

In ipsis denique vestris relationibus solitam [ L., solita] nobis a Deo illustratae mentis vestrae constantia protulit spei fiduciam, in id quod impensius innotuistis atque sedulo ex operibus demonstratis, (0187B)vos totis viribus [ L., nisibus] pro exaltatione sanctae Dei Ecclesiae et fidei orthodoxae defensione esse decertaturos, et in ea vos fidei pollicitatione permansuros quam beato Petro, principi apostolorum, nostroque praedecessori domino et germano beatissimo Stephano papae spopondistis. Unde et in nostra fixi charitatis connexione, ideo juxta id quod petendo direximus, praefatos ad nos vestros videmini direxisse missos; qui apud Langobardorum imminerent regem, pro diversis sanctae Dei Ecclesiae causis ac justitiis, et in nostro assisterent solatio; pro quo innumerabiles vobis referimus gratiarum actiones, quia vere, sicut benignus rex, amator spiritalis matris vestrae, sanctae Dei Ecclesiae agere, Christianissime fili et spiritalis compater, (0187C)semper 187 studes, et profecto erit tibi Dominus et in praesenti et in futura [ Lamb., futuro] dignus retributor.

Nos itaque, excellentissime et a Deo protecte fili et spiritalis compater, firmi in vestrae charitatis dilectione permanemus. Nec est ulla rerum aut temporum qualitas, quae nos a vestra charitate possit separare, quia tu vere noster, post Deum, constas esse defensor et auxiliator.

Praefati denique missi vestri, in nostri praesentia, cum Langobardorum missis, nec non est Pentapolensium ac singularum nostrarum civitatum hominibus (0188A)assistentes, comprobatio coram eis facta est de habitis inter utrasque partes aliquibus justitiis, videlicet de peculiis inter partes restitutis. Nam de finibus civitatum nostrarum et patrimoniis beati Petri, ab eisdem Langobardis retentis atque invasis, nihil usque hactenus [ L., G., add. recepimus]; etiam ea quae primitus reddiderant, denuo invaserunt. Unde constitit ut nostri ac singularum nostrarum civitatum missi ad Desiderium Langobardorum regem cum vestris progredi debeant missis, ut in eorum atque praedicti regis praesentia pro eisdem finibus ac patrimoniis, comprobatio fiat, nobisque omnia juxta pactionem restituantur; et nescimus quid ex hoc proveniendum sit; attamen per praefatos vestros missos, rei agnoscere potestis meritum.

(0188B)Quapropter quaesumus a Deo protectam excellentiam vestram ut ita disponere jubeat, ut plenarias de omnibus recipere valeamus justitias, quatenus idem beatus Petrus, princeps apostolorum, pro cujus restituendis luminariis decertatis, firmissimus vobis sit auxiliator ac optimus remunerator. Nam pro certo agnoscat excellentissima Christianitas vestra, quia si nobis praefati civitatum nostrarum ab eisdem Langobardis invasi fines atque patrimonia reddita non fuerint, etiam ea quae primitus reddiderunt invadere insidiabuntur, 188 quapropter obnixe petimus Christianitatem vestram, ut vestra solita dispositione exaltatio sanctae Dei Ecclesiae, et istius a vobis redemptae, cum Dei virtute, (0188C)provinciae salus proficiat, et ea omnia quae vestri missi sibimet a vestra praecellentia injuncta habuerunt, nobis liquidius referentes, ad singula eis responsum reddidimus, et de omnibus eos informavimus quae vestrae excellentiae referre debeant, nostrasque petitiones vestris studeant intimare auribus.

His itaque praemissis, Dei nostri omnipotentis exoramus clementiam, ut sua vos fovere annuat gratia, et praesenti temporali regno in longo senio cum prosperitate corporis et salute animae perfrui concedat; una cum dulcissima conjuge vestra excellentissima (0189A)regina filia et spiritali nostra commatre, atque praecellentissimis vestris natis; et coelestia quoque vobis per infinita tribuat praemiorum gaudia possidenda. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXX. 189 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM CAROLUM ET CAROLOMANNUM REGES DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones, et de litteris ab eis directis, et ut cum domino genitore eorum, semper pro defensione sanctae Dei Ecclesiae decertare debeant .( An. Dom. 761, Cod. Car. LX, chron. 30.) ARGUMENTUM.--Carolo et Carolomanno, qui per eumdem primicerium responderant, se fine tenus vitae (0189B)catholicam fidem et Ecclesiam propugnaturos, uberrimas agit gratias, repetens ut genitoris vestigiis semper inhaereant.

Domnis excellentissimis filiis Carolo et Carolomanno regibus Francorum et patriciis Romanorum, Paulus papa.

Quanto decoris nitore regalis gloriae fastigium ornetis, ex hoc utique omnibus patenter datur intelligi, dum nimirum, sicut praeclaro genere orti, piis operibus ac dignis videmini illustrari moribus. Unde unam quidem hujus divini muneris gratiam possidetis ex genere, et alia fruimini ex opere; et nec mirum, si tantis infulis gloriae nobilitas vestra pollet, dum profecto scriptum est: Generatio rectorum benedicetur (Psal. III). Glorificamus enim atque conlaudamus (0189C)Dei nostri clementiam, qui tantam vobis Spiritus sancti gratiam contulit, jam nempe praedestinatos vos habuit, antequam de materno prodiretis utero, quoniam quos praescivit, et praedestinavit; quos praedestinavit, hos vocavit; et quos vocavit, illos et magnificavit (Rom. VIII). Vere enim magnificavit Dominus misericordiam suam super vos, et in reges per suum apostolum beatum Petrum vos ungens, defensores sanctae suae Ecclesiae atque fidei orthodoxae constituit, ut participes, in hoc 190 bono opere, vestri Christianissimi efficiamini genitoris, pro quo digna vobis erit in coelestibus regnis cum eo concessa remuneratio, et cum omni eritis sanctorum computati collegio.

Interea reversus ad nos Petrus primus defensorum, (0189D)missus noster, detulit nobis quas direxistis litteras, quibus relectis, magna cor nostrum repletum est laetitia. (0190A)Per has quippe innotuistis, excellentissimi atque praecellentissimi filii, vos semper in amore beati Petri et spiritalis matris vestrae sanctae Dei Ecclesiae atque nostro esse permansuros, et viriliter decertaturos pro ipsius sanctae Dei Ecclesiae atque fidei orthodoxae defensione; et quidem nobis, boni praecellentissimi reges, de vestra firma hujuscemodi constantia omnino confidendum est, magnam, post Deum, in vobis habentes spem. Sed omnipotens Dominus, qui dives est in misericordiis, ad perfectam vos perducat aetatem, tribuens vobis fortitudinem brachii sui, atque victores vos super omnes barbaras efficiat nationes; dilatans regni vestri terminos atque de vestro praeclaro semine super regale solium potentiae vestrae usque in finem saeculi sedere permittat, (0190B)pro aeterna sanctae suae Ecclesiae universali exaltatione et fidei orthodoxae defensione.

Sed peto, excellentissimi filii, ut imitatores vestri Christianissimi genitoris efficiamini, ejusque Deo placita sequentes vestigia, ut sicut ipse operibus omnibus gentibus demonstravit, ita quoque et vos bonum quod coepistis opus perficere studeatis, et viriliter cum eo decertare, quatenus amplissima sanctae Dei Ecclesiae procuretur exaltatio, dum vestro auxilio beatus Petrus receperit justitias suas, dignamque ex hoc coram Deo et angelis ejus, eodem principe apostolorum beato Petro interveniente, coelestium praemiorum recipiatis remunerationem, et vestri nominis memoria laudabilis 191 maneat in saeculum saeculi divulgata. Deus autem omnipotens, qui (0190C)cuncta ex nihilo suae potentiae verbo firmavit, suis vos divinis adhaerere faciens mandatis, vestra in beneplacito suo dirigat studia, tribuatque vobis prudentiae industriam, qualiter regni culmen gubernare valeatis, atque adversantium gentium nationes vetris subjiciat pedibus; et sicut in praesenti vita regalem vobis concessit dignitatem, ita quoque et coelestia vobis conferat praemiorum gaudia.

XXXI. ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM REGEM DIRECTA, De monacho quodam Acosma [Lamb., a Cosma] ab Alexandrino patriarcha directo.( An. Dom. 761, Cod. Car. XXXV, chron. 31.) (0190D)ARGUMENTUM.--Post missorum discessum, a Cosma patriarcha Alexandrino venerunt litterae Romam (0191A)Africano navigio de orthodoxa fide contra Graecam impietatem vindicata. Has maximo catholicae religionis defensori gratas futuras pontifex mittit.

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Quia Spiritus sancti gratia praeveniente, cor benignae eximietatis vestrae amor Dei inflammavit, profecto constat, a Deo servate praecellentissime rex, piis te profectibus adhaerere, et dum tantam in vobis cumulatam gratiam conspicimus, omnino nobis et omnibus Christianis fiduciae materia de vobis admissa est, quod ea quae ad cultum Dei et verae fidei orthodoxae observantiam respiciunt, toto mentis conatu vos esse operaturos conspicimus.

(0191B)Inter haec vero, sublimissime fili et spiritalis compater, si quid ad nos pervenerit, libentissime, sicut orthodoxo regi et defensori 192 fidei Christianae significamus. Innotescimus quippe, jam absolutis vestris missis, conjunxisse ad nos navigium a partibus Africae, in quo quidam monachus Acosma [ Lamb., Cosmas] ab Alexandrino patriarcha cum litteris directus advenit, quarum instar praefulgidae excellentiae vestrae misimus intuendum, ut ea quae nobis pro integritate fidei ab Orientalibus praesulibus et caeteris nationibus diriguntur, agnoscatis, et laetetur cor vestrum in hujuscemodi eorum affectu quem in (0192A)mandatis Dei habere videntur: quia dum piae considerationis studio mens vestra intenta existit, nimirum oppido gaudere vos credimus, si ea vobis quae pro integritate fidei pertinent, innotescimus: sed ipsa sancta orthodoxa, quam venerando colitis, fides, vos et in praesenti vita longaeviter cum victoria foveat, et aeterna cum sanctis tribuat gaudia possidenda. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXII. 193 EXEMPLAR PRAECEPTI QUOD FUIT FACTUM A PAULO, SANCTAE RECORDATIONIS PONTIFICE SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE ET UNIVERSALI PAPA.( An. Dom. 762, Cod. Car. XII, chron. 32.) (0192B)ARGUMENTUM.--Monasterium sancti Silvestri in monte Soracte cum aliis tribus ei subjacentibus concedit Pippino per litteras apostolicas, quas vocant bullam, anterioribus sancti Zachariae, queis Carolomanno permittebatur, cassatis, si repertae usquam fuerint. Subjacentia monasteria sunt sanctorum Stephani, Andreae et Victoris.

Paulus episcopus servus servorum Dei praecellentissimo filio Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, et per eum venerabili monasterio beati Silvestri confessoris Christi atque pontificis, et [ Al., vel] cunctae monachorum congregationi, nam [quin] et in posterum illic consistentium in perpetuum.

(0193A)Salubri providentia, quidquid venerabilium locorum requirit utilitas, illis nimirum committendum credimus esse personis quibus divinae illustrationis gratia diffusa, ea quae pertinent ad laudem Redemptoris nostri et ad maximum redintegrationis statum sanctorum locorum pertinere monstratur [ Lamb., monstrantur], totis conatibus perficere nituntur. Et quoniam constat praecelsa eximietas vestra a nobis petisse monasterium scilicet beati Sylvestri pontificis atque confessoris, situm in 194 monte Serapt [ Lamb., Serapte], nec non et alia illi tria subjacentia monasteria, sancti scilicet primi martyris Stephani, et beati Andreae apostoli, atque Victoris, universis rebus et possessionibus, locis etiam et diversis praesidiis, vel omnibus eis generaliter pertinentibus, (0193B)in integrum, ecce praecelsae excellentiae vestrae voluntati annuentes, per hujus praecepti seriem, nostrum monasterium beati Silvestri, cum praedictis aliis ei subjacentibus monasteriis, id est, beati Stephani atque beatorum Andreae et Victoris, cum omnibus eis generaliter et in integro pertinentibus, a praesenti quinta decima indictione, et in perpetuum, pro sustentatione peregrinorum et alimoniis fratrum nostrorum, Christi pauperum, atque monachorum, illic nunc et in posterum spiritalem vitam degentium, firma stabilitate vobis concedimus, et per vos in praefato venerabili monasterio hanc nostram apostolicam exarationis praeceptionem perenniter permanendam, concedimus atque largimur; quatenus vestro studio ea quae ad laudem Redemptoris (0193C)nostri et meliorem statum praedictorum venerabilium monasteriorum pertinere 195 noscuntur, in omnibus, Deo auspice, pro aeterna excellentiae vestrae memoria et maxima remunerationis mercede nihilominus proficiant, decernentes.

Itaque si quo tempore praeceptum illud, quod a (0194A)sanctae recordationis praedecessore nostro, beatissimo domino Zacharia papa: quod Carlomanno, germano nostro [ Lamb., vestro], de eodem monasterio emissum est, vel aliud quodlibet de ipsis praefatis monasteriis munimen, ubi repertum fuerit, causam inanem atque vacuam esse nullam in se habentem firmitatem; statuentes interea et hac apostolica censura divini judicii obtestatione, et anathematis interdictione haec quae ad laudem Dei dinoscimur constituisse, pro sustentatione peregrinorum, ut dictum est, et cunctae monachorum illic consistentis congregationis stabilitate, in perpetuo permanere illibata:

XXXIII. 196 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM REGEM PIPPINUM PRO DEFENSIONE SANCTAE DEI ECCLESIAE DIRECTAE, In qua continentur gratiarum actiones et uberrimae benedictiones pro integritatis orthodoxae fidei observationem [observatione ].( An. Dom. 762, Cod. Car. XXX, chron. 23.) (0194B) ARGUMENTUM.--Monitus a Pippino, ut Desiderii amicitiam colat, nihil tum reposuerat: respondet nunc se id facturum, dummodo ille servet quae Pippino eidem, et Ecclesiae promiserat. Sibi interim cum eo convenisse, ut Ravennae simul essent pro Ecclesiae rebus aliquot componendis, et agendo de ratione obsistendi Graecis, qui semper moliebantur quomodo eam civitatem recuperarent. Quid consilii captum erit postea scripturum.

Domno excellentisimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, (0194C)Paulus papa.

Dum tanto vestrae sublimissimae excellentiae beneficio, et impenso opitulationis adminiculo, sancta spiritalis mater et peculiaris vestra universalis Dei Ecclesia dinoscitur relevata, quae humana lingua sufficere valeat ad hujus benignae vestrae operationis merita (0195A)gratiarum referre actiones? Et licet in hoc humanae considerationis capacitas rependere nequeat, verumtamen ille qui potens est, omnipotens et invisibilis Dominus Deus noster, cujus ordinatione vestra regalis potentia confirmata consistit, interventionibus sacri principis apostolorum beati Petri, dignam vobis remunerationem in praesenti vita et in futura beatitudine retribuet, praesertim dum et fortissimus sanctae orthodoxae fidei, et venerabilium Patrum piae traditionis defensor esse videris, excellentissime fili et spiritalis compater, et ob haec ipsa quae veneranter colis et defendere studes, orthodoxam fidem semper habebis adjutricem; 197 et profecto coelestis tibi contra adversantium cuneos administrabitur victoria.

(0195B)Interea quoniam magno affectu circa vestram a Deo protectam eximiam excellentiam fervescimus, debitum visitationis et salutationis naviter procuravimus sublimitati vestrae persolvere, eximie fili et spiritalis compater, hoc interea vestram meminisse volumus excellentiam, nuper nobis direxisse, quatenus in pacis dilectione cum Desiderio Langobardorum rege conversare studeamus, quod quidem si ipse excellentissimus [ Lamb., exc. vir] in vera dilectione et fide quam vestrae excellentiae et sanctae Dei Romanae Ecclesiae spopondit, permanserit, utique nos in charitate firma, et stabili pace cum eo permansuri erimus, observantes illud Dominicae praeceptionis documentum: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V).

(0195C)Hoc itaque innotescimus Christianissimae eximietati vestrae, eo quod convenit inter nos, et eumdem Langobardorum regem, ut pariter nos in Ravennantium [Ravennatium] urbe praesentare studeamus ad perficiendas quasdam utilitates spiritalis matris vestrae sanctae nostrae Ecclesiae, et pertractandum pro Graecorum malitia, qui quotidie imminent in ipsam Ravennatem ingredi civitatem. Dumque pariter praesentati, quidquid locuti fuerimus vel rei exegerit meritum, excellentissimae et a Deo protectae eximietati vestrae innotescemus. Orantes de reliquo divinam clementiam ut ad perfectam exaltationem sanctae Dei Ecclesiae et orthodoxae fidei defensionem, 198 de aevis et prosperis temporibus excellentissimam Christianitatem vestram, in solio regalis (0195D)potentiae, cum dulcissima conjuge, excellentissima (0196A)regina, spiritali nostra commatre, atque amantissimis natis conservare et protegere dignetur, tribuens vobis aeterna coelestis patriae gaudia possidenda. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXIV. ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM [PIPPINUM] REGEM PRO DEFENSIONE SANCTAE DEI ECCLESIAE DIRECTA, Et de conlocutione cum Desiderio rege in urbe Ravenna. ( An. Dom. 762, Cod. Car. XXXIII, chron. 33.) Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

(0196B)Dum tanto vestrae sublimissimae excellentiae beneficio, et impenso opitulationis adminiculo sancta spiritalis mater et peculiaris vestra universalis Dei Ecclesia dinoscitur relevata, quae humana lingua sufficere valeat ad hujus bona vestrae operationis, merita gratiarum referre actiones? Et licet in hoc humanae considerationis capacitas rependere nequeat, verumtamen ille qui [ Lamb. om. qui] potens est omnipotens et invisibilis Dominus Deus noster, cujus ordinatione vestra regalis potentia confirmata consistit, interventionibus sacris principis apostolorum beati Petri, dignam vobis remunerationem in praesenti vita [ Lamb. add. et futura] beatitudine retribuet: praesertim 199 dum et fortissimus suae orthodoxae fidei, et venerabilium Patrum piae traditionis (0196C)defensor esse videris, excellentissime fili et spiritalis compater, et ob hoc ipsam, quam veneranter colis et defendere studes orthodoxam fidem, semper habebis adjutricem, et profecto coelestis tibi contra adversantium cuneos administrabitur victoria.

Interea quia magno amoris affectu circa vestram a Deo protectam eximiam excellentiam fervescimus, debitum visitationis et salutationis gnaviter procuravimus sublimitati vestrae persolvere, eximie fili et spiritalis compater. Hoc interea vestram meminisse volumus excellentiam, nuper nobis direxisse, quatenus in pacis dilectione cum Desiderio Langobardorum rege conversari studeamus. Quod quidem si ipse excellentissimus vir in vera dilectione et fide (0196D)quam vestrae excellentiae et sanctae Dei Romanae Ecclesiae spopondit, permanserit, utique et nos in charitate (0197A)firma et stabili pace cum eo permansuri erimus, observantes illud Dominicae praeceptionis documentum: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). Hoc itaque innotescimus Christianissimae eximietati vestrae, eo quod convenit inter nos et eumdem Langobardorum regem, ut pariter nos in Ravennatium urbe praesentare studeamus ad perficiendas quasdam utilitates spiritalis matris vestrae sanctae nostrae Ecclesiae, et pertractandum pro Graecorum malitia, qui quotidie imminent in ipsam Ravennam ingredi civitatem. Dumque pariter praesentati quidquid collocuti fuerimus, vel rei exegerit meritum, excellentissimae et a Deo protectae eximietati vestrae innotescemus. Orantes de reliquo divinam clementiam ut ad perfectam exaltationem sanctae (0197B)Dei Ecclesiae et orthodoxae fidei defensionem, aevis et prosperis temporibus excellentissimam Christianitatem vestram in solio regalis potentiae, cum dulcissima conjuge, excellentissima regina, spiritali nostra commatre, atque amantissimis natis conservare et protegere dignetur, tribuens vobis et aeterna coelestis patriae gaudia possidenda. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXV. 200 ITEM EPISTOLA AD DOMNUM PIPPINUM REGEM PER HARIBERTUM ABBATEM, ET DODONEM COMITEM DIRECTA, In qua continentur uberrimae benedictiones et gratiarum laudes de firmo atque incommutabili pollicitationis verbo, et magna perseverantia in perficiendis causis apostolicis. ( An. Dom. 763, Cod. Car. XVIII, chron. 34.) (0197C) ARGUMENTUM.--Pippini litteris, quibus firmitatem et constantiam suam erga orthodoxam fidem et Ecclesiam testabatur, uberrimis laudibus respondet per regios missos Haribertum abbatem et Dodonem comitem, quibus rex plura commiserat secreto referenda, singulisque secretum pariter responsum reddit, sociis additis missis suis Joanne subdiacono et abbate, ac Petro primo defensore.

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Explere verbis nequeo, et penitus sermonum copia (0198A)nequaquam complecti valeo, excellentissime et revera prae cunctis regibus Christianissime atque orthodoxe regum, quantum vestris meritis atque piis operationum studiis intima cordis nostri affectio congratulatur, dum profecto vestro certaminis praesidio et laborioso conamine sancta catholica et apostolica universalis mater vestra spiritalis Dei Ecclesia, atque orthodoxa Christianorum fides, ab aemulorum impugnationibus ereptae consistunt; et ex hoc indesinenter ab omni populo Christiano, Redemptori nostro Domino Deo, ob tantum vestrum adhibitum beneficii adminiculum, referuntur laudes. Unde merito, Christianissime fili et spiritalis compater, cum egregio illo ac praecipuo David rege et eximio prophetarum in coelestibus regnis participem te esse (0198B)omnium fidelium mentes opinantur, quia sicut honorum infulis, ita quoque 201 et operibus eum coaequare Christianitas tua, ut ipsa rei operatio demonstrat, dinoscitur. Ille enim, erepta ab allophylis arca Domini, cum hymnis et canticis spiritalibus, ac psalterii modulatione exsultans jocundabatur. Tu quoque fundamentum et caput omnium Christianorum sanctam Romanam redimens Ecclesiam, et universum ei subjacentem populum gaudens atque laetus omnipotenti Domino Deo nostro offerre satagis, cujus tam pii operis perfectionem adhibere benignitas tua anhelat, de quo jam repositam sibi in coelestibus arcibus praemiorum credat consequi remunerationem.

Properantes siquidem ad vos praesentes solertissimi (0198C)viri, Haribertus scilicet abbas et Dodo comes excellentiae vestrae fidelissimi missi, detulerunt nobis mellifluas et nimis desiderabiles syllabas a vestra praeclara Christianitate directas, in quibus sollicite nos de vestro firmo atque incommutabili pollicitationis verbo, et magnae perseverantiae constantia, quam in apostolicis perficiendis causis gerere videmini, certos reddere studuistis; quod quidem nos firmi et omnino freti in vestro benigno proposito, existimamus fine tenus vos permansuros, atque perfectius operaturos id quod beato Petro apostolorum principi et praedecessori Domino et germano nostro beatissimo Stephano papae polliciti estis.

(0199A)Interea ferebatur et hoc in eisdem vestris apicibus, quia id quod et praesentes de parte vestra velle habuistis nos debere cognosci, scriptis nequaquam propalare maluistis, sed informatis de 202 singulis causarum meritis, praefatis vestris missis, quae nostris deberent innotescere auribus, et ita, juxta ut a vobis praecepta sunt, egerunt, quod quidem nos de singulis, quae nobis affati sunt, liquidius eos informavimus, qualiter nostram vitam a Deo institutae regali vestrae potentiae enarrare debeant, sed et praesentes nostros missos, id est, Joannem subdiaconum et abbatem, atque Petrum primum defensorem, cum eis pariter ad vestra regalia direximus vestigia [ Grets., fastigia], quos petimus benigne solite a vobis suscipi, et quidquid vobis ex nostra informatione enarraverint, (0199B)eis in omnibus credere jubeatis, ut perfecta liberatio atque exaltatio sanctae Dei Ecclesiae et fidei orthodoxae proficiat, et merito repositam vobis in coelo consequamini mercedis coronam.

Deus autem omnipotens, qui in excelsis habitat et humilia respicit, qui palmo universum mundum concludit, in cujus manu omnia regnorum jura consistunt, sua vos protegat gratia, et e coelo vobis tribuat victorias, subjiciens vestro regali culmini omnes adversantes nationes, aevisque ac prosperis temporibus regni gubernacula faciat possidere, cum excellentissima filia et nostra spiritali commatre, benignissima regina, dulcissima vestra conjuge, atque amantissimis natis Carolo et Carolomanno, excellentissimis regibus, et nobilissima atque excellentissima Gisila, (0199C)nostra spiritali filia, et vitam aeternam per infinita vobis tribuat saecula possidendam. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXVI. 203 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM REGEM DIRECTA, De Simeone vel monacho [Lamb., monachis] Remedii episc. .( An. Dom. 763, Cod. Car. XLIII, chron. 35.) ARGUMENTUM.--Georgio primicerio cantorum vita (0200A)functo, Simeon secundicerius, qui monachos Remigii Rothom. archiep. canendi artem edocebat, ex Francia Romam accersitus erat, primicerii officio functurus. Pippinus Paulum monet, aegre id tulisse fratrem suum: at hic respondet se quod necessario fecerat reparaturum, nam monachos Remigii perfecte erudiendos primicerio ipsi traderet.

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Cum charitatis amor, quem erga vestram a Deo illustratam insignem gerimus excellentiam, nostro enucleatius vigeat cordi, curae idcirco nostrae existit, excellentissime regum, vestrae gnaviter et praeclarae totis obtemperare nisibus voluntati, praesertim dum et amplissimo vestrae excellentiae praesidio relevati, (0200B)et, post Deum ab insidiatorum videamur saevitia erepti; et ideo quoties nobis relationum vestrarum apices perferuntur, gratuito acceptantes animo, confestimque, quod eorum textus eloquitur, effectui satagimus mancipandum. Unde susceptis in praesenti a Deo protectae excellentiae vestrae syllabis, nempe relectis [ Lamb., relictis] protinus, cuncta quae ferebantur in illis libenter adimplevimus; in eis siquidem comperimus exaratum quod praesentes Deo amabilis Remedii, germani vestri, monachos, Simeonis scholae cantorum priori contradere deberemus, ad instruendum eos in psalmodiae modulatione, [ Al., psalmodii modulationem], quam ab eo apprehendere, tempore quo illic in vestris regiminibus exstitit, 204 nequiverant. Pro quo valde ipsum vestrum asseritis (0200C)germanum tristem effectum in eo quod non ejus perfecte instruxisset monachos.

Et quidem, benignissime rex, satis facimus Christianitati tuae, quae nisi Georgius, qui eidem scholae praefuit, de hac migrasset luce, nequaquam eumdem Simeonem a vestri germani servitio abstrahere [ Lamb., abstollere] niteremur; sed defuncto praefato Georgio, et in ejus idem Simeon, ut pote sequens illius, accedens locum, ideo pro doctrina scholae eum ad nos accersivimus, nam absit a nobis ut (0201A)quippiam quod vobis vestrisque fidelibus onerosum existit, peragamus quoquomodo. Potius autem, ut praefatum est, in vestrae charitatis dilectione firmi permanentes, libentissime, in quantum virtus suppetit, voluntati vestrae obtemperandum decertamus.

Propter quod et praefatos vestri germani monachos, saepe dicto contradimus Simeon, eosque optime collocantes, solerti industria eamdem psalmodiae modulationem instrui praecepimus et crebro in eadem, donec perfecte eruditi efficiantur, pro amplissima 205 vestrae excellentiae atque nobilissima [ Lamb., nobilissimi] germani vestri dilectione, ecclesiasticae doctrinae cantilenas [ L. et G., cantilena] disposuimus efficaci cura permanere, optantes de reliquo excellentiam vestram aevis ac prosperis temporibus in Domino (0201B)valere, et regni perfrui sceptro, atque triumphales de hostibus, intercedente beato Petro, consequi victorias. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXVII. 206 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM PIPPINUM REGEM, In qua continentur gratiarum actiones, et de sanitate ipsius, seu Caroli [Lamb. add. et Carlomanni], et de Marino, presbytero, atque de Ravenna, qualiter contra eamdem mala machinantur consilia.( An. Dom. 764, Cod. Car. XXXII, chron. 36.) ARGUMENTUM.--Regiis litteris officiosis par responsum: res Ecclesiae, suimet ac populi sibi commissi salvas esse Dei omnipotentis gratia et ejus opera: calumniatos sibi, qui se dixisse opem defuturam a Francis mentiti erant: vitaturum se semper ejus (0201C)adversarios, adhaesurum illius amicis: de missis tam regiis quam pontificiis Constantinopolim profectis se nihil novisse propter saevam asperitatem hiemis: restitutum Marinum in pristinum honorem presb. card. gaudet, at se nullum cum eo litterarum commercium habuisse, eumque regio arbitrio omnino committere. Litteras mittit Ravenna acceptas, ubi res parum tranquillae erant ab aemulis, qui nullum lapidem non movebant ut amissa reciperent. Denique illum obtestatur ut coeptum opus perficiat et Ecclesiam ab insidiis liberet.

(0202A)Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Eximiae et a Deo protectae excellentiae vestrae, harum deferente portitore, destinatos apices omni plenos dulcedine ac amore, quos cum magno venerationis affectu acceptantes, liquidius cuncta in eis inserta agnovimus: inter haec quippe, excellentissime fili [ L. et Gent., e. bone fili], vestra nobis praecelsa innotuit benignitas, qualiter, divina Dei nostri favente misericordia, sani atque sospites et illaesi existentes sitis, simul cum excellentissimis natis vestris, spiritalibus nostris filiis Carolo et Carolomanno, magnis regibus, atque domna Bertrada regina dulcissima spiritali [ Grets., d. conjuge vestra et sp.] 207 commatre (0202B)nostra, nec non et Gisila nobilissima nostra filia. Quibus agnitis, magnas ac innumerabiles polorum arbitro ac Regi regum Domino Deo nostro retulimus laudes, quoniam, juxta id quod anhelantius optantes desideramus, vestram addiscere meruimus sospitatem; pro quo Dominum Deum nostrum sedulis deprecationibus imploramus, qui nos per multorum curricula annorum de vestra integra sospitate faciat exsultare, quod vestra salus nostra est exsultatio, et vestra prosperitas nostrum procul dubio existit gaudium.

Et hoc in vestris regalibus apicibus continebatur ascriptum, quatenus vobis innotescentes significaremus, si circa sanctam Dei Ecclesiam, atque nostram (0202C)mediocritatem, vel populi nobis commissi [ Lamb., populum . . . commissum] salus aut integritas profligaretur. Nam et de hoc magnas et innumerabiles gratias Deo omnipotenti et vestrae excellentiae referimus, quia sicut revera, Christianissime et vere Dei cultor, Ecclesiam Dei et populum vestra excellentia visitare non piget, sed hoc non nostris meritis, sed divina proveniente misericordia, agitur, dum omnia prospera circa [ Lamb., erga] sanctam Dei Ecclesiam atque nostram mediocritatem, vel nobis commissum (0203A)populum existunt, pro quo Deum coeli, penitus omnium bonorum largitorem, rogabimus, vobis [ Lamb., r. qui v.] pro hoc praecipuo ac pio opere sit retributor, ob tantam benignitatem et sollicitudinem, quam circa sanctam Dei catholicam et apostolicam Ecclesiam vel ejus familiarem [ Grets., peculiarem] populum habere dinoscimini.

Sed et hoc in ipsis vestris relationum apicibus continebatur, per vestros vobis fuisse nuntiatum legatos, quod a quibusdam malignis et mendacium proferentibus, in istis partibus divulgatum esset quia, si aliqua nobis necessitas eveniret, nullum nobis auxilium praebere volueritis. De quo nefario dicto nequaquam 208 nobis fuit aut est haesitatio, quia, divina faciente misericordia, magnam in vobis, (0203B)post Deum, spem et fiduciam habemus, agnoscentes quod, Deo propitio, nullum de quacunque parte erit [ Lamb., sit] impedimentum vobis defensionem atque auxilium sanctae Dei Ecclesiae vel ejus peculiaris populi impertiendi, juxta id quod beato Petro apostolo, per beatae memoriae praedecessorem, domnum et germanum nostrum, ob remedium animae vestrae et veniam delictorum vestrorum, pollicentes spopondistis, quod in perpetuis temporibus, Domino annuente, firmum ac robustum credimus permanere.

At vero, unde nobis Christianissima vestra direxit excellentia, quod si quis e vestris adversariis aut contemptoribus ad nos venerit, nullo modo cum eis nos aut in eorum societate misceri, absit a nobis ut (0203C)hanc rem faciamus, dum profecto vestri inimici sanctae Dei Ecclesiae et nostri existunt; quapropter testatur veritas, quia ubi vestros amicos agnoverimus, tanquam amicos et fideles sanctae Dei Ecclesiae oblectare et amplecti cupimus; et ubi vestros inimicos (0204A)invenerimus, veraciter tanquam inimicos sanctae Dei Ecclesiae et nostros proprios, ita eos respuimus atque persequimur, quia vestri amici sanctae Dei Ecclesiae et nostri existunt, et hi qui inimicitias contra vos machinantur, profecto inimici sanctae Dei Ecclesiae et nostri esse comprobantur.

De missis vero vestris ac nostris, quia ad regiam urbem simul properaverunt, de quibus petiit nos vestra praeclara excellentia sibimet a nobis significari si quid ex eis addiscere potuimus, cognoscat vestra a Deo protecta eximietas quod in his diebus 209 nihil ab ipsis cognoscere potuimus, dum profecto vobis incognitum non est, quod per tam saeva hujus hiemalis temporis asperitate, nullus de illis partibus adveniens nobis annuntiavit qualiter circa (0204B)eos agatur, et ideo ad praesens ignoramus quid vobis de eis veraciter significemus.

At vero de Marino presbytero, scripsit nobis Christianissima excellentia vestra quod demum in pristino esset constitutus honore, secundum qualiter vobis postulantes direximus, nos quidem testem Deum proferimus, quod pro nulla alia re pro eo vobis direximus, nisi propter lacrymas et quotidianas lamentationes, quas ejus genitrix effundere non cessat, quae et orbata lumine existit, et ideo vobis direximus, ut apud vos eum absolvere debuissetis, quia nihil de eo vobis fuit aut est, sed nec nobis, nisi tantummodo de ejus iniqua malitia, quam contra sanctam Dei Ecclesiam, maligna atque perversa motus audacia, agere praesumpsit. Sed de hoc, (0204C)sicut per anteriores nostras litteras excellentiae vestrae direximus, in vestro sit arbitrio vel potestate quid de eodem disponere volueritis. Nulla nobis de eo cura est, nisi, ut praediximus, qualiter vestra fuerit voluntas, ita de eo disponere debeatis. At vero (0205A)nobis direxit excellentia [ Lamb. add. vestra], ut vobis intimare debeamus, si nobis idem Marinus suas direxit litteras, de quo, teste veritate, dicimus: nunquam 210 nobis suas direxit litteras ex eo, quando illuc apud vestram excellentiam properatus est. Nam nullo modo vobis vetare [ Lamb., velare] habuimus, si factum fuisset.

Interea nempe ea quae a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, et nostris, id est, de partibus Ravennae ad nos pervenerunt, aptum prospeximus vestrae excellentiae intimanda, eo quod aemuli sanctae Dei Ecclesiae et nostri, atque vestrae excellentiae, die noctuque non desinant pertractare, qualiter nos sibi Deo contrario praevalere ac superare possint. Tamen et ea ipsa scripta, quae exinde suscepimus, infra (0205B)has nostras litteras excellentiae vestrae direximus; quatenus rei meritum addiscentes, agnoscatis quod illi a suo maligno proposito et solita nequitia nequaquam desistunt: pro quo, Christianissime bone fili et spiritalis compater, enixius elaborare atque decertare jubeas, quatenus bonum opus quod coepisti per te compleatur, et ut sancta Dei Ecclesia et ejus peculiaris populus perfectam habeat liberationem, et securi ab inimicorum insidiis permaneant.

De reliquo vero petimus divinam Dei nostri misericordiam, ut vos per multorum annorum curricula in solio regni vestri conservare dignetur, una cum excellentissimis vestris natis, nostrisque spiritalibus filiis, Carolo et Carolomanno, regibus Francorum et patriciis Romanorum, nec non domna Bertrada (0205C)excellentissima regina spiritali nostra commatre, vestra conjuge, simulque et Gisila nobilissima puella, nostra spiritali filia, ad exaltationem et defensionem sanctae Dei Ecclesiae, simulque et ejus peculiaris populi, optantes diu vestrae prosperitatis gaudia addiscere, atque immensam pro vobis divinam implorare clementiam. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXVIII. 211 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM REGEM PIPPINUM, PER FLAVINUM CAPELLANUM, ET JOANNEM SUBDIACONUM ET ABBATEM, ATQUE PAMPHILUM DEFENSOREM REGIONARIUM SANCTAE ECCLESIAE DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones de ipsis missis, qualiter, una cum missis imperialibus honorifice suscepti sunt, et caetera .( An. Dom. 764, Cod. Car. XX, chron. 37.) (0206A) ARGUMENTUM.--Multis capitibus regiae epistolae a suis missis Joanne subdiacono ac Pamphilo defensore cum Flavino misso regio redeuntibus allatae respondet. Primo, imperiales missos coram pontificiis auditos, quibuscum de catholica fide et traditione disputarunt, quam rem missi etiam retulerant tanti esse, ut factum a Deo uno compensari possit. Deinde, ad imperiales litteras, et Pippini responsum (utraque enim exempta adnexa fuerant) progrediens, hoc summopere laudat; illas sublestae fidei damnat. Tertio, Synesium alterum ex missis imperialibus detentum, Anthimo cum regiis missis redire Constantinopolim jusso, probat. Quarto, nullis blanditiis aut mundi thesauris eum removeri posse a promissis divo Petro et Stephano factis, longo experimento jam se novisse affirmat. Quinto, (0206B)se ait mittere suum signum ab eo petitum per Flavinum regium missum. Sexto, se transacto mense Maio ad eum legasse suos missos Philippum presbyterum et Ursum pro Tassilone ejus sororis filio, qui in gratiam avunculi redire avebat; sed suspicioso a Desiderio prohibitos Ticino in Franciam discedere. Denique, doli plenas esse litteras imperiales (Graecis serere conantibus diffidentiam de regiis et pontificiis missis) monstrat Christophori primicerii viri integerrimi exemplo, qui proditionis insimulabatur.

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Cum regalis potentiae culmen plus fidei virtute quam bellatorum armis videatur praesidio et fortitudine circumtegi, quid mirum, excellentissime et vere (0206C)orthodoxe regum, si studiorum 212 vestrorum conatus, ad protegendum [ Lamb., Gent., profligandum] Dei institutionem ac fidei Christianorum censuram, impensius imminere non desistat, et ob hoc et coelestis vobis victoria datur, et prospera a redemptore nostro, credite, praecellentiae vestrae fore largitura. Remeantibus siquidem ad nos missis nostris, quos ad vestram praeclaram excellentiam directos habuimus, Joanne videlicet subdiacono et abbate, atque Pamphilo defesore regionario spiritalis matris vestrae, sanctae nostrae Ecclesiae, una cum vestro misso Flagitio cappellano, attulerunt nobis honorabiles et nimis desiderabilis [ Lamb., desiderabiles] Christianitatis tuae litteras, quas cum nimio jucunditatis gaudio suscipientes ac relegentes, protinus (0207A)earum assertio, tanquam suavitatis flagrantia nos afficiens ac salutaris providentiae fomento medens laetos effecit.

Porro, Christianissime rex, amantissime fili et spiritalis compater, innotuit benignitas vestra, qualiter nostri ac imperatoris missi a vobis suscepti sunt, et quemadmodum illis de singulis quae praeclaro culmini vestro affati sunt, respondere studuistis, eos, pro amore fautoris vestri beati Petri, nequaquam suscipi aut illis responderi acquiescentes absque nostrorum missorum praesentia; sed et ipsi nostri legati ea ipsa nobis retulerunt. Unde licet nos ob tantam cordis vestri sinceram affluentiam, quam erga spiritalem matrem vestram Dei Ecclesiam et nostram fragilitatem habere videmini, digna rependere (0207B)non valemus, est tamen protector vester Dominus Deus noster, qui vos regnare jussit, et sanctam suam Ecclesiam ad defendendum vobis commisit, qui dignam praemiorum in praesenti ac futura vita, praecellentiae vestrae rependere potest remunerationem.

213 Itaque et litteras quas vobis, simulationis ac illusionis causa, ipsi imperiales missi attulerunt, nobisque a vobis directas suscipientes, earum agnovimus seriem, et omnino in hoc benignitatis vestrae pia consideratio, exsultationis laetitiam nobis intulit, quia vere constat non pro humano favore, sed pro Dei timore, ita vos peregisse, sed et ea quae praefati nostri missi cum imperialibus missis de observatione fidei orthodoxae et pia patrum traditione, in vestri (0207C)praesentia disputantes altercati sunt, nobis liquidius per eadem vestra scripta innotuistis, simulque et exemplar litterarum, quas praefato imperatori direxistis, responsionis quippe modum et solutionem petitionum, de his quae ab eo vobis intimata sunt, nobis dirigere a Deo illustrata excellentia vestra annuit: verum etiam et quemadmodum eisdem imperialibus missis responsum reddidistis, et unum ex eis Anthi [ Grets., Anthymum] nempe spatarium cum vestris missis regiam direxistis urbem, et alium, videlicet Synesium eunuchum, apud vos detinuistis, simili modo nobis minutius intimastis; agnitisque omnibus a vobis pro exaltatione sanctae Dei Ecclesiae et fidei orthodoxae defensione peractis, laetati sumus gaudio magno, et ita nobis placabilia existunt, (0207D)sicut certe, non hoc humano consilio, sed Dei providentiae intuitu vos talia egisse ac respondisse ambiguum (0208A)non est. Vere enim, domine rex, fili Christianissime et spiritalis compater, spiritus Dei intimi cordis tui illustrat piam considerationem, et qui Spiritus sancti gratia redundat, non aliis nisi quae spiritalia sunt exuberat, quoniam cor potentiae vestrae in manu Dei consistens, in suo procul dubio illud inclinat beneplacito.

Direxistis siquidem nobis per eadem vestra scripta significantes, quod nulla suasionum blandimenta vel promissionum copia vos 214 possit avellere ab amore et fidei promissione, quam beato Petro, principi apostolorum, et ejus vicario, praedecessori et germano nostro sanctae recordationis domno Stephano papae, polliciti estis, sed in ea ipsa vos charitate et sponsionis fide fine tenus fore permansuros; (0208B)et quidem nos, praecellentissime regum, experimento comperimus et operibus comprobavimus, vos firma atque robustissima constantia, in ea ipsa sponsione [ Ms., vos] in finem permanere, et in vobis confidimus, quod si universi mundi thesaurorum copia in conspectu vestro offeratur ac tribuatur, nullo modo in aliam partem vestram firmam et a Deo impulsam mentem declinare inflectereque valebit: quoniam vos omnipotentes Dominus, prae cunctis regibus saeculi, elegit et in vobis complacuit, ut vestro certamine sancta universalis Dei Romana Ecclesia, et caput omnium Ecclesiarum, ac firmamentum fidei Christianae ab impugnatorum insidiis liberata exstitisset, et illud quod a constitutione saeculi Dominus per vos perfici decrevit, ecce mirabiliter operatum (0208C)est.

Unde magnam post Deum in vestro regali culmine spei fiduciam habemus, quod perfectius ipsa sancta Dei Ecclesia, atque haec miserrima et afflicta provinciola a perfidia inimicorum liberetur, quia antiquus humani generis hostis non desinit inimicorum corda pulsare, ut suas jaculentur solite insidias; sed, bone orthodoxe rex, tuo solito certaminis praesidio, eorum cum Dei virtute stude confringere malitiam, ut sancta Dei Ecclesia et populus ejus peculiaris perfectius ab inimicorum saevitia liberetur, et merito suffragiis apostolorum circumsepti, mercedis vobis in coelo repositam coronam consequi mereamini. Direximus itaque excellentiae vestrae, juxta ut intimastis, signum nostrum per praesentem missum (0208D)vestrum.

215 Interea et hoc innotescimus Christianitati (0209A)vestrae, quod jam saepius nos petisse dignoscitur Tassilo Bavariorum dux, ut nostros missos ad vestram praeclaram excellentiam dirigi annuissemus, ut ea inter vos provenirent quae pacis sunt. Unde nos data occasione libentissime nostros missos, id est, Philippum dilectum filium nostrum presbyterum, atque Ursum nostrum etiam fidelem, ad vestri praesentiam visi sumus direxisse, transacto Maio mense, eo videlicet modo, ut qualiter vestra fuisset voluntas, ita peragere debuissetis; et properantibus ipsis nostris missis usque Ticinum, adversa suspicione arreptus Desiderius Langobardorum rex, minime eos permisit ad vestram a Deo conservatam excellentiam pertransire, tamen et easdem litteras, quas vobis dirigebamus, infra haec nostra scripta Christianitati (0209B)vestrae transmisimus. Itaque et hoc a Deo protectae Christianitati vestrae aptum duximus intimandum: quod relectis imperialibus litteris, vobisque defertis [delatis] per praefatos Antispatarium [ Lamb., Antinum spatarium] et Synesium eunuchum, quas nobis ob earum seriem intuendam, pro amore beati Petri fautoris vestri, dirigere dignati estis, reperimus in eis annexum, quod vestri ac nostri homines, qui ipsas imperiales syllabas, quae vobis nobisque directae sunt vel diriguntur, interpretantur non juxta ut ibidem exaratum est, sed aliud pro alio false interpretari audent; et missi, qui inter partes properant, non sicut illis injungitur, sed acceptilationis praemio corrupti, alia pro aliis deferunt, et in hoc perpendat vestra excellentia, quanta est inimicorum malitia: dum (0209C)contra animas eorum, non quae veritatis sunt, 216 sed per hanc occasionis versutiam iniqua proferunt mendacia in id, quod nec suis nec vestris ac nostris credant missis. Dum et vos satisfacti estis de vestris hominibus, simili modo et nos de nostris, quod nullo modo hoc agere penitus praesumant.

Satisfaciat omnipotens Deus, qui cordi ac renum scrutator est, mellifluum cor excellentiae vestrae, quod nequaquam nostrum quispiam, ut ipsi asserunt, talia agere perpetravit, sed in hoc vehementer idem imperator irascitur, et occasionis versutias adhibet, pro eo quod nequaquam siluimus ei praedicandum ob constitutionem sanctarum imaginum et fidei orthodoxae integritatem. Nam illud in ipsis suis apicibus asserunt, quod dilectus filius noster Christophorus (0210A)primicerius et consiliarius, sine nostra auctoritate nobis quasi ignorantibus, suggestiones illas, quas saepius ei direximus, fecisset, et alias pro aliis ejus ac vestris missis relegisset, et in hoc testem et judicem proferimus Deum quod ita nequaquam est. Nihil enim ipse noster consiliarius extra nostram voluntatem aliquando egit vel agere praesumpsit, quoniam nostri praedecessoris ac germani, domini Stephani papae, simul et noster sincerus atque probatissimus fidelis exstitit, et in omnibus existit, et satisfacti sumus de ejus immaculata fide et firma cordis constantia, et ob hoc credimus, illud quod nobis false profertur non improperium, sed bravii corona nobis a Deo computatur, et idcirco utrisque nobis Dominus adjutor est, et non timebimus quid nobis faciat (0210B)homo. Habebimus enim, post Deum, et clypeum protectionis et arma virtutis, vestram a Deo illustratam praeclaram excellentiam. At vero Christianitas vestra suos jubeat inquirere missos, et in omnibus vos satisfaciatis; quoniam mendacium contra nos idem adseruit imperator, eo quod eam direximus suggestionem, eis relegentes pariter cum ipsis, quae direximus et confirmavimus, et ejus exemplar a nobis vobis directum apud vos haberi videmini.

217 His praemissis, flexis poplitibus, una cum universa plebe Dei, polorum coelorum opificem Dominum Deum verum exoramus, ut vobis praesentis vitae longaevitatem cum magna de hostibus victoria concedat, et aeterna gaudia tam excellentiae vestrae quamque Christianissimae reginae, filiae et spiritali nostrae (0210C)commatri, amantissimae vestrae conjugi, atque dulcissimis natis excellentissimis Carolo et Carolomanno regibus Francorum et patriciis Romanorum, largiri dignetur. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXIX. 218 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM PIPPINUM REGEM DIRECTA, In qua continentur, quod sex patricii cum trecentis navibus, et stolo de Sicilia in [Lamb. om. in] partibus Romae, vel Franciae properant, et de justitiis sanctae Dei Ecclesiae, quas Desiderius coram missis suis facere promisit, quia nihil exinde, sicut pollicitus fuit, adimplevit.( An. Dom. 764, Cod. Car. XXIV, chron. 38.) ARGUMENTUM.--Adnectit suis litteris alias, queis (0211A)nuntiabatur sex patricios, cum trecentis navigiis et classe Sicula Romam versus, inde in Franciam profecturos. Praeterea illum admonet convenisse inter se et Desiderium coram regiis missis de rebus invicem restituendis; sed versutum regem rem coeptam procrastinare, ac mala interim et depraedationes in Romanorum finibus fieri, quin etiam comminatorias sibi misisse, quas item adnectit. Consuetam ejus protectionem exposcit. Coniberto ejus vasso multa enarranda committit. Orat ut duos missos leget, qui solatio sint Romanis, alterum Ticinum, qui rege audito in Franciam redeat.

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino Francorum regi et patricio Romanorum, Paulus papa

A Deo institutae praecellentiae vestrae his nostris apostolicis syllabis, bone potentissime rex, fili excellentissime (0211B)et spiritalis compater, sicut nostro, post Deum, liberatori ea, quae ad agnitionem nostram de diversis adveniunt partibus summopere innotescere studemus. Agnoscat siquidem eximietas vestra, 219 intimasse nobis quosdam sincerissimos fideles, spiritalis matris vestrae, sanctae nostrae Ecclesiae: quod sex patricii, deferentes secum trecenta navigia, simulque et Siciliensem stolum [classem], in hanc Romanorum urbem absoluti a regia urbe [Constantinopoli], ad nos properant. Quid ii velint agere, aut pro qua diriguntur causa, rei veritatem ignoramus; hoc tantum nobis nuntiatum est, quod ad nos progredi, et ad vestram summe laudabilem praecellentiam in Franciam ingredi sunt dispositi, easdemque nobis destinatas litteras, infra haec nostra scripta, (0211C)vestrae excellentiae direximus intuendas.

Itaque et hoc conservandae eximietati vestrae innotescimus, quod quemadmodum in praesentia missuum [ Lamb., missorum] vestrorum constitit cum Desiderio Langobardorum rege, ut nostras Romanorum justitias ex omnibus Langobardorum civitatibus plenius primitus acciperemus [ Teng., reciperemus], et ita postmodum ad vicem ex omnibus nostris civitatibus integras Langobardis faceremus justitias, freti in hujuscemodi ejus pollicitatione, quam in praesentia praedictorum missuum vestrorum exhibuit, nostros missos direximus ad easdem recipiendas faciendasque justitias. Ipse vero varias adhibens occasionum versutias, nequaquam nobis primitus, ut constitit, plenarias de omnibus suis civitatibus facere (0211D)voluit quas exquirimus justitias, et ita demum suas (0212A)in integro ex omnibus nostris civitatibus recipere, sed singillatim tantummodo de una civitate facere et de alia recipere maluit, volens per hoc dilationem inferre, ne pars nostra [ Lamb., Gent., vestra] Romanorum propriam consequatur justitiam; et ecce nostri missi nihil impetrantes ad nos sine effectu reversi sunt, et plures depraedationes [ Gent., deprecationes] ex tunc, atque multa et inaudita 220 mala in nostris immittit finibus. Unde ecce suas confestim direxit litteras, per quas, confidens in sua ferocitate, Deum, prae oculis non habens, nec beatum principem apostolorum Petrum metuens, comminationes nobis direxit, et inania detractionum verba pertulit [ Lamb., Gent., protulit], quas et de praesenti infra hanc nostram exarationis seriem vestro praefulgido et a Deo (0212B)instituto culmini direximus, ut earum praecelsa eximietas vestra agnoscens textum, consideret quanta sit ejus malitia et elationis cordis superbia, in id, quod contra beatum Petrum et vestram regalem potentiam se erigens, malitias nobis comminatur inferre.

Sed nos spem nostram, post Deum, sicut inexpugnabilem murum, firmissimam, in vestram a Deo corroboratam excellentiam habemus, pro quo flexo poplite te petimus, et per nos etiam beatus Petrus, apostolorum princeps, vestram aggreditur eximiam praecellentiam, quatenus inspiratus ab omnipotente Deo, qui vos sanctae suae Ecclesiae defensorem ac liberatorem constituit, salutem nostram amplissime procurare, et contra omnium nostrorum inimicorum (0212C)ferocitatem et arrogantiam solitus auxiliator et protector noster existere jubeas, Christianissime et spiritalis compater, quatenus lucratissimum praemium a redemptore nostro Domino Deo, intercedente beato Petro apostolorum principe, consequi mereamini, et sicut terrenum, et ita coeleste regnum cum sanctis et electis Dei per infinita saecula consequi mereamini

De omnibus vero subtili enarratione, praesenti Coniberto, vestro fidelissimo vasso injunximus cuncta liquidius vestrae regali potentiae suggerere, sed et hoc obnixe postulamus benignam excellentiam vestram, ut missos vestros aptos, quales vobis placuerint, ad nos dirigere debeatis, qui in nostro inveniantur esse auxilio, unus tamen ex eis usque Ticinum properare debeat, ut dum cum Desiderio rege locutus (0212D)fuerit, quidquid eis in responsis 221 reddiderit, (0213A)vestrae excellentiae renuntiet, reliqui vero duo cum vestro disposito et ordinatione, apud nos conjungere festinent, ut in nostro, ut dictum est, consistant auxilio. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XL. ITEM EPISTOLA PAULI, SANCTAE RECORDATIONIS ROMANI ANTISTITIS, PER ANDREAM ET GUNDRICUM MISSA, In qua continentur gratiarum actiones et postulationes, volendo adjutorium obtinere contra Langobardos .( An. Dom. 765, Cod. Car. XIV, chron. 39.) ARGUMENTUM.--Respondet litteris, quas Andreas et Gundericus missi regii attulerant. Laudata ejus constantia pro catholica fide et ecclesia vindicandis, (0213B)nullam fidem habendam ait Desiderio invasiones novas neganti; nam praeterito anno monitus de damnis illatis Senogalliensis civitatis finibus et in Campania, comminatorias sibi monenti miserat, quas ipse adnexuerat suis litteris. Propterea et regios missos se petiisse, qui advenientes mendacem esse Desiderium deprehenderant. Se accepisse mensam altaris ab eo jampridem dono datam sancto Petro et Stephano, ac delatam a regiis missis in sacram confessionem se consecrasse, sacrum in ea fecisse, nullo tempore inde amovendam sanxisse, Georgium et Petrum in Francia detinendi facultatem permittit. Missos multa coram enarrasse, quibus ipse singillatim reposuerat, quae coram referrent.

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa, cum maximo honorificentiae conatu, et dilectionis affectu.

(0213C)Quas praeclara excellentia vestra misit litteras, afferentibus Andrea 222 et Gunderico solertissimis viris, Christianitatis vestrae missis, acceptantes suscepimus litteras, quibus solita gratulatione [ Lamb. add. et] laetitia relegentes, et mente et corde oppido sumus laetati, dum per eas optata nobis desideria, affectio et laetitia, multum de vestra prosperitate nobis compertum est, Deo omnipotenti immensas referentes grates, qui nos, juxta ut crebro optamus, de vestra inmensa sospitate laetos reddere annuit; nihil enim nobis dulcius, nihil suavius in hac vita exstitit, quam vestrae incolumitatis gaudia assidue prosperis relationibus addiscere, dum nimirum prosperitatis vestrae laetitia, sanctae Dei Ecclesiae exultatio [exaltatio], et omnium orthodoxorum exstitit uberrima (0213D)defensio, et eis denique a vobis directis syllabis, nos certos, et in omnibus reddidistis vos paratos adesse in adjutorium et defensionem sanctae Dei Ecclesiae, in quibus necessitas ingruerit, atque in ea (0214A)vos fide et dilectione firmiter esse permansuros cum beato Petro apostolorum principe, atque beatissimae recordationis domno et germano meo Stephano sanctissimo papa; solliciti estis omnia adimpleri et inviolabiliter conservari affirmantes, quae eidem Dei apostolo polliciti et ob veniam delictorum vestrorum confessi estis; quod quidem nos, dum cor excellentiae vestrae in manu Dei est, et divina benedictione sanctae unctionis gratia, per apostolum ejus et regni coelorum clavigerum beatum Petrum in regem, excellentissime atque praecellentissime rex, esse dignoscitur unctus, magna nobis id est confidendi spes, quod in ea ipsa charitate et dilectione, atque promissione quam coelestis regni janitori spondere studuistis, vos firmiter esse permansurum, dum et procul (0214B)dubio, et per litteras et vestros sedulo destinatos missos nobis confidendi materia conferetis.

Unde et nos firmiter in vestra charitate et dilectione cunctis diebus vitae nostrae erimus permansuri, et nullus nos poterit per 223 quamlibet temporum interruptionem a vestro amore et charitate, atque dilectione, quem [quae in] medio nostrum annexa est, separare; pro quo obnixis deprecationibus quaeso et coram terribili futuro judicio excellentiam vestram conjurans deprecor, ut juxta quod ex vestro mellifluo ore prolata et beato Petro promissa sunt, firma constantia permanere jubeatis, respuentes inimicorum sanctae Dei Ecclesiae et fidei orthodoxae impugnationum impias suasiones et inanes promissiones, et Deo magis et beato Petro semper placere (0214C)procurate, qui vobis praesentis regni gubernacula tribuit: quatenus et temporalis regiae potestatis, vel culmen largiri dignatus est, coelestia quoque vobis regna perenniter tribuat possidenda, et immensas de hostibus apostolorum principis suffragiis largiri dignetur victorias.

De eo vero, quod innotuit excellentia vestra, vobis Aderio [ Lamb. a Desiderio] Langobardorum rege esse insinuatum, nullam malitiam vel invasionem a Langobardis in nostris partibus fuisse illatas, omnino credat nobis benivola excellentia vestra, non veridice in hoc vobis direxistis; etenim, benignissime fili et spiritalis noster compater, Christianissime rex, dum tantae ab eisdem Langobardis devastationes in nostris finibus ac civitatibus factae fuissent, et a nobis (0214D)ex hoc admonitus fuisset, comminationis suae ad nos direxit litteras, quas necessitate coacti, infra nostras apostolicas litteras hoc praeterito anno vestrae excellentiae direximus intuendas hostiliter (0215A)quippe in civitate nostra Synogaliensi per gentes, ferro et igne, quae extra eamdem civitatem consistebant, devastaverunt XX, plurimam exinde auferentes praedam, aliquantos ibidem interfecerunt homines. Similiter et in partes Campaniae, id est, castro nostro, quod vocatur. Valentis, hostiliter inruentes, talia, 224 sicut paganae gentes, egerunt, de quibus usque hactenus nequaquam justitiam ab eis recipere valuimus. Et ideo excellentiae vestrae direximus, ut vestrum annuissetis dirigere missum, quatenus ejus praesentia inter partes justitiae pervenissent, ut non ex hoc aliqua a nostra vel Langobardorum parte ad easdem perveniendum justitias dilatio perveniret.

Unde pro vestra amplissima satisfactione ad probationem fecimus, in praesentia praedictorum vestrorum (0215B)fidelium missorum, cum jam dictis Langobardorum regis missis, et satisfacti sunt vestri missi de tantis iniquitatibus, et cognoverunt vestram [ Lamb. nostram] veritatem, et eorum mendacium; et ob hoc non possumus tantas ab eis nobis illatas malitias tacere, sed necesse nobis vestro regali culmini, utpote post Deum hujus provinciae liberatori, cuncta innotescere, quo per vos omnis istius provinciae a vobis redemptae populus, ad suam pertingere valeat justitiam.

Interea, praecellentissime ac benignissime rex, Christianissime fili et spiritalis compater, suscepimus et mensam illam, quam olim sanctae recordationis domino et germano nostro beatissimo Stephano papae, et per eum beato Petro apostolo obtulistis; quam et cum hymnis et canticis spiritalibus Litaniae laudes solemniter (0215C)Deo referentes, infra aulam ipsius principis apostolorum introduximus, quamque vestri missi in sacram confessionem super corpus scilicet ejusdem coelorum regni janitoris ex vestri persona obtulerunt; quam et chrismate unctionis sanctificantes, et sacram oblationem super eam imponentes, sacrificium laudis Deo omnipotenti, paterna animae vestrae remunerationem [ Lamb., pro aeterna . . . remuneratione], et regni 225 vestri stabilitate offeruimus, decernentes apostolica censura sub anathematis interpositione nulli unquam licere, eam ab Ecclesia beati Petri alienare, et ecce memoriale vestrum in eadem (0216A)apostolica aula fulgens permanet in aeternum, cujus remunerationem vos credite a justo retributore Domino Deo et beato apostolorum principe Petro in coelestibus regnis adepturum.

De Regio itaque et Petro quod innotuistis omnino agnovimus, sed hoc in vestrae voluntatis arbitrio relaxamus, ut qualiter vobis placuerit, ita ex eis agatis, sive illis [ Lamb., illic] apud vos eos detinendo, sive etiam ad nos absolvendo, quoniam omnino [ Lamb. Gent. omnia], quae vobis placita sunt, et nobis omnino congrua et prospera esse videntur. Praefati denique missi vestri, omnia quae a vobis injuncta exstiterunt, liquidius nobis retulerunt, de quibus ad singula responsum reddimus, eosque de cunctis informatos ad vos enarrandum absolvimus, (0216B)perficientes et causam praedicti Andreae, ut ejus fuit voluntas et vestra exstitit praeceptio.

Omnipotens autem Dominus, qui dives est in misericordiis, suae extensionis brachio vos continua defensione protegat, et omnes adversarios ac rebelles vestris regalibus subjiciat vestigiis, tribuens longaeviter ac salubriter, una cum excellentissima filia et spiritali nostra commatre benignissima regina, et amantissimis natis Carolo et Carolomanno, excellentissimis regibus et patriciis Romanorum, atque Gisila nobilissima, regni gubernacula possidenda, et aeterna praemiorum gaudia cum Sanctis et electis perfruenda. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XLI. 226 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM PIPPINUM REGEM, PER WULFARDUM ET SOCIOS EJUS DIRECTA, In qua continentur uberrimae laudes, et de missis apostolicis, vel Graecorum in Francia morantibus, seu de Georgio [Centur., Gregorio episc.] et Petro.( An. Dom. 764, Cod. Car. XXVI, chron. 40.) (0216C) ARGUMENTUM.--Redeuntibus ex Francia Petro notario regionario et Joanne mansionario divi Petri, missis apostolicis, cum Wulfhardo, et sociis missis regiis attulerunt litteras regiae firmitatis testes in catholicae fidei et Ecclesiae defensione nullis (0217A)blanditiis aut muneribus labefactatae. Quibus publice lectis, omnibusque prae gaudio exsultantibus, Paulus suo et omnium nomine dat litteras laetitiae et amoris plenas erga regem, Francosque omnes. Probat, per eum detineri missos apostolicos et Graecos, qui cum suis Constantinopoli reversi erant, quoad in synodo decerneretur responsio ad duo capita de orthodoxa fide et de donatione facta sanctae sedi. Georgium episcopum et Petrum presbyterum quos secum retinere cupiebat, jamdudum concessisse per Andream, et modo iterum concedere ipsius arbitrio: ita tamen ut de episcopatu Georgii et de Ecclesia Petro commissa quid agendum rescribat, ne diutius rectore careant. Se contra retinere Wulfardum et socium ejus, quia Desiderius praeterito autumno Romae degens condixerat de rebus invicem per missos restituendis: de Beneventanis ac Tusciae jam factum, fieri nunc de Spoletanis, ac de aliis factum iri. In embolo (0217B)gratias agit pro admonito Desiderio de restituendis patrimoniis per Neapolitanos et Cajetanos, et de danda licentia electis veniendi Romam pro consecratione.

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino Francorum regi et patricio Romanorum, Paulus papa.

Votiva cordis nostri desideria et intimi pectoris affectum, ut vestrae excellentiae beneficiorum suffragia sanctae Dei Ecclesiae vota proferentes, optabilem nimisque amabilem salutem praecelsae Christianitati vestrae, atque excellentissimae et nostrae benignissimae 227 filiae et commatri, optimae reginae, simulque amantissimis ac praeclaris vestris nostrisque in Christo amabilibus filiis, Carolo et Carlomanno, excellentissimis regibus Francorum et patriciis Romanorum, (0217C)nec non et omnibus reverentissimis fratribus nostris ac dilectissimis nobis episcopis, presbyteris, etiam religiosis abbatibus, simulque et cunctis optimatibus, judicibus, ducibus videlicet et comitibus, nec non et universo a Christo protecti Francorum regni populo vobis subjacentibus, destinamus perennem salutem, persistentes etiam una nobiscum, et in osculo charitatis vos amplectentes, universi sanctissimi fratres nostri episcopi, presbyteri etiam, et cunctus sanctae et spiritalis matris vestrae Romanae Ecclesiae clericorum ordo, et procerum, optimatum, et universi Romani magni vel minoris congregatio sedulis interventionibus pro vita et incolumitatis vestrae laetitia, coelitusque vobis concedendis (0217D)victoriis, divinam nobiscum deprecantes clementiam. Et vere debitum vobis est, excellentissime fili, nosterque post Deum defensor ac liberator, solitae (0218A)honorificentiae affectum persolvere, et impensius salutationis verba promere, et ea quae ad regni vestri immensam exultationis [exaltationis] laudem, et animae vestrae salutem respiciunt, amplissime prolatari [ Lamb., profligari].

Igitur, regressis nostris missis, quos ad vestrae regalis clementiae vestigia destinatos habuimus, Petro scilicet notario regionario sanctae nostrae Ecclesiae et Joanne mansionario confessionis basilicae fautoris vestri, beati Petri, conjungentibus etiam et 228 vestris missis, Wulhardo nempe, ejusque sociis; protulerunt nobis honorandas nimisque desiderandas syllabas praecellentiae vestrae, quas cum in conventu fratrum consacerdotumque meorum, et cleri atque cuncti laicorum ordinis coetu legissemus, nostri ac (0218B)vestri missi, ea sibimet a vobis injuncta, de vestra immutabilis mentis constantia et puritatis integritate, quam pro spe sanctae Dei Ecclesiae et fidei orthodoxae habere videmini, retulissent: illico nimio gaudio repleti, elevatis ad aethera oculis, extensis que palmis, immensas omnipotenti Deo nostro et vestrae excellentiae tulimus grates; angelicam illam pro vestris meritis divinae ejus potentiae canentes laudem: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Neque enim, bone rex, aliter mentes fidelium credere poterant, quam quod in earum ex operibus cernentes comperimus a vobis peractum, qui pro [ Lamb., pio] intuitu humanas suasiones et inanes promissiones respuentes, (0218C)nihil amori et certamini, quod erga beatum Petrum geritis, praeponere maluistis, sed omnia terrena lucra, velut lutum quod pedibus conculcatur, reputantes, ei vos placere, ejusque mandatis totis nisibus obtemperare vestrae imminet curae; et idcirco, ecce, bone rex, et praecelse fili, et spiritalis compater, thesaurizasti tibi thesauros infinitos in sidereis arcibus, ubi aerugo non praevalet, nec tinea ea quae justis tribuenda sunt consumi possunt, dum ita mirabiliter praecelsae excellentiae vestrae opera rutilant, quis de vobis quoquomodo ambigere possit, dum ea quae beato Petro polliciti, et ob veniam vestrorum concedere studuistis delictorum, illibato ejus jure perenniter permanenda conservare satagitis, et vestris a vobis et a Deo conservandis magnis (0218D)exhortationibus committitis; et ideo nobis nimis, vel cuncto populo nostro, confidendum est in hujuscemodi pio proposito immutabilis 229 constantia (0219A)mentis, vos vestrasque soboles et universum regnum Francorum firmiter esse permansuros; quoniam, juxta ut nobis excellentia vestra innotuit, scimus cui credimus et certi sumus.

De nostra itaque puritate et dilectione, quam erga vos et cunctum a Deo protectum regnum Francorum habere dignoscimur, credimus jam vos plenissime esse satisfactos, pro quo et ampliori certificatione Deum coeli testem proferentes, in ea nos charitatis dilectione, quam sanctae recordationis domno et germano nostro, beatissimo Stephano papa, et per eum cum omnibus successoribus pontificibus, vos vestraeque soboles, et cuncta vestra proles, atque universum regnum Francorum usque in finem saeculi conservare spopondistis, et nos (0219B)etiam atque nostros successores pontifices confitemur esse permansuros pro exaltatione sanctae Dei Ecclesiae et fidei orthodoxae defensione. Nulla nos rerum qualitas ab eadem charitatis confirmatione potens poterit separare.

Direxit itaque nobis excellentiae vestrae Christianitas, significans de missis nostris vestrisque, atque Graecorum, qui a regia urbe reversi sunt, eos apud vos esse detentos interim, quod aggregatis vestris sacerdotibus atque optimatibus conjicere seu perpetrare valeatis quid de his quae vobis directa sunt respondendum sit; et quidem nobis hac de re aliter confidendum non est a vobis responderi, nisi quae ad exaltationem sacrosanctae spiritalis matris vestrae Romanae Ecclesiae, caput (0219C)omnium Ecclesiarum Dei atque orthodoxae fidei pertinere noscuntur; et quia quod semel beato Petro et pro aeternae vitae retributione obtulistis, nulla vos deberet ratione, ab ejus jure et potestate separare; scimus enim, quod nulla apud vos suasionis fabulatio praevalet, dum divina verba et apostolica documenta firmiter in vestro corde retinetis adnexa. (0220A)Et ecce sicut nobis per vestras litteras, 230 et nostros vestrosque missos maximam confidendi materiam intulistis, praestolamur laetabunda hac de re nuntia a vobis suscipi, et solite de vestro benigno mentis proposito gratulari. Et hoc praecelsa Christianitas vestra per easdem suas a nobis petiit syllabas, Georgium episcopum et Petrum presbyterum in vestro permanere servitio nos debere concedere; et quidem praecellentissima vestra benignitas agnoscat nos jamdudum de hoc vestrae obtemperasse voluntati per Andream quippe religiosissimum missum vestrum, sicuti poposcitis, in exaratis destinatis apostolicis syllabis, eos vobis dignoscimur concessisse, intimantes, ut sive retinendos, sive etiam absolvendos esse vestra fuisset voluntas, ita (0220B)de eis peragere deberetis. Unde etiam et nunc in vestro voluntatis arbitrio relaxamus, aut qualiter vobis de eis placuerit, tam retinendos quam absolvendos faciatis; dum semel a nobis vobis concessi sunt; sed utinam ipsi placabiles in vestro possint esse servitio! pro quo dirigite nobis, quid de episcopatu praedicti 231 Georgii et de Ecclesia quae praenominato Petro commissa est, peragere debeamus, ne amplius illis admonitis in nimiam neglectus incuriam deveniant.

Interea duos vestros missos, id est Wulfardum et ejus socium, secundum vestram praeceptionem pro utilitatibus sanctae nostrae Ecclesiae, spiritalis matris vestrae, in his partibus retinuimus. Illud praeterea excellentia vestra innotuit Desiderio vos (0220C)Langobardorum regi direxisse, ut Saxulum, puerum nostrum, qui a nobis fugam arripuerat, reddere deberet. Sed agnoscat Christianitas vestra, quod etiam vos creditum et cognitum habere puto, conjunxisse [pervenisse] hoc praeterito, aut tum in [ Lamb., Gent., autumni] tempore eumdem Desiderium Langobardorum regem ad apostolorum limina, (0221A)causa orationis, eumdemque nostrum puerum secum deferens nobis contradidit. Cum eodem quippe rege pro justitiis inter partes perficiendis loquente, constitit ut vestris [ Lamb., Gent., nostris] ejusque missis per diversas civitates progredientibus ipsae praeparatae [ Lamb., perpetratae] fuissent justitiae, et ecce, Deo propitio, de partibus Beneventanis atque Tuscanensibus, et fecimus et ad invicem nostras recepimus. Nam de ducatu Spoletino, nostris vel Langobardorum missis illic adhuc existentibus, ex parte justitias fecimus ac recepimus. Sed et reliquas quae remanserunt modis omnibus, plenissime inter partes facere student. In embolin [ Lamb., embolo] vero direxit nobis a Deo protecta excellentia vestra, praefatum vos Desiderium admonuisse (0221B)232 reges Neapolitanos ac Cajetanos constringere, ob restituenda patrimonia protectori vestro beato Petro illic Neapoli sita, et largiri [ Lamb., Gent., add. licentiam] electis solite ad suscipiendam episcopalem consecrationem, ad hanc apostolicam properandi sedem. Quapropter maximas de hoc et de omnibus excellentiae vestrae referimus grates.

His praemissis, omnipotens Dominus Deus noster sua vos continua protectione circumtegat, et ab omnibus adversitatibus eripiat, et vestris vestigiis omnes barbaras subjiciat nationes, concedens vobis et praesens regnum feliciter per multorum annorum curricula una cum amantissima conjuge et praecelsis filiis perfrui, et vitam aeternam cum sanctis tribuat (0221C)possidendam. Deus te incolumem custodiat, excellentissime fili.

XLII. 233 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM PIPPINUM REGEM DIRECTA, Pro defensione sanctae Dei Ecclesiae, et pro monasterio quod ei concessit prope montem Serapten situm gratias magnas referendo .( An. Dom. 767, Cod. Car. XVI, chron. 41.) ARGUMENTUM.--Acceptis regiis litteris, queis rex (0222A)suam constantiam in catholicae fidei et Ecclesiae defensione protestatur, et Soractense monasterium ei donat, pontifex regia facta cum factis Moysis non illiberaliter comparat: saepius se dixisse, iterumque dicere profitetur nunquam defecturum amorem suum, ut Stephani fratris nunquam defecit, erga tam pium ac liberalem regem; gratias agit de monasterio quod se adjungere ait alii a se fundato sancto Silvestri, ubi hujus sacrum corpus requiescit

Domno excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Dum divinas Scripturarum historias in nostro memoriali revolvimus, et diversorum Dei electorum merita perpendimus, et vestrae divinae inspirationis (0222B)studia, in nostrae mentis intuitu conferentes, novum te gentes Moysen in his diebus refulsisse, praecellentissime fili et spiritalis compater, comperimus. Ille quidem, ut Israeliticum populum ex affligentium erueret oppressionibus a divina majestate praecepta suscepit; tu quoque, praecellentissime atque eximie rex, ad liberandam sanctam universalem, catholicam et apostolicam Dei Ecclesiam divinitus es inspiratus. Per illum denique Dominus in monte Sina legis mandata eidem Hebraico populo observanda tradidit, et lumine eum claritatis suae illustravit; per te quoque redemptor noster, Dei hominumque mediator, Ecclesiae suae et universo populo Christiano, ejus pretioso redempto sanguine, 234 pacem tribuit, et ejus fidei orthodoxae perfectam contulit (0222C)defensionem. Et sicut idem Moyses legislator abominationes gentium et culturam daemonum exterminavit; ita et tu, Christianissime regum, haereticorum schisma et auctores impii dogmatis respuisti. Pro quo merito, divinae gratiae lumine et oleo sanctificationis inter fideles reges qui olim Deo placuerunt unctus connumeratusque comprobaris. Unde libet certe Psalmigraphi (Ps. LXXXVIII) vocem et laudem excellentiae vestrae canere: Invenit te Dominus, benignissime regum, fidelem sibi et praecepta ejus servantem, (0223A)et ideo oleo sancto unxit te, et ecce manus ejus auxiliabitur tui, et brachium ipsius confortabit te.

Nec mirum tam benignissimum regem, tanto divino munere esse praeornatum, quoniam Spiritus ubi vult, et in quibus vult, inspirat (Joan. III). Et profecto in eis inspirat, qui piis fulgent operibus, sicut vestra fulgere dignoscitur excellentia; nam qualiter dilectionis vestrae amor erga beatum Petrum apostolorum principem, et circa nostram charitatem fervesceret, licet solite vestris apicibus atque responsalibus discurrentibus excellentissima Christianitas vestra pronuntiaverit, nunc tamen per eas quas in praesenti per harum latorem misistis syllabas, amplissime nobis paternitatis vestrae affectum protulistis, (0223B)significans, bone excellentissime fili et spiritalis compater, et noster post Deum defensor et liberator, firma perseverantia in amore ipsius principis apostolorum et nostra charitate permansurum; quod quidem nos securi de vestra immutabilis verbi pollicitatione existerimus. Scimus enim cui credidimus, et certi sumus omnia verbis, juxta ut asseris, perfici. Quid itaque ex hoc vestrae valebimus rependere excellentiae? Aut quam vicissitudinem reddere potuerimus pro tantis beneficiorum suffragiis, quae sanctae Dei Ecclesiae et Christianorum 235 fidei inferre praecelsa eximietas vestra dignata est, dum ad referendas gratiarum laudes mens nostra die noctuque procuratur?

Admirandum mihi potius est et valde stupendum; (0223C)quomodo oris mei loquacitas tantorum praesidia beneficiorum proferre queat: verumtamen calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo, et crebro elevatis oculis, et palmis extensis ad aethera, divinam pro vobis indesinenter exposcam clementiam, ut ipse super vos de throno majestatis suae respiciat, et regni vestri fastigium foveat, atque immensas vobis de coelo tribuat victorias, et omnes barbaras gentes vestris prosternere dignetur vestigiis et terminos regalis vestrae potentiae dilatet. Etenim nos, fili excellentissime et spiritalis compater, testem proferimus veritatis Deum, in cujus manu cor (0224A)excellentiae vestrae corrigatur, quod sicut saepius nostri recordationis dominum et germanum nostrum, sanctissimum Stephanum papam, et per eum cum sancta Dei Ecclesia confirmatum est, permanentes permanebimus, vestris obtemperantes voluntatibus, et absit a nobis quod a vestro quoquo modo separemur amore; nulla quippe praemiorum datio, nulla promissionis qualitas, nullaque blandimentorum suasio, nos, sicut saepius diximus, a vestra charitate poterit avellere; sed peto et tanquam praesentaliter obsecro mellifluam excellentiam vestram, ut amplissimam jam fatae spiritalis vestrae matris Ecclesiae exaltationem perficere, et firmissimus Christianorum fidei defensor existere jubeas, benignissime regum; quatenus ex hoc memoria nominis vestri, usque in (0224B)finem mundi, in domo Domini celebretur, et suffragiis apostolorum, et praesentis vitae prospera, et aeternae beatitudinis vobis tribuantur gaudia.

Interea, excellentissime fili et spiritalis compater, quia inspiratus a Deo nobis monasterium illud secus montem Seraptem [Soracten] situm concedere dignatus es, magnas atque innumerabiles gratiarum 236 actiones eximiae praecellentiae vestrae referimus, sit vobis ex hoc Dominus retributor, et dignam coelestium praemiorum remunerationem, in aeterna beatitudine concedat. Nos quidem monasterium illud ad laudem Dei et vestri memoriam, atque aeternam mercedem nostro monasterio dignoscimur subdidisse; ut quia beatus Sylvester, Christianorum illuminator fidei, cujus sanctum corpus in nostro monasterio (0224C)a nobis reconditum requiescit, ibidem persecutionem paganorum fugiens conversatus est, justum prospeximus, ut sub ejus fuisset ditione, ubi ipsum reverendum requiescit corpus. Verumtamen nos penitus, neque de hoc monasterio, neque de aliis quibuslibet causis, extra vestram voluntatem nequaquam quippiam agere volumus, sed ut vestra fuerit voluntas de omnibus agere studemus. Itaque noster animus laetus effectus est, et Deo omnipotenti et vestrae praecellentiae immensas retulimus grates, in id quod nostram deprecationem a Deo inspiratus exaudire dignatus es, benignissime rex, et praeceptum (0225A)regalis vestri culminis nostro monasterio dirigendum pronuntiatis, firmam ejusdem sanctae mansionis procurantes, nunc et retro cunctis temporibus. Unde petimus divinam clementiam, ut sicut vos nostrum 237 monasterium, quod ad laudem Dei constitutum est, confirmare studetis, ita vestrum regnum confirmare super omnes gentes dignetur, pro certo sciat excellentissima Christianitas vestra, quod omnes illos martyres, qui pro Christi nominis confessione suum fuderunt sanguinem, et in eodem sancto requiescunt monasterio, firmissimos apud divinam clementiam habebitis intercessores.

De eo vero, quod innotuistis de nostra vos certos effici sospitate, nos, bone et Christianissime rex, in eo sospes fatemur esse, dum vestri corporis sospitas (0225B)et salus animae, opitulante Deo, accrescit, quia vestra salus nostra est prosperitas. His praelibatis, omnipotens rerum opifex et arbiter Deus, sua vos gratia foveat, et longaevo ac prospero senio regalis culminis sceptra, cum magna victoria vobis, cum dulcissima vestra conjuge, praecelsa filia et spiritali nostra commatre, domina Bertrada, eximia regina, et amantissimis vestris nostrisque filiis, eximiis regibus et patriciis Romanorum, domnis Carolo et Carolomanno, nec non et domna Gisila nobilissima, perfrui concedat, et coelestis regni gaudia cum sanctis et electis possidenda per infinita tribuat saecula. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XLIII. 238 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM PIPPINUM REGEM PER WILHARIUM EPISCOPUM ATQUE DODONEM ET WICHARDUM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones, ejusdem papae fidei constantia, ut nullus favor aut terror ab ejus amore aut charitate ullo modo possit separare .( An. Dom. 767, Cod. Car. XIX, chron. 42.) (0225C) ARGUMENTUM.--Advenientes missi regii Wilharius episcopus, Dodo et Wichardus, non modo testantur per regias litteras Pippini firmitatem in defensione sanctae Ecclesiae, populique ei subjecti, sed exquirunt num omnia sint prorsus restituta divo Petro. (0226A)Quare pontifex meritis illum laudibus ex more prosecutus, suique ac populi erga eum amicitiam fore perpetuam affirmans, versutos falsiloquosque Langobardos fuisse ait juxta eorum morem; missos vidisse omnia, et simul cum responsis ad ea quae ore narraverant relaturos quae viderint. Orat ut Ecclesiam ope indigentem sublevet.

Domno excellentissimo filio nostro et spiritali compatri Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Paulus papa.

Ad referendas gratiarum actiones praeclarae ac benignissimae excellentiae vestrae ob tanta beneficii praesidia sanctae Dei Ecclesiae, et populo romano a vobis irrogata; nullus, ut opinor, humanus sermo sufficere valebit. Neque praemia hujus mundi ad horum remunerationem digna vobis possunt rependi, (0226B)verumtamen est unus solus et verus, in tribus substantiis [ Grets., personis] consistens, Deus, qui juxta regni gaudia et victoriae triumphum impertire ac retribuere 239 excellentiae vestrae potest. Interea properantibus ad nos, Wilchario scilicet reverendissimo fratre et coepiscopo nostro, atque Dodone, et Wilchardo fidelissimis vestris missis, obtulerunt nobis mellifluos ac desideratissimos apices, a vestra destinatos Christianissima excellentia; quos intuentes protinus agnita prosperitate vestrae laetitiae, solito exsultationis gaudio, interna pectoris nostri viscera redundaverunt, creatorem nostrum ac redemptorem Dominum Deum continuis precibus implorantes, ut diu nos ac sedulo de vestra ampliori jucunditate, et coelitus de hostibus concessis vobis (0226C)victoriis, annuat gratulari. At vero, excellentissime fili et spiritalis compater, per easdem honorabiles vestras syllabas, certissimam nobis solitae pollicitationis fiduciam contulistis, vos firma perseverantia decertaturos fore ad defensionem sanctae Dei Ecclesiae, et universi populi Romani, atque totius provinciae, juxta id quod polliciti estis beato Petro et ejus vicario, praedecessori nostro domno et germano meo sanctae recordationis Stephano papae, et in ea vos sponsionis fide permansuros; et profecto, bone Christianissime atque a Deo institute rex, magna (0227A)nobis in hoc credendi materia conferitur [confertur]. Nec enim aliter fidelium mentes aestimare possunt, quam id quod crebro a vobis, pro intuitu operatum cernimus, et rei experimentum didicimus.

Sed, bone potentissime regum, ecce nunc oportunitas, ecce necessitatis dies cogunt, et tempus ingruentis meriti exigit, ut sanctae Dei Ecclesiae, et huic a vobis liberatae provinciae solite subvenire atque succurrere quantocius Christianitas vestra satagat. 240 Nos quippe, post Deum et ejus sanctam gloriosam Genetricem, atque sacratissimos ipsius apostolos, fiduciam nostram alibi non habemus, nisi in vestram praeclaram excellentiam: tu enim post Deum nobis refugium, Christianissime rex, tu cum Dei brachio firma existis opitulatio, et vestri a Deo confortati regni (0227B)securitas, nostra est immensa laetitia; quo tam nos quamque universus noster populus istius provinciae (divina vos satisfaciat Majestas) firmi atque immobiles in vestra charitate ac dilectione et regni vestri a Deo protecti Francorum, amoris constantia permanentes permanebimus, et nullus nos poterit humanus favor aut terror a vestri amoris dulcedine, charitatisque affectu separare: sed una nobis erit in vestro amore vita ac mors.

Quia vero innotuistis ob hoc vos praesentes direxisse (0228A)missos, ut agnoscere per eos valuissetis utrum nobis a parte Langobardorum plenariae factae fuissent justitiae, an non, ipsi omnino causae meritum comperti sunt, et callidam versutiam atque solite falsiloquam propositionem eorumdem vestrorum nostrorumque aemulorum agnoverunt; eisque ad vos revertentibus, Deo propitio, vestris propalabunt in auribus, eis denique de singulis, quae a vobis injuncta habuerunt, nobis referentibus, singillatim de omnibus responsum reddentes, in eorum posuimus ore quae vestrae excellentiae suggerere debeant, effectum ex hoc a vestra adipisci optantes excellentia.

Deus autem omnipotens de throno suae majestatis super vos regnumque vestrum, atque amantissimam conjugem, praecelsam reginam, spiritalem vero commatrem (0228B)nostram, atque dulcissimos vestros quidem carnales natos, nostros autem spiritales filios, nec non et super universum Francorum populum, respicere dignetur, et sui brachii dexteram super vos extendat atque victorias vobis de coelo concedat, omnesque adversarios ante faciem vestram prosternat, et praesentem vitam longo senio, et futuram beatitudinem vobis tribuat perenniter possidendam. Deus te incolumem custodiat, excellentissime fili.

241 IN PSEUDOPAPAE CONSTANTINI SEQUENTES LITTERAS MONITUM (0227) 1. (0227C)Constantini laici per vim in apostolicam sedem intrusi binae litterae in Carol. Codicis calcem jure sunt rejectae. Exemplum sequerer, nisi pontificiae (0227D)ordinationis historia adversus alias aliorum opiniones, coeptusque ordo chronologicus secus faciendum persuaderent. Ad ordinationem pontificis quod spectat, Constantino Pogonato tribuunt recessum ab usurpatione illa confirmandi electionem Romani pontificis per se, vel per Exarchum, quam Justinianus, Odoacris vestigiis insistens, in regiam Constantinopoleos invexerat. Quare ab aevo Joannis V, qui ad Petri cathedram ascendit an. 685, nulla exspectata confirmatione, faustissimam hanc instauratae pristinae libertatis epocham repetunt. At, bona cum hujusce opinionis assertorum venia, id falsum est. Etenim quinque et quadraginta annis recentior ejusmodi libertas revixit, sancti Gregorii III aevo, cum anno 731, seu potius sequenti, sancta resp. constituta est, Graeca impietate ad id cogente. Ante ea tempora ordinatio decretum Ravennam missum sequebatur. Obsequii potius quam necessitatis causa, consensionisque potius quam confirmationis exquirendae gratia decretum electionis consuevisse mitti (0228C)Ravennam usque ad id temporis concedam ultro. Attamen mittebatur: nec plena ordinationis libertas obtinuit usque ad sancti Zachariae, qui Gregorio III (0228D)successit, electionem. Tum vero et dum stetit in Italia Exarchi potentia, quae desiit Zacharia eodem pontifice, et post ejus exitium, libera ordinatio fuit, nec decretum electionis, seu ejus exemplum ad Francorum reges mittebatur, nisi ut generalem concordiam unanimitatemque inde discerent: idcirco nonnisi post consecrationem mitti consuevit.

II. Rei argumentum alio quovis luculentius suppetit ex interpontificii brevitate: quod cum desumi apud omnes constet ab emortuali die pontificis, ad ordinationem, seu consecrationem successoris, sitque omnibus in codicibus et catalogis per vacationem sedis expressum, extra aleam rem ponit. Notat Papebrochius (Conat. hist. Chron. n. 3, pag. 199) sex minimum hebdomades exspectari consuevisse confirmationem decreti. At post Gregorium secus fuit: quatridui tantum ab hujus obitu distat Zachariae ordinatio. Die post hunc duodecimo consecratur Stephanus II 242, et Paulus ejus frater interpontificio menstruo ab eo disjungitur ob natum schisma, quod (0229A)brevi, ut aiebam supra, compressum fuit. Detestabilis Constantini ordinatio octava die Paulum secuta est; nona post ejus dejectionem, Stephani III consecrationi tributa est. Dies tantum octo Adrianus distat a Stephano III, et ab Adriano Leo III bidui; sic pari gressu dominatio pontificum, et eorum ordinationis libertas, per annos septuaginta octavi saeculi ex Graecorum impietate pariter profectae perseverarunt. Quae postea evenerint ex concessione et liberalitate pontificum, suo loco dicam post Carolini Codicis et Leonis III aliquot epistolarum editionem, cum de diplomate Ludovici Pii sermo erit. Nunc breviter de invasione Constantini agendum: inde enim certa aetas ac sententia ejus litterarum patefient. III. In omnibus fere codicibus Anastasii post Pauli mortem sedes vacasse dicitur annum unum et mensem unum: etenim tantumdem temporis Constantinus pontificatum invasit. Nam Paulo ad coelestem patriam evocato die 28 Junii anno 767, invasio (0229B)coepit, quae insequenti anno desiit die 29 Julii. Idcirco nonnulli codices, ut Freherianus alter in editionibus Fabrotti, et Blanchini, necnon Regius papyraceus ex collatione Velseri et invasionem, et vacationem sedis perspicue legunt: « Vacat sedes annum unum, mensem unum, quo Constantinus transgressor apostolicae sedis invasor exstitit. » Estque id temporis spatium adeo certum, ut iidem codices constanter habeant in Vita Stephani III: « Per anni spatium, et mensem unum sedem apostolicam invasam detinuit . . . In ipsius anni circulo, et unius mensis. » Nulla autem ratio habetur octo earum dierum, quae sacrilegam invasoris ordinationem praecesserunt: imo ne novem quidem dies, qui post illius dejectionem, antequam Stephanus consecraretur, sunt elapsi, in censum vocantur, quod rarum, quin etiam singulare est in Anastasii codicibus, qui ab unius pontificis emortuali ad alterius diem consecrationis interpontificia protrahunt. At usque adeo curae (0229C)fuit scriptori vacationis nomine pseudopontificatum illum designare, ut statim atque electus fuit die Dominica (qua simul consecrari non poterat) Stephanus III dicat: « Et post omnia rite in ejus electione peracta, Deo auctore pontificatus assumpsit culmen; » deinde quae singulis diebus acta sunt singillatim enarret. Historiam hanc valde necessariam, praecipue ad Pippini silentium et Urbis regimen per ea tempora dignoscendum compendiario sermone amplectar fuse narratam in gestis pontificum, et in concilio eamdem ob rem celebrato per Stephanum III, anno 769, cujus fragmentum in lucem edidi anno 1735. 243 IV. Paulus apud basilicam Doctoris gentium degens aestivo tempore gravi est correptus morbo, suumque diem extremum obiit 28 Junii 767. Quare omnibus abeuntibus ob turbas Romae excitatas, solus Stephanus presbyter cardinalis sanctae Ceciliae, qui ei post diuturnam vocationem successit, donec justa peragerentur, ibi mansit. Cum Paulus decumberet, (0229D)impii homines, Toto dux olim Nepesinus, tum Romae habitans, cum tribus fratribus Passivo, Constantino et Paschali, aliisque sociis ad omne scelus paratis, in sancti pontificis caedem conspirant. Indignitatem rei Christophorus primicerius avertit, suasque in aedes convocatis primatibus, ac scelesto illo duce, sacramento omnes adegit, a sanctae sedis laudabili more non discessuros, unaque cum clero et populo diaconum aut presbyterum cardinalem electuros. Ex aedibus illis discedens audiit pontificem esse mortuum. Tum vero perjurus Toto Lateranense patriarchium invasit, Constantinum fratrem laicum vi et armis intrusit, eumque continuo clericum ordinari, et adveniente die Dominico in basilica principis apostolorum consecrari fecit. Sacrilegum factum secutae sunt caedes et insidiae. Christophorus cum filio Sergio tum saccellario, monasticam se vitam amplexuros simulantes in monasterio Salvatoris prope Spoletum, vix necem evasere. Eo dimissi post festum (0230A)paschale sequentis anni, malo invasoris omine: nam Christophorus ductores fallens Spoleti ducem adiit una cum filio, per quem Ticinum ad Desiderium regem tuto pervenit. Tum regis fidem implorans copias obtinet, militibusque Spoletanis additis Romam redit. Pugnatum cum Totone, eoque caeso, dejectus invasor, ac summa cum omnium laetitia Stephanus III rite electus est ipsis Kalendis Augusti 768. Omnia haec trium spatio mensium peracta sunt. Deinde iis diebus, qui consecrationem praecesserunt, in reos partium invasoris animadversum. V. Principio invasionis Constantinus dedit ad Pippinum priores litteras (43, al. 98) ex quibus caetera mendacissimis, Francorum regi Pauli mortem, ac sine dubio sacrilegam intrusionem, nuntiatam fuisse intelligemus; namque omnium consensum mentiens in sua electione, jam praecurrentibus, ait, nuntiis pontificis transitum ab eo teneri; suasque ad illum litteras dans regio misso, fieri non potuisse affirmat, (0230B)ut suos mitteret, sed duos alios missos, se expediturum promittit, ubi qui in Franciam profecti erant, reversi essent, Stephani II et Pauli optimorum pontificum exemplo (11, 34, 41, al. 8, 18, 16). Christianissimum regem laudat, Moysi comparans, quod ut ille Israelitas, sic Romanos ipse ab impietate redemerit; catholicae fidei 244 et Ecclesiae assertorem eum appellat; pristinae cum Romanis amicitiae ac societatis eumdem admonet; denique perpetuam fore suam erga illum benevolentiam promittit. Quid plura? Sanctorum etiam Vitas, quas a Paulo pontifice rex petierat, quotquot invenire potuit, largitus eidem fuit. Omnia nequidquam: nam altum ab rege silentium. Argumentum profecto non obscurum, aegre admodum latam a piissimo principe tantam indignitatem, quae num a primicerio ipso, an ab aliis nuntiata fuerit, incompertum est. VI. Tres, ut minimum, menses Constantinus responsum regium praestolatur; nam alteris in litteris (0230C)(44, al. 99) meminit praeteriti Augusti mensis quintae indictionis, cum venit Romam epistola ad Paulum data a patriarchis Jerosolymitano, Alexandrino, et Antiocheno, pluribusque metropolitis in synodo congregatis pro vindicanda adversus impium Copronymum catholica religione, cultuque sanctarum imaginum. Tum vero hac forsitan occasione arrepta, Pauli exemplum imitatus (ep. 31, al. 35) iterum verberare aerem tentat, secunda epistola ad illum data suis missis Christophoro presbytero et Anastasio notario, hominibus novis, et sua, quod probabile est, sacrilega potestate ad eos gradus evectis. Mendacia eadem de sua electione unanimi consensu facta recoquit, sacrae Scripturae locis, variisque Stephani ac Pauli sententiis adhibitis miserum in modum centonizat; nil concludit. Audet a piissimo rege responsum enixe petere, rogareque eum, ut Georgium episcopum et presbyteros cardinales Marinum et Petrum a Paulo missos in Franciam, reverti Romam permittat. Pippinus vero altum siluit, fortasse quia contemptui habuit, (0230D)seu potius detestatus fuit simulationem litterarum. Certe nec missos, nec litteras illius Roma amplius vidit, quamvis invasoris dejectioni ac Stephani III creationi supervixerit. Nam vita functum esse constat anno 768, die 24 Septembris, cum Sergius saccellarius Christophori primicerii filius, tunc nomenclator, missus pontificius eo properabat cum litteris Pippino, Carolo et Carolomanno directis, queis rogabatur ipse, ejusque filii, ut episcopos doctrina et sapientia praestantes Romam mitteret ad concilium, quod quantocius celebrare Stephanus meditabatur de magni momenti rebus ad fidem et disciplinam pertinentibus. VII. Ex huc usque allatis, praeter ordinationis libertatem, quae valde perspicua est, libera etiam dominatio Romae non obscure patet, quam eruditi recentiores idcirco non assequuntur, quia, Romam licet ejusque ducatum inter Francorum donationes nec reperiant, nec reperire 245 usquam possint, ejus (0231A)tamen dominium similis naturae esse putant cum ditione Exarchatus ac Pentapolis. At enimvero Christophorus primicerius, qui vel ante principatum sanctae sedis summa cum potestate praeerat una cum archipresbytero, et archidiacono sede vacante, aut absente pontifice, quod eruditi omnes norunt (Diurn. Pontif. titt. 1, 5, 6, 7, cap. 2). Proceribus caeteris ob metum fractis tanta in perturbatione rerum, ad monasterium Spoletanum ire simulans cum filio Sergio, ducem Spoleti adit, inde Langobardorum regem collectisque utrinque auxiliis, dux exercitus contra antipapae vires instructi Urbem ingreditur, feliciter pugnat, restituit rempublicam. (Omnia haec aguntur post mensem decimum invasionis; etenim primicerius nonnisi post Pascha anni 768, diem videlicet 10 Aprilis, ab antipapae insidiis se explicuit, monasticae vitae obtentu.) Tempore tam diuturno mensium tredecim neque a Francorum rege patricio Romanorum res componuntur, neque a Graecis impiis foventur turbae. Ubi vim vi repelli oportet neutra ex parte (0231B)milites ducesve adsunt. Romae igitur dominabatur proprius princeps, isque erat pontifex: cumque per totum id temporis, cum sedes vacabat, principis partibus fungeretur primicerius, is auxilia ab aliis Italiae principibus impetrat, atque invasore principatus deturbato, novum principem, pontificem scilicet rite ordinatum, subditis renuntiari curat. Quae quidem nemo dixerit dubia principatus indicia. Sunt nihilominus certiora alia, quae ex eadem invasione sedis petuntur. In reos enim animadversio est indicium maximum potestatis: ejusque nonnulla exempla suppetunt apud Anastasium, quae haud negligenda videntur. VIII. Paucis iis diebus, qui electi pontificis Stephani consecrationem praecesserunt, de sceleratis illis, qui pseudopapae adhaeserant, poenae sumptae. Invasor ipse cum fratre Passivo carceri erant mancipati ante electionem, ibique detinebantur. Duo praeterea scelerati insignes memorantur, Waldipertus (0231C)presbyter genere Langobardus, et Gracilis tribunus, ambo majestatis rei. Hic siquidem in Campania, pseudopapae gratia opibusque audax, scelus omne perpetraverat; postque hujus casum jure sibi metuens, Alatri se munierat, unde a Romano exercitu abstractus, et Romam ductus in arctam custodiam est detrusus; eidem postmodo sunt eruti oculi, et lingua abscissa. Waldiperti flagitium erat singulare, et maxime ad rem faciens: quare ipsis verbis, quae apud Anastasium leguntur (sect. 274) referri illud oportet: « Quod consilium cum Theodicio duce Spoletino et aliquantis Romanis iniisset, ad interficiendum 246 praefatum Christophorum primicerium, et alios Romanos primates, et civitatem Romanam Longobardorum genti tradendam. » Simili poena et hic affectus. Caetera nihil moror: tametsi pseudopapae pariter et Theodoro episcopo ejus vicedomino erutos oculos audiam, aliosque aliis poenis affectos. Illud tamen juvat animadvertere, quod hujusmodi licet (0231D)poenae apud Anastasium referantur, quasi a perversis hominibus inflictae, id tamen factum videtur ad avertendam novi pontificatus invidiam. Nam vel Alexandri III aevo poenarum ejusmodi genus obtinuit, ut narrat Petrus Mallius (Bolland., tom. VI Jun., part. II, p. 49, E): « Sententialibus praefecti, si suspendunt aliquem, quinque solidi; quando decollant, similiter; quando caecant, duodecim denarii pro unoquoque oculo; quando truncant aliquod membrum, similiter. » Etenim prae aliis officiis principum id laudatur, suum cuique jus tribuere, ut (Lib. Regum II, c. VIII, v. 15) de David legitur: Faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo. Quae reipublicae duplex administratio nullo unquam tempore a principatu divisa fuit et utriusque tam perspicua in pontificio suppetunt argumenta, ut nullatenus infirmari possint. IX. Et vero praefectum urbis Romae esse, cum Augustorum ditioni parebat, nullum dubium. Narrante (0232A)enim Joanne Diacono in Vita sancti Gregorii Magni (lib. I, c. 5), sanctus vir imperatorem suis litteris rogavit, ut suam electionem minime confirmaret, « Sed praefectus Urbis germanus nomine ejus nuntium anticipavit, comprehensisque ac disruptis epistolis, etc. » Eumdem autem magistratum, postquam Roma pontificum dominatui subdita esse coepit, inibi perseverare certum scimus, Anastasio id testante in Vita Adriani (sect. 298) ubi, de Calvuli cubicularii flagitio agens, narrat quemadmodum Adrianus « jussit contradere antefatum Calvulum cubicularium, et praenominatos Campanos praefecto Urbis, ut more homicidarum eos coram universo populo examinaret. » Ex Adriani ejusdem litteris plura hujusmodi exempla infra afferentur, cum ad eum pontificem ventum erit. Unius hic epistolae (ep. 61, al. 50) conglobata delicta spectari velim: Anastasius missus pontificius, Paschalis et Saratinus, necnon Paulinus, scelesti omnes alius crimen aliud poena dignum perpetraverat. Paulinus ab Adriano vinctus ad Carolum mittitur, quippe (0232B)ejus juris erat; nefarios Paschalem et Saratinum Romam mitti orat puniturus ipse: « dum, ait, de eis perfectam suscepero justitiam. » De Anastasio vero, Carolum insimulat violati juris gentium, quod missum detinuerit, ac remittendum ait in Urbem: 247 « Et severissime eum sciscitantes juxta noxam ei repertam eum corripiemus. » Coactiva igitur quam vocant potestate eumdem in modum pontifex in ditione sua, Romae nimirum et in ducatu aliisque regionibus sibi subditis utebatur, quo sua in ditione Carolus. Atque eapropter hoc praecipuum supremi principis argumentum Romae non deerat pseudopapae tempore, qui suo et suorum scelere illud patefecit. X. Allatam profecto epistolam Adriani Eccardus (Rer. Franc. lib. XXV, cap. 38) ejusque assecla Muratorius (Ann. Ital. 789) non animadvertisse videntur: nam alia ejusdem pontificis (97, al. 85) freti, hac eadem ex causa dominatum asserunt Romano pontifici in provinciis Exarchatus et Pentapolis. Non (0232C)ita Waldipertus, de quo nuper est dictum. Videbat iniquus ille presbyter pontificiae dominationis esse Urbem: idcirco Romanorum primatum caede Langobardorum potestati posse subjici. Illi enim reipublicae administratores erant, quibus sublatis respublica interiret necesse erat. Cumque haec res magni momenti sit, explicatior per me fiet, ut magis ac magis dominatio pontificia elucescat. Septem praecipue nominantur frequenter in his codicis Carolini litteris, et apud Anastasium: Primicerius, secundicerius, arcarius, saccellarius, nomenculator, primicerius defensorum, et protoscriniarius. Insignes isti viri nunc proceres, nunc primates appellantur et apud Anastasium (sect. 274, 293) et in concilio Lateranensi Stephani III. Qua super re Baronius (an. 638, n. 9) aliique valde hallucinantur, dum presbyteros et diaconos cardinales putant primatum nomine designari. Iidem recte nuncupantur officia palatina in eo libello, qui Joanni diacono tribuitur, consarcinatusque (0232D)est post dimidium saeculi quinti decimi, aetate illa suppositionum feracissima. Nam licet tale opusculum Alexandro III nuncupetur, tamen personam auferunt sepulcralia monumenta ejusdem Alexandri et Clementis III; res gestae Honorii III et Alexandri IV quae ibidem visuntur, et, quod majus, luculenta haec, quae cap. 8 legitur inscriptio: « In nomine Domini amen. Anno Incarn. 1297, die mensis Februarii, consecratum fuit altare capituli ad honorem Dei et beatae Mariae Magdalenae de mandato domini Bonifacii papae VIII per Dominum Gerardum de Parma episc. Sabinensem. » Quae mirum est non vidisse Panvinium (Cod. Vat., num. 1106) ejusque exscriptorem Rasponum (De Basil. Later. lib. III, cap. 18) nec Mabillonium (Mus. Ital. tom. III, p. 570), qui tanti faciunt libellum istum, et Alexandro III dicatum asserunt. At veram ejus aetatem cod. Vallicellanus detegit; namque insertus ei libello est catalogus Romanorum pontificum, 248 in Pio II (0233A)desinens, qui ad Petri cathedram ascendit anno 1458. XI. Quidquid vero sit de rebus caeteris in ea consarcinatione existentibus, inter memorias veteres a consarcinatore adhibitas illa haud dubie recenseri debet, in qua primates seu proceres Romani appellantur officia palatina. Primicerius enim notariorum, cujus summa erat auctoritas sede vacante vel absente pontifice, antequam summus princeps Romanorum fieret, deinceps prima dignitas palatii esse, ni fallor, coepit. Primum ministrum hodie dicimus in aliorum principum aulis, secretarium status in pontificia. Eo munere fungi consuevisse tum temporis primicerium notariorum eruitur ex Pauli litteris (37, al. 20). Nam Christophorum malae fidei insimulatum ab imp. Orientis ita apud Pippinum defendit: « Asseruit, quod dilectus filius noster Christophorus primicerius et consiliarius sine nostra auctoritate, nobis quasi ignorantibus, suggestiones illas quas saepius ei direximus fecisset, et alias pro aliis ejus ac (0233B)vestris missis relegisset: et in hoc testem et judicem proferimus Deum, quod ita nequaquam est. Nihil enim ipse noster consiliarius extra nostram voluntatem aliquando egit, vel agere praesumpsit, quoniam nostri praedecessoris ac germani domni Stephani papae, simul et noster sincerus atque probatissimus fidelis exstitit, et in omnibus existit, et satisfacti sumus de ejus immaculata fide et firma cordis constantia. » Ab eodem primates caeteri et judices ecclesiasticae ditionis pendebant, ut recte Panvinius et Rasponus, juxta Cassiodori sententiam (lib. IV, ep. 7). Ideo et primates eidem obtemperant post Pauli mortem, et judices vires suppeditant ubi de Constantino ejiciendo agitur. Quantavis autem fuerit istius auctoritas, primus administer erat apostolicae sedis, ac perpetuum erat ejus officium. De secundicerii dignitate, quae primae tantum inferior erat, de saccellarii et arcarii officiis cameriarum et thesaurarium nostri aevi referentibus, deque aliis tribus (0233C)officiis opportunius alibi. XLIV. 249 EPISTOLA CONSTANTINI PP. NEOPHYT AD DOMNUM PIPPINUM REGEM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones, et de obitu domni Pauli papae, et postulat ut in gratia domni Pippini regis permanere possit, sicuti antecessores sui fuerunt. ( An. Dom. 767, Cod. Car. XCVIII, chron. 43.) ARGUMENTUM--Statim atque intrusus fuit audacissimus laicus in sanctam sedem, Stephani et Pauli sanctissimorum pontificum exempla secutus, quin et eorum sententias usurpans, Pauli obitum nuntiat suamque, quam mentitur unanimem, electionem; (0233D)amicitiam optimi principis audet quaerere; de Ecclesiae exaltatione agit; missosque suos se legaturum promittit, ubi reversi fuerint qui in (0234A)Franciam iverant. Epistolam dat misso regio ad piissimum regem.

Domno excellentissimo filio Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Constantinus papa.

Omnino credimus, jam, praecurrentibus nuntiis, ad vestram excellentissimam atque a Deo institutam regalem potentiam pervenisse, quod beatae recordationis praedecessor noster, domnus Paulus papa de hac luce, Dei vocatione, subtracto, Urbis vel subjacentium ei civitatum populus meam infelicitatem sibimet praeesse pastorem elegerunt; et ecce cum nimio stupore mentis dico illud quod nequaquam penitus optabam, nec mea exigebant merita, tam sacrum 250 apostolatus culmen, magnique oneris pastoralis adeptus sum curam. Propterea, quia (0234B)omnipotens Deus per manus ipsius principis Petri, atque ejus vicarii, ad exaltandam suam sanctam Ecclesiam et redimendam hanc provinciam, prae omnibus regibus ac mundi potentibus, ut pote novum Moysen, qui Israeliticum Dei nutu redemit populum, vestram excellentiam in his diebus eligere ac suscitare jussit, quod profecto, Deo annuente, vestro auxilio ac certamine perpetratum est. Idcirco obnoxiis deprecationibus, tanquam praesentaliter coram vestro mellifluo regali assistens conspectu, flexo poplite, deprecor praecellentiam vestram, ut illud, quod beato Petro polliciti estis, simulque et charitatem atque amicitiam, quam cum beatae recordationis domno Stephano summo pontifice, vel ejus germano, praedecessoribus nobis, habuistis, omnimodo recordare (0234C)ac conservare jubeatis; et multo amplius exaltationem sanctae Dei Ecclesiae, spiritalis matris vestrae, atque orthodoxae fidei defensionem, ac hujus vobis commissae provinciae perfectam liberationem procurare dignemini; quatenus repositam jam vobis in sidereis mansionibus mercedis coronam, interveniente beato Petro apostolorum principe, ab omnipotente Deo consequi mereamini. Nos enim nequaquam alibi post Deum nostram habemus spem, nisi in vestro a Deo corroborato brachio, pro quo et eumdem Dominum Deum nostrum, cui occulta cordis manifestata sunt, proferimus testem, quod amplius, sicut ipsi praedecessores nostri pontifices, in vestra charitate, ac fida dilectione, atque sincera amicitia firmi atque immutabiles satagimus fine tenus permanere, et per (0234D)nullam temporum interruptionem a vestra nos charitate, atque a Deo protecti regni vestri Francorum (0235A)sincera amicitia quomodo separabimus. Itaque Christianissime, et a Deo institute, magne, victoriosissime, bone rex, et nostri, Dei nutu, defensor, interim, diversis nobis 251 imminentibus causis, nulla exstitit possibilitas, donec missi vestri [ Lamb., nostri] qui illuc ad vos [ Gent., ad nos] directi sunt revertantur, alios duos dirigere missos; dum vero illi remeaverint, confestim nostros missos ad vestri praesentiam dirigemus. Tamen et huic vestro misso hoc ipsum in ore posuimus, vestrae benignae excellentiae suggerendum. Gesta quippe sanctorum, de quibus misistis vobis dirigi, in quantum reperire valuimus, vobis transmisimus.

Deus autem omnipotens, in cujus manu cor excellentiae vestrae regitur, felicia vobis tribuens tempora, (0235B)omnes adversas nationes vestris regalibus subjiciat vestigiis, et per multorum annorum metas regni gubernacula vos cum excellentissima et a Deo illustrata filia nostra, domna regina, atque praecellentissimis regibus, vestris natis, faciat possidere, et aeternae beatitudinis cum sanctis et omnibus electis ejus per infinita [saecula] annuat effici participes. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XLV. 252 EPISTOLA CONSTANTINI PAPAE NEOPHYTI, AD DOMNUM PIPPINUM REGEM DIRECTA, In qua continetur quod a populo Romano per violentiam electus, et in sede apostolatus intromissus fuit, postulans ut in gratia domni regis Pippini permanere possit, sicut antecessores sui fuerunt, et inde de epistola Theodori patriarchae Jerosolymitani, et de aliis epistolis Alexandrini et Antiocheni patriarcharum; et in embolo de Georgio, Marino et Petro. ( An. Dom. 767, Cod. Car. XCIX, chron. 44.) (0235C) ARGUMENTUM.--Silentium regis aegre ferens mentitur iterum unanimi populorum consensu se creatum. Divinae Scripturae loca inserit, Pippinum laudat ut fidei catholicae propugnatorem; narrat litteras patriarcharum Orientis de synodo habita pro cultu sacrarum imaginum, Paulo directas, se in ambone prius lectas publice ad eum transmittere Graeco-Latinas. Georgium episcopum, Marinum et Petrum presbyteros ut reverti permittat solatio parentum efflagitat; responsum enixe petit. Quod majus, legat missos suos, Christophorum presbyterum et Anastasium notarium.

(0235D)Domno excellentissimo filio Pippino regi Francorum et patricio Romanorum, Constantinus papa.

Dum internae mentis intuitu, infra memetipsum vehementer considero quanta mihi incepti pastoralis officii debet insistere cura ad pascendas Dominicas rationales oves, valde fateor intolerabilem moestitiam cordis mei arcano adhaesisse, quia procul dubio non meriti, sed oneris hujuscemodi provectio omnibus curam animarum assumentibus, videtur esse conferta sollicitudo, et qui nimis comprimor, et nullis operum meritis neque virtutum profectibus me praestiturum perpendo, quid divina misericordia inspirante cordis affectu operari jusserit, et illico velut ex gravi somno experrectus 253 nimio stupore, (0236A)et exstasi invenio a Deo in me rogatum, quod nunquam optavi, quod nunquam penitus cogitavi, nec [ Lamb. add. in] cor pusillitatis meae quoquo modo ascendit, ex improvisa enim violentia, manu a populorum innumerabili concordantium multitudine, velut valida aura venti raptus, ad tam magnum et terribile pontificatus columen provectus sum. Unde sicut navis aequoreis procellis fluctuatur, ita ego infelix, et inutilis curarum tumultibus, et populorum proclamationibus, atque lacrymosis ululatibus concutior; etenim omnes omnino, a magno usque ad parvum, proprios dolores ac violentias vociferantes, non cessant circumvallare me undique cogitationum certamina, ob consolationem, et justitias impertiendas huic a vobis liberato populo.

(0236B)O quam magna et metuenda existit pastorum sollicitudo! et quomodo infelix possim onerum animarum exsequi curam? Verumtamen, dum protinus jactavi cogitatum meum in Domino, et spei meae fiduciam ad ejus contuli misericordiam, meque, excellentissime et a Deo protecte victoriosissime rex, in vestro solito auxilio et protectione commisi, paratum jam remedium inveni, et afflictus animus meus paulisper respiravit. Valde enim post Deum confortor in vestra regali potentia, et a Deo protecto regni vestri Francorum robustissimo brachio. Inter haec itaque considero quanta sit Dei nostri omnipotentis misericordia, et confestim opima consolationis oportunitas mihi confertur. Ipse enim pro humani generis salute de sinu Patris descendens, Verbum caro factum, de (0236C)virgine Maria domna nostra nasci dignatus est, non amittens deitatem, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; qui mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit. Unde non est dedignatus cum peccatoribus et publicanis loqui ac convesci, suscepit enim publicanum, et evangelistam effecit, Matthaeum dico, qui evangelica verba mundo propagavit. O multitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, 254 quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Vere magnus Dominus et laudabilis nimis, et sapientiae ejus non est numerus; qui ponit humiles in sublimi, et moerentes erigit sospitate; pro quo, tanquam unum ex publicanis me existimans, cum gemitu cordis, percusso pectore, deprecor ineffabilem misericordiam, (0236D)ut tantum pastorale officium, quod mihi immerito contulit, me salubriter exsequi, et lucra animarum ejus divinae majestati offerre me annuat. Crebro enim laudem ipsius redemptoris nostri loquitur os meum, caro et lingua benedicit sanctum nomen ejus, qui non merita existimat, sed miseretur quibus misereri vult.

Praemissis quidem jam vicibus nostris apostolicis apicibus, jussi [ Grets., nisi] sumus intimasse a Deo instituto regali vestro culmini, de recessu praedecessoris nostri, domni Pauli papae, et quomodo me indignum et inutilem divina dignatio in apostolatus ordinem provehere jussit. Unde ecce et nunc iteratis nostris apostolicis affatibus, debitum honoris ac (0237A)salutationis affectum, et visitationis conatum excellentissimae Christianitati vestrae aptum duximus persolvere; et quoniam omnipotens et longanimis Deus noster, verbum salutis per suum apostolum, beatum Petrum excellentiae vestrae mittens, fortissimum sanctae suae Ecclesiae et fidei orthodoxae liberatorem ac defensorem te suscitavit atque constituit, praecellentissime fili et magne orthodoxe rex: ideo, licet mutatis pastoribus, cura tamen hujuscemodi certaminis ac defensionis vobis incumbit, et ob hoc, tanquam praesentaliter, coram mellifluo regali vestro aspectu consistens deprecor, et per Deum omnipotentem, qui est judex vivorum et mortuorum, ante cujus conspectum omnia elementa contremiscunt et abyssi moventur, qui omnia regna mundi suae providentiae (0237B)nutu disponit, qui etiam te, excellentissime fili ac benignissime rex, tuosque amantissimos natos ac meos spiritales filios, in reges per manus beati Petri apostolorum principis ungui praecepit, firmiter excellentiam vestram conjuro, ut ea quas [quae] pro stabilitate regni vestri, et aeternae vitae remuneratione beato Petro polliciti estis, pro exaltatione ac defensione sanctae Dei Ecclesiae, spiritalis matris vestrae, et sanctae orthodoxae 255 fidei observare et in omnibus adimplere jubeatis, et in ea charitate ac dilectione, in qua cum nostris praedecessoribus, domno Stephano ac Paulo, beatissimis pontificibus, permansistis, nobiscum permanere jubeatis, et in eadem amicitiae connexione cum mea fragilitate persistere; non nostra quae mala sunt merita existimans, sed (0237C)adimplens illud divini oraculi praeceptum (Matth. X): Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem recipiet prophetae; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem suscipit justi. Et illud quod ipsa veritas Deus noster ait (Luc. X): Qui me recipit, vos recipit; et qui me spernit, vos spernit.

Considera, bone rex, quia potuerat Deus noster per angelum virtutis suae, aut alio modo liberationem suae Ecclesiae et fidei orthodoxae operari: sed non in alio nisi in tua excellentia complacuit, quia tibi hoc bonum servatum erat opus. Unde aperte cunctis datur intelligi, quia omnia jam ante mundi constitutionem a Deo praedestinata sunt. An non erat praedestinatus David, de quo secundum carnem Christus (0237D)in mundo editus est? pusillus enim inter fratres existens, ab ovibus patris ablatus, in regem unctus est: et quia a Deo praedestinatus es defensor sanctae Dei Ecclesiae ac noster, adesto, exaudi preces nostras, mitissime rex, sic te exaudiat Dominus in quacunque die eum invocaveris. Nos quidem, ita testis nobis Deus noster, cui occulta cordis manifesta sunt, ut plus etiam quam praefati nostri praedecessores pontifices in vestra a Deo protecti regni vestri Francorum charitate et dilectione, atque sincera fidelitate, (0238A)cum omni nostro populo firma constantia erimus permansuri, et peto coram Deo vivo, ut si forsitan quisquam, spiritu nequitiae irreptus, contraria de nobis vestro regali culmini garrire attentaverit, nulla ei credulitas admittatur, quia, ut confidimus in Dei omnipotentis misericordia, plenius eritis de nostra puritate satisfacti

Unde ecce magnopere ad vestra a Deo directa vestigia direximus praesentes fidelissimos nostros missos, scilicet Christophorum 256 dilectum filium nostrum presbyterum, atque Anastasium notarium regionarium spiritalis matris vestrae, sanctae nostrae Ecclesiae, qui vos de nostra fidelitate, quam erga vestram regalem potentiam gerimus, satisfacere debeant, quibus et in ore posuimus hoc ipsum Christianitati (0238B)vestrae nostra vice enarrandum. Quos petimus, ob reverentiam vestri [ Lamb. add. fautoris] beati Petri, benigne a vobis et solite suscipi, eisque in omnibus credere, et cum laetabundis nuntiis de vestro benigno proposito, et immensa prosperitate absolvere jubeatis.

Itaque innotescimus excellentiae vestrae, quod duodecima die praeteriti Augusti mensis, quintae indictionis, conjuncti ad nos a sancta civitate, quidam religiosus presbyter Constantinus nomine, deferens synodicam fidei missam a Theodoro Hierosolymitano patriarcha, ad nomen praedecessoris nostri domni Pauli papae, in quo et reliqui patriarchae, id est, Alexandrinus et Antiochenus, et plurimi metropolitani episcopi Orientalium partium, visi sunt (0238C)concordasse, eamque cum magna laetitia suscipientes, atque amplectentes, in populo in ambone relegi fecimus, cujus exemplar in Latino et Graeco eloquio vestrae excellentiae direximus, ut agnoscatis qualis fervor sanctarum imaginum orientalibus in partibus cunctis Christianis imminet.

His praelibatis, extensis palmis ad aethera, cum omnibus Dei cultoribus, et cuncto nostro populo redemptoris nostri divinam exoramus clementiam, ut suae extensionis dextera vos protegat, et regni vestri a Deo confortati Francorum terminos dilatet, atque immensas de hostibus victorias vobis tribuat, cunctosque adversarios regalibus vestris prosternat vestigiis, regnique gubernacula, longo ac prospero senio vobis, (0238D)una cum excellentissima filia nostra, 257 a Deo protecta regina, et amantissimis natis perfrui concedat possidenda, et sicut temporale ac terrenum regnum et coelestia vobis regna cum omnibus sanctis, qui ab initio mundi divinae placuerunt majestati, tribuat possidenda. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

EMBOLUM.

Itaque hoc excellentiam vestram petimus, ut jubeas, Christianissime ac mitissime rex, inspiratus a (0239A)Deo, ad nos absolvere reverendum sanctissimum fratrem nostrum Georgium episcopum, atque dilectos filios nostros Marinum et Petrum presbyteros, qui ad vestram praecellentiam a nostro praedecessore domino Paulo papa directi sunt; quotidie enim cum magno ploratu eorum parentes nos adeunt, ut vestram a Deo institutam excellentiam deprecari debeamus pro eorum absolutione, etiam non possumus eorum lacrymas sufferre. Per te enim, bone misericordissime rex, salvi effecti sunt, et a manibus persequentis liberati consistunt. Unde magna in coelo vobis reposita est mercedis corona, quoniam scriptum est: Qui salvat, tanquam qui aedificat. (0240A)Propterea coram Deo vivo deprecamur, ut in hoc preces nostras exaudias, et ipsos absolvere jubeatis. Ipsis enim revertentibus 258 cum magna laetitia eos suscipiemus, et charos in nostris visceribus amplecti studebimus; episcopatum enim et Ecclesias quas tenere videbantur inordinatae usque hactenus consistunt; pro quo jubeat excellentia vestra disponere, quatenus praefati viri ad terram nativitatis eorum revertantur, quia adest tempus ut pariter cum suis parentibus, et una nobiscum in Domino exsultent, nosque merito pro vita, et incolumitate vestra fundere valeamus preces. [ Lamb. add. Codicis epistolaris Carolini finis.]

259 IN STEPHANI III EPISTOLAS QUINQUE ADMONITIO. I. (0239C)Sedatis reipublicae tumultibus variis, poenaque affectis eorum auctoribus, minime sanata erant atrocia vulnera Ecclesiae inflicta. Invasio siquidem apostolicae sedis, ordinationes illicitae ab eodem factae impietasque Orientis mirum in modum aucta persuaserunt pontifici, ut congregaret synodum in qua omnia serio ac sapienter discuterentur. Quamobrem et ex Italia et ex amico Francorum regno episcopos congregare deliberans: « In exordio ordinationis suae, ut est apud Anastasium, quo idem sanctissimus praesul pontificatus apicem assumpsit, direxit in Franciae partes ad eximios viros Pippinum, Carolum et Carolomannum reges Francorum et patricios Romanorum Sergium secundicerium et nomenclatorem illo tempore existentem, deprecans atque hortans eorum excellentiam per suas apostolicas litteras, ut aliquantos episcopos gnaros, et in omnibus divinis scripturis atque sanctorum canonum institutionibus eruditos ac peritissimos dirigerent, ad faciendum (0239D)in hac Romana urbe concilium. » Hae primae Stephani litterae neque in codicem hunc relatae, neque alibi reperiuntur, Baronius ex Cod. Vat., quem Panvinius se vidisse testatur, argumentum profert (an. 772, n. 2): « Scripsit pontificatus initio ad Pippinum petens homines doctos mitti ad synodum Romanam. » Quare autem in Francia interierint, neque eas ob id Carolus recensere potuerit, facile conjectu est ex rerum serie, quae hac occasione evenerunt.

II. Et sane missus seu legatus pontificis Roma profectus post diem septimam Augusti mensis anno 768, cum Stephanus est consecratus, et in Franciam veniens Octobri mense, Pippinum de hac vita migrasse invenit die 24 Septembris elapsi. Propterea reges filios adire oportuit, qui post funus paternum ad regnum quisque suum se contulerant, jamque regia insignia sumpserant die 9 Octobris, Carolus Noviomagi, Suessione Carolomannus, ut tradit monachus (0240C)Engolismensis. Ubinam legatus eos repererit, apud Anastasium non legitur: id certum, quod in suum regnum Parisiis uterque processerat; ideoque Sergius « coeptum gradiens iter pervenit ad ejus filios, » Jactura quidem levis: nam litterae suum consecutae sunt effectum, duodecim ex Francia episcopis, fere omnibus urbium metropoleon, vere primo anni sequentis 769, Romam venientibus 260 cum Sergio. Rem testatur Adrianus in Tractatu ad Carolum regem super cultu sacrarum imaginum (Labb. Concil. tom. VII, p. 919, 923, 944, 952): « Praedecessor noster, inquiens, sanctae recordationis quondam domnus Stephanus papa similiter cum episcopis partium Franciae atque Italiae praesidens, etc. » Qui etiam beneficio codicis Veronensis nomina ipsa eorum duodecim episcoporum et quadraginta Italorum, qui interfuerunt concilio, hodie habemus tum in editione Romana an. 1735, tum in Lucensi nuperrima tom. I, addit. ad Concilia Labbei. De rebus (0240D)ipsis quae in concilio actae sunt quatridui, summatim aliquid dicam, maxime ad rem nostram necessarium, non solum ut litterarum jactura minus doleat, verum etiam ut facem praeferant dicendis de pontificia historia ex sequentibus epistolis eruenda. III. Prima igitur actione, pseudopapa in medio episcoporum constituto, Christophorus primicerius pontificis jussu enarrat sacrilegam invasionem, ejusque historicam relationem quam fieri mandaverat legendam exhibet; nil eo die decernitur. Actione altera pseudopapa iterum sistitur in concilio, aususque invasionem tueri exemplo Stephani ducis Neapolitani, qui ex laico factus erat episcopus (an. 764 clero et populo petente, vir iste Paulo pontifici et sanctae sedi amicissimus creatus erat episcopus), male habetur a concilii patribus, percussusque alapis ab Ecclesia ejicitur. Postmodum combusta omnia quae scripto mandata inventa sunt sacrilegae invasionis (0241A)atque indicta poenitentia omnibus qui cum sacrilego communicaverant, invocata divina clementia et relectis sacris canonibus, decretum est, ut « nullus unquam praesumat laicorum, neque ex alio ordine, nisi per distinctos gradus ascendens, diaconus, aut presbyter cardinalis factus fuerit, ad sacrum pontificatus honorem promoveri. » Quod sane decretum refertur etiam a Gratiano (Dist. 79, cap. 4). Denique invasori poenitentia praescripta est. Actione tertia constituitur recta pontificiae electionis disciplina: ut nimirum presbyteri et diaconi cardinales, proceres cleri, clerusque omnis eligant, deinde « omnes optimates militiae, vel cunctus exercitus, et cives honesti, atque universa generalitas populi hujus Romanae urbis ad salutandum eum sicut omnium Dominum properare debeat: » tum fiat decretum electionis. Contra omnem vim decernitur; ad solos presbyteros, aut diaconos cardinales juxta divi Petri et successorum statuta pontificia dignitas coarctatur; ordinationes a pseudopapa factae irritantur, redeuntibus omnibus (0241B)ad gradum pristinum. Episcopos iterum consecrandos, aliaque omnia repetenda, praeter baptismum statuitur. Actione quarta decernitur de cultu 261 sacrarum imaginum; quinquaginta Canones apostolorum recipiendos primum statuitur; ac demum instauratis contra vim et ambitum decretis praeclarum hoc pontificii principatus testimonium incidenter profertur: « Si quis juvare, aut introducere in hanc civitatem Romae praesumpserit quemquam de quacunque civitate aut castro, vel loco pontificis prius discessum, quousque in sede beati Petri pontifex ordinatus fuerit, anathema sit. » Hactenus de prima Stephani epistola, quae desideratur in codice: nunc de quinque iis quae in eum relatae sunt. IV. Iisdem, quas Magdeburgenses etiam norunt, et quarum duae (ep. 45, 46, al. 46, 44) omnium consensu pertinent ad annum ipsum 769, post celebrationem concilii, caeteris (ib. 47, 48, 49, al. 47, 48, 45) anno sequenti datis, iisdem, inquam, nil obscurius (0241C)ad hanc historiae partem tractandam suppeditatur in isto Codice. Namque omnes ad Bertradam reginam viduam, ejusque filios Carolum et Carolomannum datae, tum de rebus aliis agunt, tum quae ad ecclesiasticam ditionem spectant, pugnantia continent; nec sine historia praecedenti, quam nuper huc revocavi ex calce Codicis, quo Constantini litterae rejectae sunt, elici inde veritas ulla potest. Praecipua occurrit difficultas in prima epistola ad Bertradam et Carolum data (ep. 45, al. 46) quam recte Cointius putat scriptam ex voto Desiderii tunc Romae degentis, ejusque opinionem sequuntur Pagius et Zacagnus, nequidquam repugnante Annalista Italo cum sociis aliquot (an. 769) prae nimia in reges Langobardos benevolentia. Quam enim rationem contra eruditos viros adducunt, Stephanum nempe esse Romae, non autem apud beati Petri basilicam extramoenianam, cum illam scripsit epistolam; ac proinde liberum omni metu a rege Langobardo; floccifaciendam ostendunt Pauli praedecessoris litterae (ep. 18, al. 15) quibus (0241D)Pippino enuntiat scribendi difficultates Langobardorum causa, ac Stephani hujus ultimae (ep. 49, al. 45); nec non consuetudo frequens tam pontificis quam Franciae regis plura committendi missorum auribus, quam scripto mandandi. At subjiciam lectoris oculis hanc historiam, quemadmodum apud Anastasium narratur in Vita Stephani III, ut eam conferat cum epistola. V. Omnium consensu codicum post praedictum concilium summatim relatum, Christophorus primicerius et Sergius secundicerius, praecipua nimirum officia sanctae sedis in Desiderii odium incurrisse dicuntur, quod de restituendis ablatis vehementer agerent, ut debebant; Desiderium traxisse in suas partes largitione Paulum Afiartam pontificis cubicularium, et orationis obtentu Romam versus cum exercitu tetendisse; Christophorum 262 jure metuentem Urbi, ex Perusia, Campania et Tuscia militibus ocissime convocatis clausisse portas urbis, atque unam prae aliis opere (0242A)caementario, parasseque omnia ad defensionem urbis. Postmodum Langobardos in Vaticanum pervenisse, quo pontifex advocatus a rege se contulit, et post colloquium de restituendis ablatis, Romam rediit. Interea Paulum moliri insidias in Christophorum et Sergium, qui comperta re, armati in Lateranum irrumpunt, ut Afiartam vi capiant; tametsi pontifice audaciam increpante, recedunt. Die postero pontificem ad regem iterum se contulisse, qui palam petiit sibi tradi Christophorum et Sergium, renuentemque Stephanum cum universis, qui eum secuti fuerant, intra basilicam clausit. Tum pontificem nuntiasse per legatos iis primatibus, qui ad portam divi Petri cum militibus erant, ut eorum uterque aut monachum indueret, aut illico ad basilicam sancti Petri se conferret, nullam esse aliam salutis spem; quae res militibus metum incussit ac fere omnes dissipavit. Noctu igitur illos seorsim ad basilicam clanculum progressos a custodibus Langobardorum captos esse, regique primum, deinde pontifici traditos, qui sequenti die Romam rediens (0242B)ibi utrumque reliquit, ut noctu Romam ducti inimicorum insidias effugerent. Contrarium evenisse Afiartae opera: nam consentiente Desiderio extractis e basilica oculi sunt effossi, quare Christophorus prae dolore obiit post tridui, Sergius in Lateranensi patriarchio usque ad pontificis mortem perstitit. VI. Praefata autem epistola continet, quod non Afiarta petitus fuerit armis in patriarchio, sed pontificem ipsum « nefandissimus Christophorus et Sergius nequissimus ejus filius » cum Dodone misso Carolomanni et conjuratis Francis, atque aliis sceleris consciis interficere voluerint; qui Desiderii ope tunc forte Romae existentis pro divi Petri justitiis faciendis, mortem evaserit cum suo clero. In caeteris consentit cum historia nuper allata, nominibus aliquot virorum exceptis, quae historiae fidem adjungunt, epistolae vero detrahunt. Praeterea patens hoc mendacium in epistola dicitur: « Omnes justitias beati Petri ab eo plenius et in integro suscepimus. » Quae pugnant (0242C)cum iis quae affirmat sequenti anno (ep. 47, 49, al. 47, 45). Nam omnium, quae restitui debebant, catalogum missis regiis praebet Caroli et Carolomanni oculis subjiciendum, aitque: « Si quis autem vobis dixerit, quod justitias beati Petri recepimus, vos ullo modo ei non credatis. » Et alibi: « In praesentia de vestris missis simulant justitias nobis facere. Nam nihil ad effectum perducitur, et quidquam ab eis de nostris justitiis nequaquam recipere valuimus. » Haec cum ita sint, nulli hominum persuasum erit, Langobardos paulo 263 ante pessimos, perpetuosque sanctae sedis hostes, repente optimos atque amicissimos evasisse: et e contrario viros illos integerrimos, tanti habitos a Stephani praedecessoribus, quorum opera sancta sedes invasione et metu libera respiraverat, ipseque pontifex electus fuerat, repente « nefandissimos, nequissimosque » esse factos. Quamobrem recte inquam Cointius aliique eruditi Stephanum putant Pauli exemplo ex Desiderii voto eam epistolam scripsisse. Non enim facile quis mendacia (0242D)hujusmodi apud Anastasium comperiet, ubi de rebus quae Romae evenerunt sermo est. VII. Silentium tanti sceleris aliis in Stephani epistolis, praesertim in ea quam iisdem Bertradae et Carolo scripsit (ep. 46, al. 44), ut illam de qua loquimur, est aliud evidens argumentum hujus rei. De patrimonio insuper Beneventano per summam Itherii diligentiam restituto epistola illa fuse ac magnifice agit; de aliis vero justitiis, quas nominat, tum illa, tum aliae omnes silent. Toto enim pontificis hujus tempore una illa restitutio facta invenitur. Pagius quidem solertissimus hujusmodi rerum indagator (an. 770, num. 7) duo exhibet testimonia, specie non contemnenda: primum videlicet Annalium veterum post secundam Appendicem continuationis Fredegarii: « Anno 770 fuit Berta regina in Longobardia ad placitum contra Desiderium regem, et redditae sunt civitates plurimae ad partem sancti Petri. » Alterum (0243A)vero ex Annalibus Petavianis petitum: « Hoc anno domna Berta fuit in Italia propter filiam Desiderii regis, et redditae sunt civitates plurimae sancti Petri. » At, bona cum Pagii venia, testimonia tam serotina dubiam merentur fidem: neque enim plurimae erant civitates restituendae; neque ulla ex iis paucis, quas restitui oportebat, a Desiderio reddita fuit. Quin Stephano vita functo Adrianus ei suffectus Desiderii missis ejus amicitiam quaerentibus, plenariae restitutionis pollicitatione, improperavit quae suo praedecessori Stephano reposuerat, dum per missos suos Anastasium primicerium defensorum et Gemmulum subdiaconum petebat, « Ut quae praesentialiter beato Petro pollicitus est, adimpleret: » etenim responderat: « Sufficit apostolico Stephano, quia tuli Christophorum et Sergium de medio, qui illi dominabantur, et non illi sit necesse justitias requirendas » (Anast. Vita Adr., sect. 293). Quae magis magisque comprobant epistolam illam, de qua sumus locuti, aut ex voto Desiderii esse scriptam, aut Afiartae aliusve largitionibus (0243B)a Desiderio corrupti in eum sensum accommodatae, qui maxime faveret Langobardi artibus dissensiones quaerentis in Francia et simultates Romae. VIII. Arbitrabatur scilicet Pagius Bertam a Desiderio id petiisse, ut 264 Stephanum a matrimonio cum illius filia alienum demereretur. At pontifex ab asserenda divina lege removeri terreno quovis beneficio non poterat. Valde perspicua sunt quae in epistola ad reges fratres (ep. 49, al. 45) nuptias illas aversans dixit: « Conjugio legitimo ex praeceptione genitoris vestri copulati estis. » Et infra: « Impium enim est, ut vel penitus vestris ascendat cordibus alias accipere uxores, super eas quas primitus vos certum est accepisse. » Quod de Carolomanno minore natu filio certo certius est, nam idem pontifex (Ibid., 48) e sacro fonte suscipere ejus filium optat, clauditque epistolam, « cum dulcissima vestra conjuge, et amantissimis natis. » Secus est de Carolo (0243C)majore natu: Eginhardus ejus uxores enumerat a Desiderata Desiderii regis filia, quam « post annum, inquit, repudiavit, et Hildegardim de gente Suevorum praecipuae nobilitatis feminam in matrimonium accepit: » quod et faciunt Franci alii scriptores, unde longa valdeque implexa apud eruditos quaestio. Nihilominus pontifex Eginhardum caeteris antiquiorem antiquitate praestat. Praeterea non, ut Eginhardus caeterique, regiae successionis seu stemmatis Francorum regum enarrationi dabat operam; sed causam non ducendae uxoris afferebat, quam Carolum majorem natu jam duxisse, et consentaneum veritati est, et filium suscepisse, ex Himiltrude inter auctores constat, tametsi de connubio iidem certent. Quidquid autem pontifex et causam hanc aequissimam et alias multas adduxerit, quae rudi illi aetati et probitati pontificis tribuendae potius quam cum sectariis traducendae, sub finem anni 770 Carolus uxorem duxit Desiderii filiam. Inde vero quanquam Stephanus superstes (0243D)fuerit usque ad Kalendas Februarias anni 772 cum obiit supremum diem, a Carolomanno praeventus bimestri ferme spatio, nulli missi nullaeque epistolae Roma in Franciam missae inveniuntur. Tanta ejus matrimonii detestatio erat Romae! IX. Quae annuo illo silentio evenerint, indicare operae pretium erit, ut historia pontificia, quam testimonio Carolini Codicis illustramus, consistat. Dissidiorum ille ac simultatum auctor fautorque maximus Desiderius tam in Francorum regno, quam in ditione pontificia, post id conjugium, ad Franciam quod attinet, nil molitus esse dicitur per totum illud tempus, quo ejus filia monarchiae Francorum quae unius Caroli parebat imperiis regina fuit. Quae autem post divortium, quod concoquere nunquam potuit, evenerunt, Adriani pontificatum spectant. Hoc enim pontifice, Carolomanni filios qui apud eum cum matre Gilberga erant consecrari Franciae reges machinabatur, ut Carolo negotium 265 facesseret viresque (0244A)illius divideret: tametsi hujusmodi fallendi artibus non Carolo, sed sibi damnum intulit, idque maximum; nam regnum et libertatem amisit, ut ostendam, cum venero ad Adriani epistolas. Ad pontificiam vero ditionem quod attinet, tum in veteri dominio, tum in novo per Francorum regem Pippinum concesso serere discordias, easque alere, per id silentium nunquam destitit. Continuis siquidem molitionibus palatina officia, penes quae reipublicae administratio erat, aut avertere a pontifice, aut e medio tollere meditabatur: quae res urbem ipsam simultatibus et poenis implebat. Pejora in Exarchatu et Pentapoli Desiderii artibus evenerunt. Nam Sergio Ravennae archiepiscopo vita functo an. 770, et Leone canonice electo, Michaelius Langobardi praesidio fultus eam sedem invasit « per unius anni circulum et eo amplius, » ut est apud Anastasium in Vita Stephani III. Rem narrare juvat Adriani verbis (ep. 93, al. 71) quae sunt valde perspicua: « Quando praedictus Sergius archiepiscopus obiit, per suam arrogantiam Michaelius praesumptor invadere (0244B)ausus fuit ecclesiam Ravennatem, et per auxilium Desiderii saevissimi regis ipsam enormiter invadens ecclesiam diu detinebat, et a suo proprio rectore destituta atque viduata manebat. Tunc ad decessorem nostrum sanctae recordationis domnum Stephanum papam praedictus Hucbaldus a vestra directus regali excellentia pro caeteris causis, ab eodem praefato domno Stephano papa per vestrum a Deo roboratum regale adminiculum Ravennam missus est, eumdem praefatum Michaelium invasorem ex ipsa Ravennate ecclesia expellendum, et hic Roma tanquam transgressorem sacrorum canonum deferendum. » X. Itaque Desiderius, qui nullam legitur civitatem invasisse quae ditionis esset sanctae sedis, duo praecipue praestitit Stephano III pontifice: nihil unquam restituit eorum, quae juris erant ejusdem apostolicae sedis, et dissidiorum auctor semper fuit. Inde maximum supervenit incommodum pontifici in ea ditionis suae parte quam Pippinus donaverat. Caput siquidem (0244C)Exarchatus Ravenna, utcumque hostilem invasionem non esset passa, subditorum injuriis ac depopulationi fuit obnoxia. Nam Michaelius, ubi se vidit sacrilegae ordinationis omni spe dejectum esse ab Stephano, « plurima munera Desiderio Longobardorum regi, et cimelia, et ornatus ipsius ecclesiae cum aliis speciebus brachio forti » invasionem annua majorem tutatus est, ut tradit auctor apud Anastasium. Neque Exarchatus tantum princeps civitas hujusmodi defectionis speciem induit, sed etiam Pentapolis praecipua urbs Ariminum eadem ex 266 causa cum Langobardis societatem iniit contra pontificem, ut docet idem auctor: « Congregans inde, inquit, nefandissimus Mauritius exercitum una cum consilio Desiderii Longobardorum regis properavit, et ingressus est Ravennam, et brachio forti elegit ipsum Michaelem, et in episcopium Ravennatis Ecclesiae introduxit, et Leonem archidiaconum, qui electus erat in archiepiscopatus ordinem, Ariminum deportantes ibidem arcta custodia (0244D)mancipatum idem Mauritius detineri fecit. » Quid igitur faceret pontifex tanta in rerum perturbatione utriusque provinciae? In Franciam se verteret? At vulnus inde altius apostolicae auctoritati inflictum erat: nam Carolus filiam Desiderii invito pontifice uxorem duxerat, nuptiasque mater conciliaverat. A Petro itaque apostolorum principe auxilium exspectandum erat, qui provincias sibi oblatas, numine sic volente, vindicaret. Quod plane contigit post annuam invasionem, ac proinde sub finem anni 771. XI. Nam Carolus matrimonii rati solutionem quaerens ab apostolica sede, qua de re videndi auctores apud Pagium (an. 771, n. 2) missos suos Hucbertum et Collegas Romam direxit. Ita scilicet accipi oportet illud Adriani supra allatum: pro caeteris causis; non enim ait, pro justitiis faciendis, aliove usus est loquendi genere, quod rerum sanctae sedis curam innuat. Faustissimum id principium inimicitiae Langobardorum regis, de cujus filia repudianda agebatur, (0245A)opportunam obtulit occasionem Stephano, ut utramque provinciam veram defectionem spectantes in ordinem redigeret, sublato schismate: quare ab iisdem regiis missis, qui beneficia petituri advenerant, beneficium ipse ultro petiit, quod ex Adriani ore audivimus, sicque duci Ariminensi Mauritio, invasori Michaelio, et Desiderio regi Stephanus pontifex, qui paulo post suum obiit diem, illusit. Caeterum ex hucusque dictis colligitur, quod ante Caroli unius regnum, qui subjugatis Langobardis atque eorum rege sublato, eam Italiae partem monarchiae Francorum adjecit, neque in Romana provincia, neque in Exarchatu et Pentapoli cessatum unquam est ab invasione, et metu. Ac de Stephani III epistolis jam satis. XLVI. 267 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM, ET EJUS PRAECELSAM GENITRICEM DIRECTA, De Christophoro et Sergio filio ejus, qui cum Dodone et caeteris Francis Stephanum papam interficere conati sunt .( An. Dom. 769, Cod. Car. XLVI, chron. 45.) (0245B) ARGUMENTUM.--Bertradae reginae viduae et Carolo regi nuntiat per regios missos se in vitae discrimen pene incurrisse a conjuratis cum Dodone misso Carolomanni, Christophoro primicerio, et Sergio ejus filio. Incolumem esse servatum a Desiderio, qui Romae erat, et plene integreque restituerat omnes justitias sancti Petri, ut missorum ore melius intelligent. Christophoro et Sergio oculos, se inscio, avulsos esse: causas tanti sceleris in unum Dodonem rejecit.

Domnae religiosae filiae Bertradae, Deo consecratae, seu domno excellentissimo filio Carolo regi Francorum et patricio Romanorum, Stephanus papa.

(0245C)Cum magno dolore et gemitu cordis, tribulationis atque mortis periculum quod nobis per sequaces diaboli jam eveniebat, ecce subtilius per has nostras apostolicas syllabas a Deo consecratae religiositatis (0246A)vestrae atque praecellentissimae Christianitatis tuae auribus intimare studemus, eo quod nefandissimus Christophorus, et Sergius nequissimus ejus filius, consilium ineuntes cum Dodone misso germani tui Carlomanni regis, nos interficere insidiabantur. Unde cum eodem Dodone et 268 ejus Francis, cum aliquibus eorum nequissimis consentaneis aggregantes exercitum super nos, in Lateranensium sanctum patriarchatum, cum armis ingressi sunt, confringentes et januas atque omnes cortinas ipsius venerandi patriarchii lanceis perforantes, atque intus in basilicam domni Theodori papae, ubi nullus ausus est aliquando, vel etiam cum cultro ingredi, tum loricis et lanceis ubi sedebamus introierunt, sicque ipsi maligni viri insidiabantur nos interficere; sed omnipotens (0246B)Deus cernens rectitudinem cordis nostri, quod nulli unquam malum cogitavimus, de eorum nos eripuit manibus, et vix per multum ingenium, dum hic apud nos excellentissimus filius noster Desiderius Langobardorum rex, pro faciendis nobis diversis justitiis beati Petri existeret, per eamdem occasionem valuimus cum nostro clero refugium facere ad protectorem vestrum; et continuo direximus nostros sacerdotes ad eosdem malignos Christophorum atque Sergium, ut ab eadem iniquitate, quam pertractaverant nobis ingerere, resipiscerent, et ad nos ad beatum Petrum properarent. Illi mox, ut audierunt, de praesenti cum Dodone et ejus Francis, turmas facientes et portas civitatis claudentes, fortiter resistebant et nobis comminabantur, atque in civitatem (0246C)nos ingredi minime permittebant; et dum in eadem perfidia 269 permanerent, et cognovisset universus noster populus eorum iniquum consilium, de praesenti eos dereliquerunt, qui etiam et plures per (0247A)murum descendentes ad nos properaverunt. Alii vero portam civitatis aperientes, ad nostri progressi sunt praesentiam, et ita ipsi maligni viri coacti atque nolentes ad nos in ecclesia sancti Petri sunt deducti; quos interficere universus populus nitebantur, et vix de eorum manibus eos valuimus eripere; et dum infra civitatem, nocturno silentio, ipsos salvos introducere disponeremus, ne quis eos conspiciens interficeret, subito hi qui eis semper insidiabantur super eos irruentes eorum eruerunt oculos, Deo teste dicimus, sine nostra voluntate atque consilio.

Unde magno dolore nostrum atteritur cor, et credite nobis, a Deo consecrata filia, atque excellentissime fili, nisi Dei protectio, atque beati Petri apostoli, et auxilium excellentissimi filii nostri Desiderii (0247B)regis fuisset, jam tum [ Lamb., tam] nos quamque noster clerus, et universi fideles sanctae Dei Ecclesiae et nostri, in mortis decidissemus periculum. Ecce quantas iniquitates et diabolicas immissiones hic seminavit atque operatus est praedictus Dodo, ut qui debuerat in servitio beati Petri et nostro fideliter permanere, ipse e contrario animae nostrae insidiabantur [ Lamb. Gent., insidiabatur], non agens juxta id quod a suo rege illi praeceptum est, in servitio beati Petri et nostra obedientia fideliter esse permansurum; et certo credimus, quod dum tanta ejus iniquitas ad aures excellentissimi filii nostri Carlomanni regis pervenerit, nullo modo ei placebit, in eo quod in tantam deminorationem atque devastationem sanctam Dei Ecclesiam is Dodo cum praefatis (0247C)suis nefandissimis sequacibus cupiebat deducere; et ideo nostras tribulationes et angustias atque pericula a Deo institutae religiosissimae Christianitati tuae atque excellentiae vestrae innotuimus, quoniam profecto omnipotens Deus credentes in se et confidentes in ejus misericordia non dereliquit.

Agnoscat autem Deo amabilis religiositas vestra, atque Christianissima excellentia tua, eo quod in nomine Domini bona voluntate nobis convenit cum praefato excellentissimo et a Deo servato filio nostro Desiderio rege, et omnes justitias beati Petri ab eo plenius 270 et in integro suscepimus; tamen et per vestros missos de hoc plenissime eritis satisfacti. Deus autem omnipotens sua vos protectionis (0248A)dextera circumtegat, et praesentis regni gubernacula aevis [longaevis] atque prosperis temporibus perfrui annuat, et aeterna praemiorum gaudia multipliciter faciat adipisci. Incolumem religiositatem vestram atque excellentiam tuam gratia superna custodiat.

XLVII. 271 ITEM EPISTOLA STEPHANI PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM, ET EJUS PRAECELSAM GENITRICEM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones, et collaudans Itherium [Lamb., Ittherium] abbatem, et postulans ut ei digna retributio pro suo certamine fieret.( An. Dom. 769, Cod. Car. XLIV, chron. 46.) ARGUMENTUM.--Iisdem scribit per Itherium missum regium, qui cum sociis advenerat pro exsequendis justitiis sancti Petri, multa prosequens laude eumdem (0248B)Itherium, quod continuo se contulerit ad recuperandum patrimonium Beneventanum; eumdemque ut beato Petro et regibus fidelissimum liberalitati eorum commendat.

Domnae religiosae filiae Bertradae Deo sacratae, seu domno filio Carolo regi Francorum et patricio Romanorum, Stephanus papa

Dum tantos [ Lamb., Gent., tantis] beneficiorum in diversis apostolicis causis atque utilitatibus a vobis, cumulatis suffragiis, nimia jucunditatis laetitia, sancta spiritalis mater vestra, universalis Dei Ecclesia relevata exsultat, nulla, ut opinor, oris assertio ad referendas sanctissimae religiositati vestrae atque Christianissimae praecellentiae tuae gratiarum laudes sufficere valebit; sed tamen licet digna vobis, ab hominibus pro tanto vestro pio opere rependi non possit (0248C)vicissitudo, verumtamen misericors Deus noster, qui potens est, et scit bonis bona reddere, ipse copiosam laborum vestrorum vobis 272 coelestium retribuet praemiorum recompensationem; sed et nostra sincera cordis habita erga vos affectio, sedulo pro vobis divinae non desistit majestati orationum persolvere vota

Itaque praesens Itherius, religiosus ac prudentissimus vir, et revera noster et vester sincerus fidelis, quem cum suis concomitibus et reliquis vestris missis pro exsequendis faciendisque justitiis fautoris vestri beati Petri direxistis, ad nos conjungens, illico in partes Beneventani profectus est Ducatus, pro recolligendo illis in partibus sito patrimonio ejusdem (0249A)protectoris vestri apostolorum principis, qui videlicet solertissimus vir, in omnibus secundum vestram nostramque decertavit voluntatem, suique laboris constantiam, juxta ut a vobis illi praeceptum est, in ipsis apostolicis exhibuit utilitatibus, unde nimis cor nostrum in ejus defensionis [ Lamb., indefesso] certamine et firma operationis perseverantia laetatum est, quia profecto, secundum quod coelestis muneris gratia, magnae scientiae illustratur prudentia, piis quoque meritis atque immutilatae fidei decoratur integritate, tantam in eo reperimus fidelitatem in vestro nostroque servitio, quantam diutissime nostra ardentius de eo optabat agnoscere mens.

Unde maximas atque innumerabiles gratiarum actiones religiosissimae sobrietati vestrae, atque (0249B)[quasi] praesentialiter Christianissimae excellentiae tuae referimus; et ideo obnixe tanquam praesentialiter, benignitatem vestram petimus, ut amplissimam favoris vestri gratiam atque largitatis munificentiam, et dignam consolationem eidem religioso viro, pro ejus laborioso certamine, quod in vestro atque nostro, ut dictum est, apostolico servitio exhibuit, impertire jubeatis; quatenus sicut ab omnipotenti Deo, intercedente beato Petro, 273 digna operis ejus in coelestibus regnis exarata fertur remuneratio, ita et a vobis consolationis consequatur opem.

Omnipotens autem Deus noster, sacris apostolorum principum interventionibus, sua vos circumtegat gratia, et praesentis vitae prospera, et aeterna felicitatis (0249C)vobis multipliciter tribuat gaudia. Incolumem religiositatem vestram, atque excellentiam tuam gratia superna custodiat.

XLVIII. 274 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM ET CAROLOMANNUM REGES DIRECTA, In qua continentur uberrimae benedictiones et pro eorum fraternitatis concordia gratiarum actiones, et de justitiis sancti Petri .( An. Dom. 770, Cod. Car. XLVII, chron. 47.) ARGUMENTUM.--Regiis acceptis litteris Caroli et Carolomanni per Gauzibertum episcopum, Fugbertum religiosum, Ansfredum et Helmgarium eorum missos, compositae inter eos discordiae, ac pristini (0249D)amoris invicem stabiliti, utrique gratulatur, petens ut quae cum patre promiserant beato Petro exsequantur et justitias plenarie reddi curent. Multa ab eorum missis audituros; nulli credendum qui redditas (0250A)justitias dixerit. (Quod probat epist. 45 datam esse ex Desiderii voto.)

Domnis excellentissimis filiis Carolo et Carolomanno regibus Francorum et patriciis Romanorum, Stephanus papa.

Benedictus Dominus Deus noster, pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolator et propitiator existit omnium invocantium eum in veritate. Ipse enim redemptor noster preces clamantium ad se exaudiens moerentium tribulationes ad gaudium convertit; quod certe nunc in nobis atque universo peculiari populo sanctae Dei Ecclesiae ejus, divinae pietatis clementiam et misericordiae benignitatem cernimus esse diffusam, in eo quod nostrae orationis vota exaudiens et moeroris nostri lamentationem (0250B)quam usque hactenus habuimus ex ipsa divisione discordiae, quam antiquus hostis, inimicus pacis, intra vestram fraternitatem immiserat: nunc, Deo propitio, eodem pestifero aemulo confuso, in communem dilectionem et concordiam, ut vere uterinos et germanos fratres, 275 vos connexos esse discentes, in magnam laetitiam convertere dignatus est.

Itaque, praecellentissimi filii, magni victoriosissimi reges et Dei providentia nostri Romanorum patricii, conjungentes ad nos fidelissimi ac solertissimi vestri missi, scilicet Gauzibertus reverendissimus et sanctissimus frater moster episcopus, atque Fuchbertus religiosus, et Ansfredus, seu Helmgarius (0250C)gloriossimi vestri, detulerunt nobis honorabiles et nimis desiderabiles syllabas vestras a Deo instituta regali potentia directas; per quas innotuistis, contentionis rixas ac litigia inter vos versata fuisse, sed, annuente Domino, nunc ad veram dilectionem, et unitatis concordiam, et fraternum amorem conversi exstitisse videmini; quo audito, magno gaudio atque laetitia, una cum universo populo nostro istius provinciae a vobis redemptae, repleti sumus, et gemina festivitatis gaudia peregrimus, immensas Deo nostro omnipotenti referentes gratiarum actiones, atque victricem ejus clementiam collaudantes, consona cum prophetica voce cantantes atque dicentes: Benedictus es, Domine Deus noster, et benedicta omnia opera tua; ecce enim nunc gaudet Deus noster in coelis, (0250D)gaudet et universus chorus angelorum, et in terra etiam cunctus exsultat populus Christianus, et solus diabolus, inimicus pacis et discordiae seminator, luget dum victum se esse et superatum conspicit: non (0251A)enim aliter fidelium mentes existimare poterant pervenire, quam quod nunc factum esse gaudemus, si Deus omnipotens illam pacem et fraternam dilectionem in vobis multiplicet, et multiplicatam corroboret, quam suis donavit sanctis apostolis. Unde de vestra unitate etiam sancta spiritalis mater vestra, Dei Ecclesia, et ejus universus populus exsultat. 276 Nam si vero si et in his ipsis vestris ferebatur apicibus tota vestra virtute vos esse decertaturos, pro exigendis justitiis protectoris vestri beati Petri et sanctae Dei Ecclesiae, atque ea promissione amoris, quae a vestro pio genitore, sanctae recordationis, domno Pippino, eidem principi apostolorum et ejus vicariis facta est, pollitici estis esse permansuros, et plenarias justitias sanctae Dei Ecclesiae atque ejus exaltationem (0251B)esse operaturos. Et quidem nos, excellentissimi filii, Christianissimi magni reges, omnino de hoc certi atque in omnibus satisfacti sumus, quod nulla hominum suasio aut thesaurorum copiosa datio vos poterit declinare, aut ab eadem vestra promissione, quam beato Petro spopondistis, quoquomodo immutare, tamen nunc firmitatem vestram comprobavimus, dum non corruptori et fragili homini, sed Deo omnipotenti et ejus apostolorum principi placere procurastis. Unde obnixe, tanquam praesentialiter, petimus, et coram Deo vivo, qui vos regnare praecepit, conjuramus excellentiam vestram, ut plenarias justitias beati Petri, sub nimia velocitate, secundum capitulare quod vobis per praesentes vestros fidelissimos missos direximus, exigere, et beato Petro (0251C)reddere jubeatis: sicut et vestra continet promissio, et omnia quae beato Petro et ejus vicariis, cum vestro sanctae memoriae progenitore [ Lamb., pio genitore] promisistis, adimplere dignemini, quatenus intercedente eodem principe apostolorum, perfectam ab omnipotenti Deo in praesenti vita et futura beatitudine suscipiatis [ Id. add. mercedem], post Deum in nobis [ Id., vobis] habemus fiduciam, et in vestro amore atque charitatis dilectione firmiter, usque ad animam et sanguinis effusionem, uno cum universo populo permanemus atque permanebimus. Tamen et de hoc, et de omnibus justitiis beati Petri praedictis vestris missis subtilius locuti sumus, 277 vestro regali culmini cuncta enarranda, et jam, sicut (0251D)terra sitiens imbrem praestolatur, ita vestrum auxilium et congruum effectum de nostris petitionibus postulamus.

Et videte, excellentissimi filii, quia obtestamur vos per tremendum diem judicii. Etiam beatus Petrus per nos vos adhortatur, atque obtestatur, ut sub nimia (0252A)velocitate ipsas justitias ejusdem principis apostolorum exigere a Langobardis jubeatis, fortiter eos cum Dei virtute distringentes, ut sua propria idem princeps apostolorum atque sancta Romana Ecclesia recipiat; nam si, quod non credimus, ipsas justitias exigere neglexeritis aut distuleritis, sciatis vos de istis rationem fortiter ante tribunal Christi eidem principi apostolorum esse facturos. Si quis autem vobis dixerit quod justitias beati Petri recepimus, vos ullo modo ei non credatis. Deus autem omnipotens sua vos dextera protegat, et victoriam vobis de coelo tribuat, suumque angelum ante faciem vestram mittat, qui vos praecedat, et inimicos vestros coram vestris prosternat vestigiis, atque a Deo instituti regni vestri terminos dilatet, et praesenti regno longaeviter (0252B)ac prospere gubernacula perfrui faciat; etiam et post hujus vitae longaevitatem coelestia vobis regna per infinita tribuat saecula possidenda.

XLIX. 278 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLOMANNUM REGEM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones, et postulabat ut filium suum ex fonte sacri baptismatis suscipere mereretur ( An. Dom. 770, Cod. Car. XLVIII, chron. 48.) ARGUMENTUM.--Beraldus abbas et Aubertus vir illustris missi Carolomanni hujus litteras afferentes, plura secreto retulerunt, quorum singulis pari modo respondit voce. In litteris se ait vehementer cupere ut regium filium recens natum sibi concedatur suscipere e sacro fonte; eique, reginae (0252C)uxori, atque eorum filiis, prospera cuncta ominatur.

Domno excellentissimo filio, Carolomanno, regi Francorum et patricio Romanorum, Stephanus papa.

Dum tantam piae considerationis gratiam atque efficacem solertiam creator noster omnipotens Dominus vestro mellifluo regali cordi pro defensione et exaltatione sanctae suae Ecclesiae infundere dignatus est, praecellentissime filii ac benignissime rex, idcirco opinatissimi nominis tui praeclara memoria et indita coelitus prudentia in toto orbe terrarum divulgata permanet, etiam in coelestibus regnis digna operum tuorum refulgent merita. Unde beatus es, bone Christianissime rex, quod quidem nos conspecta fidei tuae constantia, quam in apostolicis causis et nostri amoris fervore habere dignosceris, firmi in tua dilectione (0252D)permanentes, sedulo eidem nostro conditori, pro immensa vestra laetitia, et a Deo instituti regni vestri stabilitate, preces fundere nequaquam desistimus.

Interea conjungentes ad nos Beraldus, religiosus (0253A)abbas, et Audbertus, vir inluster, detulerunt nobis honorandas nimisque desiderabiles syllabas a Deo protectae excellentiae vestrae, quas cum 279 magno honoris affectu suscipientes atque relegentes, quae in eis ferebantur omnino agnovimus; sed et ipsi vestri fidelissimi missi, ea quae a vestra a Deo protecta excellentia injuncta habuerunt nobis subtilius retulerunt. De quibus sicut vestris fidelibus ad singula eis responsum reddidimus, vestro a Deo inspirato culmini liquido enarrandum.

At vero, quia amoris vestri fervor in nostris firmiter viget praecordiis, magna nobis desiderii ambitio insistit, praecellentissime regum, ut Spiritus sancti gratia scilicet compaternitatis affectio inter nos adveniat; pro quo obnixe quaesumus Christianitatem (0253B)tuam, a Deo institute bone rex, excellentissimeque fili, ut de praeclaro ac regali vestro germine, quod vobis Dominus pro exaltatione sanctae (0254A)suae Ecclesiae largiri dignatus est, in nostris ulnis ex fonte sacri baptismatis, aut etiam per adorandi chrismatis unctionem spiritalem suscipere valeamus filium, ut eadem, Deo prosperante, compaternitatis gratia in medio nostrum corroborata, magna laetitia, ex hoc tam nos quamque universus noster populus pariter relevati, exsultare valeamus in Domino.

Deus autem omnipotens, per quem reges regnant et principes imperant, suo vos protegat gratia, et victoriam vobis de coelo pro sua sanctae Ecclesiae defensione tribuat, atque longaevos et sospites in solio regni pariter cum excellentissima et Christianissima filia nostra regina, dulcissima vestra conjuge, et amantissimis natis conservare, et coelestis regni aeterna gaudia concedere 280 dignetur (0254B)possidenda. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

L. 281 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM ET CAROLOMANNUM REGES DIRECTA, Prohibendo atque cum nimiis adjurationibus obligando, ut de gente Langobardorum uxores minime acciperent .( An. Dom. 770, Cod. Car. XLV, chron. 49.) (0255A) ARGUMENTUM.--Carolo et Carolomanno regibus legat missos suos Petrum presbyterum et Pamphilum defensorem cum apostolicis litteris hortatoriis, quas prius in confessione sancti Petri posuerat, ibique sacrum fecerat, ut contra illas faciens esset anathema. Sententia earum est se audivisse Desiderii filiam nuptum iri eorum alterutri, quanquam legitimo uterque connubio junctus esset ex voluntate patris. Validissimae huic rationi adjungit alias: primo adversus gentem Langobardorum, in quam (0255B)zelo ductus fortasse plus aequo invehit; deinde majorum exempla, dum eorum pater Stephani II monitu a dimittenda eorum matre se abstinuit, et Gisilam eorum sororem Constantini imp. filio uxorem dare noluit; tertio promissa eorum etiam post mortem patris jurejurando sibi ipsi firmata per Sergium nomenclatorem, fideles nimirum se futuros beato Petro et pontifici, eorumque adversariis nunquam adhaesuros; denique ea quae conjugium cum perpetuis hostibus sanctae sedis necessario consecutura essent, videlicet ecclesiasticae ditionis exitium. Postea sancti Petri nomine ac totius cleri et populi Romani eos obtestatur, ne suas uxores dimittant, ut Desiderii filiam ducant, nec Gisilam jungant Desiderii filio: sed potius eum regem compellant reddere sanctae sedi quae, saepius promissa, nunquam restituerat.

Domnis excellentissimis filiis Carolo et Carolomanno (0255C)regibus Francorum et patriciis Romanorum, Stephanus papa.

Dum omnium electorum Dei praecipuam vitam et digna operum 282 merita, in nostram memoriam revolvimus, invenimus profecto nulla eos potuisse qualitatis diversitate ab eorum cordis statu, et pristina sponsionis constantia amoveri. Unde et variis antiqui hostis suasionibus ac blandimentis circumvallati, immutabiles in suae mentis firmitate constat permansisse, et ob hoc cum triumpho victoriae ad optata pertingere meruerunt gaudia. Et nimirum considerandum est, quia si quis, quibusdam suasionibus demulcitus, (0256A)victus fuerit, a recto confestim tramite, qui ducit ad vitam aeternam, per abrupta declinans devia recontendat [ire contendat], ut ex hoc in proclivem delabatur noxam; nam plerumque certum est, quia idem antiquus hostis per infirmam naturam fidelium mentes subripere nititur. Hinc est enim, quod olim primo homini in paradiso constituto, per infirmam mulieris naturam, pestiferis valuit suadere blandimentis divinum transgredi mandatum, et ob hoc dirae mortis humano generi irrepsit excidium: et ideo, praecellentissimi filii magni reges, tanto studiosius ejusdem molimini resistendum est, ne quemquam suis irretire valeat argumentis, quanto cernimus suis crebro insidiis ad decipiendum fidelium corda insistere.

(0256B)Itaque nostrae perlatum est notioni, quod certe cum magno cordis dolore dicimus, quod Desiderius Langobardorum rex, vestrae persuadere dignoscitur excellentiae, suam filiam uni ex vestra fraternitate in connubio copulare; quod certe, si ita est, haec propria diabolica est immissio, et non tam matrimonii conjunctio, sed consortium nequissimae adinventionis esse videtur. Quoniam plures comperimus, sicut divinae Scripturae historia instruimur, per alienationis injustam copulam, a mandatis Dei deviare, et in magno devolutos facinore: quae est enim, praecellentissimi 283 filii, magni reges, talis desipientia, ut penitus vel dici liceat, quod vestra praeclara Francorum gens, quae super omnes gentes enitet, et tam splendiflua ac nobilissima regalis vestrae potentiae (0256C)proles, perfida, quod absit, ac foetentissima Langobardorum gente polluatur, quae in numero gentium nequaquam computatur, de cujus natione et leprosorum genus oriri certum est. Nullus enim, qui mentem sanam habet, hoc suspicari potest, ut tales nominatissimi reges, tanto detestabili atque abominabili contagio implicentur: quae enim societas luci ad tenebras? aut quae pars fideli cum infidele (II Cor. VI)? Etenim, mitissimi et a Deo instituti benignissimi reges, jam Dei voluntate et consilio, conjugio legitimo, ex praeceptione genitoris vestri (0257A)copulati estis, accipientes, sicut praeclari et nobilissimi reges, de eadem vestra patria, scilicet ex ipsa nobilissima Francorum gente pulcherrimas conjuges, et eorum vos oportet amori esse adnexos.

Et certe non vobis licet, eis dimissis, alias ducere uxores, vel extraneae nationis consanguinitate immisceri; etenim nullus ex vestris parentibus, scilicet neque avus vester, neque proavus, sed nec vester genitor, ex alio regno vel extranea natione conjugem accepit; et quis de vestro nobilissimo genere se contaminare aut commiscere cum horrida Langobardorum gente dignatus est, ut nunc vos suademini, quod avertat Dominus, eadem horribili gente pollui. Itaque nullus, externae gentis assumpta conjuge, 284 innoxius perseveravit. Advertite, quaeso, (0257B)quanti qualesque potentes per alienigena conjugia a praeceptis Dei declinantes et suarum sequentes uxorum alienigenae gentis voluntatem, validis innexi excessibus, immensa pertulere discrimina. Impium enim est, ut vel penitus vestris ascendat cordibus alias accipere uxores super eas quas primitus vos certum est accepisse. Non vobis convenit tale peragere nefas, qui legem Dei tenetis, et alios ne talia agant corripitis. Haec quippe paganae gentes faciunt. Nam, absit hoc a vobis, qui perfecte estis Christiani, et gens sancta, atque regale estis sacerdotium; recordamini et considerate quia oleo sancto uncti per manus vicarii beati Petri, coelesti benedictione estis sanctificati, et cavendum vobis est ne tantis reatibus implicemini. Mementote hoc, (0257C)praecellentissimi filii, quod sanctae recordationis praedecessor noster Dominus Stephanus papa, excellentissimae memoriae genitorem vestrum obtestatus est, ut nequaquam praesumeret dimittere dominam et genitricem vestram, et ipse sicut revera Christianissimus rex ejus salutiferis obtemperavit monitis .

Nam et illud excellentiam vestram oportet meminisse, (0258A)ita vos beato Petro et praefato vicario ejus, vel ejus successoribus spopondisse, se amicis nostris amicos esse et se inimicis inimicos, sicut et nos in eadem sponsione firmiter dignoscimur permanere: et quomodo nunc contra animas vestras agere contenditis, et cum nostris inimicis conjunctionem facere vultis, dum ipsa perjura Langobardorum 285 gens semper Ecclesiam Dei expugnantes, et hanc nostram Romanorum provinciam invadentes, nostri esse comprobantur inimici? Itaque et hoc peto, ad vestri [vestram] referre studete memoriam, eo quod dum Constantinus [Copronymus] imperator nitebatur persuadere, sanctae memoriae, mitissimo vestro genitori, ad accipiendum conjugio filii sui germanam vestram, nobilissimam Gisilam, (0258B)neque vos aliae [alii] nationi licere copulari, sed nec contra voluntatem apostolicae sedis pontificum quoque modo vos audere peragere; et quam ob causam nunc contra apostolica mandata et voluntatem vicarii apostolorum principis agere conamini, quod nunquam vester pater perpetravit? An nescitis quod non infelicitatem nostram, sed beatum Petrum, cujus, licet immeriti, vices gerimus, spernitis? Scriptum est enim (Matth. X; Luc. X): Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit. Recordamini, peto, excellentissimi filii, quomodo vos fide [ Bar., vobis fideliter] dicere visus est praefatus vester domnus ac genitor, promittens in vestris animabus, Deo et beato Petro atque ejus vicario antefato, sanctae recordationis, praedecessori (0258C)nostro domno Stephano papae, firmiter debere vos permanere, erga sanctae Ecclesiae fidelitatem, et omnium apostolicae sedis pontificum obedientiam, et illibatam charitatem, et postmodum praedecessori nostro domno Paulo papae, eadem vos, una cum eodem vestro genitore, certum est plerumque per missos et scripta promisisse, et post decessum antefati sanctae memoriae patris vestri, et vos ipsi (0259A)saepius tam per vestros missos quamque per litteras, simulque et per Sergium, fidelissimum nostrum nomenculatorem, et per alios nostros missos nobis spopondistis, in eadem vos vestra promissione, sicut 286 genitor vester, circa sanctam Dei Ecclesiam et nostram fidelitatem esse perseveraturos.

Sed et illud quaeso ad vestram referte memoriam, qualiter vos praefatus Dominus Stephanus papa, in suo transitu, per sua scripta sub terribili adjuratione adhortari studuit, firma stabilitate vos esse permansuros erga dilectionem sanctae Dei Ecclesiae, et illibatam charitatem apostolicae sedis pontificum; et omnia vos adimplere juxta vestram eidem Dei apostolo adhibitam sponsionem, et nunc [ Fors., ubi est] ista est vestra promissio. O quantum (0259B)laborem sustinuit idem praecipuus ac beatissimus pontifex, qui ita imbecillis existens, tanto se exhibuit prolixi itineris periculo, et nisi Dominus praesto fuerit, in vacuum ejus labor deducetur, fuitque nobis iter illud, quod ibidem idem noster praedecessor in Franciam properavit, in magnam ruinam, dum nostri inimici plus nunc quam pridem in superbiae ferocitatem elevati sunt; et ecce quod verebamur evenire cernimus, conversaque est nostra laetitia in luctum, et facta sunt novissima mala pejora prioribus, et unde exspectabamus nobis lumen oriri, eruperunt tenebrae.

Quapropter et beatus Petrus, princeps apostolorum, cui regni coelorum claves a Domino Deo traditae sunt, et coelo ac terra ligandi solvendique (0259C)concessa est potestas, firmiter excellentiam vestram, per nostram infelicitatem, obtestatur, simulque et nos una cum omnibus episcopis, presbyteris, et caeteris sacerdotibus, atque cunctis proceribus, et clero sanctae nostrae Ecclesiae 287 abbatibus etiam et universis religiosis divino cultui deditis, seu optimatibus et judicibus vel cuncto nostro Romanorum istius provinciae populo, sub divini judicii (0260A)obtestatione vos adjuramus, per Deum vivum et verum, qui est judex vivorum et mortuorum, et per ejus ineffabilem divinae majestatis potentiam atque per tremendum futuri judicii diem, ubi omnes principes et potestates, et cunctum humanum genus, cum tremore assistere habebimus, nec non et per omnia divina mysteria, et sacratissimum corpus beati Petri, ut nullo modo quisquam de vestra fraternitate praesumat filiam jam dicti Desiderii Langobardorum regis in conjugium accipere. Nec iterum vestra nobilissima germana Deo amabilis Gisila, tribuatur filio saepe fati Desiderii, nec vestras quoquo modo conjuges audeatis dimittere; sed magis recordantes quae beato Petro apostolorum principi polliciti estis, viriliter eisdem nostris inimicis (0260B)Langobardis resistite, distringentes eos firmiter, ut propria sanctae Dei Ecclesiae [ Lamb. add. et] Romanae reipublicae reddere debeant, eo quod omnia quae vobis polliciti sunt transgredientes, nos quotidie affligendo et opprimendo non cessant; etiam quia aliquid nobis reddere minime sunt inclinati; etiam et nostros invadere fines noscuntur, et tantummodo per argumentum in praesentia de vestris missis simulant justitias nobis facere. Nam nihil ad effectum perducitur, et quidquam ab eis de nostris justitiis nequaquam recipere valuimus.

Unde ecce, ut cuncti nostri dolores subtiliter vestris auribus suggerantur, direximus nostros missos, videlicet Petrum dilectum filium nostrum presbyterum et Pamphilum defensorem regionarium sanctae (0260C)nostrae Ecclesiae, quos et de imminente 288 nobis tribulatione nec non et de singulis causis subtiliter informavimus, vestro regali intimandis culmini, et petimus ut solita benignitate eos suscipere, nostraeque petitioni vestras a Deo inspiratas aures accommodare dignemini, et amplissimam liberationem atque exaltationem sanctae Dei Ecclesiae, spiritalis matris vestrae, et istius a vobis redemptae provinciae defensionem (0261A)perficere jubeatis, ut perfectam remunerationem a justo judice Deo nostro, intercedente ejus principe apostolorum, beato Petro, suscipiatis.

Praesentem itaque nostram exhortationem atque adjurationem, in confessione beati Petri ponentes, et sacrificium super eam atque hostias Deo nostro offerentes, vobis cum lacrymis ex eadem sacra confessione direximus; et si quis, quod non optamus, contra hujusmodi nostrae adjurationis seriem agere praesumpserit, sciat se auctoritate domni mei beati (0262A)Petri, apostolorum principis, anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, et caeteris impiis aeternis incendiis concremandum, deputatum. At vero qui observator et custos istius nostrae exhortationis exstiterit, coelestibus benedictionibus a Domino Deo nostro illustratus, aeternis praemiorum gaudiis, cum omnibus sanctis et electis Dei, particeps effici mereatur. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

289 DE ADRIANI XLIX EPISTOLIS COMMENTATIO PRAEVIA. (0261) 1. (0261B)Quae duae res maxime attendendae erant in pontificiis hisce epistolis, summa libertas ordinationis Romani pontificis, et dominatio libera sanctae sedis in Urbe et ejus ducatu, ex hucusque allatis perspicuae sunt, ni fallor. Attamen luculentiores eaedem fient ex iis quae deinceps afferentur. Praeterea novae ditionis, seu Exarchatus et Pentapoleos, cujus infirma (0261C)semper fuit semperque meticulosa possessio ante exactos reges Langobardos, tum valido ac stabili nitentis fundamento, tum ingentibus hinc inde auctae incrementis monumenta certa spectanda restant in Adriani epistolis quae mox sequentur. Ex earum quoque nonnullis (ep. 70, 78, 82, al. 96, 72, 97) collectionis canonum, qua uti coepit sancta sedes octavo saeculo a Dionysiana diversae, clarior quam ex Zachariae decretali epistola (ep. 3, al. 5) cognitio suppetet. Denique, quod praecipue optandum erat, quaestionibus fere innumeris eruditorum elapsi labentisque saeculi praecipue adversus diploma Ludovici Pii, modus aliquis afferetur. Ea propter antequam de epistolis loquor, nonnihil dicam de consecratione Romani pontificis, de dominio Urbis et Romani ducatus, de incremento ecclesiasticae ditionis, ac de collectione canonum Romana, adversus praecipuas nuperorum aliquot scriptorum opiniones, quas aut caeca fides auctoribus magni nominis qui superiori aevo floruerunt, aut amor nimius, fortasse etiam (0261D)arbitraria interpretatio chartarum veterum, pepererunt. Tametsi capita ista singula ad easdem litteras referentur, imo ab iis profecta esse palam fiet sententias ipsas adhibendo, queis Adrianus regem Carolum instruens utebatur. Incipiam a consecratione.

II. Libertatem canonicam consecrationis Romani pontificis satis superque comprobat interpontificium octo dierum. Nihilominus Dei optimi beneficio ad nos usque pervenit Adriani electio et consecratio, quam nefas est praeterire. Eruditos non latet quot ante Gregorium III necessaria erant post electionem, ut pontifex consecraretur: relatio de electione ad principem, alia ad exarchum, alia ad archiepiscopum Ravennae, alia ad judices Ravennae, alia demum ad apocrisarium Ravennae, plenae omnes demissarum precum, ut canonica electio confirmaretur: non enim aliter veniri ad consecrationem poterat (Diurn. Pontif. cap. 2, tit. 3 seqq.). Secus est de Adriani ordinatione, ut videre 290 est apud Mabillonium (0262B)(Mus. Ital. tom. I, par. II, pag. 38). Nam statim post decretum electionis aliquantulum varium ab eo quod exstat in Diurno, et solaecismis pro illa aetate scatens, haec sequuntur: « Explicit electio. Ipse etiam ven. Adrianus in initio ordinationis suae indiculum rectae fidei hujusmodi composuit: Ego Adrianus, etc., » ut in Diurno. Indiculum vero excipiunt (0262C)professio fidei scriptis mandata, et alia professio seu alloquium, quae et ipsae cum varietate aliqua habentur in Diurno; nam per totum octavum nonumque saeculum et sequentis partem obtinuerunt. Hujusmodi ordinatio libera moris fuit sanctae sedi post Gregorium III in successoribus, quos recensui in monito ad epistolas pseudopapae Constantini, Leonis III ordinationem haud praetermittens, quam hujusmodi fuisse nullum dubium. An quidquam mutatum fuerit, postquam a Leone ipso coronam imperialem Carolus assecutus fuit, explorandum esse jam dixi, ubi de diplomate Ludovici Pii sermo instituetur. III. Hic vero silentio praeterire non debeo ejusdem naturae esse monumentum unde Adriani ordinationem decerpsi, ac opusculum illud Joannis diaconi, quod consarcinatum aiebam ex variis antiquitatis frustulis. Ejus siquidem Mabillonius testatur se vidisse exempla duo in pervetustis totidem codicibus monasterii olim celebris Nonantulani, aliudque Romae. (0262D)Id autem non est satis ad detergendam imposturae notam monumento. Nam auctor monachus, quicunque is fuerit, catalogo sanctorum sui monasterii additurus Adrianum I, quem Mutinenses colere coeperunt VIII Idus Julias, de duobus Adrianis primo et tertio unum fecit, sicque traditionem istam antiquam, ut ait Pagius (an. 885, n. 2), sed falsam de Adriano I ibi sepulto, ad posteros emisit. Id Bollandistae etiam animadvertunt (ad d. 8 Jul.). Neque ulli eruditorum persuasum hodie est, Adrianum alium quam tertium Nonantulae sepultum esse. Hic enim Wormatiam invitatus a Carolo Calvo anno praedicto 885 (dum de episcopis aliquot deponendis, ac Bernardo filio ex concubina regni haerede instituendo pontificis auctoritate meditabatur), ut habent Annales Lambeciani (Script. Ital. tom. II par. II, pag. 95), defecit in itinere. Sic regis « fraudulenta consilia, aiunt Annales, Dei nutu dissipata sunt. Nam pontifex Romanus ab Urbe digressus, et Eridano (0263A)flumine transito, vitam praesentem finivit; sepultusque est in monasterio Nonantulas. » Apud Anastasium locus ipse indicatur: « Super fluvium Scultinna (Panarum) in villa, quae Viulzachara nuncupatur (sect. 642). » Quam villam Muratorius 291 deprehendit (Annal. 885) vocari hodie Sanctum-Caesarium, parumque inde dissitum territorii Mutinensis pagum Spilambertum, ubi Adrianus III diem obiisse dicitur: « In locum, qui Spinum Lamberti vocatur, vitam finivit VIII Id. Jul. et ad ecclesiam monasteriumque beati Silvestri, quod Nonantula dicitur, perductus honorifice sepultus est. » Post quae de Adriani primi rebus gestis pergit dicere, et Carolum Magnum cum Carolo Calvo confundens, historiam rerum duorum regum, totidemque pontificum absolvit. IV. Hujusmodi scribendi genus tanto cum posterorum incommodo, damnandum sane ac rejiciendum omnino est. Si qua autem monumenta interseruntur, (0263B)quorum fides aliunde integra peti possit, amplecti ea oportet, quod ego nunc facio ad consecrationis libertatem per ea tempora demonstrandam. Continuo igitur post decretum electionis, ordinationem, seu consecrationem fieri consuevisse argumento est indiculus, quem initio ordinationis emitti constat ex Anastasio (sect. 587) contra Joannem Ravennae archiepiscopum: « Nec mirum, inquit, cur postea ista fecerit, qui cautiones et indiculos, qui soliti sunt ab archiepiscopis Ravennatibus in scrinio fieri in initio consecrationis suae, more Felicis decessoris sui falsavit. » Perinde enim tum fieri tam in electione episcoporum quam in ordinatione pontificum, formulae ipsae docent, quae exstant in libro Diurno; hoc nihilominus cum discrimine, quod pontificia consecratio inter Kyrie eleison et Gloria in excelsis expediebatur; episcopalis non ita. Idcirco est apud Gratianum (Cap. Quod sicut, De electione, § Super eo ): « Quum solus Romanus pontifex, qui ante hymnum angelicum consecratur, et postmodum ipse missarum solemnia (0263C)incipit, et perficit consecratus, in die consecrationis suae valeat ordines celebrare. » Caeterum tam indiculum, quam duas sequentes professiones, in desuetudinem ivisse certum est, earumque loco adhiberi coeptam formulam, quam Garnerius (Diurn. p. 26) confert cum indiculo, de quo nuper. Ejus principium, Ego N. S. R. E. diaconus, vel presbyter, vel episcopus card. electus, necnon collegium coapostoli Pauli citra saeculum nonum illam differunt. Nam prima electio Rom. pontificis ex episcopo facta est, contra apostolicae sedis disciplinam, anno 891, cum Portuensis episcopus Formosus ab ecclesia sua violenter abstractus, et ad Petri cathedram evectus, horrida sui cadaveris depositione terrorem aliquandiu incussit caeteris, ne ex episcopali ordine illuc proveherentur. Collegium vero Pauli introductum fuit per idem tempus, tametsi doctrinae potius quam 292 auctoritatis ratio habita fuisse videatur. Paulum siquidem vas electionis electum a Christo Domino, (0263D)et doctoris gentium appellatione insignem, summae auctoritatis collegam esse datum Petro nec traditione, nec Scriptura, nec Patrum testimoniis comprobatur. V. Professionis apud Ivonem, Gratianum, Antonium Augustinum, et Baronium celebris modicam eam partem, qua Paulus introducitur, conferre cum indiculo, qui per nonum saeculum vigebat, abs re non erit. Indiculus igitur sic fluit: « Hanc verae fidei rectitudinem quam, Christo auctore tradente, per successores tuos atque discipulos usque ad exiguitatem meam perlatam, in tua sancta Ecclesia reperi, totis conatibus meis usque ad animam et sanguinem custodire, temporumque difficultates cum tuo adjutorio toleranter sufferre. » Professio vero, cujus aetatem Garnerius non recte constituit nono saeculo, eadem hunc in modum profert: « Sed verae fidei rectitudinem, quam Christo auctore tradente per te, et beatissimum tuum coapostolum Paulum, et per (0264A)discipulos successores vestros usque ad exiguitatem meam prolatam in tua sancta Ecclesia reperi, totis conatibus usque ad sanguinem custodire. » Alia profecto inveniuntur inter indiculum et professionem discrimina: illud vero prae caeteris notatu dignum videtur, quod ubi in indiculo sex tantum generalia concilia probantur, in professione octavum quoque accipitur, quod Adriano II celebratum est Constantinopoli anno 869. Quae res non minus posteriorem aetatem professioni quam indiculum in praefata consarcinatione existentem Adriano primo vindicat, ita ut auferatur omne dubium, quin anno 772 cum idem consecrabatur Romanus pontifex, continuo post decretum libere ordinatus fuerit. VI. Hinc est quod neque ad exarchum electionis sancti Zachariae decretum est missum; neque exstincto Exarchatu ad principem, Stephani II, neque Pauli fratris ejus, qui ante ordinationem schismate dilatam, societatis et amicitiae Francorum satagens, missos ac litteras de fraterna morte suique electione (0264B)ad Pippinum direxit; neque invasoris Constantini, qui, sacrilega consecratione peracta, scripsit pariter Pippino; nec denique Stephani III cui successit Adrianus, hujusque successoris Leonis III per totum octavum saeculum, annis sexaginta, aut Ravenna, aut Constantinopoli confirmatio decreti petita est. Decretum vero ipsum nullatenus immutari debere sancitum fuit ab Stephano eodem in concilio, de quo satis est dictum in Admonitione ad ejus litteras. Decreti verba valde perspicua haec sunt: « Et ita more solito decretum 293 facientes, et in eo cuncti pariter concordantes subscribere debent. » Et subjungit quod maxime attendi debet: « Hoc itaque et in aliis ecclesiis sub divini judicii obtestatione decernimus observandum. » Quare Adrianus Carolo regi ostendens (ep. 93, al. 71) adversus turbida quorumdam ingenia nullas ei partes esse in Ravennatis archiepiscopi electione: « Qui, ait, cum jucunditate decreti omnium manuum subscriptione roborati ad nostram (0264C)apostolicam sedem occurrebant, proprium sibi antistitem consecrandum, sicut et nunc canonice factum est. » Hactenus de consecratione ex monumentis certis in consarcinatione Nonantulana existentibus. VII. Ex dictis de summa libertate ordinationis Romani pontificis summa item libertas dominationis sanctae sedis in Urbe et ejus ducatu evincitur. Si enim obsequium omne erga exarchum quandiu stetit et postmodo erga principem desiit, nulla igitur Romanis cum imperio necessitudo fuit, Romanaeque ditionis administratio penes pontificem et Romanos erat. Nihilominus litterae Adriani hujusmodi dominationem luculenter adeo testantur, ut illationibus non sit opus ad rem tenendam. Jam vidimus sub ipsa initia patriciatus Pippini regis datumque ab eo diploma donationis Exarchatus et Pentapolis, antequam Stephanus II iniret civitatum possessionem, queri pontificem quod Langobardi aliquas civitates nostras in provincia Romana invaserint (ep. 8, al. 4). (0264D)Ita etiam successores, ubi de aliqua ex iis civitatibus loquuntur, nostras eas dicunt. Ex Adriani autem epistolis plurima ejusmodi suppetunt exempla. Hanc nostram Romanam civitatem (ep. 57, al. 59) appellat sedem regalis sacerdotii, ut civitatem nostram castelli felicitatis vocat unam ex Tusciae Langobardiae urbibus, quas donarat Carolus (epist. 55, al. 40). Nostros Romanos a calumnia vindicat, et naves Graecorum gentis in portu civitatis nostrae Centumcellensis comburi se fecisse ait littoribus infestas (ep. 63, al. 65). Eademque prorsus appellatione res in territoriis nostris sitas, et territoria nostra nominat, ubi de Exarchatu agit (ep. 83, al. 84) qua loca et res Romani ducatus. Insuper de ecclesiastica ditione iisdem loquitur vocibus, queis de amplissima ditione Caroli; perinde enim vestros fines, vestras partes, ac nostros fines, nostras partes utriusque dominii regiones appellat (ep. 84, al. 91). Summa est pari auctoritate pontifices dominatos esse in Urbe et ejus ducatu, (0265A)atque in exarchatu et Pentapoli, cujus rei testes sunt locupletissimi epistolae quas versamus. Discrimen tantummodo in utriusque 294 ditionis origine reperitur, nam Romana 25 fere annis antiquior est altera. Titulus quoque dominii est varius: nam Roma et ejus ducatus ex populorum voluntate in pontificis ditionem venit; exarchatus vero et Pentapolis ex donatione. VIII. Patriciatus voce Adrianus utramque ditionem luculente distinguit; Romanae enim patricium appellat Carolum, et exarchatus ac Pentapolis divum Petrum. (ep. 97, al. 85). Verba ipsa proferam: « Honor, inquit, patriciatus vestri a nobis irrefragabiliter conservatur, etiam et plus amplius honorifice honoratur; simili modo ipse patriciatus beati Petri fautoris vestri tam a sanctae recordationis domno Pippino magno rege genitore nostro in scriptis in integro concessus, et a vobis amplius confirmatus, irrefragabili jure permaneat. » Quidnam comparatione ista patriciatus Adrianus velit, per se patet. (0265B)Petrus enim in coelis habitans nonnisi protector aut defensor sui successoris in administratione provinciarum esse poterat. Talemque fuisse Carolum Romae et ducatus immensa testium integerrimorum serie comprobari posset; satis tamen erunt duo apud Ducangium in Glossario (V. Patricius ). In Capitulari 1, an. 769, et Aquisgran. an. 789, Carolus dicitur: « Rex regnique Francorum rector, et devotus sanctae Ecclesiae defensor, atque adjutor in omnibus apostolicae sedis. » Hugo Flaviniacen. in Chron. p. 223: « Non debere regem imperatoris filium, qui non sine causa gladium portaret, qui Romanae reip. patricius, tutor et defensor esse deberet, tantam pati Ecclesiae Dei conculcationem. » Idcirco pontifex in laudata epistola eumdem honorem exigit a Carolo erga patriciatum divi Petri, quo ipse Caroli patriciatum prosequebatur. Deinde pergit dicere: « Quia sicut nos semper vestros homines suscipientes commonemus, ut in vera fide atque puritate cordis totis eorum viribus in vestro (0265C)maneant servitio, ita et vos simili modo quicunque ex nostris hominibus ad vos venerint, » etc. Nam summam eamdem fidem, ac benevolentiam erga apostolorum principem tutorem et defensorem donationis Pippinianae ab eo confirmatae servandam esse ait a Carolo, quam ipse Carolo servabat tutori ac defensori apostolicae sedis, ut perspicue Paulus I eum appellat: « Ecclesiae tutorem » (ep. 27, al. 37) et alibi passim protectorem ac defensorem nuncupari ostendi in notis ad hasce epistolas. IX. Quod si forte aliquando Carolus quidquam juris sibi arrogare tentavit pro sui patriciatus honore, ut suggestum ei fuerat ab 295 adversariis apostolicae sedis, pontifex suaviter restitit, suosque terminos patriciatum excedere non permisit. Rei exemplum suppetit ex iisdem Adriani epistolis (93, al. 71). Suggerebatur Carolo Ravennae archiepiscopum eligi debere coram misso regio. Negat pontifex, et ad patriciatus honorem quod attinet, « Nullus homo, inquit, (0265D)esse videtur in mundo, qui plus pro vestrae regalis excellentiae decertare moliatur exaltatione quam nostra apostolica assidua deprecatio; et sicut in nostris praecordiis nisibus totis ubique super omnes vos honoravimus et honoramus, ita amplius ac amplius honorem regni vestri praecellere omnibus, qui in mundo esse noscuntur: verumtamen et de ipsa benevolentia, quam in vestrum gerimus culmen honoris, in universo innotuit mundo, sicut nempe omnibus patet; quia die noctuque in confessione fautoris vestri beati Petri non intermittimus fundere preces. » Hujusmodi alia et in praedecessorum et in Adriani epistolis multa inveniuntur. Quare evidens est patriciatum, quem alibi videre est appellatum vestram regalem tuitionem (ep. 83, al. 84), in eo situm fuisse, ut sancta sedes defenderetur spe praemii coelestis (quod nostri aevi eruditis aliquot extra Italiam terrena sapientibus modicum videtur) et de adversariis victoriae in hoc mundo per sancti apostolorum (0266A)principis adjutorium, assiduis publicisque pontificis et Romanorum precibus ante ejus confessionem imploratum. Hac una spe illectos Pippinum et Carolum Francorum reges longe lateque amplificasse apostolicae sedis ditionem invenio; at dominii quidquam sibi aut arrogasse, aut reservasse, praeterquam in Spoleti et Tusciae ducatibus, nusquam legitur. X. Cum autem hujusmodi patriciatum Gregorius III exhibuisse dicatur Carolo Martello, et Stephanus II certissime contulerit Pippino ejusque filiis anno 754, ab iis igitur temporibus pontifex dominabatur Romae, quippe cujus defensionem Francorum regibus commendavit. Defensionem, inquam, non dominium: jus enim istud erat imperatorum, et caeremonia ipsa qua creabantur ab imperatore patricii, id patriciatus genus amovet ab Stephano II, qui primus omnium eo nomine insignes fecit reges Francos. Nec longe petenda eadem est, namque ex ipso Codice Carolino (ep. 91, al. 88) non obscurum exemplum suppeditatur, (0266B)ducis nimirum Beneventani Arichisii, qui ab imperatore eam dignitatem avebat assequi, tametsi morte praeventus spem fallacem reliquit Graecis. Imperator itaque « emisit illi 296 suos legatos, scilicet spatharios duos in ditionem Siciliae ad patricium eum constituendum, ferentes secum vestes auro textas, simul et spatham, vel pectinem, et forcipes, sicut illi praedictus Arichisus indui et tonderi pollicitus fuerat. » De hac dignitate ejusque indole plurima congessit Ducangius in Glossario quae ad rem non faciunt; plurima etiam Pagius (an. 740, n. 4 seqq.), Petri praesertim de Marca opiniones adoptans super patriciatu Romanae Ecclesiae. Ea vero nihil moror, quia falsa admiscentur veris, et quae vera sunt exaggerantur. Et sane in antiquis Francorum annalibus ab anno 741 ad 793 qui tanti apud omnes habentur (Canis. tom. II, part. II, p. 40), anno 754, haec referuntur: « Supradictus apostolicus Stephanus confirmavit Pippinum unctione sancta in regem (nam an. 740 a Bonifacio unctus erat) et cum eo (0266C)conjunxit duos filios dominum Carolum et Carlmannum in reges. » Perinde Fuldenses an. 753: « Honorifice exceptus apud Parisios, duos filios ejus Carlmannum et Carlum unxit in reges. » Cum iisdem congruentia apud Anastasium leguntur (sect. 244): « Christianissimus Pippinus ab eodem sanctissimo papa Christi gratia cum duobus filiis suis reges uncti sunt Francorum. » Post hujusmodi solemnem inaugurationem testis est hic Codex Carolinus, necnon Adriani gestorum scriptor apud Anastasium (sect. 294, 296) reges illos esse appellatos patricios. Id vero nominis seu dignitatis aut ex sacramento per eosdem reges emisso dum inungebantur se Romanam Ecclesiam defensuros, aut ex pacto inito cum pontifice ante unctionem provenerit, patricios eos Romanorum exinde fuisse nullum dubium; solemni autem caeremonia creatos nusquam reperitur. Ea propter qui ejusmodi patriciatui aliud tribuunt, praeter Romanae Ecclesiae defensionem, magno in errore versantur. (0266D)Et qui Romanum pontificem non vident principem sanctae reip. cujus defensionem contra Graecam impietatem et Langobardorum invasiones committit Franciae regibus, corporeis oculis mentisque acie capti esse videntur. XI. Nec Roma solum cum suo ducatu, sed exarchatus etiam et Pentapolis a Graecis impiis defecerant, adhaeserantque pontifici, ut dictum est alibi; attamen ditionis pontificiae partem eae provinciae non fecerunt, nisi post Pippini donationem, quae incrementi apostolicae ditionis initium fuit. Ea vero donatio, ut ex litteris praedecessorum Adriani didicimus, aliqua ex parte aut invasione aut detentione Langobardorum minuta, in sanctae sedis possessionem integram usque 297 ad annum 774 non pervenit, cum Caroli regis virtute subactis Langobardis, rege eorum Desiderio capto, filioque hujus Italia pulso, rerum potiti sunt Franci. Eginhartus de exitu belli Italici, quod Carolus Adriani precibus susceptum (0267A)eo anno confecit, ita loquitur (cap. 6): « Finis tamen hujus belli fuit subacta Italia, et rex Desiderius perpetuo exsilio deportatus, et filius ejus Adalgisus Italia pulsus, et res a Langobardorum regibus ereptas Adriano Romanae Ecclesiae rectori restituere: » Etenim Romam veniens primum omnium Pippini genitoris sui donationem non modo confirmavit, « sed super corpus beati Petri subtus Evangelia quae ibidem osculantur collocavit, » ut est apud Anastas. (sect. 319); et uti Adrianus Carolo in mentem revocat (ep. 54, al. 51) Ravennatis archiepiscopi audaciam accusans: « Dum ad limina apostolorum profectus es, ea ipsa spondens confirmasti, eidemque Dei apostolo praesentaliter manibus tuis eamdem offeruisti promissionem. » Et saepe alibi, quod patebit in notis. Quae autem de regno Langobardorum sui juris facto tum addiderit in suo diplomate non ita certum: nam quater omnino Carolus Romam venit, ter Adriano pontifice, an. 774, 781, (0267B)787, et semel Leone III, 800. Id certum, quod civitates Tusciae Langobardorum ad primam profectionem pertinent; anno siquidem 776 (ep. 55, al. 60), Adrianus nuntiat Carolo, Reginaldum Clusinum ducem hostilia commisisse in una ex iis civitatibus, quam nostram appellat. « Per semetipsum cum exercitu in eamdem civitatem nostram Castelli Felicitatis properans, eosdem Castellanos abstulit. » XII. Eadem occasione Carolum obtulisse beato Petro et Tusciam regalem quae a Lunis incipit, et Spoletanum ducatum, nullus dubito. Etenim de Spoletano ducatu perspicue loquitur Adrianus (ep. 56, al. 58) in suis litteris ad Carolum: « Quia et ipsum Spoletinum ducatum vos praesentaliter offeruistis protectori vestro beato Petro principi apostolorum per nostram mediocritatem pro animae vestrae mercede. » De Tuscia autem regali tametsi minus aperte loquitur tamen et petens removeri Clusinum ducem (ep. 55, al. 60), et duci Lucensi praecipiens ut Graecis (0267C)piratis sua navigia objiciat (ep. 63, al. 65) juris nescio quid in eo ducatu exercet, quod in reliquis Italiae regni partibus exercere non reperitur. Quamobrem integra donatio Caroli apud Anastasium designata per fines, « A Lunis cum insula Corsica, deinde in Suriano, deinde in monte Bardonis, deinde in Berceto, deinde in Parma, deinde in Regio, exinde 298 in Mantua atque in monte Silicis, atque provincia Venetiarum, et Istria; » integra, inquam, donatio inscite admodum uti falsa respuitur a nonnullis: quia nempe oblationis vocabulum anceps saepiusque adhibitum in Codice isto pro donatione, nullum videtur discrimen inferre inter ea quae divo Petro sunt oblata, supremo dominio retento, cujusmodi sunt ii ducatus Tusciae et Spoleti, atque illa quae una cum suprema potestate divo Petro ejusque successoribus sunt donata amplificandi ergo apostolicae sedis ditionem. Attamen quis de nulla eorum ducatuum civitate aeque sollicitos videns pontifices nullamque nostram appellare, discrimen non (0267D)sentit? Extra omnem aleam rem ponit diploma Ludovici Pii, quem unus tantum aut alter ex nostris scriptoribus commentitium ineptissime pronuntiavit: « Quando, inquit, idem pontifex (Adrianus) eidem (Carolo) de suprascriptis ducatibus, id est Tuscano et Spoletino, suae auctoritatis praeceptum confirmavit. Eo scilicet modo, ut singulis annis praedictum censum ecclesiae beati Petri apostoli persolvatur. » Itaque censum tantummodo ex iis ducatibus sancto Petro oblatis exigere debebant pontifices, nec de administratione quidquam ad eos pertinebat. At contra in Tuscia Langobardica (quidquid sit de ea Campaniae parte quae civitates a Carolo donatas continebat) et in territorio Sabinensi, quod serius ocius donatum fuisse ab eodem Carolo testantur Adriani litterae 67, 71, 72, 73, al. 69, 56, 76, 78, jus summum erat sanctae sedis, ut in exarchatu et Pentapoli: hae siquidem duae provinciae donationis erant Pippini a Carolo filio confirmatae et Langobardorum (0268A)regno exciso plenissime vindicatae; caetera omnia Caroli ejusdem donationem efficiunt. XIII. Hanc equidem Adriani litteris, quae mox sequentur, comprobatam per partes, cupio ut lector animo praecipiat integram ex charta divisionis regnorum Caroli inter filios. Ubi enim agit de regno Pippini inter fratres dividendo, si forte iis praemoriatur, ita decernit: « Ab ingressu Italiae per Augustam civitatem accipiat Carolus Eborejam, Vercellas, Papiam, et inde per Padum fluvium termino currente usque ad fines Regensium, et ipsam Regium, et Civitatem Novam, atque Mutinam, usque ad terminos sancti Petri. » Non alios hodieque habet sancta sedes. Prosequitur divisio: « Has civitates cum suburbanis, et territoriis suis, atque comitatibus, quae ad ipsas pertinent, et quidquid inde Romam pergenti ad laevam respicit de regno quod Pippinus habuit, una cum ducatu Spoletano, 299 hanc portionem, sicut praediximus, accipiat Carolus. Quidquid autem a praedictis civitatibus vel comitatibus (0268B)Romam eunti ad dextram jacet de praedicto regno, id est portionem quae remansit de regione Transpadana, una cum ducatu Tuscano usque ad mare Australe, et usque ad Provinciam, Ludewicus ad augmentum sui regni sortiatur. » Profecto qui ducatum Tuscanum hac in divisione nominari audit, quem totum in donatione per fines comprehendi vidit, paradoxum haec sapere arbitratur; secus si eum ducatum una cum Spoletano apostolorum principi oblatum meminerit, at supremo jure retento. Recte enim liberalitatem Caroli erga sanctum Petrum, cui oblatus fuerat, donationi insertus demonstrat, et merito inter provincias regni Ludovici recensetur, quia censu tantum soluto sanctae sedi, supremum jus regis erat. Itaque haec satis sint de incremento ecclesiasticae ditionis, quod infra enucleatius expendendum erit. De collectione enim canonum nonnihil dicam necesse est, quod Adriani litterarum auctoritate (70, al. 96; 78, al. 72, et 82, al. 97) quae ad (0268C)Zachariae epistolam animadvertebam, confirmet ipsamque collectionem prodat. XIV. Cum rex Carolus Romae primum fuit anno 774, ita enim cum melioribus sentiendum mihi videtur, tanti non habuit Adrianus temporalia negotia (licet male feriatus scriptor nuperus horum tantummodo et pontificem et regem sategisse autumet) ut praecipue de instauranda Gallicana Ecclesia non cogitarit. Ante annos triginta rem tantam coeperat Bonifacius Moguntinus: at provincias ecclesiasticas adeo turbatas invenit, ut parum ipse profecerit; neque Adriano pontificatum adepto ex metropolitis plures quam duo honorem pristinum assecuti fuerant. Quamobrem regi amico et pietate insigni duos exhibuit codices, qui ad rem tanti momenti perficiendam adjumento essent. Primus notitiam exhibebat provinciarum septemdecim, quae tum metropoles singulas, tum episcopales sedes unicuique subjectas numerando recensebat; cujus exemplum ex Cod. Vat. num. (0268D)1338, prodiit in lucem studio Emmanuelis a Schelestrate (de antiq. Eccl. tom. II, p. 643) cum hoc titulo: « Iste codex est scriptus de illo authentico, quem domnus Adrianus apostolicus dedit gloriosissimo Carolo regi Francorum et Longobardorum ac patricio Romanorum, quando fuit Romae. » Alter codex concilia sex generalia ante id temporis celebrata, et Graecorum canonum compendium continebat, ut docet titulus ex editione Labbei et aliorum, ac praecipue Canisiana elegantissima ex 300 recensione Basnagii (Ant. lect. tom. II, part. I, p. 266) qui est hujusmodi: « Incipit compendiosa traditio canonum Orientalium, sive Africanorum, quos beatus Adrianus papa in uno volumine cum superioribus conciliis ad dispositionem Occidentalium ecclesiarum Carolo Romae posito dedit regi Francorum et Longobardorum ac patricio Romanorum. » Primus quidem codex huc non spectat, nisi quatenus pontificis ac regis praecipuam sollicitudinem Ecclesiae Francorum (0269A)atque ecclesiasticae disciplinae instaurandae testatur,Zpontificis nimirum, quia eodem tempore « omnibus archiepiscopis et episcopis » encyclicam scripsit, « ut habeat unaquaeque metropolis civitates subditas, quas beatus Leo et alii praedecessores ac successores ipsius post Chalcedonensem synodum singulis metropolitis distinxerunt, » quemadmodum Bertherium monet metropolitam Viennensem (Labb., Concil. tom. VI, p. 1888), et quandiu vixit de eadem re egit cum Carolo. Quod vero ad hunc attinet, tot capitularia placita et episcoporum concilia, quae sunt perpetua religionis ac pietatis monumenta, nulla unquam oblivione delenda, quanta in sollicitudine ecclesiasticarum rerum semper fuerit optimus iste princeps ostendunt. De altero igitur codice de quo ad sancti Zachariae epistolam sum locutus, laudatae Adriani litterae me admonent ut dicam iterum. XV. Tres in iisdem canones laudari video ex conciliis Graecis, Chalcedonenses 18 et 21, ac primum (0269B)Antiochenum; illi a collectione Dionysiana non multum discrepant, si latina versio attendatur; secus, si numerandi ratio. Antiochenus versioni etiam propius accedit, at numeratio eadem ac priorum. Quare dubitari non potest quin apud sanctam sedem unumquodque concilium suam aciem duceret; ac proinde nulla dum collectio esset, qua uteretur ne in ecclesiasticis quidem judiciis, quod nono saeculo certe fieri Leo IV est testis, ut dixi ad laudatam epistolam Zachariae. Id confirmatur canone 8 codicis Africani in altera ex iis epistolis laudato (ep. 78, al. 72); non enim juxta canonem (ita enim appellabatur Romana collectio, cujus meminit Leo IV) seu juxta Breviarium Cresconii canon ille octavus appellatur Carthaginensis, quemadmodum fit etiam in compendiaria illa traditione Graecorum canonum Adriani, sed luculente Africanus. Cumque idem canon sit sextus concilii Carthaginensis II, si quis citatum ab Adriano diligenter cum codicis Africani 8 et Carthaginensis concilii 6 conferat, variantem hujus lectionem comperiet; (0269C)at tantam cum codice Africano convenientiam deprehendet, ut ne litterae quidem unius discrimen appareat. 301 Collectionem igitur seu codicem Africanorum canonum prae manibus habuit Adrianus, quem nos seri posteri Graeco Latinum habemus bis a Justello editum, et majori cum diligentia a Labbeo (Conc. tom. II, pag. 1041). Huc accedit ex duabus aliis epistolis multiplex comprobatio e Scripturae locis, et ex sanctis Patribus Athanasio, Gregorio Nazianzeno, Amphilochio, Gregorio Nysseno, Joanne Chrysostomo, Augustino, Hilario Pictaviensi, Leone Magno in sermonibus, Proterio ad Leonem de Paschate, Fulgentio, aliisque quorum auctoritates non referuntur. XVI. Quae cum ita sint, quanam collectione uterentur Romani pontifices octavo etiam saeculo patere arbitror. Sacra scilicet bibliotheca per bibliothecarium et scriniarios iis suppeditabat quae identidem necessaria erant. Nec dubitandum quin conciliorum (0269D)praesertim generalium ulla alia versio latina adhiberetur praeter eam quae in bibliotheca erat. Nam summa cum diligentia latine omnia facta esse testatur Anastasius in praefatione septimi concilii ad Joannem VIII: « Nulla ratione, inquit (Labb., Concil. tom. VII, p. 29) octava dicitur vel teneri poterit, ubi septima non habetur: non quod ante nos minime fuerit interpretata, sed quod interpres pene per singula relicto utriusque linguae idiomate adeo fuerit verbum e verbo secutus, ut quid in eadem editione intelligatur, aut vix aut nunquam possit adverti, in fastidiumque versa legentium pene ab omnibus hac pro causa contemnatur. » Et paulo infra de canonibus apostolorum loquens, verba ipsa usurpat Dionysii Exigui in praefatione ad suam collectionem, quare hanc ipsam in bibliotheca esse intelligimus. Hinc est quod canonem Antiochenum laudat Adrianus non multum discrepantem a Dionysiana versione; quod etiam de duobus Chalcedonensibus (0270A)facit, tanta licet similitudo cum Dionysianis non appareat. Etenim num petiti omnes fuerint ex Cresconiana collectione quae Dionysii versionem secuta est, an aliunde ex fonte eodem dimanantes, disquirere otiosum esset; nam certum scimus Graecos omnes canones, praeter quam conciliorum generalium, Dionysianae collectioni acceptos referri. Quaeri posset cur Chalcedonenses qui ad generale concilium attinent et ipsi Dionysianam collectionem sapiant? Qua super re Nat. Alexander vir doctissimus non leviter, nec semel erravit (saec. V, diss. 15, art. 4); nam Gelasium, Pelagium II et Gregorium Magnum, tanti nominis pontifices usos esse canonibus Chalcedonensibus contendit, non animadvertens laudari ab iis tres solos illos canones, quos Marcianus proposuit, Patresque confirmarunt in fine actionis 6 (Labb., Conc. tom. IV, p. 609) qui a versione Dionysiana 302 omnino discrepant, ut conferenti planum fiet. Eosdem ante octavum saeculum, ubivis laudatos, quantam ego diligentiam adhibuerim, prorsus alios (0270B)comperi ab iis qui in Dionysianam collectionem sunt relati. XVII. Cum vero iidem postmodum recensiti fuerint actione 15 inter caeteros locosque teneant quartum, tertium, et vicesimum, si octavo saeculo et sequentibus juxta versionem Dionysianam occurrant, non est mirandum: semel quippe accepta ab apostolica sede collectione Graecorum canonum, et tres Constantinopolitanos ac reliquos Chalcedonenses ab ea rejectos adhibere fas erat; et tres Chalcedonenses praedictos apud eamdem jamdiu celebres tam ex codice ejus concilii qui servabatur in bibliotheca, quam ex praedicta collectione usurpare erat licitum. At errat Hincmarus et cum eo Natalis, ubi sancti Gregorii, homil. 17 in Evang., locum, « sacri canones simoniacam haeresim damnant, » ad secundum Chalcedonensem referunt. Gregorius enim haud loqui hic videtur de canonibus conciliorum, sed de sacrae Scripturae auctoritate, quam Siricius, Innocentius, (0270C)aliique antiqui pontifices vocant regulam, ecclesiasticam regulam, apostolicam scripturam, apostolicas traditiones, apostolicos canones, ut notat P. Coustant. (Ad Siricii ep. 10, p. 699). Suntque argumento plures ejus Regesti epistolae (lib. VII, ep. 111; l. IX, ep. 40, 49, 50, 51, 53, 54, 55, 57; l. X, ep. 32, et l. XI, ep. 48): in earum quippe singulis de haeresi simoniaca loquitur Scripturae auctoritate, non secundi canonis Chalcedonensis. « Apostolica detestatione damnatam » ait ab ipsa origine; ab ipso apostolorum principe, « qui primam damnationis sententiam contra Simonem protulit; » eliminatam ab Ecclesia esse docet, et similia horum ubique profert. At ponamus Gregorium meminisse canonum conciliorum: nonne Sardicen., can. 2, legitur de ordinatione episcopi: « potuisse paucos praemio, et mercede corrumpi? » Nonne apostolorum can. 30 decernit: « Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, dejiciatur (0270D)ipse et ordinator ejus? » Non me latet sanctam sedem perinde apostolicos canones aversatam esse ac Chalcedonenses; quaedam tamen constituta pontificum inde clanculum profecta et Dionysius et Cresconius in sua quisque praefatione testatur. XVIII. At de Chalcedonensibus secus est. Nam praeterquam quod nullus eorum aut clanculum, aut propalam adhibitus ante octavum saeculum invenietur, Anastasius Bibliothecarius hujusmodi rerum testis integerrimus ita in epistola ad Joannem diaconum (Labbeus, Concil. tom. V, p. 1770) ad rem loquitur. « Ne videamur tam sanctam, tamque 303 reverendam synodum (VI generalem) accusare vel temere reprehendere, licere nobis opinamur de illa sentire. quae sanctos Patres nostros de Chalcedonensi magna synodo sensisse non ignoramus. Quorum unus, sanctus videlicet papa Gregorius, usque ad prolationem tantummodo canonum hanc suscipiendam fore signavit. » Etenim post actionem 14 legati pontificii sentientes (0271A)eadem adversus sanctam sedem tractanda esse, quae in reprobatis Constantinopolitani canonibus, discesserunt: quare Leo Magnus, quae acta erant ante actionem 15 probans, rejecit caetera. Cum vero a Gregorii III tempore Cresconii collectio usui esse coeperit, eaque Zacharias et Stephanus II Francorum disciplinam pessumdatam restituere conati sint, ac Stephanus III quinquaginta apostolorum canones suscipiendos esse decreverit, factum inde est ut Adrianus, apostolicae sedis antiquum morem non praetermittens, praedecessorum vestigiis insisteret. Animadvertendum tamen quod aut ipse, aut ex praedecessoribus aliquis canones Chalced. concilio addendos voluerit; cum sex generalia concilia, simulque compendium Graecorum canonum dedit Carolo ad instaurandam Franciae ecclesiarum disciplinam, generalia exhibuit integra cum suis canonibus: idcirco nec Nicaeni, nec Constantinopolitani, neque Chalcedonensis generalium conciliorum canon ullus (0271B)in eo compendio existit. Tametsi et in Dionysiana et in Cresconiana collectione, et in canone seu collectione apostolicae sedis, quae nono saeculo emersit, generalium quoque conciliorum canones recenseantur. XIX. Duas vero causas tantae varietatis esse nemo non videt. Primam quia nondum ulla erat sanctae sedi collectio propria, alteram quia ex sacra bibliotheca, quae concilia et privatas collectiones continebat, adeoque magnae collectionis instar erat, quidquid pro re nata opus esset decerni suppetebat. Quam rem (nequidquam se torquent antiquae alicujus collectionis Romanae assertores) perspicue probat altera ex his duabus causis. Et vero si sanctae sedi erat collectio propria, quidni canones tum generalium tum localium conciliorum simul collectos exhiberet pontifex, ut expeditiori quam fieri posset via Ecclesia illa instauraretur? Quidni localium canones, quos ab aliis omnibus generalium secrevit, integros saltem (0271C)traderet? Quia nempe Adriani tempore codex canonum, seu collectio, seu canon apostolicae sedis nondum emerserat. Idcirco integros tradit canones generalium conciliorum, cui rei Constantinopolitana ambitio nihil ut olim obstabat; at localium, quorum multi sanctae sedis disciplinae adversabantur, mutilos, emendatos, in compendium 304 redactos, aliquot etiam praetermissis exhibet. Praeterea principio Sardicensium et Africanorum canonum generali admonitione omnes, quicunque compendiariam eam seriem viderint, sic pro suprema auctoritate praevenit: « Sed in his omnibus illa sequi debemus, quaecunque a Nicaeno concilio et a sancta atque apostolica Ecclesia Romana non discrepare videmus. » Quidnam desiderari potest illustrius ad eludendos tot eruditorum conatus, qui veteris novique juris stabiliendi ergo ad tuenda sua, disputationibus fere immensis falsitati patrocinantur? Est tamen documentum aliud luculentius, quo parum caute adversarii utuntur in rem suam, liber videlicet Actorum Silvestri, (0271D)ejusque fetus duplex. XX. Silvestri Acta propugnare ineptum esset, nam eruditi omnes, praeque iis Baronius supposita agnoverunt (tametsi hic foede interpolata potius crediderit). Cum iisdem et ego sentio; at quid de iis fuerit Adriani aevo cur silentio praeteream non video. Gelasii decretum celebre a doctissimis viris jam saepe vulgatum, praecipue a Fontaninio in appendice ad Antiquitates Hortae (p. 317, ex Cod. Vat. n. 493, fol. 101) inter libros recipiendos eos Actus recenset his verbis: « Item Actus beati Silvestri apostolicae sedis praesulis, licet ejus qui conscripsit nomen ignoretur; a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus, et pro antiquo usu multae haec imitantur Ecclesiae. » Jam vero Adriano pontifice, qui tribus ferme saeculis a Gelasio distat, non modo nihil immutatum erat; sed liber qui appellatur Canones apostolorum inter apocryphos rejectus in eodem decreto Gelasii, ab apostolica sede recipiebatur ex decreto Stephani (0272A)III, in concilio Lateranensi an. 769, de quo satis est dictum in superioribus. Quare iis Actis Adrianus libere usus est et in epistola (59, al. 49) ad Carolum Magnum, et in alia ad Constantinum et Irenem (Labb., Concil. tom. VII, p. 102) ut mox patebit. Interim ex suppositis hisce Actis, suppositum aliud opusculum profluxit, nempe Constitutum Silvestri in capita 20 distributum, cujus excerptum in libris Poenitentialibus Theodori Cantuariensis et Ecberti Eboracensis omnium manibus versabatur, quibus utique poenitentialibus libris usus erat Gregorius III in suo libello de Judiciis. Alia praeterea suppositio incertae aetatis, quam nihilominus Nat. Alexander et meliores critici Isidoro Mercatori tribuunt, nec Romae cognitam ante dimidium saeculi noni contendunt, ex Actis iisdem educta est, donatio videlicet seu edictum Constantini, quod genuinum fuit habitum a sancto Leone IX et aliquot successoribus per undecimum 305 Ecclesiae saeculum. Cumque haec duo opuscula ex eodem fonte (0272B)dimanarint, necessario eadem de baptismo Constantini et reliqua expresserunt. Hinc factum est quod scriptores minus cauti, fortasse etiam plus in sanctam sedem animosi, quos inter Annalista Italicus (an. 776) conclamatae hujus donationis meminisse Adrianum putant in laudata epistola ad Carolum, antequam donatio ista emergeret. XXI. At enimvero si Adrianus habebat ad oculos donationem illam ineptissimam, certe putida haec legerit: « Ecce tam palatium nostrum, ut praedictum est, quamque urbem Romam, et omnes totius Italiae et Occidentalium regionum provincias, et civitates praefato beatissimo pontifici nostro Silvestro concedimus. » Quare igitur, post factam Caroli cum Constantino comparationem, pauca ista subjungit? « Sed et cuncta alia, quae per diversos imperatores, patricios etiam et alios Deum timentes pro eorum animae mercede et venia delictorum in partibus Thusciae, Spoleto, seu Benevento, atque Corsica, simul et Sabinensi Patrimonio beato Petro apostolo, sanctaeque (0272C)Dei et apostolicae Romanae Ecclesiae concessa sunt, et per nefandam gentem Longobardorum per annorum spatia abstracta atque ablata sunt, vestris temporibus restituantur. Unde et plures donationes in sacro nostro scrinio Lateranensi reconditas habemus. » Inde scilicet tomi illi Carticii, qui leguntur principio libri Censuum Ecclesiae Rom. prodierunt in lucem saeculo XI, cum donationi Constantinianae habebatur fides. At de ista in iisdem tomis nulla omnino fit mentio. Non nego Adrianum habuisse Actis Silvestri nimiam fidem, ubi ait de Constantino: « Per ejus largitatem sancta Dei catholica et apostolica Romana Ecclesia elevata atque exaltata est, et potestatem in his Hesperiae partibus largiri dignatus est. » Verbum enim illud potestatem exaggerationis nescio quid redolet. Illud nego, quod Adrianus donationem viderit, eaque fretus ita scripserit. Mecumque, ut reor, omnes sentient, qui non Silvestro et successoribus, ut donatio habet, sed divo Petro et Romanae Ecclesiae factas (0272D)donationes Adrianum testari audiet, nulla Romae, nulla Italiae, nulla Occidentis provinciarum mentione habita. Sed clariora ista fient ex alia epistola ejusdem pontificis ad Constantinum et Irenem. XXII. Totam historiam ibi videas enarratam Silvestri latitantis in monte Soracte, visionis Constantini per somnum, admonitionis apostolorum de baptismate, uno verbo omnium, quae hac de re leguntur in supposita donatione, mira tamen cum varietate videas, Actusque ipsos 306 deprehendes ab Adriano descriptos usque ad verba illa: « Nec debere jam differre per Spiritum sanctum factam ostensionem piscinae, quam istos promisisse suae saluti memorabat. » Quae cum aliis multis a donatione exsulant. Acta igitur Silvestri, de quibus erudite Baronius (an. 315, n. 10 seqq., 324, n. 31 seqq.) et quae apud sanctam sedem et alibi recepta erant, pura puta in Adriani epistolis referuntur; ab auctore autem donationis foede interpolata suamque ad sententiam (0273A)accommodata deprehenduntur. Equidem Baronio haud assentior (an. 324, n. 97) qua nonnihil corrupta esse, et aliquibus superadditis depravata fatetur, imo cum eruditis nostri aevi eadem inter suppositiones caeteras rejicio; Adrianum tamen a falsa opinione vindico, dum Acta, queis uti tum licebat, secutum esse contendo, non autem indidem natam sequenti saeculo donationem mendaciis atque ineptiis refertam. Ante me hoc viderat Natalis (saec. IV, diss. 25, art. 2 et 3): reprobatae enim ab se donationi seu edicto jam ab omnibus conclamato subjungit quae ipse attente consideravit: edictum illud nimirum vidisse primam lucem in collectione Isidoriana; ejus meminisse Hincmarum omnium primum; postea ex Romanis pontificibus Leonem IX, quem fuerit imitatus Petrus Damiani in Disceptatione synodali inter regis advocatum, et Rom. Eccl. defensorem. Denique Anselmum Lucensem et Ivonem illud adoptasse, quorum tamen auctoritati praeferendum jure putat pontificum (0273B)Adriani et Nicolai I, necnon Anastasii Bibliothecarii, et Liutprandi episcopi Cremonensis altissimum de eo silentium. Ita card. Baronii, Joannis Morini, ac Petri de Marca levibus conjecturis explosis, ipsi Isidoro Mercatori, plaudentibus nostri aevi eruditis, edictum illud ascribit. XXIII. At quicunque ejus auctor sit, Romanos pontifices sensisse fallaciam, testis est sanctus Gregorius VII, qui sancti Leonis IX nimiam credulitatem sus deque habens, edicti auctoritate ne semel quidem est usus. Occasio tamen multiplex eo se vertendi oblata est: et cum Hispaniae regnum antiquis constitutionibus beato Petro et sanctae Romanae Ecclesiae (non Silvestro et successoribus) traditum esse ait (lib. I, ep. 7; l. IV, ep. 28); et cum Orzocor judicem Calaritanum monuit, ut cum reliquis judicibus de Jure sancti Petri in Sardinia conveniret (lib. I, ep. 41); et cum insula Corsica ex invasorum Saracenorum manibus erepta, eo Pisanum archiepiscopum (0273C)misit, ut illam regeret (lib. V, ep. 4). Ad Hispaniam autem quod attinet, Baronius censet (an. 701, n. 16) ante invasionem beato Petro illud regnum esse oblatum ab aliquo ex piis regibus 307 Gothis, quod nusquam ego reperio; at undecunque Gregorius notitiam hauserit, censum tantummodo exquirit, quod oblationem non donationem designat. De insulis vero Sardinia, et Corsica, quas Carolinae donationis partem esse non eum latebat, a Ludovico Pio, Ottonibus, et Henrico I confirmatae loquitur, ut earum dominus. Si quando autem Silvestri Actis inhaesit, ut Adrianum fecisse vidimus, aut etiam donationi quae suo aevo jam adoleverat hujus fallaciam tenuit; quare Constantino adjunxit Carolum, caeterosque bene de Ecclesia meritos. Id luculenter discimus ex juramento quod Henrico proposuit (lib. IX, post ep. 4) ut reconciliationem promereretur: « De ordinatione vero Ecclesiarum, et de terris vel censu quae Constantinus imperator vel Carolus sancto Petro (non Silvestro) dederunt, et de omnibus ecclesiis vel praediis (0273D)quae apostolicae sedi ab aliquibus viris vel mulieribus aliquo tempore sunt oblata, etc. » At de donatione quam imprudenter conjicitur Adriani aevo emersisse, eumque ac successores amplexos illam esse, jam satis multa. Etenim dicendum aliquid restat de altero Actorum fetu, seu constituto, quod inde multo ante donationem seu edictum profluxerat, et cujus auctoritas magna erat Romae, et in Anglicana Ecclesia, ut patet ex libris Poenitentialibus ab extremo saeculo Ecclesiae septimo. XXIV. Hujusmodi constitutum putat Baronius (an. 324, n. 124) primo editum in veteri Cresconiana collectione; cum autem eo nomine donati sint plures codices, qui Gregorii etiam II constitutiones praeseferunt, neque ille aetatem collectioni praescribit, neque ulli hominum statuendam esse arbitror in tanta rerum caligine. Unum id certo scimus, inter regulas praesulum Romanorum viginti capita ejus constituti primum locum occupasse in canone seu collectione (0274A)Romana, cujus meminit Leo IV (Labb., Conc. tom. VIII, p. 32). Nam in Cod. Vat. num. 5748, qui inscribitur Liber sancti Columbani de Bobio, non nuda tantum nomina ut aliis in codicibus, sed ipsae constitutiones recensentur. Ita igitur de pontificum Romanorum decretis ad rem nostram: « Silvester a Petro trigesimus quartus congregatis 277 episcopis capitula 20. » Quare a quocunque et quovis tempore Silvestri decreta adjecta sint Cresconio, qui septimo exeunte saeculo florebat, ea nihil aliud sunt quam constitutum illud, quod ex Actis profluxit, perindeque atque illa per octavum saeculum usui esse poterat; tametsi ejus excerptum ubique adhibitum videam, nullibi ex iis 20 capitibus ullum inveniam. Quapropter ad nonum saeculum differri oportere aiebam canonem, qui est 308 Romana collectio prima, quemque in judiciis tantum esse adhibitum Leo IV testatur, sacrae bibliothecae usu in reliquis non neglecto, ut passim fieri constat. Rejecta igitur collectione (0274B)Romana ab octavo saeculo, nihil est quod eam in Adriani litteris exquiramus. Perinde est de Isidorianis mercibus, quas nono saeculo circumferri coeptas eruditi intelligunt, Figlinam tamen aut ignorant, aut ignorare simulant. Unus Blondellus pene attigit punctum, ubi ait suppositiones illas Franco-Germanicum auctorem redolere. Etenim ex summa omnium earum suppositionum constat, in provinciis Remensi et Moguntina post Ludovici Pii exauctorationem, et poenas inde secutas contra episcopos ejus aliorumque delictorum reos natas esse, et sancti Isidori Hispalensis collectioni optimae, quam Hispanam vocamus, inepte adjunctas. At de iis alibi, nunc de ipsis Adriani epistolis dicendum est. XXV. Novem et quadraginta eaedem sunt, ac proinde totidem fere atque illae quas huc usque vidimus. Longe autem iis praestant, quia scriptae omnes post primum Caroli adventum in Italiam indeque ejectos Langobardos. Praeterea datae omnes sunt post ecclesiasticam (0274C)ditionem ab eo late amplificatam eadem occasione primi sui adventus, anno videlicet 774, ineunte mense Aprili, cum solemnitatem Paschalem piissimus rex celebravit Romae. Quamobrem qui huc usque perspeximus donationem Pippinianam, Romanae provinciae seu antiquiori sanctae sedis ditioni adjunctam, sed nunquam integre ab ea possessam, quin etiam novis saepe invasionibus obnoxiam, metuque fere perpetuo tum ipsam, tum antiquiorem ditionem, ne urbe quidem excepta, agitatam, contraria his deinceps visuri sumus. Exarchatus et Pentapolis, seu Pippinianae donationis possessio integra, quanquam Ravennatis archiepiscopi audacia aliquandiu turbata, in Adriani epistolis perspicietur. Tuscia Langobardica, quae Romanae seu ducatus parti Transtiberinae adjuncta eam conficit provinciam quae hodie audit Patrimonium, ibidem comperta erit. Cisti berino ducatui territorium Sabinense et Beneventani ducatus civitates sex in Campania adjectas (0274D)testantur eaedem epistolae. Spoletanum denique ducatum factum tributarium sancti Petri ex Adriani litteris accipiemus. Indicia etiam nonnulla suppetent, pari sorte usum esse ducatum Tusciae, quam appellant regalem. Eae vero ditiones, cum undecimo jam saeculo in potestate fere omnes essent apostolicae sedis, praeter Tusciae ducatum, ne tam antiquo haereant fundamento, ac proinde sit nefas easdem attingere, ars omnis omnesque industriae nervi a nonnullis adhibentur, ut fundamentum ipsum, quod 309 demoliri nequeunt, labefactent. Ad id epistolaris ordo comparat machinam maxime accommodatam, siquidem perpetuum chronologiae silentium ad collectoris incuriam accedit. Adeoque praeferendis postponendisque epistolis, ad optatum finem perveniri potest. XXVI. Hanc rem prae aliis fecisse Annalistam Italum (Tom. IV, ann. 775 seqq.) nemo ignorat: Carolum quippe promissis non stetisse unquam ejusmodi arte demonstravit. Cum vero quem sibi finem (0275A)proposuerit perinde omnes norint, ut suis videlicet anterioribus scriptis fidem adjungeret, paucos sane inveniet, praeter sectarios vulgusque imperitum, qui faciles praebeant aures historiae suae. Et vero animadverti illud debet in primis, quod epistolae istae omnes in duas partes dividuntur: aliae enim post annum 774, seu post primum Caroli adventum conscriptae sunt, aliae post secundum, qui anno contigit 781. Id consensu omnes tradunt, ipseque Annalista confirmat, eo anno in Paschali solemnitate Aprilis die 15 Carolomannum Caroli filium baptizatum, ac mutato nomine ab Adriano, Pippinum vocari coeptum, quem pontifex e sacro fonte suscepit, cujus spiritualis affinitatis testes sunt epistolae omnes postea datae: nam Carolum compatrem semper appellant. Absque hujusmodi titulo sexdecim numerantur, quae proinde tribuendae sunt praecedentibus annis; alias omnes post 781 datas esse, compatris titulus quem praeseferunt demonstrat. Praeterea harum novem (0275B)(67 et seqq., al. 69, 68, 95, 96, 56, 76, 78, 70, 93) datae sunt regina Hildegarde superstite, quae supremum diem obiit pridie Kal. Maias an. 783. Namque in iis commatris mentio fit, sed Fastrada, nova uxor, regina tantum appellatur. Quae cum ita sint, Annalistam sequi opinionis errorem patet, cum epistolas 50, 63, al. 55, 65, eo titulo carentes ad annum 785 vult referri, 66, al. 61 ad 786, et 65, al. 64 ad 787. E contrario 67 et 73; al. 69, 78, compatris commatrisque titulis conspicuas, retrahit ad annum 778. Multo magis allucinari eumdem constat, dum epistolam 55, al. 60, evidenter scriptam anno 776, qua certiorem fortasse aliam toto in eo codice non comperies, ad aetatem quod attinet contendit esse datam anno 780, ac vulgi rumorem vult credi nuntium de Constantini morte, quem certe superstitem fuisse Adriano contendit; cumque eo anno Leo imp. Constantini filius occubuerit mortem, Constantino ejus (0275C)filio puero succedente cum matre Irene, librarios errasse pronuntiat, statuitque pro Constantino Leonem reponendum esse. Fiduciam hominis! XXVII. At non pigeat historiam illam memoria repetere, nam recta 310 epistolae chronologia in oculos incurret. Anno 775, die 14 Septembris, Constantinus Copronymus diem obiit, ut ex auctoribus Graecis refert Pagius (an. 775, n. 1), Theophanis verba ipsa usurpans narrantis, quemadmodum arma Bulgaris illaturus, « die 14 mensis Sept. ind. 14, nave conscensa ad castellum Strongylon devectus infelicem in navigio mortem obiit. » Quam rem non sine admiratione video referri ad eumdem annum 775 a Muratorio ipso, qui epistolam Adriani ejus rei nuntiam ad annum 780 Leonis Augusti emortualem differt. Verumtamen nil veritati magis consonum, quam ista epistola. Nuntiat enim pontifex, « pervenisse ad nos nuntiis praecurrentibus, quod Constantinus imperator divina evocatione de hac subtractus fuisset luce, sed quia certum non didiceramus, hac de re vestrae a Deo protectae excellentiae indicare (0275D)differuimus. Nunc vero suggessit nobis sanctiss. ac reverendiss. fr. noster Stephanus Neapolitanae urbis episcopus per has syllabas ea ipsa nobis intimanda, quas et septima die praesentis Februarii mensis, etc. » Quid enim vero credibilius quam spatio mensium fere quinque nuntium pervenisse Romam de persecutoris sacrarum imaginum morte? Quid silentio pontificis prudentius nolentis rumori fidem adhibere, at Neapolitani ducis et episcopi acceptis litteris, tum Carolo rem nuntiantis? Sed rem aggrediamur cominus, Annalistae artem deprehendemus. Nil ab aula Constantinopoleos nuntiatur Romam; nihil igitur iis Augustis cum Urbe, quae jampridem parebat pontifici. Contra nuntius mittitur Neapolim, cujus ducatus haud dum Graecam dominationem excusserat, nec Stephanus ejus rei pontificem monuisset, nisi huic quam Augusto amicior fuisset, ut constat ex Chron. Neap. apud Pratillum (tom. II). Haec autem occasio aulae Constantinopoleos penitus (0276A)oblitae Romanorum et Stephani ducis non alia de causa tantam rem nuntiantis pontifici, nisi quia episcopus et amicus, non praepropere admittenda videtur Annalistae, qui Romam subjicere meditatur Carolo, captata occasione inserendi dominatus ejus singulari interpretatione patriciatus, non veteris alicujus monumenti auctoritate, sed Pagii et Eccardi opiniones falsas amplectendo, suamque in rem trahendo (an. 789). XXVIII. Suum hoc consilium jam inde ab adventu Caroli in Italiam patefecit (an. 773, 774). Invictam Caroli potentiam non negavit Langobardorum regno finem attulisse; at conjectando addidit, rotas aliquot secretas Desiderii ruinam expeditiorem facilioremque reddidisse. Pietate Carolum Pippino patri non concessisse fassus est, at 311 cum regno Langobardorum acquisito, haud sibi admodum placeret etiam quae promiserat retinere non insuave illi fuisse conjecit. Denique litteras a Carolo et Adriano de Desiderio (0276B)abjiciendo ultro citroque missas conjectura assecutus, minime ad nos pervenisse dolet. Hujusmodi autem conjecturis, quae illius animum in recensione epistolarum satis superque aperiunt, nihil promovet. Nam tertia ex iis tantum qua scriptis hinc inde litteris de negotio actum putat, historia nititur; cumque haec reperiatur integra apud Anastasium, conjecturae non indiget. Bis legatos cum litteris missos esse in Franciam discimus ex Adriani gestis. Primum postquam pontifex victis Desiderii artibus, per quas Francorum regnum dividere ac serere discordias inter pontificem et Francos vaferrime moliebatur, ditionem sanctae sedis Romamque ipsam irae illius obnoxias vidit: tum enim Urbe ad resistendum munita, « direxit suos missos marino itinere cum apostolicis litteris » nil aliud quaerens quam praesentem opem, suorum praedecessorum exemplo. Erat tunc Carolus bello Saxonico implicitus, quod Eginharti et Annalium testimonio coepit anno 772, Adriani primo, sub cujus finem legatio (0276C)ista adornatur. Praeterea Desiderius sibi metuens ab invicto illo rege, suos et ipse legatos miserat, se sanctae sedi omnia restituisse significans. In his rerum ambagibus Carolus Italicum bellum ea occasione intempestivum aversurus, simulque pontificis et Desiderii legatorum repugnantiam noscendi cupidus, Georgium episcopum, Wulfardum abbatem, et Alcuinum deliciosum legatos suos ad pontificem misit. Iisdem re plene cognita revertentibus Adrianus dedit socios « suos missos ad praefatum excellentissimum Francorum regem cum apostolicis admonitionum syllabis. » Binas hasce litteras extremo anno 772 et sequentis initio a pontifice datas esse discimus ex Adriani gestis. XXIX. Fateor equidem me non assequi quomodo istae duae epistolae neque in Franciam venerint, neque in scriniis Lateranensibus remanserint. Si enim eo venissent, Carolus haud dubie illas ad se praecipue spectantes in codicem retulisset. Et si earum (0276D)exempla servata essent in archivo, Panvinius et postea Magdeburgenses inter alias epistolas recensuissent. Quidquid autem de hac re sit, pontifex primo impense oravit Francorum regem, « ut sicut ejus pater sanctae memoriae Pippinus, et ipse succurreret ac subveniret sanctae Dei Ecclesiae, et afflictae Romanorum seu exarchatus Ravennatium provinciae, atque plenarias beati Petri justitias, et ablatas civitates ab eodem Desiderio rege exigeret. » Deinde eadem urgens rogavit Carolum, « adjurans eum 312 fortiter, ut ea quae beato Petro cum genitore suo sanctae memoriae Pippino rege pollicitus est adimpleret, et redemptionem sanctae Dei Ecclesiae perficeret; sed universa quae ablata sunt a perfido Longobardorum rege, tam civitates quam reliquas justitias sine certamine reddere, beato Petro principi apostolorum faceret. » Summa hujus historiae omnino convenit cum iis quae Eginhartus aliique scriptores Franci enarrant. (0277A)Juvat ex monacho Engolismensi huc afferre nonnulla quae spectant ad extremum anni 772 et sequentis initia, quippe quae de uno tantum legato agunt, rationem reddunt marini itineris, et litteras silent: « Inde perrexit ad hiemandum in Theodonis villa. Ibi venit ad eum missus domni apostolici Adriani Petrus per mare usque Arelatum, et inde per terram, et invitavit gloriosum regem et Francos ejus pro divino servitio et justitia sancti Petri contra Desiderium regem et Longobardos. Et ideo maritime venit, quod Romanis clausae fuerant viae a Longobardis. Et praecelsus rex Carolus sumpto consilio una cum Francis quid ageret, promisit se auxilium Romanis praebiturum. » Totidem fere verbis cum varietate aliqua rem narrant saepe laudati Annales Francor. ad an. 773. XXX. Longum esset posteriores chronologos et annalium scriptores hac de re loquentes in testimonium adducere. Illud certum mihi, atque exploratum (0277B)est, nulli unquam scriptorum veterum venisse in mentem, ut sanctissimo pontifici Adriano regique Carolo pietate conspicuo talem notam inureret. Quamobrem uterque vindicandus mihi erit contra nuperi annalistae opinionem, qua nescio an alia credibilior propinari poterat, ut Adriani epistolarum inversione vocaretur in dubium dominatio pontificum voluntate populorum coepta, magnisque aucta incrementis a regibus Francorum Pippino et Carolo. Exemplis planiora haec fient. Ex supra laudata epistola (55, al. 60) quam initio anni 776 certissime scriptam hic auctor temere distulit ad 780, praeter indicia illa minime dubia pontificii dominatus in Urbe, testimonium valde apertum suppetit Tusciae Langobardicae sancto Petro donatae a Carolo anno 774 cum primum Romam venit, et donationi patris sui instauratae propriam adjecit, majoremque ad validitatem posuit supra corpus beati Petri. Nam pontifex Clusini ducis invasiones querens in ea (0277C)provincia, unam ex Tusciae civitatibus appellat civitatem nostram Castelli Felicitatis. Hujusmodi autem donationem illusoriam iste esse contendit (an. 788), praepostere accipiens epistolam 89, al. 90, quasi Adrianus oret regem eo anno, nempe quartodecimo post donationem, ut 313 sibi per suos missos tradi faciat singulas Tusciae civitates. Falsitatem interpretationis detegent epistolae verba: « Missis vestris dirigere dignemini, ut nullo modo ad vos remeare audeant, nisi prius sub integritate civitates in partibus Beneventanis, sicut eas per vestram sacram oblationem beato Petro et nobis contulistis, in omnibus contradere valeant, et justitias de Populonio et Rosellis nobis facere sub integritate studeant. » Adrianus igitur civitatum, quas nuper donarat Carolus ante suum tertium ex Italia discessum, an. 787, necdum sibi traditae fuerant, possessionem inire cupit per regios missos, quorum item auxilio res, quae Populonii et Rosellarum possessioni integrae deerant, (0277D)obtinere optat. De caeteris autem Tusciae civitatibus haud similia quaerit; sed exemplo earum anno jam quartodecimo possessarum utitur, ut Beneventanae sibi tradantur eodem modo possidendae: « Sicut in partibus Tusciae civitates, id est Suana, Tuscana, Bitervo, et Balneo Regis, caeterasque civitates cum finibus et territoriis earum beato Petro offerentes condonastis, ita in eo modo civitates in partibus Beneventanis contradere nobis protinus faciatis. » XXXI. Clarius id patet ex posterioribus litteris (92, al. 86), nam horum nihil ab iis missis factum esse ait, seque eo misisse duces suos una cum regiis aliis missis; sed vix civitates cum earum clavibus obtinuisse absque earum habitatoribus: « Nos quippe, prosequitur, in eorum libertate permanentes, sicut caeteras civitates in partibus Tusciae donis vestris regere et gubernare eos cupimus, omnem eorum habentes legem. » Itaque plenum pontificis dominium in Tusciae civitatibus, quae iterum in exemplum adducuntur, in dubium vertere mentiri (0278A)est. Perinde in sex Campaniae civitatibus dominatum esse pontificem, epistolae hujus codicis non docent. Ex litteris tantum (91, al. 88) quae datae videntur sub finem anni 788 discimus, principem earum Capuam sacramentum fidelitatis praestitisse pontifici, qui rem Carolo nuntiavit his verbis: Capuanos in confessione protectoris vestri beati Petri apostolorum principis jurare fecimus, in fide ejusdem Dei apostoli, et nostra, atque vestrae regalis potentiae. » Cujus rei testes sunt aliae litterae Adriani, quarum fragmentum refert Mabillonius ex authentico Dionysiano, in phylira (Supplem. ad Diplom. pag. 70). Etenim prae caeteris haec ibi narrat de Capuanis, « petentes nobis beatissimi Petri et nostri essent subjecti, sicut per donationem praecellentissimi domini regis agniti sunt; » quare consilium petit num sacramentum recipiat, necne? quod postmodum recepisse audivimus. Ex alio autem fragmento litterarum 314 Maginarii unius ex missis regiis (0278B)(Ibid., pag. 96). Beneventanae fidei levitatem agnoscimus, qui regiis ipsis missis insidias struere non dubitarunt, et « illas civitates quas sancto Petro, vel domno apostolico donastis, illis relax. . . nullo modo vestram jussionem complere volunt; » quae non multo ante praedictum sacramentum evenerant (ep. 90, al. 92). Quapropter civitatum istarum donationem aeque certam esse video atque earum Tusciae; at unam eamdemque subjectionem pontifici utrinque affirmare non ausim. Tuscia enim a Carolo subacta ab eoque omnino pendens, continuo post donationem a pontifice possessa fuit, nequidquam contra allatas epistolas nitente annalista. At de Campaniae civitatibus secus fuit: namque ii principes praesentem Carolum metuentes omnia sunt polliciti; post ejus discessum, non modo fefellerunt promissa, sed regios etiam missos insidiis petere ausi sunt. Carolo igitur donationem suam acerrime vindicanti apostolicae sedi turpem notam illusoris inurere est indignitas (0278C)non ferenda. De Adriano vero cujus consilia et pacta cum Carolo pro deturbando Desiderio e solio majorum deplorantur amissa, unum id dico, quod tanto pontifici insignem adeo injuriam conjectando tantum inferre fabulatoris est, non historici. XXXII. Antequam recenseo ipsas epistolas ex quibus huc usque dicta planiora fient, de Sabinensi territorio quod certe integrum sancta sedes possedit ex Caroli liberalitate post alterum ejus adventum in Italiam, nonnihil subjiciam oportet. Etenim annalista, praeter litterarum inversionem, qua historiam subridicule persequitur, dilemma istud projicit in medium: « Aut Sabina non erat tunc temporis in ditione Romani pontificis, quia in ducatu Spoletano comprehendebatur, aut si a Romano ducatu pendebat, eo clarius appareret pontificem neque Romae, neque ejus ducatus dominum tum fuisse. » Sed argumenti utraque pars corruit; nam neque in Spoletano ducatu, neque in Romano id territorium in monumentis veterum occurrit. In gestis Zachariae apud Anastasium (0278D)narratur Trasamundum Spoleti ducem suos populos recuperasse, id est « Marsicanos, Forconinos, Balvenses, seu Pinnenses. Deinde ingressi per Sabinense territorium venerunt in Reatinam civitatem. Qui Reatini continuo et ipsi se subdiderunt. » Et infra regem Langobardorum reddidisse pontifici « Sabinense patrimonium, quod per annos prope triginta fuerat ablatum. » Ac Reatinos quidem Sabinensi territorio finitimos Spoletani juris esse patet ex gestis Steph. III, ubi agitur de Christophoro et Sergio Romam venientibus cum milite adversus pseudopapam Constantinum: « cum Reatinis, et 315 Furconinis, atque aliis Longobardis ducatus Spoletini. » Etsi distingui videantur in gestis Adriani sub primum adventum Caroli: « Spoletini, et Reatini, et aliquanti eorum utiles personae, antequam Desiderius et Longobardorum ejus exercitus ad Clausas pergerent, illi ad beatum Petrum confugium facientes praedicto sanctissimo Adriano papae sese (0279A)tradiderunt. » Luculentius autem separatur Sabinense territorium a ducatibus Romano, et Spoletino in nostro Codice. Adrianus antiquas donationes enumerans (ep. 59, al. 49): « In partibus, ait, Tusciae, Spoleto, seu Benevento, atque Corsica, simul et Savinensi patrimonio. » Et dignum notatu est, quod quemadmodum duo ducatus, Spoletanus et Beneventanus, et provincia Tusciae necnon insula Corsica, ubi sita erant patrimonia, memorantur, ita Savinense territorium nominatum esset, nisi et Patrimonium et territorium una eademque res fuisset, ad Sabinense quod attinet: ita ut ea dioecesis seu modica provincia, quae hodieque audit Sabina, inter Reatinos et Latium consistens, patrimonium seu territorium esset sanctae sedis hinc inde usurpatum, nec nisi a Carolo postliminio, ut ita dicam, revocatum. XXXIII. Nil melius rem istam comprobat, quam litterarum hujus Codicis testimonium. Ac primo sic (0279B)profitetur Adrianus Carolo (ep. 71, al. 56): « Testem enim invoco Deum, quia nullorum fines irrationabiliter appeto, sed sicut ex antiquitus fuit, ipsum jam fatum patrimonium, et id in integro beato Petro concessistis, ita suscipere optamus. » Item (epist. 72, al. 76): « Poscentes direximus de Savinensi territorio, ut ea quae pro mercede animae vestrae, pariterque spiritalis filiae nostrae atque commatris, necnon vestrae nobilissimae prolis, beato Petro apostolorum principi in integro concessistis, adimplere per fidelissimos missos vestros, qui et causam ex parte examinaverunt, sicut et antiquitus fuit, contradere nobis jubeatis. » Hinc liquet patrimonii ac territorii Sabinensis nomen indifferens; nec peti plus quam possidebatur antiquitus. Captu tantum difficile videtur, quomodo concessio appelletur jus antiquum; at alia ex epistola id etiam patet (epist. 73, al. 78): « Justitiam, quam beatus Petrus apostolus protector vester ex ipso territorio habet, praesentaliter jam (0279C)fatus Maginarius missus vester vidit, tam per donationes imperiales, quam per ipsorum protervorum regum Langobardorum ipsum territorium cum masis sibi pertinentibus enucleatius designantes. Si vero perfidus Desiderius dudum rex non sub integritate, sed tantummodo masas nobis quantum reperiri potuit quas ex 316 antiquitus sancta Romana Ecclesia tenuit, ut nullus ex illis partibus Langobardorum ausus est resistere, quanto magis vestrae a Deo protectae regali potentiae in omnibus obedientes existentes jussa vestra adimplere debuerant? Nos quidem neque imperatoribus, neque regibus gratias agimus, nisi tantummodo vestrae triumphatorissimae excellentiae, quia noviter eum beato Petro apostolorum principi sub integritate condonastis. » Tantae igitur massae erant illius territorii, ut fere totum illud constituere viderentur patrimonium sancti Petri; Carolus vero omnes aliorum donationes instaurans, suaeque liberalitatis aliquid adjungens, totum id territorium sancto Petro et successoribus concessit.(0279D) XXXIV.Quod adeo certum est, ut in dubium revocari omnino non possit, nam totalis ista concessio aliis in litteris (epist. 67, al. 69) quae jam allatas praeiverunt, conceptis verbis enuntiatur: « Multis, ait Adrianus, documentis, de vestris allatis muneribus Ecclesia beati Petri enituit, tam de civitatibus quam de diversis territoriis sub integritate eidem Dei apostolo a vobis offertis; et ideo poscentes vestram a Deo promotam regalem clementiam petimus, ut sicut a vestra praerectissima excellentia beato Petro nutritori vestro pro luminariorum concinnationibus atque alimoniis pauperum, Savinense territorium sub integritate concessum est, ita id tradere (0280A)integrum eidem Dei apostolo praesidiante vestro praecellentissimo annisu dignemini. » Unum deerat, ut data integra ejus patrimonii possessio ex Adriani epistolis disceretur; at (praeterquam quod perpetuum silentium sequens datae ejus possessionis nos admonet) Carolus has collegit anno 791, et Adrianus usque ad 795 superstes fuit. Idcirco finiti hujus negotii epistola nequidquam quaeritur. In diplomate autem Lodovici Pii puram putam Caroli patris sui donationem recenseri comperio juxta Codicis hujusce sententiam; quare et Sabinensis territorii causam fuisse absolutam nullus dubito. Ait enim: « Eodem modo territorium Sabinense sicut a genitore nostro Carolo imp. beato Petro ap. per donationis scriptum concessum est sub integritate; quemadmodum ab Itherio et Magenario abbatibus missis illius inter idem territorium Sabinense atque Reatinum definitum est. » Cum vero ista aliaque multa ex subjectis epistolis planiora sint futura (namque aliud non est (0280B)Ludovicianum diploma, quam veteris dominii maximique quod habuit incrementi per Pippini et Caroli donationes compendiaria repetitio) spectari nunc oportet singillatim epistolas Adriani, queis veluti certissimis monumentis ditiones fere omnes apostolicae sedis inhaerent. LI. 317 ITEM ADRIANI PAPAE EPISTOLA AD DOMNUM CAROLUM REGEM, PER GAUSFRIDUM ABBATEM DIRECTA, In qua continetur de victoria ipsius praedicti regis, et de episcopis Pisano et Lucano, ut ad proprias sedes atque ecclesias pro sua pietate remeare concederet .( An. Dom. 774, Cod. Car. LV, chron. 50.) (0280C)ARGUMENTUM.--Postquam Carolus Roma discesserat redieratque in castra prope Ticinum haud dum expugnatam, Gausfridus Pisanus inde profectus in patriam, decidit in Allonis ducis Lucensis insidias, quas evasurus Romam fugit, retulitque pontifici victorias Caroli. Eumdem pontifex cum suo misso Anastasio ad regem remittit; cui gratulatur victorias. Istas se cum clero, monachis et universo populo assidue implorare precibus affirmat a die ejus discessus Roma. Orat ut Pisarum, Lucae ac Regii episcopos ad eorum sedes reverti permittat.

Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum, atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Reversus a vestris a Deo dilectis regalibus vestigiis praesens Gausfridus habitator civitatis Pisanae, nostrisque praesentatus obtutibus, retulit nobis de immensis victoriis quas vobis omnipotens et redemptor (0280D)noster Dominus Deus, per intercessiones beati Petri, principis apostolorum, concedere dignatus est. sed et de vestra prosperitate nos certos in omnibus reddidit. Quo audito, vehementi exsultationis laetitia noster in Domino ovans relevatus est animus; et protinus extensis palmis ad aethera Regi regum et Domino dominantium opimas laudes retulimus, enixius deprecantes ineffabilem ejus divinam clementiam, ut et corporis sospitatem et animae salutem vobis tribuat, et multipliciter de hostibus victorias (0281A)tribuat, omnesque barbaras nationes vestris substernat vestigiis.

318 Et certe, crede nobis, magne Christianissime rex, bone praecellentissime fili, maximam habeto fiduciam, quia dum tu fideli studio in amore ipsius principis apostolorum secundum tuam promissionem permanseris, et cuncta eidem Dei apostolo adimplere studueris, et salus tibi et immensa victoria ab omnipotenti Deo tribuetur indesinenter; et quidem nos Deum proferimus testem cui omnium cordium occulta reserata existunt, ab illo tempore, die quo ab hac Romana urbe in illas partes profecti estis, quotidie momentaneis etiam atque singulis horis, omnes nostri sacerdotes, seu etiam religiosi Dei famuli, monachi, per universa nostra monasteria, simulque (0281B)et reliquus populus tam per titulos quam per diaconos trecentos Kyrie eleison extensis vocibus pro vobis Deo nostro ad clamandum non cessant, flexisque genibus eumdem misericordissimum Dominum Deum nostrum exorantes, ut et veniam delictorum vobis, et maximam prosperitatis laetitiam, etiam et copiosas victorias vobis multipliciter e coelo concedat.

319 Ipse retulit nobis siquidem Gausfridus, dum a vobis absolutus reversus est, voluit eum interficere Allo dux; unde dum vellet ipse Gausfredus ad vestra denuo reverti vestigia, posuit exploratores, (0282A)atque insidiatores in itinere qui eum interficerent. Quo cognito, apud nos refugium fecit, et dum se petisset ad vestra absolvi vestigia, dum jam aderat, tum habuimus Anastasium nostrum missum ad vestram excellentiam dirigendum, eum ad vestram praesentiam cum ipso nostro misso absolvimus; quem petimus, ut pro amore beati Petri, et nostra postulatione benigne suscipere, et protectionis atque favoris vestri opem illi impertiri dignemini, deprecantes et hoc ut massas illas [ Forte, mansos illos], quas ei concessistis, per vestram auctoritatis largitatem possideat. Sed et hoc nimis quaesumus atque postulamus benignitatem tuam, ut episcopos illos, id est civitatis Pisanae, seu Lucanae Regii [ Lamb., et Regii], ad proprias sedes, atque ecclesias, et plebes (0282B)eis commissas absolvere jubeatis reverti, quia ita, bone rex, excellentissime fili, animae tuae expedit ut ipsi episcopi propriis sedibus restituantur, omnesque Dei Ecclesiae suis praesulibus ornatae consistant, et cunctus Dei populus in magna laetitia vestris felicissimis temporibus degere valeat, vobisque hoc respiciat ad aeternam mercedem. Nos itaque firmi in vestra charitate permanentes, 320 ideo ea quae pertinere cognoscimus ad salutem animae tuae, fiducialiter vos satagimus deprecari, ut Deus noster omnipotens vestris semper placatus existat piis operibus, et copiosam vobis ex hoc in praesenti et (0283A)futura vita tribuat remunerationem. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LII. ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de protervia Leonis archiepiscopi Ravennatium civitatis .( An. Dom. 774, Cod. Car. LIV, chron. 51.) ARGUMENTUM.--Confecto Italico bello Carolus in Franciam reversus erat, quo pontifex audiit missos Leonis archiep. Ravennatis directos esse sibi adversandi causa. Nam illico post regis discessum Ticino invaserat Faventiam, Forumpopuli, Forumlivii, Caesinas, Bobbium, Comiaclum, ducatum Ferrariae, seu Imulas, atque Bononias, sibi aiens donatas a Carolo cum Pentapoli. Pentapolenses a servitio sancti Petri avelli non potuisse, at in (0283B)Aemilia archiepiscopum pontificis actoribus ejectis suos posuisse. Stephani II exemplo jus tuetur apostolicae sedis. Anastasium cubicularium missum suum legat plura coram nuntiaturum. Archiepiscopum ad officium revocari oportere, ne pejor conditio sit sanctae sedis post exactos Langobardos, quam antea fuerit; Anastasium cum prospero nuntio, et effectu causae remitti orat.

Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum, atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Pervenit ad nos eo quod protervus et nimis arrogans Leo 321 archiepiscopus Ravennatium civitatis suos ad vestram excellentissimam benignitatem ad contrarietatem nostram falsa suggerendo, direxit missos; etenim, praecellentissime magne rex, postquam (0283C)vestra excellentia a civitate Papia in partes Franciae remeavit, ex tunc tyrannico atque procacissimo intuitu rebellis beato Petro et nobis exstitit, et in sua potestate diversas civitates Aemyliae detinere videtur, scilicet Faventiam, Forum populi, Forum Livii, Cesinas, Bobium, Comiadum, ducatum Ferrariae, seu Imolas atque Bononias, asserens quod a vestra excellentia ipsae civitates una cum universa Pentapoli illi fuissent concessae, et continuo direxit Theophylactum missum suum per universam Pentapolim hoc ipsum denuntians, cupiens eosdem Pentapolenses a nostro servitio separare; sed ipsi nullo modo se illi humiliare inclinati sunt, nec a servitio (0284A)beati Petri et nostro recedere maluerunt, magis autem firmi in nostris apostolicis mandatis, quemadmodum exstiterunt sub nostro praedecessore, domno Stephano papa, cui sanctae recordationis genitor tuus simulque et praeclara excellentia tua ipsum exarchatum sub jure beati Petri permanendum tradidit, in omnibus firmiter permanere noscuntur.

Nam praenominatas civitates, ut dictum est, Aemyliae ipse nefarius archiepiscopus in sua potestate detinens, ibidem actores quos voluit constituit, et nostros quos ibidem ordinavimus projicere visus est. Sed et cunctas actiones infra civitatem Ravennatium ipse ordinavit, et ecce, quod nunquam speravimus, in magnam humilitatem sancta spiritalis mater tua, Romana Ecclesia venisse dignoscitur, et (0284B)nos etiam in nimiam deminorationem atque despecti esse videmur, dum ea quae potestative temporibus 322 Langobardorum detinentes ordinare ac disponere videbamur, nunc temporibus vestris a nostra potestate impii atque perversi, qui vestri nostrique existunt aemuli, auferre conantur, et ecce improperatur nobis a plurimis nostris inimicis, exprobrantes nos et dicentes: Quid vobis profuit, quod Langobardorum gens est abolita et regno Francorum subjugata? et ecce jam nihil de his quae promissa sunt adimpletum est; insuper et ea quae antea beato Petro concessa sunt a sanctae recordationis domno Pippino rege, nunc ablata esse noscuntur; etenim illud quod antefatus nefandissimus archiepiscopus asserit proponens occasionem, in ea potestate sibi (0284C)exarchatum Ravennatium quam Sergius archiepiscopus habuit, tribui, nos, excellentissime fili, quemadmodum tempore domni Stephani papae, qui illuc in Franciam profectus est, cui et ipse exarchatus traditus est, ita et nostris temporibus eum sub nostra potestate disponere atque ordinare volumus, et omnes in hoc cognoscere possunt, qualem potestatem ejus beatitudo [ Lamb., Gent., Ter-beatitudo], in eamdem Ravennatium urbem et cunctum exarchatum habuit, qui etiam archiepiscopum Sergium exinde abstulit, dum contra ejus voluntatem agere spiritu superbiae nitebatur.

(0285A)Etenim ipse noster praedecessor cunctas actiones ejusdem exarchatus ad peragendum distribuebat, et omnes actores ab hac Romana urbe praecepta earumdem actionum accipiebant. Nam et judices ad faciendas justitias omnibus vim patientibus in eadem Ravennatium urbe residentes ab hac Romana urbe direxit, Philippum videlicet illo in tempore presbyterum, simulque et Eustachium 323 quondam ducem, et ut plenius de hoc satisfacere Christianissima excellentia vestra potest, dignetur advocare praedictum Philippum episcopum, eoque de hujusmodi re inquisito, certissime veritatem agnoscere potestis, quia omnia ita sunt quemadmodum innotuimus, et non tibi placeat, bone et excellentissime fili, ut in tantum despectum atque humilitatis deminorationem (0285B)sancta Dei Ecclesia Romana, spiritalis mater tua, quae caput est omnium Ecclesiarum Dei, veniat, sed magis peto te coram Deo omnipotente ut ita disponere jubeas, eumdemque archiepiscopum sub nostra potestate contradere digneris, ut a nobis cunctus exarchatus disponatur, sicut saepe fatus domnus Stephanus, beatissimus papa, temporibus sanctae memoriae genitoris vestri domni Pippini disponere visus est, quatenus vestris felicissimis temporibus ipsa sancta universalis Dei Ecclesia exaltata permaneat, et ex hoc in praesenti vita suffragiis apostolorum beati Petri et Pauli regni gubernacula longo senio cum immensis victoriis possidere, etiam et in futura beatitudine coelestia regna adipisci mereamini. (0285C)Ecce enim magnopere direximus ad vestra regalia vestigia praesentem Anastasium, fidelissimum nostrum cubicularium, cui et in ore posuimus quae nostra vice vestrae excellentiae enarrare debeat, quem in omnibus vobis commendantes cuncta illi credere, et ad nos cum prospero nuntio et effectu causae absolvere jubeatis. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LIII. 324 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, PER ANDREAM ET ANASTASIUM, Pro justitia sanctae Dei Ecclesiae, et de Leone archiepiscopo, qui ad jam praefatum dominum regem properavit .( An. Dom. 775, Cod. Car. LIII, Chron. 52.) (0286A) ARGUMENTUM.--Reversi ab aula missi apostolici Andreas episcopus et Anastasius cubicularius Caroli constantiam in promissis adimplendis testantur. Pontifex laetatur et gratias agit; rogat nihilominus, ut quantocius donationem suam adimpleat, ut beatus Petrus, qui ei Langobardorum regnum subjecit, victorias etiam concedat contra barbaras nationes. Leonem archiep. eumdem Carolum adiisse, quod regiis ex litteris audierat, non improbat; at se inscio, qui suum missum cum eo (0286B)conjunxisset, profectum esse non laudat.

Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum, atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Revertentes ad nos missi nostri quos ad vestram a Deo illustratam praecellentiam nuper visi sumus direxisse, scilicet Andreas reverendissimus frater noster episcopus et Anastasius cubilarius, detulerunt nobis honorandos atque mellifluos benignissimae Christianitatis vestrae apices, quorum series, dum nostris recitaretur auribus, liquido cuncta in eis annexa didicimus, sed et ipsi praefati vestri missi indeminute nobis omnia quae illis a vobis injuncta sunt detulerunt, plenissime asserentes de vestra benevola puritate et magna cordis constantia, quam erga beatum (0286C)Petrum, principem apostolorum et nostram mediocritatem secundum vestram 325 promissionem habere videmini, pro quo nimio repleti gaudio, illico extensis palmis ad aethera, omnium creatori Domini Deo nostro immensas tulimus grates, impensius pro vestra prosperitate ejus divinam exorantes clementiam ut confirmet idem Dominus Deus noster hoc ipsum in vestro florigero pectore, quatenus velociorem atque copiosum fructum sancta spiritalis mater vestra, Romana nostra Ecclesia, caput omnium Ecclesiarum Dei, de vestra consequatur promissione.

(0287A)Sed, bone dulcissime atque praecellentissime fili, domine mi, a Deo institute magne rex, deprecor et obnixe peto, tanquam praesentaliter coram tuis assistens obtutibus, cum magna fiducia, ut velociter ea quae beato Petro pro magna animae tuae mercede et a Deo protecti regni vestri stabilitate, beato apostolorum principi Petro, coelorum regni clavigero, per tuam donationem offerenda spopondisti, adimplere jubeas, quatenus idem princeps apostolorum multo amplius tibi protector et auxiliator apud divinae majestatis potentiam existat; plenissime enim satisfactus es, praecellentissime regum, qualis fortissimus ac validus ipse janitor regni coelorum, beatus Petrus, tuae exstitit excellentiae adjutor, et quomodo ejus sacris interventionibus omnipotens Dominus (0287B)Deus noster, victoriam tibi tribuit regnumque Langobardorum tuae tradere jussit potestatis ditioni, et in antea magnam habeto fiduciam, quia ejus suffragiis circumvallatus, tuis regalibus vestigiis caeteras barbaras nationes omnipotens Dominus substernet: quia nos omnino satisfacti sumus et magnam 326 habemus fiduciam in vestri cordis constantia celeriter vos omnia perficere, quae eidem apostolo apostolorumque principi spopondistis; optime enim cognoscimus qualis firmitas et integritatis stabilitas inter nos, Deo auspice, in apostolica aula corroborata est, et scimus cui credidimus, et certi sumus.

De eo vero quod innotuistis ad vos properasse Leonem archiepiscopum, nos quippe, ut testatur Veritas, libentissime acceptamus eos qui ad vestra regalia (0287C)accelerant vestigia; quoniam una dilectio, una charitas, eademque puritatis affectio inter nos consistit; et si praefatus archiepiscopus nobis direxisset ad vestri se praesentiam velle proficisci, gratuito animo nostrum missum cum eo direxissemus. Itaque praesens vester missus aliam nobis obtulit praecellentiae vestrae epistolam, cujus confertam paginam (0288A)discentes, valde noster laetatus est animus in vestrae mentis benigno proposito, redemptorem nostrum multipliciter deprecantes, ut longo ac prospero senio, cum magna de hostibus victoria, coelestis regni gubernacula, pariter cum excellentissima et a Deo protecta filia nostra benignissima et vere Christianissima regina, fidelissimaque amatrice beati Petri, dulcissima vero vestra conjuge atque amantissimis natis vos perfrui annuat, tribuens vobis et coelestis regni cum sanctis perenniter possidenda gaudia. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LIV. 327 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continentur uberrimae benedictiones pro exaltatione sanctae Dei Ecclesiae, et de epistola Joannis patriarchae Gradensis .( An. Dom. 775, Cod. Car. LII, chron. 53.) (0288B)

ARGUMENTUM.--Diu exspectatis regiis missis cum regiae domus prosperis nuntiis, tandem ipse scribit. Cum praecipue litteras a Joanne patriarcha Gradensi acceperit die 27 Octobris, quas ei transmittit, eas vero se accepisse ait resignatas a Leone archiep. ut Arichim ducem Beneventanum, caeterosque suos et Caroli aemulos earum sententiam edoceret. Etenim post reditum ex Francia dominabatur in Aemilia, nullumque ad sanctam sedem diplomata petiturum accedere permittebat, actoribus etiam sanctae sedis expulsis et Bononiam praesertim atque Imolam sibi concessas jactans a Carolo.

Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum (0288C)et Langobardorum, atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Dum tanta amoris dilectio et firma charitatis integritas, inter nos Deo auspice corroborata existit, magnum nobis imminet fervoris desiderium de vestra immensa prosperitatis laetitia certos effici. Quapropter paterno sinceritatis affectu vestram a Deo (0289A)protectam excellentiam ter et in domno plurimum osculantes, quaesumus ut nos clarius de vestra sospitatis integritate atque praecellentissimae filiae nostrae, a Deo illustratae magnae reginae dulcissimae filiae nostrae, nec non et excellentissimorum filiorum, nos laetos quantocius efficere studeatis in eo quod exspectantes 328 usque fuimus vestros suscipere missos, sed nondum ad nos pervenerunt, et ob hoc maxima nos dilectionis affectio cogit sinceram cordis nostri puritatem vestro regali culmini enucleanter proferre, dum nimirum vestra salus nostra est laetitia, et prosperitatis vestrae commoditas nostra est exsultatio. Itaque innotescimus excellentiae tuae, suscepisse nos epistolam directam nobis a Joanne patriarcha Gradense; vicesima septima enim die Octobris (0289B)mensis ipsa ad nos pervenit epistola, et protinus nec potum nec cibum sumpsimus neque nos, neque hujus scriptor nostrae apostolicae relationis, sed eadem hora eodemque momento ipsam antefati patriarchae epistolam cum his nostris apostolicis syllabis vobis transmisimus. Itaque valde tristes effecti sumus, quoniam asifoniatas [ Lamb., siphoniatas] bullas ejusdem epistolae reperimus, a Leone archiepiscopo, primitus relecta nobis directa est, et in hoc comprobare potest excellentissima Christianitas vestra qualis est fraudulenta fides ipsius Leonis archiepiscopi; quia non pro alio praesumpsit eamdem epistolam primitus reserare ac relegere, nisi ut omnia quae ibi ascripta sunt ut certe omnibus manifestum est, annuntiaret tam Arghiso duci Beneventano quam reliquis (0289C)nostris vestrisque inimicis; et dubium non est cuncta 329 jam praefatis aemulis ab eodem archiepiscopo esse annuntiata, nos quidem, veritate testante, coram Deo dicimus puriter et fideliter in vestro permanentes (0290A)amore, juxta quod inter nos praesentaliter in aula apostolica confirmatum est, ea quae ad nos perveniunt de praesenti, cum magna cautela vobis studemus denuntiare, quia post Deum et beatum Petrum alibi nostra spes et fiducia non est nisi in vestra a Deo protecta excellentia; tu enim, dulcissime magne a Deo illustrate rex, noster cum Deo defensor et protector existis, quia per te sancta Dei Ecclesia spiritalis mater tua exaltata magno exsultat gaudio, confidentes cuncta a vobis beato Petro permissa velociter effectui mancipanda.

Sed Deus omnipotens, in cujus manu omnia mundi regna consistunt, sua vos multipliciter foveat gratia, et beatorum apostolorum principum Petri ac Pauli intercessionibus longo ac prospero senio regni (0290B)gubernacula possidere, et pariter cum excellentissima filia nostra regina et amantissimis natis gaudere, et coelestia praemiorum cum sanctis perenniter vos faciat adipisci regna. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

EMBOLUM. De Leone archiepiscopo .

Etenim innotescimus excellentissimae Christianitati vestrae, eo quod, quando a vestra regali vestigio reversus est Leo antefatus archiepiscopus, in magnam superbiam tyrannicam elationem pervenit, et nullo modo sicut antea nostris apostolicis obtemperare inclinatus est mandatis, et nullum ex Ravennatibus, vel Aemilia pro accipiendis praeceptis de diversis actionibus 330 ad nos venire permisit, ita eis indignatus (0290C)comminatus est dicens, quod si quis ex eis ad nos venire praesumpsisset, non potuisset venire. Nam Pentapolenses omnes obedientes existentes in nostro apostolico servitio, ad nos proni, sicut tempore praedecessoris (0291A)nostri Domini Stephani papae, properaverunt, et praecepta de singulis eorum civitatibus more solito acceperunt. De reliquis vero civitatibus Aemiliae, simulque et Gabello, qui a nobis ibidem ordinati sunt, ab eo exinde projecti sunt et alios ex eis in vinculis detinet. At vero de civitatibus Imulensi seu Bononiensi ita profanizat dicens quod vestra excellentia ipsas civitates minime beato Petro et nobis concessit, sed sibi ipse archiepiscopus a vobis fuisse concessas ac traditas asserit sub sua potestate permanendas. Unde nullum hominem ex eisdem civitatibus ad nos venire permisit, sed ipse ibidem actores quos voluit sine nostra auctoritate ordinavit et in sua eos detinet potestate; et non tibi placeat, excellentissime fili, ut tanto despectui hanc apostolicam (0291B)habeat sedem, non reputans de sua promissione, quam beato Petro et ejus vicariis jurejurando adhibuit, sed sicut transgressor mandatorum Dei in perjurii reatus incidit; etenim nos firmiter credimus et magnam habemus fiduciam, quod omnia quae beato Petro per vestram donationem offerenda promisistis, adimplere pro magni regni vestri stabilitate et aeterna vobis conferenda retributione studeatis.

LV. 331 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM REGEM CAROLUM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones pro exaltione sanctae Dei Ecclesiae, et de missis domini regis, qui autumni tempore Romam venire debuerunt .( An. Dom. 775, Cod. Car. LI, chron. 54.) (0291C)ARGUMENTUM.--Nuntiasse sibi Andream episc. missum suum autumno affuturos missos a Carolo, qui donationem suam per eosdem explesset; se per totum Novembrem exspectasse, misisse tandem sciscitatum Ticinenses judices, qui in praesens regios missos venturos negarunt; propterea se mittere eumdem Andream episc. et Pardum egumenum cum instructione eorum quae coram referant. Orat ut quae cum Pippino patre promisit et postea ipsemet suis manibus confirmavit sancto Petro perficiat. De Leone archiep. eadem fere nuntiat, quae in superiori; addit, Dominicum sibi a Carolo commendatum, et ab se Gabeli comitem constitutum, a Leone non modo prohibitum fungi (0292A)suo munere, sed vinctum duci jussum Ravennam ubi sub custodia eum tenet.

Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum, atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Dum in tanta securitatis laetitia spiritalis mater vestra sancta Dei catholica et apostolica Romana Ecclesia consistens exsultat, ob hoc opinatissima nominis vestri memoria in universo orbe terrarum dilatata atque laudabiliter permanet divulgata, etiam ab apostolica aula ob vestrorum veniam delictorum sedulo a nobis et cunctis Dei sacerdotibus orationum vota et sacrificiorum 332 hostiae divinae offeruntur majestati. Itaque praecellentissime fili, recordari credimus a Deo protectam Christianitatem vestram nobis (0292B)direxisse in responsis per Andream, reverendissimum et sanctissimum fratrem nostrum episcopum, quod hoc autumni tempore vestros ad nostri praesentiam studeretis dirigere missos, qui nobis omnia secundum vestram promissionem contradere deberent, et exspectantes fuimus usque hactenus per totum Septembrem, et Octobrem, et praesentem Novembrem mensem, ipsos vestros suscipere missos, et de vestra sospitate per eos agnoscere; et dum minime ad nos advenissent, direximus nostras apostolicas litteras usque Papiam, ad judices illos quos ibidem constituere visi estis, ut nobis significare deberent de adventu eorumdem vestrorum missorum, qui ita nobis direxerunt in responsis, nequaquam ad nos vestros nunc esse profecturos missos. Unde magnum desiderium (0292C)nostro imminet cordi et interea mentis nostrae viscera in vestro ardentius fervescunt amore; idcirco cupientes de vestra prosperitate certos laetosque effici, magnopere studuimus praesentes nostros missos, scilicet antefatum Andream, sanctissimum fratrem nostrum episcopum, et Pardum Deo amabilem, dilectum filium nostrum egumenum, ad vestra regalia transmittere vestigia visitantes et salutantes per eos tam praecellentissimam Christianitatem vestram, quamque 333 excellentissimam filiam nostram amantissimam conjugem vestram, a Deo illustratam (0293A)reginam, et dulcissimos ac nobilissimos natos vestros, praedictis quidem nostris missis cuncta in ore subtilius posuimus, eosque diligenter informavimus, quae de singulis causis vestrae a Deo protectae excellentiae nostra vice enarrare debeant, eosque benigne atque hilari vultu a vobis suscipi petimus, eorumque sermonibus quos nostra vice protulerint credere, et aurem benignitatis vestrae accommodare, cunctaque perficere et adimplere dignemini, quae sanctae memoriae genitor vester, domnus Pippinus rex beato Petro una vobiscum pollicitus, et postmodum tu ipse, a Deo institute magne rex, dum ad limina apostolorum profectus es, ea ipsa spondens confirmasti, eidemque Dei apostolo praesentialiter manibus tuis eamdem obtulisti promissionem. Nos (0293B)enim magnam fiduciam habemus in vestri cordis firma constantia, et certi sumus omnino de benigno mentis vestrae proposito.

Unde et copiosum a vobis suscipere praestolamur fructum, ut sicut coepisti bonum opus perficias, tuisque temporibus sancta Dei Ecclesia multo amplius exaltata permaneat; quatenus omnipotens Dominus, intercedente beato Petro principe apostolorum, dignam vobis remunerationem tribuat, et in coelestibus regnis cum sanctis et electis post hujus vitae longaevitatem perenniter exaltandos vos recipiat; per te enim, bone victoriosissime rex, praefata sancta universalis Dei Ecclesia, de inimicorum impugnationibus erepta, magno, ut dictum est, triumphat gaudio, et orthodoxa Christianorum fides, vestro praesidio 334 (0293C)in pristino venerationis statu permanet immutilata. Pro quo obnixe quaesumus, ut de vestra prosperitate nos quantocius certos reddere jubeatis, quia vestra salus nostra est securitas, et vestra laetitia nostrum esse comprobatur gaudium. Unde firmi in vestro amore et dilectionis charitate permanentes incessanter divinam deprecamur clementiam, ut sua vos gratia multipliciter tueatur, tribuens praecellentiae (0294A)vestrae, atque excellentissimae filiae nostrae reginae, et amantissimis natis vestris, longaevis ac prosperis temporibus regni gubernacula possidenda, vestrisque vestigiis cunctas barbaras nationes prosternat, dilatans multipliciter terminos regni vestri, etiam et coelestis regni gaudiis vos faciat esse participes. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

EMBOLUM DE PROTERVIA LEONIS ARCHIEPISCOPI.

Et hoc vestrae a Deo protectae excellentiae innotescimus, eo quod postquam a vobis reversus est Leo archiepiscopus in nimiam superbiam elevatus, nullo modo nostris praeceptionibus sicut antea obedire voluit, sed brachio forti usque hactenus in sua potestate detinere videtur Imolam atque Bononiam, dicens (0294B)quod easdem civitates nullo modo beato Petro neque nobis concessistis, nisi tantummodo eidem Leoni archiepiscopo. Unde dirigentes ibidem nostrum missum, id est Gregorium sacellarium, qui judices earumdem civitatum ad nos deferre deberet, et sacramenta in fide beati Petri et nostra, atque excellentiae vestrae a cuncto earum populo susciperet, sed nequaquam idem archiepiscopus eumdem nostrum sacellarium illuc ire permisit; nam 335 et Dominicum, quem nobis in Ecclesia beati Petri tradidistis atque commendastis, comitem constituimus in quamdam brevissimam civitatem Gabellensem, praeceptum ejusdem civitatis illi tribuentes, sed minime illum permisit ipsum actum agere, sed dirigens exercitum, vinctum eum Ravennam deduxit et sub (0294C)custodia habuit. Nam et de aliis civitatibus Aemiliae, id est, Faventia, ducatu Ferrariae, Comiado, et Foro Livii, et Foro Populi, Caesnia et Bobio, seu tribunatu decimo, nullum hominem exinde ad nos pro suscipiendis praeceptis actionum advenire permisit, nam illi omnes parati erant ad nos conjungere.

De reliquis vero civitatibus utrarumque Pentapoleos ab Arimino usque Eugubium omnes more (0295A)solito ad nostri advenerunt praesentiam, et praecepta actionum de ipsis civitatibus a nobis susceperunt, et in nostro servitio atque obedientia fideliter cuncti permanent, nisi solummodo ipse archiepiscopus in sua ferocitatis superbia existit; sed petimus te coram Deo vivo, praecellentissime fili, ut nullo modo hoc tibi placeat, ut ea quae sanctae memoriae genitor tuus et tu ipse beato Petro concessistis atque obtulistis, quod absit, temporibus vestris auferantur, et Ecclesia beati Petri per malignos homines qui iniqua immittunt humilietur, sed magis semper per vos exaltata permaneat.

LVI. 336 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM [CAROLUM] REGEM DIRECTA, In qua continetur de transitu Constantini imperatoris, et de Reginaldo duce Clusinae, praefatus papa postulans ut ipsum [ducatum] actum domnus rex et habere non permitteret, eo quod multa mala in castello Felicitatis indesinenter agere non desistebat .( An. Dom. 776, Cod. Car. LX, chron. 55.) (0295B) ARGUMENTUM.--Se nuntiis praecurrentibus accepisse Copronymum esse mortuum, at rem incertam nuntiare noluisse; nunc Stephani episc. Neapolitani litteras adnectere acceptas die 7. Februarii praesentis. Reginaldum olim castaldum Castelli Felicitatis, nunc ducem Clusinum multa damna Ecclesiae inferre, et nuper cum copiis se contulisse ad eamdem civitatem Castelli ditionis sanctae sedis, et sustulisse castellanos. Eum orat ut ducem ex Tuscia amoveat, tanquam sibi et Ecclesiae damnosum.

Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum, atque patricio Romanorum, (0295C)Adrianus papa.

Excellentissimae et a Deo protectae Christianitati vestrae his nostris apostolicis innotescimus apicibus pervenisse ad nos, nuntiis praecurrentibus, quod Constantinus imperator divina evocatione de hac subtractus (0296A)esset luce, sed quia certum non didiceramus, hac de re vestrae a Deo protectae excellentiae indicare distulimus. Nunc vero suggessit nobis sanctissimus ac reverendissimus frater noster Stephanus, Neapolitanae urbis episcopus, per has syllabas ea ipsa nobis intimare, quas et septima die praesentis Februarii mensis suscipientes easque peragrantes confestim vestro regali culmini significare maturavimus, et pro magna 337 sublimitatis vestrae satisfactione eosdem affatus infra haec nostra scripta vobis directa posuimus .

Interea et hoc vestrae praecellentiae, dulcissime et amantissime fili, dirigimus de perfido illo et seminatore zizaniorum, atque instigatore humani generis aemulo Raginaldo, dudum in Castello Felicitatis (0296B)castaldio, qui nunc in Clusina civitate dux esse videtur eo quod plurima mala per suas iniquas summissiones, spiritali matri vestrae, sanctae Dei Ecclesiae et nobis ingerere non desinit, dum omnino ea quae beato Petro principi apostolorum a vestra excellentia pro animae vestrae mercede oblata sunt, per suum iniquum argumentum abstollere anhelat et in suo proprio servitio ea habere desiderat; unde et per semetipsum cum exercitu in eamdem civitatem nostram Castelli Felicitatis properans; eosdem castellanos abstulit, et nequaquam credimus, benignissime fili et Christianissime rex, quod pro praedicti Raginaldi ducis exaltatione mutationem fecisset 338 vestra a Deo corroborata regalitas una cum excellentissima filia nostra regina atque dulcissimis (0296C)natis vestris, vel cuncto a Deo instituto Francorum exercitu, nisi pro sustentatione amatricis vestrae sanctae Dei Ecclesiae, ut in vestro benigno certamine perenniter permanens eniteret.

Idcirco poscimus et nimis supplicando insistimus (0297A)vestram a Deo illustratam potentiam, ut, ob amorem beati Petri apostoli, nullo modo praenominatum Raginaldum ibidem in Tusciae partibus esse permittatis. Sed neque illum ei agere cedatis [concedatis], et non vobis hoc durum pareat, pro dilectione qua in invicem compaginati sumus, fiducialiter hoc petere deducimus et obtinere speramus, eo quod et sub Desiderii temporibus jurgia et scandala frequenter seminare non omittebat. Sed, excellentissime fili, ut nos post Deum in tuo fortissimo brachio una cum universo nostro populo speramus, et die noctuque pro vestra sospitate atque victoriis divinam exoramus clementiam, ita cum omnibus causis sanctae Dei Ecclesiae disponere acceleretis, ut sancta Dei Ecclesia et nosmetipsi tuis felicissimis temporibus permaneamus, (0297B)ut sicut temporalia largitus est, ita et coelestia tribuat possidenda. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LVII. 339 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, Pro exaltatione sanctae Dei Ecclesiae, et de Possessore et Rabigaudo [Rabigando], ipsum apostolicum despicientes Spoleto ad Hildebrandum ducem perrexerant, et inde Benevento parvenerant .( An. Dom. 776, Cod. Car. LVIII, chron. 56.)

ARGUMENTUM.--Regiorum missorum adventu sibi nuntiato, Possessoris nempe episcopi et Rabigaudi abbatis, se obviam iis misisse ut aequum erat. Ipsos vero Perusio flexisse iter Spoletum ad Hildebrandum, inde Beneventum, nec primum venisse Romam, juxta regium mandatum. Meminisse (0297C)eum debere quae sancto Petro ante ejus confessionem promiserat, Spoletanum ipsum ducatum ab eo eidem apostolorum principi oblatum esse. Rogat ut fidem suam servet, perque alios missos nimiam qua afficiebatur sollicitudinem levet.

Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Omnino confidimus et certi sumus quod tua a Domino protecta excellentia in his, quae pariter loquentes inter nos convenerunt, firmiter atque immutabiliter permanere studeat; et charitatis vinculum in medio nostrum corroboratum toto mentis admisu atque sincero affectu observare procuret; dum nos Deo propitio in ea ipsa habita in invicem dilectionis concordia cum magna sinceritate mentis satagimus (0297D)perseverare; quia, Deo teste dicimus, a quo cum vestra melliflua Christianitate in alterno amicitiae amore colligati sumus, maximam in tua a Deo inspirata benignitate habere videmur fiduciam, quod omnes (0298A)340 causas sanctae Dei Ecclesiae et provinciae nostrae salubri mancipentur effectui.

At vero, excellentissime et a Deo servate fili, bone et optime rex, tuae per hujus nostrae apostolicae relationis seriem deducimus notioni, quod dum ad nos pervenisset de fidelissimorum vestrorum missorum adventu, scilicet Possessoris sanctissimi fratris nostri episcopi, seu et Rabigaudi religiosi abbatis, in magno gaudio noster relevatus est animus, quoniam desiderabilissimum est assidue missos excellentiae vestrae solite cum magno gaudio et decenti honore suscipere, et per eos de vestrae sublimitatis sospitate certos esse. Unde nos illico, secundum qualiter missos vestrae regalis potentiae decet, omnem praeparationem seu et caballos obviam eis direximus. (0298B)Illi nempe, dum Perusium conjunxissent, relaxantes recto itinere ad nos conjungendum, secundum qualiter a vestro a Deo protecto culmine directi fuerunt, et ut vestros honorandos apices relegentes invenimus, nos despicientes ad Hildebrandum in Spoletium perrexerunt, dirigentes nobis per nostros missos quod tantummodo cum Hildibrando loquimur, et deinde, ut directi sumus, una vobiscum apud domnum apostolicum conjungemus. Postmodum enim, dum cum praedicto Hildebrando locuti fuissent et apud eum diutius morarentur, nostras apostolicas eis adjurantes direximus syllabas: per Deum omnipotentem et vitam excellentissimi filii nostri domini Caroli Magni regis, ut directi estis ad nos 341 conjungere satagite, ut unanimiter pertractemus quod ad (0298C)exaltationem sanctae Dei Ecclesiae pertinuerit, et ad laudem regni vestri [ Lamb., nostri], praecellentissimi filii, agere studeamus, et tunc per dispositum, ut ejus praecellentiae decet missos, apud Beneventum vos proficisci disponemus.

Sed illi, nescimus quid pertractantes, statim a Spoleto in Beneventum perrexerunt, nos in magna derelinquentes ignominia, et Spoletinos ampliaverunt in protervia. Unde valde hanc nostram perturbaverunt provinciam, et pro hac re in magna tristitia noster jacet animus, quia quantum per illos exspectabamus suscipere sperata nuntia de exaltatione sanctae nostrae Ecclesiae, sicut et in vestris reperimus honorandis apicibus et nostri nobis tulerunt missi, qualiter a vestra regalitate injunctum habuerunt, in tanta afflictione (0298D)et deminoratione conati sunt.

Sed recordari te credimus, dulcissime atque amantissime fili, qualiter nos benignissimo vestro ore affati estis, dum ad limina beatorum principum apostolorum (0299A)Petri et Pauli properati estis, quia non aurum, neque gemmas, aut argentum, vel litteras, et homines conquirentes, tantum fastidium [ Lamb., fatigium] cum universo a Deo protecto vestro Francorum exercitu sustinuissetis, nisi pro justitiis beati Petri exigendis, et exaltatione sanctae Dei Ecclesiae perficienda, et nostram securitatem ampliare certantes, sed tanquam praesentaliter coram vestris mellifluis regalibus obtutibus assistentes, obsecrantes petimus vestram a Deo fundatam regalem potentiam, ut de tanta et tali tribulatione, in qua nos ipsi vestri dereliquerunt missi, velociter per fidelissimos et benignissimos vestros missos, nos consolari et laetificari jubeatis, quia et ipsum Spoletinum ducatum vos praesentaliter obtulistis protectori (0299B)vestro beato Petro principi apostolorum, per nostram mediocritatem, 342 pro animae vestrae mercede, et ita obnixe quaesumus, praecellentissime fili, ut nostram deprecationem de praedicta afflictione et praenominato Spoletino ducatu celerius effectui mancipetis, quatenus dignam a misericordissimo Deo nostro, intercedente beato Petro apostolorum principe, pro cujus amore et reverentia aurem nostris petitionibus accommodare inspiratus fueris, suscipias mercedem, quia, Deo teste dicimus, nil nisi vestram cupimus exaltationem et laetitiam, dum, annuente Deo, magna inter nos atque insolubilis charitatis concordia corroborata est, permanentes in his quae mutuo inter nos asserentes confirmavimus. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LVIII. 343 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur quod Hiltibrandus et Aragis [B. et Cent., Arogis], atque Rodgans, nec non et Regimbaldus [Al., Raginaldus, Reginaldus] duces consilium inierant qualiter se in unum conglobarent cum Graecis et Adalgiso, terra marique, ad dimicandum contra Romam et Italiam, et sub nimiis adjurationibus postulans adjutorium contra eos.( An. Dom. 776, Cod. Car. LIX, chron. 57.) (0299C)

(0300A)ARGUMENTUM.--Possessore et Rabigaudo Benevento per Spoletum ad Urbem venientibus, Hildebrandum ait pontifex ab se petiisse salvum conductum, ut rogaturus veniam huc veniret. Se eo misisse Stephanum saccellarium, qui missos ibi reperit Arichis Beneventani, Rodgausi Forojuliani, et Regimbaldi Clusini consilia ineuntes de suscipiendo bello una cum Graecis et Athalgiso Desiderii filio, proximo mense Martio: Romam nempe invasuri et Langobardorum regnum instauraturi. Orat ut celerrime opem ferat Romamque eripiat ab imminenti periculo, ac de communibus hostibus triumphet.

(0300B)Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Reminisci consideramus a Deo protectam excellentiam vestram, quod saepius vobis innotuimus de Hiltibrando Spoletino duce, seu Arigiso Beneventano duce, atque Rodgauso Forojuliano de saevissimo consilio quod erga nos atque vos gerere non differunt. Nunc vero dum fidelissimi vestri missi, revera 344 sanctissimus frater noster Possessor episcopus, atque Rabigaudus religiosus abbas, a Benevento repedantes, per praedictum Hildibrandum ad nos properant, nimis nos obsecrantes propter nominati Hiltibrandi noxam ut ei veniam tribueremus, asserentes (0300C)ut apud eum nostrum indiculum et obsides pro sua dubitatione, et Hildibrandus nostris se praesentaret obtutibus; nos quippe, secundum fidelissimorum missorum vestrorum dictum, illuc usque Spoletum direximus Stephanum nostrum fidelissimum dudum (0301A)sacellarium, qui cum eum affatus fuisset, et tunc nostros ibidem destinassemus obsides, ipse nempe noster missus cum apud eum conjunxisset, in magna eum invenit protervia, eo quod missos Arigisi, Beneventani ducis, seu et Rodcausi Forojuliani, nec non et Regnibaldi Clusinae civitatis ducem, 345 in Spoletio cum praefato reperit Hiltibrando, adhibentes adversus nos perniciosum consilium, qualiter, Deo eis contrario, proximo Martio mense adveniente, utrosque se in unum conglobarent, cum caterva Graecorum et Athalgiso Desiderii filio, et terra marique ad dimicandum super nos irruant, cupientes hanc nostram Romanam invadere civitatem et cunctas Dei ecclesias denudare; atque ciborium fautoris vestri beati Petri auferre, vel nosmetipsos, quod avertat Divinitas, (0301B)captivos deducere, nec non Langobardorum regem integrare et vestrae regali potentiae resistere.

Ob hoc, praecellentissime rex et dulcissime fili, peto te, et tanquam praesentaliter assistens cum divinis mysteriis conjuro coram Deo vivo et vero et ejus principe apostolorum beato Petro, ut sub nimia festinatione et maxima celeritate nobis subvenias, ne pereamus; quoniam post Deum in tuis manibus nostras omnium Romanorum commisimus animas, ne nos derelinquas, aut differas solatiandum, ut dicant gentes, quae in cuncto orbe terrarum sunt: Ubi est fiducia Romanorum quam post Deum in regem et regnum Francorum habebant? et ut de omnibus, a Deo protecte dilectissime fili, ante tribunal Dei eris redditurus rationem, quoniam, ut praefati (0301C)sumus, tuae dulcissimae sublimitati, per Dei praeceptionem et beati Petri, sanctam Dei Ecclesiam et nostrum Romanorum reipublicae populum commisimus protegendum; et ita ad limina protectoris tui beati Petri apostolorum principis properare satagite, ut cunctos adversarios sanctae Dei Ecclesiae atque nostros seu vestros, regalis vestri culminis substernantur 346 vestigiis, et ea quae eidem Dei apostolo, vestris propriis pro animae vestrae mercede obtulistis manibus, ad effectum perducatis, ut fructum (0302A)bonum offerens in futuri examinis die merearis dicere: Domine meus, princeps apostolorum beate Petre, cursum consummavi, fidem tibi servans Ecclesiam Dei a superna clementia tibi commendatam de manibus persequentium defendens liberavi, et assistens immaculatus coram te, offero tibi pueros quos mihi commisisti de manibus inimicorum eruendos, sospites atque incolumes existentes; tunc et qui in praesenti vita regni gubernacula tenes, etiam et in futuro saeculo cum Christo regnans coelestia praemiorum gaudia adipisci merearis audiens nimirum paternam desiderabilem vocem illam inquientis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis praeparatum est ab origine mundi (Matth. XXV). Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LIX. 347 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua praedictus papa postulans ut domnus rex revertens a Saxonia ad limina sancti Petri properaret, quemadmodum ei pollicitus fuerat .( An. Dom. 776, Cod. Car. LXIII, chron. 58.) (0302B)

ARGUMENTUM.--Possessorem et Rabigaudum pervenisse Romam cum regiis litteris, quae summum omnibus ordinibus gaudium attulerunt, nam Carolum e Saxonia reducem in Italiam esse venturum testabantur, fortasse etiam ad Urbem. Laetitia ob id exsultans necessitudinem memorat, qua simul conjuncti fuerant coram confessione principis apostolorum. Praeterea regios missos multa laude prosequitur, eosque illi commendat ut regi et sanctae sedi maxime fideles.

(0302C)Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Dum tanta securitatis laetitia spiritalis mater vestra sancta Dei catholica et apostolica Romana Ecclesia dilatata laudabiliter permanet, etiam in apostolica aula ob vestrorum delictorum veniam, sedulo a nobis et cunctis Dei sacerdotibus orationum vota et sacrificiorum hostiae divinae proferuntur majestati. Itaque, praecellentissime fili, conjungentes ad nos fidelissimi (0303A)vestri missi, scilicet Possessor sanctissimus frater noster episcopus et Rabigaudus religiosus abbas, detulerunt nobis desideratissimas 348 vestrae sublimitatis syllabas, quas et cum nimia amoris dulcedine acceptantes suscepimus, relegentesque et de vestra immensa prosperitate agnoscentes, magnas omnipotenti Deo nostro tulimus laudes, qui nobis tam benignissimum ac Christianissimum regem suae Ecclesiae detulit defensorem. Continebatur quippe in ipsis vestris regalibus apicibus, quod, Domino protegente, remeantes vos a Saxonia, mox et de praesenti Italiam vel ad limina protectoris vestri, beati apostolorum principis Petri, ad implenda quae ei polliciti estis properare desideratis; de quo audito nimis noster laetatus est animus una cum universo nostro populo, (0303B)eo quod nimis desiderabiles sumus prominentissimum vestrum conspicere vultum.

Quoniam satisfaciat tibi veritas, dulcissime et amantissime fili atque a Deo institute magne rex, in eadem sponsione qua in invicem ante sacram ejusdem Dei apostoli confessionem annexi sumus, firmi atque incommutabiles diebus vitae nostrae cum universo nostro populo permanere satagimus. Unde et charitas vestri regalis culminis nos provocat sedulo de vestra sospitate addiscere; et cognoscat vestra conspicua excellentia, quia si mora de vestro adventu provenerit, magna nobis imminet voluntas ibidem in vestrum adventum, ubicunque vos valuerimus conjungere, obviam proficisci.

349 Interea notioni vestrae excellentiae deducimus (0303C)de praedictis vestris fidelissimis missis, quia sicut ad nos pervenerant, et vestrae regali potentiae per nostros apices intimandum direximus, dum nobis praesentati fuissent ipsi missi vestri, fideles in servitio fautoris vestri beati Petri apostolorum principis et nostro atque vestro reperimus, pro quo petimus ut benigne eos suscipere jubeatis.

His praelibatis, divinam exoramus clementiam, ut sua vos gratia multipliciter tueatur, tribuens vobis, atque excellentissimae filiae nostrae reginae, et amantissimis (0304A)vestris natis longaeva ac prospera tempora, regni gubernacula possidenda, vestrisque vestigiis cunctas barbaras nationes prosternat, dilatans multipliciter terminos regni vestri, etiam et coelestis regni gaudiis vos faciat esse per infinita saecula participes. Incolumem excellentiam vestram, domine fili, superna gratia custodiat.

LX. 350 ITEM EPISTOLA ADRIANI PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones pro vita et sanitate domni regis, et uxoris, vel filium [L., G., filiorum] ejus, nec non et pro exaltatione sanctae Dei Ecclesiae, et postulans ut filium suum ex sacro baptismatis fonte suscipere mereretur.( An. Dom. 777, Cod. Car. XLIX, chron. 59.)

(0304B)ARGUMENTUM.--Revertentes ex Francia Philippus episcopus et Megistus archidiaconus, nuntiant constantem Caroli amorem in sanctam sedem, eumdemque cum regina Hildegarde venturum Romam, ut Paschate adveniente filium suum Pippinum recens natum baptizari faceret, quem pontifex e sacro fonte susciperet. Cum autem non venisset, pontifex suum desiderium aperit se jungendi spiritali eo vinculo cum regibus. Deinde rerum Ecclesiae satagens, ad eum legat suos missos Philippum et Andream episcopos, ac Theodorum ducem nepotem suum cum catalogo donationum a Constantino, et successoribus, atque patriciis factarum in provinciis Tusciae, Spoleti, Beneventi, Corsicae, et Sabinae, exemplo educto ex archivo apostolico, eae siquidem a Langobardis jamdudum invasae, nondum fuerant restitutae. Orat ut Constantini felicia tempora instauret exaltando apostolicam sedem.

(0304C)Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Dum nimio provocati amore aptum duximus, primitus quidem a Deo protectae excellentiae vestrae, seu spiritalis filiae nostrae reginae proles, etiam episcopos et presbyteros, nec non et universos optimates cunctumque praeclarae gentis vestrae Francorum populum, ad vestrum a Deo confortatum regnum pertinentem, his nostris apostolicis visitare apicibus, (0305A)et certos de vestra 351 salute ac laetos effici, impensius prosperitatis ambientes integritatem. Igitur dum ad nos reversi fuerunt missi spiritalis matris vestrae sanctae Dei Ecclesiae, a vestigio a Deo protecti regni vestri, id est, reverendissimus frater noster Philippus episcopus, et Megistus dilectissimus filius noster archidiaconus, retulerunt nobis de fidei et charitatis vestrae constantia, quam erga beatum Petrum apostolorum principem et nostram humilitatem habere dignati estis pro vestrae animae mercede. Hoc audito, magno gaudio noster relevatus est animus, et coepimus Deo laudes referre et beato principi apostolorum Petro, pro exaltatione regni vestri atque filiae nostrae reginae conjugis vestrae, prolis etiam, et pro cunctis Francis, fidelibus beati (0305B)Petri apostoli atque vestris.

At vero illud unde vestrae eximietati per jam dictos nostros missos, scilicet reverendissimum fratrem nostrum Philippum episcopum et dilectissimum nostrum Megistum archidiaconum dignati estis nobis repromittere, ut in sanctam diem Paschae ad limina beati apostolorum principis Petri, una cum spiritali filia nostra regina, Domino auxiliante, properare debuissetis, ut filium qui nunc vobis procreatus est a sacro baptismate in ulnis nostris susciperemus, sicut terra sitiens imbrem, ita et nos exspectantes fuimus mellifluam excellentiam vestram; et dum appropinquasset ipse dies sanctus Paschae, et nullum mandatum de adventu vestro suscepissemus aut de missis vestris, secundum placitum quod inter nos (0305C)exstiterat, valde tristes effecti sumus. 352 Sed obnixe te petimus, praecellentissime et magne rex, ut secundum quod inter nos constitit, pro ipso sancto baptismate nostrum adimplere jubeas desiderium, de eodem eximio vestro filio, quatenus duplex Spiritus sancti gratia in medio nostrum accrescat, et gemina festivitatis laetitia nobis celebretur, et hoc deprecamur vestram excellentiam, amantissime fili et praeclare rex, pro Dei amore et ipsius clavigeri regni coelorum, qui solium regni patris vestri vobis largiri dignatus est, ut secundum promissionem quam polliciti estis, eidem Dei apostolo, pro animae vestrae mercede et stabilitate regni vestri, omnia nostris temporibus adimplere jubeatis, ut Ecclesia Dei omnipotentis, id est beati Petri apostoli, cui claves [ Lamb., (0305D)per claves] regni coelorum ab omnium opifice facinorum (0306A)nexus solvendi simulque ligandi attributa est facultas, in omnibus amplius atque amplius sancta. Dei Ecclesia exaltata permaneat, et omnia secundum vestram pollicitationem adimpleantur, et tunc vobis in coelestibus arcibus ascribatur merces et bona opinio in universo mundo.

Et sicut temporibus beati Sylvestri, Romani pontificis, a sanctae recordationis piissimo Constantino Magno imperatore, per ejus largitatem sancta Dei catholica et apostolica Romana Ecclesia elevata atque exaltata est, et potestatem in his Hesperiae partibus largiri dignatus est, ita et in his vestris felicissimis temporibus atque nostris, sancta Dei Ecclesia, id est, beati Petri apostoli germinet atque exsultet, et amplius atque amplius exaltata permaneat, (0306B)ut omnes gentes quae haec audierint edicere valeant (Psal. XIX): Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, in qua invocaverimus te: quia ecce novus Christianissimus Dei Constantinus imperator his temporibus surrexit, per quem omnia Deus sanctae suae Ecclesiae beati apostolorum principis Petri largiri 353 dignatus est, sed et cuncta alia, quae per diversos imperatores, patricios etiam et alios Deum timentes, pro eorum animae mercede et venia delictorum, in partibus Tusciae, Spoleto, seu Benevento, atque Corsica, simul et Savinensi patrimonio, beato Petro apostolo, sanctaeque Dei et apostolicae Romanae Ecclesiae concessa sunt, et per nefandam gentem Langobardorum per annorum spatia abstracta atque ablata sunt, vestris temporibus restituantur. Unde (0306C)et plures donationes in sacro nostro scrinio Lateranensi reconditas habemus, tamen et per satisfactionem Christianissimi regni vestri, per jam fatos viros, ad demonstrandum eas vobis direximus, et per hoc petimus eximiam praecellentiam vestram ut in integro ipsa patrimonia beato Petro et nobis restituere jubeatis, et dum omnia per vestrum congruum dispositum sancta Dei Ecclesia effectum susceperit, ipse princeps apostolorum, beatus Petrus, ante tribunal omnipotentis clementiam pro vestra sospitate atque longaevitate, et exsultatione a Deo confortati regni vestri deprecetur. Magnopere [ Lamb., Gent., Opere] enim direximus apud vestram eximiam praecellentiam, id est reverendissimum et sanctissimum fratrem nostrum Philippum et Andream episcopos (0306D)seu Theodorum ducem nostrum, quibus et in ore po- (0307A)suimus ut vestrae 354 a Deo protectae excellentiae minutius enarrare debeant; quibus et eis in omnibus credere debeatis, et solita benignitate eos suscipere jubeatis, pro amore fautoris vestri beati Petri apostoli, ut dum ad nos reversi fuerint cum effectu causae, ante confessionem ipsius Dei apostoli cum omnibus episcopis et sacerdotibus, atque cuncto clero, senatu, et universo nostro populo, pro vestra sospitate atque longaevitate et exaltatione regni vestri Domino fundere valeamus preces, ut aevis temporibusque eximietatem vestram conservare dignetur, ad exaltationem spiritalis matris vestrae sanctae Dei Romanae Ecclesiae, et sicut terrena gaudia largitus est, ita et coelestia tribuat sempiterna. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXI. 355 PAULUS PRESBYTER, VENERANDUS PRESBYTER, FAROALDUS, ADALBERTUS, GAUDIOSUS, BENEDICTUS DIACONUS, JOSUE DIACONUS, HERMENFRIDUS, RAGINBERTUS, AUTSCARIUS [ Gent., AUTCARIUS], GREGORIUS, AGEMODUS, DAVID, GAIDUALDUS, ARIOLFUS, STEPHANUS, GARIBALDUS, GREGORIUS, SAVINUS, ALDOSINTO, ROTHBERTUS, RATCHIS, HARIBERTUS, LEO, MARTINIANUS, ALLO, MAJO, BEAPTULFUS [ Gent., SCAPTULFUS], CUNUALDUS, LEMINOSUS, MAGNUS, URSUS, AUTBALDUS, ALDEFUSUS, PETRUS, ANSUALDUS, ALLO, PETRUS, GRATIOSUS, FAROALDUS, URSUS, ADUALDUS.( An. Dom. 777, Cod. Car. LXXIII, chron. 60.) (0307B)

ARGUMENTUM.--Paulo post missorum discessum mense Maio audiens ex regiis litteris, Francorum fines a Saracenis invasum iri, ad assiduas preces diu noctuque se vertit cum toto Romano clero, (0307C)idque solatii ergo illi nuntiat ac victoriam ominatur. Beneventanos foedere juncto cum Cajetanis et Tarracinensibus, nec non cum patricio Siciliae Cajetae degente consilium cepisse eripiendi sanctae sedi Campaniae Romanae civitates et patricio eidem subjiciendi. Se per legatos primum egisse, at nequidquam; quare illuc mittere exercitum deliberasse. Orat ut missum deleget Beneventanis cum (0308A)increpatoriis, ut ad officium redeant; se ne ad consecrationem quidem episcoporum eos recipere, tanquam sanctae sedis et Caroli hostes. Denique ut faciat quae per missos petiit eum precatur.

Destinavit nobis per vestros apices a Deo constituta regalis potentia, quia, Deo sibi contrario, Agarenorum gens cupiunt ad debellandum vestros introire fines. Hoc vero cognito, in magna exinde tribulatione atque afflictione positi sumus; sed nequaquam Dominus Deus noster talia fieri permittat, nec 356 beatus apostolorum Petrus princeps. Nos vero, dulcissime fili et magne rex, incessanter pro vobis cum omnibus nostris sacerdotibus atque religiosis monachis, et cuncto clero vel universo populo nostro, Domini Dei nostri deprecamur clementiam, ut ipsam nec dicendam Agarenorum gentem vobis (0308B)subjiciat et vestris eam substernat pedibus, ut minime praevalere adversus vos valeant, quia sicut populus Pharaonis demersus est in mari Rubro eo quod non crediderint Deo, ita et in hac vice Dominus Deus noster, per intercessiones beati Petri apostoli, in vestris eos tradat manibus. Confortamini autem et estote robusti, quia Dominus omnipotens confidentibus in eum vestri regni dabit victoriam de inimicis vestris atque nostris, et sicut indesinenter die noctuque ante confessionem ejusdem Dei apostoli, Domini deprecamur majestatem, ut vestrum dilatet regnum, ita nos faciat de vestra sospitate et exaltatione regni vestri semper in Domino exsultare, in quibus et ante aliquantos dies istius Maii mensis quod vestros suscepissemus apices, direximus apud vestram a Deo protectam (0308C)excellentiam, Andream et Philippum sanctissimos episcopos, atque Theodorum eminentissimum nostrum nepotem, pro consolatione atque visitationis causa, et prosperitatis vestrae laetitiam agnoscere ; et hoc petimus te, amantissime fili, ut pro amore fautoris vestri beati apostolorum principis (0309A)Petri, benigne eos solite suscipere jubeatis, ut cum gaudio et effectu causae, et exaltatione sanctae Dei Romanae Ecclesiae, ad nos remeantes, 357 celeriter eos absolvere dignemini, ut ipse princeps apostolorum pro vobis intercedat ante Domini Dei nostri majestatem, ut amplius vestrum dilatet regnum et victorias tribuat; nosque etsi peccatores ante confessionem ipsius Dei Apostoli fundere valeamus preces.

Et hoc agnoscat a Deo protecta praecellentia vestra, quia aliquantas civitates nostras Campaniae operantes aemuli vestri atque nostri, nefandissimi Beneventani, ipsi nostro populo persuadentes subtrahere a nostra ditione decertant, una cum habitatoribus Castri Cajetani, seu Terracinensium, obligantes se validis (0309B)sacramentis, cum ipso patricio Siciliae, qui in praedicto Castro Cajetano residet, et decertant a potestate et ditione beati Petri et nostra eosdem Campanos usurpare et patricio Siciliae subjugare. Nos vero dum hoc ipsum agnovissemus viribus atque vicibus admonere et praedicare per nostros episcopos et fideles beati Petri eis direximus, cupientes eosdem Campanos nos salvos habere, ut aliqua malitia eis minime eveniret, ut ad nostri praesentiam conjungerent, aut per unamquamque civitatem primatos quinque (0310A)ad vestram a Deo fundatam praecellentiam destinarent. Sed neque ad vestri praesentiam eos dirigere valuimus, nec ad nostros 358 obtutus conjungere voluerunt. Tamen et reverentissimum fratrem nostrum Philippum, seu et Paschalem nostrum nepotem, eis direximus, ut nostris se praesentarent obtutibus aut apud vestram regalem potentiam conjungere properarent. Nec tunc nostris admonitionibus se accommodare voluerunt. Dum vero eorum nequitiae praevalere minime potuimus, disposuimus cum Dei virtute atque auxilio una cum vestra potentia generalem nostrum exercitum illuc dirigere, qui eos constringere debeant et inimicos beati Petri atque nostri seu vestri emendare.

Sed petimus te, amantissime fili, coram Deo vivo, (0310B)ut nefandissimos et Deo odibiles Beneventanos per vestra scripta atque fidelissimum vestrum missum protestando dirigere jubeatis, ut a tali iniqua operatione resipiscant, et in nostris Campanis talia non immittant, quia nos per nullum tenorem ipsos nefandissimos Beneventanos, aut eorum missos recipere volumus; sed nec ad consecrationem episcoporum suscipere, dum contrarii beati Petri 359 atque nostri et vestri effecti sunt. Interea petimus te, magne rex et dulcissime fili, ut sicut a vobis poscere (0311A)per Andream et Philippum sanctissimos episcopos nostros et Theodorum eminentissimum nostrum nepotem direximus, ita in omnibus nostram postulationem adimplere jubeatis, ut angelus Dei omnipotentis vos praecedat, et faciat vestram praecellentiam triumphantem, atque cum magnis victoriis et exaltatione ad proprii regni vestri culmen una cum omni Deo dilecto Francorum exercitu incolumem reverti.

LXII. 360 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de fide et constantia ipsius, et Anastasio misso ipsius apostolici, qui in Francia demoratus fuerat. .( An. Dom. 777, Cod. Car. L, chron. 61.) (0311B)ARGUMENTUM.--Cum Wilcharius archiepiscopus et Dodo abbas Roma in Franciam revertentes Carolo nuntiassent quanto amore quantisque honoribus Romae accepti, et quanta cum benignitate auditi essent, Carolus rei admonet pontificem. Hic vero ab se ita semper fieri respondet, sibique esse in more positum statim regios missos dimittere; idque amoris ergo, qui erit perpetuus in optimum regem, ita ut contra asserentibus nulla fides adhibenda sit. Suam testatur laetitiam, eo quod viderit in regiis litteris, eum proximo mense Octobri, dum in Italiam venerit, expleturum omnia quae divo Petro promisit. Se cum regiis missis Possessore episcopo et Dodone abbate non mittere Pardum Hegumenum juxta illius desiderium una cum Andrea episcopo, quia valetudine laborabat, sed ejus loco Valentinum episcopum. Denique dolet ob retentum a rege Anastasium missum apostolicum ob quaedam imprudenter (0311C)dicta, nam violari videbatur jus gentium; oratque ut eum ad se remittat discutiendum, atque juxta merita puniendum cum duobus aliis nefariis hominibus.

Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Desiderantissimae vestrae excellentiae scripta suscepimus, in quibus tantum de absenti collocutione gavisi sumus, quantum et ipsum qui locutus est (0312A)semper mihi cupio esse praesentem; quas relegentes et de vestra immensa prosperitate agnoscentes, nimis sumus gratulati quoniam vestra prosperitas nostra esse comprobatur laetitia, et vestra exaltatio nostra existit post Deum securitas. Ferebatur enim in ipsis regalis vestrae potentiae apicibus, quod remeantes ad vos missi vestri, scilicet Wulcharus sanctissimus 361 frater noster archiepiscopus et Dodo religiosus abbas, vobis retulissent quod ea, quae eis a vobis injuncta fuissent, benigne atque amabiliter a nobis essent suscepta. Sed cognoscit omnipotens Deus noster, cui arcana cordis reserata assistunt, quia omnem missum a vestris regalibus obtutibus directum, cum nimio amore et decenti honore suscipere studemus, et omnem vestram voluntatem (0312B)sincera mentis integritate implere satagimus, atque cum prosperitate ad vos repedandum absolvere festinamus, neque ullis nos posse hujus mundi transitoriis ac labentibus opibus vel humanae suasionis blandimentis, ab amore et dilectione vestrae mellitae sublimitatis, vel ab eis quae vobis polliciti sumus declinare dum hic advixerimus, sed firmi et stabiles in vestra permanemus charitate.

Absit namque a nobis, charissime et nimis nobis dulcissime fili, ut ea quae inter nos mutuo coram sacratissimo corpore fautoris tui beati apostolorum principis Petri confirmavimus atque stabilivimus, per quemvis modum irrita facere attentemus; quoniam et nos satisfactus vestrum culmen deprecari visus sum, si quis de nobis nequissima dicta vestris (0312C)auribus proferre maluerit cupiens per fallaciam se vobis commendare, nullam credulitatis illi admittatis copiam, quia, ut praediximus, nos firmi in vestra permanemus dilectione, magis dum et Salvator 362 designanter expressit dicens (Joan. XIII): In hoc cognovimus, quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis in invicem.

Interea continebat seriens Excellentiae vestrae, quod accedente proximo mense Octobri, dum Deo (0313A)favente in partibus Italiae adveneritis, omnia quae beato Petro regni coelorum clavigero et nobis polliciti estis, ad effectum perducere maturabitis: laetitia enim patris est profectio filiorum, et de eorum provectu naturalis affectus congaudet; quapropter salutis tuae agnoscentes perfectionem hilares redditi sumus, et quia pro augmento et exaltatione matris suae sanctae Dei Ecclesiae in Italiam destinatis properare, ut perficiatur magis magisque optamus. Sed Deus et Dominus noster Jesus Christus faciat nobis in propinquo de vestra praesentia gaudere et una vobiscum in invicem exsultare.

De missis nempe nostris, Andrea videlicet coepiscopo, seu Pardo egumeno, unde nobis intimandum direxistis, ut cum missis vestris Possessorem fratrem (0313B)nostrum episcopum, atque Dodonem religiosum abbatem, a vestris regalibus vestigiis repedantes dirigeremus, ita adimplere velocius destinavimus. Sed Pardus egumenus propter imbecillitatem corporis sui proficisci minime valuit, et direximus in vicem illius Valentianum episcopum.

Illud vero quod de Anastasio misso nostro nobis indicastis, quod aliqua importabilia verba quae non expediebat vobis 363 locutus fuisset, unde valde tristes effecti fuistis, et pro hoc adhuc apud vos eum detinetis nimis noster frangitur animus, dum Langobardi et Ravennates fatentur, inquientes quia nullo modo rex in apostolica permanet charitate, dum ejus missum apud se detinet. Sed neque ab ipsis (0313C)mundi exordiis cognoscitur evenisse, ut missus protectoris tui beati Petri, magnus vel parvus, a quacunque gente detentus fuisset; sed jubeat nobis eum vestra sollicitudo dirigere, et severissime eum sciscitantes juxta noxam ei repertam, eum corripiemus. (0314A)Nam de Langobardo illo qui cum eodem Anastasio misso nostro ad vos properavit, nomine Gaidifridus, unde nobis significastis, ut dum in nostro fuisset palatio, fraudem agebat adversus vestram regalitatem, insuper et vestro suasisset notario falsas conficere litteras, per quas nos cupiebat in scandalum vobiscum mittere, quod avertat Divinitas, neque invenietur homo qui nos possit per quemvis modum adversus vos in iracundiam provocare, sed testis nobis est Deus qui occulta hominum cognoscit, per nullum argumentum eum infidelem vobis cognovimus; sed, ut brevius dicamus, si ille qui ab amatore tuo beato Petro ad vos destinatur talia 364 suscipere meruit, quid considerandum est de nefandissimis et nimis strophariis Paschali et Saratino, qui (0314B)talia, ut et vos per honorandos vestros apices insinuastis, in hac Romana urbe agere ausi sunt, quale nunquam ab exordio mundi auditum est; fortasse et dum talia egissent et vestris obtutibus se conjunxissent, non ambigentes pro reatu quem operati sunt, vos deprecati sunt ut eos in nostram reduceres gratiam; sed magis coram vestra praesentia et nostris missis detractionibus vacabant et miror valde quod illos, qui talia et inaudita de his coram vestris obtutibus proferebant verba, in magnis deliciis habere dignosceris. An nescit vestra praecellentia quia si quaecunque persona, de qualibet gente, adversa aut inania de vestra eximia celsitudine retulisset verba, dignam in eum exercentes vindictam, vinctum eum usque ad vestram direxissemus excellentiam, (0314C)sicut et de Paulino egimus. Pro quo deprecamur atque conjuramus praecellentiam vestram, dulcissime fili, per redemptorem Dominum nostrum Jesum Christum, ut viriliter Deo vobis inspirante exsurgatis, et miserae et flagitiosae praesumptionis, (0315A)ut pium regem decet, regalem [ Gent., legalem] vindictam vobis de eis exercere jubeatis, ut in hoc cognoscant gentes, quia ob amorem beati Petri magnam in nobis habeatis dilectionem, ut qui 365 nobis dolentibus condolent, ita et nobis laetantibus congaudeant; aut nobis eos dirigere digneris ut omnipotens Deus respiciens de excelso, pro justa vindicta a nobis eis inferenda, concedat tibi, una cum excellentissima filia nostra regina et amantissimis natis, longa spatia vitae per metas annorum, et ego licet peccator, dum de eis perfectam suscepero justitiam, magis ac magis, ut ago, ante ipsius janitoris regni coelorum sacram confessionem assiduo pro vestra incolumitate fundere valeam preces. Incolumen excellentiam gratia superna (0315B)custodiat.

LXIII. 366 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, Pro exaltatione sanctae Ecclesiae, et de orationibus ipsius apostolici .( An. Dom. 778, Cod. Car. LXII, chron. 62.) ARGUMENTUM.--Carolo Saracenis Hispaniae bellum inferenti nuntiat de assiduis orationibus diu noctuque cum universo clero pro ejus victoria. Se futurum confidere, ut nunquam a fide, charitate, et promissione deficiat, quam coram divo Petro fecerat, sibique invicem polliciti erant.

Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum, atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

(0316A)Mellifluae et a Deo protectae tuae excellentiae, benignissime fili, honorabiles suscepimus syllabas, quibus et cum nimio amore liquido informati sumus, sed omnipotens, clemens, et misericors Deus, in cujus manu cor excellentiae tuae, bone et Deo imitabilis fili, regitur, corroboret cor et mentem tuam et brachium suae potentiae tibi extendat. Nos quidem die noctuque nunquam desistimus, cum sacerdotibus cunctoque Christiano populo, in confessione beati Petri principis apostolorum, suppliciter exorare, ut una cum excellentissima filia nostra regina, et praecellentissima vestra nobilissima prole, victorem te 367 super omnes barbaras nationes faciat, quatenus omnes sub tuo brachio humiliati vestigia pedum tuorum prorsus osculentur, et Ecclesia Dei a (0316B)vestra a Deo instituta regali potentia nimirum [ Grets. nimium] exaltetur; nunquam enim credimus, quod semel pollicitus es super venerabile corpus beati Petri clavigeri regni coelorum, ut quaelibet falsa potestas seu principatus poterit tuam firmissimam excellentiam segregare a charitate, et amore, quem a cunabulis tuis beato Petro principi apostolorum habuisti; sed in ea fide et dilectione, simulque et promissione te confidimus permanere, in qua et nos firmi et stabiles quod facie ad faciem polliciti sumus, Domino praesidente et beato Petro principe apostolorum mediante, usque in finem manemus. Unde omnipotens, pius, et misericors Deus, longo ac prospero senio, una cum praecellentissima filia (0317A)nostra regina et nobilissima sobole, regni gubernacula faciat perfrui, et vitam aeternam vobis tribuat possidendam. Incolumen Excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXIV. 368 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de venundatione mancipiorum genti paganae Saracenorum facta; et praedictus papa excusans Romanos nunquam tale scelus perpetrasse, sed a Langobardis et Graecis eos traditos esse dicit .( An. Dom. 778, Cod. Car. LXV, chron. 63.) ARGUMENTUM.--Gratulatur Carolo de incolumitate ejus et totius regni Francorum, aitque se cum omni clero et populo perennes ei victorias et regni (0317B)dilatationem precari. Falsum esse suos Romanos vendidisse mancipia Saracenis, sed illa Graecos a Langobardis emisse. Se nequidquam duci Alloni scripsisse, ut Graecos caperet, combureretque eorum naves; sibi enim nec navigia nec nautas ad id suppetere; nihilominus ad illud mali avertendum, comburi fecisse Graecorum naves in suo portu Gentumcellensi, Graecos carcere aliquandiu detinuisse. Romanos sacerdotes incontinentiae accusari falso ab iniquis hominibus.

Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum, atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Insignis praeconii vestrae a Deo fundatae regalis potentiae syllabas suscepimus, et Deo omnipotenti gratias egimus, qui nos certos reddidit de sospitate a Deo protecti regni vestri, simul et de spiritali filia (0317C)nostra regina, dulcissima vestra conjuge, et prole, et pro cunctis episcopis, diversis sacerdotibus, senatu, et universo a Deo conservato populo Francorum; cognitor (0318A)369 enim et scrutator cordium et renum Deus noster, quia et sincere sine qualibet occasione in vestra melliflua regalis potentiae permanemus charitate, et deprecamur Dei omnipotentis clementiam cum nostris episcopis, sacerdotibus, clero, atque senatu, et universo nostro populo, ut vobis indesinenter victorias tribuat et vestrum dilatet regnum, ad exaltationem spiritalis matris vestrae sanctae Dei Romanae Ecclesiae et salutem populi nobis a Deo commissi, quia vestra exaltatio nostra est laetitia; et semper desideramus et cupimus quae nona sunt atque prospera de vestro a Deo protecto regno et omnium Francorum salutaria addiscere, quia nos post Deum in alio fiduciam non habemus nisi in vestro fortissimo brachio; et sicut praedecessor noster, (0318B)domnus Stephanus papa, bonam habuit fiduciam in genitore vestro sanctae recordationis domno Pippino rege, ita et nos multo amplius in vestro fortissimo regno confidimus et certi permanemus.

Reperimus etiam in ipsis vestris mellifluis apicibus de venalitate mancipiorum, quasi per nostros Romanos venundati fuissent genti nefandae Saracenorum; sed nunquam, quod absit, in tale declinavimus scelus, aut per nostram voluntatem factum fuit, sed in littoraria Langobardorum semper navigaverunt nec dicendi Graeci, et exinde emebant ipsam familiam, 370 et amicitiam cum ipsis Langobardis fecerunt, et per eosdem Langobardos ipsa suscipiebant mancipia. In quibus et direximus exinde Alloni duci, ut praepararet plura navigia, et (0318C)comprehenderet jam dictos Graecos, et naves eorum incendio concremaret; sed noluit nostris obtemperare mandatis, quia nos nec navigia habemus nec (0319A)nautas, qui eos comprehendere potuissent, tamen in quantum valuimus, Domino proferimus teste, quia magnum exinde habuimus certamen, cupientes hoc ipsum scelus vetare, qui et naves Graecorum gentis in portu civitatis nostrae Centumcellensium comburi fecimus, et ipsos Graecos in carcere per multa tempora detinuimus; sed a Langobardis, ut praefati sumus, multa familia venundata fuit, dum famis inopia eos constringebat, qui alii ex eisdem Langobardis propria virtute 371 in navigia Graecorum ascendebant, dum nullam habebant spem vivendi.

De sacerdotibus autem nostris, quod vobis falso et contra Deum et animam eorum suggerere ausi sunt, mentita est iniquitas sibi, et nulla est Domino annuente in nostris sacerdotibus pollutio, (0319B)nec talia credere debet vestra sublimitas. Dum vero, Domino cooperante, per intercessiones sanctae semper virginis Mariae dominae nostrae et beati Petri apostolorum principis, in vinculo charitatis atque dilectionis nos annectere dignatus est, nunc vero quaerunt aemuli nostri, qui semper zizania seminaverunt, aliquam, illis Deo contrario, inter partes malitiam seminare. Sed Domino auxiliante, per intercessiones beati Petri apostoli praevalere minime habebunt, quia nos cum Domini virtute talem in vestro regali culmine habemus fiduciam, dicit enim Psalmista (Psal. XI): Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam maliloquam [magniloquam ], qui talia nobis inaudita mala suggerunt et crimina in nostris sacerdotibus ponunt. Deus autem noster (0320A)suae protectionis dextera vos conservare dignetur ad exaltationem sanctae Dei Romanae Ecclesiae. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXV. 372 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de Mauricio episcopo, quod Histrienses ei oculos eruissent .( An. Dom. 778, Cod. Car. LVII, chron. 64.) ARGUMENTUM.--Mauricium episcopum in territorio Histriensi a Graecis ibidem morantibus excaecatum esse, quasi Carolo id territorium tradere meditaretur. Se eum misisse ad Marcarium ducem Forojuliensem, cui orat ut mandet excaecati episcopi restitutionem, tanquam Carolo et sanctae sedi fidelis, qui ad colligendas inibi pensiones sancti (0320B)Petri ab eodem Carolo erat destinatus.

Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum, atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Credimus, quod jam ad vestrae a Deo protectae excellentiae aures pervenit de episcopo Mauricio Histriensi, qualiter, dum eum fidelem beati Petri et nostrum cognovissent, nefandissimi Graeci qui in praedicto ibidem territorio residebant Histriensi, et dum per vestram excellentiam dispositus fuit praenominatus Mauricius episcopus, ut pensiones beati Petri quae in superius nominato territorio exigeret et eas nobis dirigere deberet, zelo ducti tam praedicti Graeci quamque ipsi Histrienses, ejus 373 oculos eruerint, proponentes ei ut quasi ipsum (0321A)territorium Histriense vestrae sublimi excellentiae tradere debuisset.

Propterea petimus a Deo protectam excellentiam vestram, amantissime fili et magne rex, ut jubeas dirigere Marcario duci praecipiendum, ut jam fatum Mauricium episcopum, qui in visione vestrae excellentiae praesentatus est, ut eum in suo episcopio reverti faciatis pro vestrae animae mercede, eo quod ipse jam dictus episcopus ad nos properavit, et nos eum iterum direximus ad Marcarium ducem Forojuliensem, ut qualiter a vobis fuerit dispositus, ita peragere debeat. Et hoc petimus excellentiam vestram ut per vestrum congruum dispositum ipsa [ Lamb., Gent., ipse] apprehendatur, prout salus populi qui ibidem commoratur proveniat. Incolumem (0321B)excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXVI. 374 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur quod Neapolitani cum Graecis civitatem Terracinensem invasissent .( An. Dom. 780, Cod. Car. LXIV, chron. 65.) ARGUMENTUM.--Graecos et Beneventanos consilio Arichis Benev. ducis invasisse Terracinam, quam ipse acquisierat sanctae sedi. Orat ut Wulfuinum jubeat Romae adesse, Kalendis Aug. cum Tuscanis, Spoletanis, ac Beneventanis pro Terracina recipienda, expugnandisque Cajetano Castro et Neapoli. Antea convenisse sibi cum Petro Neapolitanorum misso ut quindecim sibi obsides nobiles darentur, quos una cum Terracina redderet, si (0322A)per eorum patricium Siciliae Patrimonium sancti Petri recuperare licuisset; Arichim obstitisse, ne darentur obsides, quia Desiderii filium praestolabatur ex Graecia, cum eo rem gesturus contra Carolum et sanctam sedem.

Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum, atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Nullum plus credimus victoriosissimae regalis excellentiae vestrae uti praesidium, quam quod erga beatum Petrum apostolorum principem, et pro ejus sanctae Ecclesiae exaltatione, sicut coepistis, usque in finem decertari, quatenus salutantes triumphatorissimae erga vos benivolentiae vestrae per hos nostros affatus enucleatius vobis de partibus istis insinuamus, qualiter nefandissimi Neapolitani et Deo (0322B)odibiles Graeci, praebente malignum consilium Arighis duce Beneventano, subito venientes Terracinensem 375 civitatem, quam servitio beati Petri apostolorum principis, et vestro atque nostro antea subjugavimus, nunc autem invalido consilio, iterum ipsi jam fati nefandissimi Neapolitani, cum perversis Graecis invasi sunt. Nos quidem sine vestro consilio nullatenus ibidem dirigere voluimus. Sed poscimus vestram a Deo promotam regalem excellentiam, ut sicut solita est, pro amore beati Petri clavigeri regni coelorum, disponere debeat, et celeriter nobis Wulfrinum dirigere, ut hic apud nos Kalendis Augusti paratus esse festinet, atque talem eidem mandationem facere jubeatis, ut cum omnibus Tuscanis seu (0323A)Spoletanis, atque cum ipsis nefandissimis Beneventanis in servitio vestro pariterque nostro ad recolligendam ipsam civitatem Terracinensem adveniant, simulque Domino annuente ad expugnandum Cajetam, seu Neapolim, nostrum recolligentes patrimonium quod ibidem in territorio Neapolitano ponitur, occurrant; ut eos in omnibus subjugantes, sub vestra atque nostra sint ditione.

376 Placitum quidem cum ipsi fallaces Neapolitani ( Grets., ipsis fallacibus Neapolitanis) per missum eorum nomine Petrum in festum sanctum Paschae habuimus, patrimonium nos beati Petri apostoli qui ibidem in Neapoli ponitur exquirentes, et in vestro servitio eos subjugare desiderantes, ut quindecim obsides ex nobilissimis eorum filiis nobis dantes, ipsam (0323B)civitatem Terracinensem illi colligerent, sub ea videlicet ratione, ut issent ad patricium eorum in Sicilia, et si nostrum patrimonium reddere voluissent, ipsam civitatem et obsides reciperent. Sed nos sine vestro consilio neque obsides neque ipsam civitatem reddere habuimus, eo quod pro vestro servitio ipsos obsides apprehendere cupiebamus, quia eorum malignum consilium aliud non est, nisi una cum infidelissimo Arighi ( Grets., Arichi) duce Beneventano tractantes, et quotidie missos nefandissimi patricii Siciliae ipso Arighi suscipiente, impedimentum jam fatus Arighis solus fecit, ut minime nos obsides a jam dictis Neapolitanis reciperemus; quia quotidie ad istam perditionem filium nefandissimi Desiderii dudum (0324A)nec dicendi regis Langobardorum expectat, ut una cum ipso pro vobis nos expugnent. Sed hoc petimus vestram a Deo promotam excellentiam, ut nulla qualisvis persona vobis pro hoc impedere ( Lamb., impedire) valeat, pro amore beati Petri et nostro, quia nullo modo 377 potest eos sinere, ut vobiscum pariter ab illis derideamur, quia nostra virtus atque gloria una cum beato Petro apostolorum principe vos estis. Nos quidem pro nihilo deputamus ( Lamb., reputamus) ipsam civitatem Terracinensem, sed ut non per illum ( Id., illam) vitium incurrat, ut infideles Beneventani sicut desiderant locum invenientes, a vestra subtrahantur fide; idcirco ista vobis insinuantes dirigimus, ut per vestrum adminiculum, sicut fati sumus, Ecclesia protectoris vestri (0324B)beati Petri apostoli exaltata, laus vestra atque victoria in universo mundo sonetur, et in perpetuum una cum excellentissima filia nostra regina, atque praecellentissimis vestris suboles, cum sanctis omnibus regnare mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXVII. 378 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de camerado vel trabibus seu lignamine, quod necesse erat ad ipsam ecclesiam sancti Petri faciendum, et de corpore sancto quod Fulgatus [Fulradus] petiit .( An. Dom. 780, Cod. Car. LXI, chron. 66.) ARGUMENTUM.--Adone diacono misso regio adveniente (0325A)se audivisse de constanti ejus voluntate erga sanctam sedem. Petit quantocius advehi Romam condicta ligna e Spoleti partibus pro reficiendo tectorio arcuato in basilica sancti Petri, apta enim non reperiebantur in ditione ecclesiastica. Adonem ipsum cum Fulrado abbate olim venientem petiisse corpus sanctum; se ab iis movendis territum visione quadam; suum praedecessorem Paulum concessisse Aciulpho presbytero corpus sancti Candidi quod erat apud Wilcharium archiep., idque illi se concedere. De Neapolitanorum congressibus cum Graecis et Beneventanis, de quibus antea scripserat, se cum Adone communicasse quae coram referret.

Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum et Langobardorum, atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Directus a vestigio regalis excellentiae vestrae Ado (0325B)[Addo], Deo amabilis diaconus, noster vesterque fidelis, multa nobis consueta, quae erga nos et beatum Petrum apostolorum principem geritis, retulit. Quatenus omnipotenti Deo et ejusdem apostolo gratias egimus, indesinenter orantes pro vestra sospitate atque 379 ampla victoria. Porro, dilectissime atque excellentissime fili, sicut direxistis nobis nostram (0326A)petitionem adimpleri pro trabibus ad restaurationem sanctae Ecclesiae, poscimus vestram a Deo promotam excellentiam, ut Kalendis Augusti, hic ad limina beati Petri fautoris vestri, si fieri potest, paratae inveniantur, ut exinde sempiterna memoria vestra et hic et in futuro permaneat. De camarado autem, quod est ypochartosa [ Lamb., hypochartosis], ad renovandam in basilica beati Petri apostoli nutritoris vestri, prius nobis unum dirigite magistrum, qui considerare debeat ipsum lignamen, quod ibidem necesse fuerit, ut sicut antiquitus fuit, ita valeat renovari, et tunc per vestrae regalis praecellentiae jussionem dirigatur ipse magister in partibus Spoleti, et demandationem [ Fors. de mandatione] ibidem de ipso faciat lignamine, quod in praedicto ypochartosin, (0326B)hoc est camarado, necesse fuerit, quia in nostris finibus tale lignamen 380 minime reperitur et pro hoc sanctissimus frater noster Wulcharius archiepiscopus nunc minime fatigetur venire, dum ipsum lignamen per semetipsum siccetur, quia dum viride est non audemus exinde opera qualiacunque facere.

(0327A)Praefatus autem Addo Deo amabilis diaconus, olim dum cum fratre nostro Fulrado, Deo amabili, religioso abbate et presbytero, huc venisset, petiit nos ut ei corpus sanctum tribueremus, sed nos, sicut jam dudum vobis direximus, per revelationem 381 territi, nullo modo audemus ex ipsis sanctorum corporibus amplius quid exagitare, sed si vestra voluntas fuerit in corpore beati Candidi martyris, quod apud Wulcharium fratrem nostrum archiepiscopum rejacet, si mutatum non est; sed ipsum est, quod sanctae recordationis praedecessor noster domnus Paulus papa concesserat dudum Aciulfo presbytero, una vobiscum ipsum illi concedimus sanctum corpus, quia per concilium et fide dignas personas testimonium reddentes, ejus locum atque Ecclesiam (0327B)reperimus, unde a jam fato domno Paulo papa ipsum sanctum corpus apud jam dictum Aciulfum presbyterum concessum est.

De partibus autem Neapolitanis, sicut cum nefandissimis Graecis seu Beneventanis conciliant ( Lamb., Gent., Grets., consiliant), qualiter vobis insinuantes 382 per nostras apostolicas syllabas direximus (0328A), omnia minutius in ore posuimus fidelissimi vestri missi, scilicet Addoni diacono, quod vobis enucleatius simulque per ordinem enarrare debeat, ut sicut semper et nunc per vestram a Deo confirmatam regalem potentiam, sancta Ecclesia exaltata triumphet ( Lamb. add. et vos) in ampliato honore, una cum spiritale filia nostra regina, seu praecellentissima vestra prole, a terreno regno fulgentes in perpetuum cum sanctis omnibus regnare mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXVIII. 383 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones pro exaltatione sanctae Dei Ecclesiae, et de territorio Savinensi, quemadmodum praedictus rex sancto Petro pollicitus fuerat, quod in integro contradere juberet .( An. Dom. 781, Cod. Car. LXIX, chron. 67.) (0328B) ARGUMENTUM.--Cum Carolus, mense Aprili, dum Romae erat, territorium Sabinense concessisset (0329A)sanctae sedi, pontifex mittit suos legatos Agathonem diaconum ac Theodorum consulem et ducem nepotem suum, qui ejus territorii possessionem petant. Victorias hucusque ab eo relatas divo Petro ascribendas esse, cui quae territoria et civitates largitus erat, grata oblatio fuerat summo Deo, per quem vicerat, regnumque ejus, ac regia familia in universo terrarum orbe celebris effecta erat.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Beatus David rex et propheta, Spiritu sancto repletus, pro futuri regni vestri erga beati Petri apostolorum principis sanctam Ecclesiam benivolentia dignaque solatia ac splendidissima rutilantia (0329B)orans, canit et dicit (Ps. LXVII): Manda, Domine, virtutem tuam, confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo, quod est in Jerusalem; tibi offerunt reges munera. Ex quibus muneribus ditata spiritalis mater vestra sancta catholica et apostolica Romana Ecclesia, per vestra a Deo 384 protecta laboriosa certamina, relevata exsultat, a templo sancto beati Petri fautoris vestri. Confirma hoc, Deus, quod operatus es [Lamb., confirmat. . . . operatus est] in nobis, crebro orantibus in vobis triumphum, et mandat quotidie virtutem suam per beatum Petrum apostolorum principem, vobis subjiciens omnes barbaras nationes, dilatans atque amplius exaltans in toto orbe terrarum vestrum splendidissimum regnum; et quoniam non valet linguae (0329C)nostrae ferculum ut dignum est de vestro praecelso mihique dulcissimo amore explicare, apostolica voce proclamamus dicentes (Hebr. I): Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis, per unigeniti sui magnificae operationis virtutem ostendit magnalia in orbe terrarum, donans vobis per beatum Petrum (0330A)clavigerum regni coelorum, victorias, quas [ Grets., quibus], dextera Dei cooperante et protegente, multis documentis de vestris allatis muneribus, Ecclesia beati Petri enituit, tam de civitatibus quam de diversis territoriis sub integritate eidem Dei apostolo a vobis offertis [ Id., oblatis], et ideo poscentes vestram a Deo promotam regalem clementiam petimus, ut sicut a vestra praerectissima excellentia beato Petro nutritori vestro, pro luminariorum concinnationibus, atque alimoniis pauperum, Savinense territorium sub integritate concessum est, ita id tradere integrum eidem Dei apostolo, praesidiante vestro praecellentissimo annisu, dignemini. Quidquid enim regni coelorum janitori beato Petro apostolo affertis, in sempiterna memoria pro (0330B)vobis simulque et praecellentissima filia nostra et spiritali commatre 385 domna regina, et pro vestris nobilissimis atque excellentissimis natis, nec non et pro omni Christo dilecta genealogia vestra, sacrificium purissimum atque holocaustum divinae suavitatis odore fragrante in ara vestri pectoris ejus invisibili majestati mactatis, et pro tam magna vobis concessa a Deo super omnes reges per beatum Petrum gratia, nullus sit de adversariis qui vestro mellifluo cordi suadere valeat, ab amore beati Petri apostoli protectoris vestri seu a nostra dilectione, quam usque optantes permanemus [ Lamb., add. recedere], ut non deficiat laus vestra per totum orbem terrarum de ore hominum victorias vobis a Deo concessas praedicantium ac diffamantium.

(0330C)Magnopere [ Lamb., Gent., Opere] enim direximus, vestrae regali potentiae fidelissimos missos nostros, videlicet dilectissimum filium nostrum Agathonem diaconum, seu Theodorum eminentissimum consulem et ducem, nostrumque nepotem, qui vice nostra vobis enucleatius sicut ejus in ore posuimus (0331A)poscentes suggerant; quos petimus pro amore beati Petri apostoli, benigne cum nimio amore eos suscipere, et illis pro causis beati Petri principis apostolorum vestrae a Deo protectae regali potentiae suggerentibus, dignemini obaudire preces, ut dum a vobis remeaverint et nobis vestram renuntiaverint prosperitatem, referentes simul de causis ejusdem Dei apostoli effectum, et noster pro hoc relevatus fuerit animus, digne valeamus cum propheta psallentes orare (Ps. XIX): Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te. Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam quam coepit perficiat, atque vitam vestram, una cum praecellentissima filia nostra et spiritali commatre domna regina, vestraque nobilissima prole, et hic (0331B)per multorum annorum circula extendat, simul gubernacula annuat 386 in ampliori culmine victoriis perfrui, et post longa tempora senioque profecto [ Grets., provecto], in coelestis vos patriae congregationem recipiat, ut ibidem sine fide regnare mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXIX. ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de territorio Savinense, qualiter Itherius et Maginarius missi domni regis ipsum territorium in integro partibus sancti Petri reddere voluerunt, sed propter iniquos homines minime potuerunt .( An. Dom. 782, Cod. Car. LXVIII, chron. 68.) (0331C) ARGUMENTUM.--Ut Sabinense territorium traderetur possidendum sanctae sedi, venerunt missi regii Itherius abbas et Maginarius capellanus, qui una cum pontificiis continuo in id territorium profecti sunt. At variis ex causis quas, ut ait Adrianus, referent iidem missi, rem integram relinquere debuerunt. Quare orat pontifex, ut cum Stephano (0332A)Saccellario misso suo alterutrum ex iis remittat, qui fines constituat inter partes et possessionem antiqui patrimonii tradat sanctae sedi.

Domno excellentissimo filio, nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Ad referendum praecellentissimae regalis potentiae vestrae beneficiis gratias, mens humana, ut reor, fari non potest de tantis laboriosis certaminibus quae erga fautorem vestrum beatum Petrum apostolorum principem et nos geritis, 387 quotidie bonitas suffragia, quatenus ab ipso Dei apostolo dignam retributionem, et hic et in futuro vestra protectissima excellentia procul dubio credat habere.

Euntes autem apud Savinense territorium nostri (0332B)vestrique fidelissimi missi, videlicet filius noster Itherius venerabilis abbas, seu Maginarius religiosus capellanus, sicut per vestrum bonum dispositum, voluerunt nobis contradere in integro jam fato Savinense territorium, et minime potuerunt, mittentes varias occasiones perversi et iniqui homines, tamen et ipsi jam fati fidelissimi missi omnia vobis subtiliter vice nostra referre possunt. Quapropter vestrae a Deo protectae regali potentiae reverendissimum missum nostrum Stephanum, dudum sacellarium, direximus suggerendum, ut pro mercede animae vestrae, sicut coepistis, ita in integro jam fato territorio [ Lamb., fatum territorium] Savinense beato Petro regni coelorum clavigero contradere jubeatis, ut ipse Dei apostolus pro vestra a Deo promota regali (0332C)praecellentia praecipue suffragans, cum sanctis omnibus regnare mereamini; quatenus pro ejusdem Dei apostoli amore et mercedis animae vestrae, unum e duobus jam fatis missis cum praefato Stephano misso nostro nobis 388 dirigere jubeatis, ut sicut exantiquitus fuit et in veritate jam fati vestri fideles missi satisfacti sunt, in integro nobis contradere (0333A)praecipiatis, et signa, inter partes constituentes ut sine qualibet contentione aut controversia maneamus, ut opinatissima vestra memoria pro hoc in coelestibus regnis maneat ampliata. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXX. 389 ITEM EPISTOLA ADRIANI PAPAE, AD EGILAM EPISCOPUM IN PARTIBUS SPANIAE MISSA, Pro fide orthodoxa tenenda, et pro jejunio VI feria et sabbato celebrando.( An. Dom. 782, Cod. Car. XCV, chron. 69.) ARGUMENTUM.--Aegilae episcopo Hispano rectam fidem servare cupienti, catholicam Romanam Patrum auctoritate comprobatam litteris valde prolixis se emisisse ait. Quas cum minime ad eum pervenisse comperiat, cumque Carolus per Petrum (0333B)Ticinensem episcopum flagitarit ut Aegilae amico suo iterum mittantur, se earum exemplum ex archivo eductum ad illum tradere missis suis Bellerephonso et Joanni. Multa eum monet ut ab haereticis sibi caveat. De jejunio fer. VI et Sabbati agit.

Adrianus episcopus servus servorum Dei dilectissimo Egilae episcopo. Dudum praecipua gnaraque dilectio tua ad sedem apostolicam, quae est caput totius [ Lamb. add. mundi et omnium Dei] Dei Ecclesiarum, directos affatus, secundum vibrantissimam fidem quam erga beatum Petrum apostolorum principem et nos ex intimo gerit corde, cum nimio amore suscepimus, ad ea quae ejus poposcit solertia, ex divino fonte oriri nitidius ac saluberrime sanctae nostrae catholicae et apostolicae Ecclesiae [ Grets. add. vetusto] (0333C)olitano ritu, orthodoxae fidei exarantes, imo sanctorum Patrum venerandam institutionem sine macula speculantes, per earum tunc transvectores 390 tuae emisimus almitati; et quoniam, ut fertur, nequaquam ipsi apostolici ad te profecti sunt apices, nostris (0334A)eos habentes registris exaratos, infra rescribentes per harum gerulos, scilicet Bellerefonsum seu Johannem clericum direximus denuo sicut nobis per fidelissimum missum suum, videlicet reverentissimum et sanctissimum Petrum Ticinensis ecclesiae episcopum, praecellentissimus ac praefulgidus filius, et spiritalis compater noster domnus Carolus rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum, pro tua insigni dilectione poscendum emisit, et per ejus regale adminiculum tuis faventes votis adimplere prorsus studuimus. Illos vero procaces ac haereticos homines, qui tuam subvertere nituntur orthodoxam fidem, et undique te coartantes, angustias et varias tempestates seminant, apostolico indutus praecepto simulque apostolicis imbutus disciplinis, seu (0334B)saluberrimis orthodoxae fidei sanctorum Patrum repletus institutis, eos qui tuas noluerint amplecti rectae fidei praedicationes, post unam et secundam admonitionem seu increpationem, tanquam ethnicos et publicanos deputans, habeto pro nihilo eorum infrunitas insidias, propheta testante, qui ait (Ezech. III): Si autem annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia, ipse quidem in impietate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti; quatenus oportet te, vas [ Lamb., vasis] electionis, beati Pauli apostoli imitari praecepta ac vestigia sequi (II Thess. III): 391 Subtrahere te ab omni fratre ambulante inordinate. Et constans esto (Rom. VIII): Quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Potius nempe si doctrinam sanctae catholicae (0334C)et apostolicae Romanae Ecclesiae secutus fueris, non timebis mala, quia fortissimus auctor ac ejus fundator beatus Petrus claviger regni coelorum, tecum est usque in finem, Domino pollicente (Matth. ult.): Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem (0335A)saeculi. Nulla quippe hebetudo atque quaelibet ambiguitas ascendat in suavissimam sacramque mentem tuam, eo quod (Matth. V), Qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et iterum (Heb. XI): Sancti per fidem vicerunt regna.

Porro in ipsis referebatur apicibus tuis, qualiter vobis nimis intentio est de sexta feria et Sabbato, quod istos duos dies dicimus jejunio mancipandos. Nequaquam haereticorum hominum ignaviam, atque impiam perversamque amentiam inanesque ac mendaces sequere fabulas, sed magis doctorum nostrorum, sanctorum Patrum, sicut nobis intimant, videlicet beati Sylvestri, atque Innocentii papae, pariterque almi Hieronymi, seu Isidori, divinos sermones (0335B)annecte, et ex nostra apostolica olitana regula, Sabbato jejunare, firmiter atque procul dubio tenens tua non desinat sanctitas; si enim a regia non vis discedere via, praedictorum 392 sanctorum Patrum censuram non deseras, et beati Augustini opuscula legere non praetermittas, ubi egregium praedicatorem atque doctorem suum sanctum Ambrosium meminit pro jejunio sabbati sanctam catholicam et apostolicam nostram Romanam nimis laudasse Ecclesiam, et quia, gerente Spiritu sancto, nullis tentationibus superari tuam almitatem conjicimus, (0336A)eas quas superius polliciti sumus, liquida exarationis pagina instituemus series.

LXXI. 393 ITEM EPISTOLA ADRIANI PAPAE, AD EGILAM EPISCOPUM, SEU JOANNEM PRESBYTERUM, De eorum sacratione, vel constantia in partibus Spaniae praedicandum, et de paschali festivitate, et de praedestinatione hominis, sive ad bonum, sive ad malum, et de coinquinatione eorum tam in escis quamque in potu, seu et de diversis erroribus, et de eorum pseudosacerdotibus, qui vivente viro sortiuntur uxores, et de libertate arbitrii, vel multis aliis capitulis in partibus illis contra fidem catholicam ortis .( An. Dom. 782, Cod. Car. XCVI, chron. 70.) ARGUMENTUM.--Exemplum litterarum quae fuerant directae Aegilae episcopo et Joanni presbytero in Hispaniam ad praedicandum euntibus. In iis errores (0336B)plures haereticorum exagitantur. Feliciana haeresis siletur, quia nondum eruperat. Nicaena constitutio de die Paschatis conciliorum et decretorum pontificum auctoritate firmatur contra Hispanorum errores. De praedestinatione, gratia, et libero arbitrio iidem male sentientes, pluribusque aliis erroribus irretiti arguuntur. Eos errores cum Priscilliana haeresi jam exstinctos fuisse; sedulo cavendum ne jampridem damnati reviviscant.

Adrianus episcopus servus servorum Dei dilectissimo nobis Egilae episcopo seu Joanni presbytero.

Audientes orthodoxam vestrae dilectionis in Christo constantiam, atque ita vos antiquae fidei communionisque (0337A)sinceris traditionibus inhaerentes, 394 ut mentem Christianae deditam veritati, nullatenus inficerent praevaricatorum vicina contagia, magnificavimus Dominum charitatemque vestram indesinenter laudavimus, quatenus per earum latores, videlicet Saranum diaconum et Victorinum clericum, suscipientes vestrae dilectionis affatus, enucleatius eos reserantes liquido informati sumus; et quoniam pro sedis apostolicae principatu, cujus sollicitudo delegata divinitus cunctis debetur Ecclesiis, quam laudabiliter fidei veritatem noveritis et quam sollicite Dominico gregi devotionem officii pastoralis impendatis, frater noster Wulcharius archiepiscopus provinciae Galliarum, cui et licentiam dedimus de vestris ordinationibus atque auctoritatem dirigere, vos pro orthodoxae (0337B)fidei sanctaeque catholicae Ecclesiae praedicatione, in partibus Spaniensis provinciae pro vobis nobis insinuavit, magnisque gaudiis triumphamus, cum ubique terrarum Dominum Sabbaoth semen purae confessionis reliquisse 395 cognoscimus quod non in petrosa deveniens, aestu tentationis exaruit, nec viae proximum cecidit vagantibus inimicis expositum, nec in spinis irruit suffocandum, sed in bonam terram piae devotionis vestra coelesti satione dispersum in tricesimum et sexagesimum fructum centenariumque proficit; perfectionem scilicet (0338A)frumenti Dominici mystica locutione designans.

Quapropter exsultantibus animis confidentius incitamus, ut ab omni pestis incursu pectora vestra sapienter intemerata servetis, quoniam Qui perseveraverit [Lamb., Gent., usque] in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV): Dominus prope est, nihil solliciti sitis (Phil. IV): siquidem major est qui in nobis est quam qui in hoc mundo, regnumque Domini intra nos esse Scriptura testante sit certum. Quamvis ergo magna locorum intervalla nos dividant, si in unitate fidei nostrae perseveraveritis, vobiscum sumus; tantum ut sit auxiliante Domino constantia perseverans, dicente Apostolo (Philipp. I): Vobis enim datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro ipso patiamini. (0338B)Ad quam fortitudinem sanctarum mentium roborandam, dilectionem vestram jam fatus sanctissimus archiepiscopus [ Grets. add. ad] nos illi licentiam cedentes, pro apostolicae fidei amore direxit, quibus merito persistentes integritate ornari usque ad coronam bravii exoptare non dubitamini.

Ferebatur siquidem in ipsis vestris apicibus quod multi in partibus illis in insipientiam atque cordis dementiam devoluti, nostrae relationis atque admonitionis seriem, secundum venerandi Nicaeni concilii institutionem de paschali festivitate editam, contemnere (0339A)396 audent. Quod si plenilunium, quarto decimo scilicet die lunae, sanctum Pascha minime sit celebratum, sed praetermisso eodem quintodecimo die, in alio sequentis septimanae Dominico, quod est vicesimo secundo lunae die, paschalis festi gaudia pronuntiantur celebranda. Quod si interius mente perpenditur magni ac venerandi Nicaeni concilii trecentorum decem et octo sanctorum Patrum simul convenientium promulgata Paschalium festivitatum ratio, procul dubio omnis error omnisque ambiguitas ab haesitantium cordibus auferetur; sed dum plerique propria commenta, ut acuti, perspicaces et mundanae scientiae gnari, spiritalis vero eruditionis ignari, vendicare desudant, olitanam Patrum traditionem desidiosa ignavia praetereunt, et vera mendacio obumbrare (0339B)inhiant.

In eodem quippe magno Nicaeno concilio decennovennali cyclo Patrum confirmato sententia, ita inter caetera ibidem fertur promulgatum: quod non amplius quam usque ad vicesimam primam lunae diem hujus sacrae festivitatis solemnia dilatentur. Quam Paschae rationem et Antiochenum demum venerandum 397 corroborans concilium, inter reliqua, ita inibi, in primo scilicet capitulo, constat exaratum: « Omnes qui ausi fuerint dissolvere definitionem sancti et magni Nicaeni concilii, congregati sub praesentia piissimi et venerandissimi principis Constantini, de salutifera sancti Paschae solemnitate, excommunicandos (0340A)et ab Ecclesia esse abjiciendos censemus; » etsi tamen contentiosius adversa ea quae bene sunt statuta perstiterunt, atrocioribus porro [ Lamb., fore] summissuros interdictionibus censuerunt. Nam et beatissimus Dionysius ea quam de ratione Paschae promit epistola, ita ait: « A duodecimo Kalendarum Aprilium die cunctorum Orientalium sententia, aequinoctii cursus vernalis consequatur, decreverunt maxime Aegyptiorum peritiam, qui, ut hujus calculationis gnari doctique sunt, inquirendam specialiter adnotatur, in quo etiamsi luna quartadecima celebrandum Pascha, sancta synodus Nicaena sine ambiguitate firmavit. »

Attendite, dilectissimi nobis, et illud quod beatus Proterius Alexandrinae ecclesiae praesul, praedecessori (0340B)nostro beatissimo Leoni papae, ob piae memoriae Marciani principis jussum, direxit; post plurima enim ita ait: « Olim quippe Dominus 398 per Moysen [ Lamb. add. tempus paschale] significans dicit (Exod. XII): Mensis iste vobis initium mensium, primus erit in mensibus anni; et facies Pascha Domino Deo tuo, quarta decima die mensis primi. » Et post pauca subjunxit dicens: « Si quando in die Dominico quarta decima luna reperta, in sequenti septimana est dilatanda festivitas, sicut et veteres Patres nostri fecerunt, quartasdecimas lunas occurrentes in aliam Dominicam transferentes. »

Unde constat, dilectissimi, non amplius hujus venerandae (0341A)festivitatis solemnitatem differri [ Lamb. add. fas esse] quam usque in vicesimam primam lunae diem, jure [ Lamb., Gent., rite] observantes hebdomadae dierum numerum, dum solaris cursus a lunae cursu omnino discordat; quoniam in sex quidem diebus creator omnium Dominus aethereum firmamentum omnemque ejus ornatum, rutilantia aequoris, atque telluris gignentia, ac elementorum materiam, et cunctorum reptilium animantia patravit, et postrema e limo hominem finxit feria, et in septimo die requievit ab omni opere quod patrarat. His nempe septem diebus a quarto decimo lunae 399 die, quod est plenilunium, si Dominica tamen occurrerit quae est prima et sancta dies, pro eo quod non oportet in ea jejunare, intermissis in alia Dominica (0341B)quae est sancta et prima dies vicesimaprima luna, rationis ordo exigit a Christianis sanctum Pascha celebrandum; nam si in sabbato quartadecima luna advenerit, non est intermittenda subsequens Dominica, quintadecima videlicet lunae dies, venerantes eamdem Dominicam, quae est prima sabbatorum dies, in qua lux, jubente Deo, in ipso mundi exordio prodiit, in qua et vera lux Salvator noster ab inferis carne resurrexit. Nam si octo dies a XIV lunae die, quando jejunium solvitur, intermittuntur, ut in XXII die lunae paschalis festivitas dilatetur, ergo jam non septimana, id est hebdomada, sed ogdoada, ut stolidi quique et vecordes definiunt [ Lamb., profanizant], dicenda atque observanda est. Intuendum quippe et illud ratio suadet, quod septem hebdomadae (0341C)et non octo intermittuntur a Paschali festivitate usque ad sanctam Pentecostem, in qua Paraclitum (0342A)Spiritum a Patre redemptor noster, Dei vivi Filius, post gloriosam resurrectionem suam sanctis suis apostolis misit; pro quo regia gradimur via, et non declinabimus penitus per tortuosum et dumis ac tribulis repletum callem; pergant per eam hi qui cupiunt nova figmenta et scelerum monumenta componere, ut merito spinae et tribuli generentur eis.

Jam quidem dudum decessores et praedecessores nostri sancti pontifices, pro hac quaestione simulque haeresi illis compatribus [ Grets., compartibus] monitorium atque adhortationem dirigentes, congruis 400 epistolis beati Cyrilli, atque Theophili, nec non et aliorum sanctorum Patrum, quas dinumerare longum est, promulgantes docuerunt, quas vestrae dilectioni gnaras esse dubium non est; pro quo non silemus, (0342B)charissimi, impensius commonere ut a falsis fratribus caveatis, et in eo modo quo sancta nostra Romana Ecclesia, caput omnium Ecclesiarum Dei, Paschalem celebrat solemnitatem, et vos procul dubio celebrare studeatis ut sicut pares nos Christianorum fidei religio efficit, aequales nimirum in festivitatibus efficiat.

Insinuavit dilectio vestra et hoc quod quidam pollicentes [ Lamb., polluentes], atque in errore perseverantes praedicant, ut qui non ederit pecudum aut suillum sanguinem et suffocatum, rudis est aut ineruditus; nos quidem apostolicis praeceptis imbuti atque eruditi, confirmantes praedicamus, quod si quis pecudum aut suillum sanguinem vel suffocatum manducaverit, non solum eruditionis totius alienus, sed ipsius quoque intelligentiae communis prorsus (0342C)extraneus, sub anathematis vinculo obligatus, in laqueos incidat diaboli.

(0343A)401 Illud autem, quod alii ex ipsis dicunt, quod praedestinatio ad vitam, sive ad mortem, in Dei sit potestate [ Lamb. add. et non nostra; isti dicunt: Ut quid conamur vivere, quod in Dei est potestate?]; alii iterum dicunt: Ut quid rogamus Deum, ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate, quasi libertate arbitrii? Revera enim nullam rationem reddere vel accipere valent, ignorantes beati Fulgentii episcopi ad Eugippium presbyterum contra sermones cujusdam Pelagiani opuscula directa, quibus infra multa idem pater docens haec verba subjungit: « Illi autem, dum pro se gratiam solum reprehensibiliter intromittunt, in se damnabiliter calcaverunt, qui alios ad vitam, alios ad mortem asserunt destinatos, adverte quibus se impietatis nexibus ligant. Si ad (0343B)bonum praedestinatus sum, contra malum resistere necesse mihi non erit; si vero ad malum natus, bonum mihi exercere nihil proderit. Ac sic in utraque parte intercluso appetitu laudis et gloriae, unus securitate, alius desperatione torpescit, ac per haec otiabitur omnis justitiae exercitatio, oratio cessabit, languebit operatio. Sed non ita est, quin potius incessanter oremus, quia ipse Dominus dicit: Sine intermissione orate, ne intretis in tentationem. Nihilominus contra omne peccatum non solum oratione, sed etiam labore luctemur, quia ipse Dominus praesenti lectione testatus est, quia unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.

« Haec verba quibus auctor sermonis illius veritatem praedestinationis nititur oppugnare, inconsiderate (0343C)atque indiscrete prolata, Deo nos adjuvante, monstramus, etc. »

402 Et post caetera: « Opera ergo misericordiae ac justitiae suae praeparavit Deus in aeternitate incommutabilitatis suae, et sicut futurorum operum suorum nunquam fuit ignarus, sic in eorumdem operum praeparatione nunquam improvidus; praeparavit ergo justificandis hominibus merita; praeparavit iisdem glorificandis et praemia, malis vero non praeparavit voluntates malas aut opera mala, sed praeparavit eis justa et aeterna supplicia; haec est aeterna (0344A)praedestinatio futurorum operum Dei, quam sicut nobis apostolica doctrina semper insinuari cognoscimus, sic etiam fiducialiter praedicamus: beatus enim Paulus, praedestinationem eorum quos Dominus gratis salvat et evidenter et frequenter insinuat; ipse enim dicit de Deo: Nam quos praescivit et praedestinavit, conformes fieri imaginis filii ejus, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII); et post: Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. Non utique alios, sed quos praedestinavit hos vocavit, hos justificavit [ Lamb., Gent., hos justificavit, hos glorificavit]. Nihil incertum in Dei operibus nutat, quia nihil suae praedestinationis evacuat; praedestinationis igitur suae opera vocatione (0344B)Deus inchoat, glorificatione consummat. Non tamen in omnibus quos vocavit, sed quos secundum propositum vocat; diligentibus enim Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt (Ib., v. 28). »

Item post multa: « Teneatur ergo praedestinationis veritas a fidelibus cunctis, quia quisquis divinum non credit in hac praedestinatione consilium, non perveniet ad gloriosum ejusdem praedestinationis effectum; quisvis autem non est praedestinatus ad gloriam, invenitur sine dubio praescitus ad poenam; quae ideo in Dei nomine praeparatione praedestinata cognoscitur, ut per eam infidelitas atque iniquitas puniatur; propter quod beatus Judas apostolus (Jud. v. 4) quosdam destinatos dicit in judicium, his verbis: (0344C)Subintroierunt enim quidam homines impii, qui olim praescripti et praedestinati erant in hoc judicium Dei nostri. Vigilanter autem in doctrina Spiritus sancti praedestinatos impios non dicit ad peccatum, sed ad judicium, id est non ad impietatem, sed ad punitionem. Non enim praedestinati sunt ad hoc, quod vitiosas impietates admittunt, sed ad illud quod judicio aequitatis divinae recipiunt. Ipsorum enim opus est quod impie faciunt, Dei autem opus est quod juste recipiunt. »

403 Item post caetera: « Proinde quod auctor illius sermonis subsequenter adjunxit dicens: Quin (0345A)potius incessanter oremus, quia ipse Dominus dicit (Matth. XVI): Sine intermissione orate, ne intretis in tentationem; et post: Nihilominus contra omne peccatum, non solum oratione, sed etiam labore luctemur. » Et iterum: « Sic laborantes vocat Dominus dicens (Matth. XI): Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Sed nos a Deo humiliter gratiam poscamus, quam collaborantem jugiter habeamus, per quam nos Deus et in labore custodiat, et ad mercedem peracto labore perducat. »

Porro, dilectissimi, diversa capitula quae nobis innotuistis, id est, quod multi dicentes catholicos se [ Lamb., Gent., esse], communem vitam gerentes cum Judaeis et non baptizatis paganis tam in escis quamque in potu, seu et diversis erroribus, nihil polluisse (0345B)inquiunt; et illud quod inhibitum est, ut nulli liceat jugum ducere cum infidelibus; ipsi enim filias suas cum alio benedicant et sic populo gentili tradentur; et quod sine examinatione praefati presbyteri, ut praesint, ordinantur; et alius quoque immanis invaluit error et perniciosus, ut etiam vivente viro mulieres in connubio sibi sortiantur ipsi pseudosacerdotes, simulque et de libertate arbitrii, et alia multa, sicut fati estis, quae longum est dicere. Quid multis [ Lamb., Gent., multa] vobis haeresum singula scribam? quia olim tempus est, quod Priscilliani dogmatis impleverunt. Quapropter, dilectissimi, oportet vestram industriam solertissime vigilare, et sicut decet Domini sacerdotes, nullos vos canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare. Quae (0345C)enim a nobis res digna servabitur, si Decretalium norma constitutorum, pro aliquorum libito licentia populis permissa frangatur? 404 Unde constat, ut si quis de praedictis capitulis obnoxius reperietur, profecto is regulariter consortio fidelium Dei, ut pote corruptor Patrum traditionum, extorris efficiatur et in aeterna condemnatione inveniatur.

Cavendum ergo dilectioni vestrae est, magnaque diligentia prohibendum, ne per hujusmodi homines exstincta dudum scandala suscitentur, et de exciso olim dogmate aliquid in provincia ejusdem mali germen oriatur, quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae Ecclesiae subolem [ Lamb., sobolem] veneno sui odoris inficiat. Qui correctos se (0346A)videri volunt, ab omni suspicione se purgent, et obediendo vobis probent se esse nostros; quorum si quisquam salubribus praeceptis satisfacere detractaverit, sive ille clericus, sive laicus, ab Ecclesiae societate pellatur, ne perditor animae suae saluti insidietur alienae, et sicut per nos, seu almum archiepiscopum, in praedicatione orthodoxae fidei directi sanctae Romanae Ecclesiae, ob amorem beati Petri principis apostolorum, concordes praedicate, ut sicut unus est pastor noster Christus Dei vivi Filius, omnes simul in uno ejus efficiamur aggregati ovili, et quemadmodum unius capitis sumus membra unum efficiamur corpus in Christo Jesu Domino nostro, promerentes ejus, quam sanctis suis contulit cultoribus qui ejus praecepta custodiunt et ab initio mundi divinae ejus placuerunt (0346B)majestati, desiderabilem promissionem, quam ait (Matth. XXV): Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum vobis praeparatum ab origine mundi.

LXXII. 405 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de fide vel constantia ipsius apostolici erga praedictum regem .( An. Dom. 782, Cod. Car. LVI, chron. 71.)

ARGUMENTUM.--Patrimonii Sabinensis causam ab Itherio et Maginario discussam, jure antiquo sanctae sedis integris testibus comprobato, ei commendat. Rogat ut eosdem missos, sive illorum alterutrum iterum mittat, per quem sancta sedes possessionem ineat antiqui juris; se enim praeter istud nil aliud petere.

Domno excellentissimo filio Carolo, regi Francorum (0346C)et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Recordari vos credimus, excellentissime et a Deo protecte fili et magne rex, quomodo disposuistis vestros prudentissimos ac fidelissimos missos, ut cum nostris pariter missis pergerent ad suscipiendum in integro patrimonium nostrum Ravennense, quod pro vestrae animae mercede et venia delictorum beato Petro protectori vestro concedi jussistis. Dum vero nostri vestrique illuc pergerent missi, inventi sunt ibidem fidelissimi, atque seniores testes annorum plus minus centum qui testificantes super altare, intus ecclesiam sanctae Dei genitricis Mariae, in loco quidem Forobono, coram (0347A)sanctis Evangeliis, in 406 praesentia fidelissimorum ac nobilissimorum vestrorum missorum, scilicet Itherii et Maginarii tantummodo vestri missi, absque praesentia nostrorum missorum, affirmantes dixerunt, quod et ipsi vestri missi vobis suppliciter sicut testes illi jurati patefecerunt referre possunt, quomodo antiquitus ipse beatus Petrus sanctaque nostra Romana Ecclesia idem detinuit patrimonium, et minime ipsum suscepimus in integro patrimonium vel nostris missis contraditum est, sicut isti testes affirmantes, coram sanctis Christi Evangeliis testificantes dixerunt.

Sed petimus te, excellentissime fili et magne rex, atque spiritalis compater, ut vestram apprehendere debeant dexteram, et jurantes dicant ipsi vestri (0347B)nobilissimi, quid de eodem patrimonio Savinensi beati Petri praeviderunt atque cognoverunt; testem enim invoco Deum, quia nullorum fines irrationabiliter appeto, sed sicut ex antiquitus fuit ipsum jam fatum patrimonium 407 et id in integro beato Petro apostolo concessistis, ita suscipere optamus, quatenus petimus vestram praecelsam regalem potentiam, ut pro amore ejusdem Dei apostoli, atque nostro, ipsos jam fatos fidelissimos missos vestros, aut unum ex illis cum alia persona quae vobis placuerit dirigere jubeatis, ut ipsum patrimonium Savinense, sicut coepistis, in integro, justitia annuente, nobis contradatur. Quapropter usque in finem perseverare debeat vestra regalis potentia, sicut idem patrimonium in integro eidem Dei apostolo pro vestrae animae (0347C)mercede concessistis atque tradidistis, ut hic et in futuro, a Domino Deo nostro et ab ipso clavigero (0348A)regni coelorum retributionem boni operis suscipere mereamini, una cum excellentissima filia nostra, domna regina, nostraque spiritali commatre, et vestra nobilissima prole, atque memoriale vestrum in Ecclesia ejusdem Dei apostoli opinatissime in aeternum permaneat. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXXIII. 408 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de sacratione Petri episcopi, seu et [Lamb. om. et] de territorio Savinensi.( An. Dom. 782, Cod. Car. LXXVI, chron. 72.) ARGUMENTUM.--Petrum cum regiis litteris advenientem (0348B)ut a pontifice ordinaretur episcopus, continuo consecrat, ac Romanae consecrationis gratia praeferendum caeteris monet. Chalcedonensis concilii compendium ab eodem allatum, esse apochryphum. Apud sedem apostolicam servari integrum, ejusque breviarium rejici. Se sancti Leonis epistolam mittere, quae ante concilii ejus primam actionem exstat, et qua Leo damnat latrocinalem synodum Ephesinam II, contra Flavianum et Theodosii imperatoris fidem commendat. Eadem occasione anxietatem suam significat possessionem ineundi territorii Sabinensis integri per suos missos, qui causam jam expenderant.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Nectareas mellifluasque regalis excellentiae vestrae per harum transvectorem Petrum reverendissimum (0348C)et sanctissimum fratrem jam et coepiscopum nostrum, suscepimus syllabas, in quibus de ejus ordinatione (0349A)reperientes, illico benignae voluntatis vestrae mandata, sicut soliti sumus, implevimus. Quem petimus pro amore beati Petri apostolorum 409 principis, fautoris vestri, et nostra invicem firma dilectione, in omnibus eum tenentes amplius illum exaltare dignemini. Sic enim decet, ut qui ab apostolica sede ordinatus fuerit, omnibus in honore canonicae institutionis, sicuti mos antiquitus fuit, partibus illis praecellat. Quantam enim fiduciam atque gloriationem in vestra praecelsa regali potentia habemus, lingua ut reor humana fari non potest; quatenus ipse jam fatus Petrus reverentissimus et sanctissimus frater et coepiscopus noster insinuare potest, quanta amoris ferventia cor nostrum in vestra triumphatissima praecellentia die noctuque existit; (0349B)et dum tantam fiduciam de vestra a Deo protecta (0350A)regali excellentia gerentes habemus, nimis exspectabiles sumus, sicut vobis poscentes direximus, de Savinensis territorio, ut ea quae [ Lamb. add. pro] mercede animae 410 vestrae, pariterque spiritalis filiae nostrae atque commatris, nec non vestrae nobilissimae prolis, beato Petro apostolorum principi in integro concessistis, adimplere per fidelissimos missos vestros, qui et causam ex parte examinaverunt, sicut et antiquitus fuit, et contradere nobis jubeatis, uti ab ipso regni coelorum clavigero dignam retributionem hic et in futuro recipere mereamini.

Enimvero praedictus Petrus reverendissimus et sanctissimus frater et coepiscopus noster, obtulit nobis pseudopyctacium a Paulino sicut fatus est pro Theodosio quondam interpretatum, et a vestra (0350B)excellentia nobis directum; habens insuper a scriptione (0351A)[ Grets., ascriptum] breviarium Chalcedonensis concilii a quodam Verecundo episcopo editum, quem in apocryphis reperientes falsidicus invenietur. Sancta vero catholica et apostolica spiritalis 411 mater vestra Romana Ecclesia non breviter sed totum sanctum et venerabile quartum Chalcedonense amplectens prorsus veneratur, et non audet relinquere sanctum et venerabile ejus constitutum, et exsequi a quodam factum breviarium, nullam consonantiam sanctae institutionis habens. Nos quidem pro tanto amore quem erga vestram a Deo institutam regalem potentiam habemus, direximus vobis ex eodem sancto et venerabili concilio ante actionem ejus exemplar epistolae sancti Leonis pontificis ad clerum et nobiles Constantinopolitanos, atque populum (0351B)ejusdem civitatis directae, post actum iniquum et perversum in Efesina [ Lamb., Grets., Ephesina] urbe secundum concilium adversus sanctum et venerabilem Flavianum eumdem Constantinopolitanum episcopum, condemnans impiissimum Dioscorum atque profanum Eutychem, adhortans atque commonens praedictum populum ut in ea fide permaneat in qua Christianissimum principem eorum novit permanere; talis enim almus et venerabilis vir, atque in toto orbe sanctus Leo papa, noster praecessor opinatissimus praedicabilis fuit, ut si aliquid in fide adversus Theodosium imperatorem scandalizatum fuisset, nunquam post actum iniquum et latrociniosum secundo in Efeso factum, ipse praecipuus beatus Pater sanctus Leo haereticos damnans, laudasset (0351C)fidem Theodosii; 412 sed magis pariter (0352A)cum ipsis velut consentaneum eum damnasset.

Nos quidem, sicut fati sumus, apocryphos libros non sequimur, sed eos veneramur et amplectimur quos sancta catholica et apostolica suscepit Ecclesia, in qua fundati una cum filia nostra et spiritali commatre domna regina, atque vestra triumphatissima subole, per multorum annorum curricula regno perfrui dignemini, et cum sanctis omnibus praemia aeterna in vita perpetua habere valeamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXXIV. 413 ITEM EPISTOLA AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones pro exaltatione sanctae Dei Ecclesiae, et de territorio Savinense, qualiter Machinarius [Lamb., Maginarius] fidelissimus ejusdem praecelsi regis, ipsum territorium cum integritate partibus sancti Petri contradere voluit. Sed propter iniquos atque perversos homines minime potuit.( An. Dom. 783, Cod. Car. LXXVIII, chron. 73.) (0352B) ARGUMENTUM.--Maginarium venisse cum regiis litteris amoris plenis erga se et sanctam sedem. Eumdem tradere voluisse territorium Sabinense integrum, ut jussus fuerat, at propter malignitatem hominum non potuisse. Inspectas tamen ab eo esse donationes imperiales et Langobardorum restitutiones. Se neque imperatorias, neque regias largitates curare, uni Carolo Sabinense territorium integrum acceptum referre; propterea opportune legaturum missos suos cum documentis, ut inde veritas elucescat et subsequatur effectus.

(0352C)Domno excellentissimo filio, nostroque spiritali (0353A)compatri, Carolo regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Divinitus praeordinatam vestram a Deo protectam summam regalem potentiam procul dubio credimus, quia super pristinos omnes ac fidelissimos orthodoxosque reges atque imperatores, erga sanctam catholicam et apostolicam spiritalem matrem vestram Romanam Ecclesiam veram dilectionem habentes, innumerabilia bona per vestra laboriosa certamina quotidie offertis, et pro hoc nempe certi facti estote, quia quantum caput totius mundi, eamdem sanctam [ Gent. add. Romanam] Ecclesiam ejusque rectorem simulque pontificem amplectendo seu fovendo, honorabiliterque glorificando diligitis, tantum vos beatus Petrus, 414 apostolorum princeps, (0353B)[ Lamb. add. per] inconcussos facit triumphos hic et in futuro victores super omnes regnare reges; prorsus quippe confidimus, quia quantum per vos sancta catholica et apostolica spiritalis mater vestra Romana Ecclesia exaltata triumphat, tantum coeleste vos ambire atque haereditare per intercessionem apostolorum principis concedit in perpetuum regnum.

Veniente igitur hic apud nos fidelissimo Maginario, denuntians nobis vestrae sospitates regalis potentiae, nimis pro hoc nuntio noster relevatus est animus. Repleti sumus omni laetitia et exsultatione. Qualiter vero ei praecepit vestra a Deo promota triumphatissima excellentia pro Savinensi territorio, ut nobis sub integritate contraderet, sicut beato Petro clavigero regni coelorum tribuistis minime (0353C)propter malignos ac perversos homines potuit; totam enim justitiam quam beatus Petrus apostolus protector noster ex ipso territorio habet, praesentialiter jam fatus Maginarius missus vester vidit, tam per donationes imperiales, quam per ipsorum protervorum regum Langobardorum ipsum territorium cum mansis sibi pertinentibus enucleatius designantes. Si vero perfidus Desiderius dudum rex, non (0354A)sub integritate, sed tantummodo masas nobis, quantum reperiri potuit, quas ex antiquitus sancta Romana Ecclesia tenuit, ut nullus ex illis partibus Langobardorum ausus est resistere; 415 quanto magis vestrae a Deo protectae regali potentiae in omnibus obedientes existentes jussa vestra adimplere debuerant ?

Nos quidem neque imperatoribus, neque regibus gratias agimus, nisi tantummodo vestrae triumphatissimae excellentiae, quia noviter eum beato Petro apostolorum principi sub integritate condonastis; pro hoc enim fidelissimos missos nostros una cum monitionibus nostris apto tempore vestrae regali potentiae dirigimus, ut liquida perscrutatione divinitus inspiratus eas indagans, justitiae beato Petro apostolo eveniant (0354B)ad effectum, ut praecelsum a Deo promotum regale vestrum culmen atque memoria vestra in Ecclesia beati Petri nutritoris vestri usque in finem saeculi inter sanctos nominetur. Sed sicut semper in ejus sacratissima aula orantes pro vobis persistimus, omnipotens, clemens et misericors Deus in cujus manu cor excellentiae vestrae regitur, una cum excellentissima filia nostra et spiritali commatre domna regina, seu domno Pippino excellentissimo rege Langobardorum et propria spiritali filio nostro, caeteraque vestra nobilissima prole, corroboret cor et mentem vestram et brachium suae potentiae vobis extendat, ut victores vos super omnes barbaras nationes faciat. Quatenus omnes sub vestro brachio humiliati vestigia pedum vestrorum osculentur, ut amplius Ecclesia (0354C)Dei per vestram a Deo institutam regalem potentiam, nimirum [ Grets., nimium] exaltata permaneat. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXXV.( An. Dom. 783, Cod. Car. LXX, chron. 74.) 416 ARGUMENTUM.--Georgio episcopo regio misso referente quot beneficiis beatum Petrum seque (0355A)ejus successorem Carolus prosequi nitebantur, Petrum ipsum remuneraturum ait tam bene de utroque merentem; eumdem episcopum ei commendat; victorias de barbaris omnibus gentibus ominatur.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Omnipotens Deus repertor omnium, in cujus manu sunt omnia jura regnorum, reperiens secundum cor suum vestram excellentissimam regalem potentiam ipse eam ad magnam consolationem atque exaltationem spiritalis matris vestrae sanctae catholicae atque apostolicae concessit Ecclesiae, quem vice apostolica poscimus, praemia vobis vitae donari aeternae. Quapropter suscipientes Georgium reverentissimum et (0355B)sanctissimum episcopum nostrum a vestra triumphatissima praecellentia, tanta bona de vestro laborioso certamine atque beneficia, quae erga beatam Petrum clavigerum regni coelorum et nos geritis denuntiavit; quae si enucleatius exarare voluissemus, nullus ori nostro sufficeret sermo, ut opinor. Sed ipse princeps apostolorum, fautor vester beatus Petrus, pro cujus amore haec omnia geritis, ipse vestrum protegat atque in omnibus dirigat in triumphis regnum.

417 Verum [ Lamb. add. quippe] fidelem ipsum reverendissimum et sanctissimum praefatum episcopum, vestrum nostrumque reperientes, nimis eum vobis commendari poscimus, ut secundum suam certam fidem atquae dilectionem, quam erga vos et nos gerit, ita consolatus, prorsusque totus, nobis (0355C)poscentibus a vestra praefulgida regali potentia mereatur per se clamare [ Grets. leg. amari], ut dum per nostram suggestionem vestram ampliatam super se praecipuam habuerit undique benivolentiam, quietus pro vobis valeat fundere preces, nosque in confessione beati Petri apostolorum principis solitas orationes enixius pro vobis fundentes, super omnes barbaras nationes victores inveniamini, atque una cum praecellentissima filia nostra et spiritali commatre domna regina, vestraque nobilissima subole, regni gubernacula in aevum fruentes, in aetheriis arcibus cum sanctis omnibus regnare mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXXVI. 418 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM, In qua continetur de praeda Persarum in finibus Graecorum facta, et de discordia quae inter ipsos erat .( An. Dom. 783, Cod. Car. XCIII, chron. 75.) (0356A) ARGUMENTUM.--Persarum depraedationes nuntiat sexagesimo milliario ab urbe Constantinopoli; discordias de regno esse inter patruum et nepotem, cui sceptrum ille usurpaverat.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Dum nimis in nostro pectore momentis omnibus vester regnat amor, et multa nobis fiducia magnaque gloriatio apud praecellentissimam atque a Deo promotam vestram regalem potentiam existit, convenit nempe nos pro vestri praecelsi a Deo protecti regalis culminis sollicite quotidie inquirere salute, ut agnito juxta nostrum desiderium omnia prospera esse apud vestram excellentiam, summas sanctae et (0356B)individuae Trinitati et dignas referamus grates. In quibus ad aures vestrae regalis potentiae intimantes innotescimus de Constantinopolitanis partibus, quod in fines ejus gens Persarum invadentes atque depraedantes venerunt, usque in locum qui dicitur Moria a sexagesimo milliario ejusdem civitatis Constantinopolitanae. Unde et praedam magnam comprehendentes secum detulerunt, et sicut audivimus atque fama fertur, Thius, regis Persarum princeps et dux exercitui nefandissimo ipsorum existebat, 419 qui dum reversus fuisset cum iniqua victoria, elatus in superbia mentitus est proprio nepoti suo, et ab ejusdem exercitu factus est rex Persarum; et infra se [ Lamb., Persae] tumultuantes pugnare adinvicem (0356C)pro nepote et Thio dicuntur.

Nos vero petentes divinam clementiam crebro pro vobis die noctuque orare prorsus non desinimus, ut ad exaltationem sanctae Dei spiritalis matris vestrae Romanae Ecclesiae et nostram perennem laetitiam longiori aevo in triumphis, et celebri nomine regnantes una cum excellentissima filia nostra et spiritali commatre domna regina, vestraque praecellentissima prole, et sospites in praesenti vita et in aeterna beatitudine vos conservare dignetur. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXXVII. 420 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de fide vel dilectione quam erga beatum apostolorum principem Petrum habere pollicitus est, ut inconcussa et insolubilis permaneat, et nulla callida versutia ab apostolico amore ejus animus disjungi possit .( An. Dom. 783, Cod. Car. LXXV, chron. 76.) (0356D)

ARGUMENTUM.--In duos Ravennates Eleutherium et (0357A)Gregorium invehit; cum enim multa scelera perpetrassent, clam adiverant Carolum scelera dissimulantes, et simultates serebant inter regem et pontificem. Orat ut ab se rejectos dehonestatosque Romam mittat cum suis legatis, ibi enim in eorum scelera inquirendum erit. Sic Pippini donatio ab eo confirmata, jus nempe apostolicae sedis in exarchatu inconcussum permanebit.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Gratia sancti Spiritus igniti calore nulla quiescimus plus ratione, cuilibet terrenae potestatis splendido, praeter quam vestrae a Deo promotae regali potentiae, cum opportunitas datur ex totis nostris praecordiis intimare, quam tam firmam stabilemque (0357B)annexam fideliter ac ita unanimes in unitate conglobatos esse speramus, ut nullo modo 421 credamus, quamlibet magnam parvamque personam inter apostolicam sedem et vestram excellentiam posse eam dirimere, talem prorsus vestrum praefulgidum in triumphis regnum erga amorem beati Petri apostolorum principis, fautoris vestri, et nostram dilectionem agnoscentes usque hactenus persistere et indissolubilem permanere, quod nunquam possit, quamlibet [ Lamb., quaelibet] callida versutia hominum ab amore clavigeri regni coelorum disjungere, quem prorsus auxiliatorem in opinatissimis vestris triumphis, nobis poscentibus atque precantibus, credimus et propugnatorem habere, procedens et introducens vestrum praecelsum regalemque triumphum calcare (0357C)super omnes barbaras nationes, quatenus semper pro vobis divinam exorantes clementiam, Deique timorem prae oculis habentes, atque pro anima sanctae recordationis praecellentissimi genitoris vestri domni Pippini summi regis, et pro omnibus fidelibus Francis, simulque divinum considerantes judicium, nitebamur emendare de pravis atque perversis actibus, videlicet Eleutherium et Gregorium, ineptos atque inutiles nugaces; qui pro eorum proterva contumacia non sinebant in eorum judicari partibus, Ravennae inopes atque pusillos opprimentes misere, tum in venalitate hominum apud paganas venundantes gentes, quam de panis [ Lamb., de (0358A)panibus] eorum absque ulla misericordia avide deglutiebant, ex qua pestilentia plurima pars deficientes atque ruentes dissipati sunt; insuper ignobilium vulgus catervamque cruentorum nequiter congregantes, non intermittebant quotidie nefandas perpetrare neces. Unde dum in 422 Ecclesia quadam die missarum celebrarentur solemnia, et eadem hora quidam diaconus sanctum Christi Evangelium populis praedicaret, intus in eodem sanctuario ab eorum impiissimis hominibus sanguis effusus est innocens, pro sacrificio laudis homicidium perpetrantes; et dum ipsi certi existerent quod nos tales iniquas terras atque perversas operationes minime illos ut Christiano populo peragere sineremus, idcirco superba arrogantia elati, conati sunt sine nostra scientia (0358B)ad vestros properare regales obtutus, existimantes se per eorum infidelem atque iniquam fallaciam a fide puritatis et dilectione beati Petri et nostra vos separare; nescientes miseri et infelices, quia qui praecipui fideles ejusdem Dei apostoli sunt et vestri felicissimi regni fideles sunt, pariter et qui ejus inimici esse videntur, vestri procul dubio inimici sunt.

Quapropter poscentes quaesumus vestram a Deo protectam regalem potentiam, per beatum Petrum apostolorum principem cui a Domino potestas ligandi solvendique peccata in coelo et in terra data est, et ipsum sanctum baptisma quod inter nos per Spiritum sanctum habere videmur, illorum procacitati vester praefulgidus aspectus et hilaris minime (0358C)manifestetur. Neque recipere ipsos nefandos vultu dignissimo dignemini, sed tanquam inimicos beati Petri et vestros existentes, eorum superbam gloriationem respuentes, ad nos dehonestati per fidelissimos missos vestros humiles veniant, ut omnia quae fati sumus eorum comprobemus praesentia; quatenus qui agunt talia iniqua atque perversa, per eos emendentur, et illibata oblatio quae a sanctae recordationis 423 genitore vestro domno Pippino magno rege allata, et vestris praefulgidis regalibus manibus in confessione beati Petri clavigeri regni coelorum oblata, atque nimirum confirmata sunt, inconcussa et immaculata in aeternum permaneant, ut ante (0359A)tribunal Christi ipse protector vester beatus Petrus apostolus dignus retributor vobis appareat, et sicut in hoc terrenum regnum una cum praecellentissima subole vestra, et omnibus fidelibus Francis in triumphis pollentes tuetur et protegit, ita et in aethereis arcibus cum sanctis omnibus faciat sine fine regnare. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXXVIII. 424 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de abbate venerabilis monasterii sancti Vincentii, qui apud domnum regem insons accusatus fuerat, et inde ablatus; ut eum venusto vultu ac vibrantissimo animo clementissime susciperet, quia falsa crimina ei objiciebantur .( An. Dom. 783, Cod. Car. LXXIX, chron. 77.) (0359B)

ARGUMENTUM.--Abbatem Pothonem sancti Vincentii ad Volturnum, falsis criminibus accusatum apud Carolum, huic vehementer commendat, ut universae congregationi morem gerat, rogatque ut injuria dejectum restitui curet.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Dum tanto ex puro cordis amore omnes generaliter agnoscunt, quod erga beatum apostolorum principem Petrum fautoremque vestrum et nos crebro fideliter vestra regalis potentia prorsus gerit, convenit nempe ex totis nostris praecordiis quae ad salutem pretiosissimae animae vestrae pertinent libenti suggerere animo, proinde salutantes paternam (0359C)dilectionem indicamus vestrae praecelsae regali potentiae, quia cuncta congregatio venerabilis monasterii sancti Christi martyris Vincentii unam concordiam (0360A)pro hoc simul habentes poposcerunt a nobis, ut nostris apicibus pro abbate ipsorum qui insons apud vos accusatus est intercederemus, imo et per vestram praefulgidam jussionem exinde ablatus, vestris regalibus vestigiis praesentatus, eum vobis in omnibus commendaremus, 425 eo quod nullo modo vestrae regali potentiae infidelitatis reum quispiam ex accusatoribus suis facere aut comprobare valebit, eo quod omnino falsum ei crimen objicitur, et ideo pro amore beati Petri regni coelorum clavigeri magnopere petentes fiducialiter quaesumus, ut eum venusto vultu ac vibranti animo clementissime recipere jubeatis; justum quippe est, quemadmodum tam magnam congregationem religiosis moribus suis regulariter atque naviter regere valuit, a vestris (0360B)praecelsis obtutibus sospitem absolvi et in pristinum statum clementissimis jussis vestris nobis poscentibus restitui, quia valde idoneum ad commissum sibi officium seu vestrae fidelitatis, sicut ab omni ejus congregatione didicimus, eum agnovimus.

Deus omnipotens in cujus manu omnia regna mundi reguntur, ipse per suffragia apostolorum principis Petri, semper nos faciat de vestro regali culmine laetari, et in hoc mundo una cum praecellentissima subole vestra super omnes barbaras nationes dominantes, longo aevo regni gubernacula fruere valeatis atque in aethereis arcibus cum sanctis omnibus regnare mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXXIX.( An. Dom. 784, Cod. Car. LXXII, chron. 78.) (0360C) 426 ARGUMENTUM.--Pothonis ejusdem causa pontifici (0361A)cognoscenda permittitur a rege per missum suum Possessorem archiep. Quare Adrianus nonnullis abbatibus convocatis coram Possessore causam discutit. Conjurationis crimen, quo insimulabatur, falsum esse deprehendit; sacramento cum aliis monachis se purgantem absolvit; ad regem proficisci omnes postulantes permittit. Omnia haec pontifex nuntiat Carolo, quem etiam docet Autbertum ejusdem monast. Volturnensis abbatem mortem occubuisse in itinere, et Rodigausum monachum accusatorem stupri reum cum nepte repertum esse.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Praecelsas ac a Deo inspiratas, per reverentissimum et sanctissimum Possessorem archiepiscopum, fidelissimum (0361B)missum vestrum, sagacissimas praecipuasque syllabas suscipientes, valde in his noster relevatus est animus, regales triumphos in eis atque sospitates reperientes, et pro hoc magnas omnipotenti Deo tulimus grates in aula fautoris vestri beati Petri apostoli divinam exorantes clementiam. Referebatur quippe in ipsis vestris regalibus apicibus, quia causa vestra nostra sit, et nostra vestra: in hoc vero freti existimus, quia divina inspiratione veritas haec procul dubio a vobis exarata prorsus omnibus manifesta ac certa splendescit; et quo [ Lamb., quoniam] ad nostrum judicium canonice simulque regulariter contentiones inter 427 monachos venerabilis (0362A)monasterii sancti Vincentii et abbates ejusdem monasterii, scilicet Autbertum et Pothonem, discuti atque examinari vestra direxit praecelsa regalis excellentia; ipse quippe praefatus Autbertus abbas, dum callem itineris peragraret, repentina morte occupatus minime nostris apostolicis valuit se manifestare praesentiis.

Quapropter convenientes plures ex primatibus monachis cum praefato Pothone abbate ipsorum, astiterunt omnes pariter in conspectu apostolici decreti nostri, qui residentes una cum reverendissimo et sanctissimo Possessore archiepiscopo, seu Ansoaldo abbate venerabilis monasterii sancti Petri, pariter Aquilino abbate, Devaregio atque Raginbaldo abbate venerabilis monasterii sanctae Dei Genetricis, (0362B)simulque Gisulfo abbate venerabilis monasterii sancti Petri, Hiltibrando duce, Taciperto et Prandulo, simulque nostris astantibus servitiis, Theophylacto bibliothecario, Stephano sacellario, Campulo notario, Theodoro duce et caeteris pluribus; et dum ingressus fuisset 428 Rodigausus ejusdem monasterii monachus, referebat adversus eumdem Pothonem abbatem testimonium dicens: Domine, dum cursum horae sextae explessemus, et secundum consuetudinem pro regis incolumitate, ejusque prole, propheticum decantaremus psalmum, videlicet (Psal. LIII) Deus, in nomine tuo salvum me fac, subito surrexit abbas et psallere noluit. Item referebat, (0363A)quia pariter peragrantes, coepit mihi abba dicere: quid tibi videtur de hac causa, quia exinde exspectavi signum videre, et minime vidi? Tunc ergo [ Lamb., ego] respondi: Deus omnipotens humiliet cor ipsius, et faciat nos incolumes reverti, quia non sunt talia nostra merita, ut taliter agnoscere mereamur; et dixit mihi abba iterum, quia si non mihi fuisset pro monasterio et terra Beneventana, talem eum habuissem sicut unum canem; et iterum adversus eum addidit: quia tanti ex Francis remansissent, quantos ego in humero vedare [ Grets., vectare] valeo.

Et dum a nobis sciscitatus fuisset praefatus Potho abba si ita esset, cum nimia satisfactione respondit dicens, quia semper congregatio nostra pro ejus (0363B)excellentia, simulque pro ipsius prole, procul dubio in monasterio psallit: sed dum in opera essem cum ipso, et caeteri infantes, expleta oratione, prostrati in terra initiantes psallerent (Psal. LIII): Deus, in nomine tuo salvum me fac, subito surrexi pro opera quae ad utilitatem ipsius monasterii 429 fiebat; de itineris vero collocutione, nullo modo ad injuriam ejus regalis excellentiae quidquam locutus sum, nisi fatus sum quod si pro monasterii desertione, seu terra illa mihi non fuisset, omnino in talem pergere habuissem locum, ubi neminem curassem. Porro de Francis quod fatus est, nullo modo talia protuli aut ex meo exivit ore; sed cum talia [ Lamb., Gent., contagio] ex omni parte mihi opponit, et a nobis [ Lamb., Dum igitur a nobis] interrogatus fuisset (0363C)praenominatus Rodigausus, si haec alii cum eo audissent, tunc affirmavit quia solus esset et nullus secum alius audisset; tunc plures ex ipsis priores monachi afferebant testimonia pro ipso Rodicauso dicentes: quia in stupro captus cum propria nepte sua, ex presbytero monachus effectus est, et tale crimen adversus abbatem nostrum imponere minime valebit, quia a sacris canonibus respuitur.

Et introducti sunt alii tres monachi, qui cum Hiltibrando duce venerunt, et cum Autberto abbate (0364A)morati erant, asserentes adversus Pothonem abbatem, quia nos cupientes ad excellentissimum regem peragrare, a custodia comprehensi sumus et in carcerem missi. Ad haec respondit ante dictus abba: Veritas est quia custodes habui in ponte, non ut eos qui ad regem irent devetarent, sed eos qui suam regulam relinquunt, 430 et ad suum vomitum in saeculo peccato imminente revertunt, eos comprehendere jussi, et tunc quando dicunt, ibidem minime fui, sed ad magnum regem iter carpebam.

Tunc nos liquidius pertractantes et sacrorum canonum instituta inquirentes, reperimus in concilio Chalcedonensi, cap. 18, confirmante ita: « Conjurationis et conspirationis crimen et ab exteris est legibus prohibitum, multo magis hoc in Dei Ecclesia (0364B)ne fiat admonere convenit; et si qui ergo clerici vel monachi reperti fuerint conjurantes, aut conspirantes, aut insidias ponentes episcopis aut clericis, gradu proprio penitus adjiciantur. » Item, cap. 21: « Clericos aut laicos accusantes episcopum, aut clericos passim et sine probatione [ Lamb. add. ad] accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio. » Simul et in Africano concilio, cap. 8, fertur: « Praeterea sunt quamplurimi non bonae conversationis, qui existimant majores natu vel episcopos passim vageque in accusatione pulsandos, debent tam facile admitti, necne? » Aurelius episcopus dixit: « Placet igitur charitati vestrae, ut is qui aliquibus sceleribus irretitus est vocem adversus majorem (0364C)natu non habeat accusandi? Ab universis episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur: placet. » Et haec omnia considerantes, et quoniam habet has proprius hostis insidias, ut quos in pravorum actuum perpetratione, Deo sibi resistente, decipere non valet, opiniones eorum falsas ad praesens simulando dilacerat, et quia utrum vera essent an non, districta diutius per triduum fecissemus inquisitione perquiri, et nullam in ea de his quae dicta fuerant culpam invenissemus, sed ne quid nobis videretur (0365A)omissum, aut vestro potuisset cordi dubium remanere, praefatum abbatem Pothonem sacramentum proferre decrevimus, quia nulla talia pro infidelitate regalis vestrae potentiae dixisset. Sed nec aliquando eidem magno regi infidelis fuit, vel erit cunctis diebus vitae suae. Simul et alii decem primates monachi ipsius venerabilis monasterii, quinque ex genere Francorum 431 et quinque ex genere Langobardorum, statuimus ut praeberent sacramentum, quia nunquam audierunt ex ore abbatis quamlibet infidelitatem adversus vestram regalem excellentiam; ipsi vero petierunt se omnes pariter ad vestram regalem venire praesentiam; nos quippe illorum exquirentes fidem, erga vestram regalem venire potentiam sivimus properare, solite pro vobis (0365B)in confessione beati Petri clavigeri regni coelorum non omittentes fundi preces, ut una cum domna regina vestraque subole, multorum annorum curriculis hic pollentes cum sanctis omnibus sine fine regnare mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXXX. 432 DE EPISCOPIS VEL PRESBYTERIS. Ut non militarem induerent armaturam, sed spiritalem, id est, jejuniis et orationibus vacarent, seu de venalitate vel captivatione hominum, vel aliis illicitis causis, quae a pravis hominibus perpetrata erant, seu de visione Joannis monachi, quae falsa vel inanis esse videbatur .( An. Dom. 784, Cod. Car. LXXVII, chron. 79.) (0366A)

ARGUMENTUM.--Garamanno duce mis o regio monente, se ait bene accepisse Joannem monachum, quem disciplinae canonicae, instar monachi Cyrilli, subjecisset, nisi summa in regem observantia esset prohibitus. Eumdem Joannem, ut regi pravos homines captivitatem aliaque illicita exercentes detulerat puniendos; ita sibi retulisse, quod Galliarum episcopi se improbante arma gererent. Id ne fieri permittat precatur, eumque commendat quod monachi ejusdem visiones contemptui habuerit.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo regi Francorum et Langobardorum atque, patricio Romanorum Adrianus papa.

Orthodoxae fidei plenissimos atque nectareos vestrae a Deo promotae regalis excellentiae suscepimus (0366B)affatus, quos reserantes vestram a Deo promotam salutem ac in triumphis victorias, seu praecellentissimae filiae nostrae domnae reginae, vestrorumque praecellentissimorum filiorum, 433 atque nostrorum vestrorumque fidelium sospitatem, simulque sinceritatem reperientes, magnas omnipotentis Dei clementiae retulimus grates.

Illud autem quod nobis vestra innotuit regalis potentia, per suum fidelissimum missum, scilicet Garamannum, gloriosum ducem, pro Joanne monacho atque presbytero, qui, sicuti in vestris referebatur regalibus apicibus, de captivatione hominum et de aliis illicitis causis quae a pravis perpetrantur (0367A)hominibus vobis enuntiasset, ut, Deo propitio, per vestrum praecelsum regalem dispositum corrigerentur vel emendarentur, quemadmodum a nobis poposcit regalis potentia, libenti eum suscepimus animo, solite in omnibus vestris accommodantes votis. Talem prorsus scimus vestram regalem excellentiam, quia in his nullius eget monitione, quia, Domino coopitulante beatoque apostolorum principe Petro pro ipso semper suffragante, veram praedicationem orthodoxae fidei quam ab ejus suscepit Ecclesia illaesam atque immobilem tenens, ultroque irreprehensibilem sine macula vibrans exsultat, atque in omnibus penitus fulget, et non desinit emendare saevos atque iniquos callidosque homines ab illicitis actibus.

(0367B)Sed et captivos in sua propria reverti crebris fecit diebus; fatus quippe est nobis praefatus Joannes monachus, quia dixisset 434 vobis ut omnis episcopus spiritalia teneret arma et non terrena, quatenus si ita est quia militaria induunt arma; hortantes vestrae notescimus a Deo protectae regali excellentiae, ut nullo modo sic fieri permittat, sed quoscunque in quolibet deferri cupit loco, tam episcopi quam presbyteri, orthodoxae fidei galeam et salutis induti arma, orationibus vacare gnaviter studeant, ut cuncto populo ea quae pro salute animae sunt spiritale gerant officium. Caeteri vero episcopi atque presbyteri in eorum degentes ecclesiis, canonice unusquisque per vestrum regale robustissimum praesidium suum valeant regere populum a Deo sibi (0367C)commissum.

Porro de revelatione ejusdem Joannis monachi, (0368A)sicut ejus referebat locutio, vere phantasma esse existimatur; dicebant [ Lamb., Gent., dicebat] enim quod vidit primis in somnis coelos apertos et dexteram Dei, deinde vidit postmodum somnium aliud, turrem magnam, et descendentes angelos, inter quos vidit speciem hominis alas habentis aquilae mortuique existentis; et aliam speciem hominis alas habentem columbinas, et dicentem: quia hic est Filius Dei; absit enim a fidelium cordibus, ut fides Christianorum mortua esse praedicetur. Nos enim speciem aquilae alas habentem, sicut a sanctis suscepimus Patribus, Joannem evangelistam testamur, qui secreta coelestia hominibus praedicat (Joan. I): In principio erat Verbum, etc. in specie vero columbae Spiritus sanctus visus est. Nam nunquam (0368B)legimus speciem hominis alas columbae indutam. Quapropter 435 nimis vestram laudantes firmissimam atque laudabilem fidem, in hoc cognovimus quia vos phantasma ipsas reputastis visiones, in eo [ Lamb. add. quod] a nobis pro eo vestra poposcit regalis potentia, ut nequaquam a nobis condemnaretur, anathematizaretur, vel flagellaretur, neque aliquam adversitatem ei faceremus; quatenus in his omnibus vestrae accommodantes regali petitioni, in quantum necesse fuit ipsum admonuimus monachum, atque in proprium suum locum illaesum absolvimus; nam si vestrum illi non profuisset regale adminiculum, ecclesiasticam illi disciplinam canonice inferentes, sicuti monacho Cyrillo a nobis correcto et emendato, monachicam regulam illi demonstrare (0368C)irreprehensibiliter habuissemus. Ob nimium vero amorem vestrum cum magna patientia (0369A)atque benignitate susceptus commonitusque, ultro citroque divinis praeceptis in pace absolutus est. Vestram regalem excellentiam una cum filia nostra praecellentissima domna regina, vestraque 436 praecelsa prole multorum annorum curriculis regni gubernacula perfrui divina faciat clementia, ut in hoc mundo super omnes barbaras regnantes nationes, in aethereis arcibus sine fine cum sanctis omnibus regnare mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXXXI. ITEM EPISTOLA, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de monasterio sancti Hilarii confessoris in Calligata: orat ne ipsum seu hospitales, qui per colles [Gent., calles] Alpium siti sunt, in susceptione peregrinorum, ut a nulla magna parvaque persona invadi [Lamb., Gent., invadere] sineret .( An. Dom. 784, Cod. Car. LXXIV, chron. 80.) (0369B)

ARGUMENTUM.--Monasterium sancti Hilarii Galliatense et hospitalia in Alpibus sita pro peregrinis hospitio accipiendis, orat Carolum, ne ab ullo permittat invadi, corripiatque Gundibrandum ducem Florentinum, qui aliquot peculia Curtis Sasantinae ad id monasterium pertinentis usurparat; similiterque alios terras ejusdem Curtis invadentes, atque omnia restitui curet monasterio.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

(0370A)Novimus regalis excellentiae 437 vestrae benignitatem pro Domini amore, atque beati Petri apostolorum principis, a quo meritis et praeclara est dignitate ditata Ecclesia, et sicut amans justitiae unicuique suffragium impertire. Quatenus petentes, quaesumus, ut pro ejusdem beati Petri fautoris vestri amore nostraque paterna dilectione, sicut solita est vestra perfulgida regalis potentia, piorum locorum sollicitudine restaurationis juvamina ferre. Ita et in subjectis [ Grets., sanctis] monasteriis spiritalis matris vestrae sanctae nostrae Romanae Ecclesiae, quibus aura [ Lamb., a vestra, et Gent., a vra] vibrantissima regali in triumphis praecellentia concessa atque offerta sunt. Scilicet monasterium sancti Hilarii confessoris Christi, qui pons [ Grets., qui locus] in Calligata, (0370B)una cum hospitalibus qui per calles Alpium siti sunt, pro peregrinorum susceptione poscimus ut a nulla magna parvaque persona qualibet invasione brachium pati vestra eximia sinat clementia, sed in omnibus pro monachorum Deo servientium laudibus atque susceptione peregrinorum, justitiam illic conservare sicut solita est dignetur; et invasionem quam Gundibrandus dux civitatis 438 Florentinae in eodem monasterio ingerit, in curte quadam Sasantina, territorio scilicet Florentino, arripiens ex ea illiciter plura peculia quae illi minime pertinent abstollenda, emendare jubemini [ Grets., jubeatis]; simulque terras quas ex ipsa curte plures homines (0371A)sine ratione abstulerunt, reddere vestra a Deo inspirata regalis potentia faciat, et pro amore ejusdem regni coelorum clavicularii et nostro, praefati monasterii missos mitissimo vultu ac benignissima hilaritate eos suscipientes, justitiae quam a vobis petierint clementissime sicut soliti estis accipiant effectum, ut dignam pro ipsis monachis seu peregrinorum susceptione suscipientes mercedem, potius valeamus in confessione janitoris regni coelorum pro vobis, filiaque nostra domna regina, vestraque triumphatissima prole, divinam exorare clementiam, ut hic aevis temporibusque regni gubernacula fruentes in aetheriis arcibus consortes, cum ipso Christi confessore beato Hilario, effecti inveniamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXXXII. 439 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de molivo [musivo] atque marmore palatii Ravennatae [Ravennatis] civitatis; praedictus papa domni regis ditioni, vel quidquid exinde facere voluisset, libenti animo se tribuere dicit .( An. Dom. 784, Cod. Car. LXVII, chron. 81.) (0371B)

ARGUMENTUM.--Musiva, marmora, aliaque ex palatio (0372A)Ravennae concedit Carolo ea petenti per Arvinum ducem missum suum, per quem duos equos miserat pontifici, quorum alter defecerat in via. Gratias agit, at nobiliores pinguioresque alios petit.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Praefulgidos atque nectareos regalis potentiae vestrae per Arvinum ducem suscepimus apices, in quibus referebatur quod palatii Ravennatis civitatis musiva 440 atque marmora, caeteraque exempla tam in strato quamque in parietibus sita, vobis tribueremus; nos quippe libenti animo et puro corde cum nimio amore vestrae excellentiae tribuimus effectum, et tam marmora quamque mosivum, caeteraque exempla de eodem palatio vobis concedimus auferenda, (0372B)quia per vestra laboriosa regalia certamina, multis bonis fautoris vestri beati Petri clavigeri regni coelorum, Ecclesia quotidie fruitur, quatenus merces vestra copiosa ascribatur in coelis.

Suscepimus etiam per eumdem Aruinum, equum utilem unum a vobis directum, alius autem qui cum ipso directus est, defectus in ipso itinere, mortuus est. Unde ob vestram memoriam maximas referimus grates. Sed secundum nostrum amorem quem ex intimo (0373A)corde erga vestrum habemus praefulgidum regnum, tales nobis famosissimos emittite equos, qui ad nostram sessionem facere debeant, in ossibus atque plenitudine carnis decoratos, qui dum in omnibus aspectibus laudabiles existunt, vestrum praefulgidum triumphis laudare valeant nomen, et pro hujusmodi re, 441 sicut soliti estis, dignam ab ipso Dei apostolo suscipere valeatis retributionem, ut una cum domina regina vestraque nobilissima prole in hoc mundo regnantes, in aetheriis arcibus vitam aeternam adipisci mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXXXIII. 442 ITEM EPISTOLA ADRIANI PAPAE, EPISCOPIS PER UNIVERSAM SPANIAM COMMORANTIBUS DIRECTA, MAXIME TAMEN ELIPHANDO VEL ASCARICO CUM EORUM CONSENTANEIS. Pro haeresi vel blasphemia, quod Filium Dei adoptivum nominat, cum multis capitulis sanctorum Patrum eos reprehendens. Nec non et de Paschali festivitate, seu et de sanguine pecudum, et suillo, et sanguine [Lamb. om. sanguine] suffocato, quem in errore praedicantes dicunt; ut qui ea non ederit, rudis et ineruditus est, quos sub anathematis vinculo obligatos, et ab Ecclesia extraneos dicit. Similiter et de praedestinatione Dei, quod si quis ad bonum praedestinatus esset, contra malum resistere necesse illi non erat: si vero ad malum notus [natus vel praedestinatus], bonum illi exercere nihil proderit. Pro quo capitulo apostolicis adhortationibus eos castigans, necnon et de hoc, quia communem vitam cum Judaeis, et non baptizatis paganis, tam in escis quam in potu, seu et in diversis erroribus [agunt vel ducunt], nihil pollui se inquiunt, nec non et de filiabus eorum, quas populo gentili tradunt, vel de sacrationibus eorum, seu et de mulieribus, quae vivente viro sibi maritum sortiuntur, simulque et de libertate arbitrii, vel aliis multis quae enumerare longum est, eos castigans cum sanctorum Patrum traditionibus.( An. Dom. 785, Cod. Car. XCVII, chron. 82.) (0374A)

ARGUMENTUM.--Universis Hispaniae episcopis, audivisse se Aegilam bona fide ordinatum a Willicario archiep. Senonensi, et in Hispaniam ad praedicandum missum, Mingentii cujusdam magistri sui errores propalare. Monet ut stabiles in apostolicae sedis vera doctrina ab ejusdem falsis doctoribus caveant. Elipandi item, 443 et Ascarici, aliorumque Nestorii blasphemias recoquentium haeresim multis Patrum auctoritatibus confligit. De Paschate etiam recte celebrando, de praedestinatione, gratia, et libero arbitrio fuse et sapienter agit; ut ab immensa errorum serie illos praemuniat, qui Feliciana jam haeresi erumpente in Hispania gliscebant.

Adrianus papa episcopus servus servorum Dei (0374B)dilectissimis nobis omnibus orthodoxis episcopis per universam Spaniam commorantibus.

Institutio universalis nascentis Ecclesiae beati Petri sumpsit honore principium, in quo regimen ejus et summa consistit, ex ejus enim ecclesiastica disciplina, per omnes ecclesias religionis [ Gent., regionis] jam crescente cultura, fonte manavit. Nicaenae synodi non aliud praecepta testantur, adeo ut non aliquid super eam ausa sit constituere, cum videret nihil supra meritum suum posse conferri, omnia denique huic noverat Domini sermone concessa. Hanc ergo ecclesiis toto orbe diffusis velut caput suorum certum est esse membrorum, a qua si quis se abscidit, fit Christianae religionis extorris, (0374C)cum in eadem non coeperit esse compage. Audivimus quippe quod quidam episcoporum in partibus vestris degentes, apostolicae sedis doctrinam contemnentes, contra [ Lamb. add. Romanam et] orthodoxam fidei traditionem novas introducere nituntur haereses, praetermittentes 444 vasis electionis (0375A)beati Pauli apostoli sententiam, quae ait (Gal. I): Si quis vobis evangelizaverit, praeter quod evangelizatum habuistis, anathema sit. Quapropter exsultantibus animis confidentius orthodoxam fidem vestram incitamus, ut ab omni pestis incursu pectora vestra sapienter intemerata servetis, et rectae fidei doctrinam, quam a sancta nostra catholica et apostolica sede olim praedecessores vestri a sanctis nostris praedecessoribus susceperunt, usque in finem defendere atque observare nihilominus satagatis, Quoniam (Matth. X et XXIV) qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit.

Quamvis ergo magna locorum intervalla nos dividant, si in unitate fidei nostrae perseveraveritis, vobiscum sumus; tantum ut sit, auxiliante Domino, (0375B)constantia perseverans, dicente apostolo (Philip. I): Vobis enim datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro ipso patiamini. Dudum vero quod Wulcharius archiepiscopus Galliarum suggessit nobis pro quodam Egila, ut eum episcopum consecraret, valde nimisque eum in fide catholica et in moribus atque actibus laudans, ut consecratum vestris partibus emitteret ad praedicandum; nos vero praedicti Wulcharii archiepiscopi petitioni credentes, consuetam illi licentiam tribuimus, ut canonice eum examinaret, 445 quatenus si post discussionem et veram examinationem, rectum et catholicum eum invenisset, episcopum ordinaret; et nullam quamlibet alienam sedem ambiret vel usurparet, sed solummodo animarum (0375C)lucra Deo offerret; qui una cum Joanne presbytero (0376A)in partibus vestris veniens, quod pejus est, ut ejus fama in auribus nostris sonuit, non recte ille Egila praedicat, sed errores quosdam Mingentii magistri sui sequens, extra catholicam disciplinam, ut fertur, conatur docere, et alia plura capitula, quae absque norma ecclesiastica [ Lamb. add. sunt] aliis suadere videtur. Quod si ita est, vestra fidelissima dilectio quae normam et disciplinam sanctae nostrae Romanae Ecclesiae consequitur, nullo modo eorum insaniam credere vel sequi studeat; quia procul dubio minime nos [ Lamb., vos] credimus sanctae Romanae Ecclesiae ignorare disciplinam, sed potius admonentes, ad veram et orthodoxam fidem eos reducere studeatis. Porro et de partibus vestris pervenit ad nos lugubre capitulum, quod quidam episcopi (0376B)ibidem degentes, videlicet Eliphandus et Ascaricus, cum aliis eorum consentaneis, Filium Dei adoptivum confiteri non erubescunt, quod nullus e qualibet haeresi antea talem blasphemiam ausus est oblatrare, nisi perfidus ille Nestorius, qui purum hominem Dei confessus 446 est Filium. Quapropter nullo modo eorum serpentinum venenum, in qualibet parte vestram subripiat vel coinquinet dilectionem; sed sanctorum principum apostolorum Petri ac Pauli divinam tenentes confessionem, atque eorum sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae sequentes traditionem, pariterque praecipuorum ac catholicorum probabilium Patrum dogmata amplectentes, firmi et stabiles, atque immobiles, et inconcussi, una nobiscum in eorum luculenta traditione (0376C)perseverare irrefragabiliter et incunctanter nitimini. (0377A)In primis confessionem beati Petri principis apostolorum atque clavigeri regni coelorum tenentes, qui ait: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI). Deinde vas electionis beati Pauli apostoli subposterium fidei, qui inquit: Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII); et si ipsi principes apostolorum Filium Dei vivi et proprium confessi sunt, quomodo oblatrantes autumant haeretici, Filium Dei adoptivum dicere, quo solo audito omnis Christianus gemens pavescit? Unde beatus Athanasius Alexandrinus episcopus, antiquus et egregius praedicator, de divina Incarnatione Verbi consonante sancta prima synodo, quae in Nicaea, infra caetera ait: « Si quis vero adversus divinam Scripturam dicet, alium dicens Filium Dei, et alium, (0377B)qui ex Maria hominem secundum gratiam, qui ex Maria hominem; et si quis Domini nostri carnem de sursum dixit, et non ex Virgine Maria, aut immutatam 447 deitatem in carne, et confusam, aut alienatam, aut passibilem Domini deitatem, aut inadoratam Domini Dei carnem, sicut hominis, et non adorandam, sicut hominis et Dei carnem, hunc anathematizat catholica et apostolica Ecclesia, consentiente divino Apostolo et dicente: Si quis vobis evangelizaverit, praeter quod suscepistis, anathema sit (Gal. I). »

Sed et beatus Gregorius Nazianzenus, qui et Deiloquus, scribens ad Cledonium infra caetera inquit: « Si quis duos introducit filios, unum quidem qui ex Deo et Patre, secundum vero qui ex matre, et non (0377C)unum et eumdem, is adoptione excidat, quae promissa est his qui recte credunt. Naturae vero duae, Deus et homo, ut et anima et corpus; filii vero non duo, neque dii. Neque enim hic duo homines; quamvis Paulus quod interius hominis et exterius appellavit (I Cor. XV). Si oportet continuo dicit, alium et alium ex quibus Salvator, sive non quod et ipsum (0378A)invisibilem visibili et sine tempore, quae sub tempore; non alius et aliud absit; utraque unum vero. » Et infra: « Si quis ex operibus perfectum, aut post baptisma, aut post ex mortuis resurrectionem adoptionem dignus est dicit, sicut quos pagani praescriptos [ascriptitios] introducunt, anathema sit. »

Unde praecipuus Amphilochius Iconii episcopus in sermone suo 448 in sancta Epiphania nos docuit: « Nunc in Spiritu sancto propter adoptionis gratiam, impossibile enim te accipere auctoritatem adoptionis, et clamare: Abba Pater, nisi signante adoptionis spiritu. » Et post pauca: « Nisi ille passus fuisset servi forma, nullo modo tu gloriam adoptionis lucrareris. » Et post modicum: « Diligite imperiale donum; capite adoptionis dignitatem. » (0378B)Sed et beatus Gregorius Nyssenus episcopus super Matthaeum disponens [disserens], ita ait: « Si vero pacificus es, adoptionis gratia coronaris. » Quatenus et beatus Joannes Constantinopolitanus episcopus, qui et Chrysostomus, ad neophytos scribens instruit: « Benedictus Deus, iterum dicamus, qui facit mirabilia solus, qui facit universa, et convertit universa; ecce libertatis serenitate perfruuntur qui tenebantur ante captivi, et cives Ecclesiae sunt qui fuerant in peregrinationis errore; et justitiae in sorte versantur qui fuerant in confusione peccati; non enim sunt tantum liberi, sed et sancti; non tantum sancti, sed et justi; non solum justi, sed et filii; nec solum filii, sed haeredes; non solum haeredes, sed et fratres Christi; nec tantum fratres Christi, sed (0378C)cohaeredes; non tantum cohaeredes, sed et membra; non membra tantum, sed et templum; nec tantum templum, sed et organa spiritus. Benedictus Deus, qui facit mirabilia solus. Vides quot sunt baptismatis largitates, sed multis quidem videtur coelestis gratia in peccatorum remissione tantum consistere, nos autem honores computavimus decem: hac de (0379A)causa etiam infantulos baptizamus, ne sint coinquinati peccato, ut eis detur justitiae adoptio, haereditas, fraternitas Christi, ut ejus membra sint omnes, ut spiritus inhabitatio fiant. »

Item idem ipse super Joannem evangelistam docuit: « Non enim inutilis fias erga beneficum, neque contrariis retribue, qui tibi fontem beatitudinis donavit, ubi enim adoptionis dignitas, ibi malorum amputatio, et bonorum omnium datum. » Idem ipse [ Lamb. add. in] Psalmis: « Factum est istud, et est hoc mirabile in oculis nostris, ut nos, qui ante passionem 449 Domini sine testamento eramus et lege, adoptaremur in filios Dei. »

Ecce, dilectissimi nobis, qualiter sancti Patres Orientales docuerunt, inter dona charismatum adoptionem (0379B)esse, et nobis omnibus, qui in peccatis nati sumus, et iterum per baptismum renati, a Domino nostro Jesu Christo Filio Dei unigenito, concessam. Unde et beatus Augustinus egregius doctor in sermone de Natali Domini inquit: « Audite, filii lucis, adoptati in regnum Dei. » Et iterum in explanatione sancti Evangelii super Joannem pro hoc manifeste docuit: « Quotquot autem receperunt eum, quid eis praestitit? Magnam benevolentiam, magnam misericordiam. Unicus natus est, et noluit manere unus. Multi homines cum filios non habuerunt, peracta aetate, adoptant sibi, et voluntate faciunt quod natura non potuerunt, hoc faciunt homines; si autem aliquis habeat filium unicum, gaudet de illo magis, quia solus omnia possessurus est, et non habebit qui cum eo dividat (0379C)haereditatem, ut pauperior remaneat. Non sic Deus; unicum eumdem ipsum, quem genuerat, et per quem cuncta creaverat, misit in hunc mundum, ut non esset unus, sed fratres haberet adoptatos; non enim nos nati sumus de Deo, quomodo Unigenitus, sed adoptati per gratiam ipsius, ille enim venit Unigenitus solvere peccatum, » etc. Item in alio sermone ejusdem libri: « Nullo modo autem possunt dicere habere se charitatem, qui dividunt unitatem. » His dictis subsequentia videamus: « Perhibuit Joannes testimonium, quia vidit. Quale testimonium perhibuit? quia ipse est Filius Dei; oportebat ergo ut ille baptizaret qui est Filius Dei unicus, non adoptatus; adoptati filii ministri sunt unici, unicus habet potestatem, adoptat in ministerium, licet baptizet minister, non (0379D)pertinens ad numerum fratrum, quia male vivit et male agit, quid nos consolatur? Hic est qui baptizat, etc.. »

450 Idem in alio sermone: « Nos enim de gentibus venimus; de gentibus autem non veniremus, nisi (0380A)Deus de lapidibus suscitaret filios Abrahae: facti sumus filii Abrahae imitando fidem, non nascendo per carnem, sicut enim illi degenerando exhaereditati, sic nos imitando adoptati. » Et infra idem in alio sermone: « Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus (Joan. III); adjecit, omnia dedit in manu ejus, ut nosses et hic qua distinctione dictum sit: Pater diligit Filium; quare ergo Pater non diligit Joannem? et tamen non omnia dedit in manu ejus; Pater non diligit Paulum? et tamen non omnia dedit in manu ejus; Pater diligit Filium, sed quomodo Pater Filium; non quomodo Dominus, servum. Quomodo unicum, non quomodo adoptatum. »

Pariter beati Hilarii Pictaviensis episcopi super Matthaeum inquit expositio: « Beati pacifici, quoniam (0380B)filii Dei vocabuntur; pacificorum beatitudo adoptionis est merces, ut filii Dei maneant; parens enim omnium Deus unus est, neque enim aliter transire in nuncupationem familiae ejus licebit, nisi oblivione earum rerum assumpta quibus possumus offendi, fraterna invicem charitatis pace vivamus. » Sed et beatus Leo egregius papa atque praecipuus doctor ex sermone sanctae Epiphaniae ita nos docuit (Serm. 5): « Unde quod illustres viri, universarum gentium personam gerentes, adorato Domino sunt adepti, hoc in populis suis per fidem, quae justificat impios, totus mundus assequitur, et haereditatem Dei ante saecula praeparatam accipiunt adoptivi. et perdunt qui videbantur esse legitimi. » Et post caetera ex ipso sermone: « Illa nobis currenda est via, quam ipse Dominus (0380C)se esse testatus est; qui nobis nullis operum meritis suffragantibus sacramento consuluit et exemplo, ut in adoptionem vocatos per illud proveheret ad 451 salutem, per hoc imbueret ad laborem. » Item ex ejusdem beatissimi Leonis pontificis sermone de passione Domini: « Nos autem, dilectissimi, qui ab ignorantiae tenebris liberati, fidei lumen accepimus, et in Novi Testamenti haereditatem per electionem adoptionis intravimus, festivitate, quam Israel carnalis perdidit, gaudeamus. » Item alius sermo ejusdem de Pentecoste: « Nos autem, dilectissimi, ad beatam haereditatem et animae et carnis per regenerationem sancti Spiritus adoptati, sacratissimum diei istius festum rationabili obsequio celebremus: confidentes cum (0380D)beato Paulo apostolo, quod Dominus Jesus ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus; ut Evangelium Dei per omne humanae vocis eloquium praedicaretur, et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei Patris. »

(0381A)Si enim sanctorum omnium orthodoxorum Patrum pro hujusmodi opuscula vobis exarassemus, antea chartae et scriptores deficerent quam divinus per eorum disputationes cessasset sermo; sed in his omnibus vestra fidelissima credulitas ad fidem catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae eos qui in errore positi sunt redigentes, fructum animarum Deo offerre studete, ut nobis vobisque potissimum lucrum accrescat; pariterque et hoc pervenit ad nostras apostolicas aures, quod multi in partibus illis in insipientiam atque cordis dementiam devoluti, praedecessorum nostrorum sanctorum pontificum, et nostras relationum atque admonitionum series, secundum venerandi Nicaeni concilii institutionem de Paschali festivitate, ita contemnere audent, quod (0381B)si plenilunium quarto decimo scilicet lunae die, sabbato contigerit, alio die Dominico, videlicet quinto decimo lunae die Pascha sanctum minime celebratur, sed praetermisso eodem quinto decimo die, in alio sequentis septimanae Dominico, qui est vicesimo 452 secundo lunae die, Paschalis festi gaudia pronuntiant celebranda. Quod si interius mente perpenditur magni ac venerandi Nicaeni concilii trecentorum decem et octo sanctorum Patrum simul convenientium promulgata Paschalium festivitatum ratio, procul dubio omnis error omnisque ambiguitas ab haesitantium cordibus auferetur; sed dum plerique propria commenta, ut acuti, perspicaces et mundanae scientiae gnari, spiritalis vero eruditionis ignari, vindicare desudant; olitanam Patrum traditionem (0381C)desidiosa ignavia praetereunt, et vera mendaciis obumbrare inhiant. In eodem quippe magno Nicaeno concilio decennovennali cyclo Patrum confirmato sententia, ita inter caetera ibidem fertur promulgatum, quod non amplius quam usque ad vicesimam primam lunae diem hujus sacrae festivitatis solemnia dilatentur. Quam Paschae rationem et Antiochenum demum venerandum corroborans concilium, inter reliqua ita inibi, in primo scilicet capitulo, constat exaratum: « Omnes qui ausi fuerint dissolvere definitionem sancti et magni Nicaeni concilii, congregati sub praesentia piissimi et venerandissimi principis Constantini, de salutifera sancti Paschae solemnitate, excommunicandos et ab Ecclesia esse abjiciendos censemus; » et si tamen contentius (0381D)[contentiosius] adversus ea quae bene sunt constituta perstiterint, atrocioribus submissuros interdictionibus censuerunt. Nam et beatissimus Dionysius, in ea quam de ratione Paschae promit epistola ait: « A duodecimo Kalendarum Aprilium die, cunctorum Orientalium sententia aequinoctii cursus vernalis consequatur, decreverunt, maxime Aegyptiorum peritiam, qui hujus calculationis gnari doctique sunt, inquirendam, » specialiter adnotatur, in (0382A)quo etiam si luna quarta decima sabbato contingat, sequenti die Dominico luna quinta decima celebrandum Pascha sancta synodus Nicaena sine ambiguitate firmavit.

Attendite, dilectissimi nobis, et illud quod beatus Proterius 453 Alexandrinae Ecclesiae praesul, praedecessori nostro beatissimo Leoni papae, ob piae memoriae Marciani principis jussum, direxit; post plurima enim ita ait: Olim quidem Dominus per Moysen significans dicit: Mensis iste vobis initium mensium primus erit in mensibus anni, et facies Pascha Domino Deo tuo quarta decima die mensis primi (Exod. X). Et post pauca subjunxit dicens: « Si quando in die Dominico quarta decima luna reperta est, in sequenti septimana est dilatanda festivitas, (0382B)sicut et veteres Patres nostri fecerunt, quartas decimas lunas occurrentes in aliam Dominicam transferentes. » Unde constat, dilectissimi, non amplius hujus venerandae festivitatis solemnitatem extendi fas esse quam usque in vicesimam primam lunae diem, rite observantes hebdomadae dierum numerum, dum solaris cursus a lunae cursu omnino discordat, quoniam in sex quidem diebus, creator omnium Dominus aethereum firmamentum omnemque ejus ornatum, rutilantia aequoris atque telluris gignentia, ac elementorum materiam, et cunctorum reptilium animantia patravit, et postremum e limo hominem finxit agri, et in septimo die requievit ab omni opere quod patrarat; his nempe septem diebus a quarto decimo die lunae, quod est (0382C)plenilunium, si Dominica tamen occurrerit, quae est prima et sancta dies, pro eo quod non oportet in ea jejunare, intermissis in alia Dominica, quae est prima et sancta dies, vicesima prima luna rationis ordo exigit sanctum Pascha a Christianis celebrandum; nam si in sabbato quarta decima luna provenerit, non est intermittenda subsequens Dominica, quinta decima videlicet lunae dies, venerantes eamdem Dominicam, quae est prima sabbatorum dies, in qua lux, jubente Deo, in ipso mundi exordio prodiit, in qua et vera lux Salvator noster ab inferis carne resurrexit; nam 454 si octo dies a quarta decima lunae die, quando jejunium solvitur, intermittuntur, ut in vicesimo secundo die lunae Paschalis festivitas dilatetur, (0382D)ergo jam non septima, id est hebdomada, sed ogdoada, ut stolidi quique et vecordes profanizant, dicenda atque observanda est; intuendum quippe et illud ratio suadet quod septem hebdomadae et non octo intermittuntur a Paschali festivitate usque ad sanctam Pentecosten, in qua paracletum Spiritum a Patre Redemptor noster Dei vivi Filius post gloriosam resurrectionem suam sanctis suis apostolis misit, pro quo regiam gradiemur viam, et non declinabimus penitus per tortuosum et dumis (0383A)ac tribulis repletum callem, pergant per eum hi qui cupiunt nova figmenta et scelerum monumenta componere, ut merito spinae et tribuli generentur eis. Jam quidem dudum decessores et praedecessores nostri sancti pontifices pro hac quaestione simulque haeresi illis partibus commonitorium atque adhortationem dirigentes, congrua capitula beati Cyrilli atque Theophili, nec non et aliorum sanctorum Patrum, quos dinumerare longum est, promulgantes docuerunt, quod vestrae dilectioni gnarum esse dubium non est, pro quo non silemus, charissimi, impensius vos commonere, ut a falsis fratribus caveatis, et eo modo quo sancta nostra Romana Ecclesia, caput omnium Ecclesiarum Dei, Paschalem celebrat solemnitatem, et recte, si Dei tenet traditiones, et (0383B)vos procul dubio celebrare studeatis, ut sicut pares nos Christianorum fidei religio efficit, aequales nimirum in festivitatibus efficiat.

Verum etiam et hoc de partibus vestris audivimus quod quidam pollicentes, atque in errore perseverantes, praedicant ut qui non ederit pecudum aut suillum sanguinem et suffocatum, rudis est aut ineruditus. Nos quidem apostolica praecepta imbuti atque eruditi confirmantes praedicamus quod si quis pecudum aut suillum sanguinem vel suffocatum manducaverit, non solum totius est consolationis alienus, sed ipsius quoque intelligentiae communis 455 prorsus extraneus, unde sub anathematis vinculo obligati in laqueos incidunt diaboli.

Illud autem quod alii ex ipsis dicunt, quod praedestinatio (0383C)ad vitam, sive ad mortem, in Dei sit potestate, et non nostra; isti dicunt: Ut quid conamur vivere, quod in Dei est potestate? Alii iterum dicunt: Ut quid rogamus Deum ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate, quasi libertate arbitrii? revera enim nullam rationem reddere vel accipere valent, ignorantes beati Fulgentii episcopi ad Eugypium presbyterum contra sermonem cujusdam Pelagiani opuscula directa, quibus infra multa idem Pater docens, haec verba subjungit: « Illi autem dum pro se gratiam solum reprehensibiliter intromittunt, in se damnabiliter calcaverunt, qui alios ad vitam, alios ad mortem asserunt destinatos, adverte quibus impietatis se nexibus ligant: si ad bonum praedestinatus sum, contra malum resistere necesse (0383D)mihi non erit; si vero ad malum natus, bonum mihi exercere nihil proderit; ac sic in utraque parte, intercluso appetitu laudis et gloriae, unus securitate, alius desperatione torpebit, ac per hoc otiabitur justitiae exercitatio, oratio cessabit, languebit operatio. Sed non ita est; quin potius incessanter oremus; quia ipse Dominus dicit: Sine intermissione orate, ne intretis in tentationem. Nihilominus contra omne peccatum, non solum oratione, sed etiam labore luctemur, quia ipse Dominus praesenti lectione testatus est quia unusquisque propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Haec verba, quibus auctor sermonis illius veritatem praedestinationis nititur oppugnare, inconsiderate atque indiscrete prolata, (0384A)Deo nos adjuvante, monstramus. » Et post caetera: « Opera ergo misericordiae ac justitiae praeparavit Deus in aeternitate incommutabilitatis suae, et sicut futurorum operum suorum nunquam fuit ignarus, sic in eorumdem operum praeparatione nunquam improvidus: praeparavit ergo justificandis hominibus merita; praeparavit iisdem glorificandis et praemia; malis vero non praeparavit voluntates malas aut opera mala, sed praeparavit eis justa et aeterna supplicia, haec est aeterna praedestinatio futurorum operum Dei, quam sicut nobis apostolica doctrina semper insinuari cognoscimus, sic etiam fiducialiter praedicamus; beatus enim Paulus praedestinationem eorum 456 quos Deus gratis salvat, et evidenter et frequenter insinuat; ipse enim dicit de Deo, Nam quos (0384B)praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, (Rom. VIII). Et post: Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, hos glorificavit (Ibid.); nihil incertum in Dei operibus nutat, quia nihil suae praedestinationis evacuat, praedestinationis igitur suae opera vocatione Deus inchoat et glorificatione consummat. Non tamen in omnibus quos vocat, sed quos secundum propositum vocat; diligentibus enim Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt. »

Item et post multa: « Teneatur ergo praedestinationis veritas a fidelibus cunctis, quia quisquis divinum non credit in hac praedestinationis consilium, (0384C)non perveniet ad gloriosum ejusdem praedestinationis effectum; quisquis autem non est praedestinatus ad gloriam, invenitur sine dubio praescitus ad poenam, quae ideo in Dei praeparatione praedestinata cognoscitur, ut per eam infidelitas atque iniquitas puniatur; propter quod beatus Judas apostolus quosdam praedestinatos dicit in judicium his verbis: Subintroierunt enim quidam homines impii, qui olim praescripti et praedestinati erant, in hoc judicium Dei nostri (Jud. IV). Vigilanter autem in doctrina Spiritus sancti, praedestinatos impios non dicit ad peccatum, sed ad judicium, id est non ad impietatem, sed ad punitionem. Non enim praedestinati sunt ad hoc quod vitiosas impietates admittunt, sed ad illud quod judicio aequitatis divinae recipiunt. Ipsorum enim opus est (0384D)quod impie faciunt, Dei autem opus quod juste recipiunt. »

Item post caetera: « Proinde quod auctor illius sermonis subsequenter adjunxit dicens: Quin potius incessanter oremus; quia ipse Dominus dicit: Sine intermissione orate, ne intretis in tentationem, et post nihilominus; contra omne peccatum, non solum oratione, sed etiam labore luctemur, et iterum: sic laborantes vocat Dominus dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI); sed nos a Deo humiliter gratiam poscamus, quam 457 collaborantem jugiter habeamus, per quam nos Deus et in labore custodiat et ad mercedem peracto labore perducat. »

(0385A)Porro, dilectissimi, diversa capitula quae ex illis audivimus partibus, id est, quod multi dicentes se catholicos esse, communem vitam gerentes cum Judaeis et non baptizatis paganis, tam in escis quamque in potu, et in diversis erroribus nihil pollui se inquiunt: et illud quod inhibitum est, ut nulli liceat jugum ducere cum infidelibus, ipsi enim filias suas cum alio benedicent, et sic populo gentili tradentur, et quod sine examinatione praefati presbyteri ut praesint, ordinantur, et alius quoque immanis invaluit error perniciosus, ut etiam, vivente viro, mulieres sibi in connubio sortiantur, ipsi pseudosacerdotes, simulque et de libertate arbitrii, et alia multa, sicut de illis audivimus partibus, quae longum est dici. Quapropter, dilectissimi, oportet (0385B)vestram industriam solertissime vigilare, et sicut decet Domini sacerdotes, nulli vestrum liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod Patrum possit regulis obviare, quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libito licentia populis permissa frangatur? Unde constat ut si quis de praedictis capitulis obnoxius reperietur, post unam et secundam adhortationem, si noluerit se corrigere, profecto is regulariter a consortio fidelium Dei, ut pote corruptor Patrum traditionum, extorris efficiatur, et in aeterna condemnatione inveniatur. Cavendum ergo dilectioni vestrae est, magnaque diligentia prohibendum, ne per ejusmodi homines exstincta dudum scandala suscitentur, et de exciso olim dogmate aliquod in provincia (0385C)ejusdem mali germen oriatur; quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae Ecclesiae subolem veneno sui odoris inficiat. Qui correctos se videri volunt, ab omni suspicione se purgent, et obediendo vobis probent, se esse nostros, quorum si quisquam salubribus praeceptis satisfacere detractaverit, sive ille clericus, sive 458 sit laicus, ab Ecclesiae societate pellatur; ne perditor animae suae saluti insidietur alienae. Sed vos, dilectissimi, nostrae sanctae Ecclesiae catholicae et apostolicae orthodoxam fidem amplectentes, praedicare nitimini ut sicut unus est pastor noster Christus, Dei vivi Filius, omnes simul in uno ejus efficiamur aggregati ovili, et quemadmodum unius capitis sumus membra, unum efficiamur (0385D)corpus in Christo Jesu Domino nostro, promerentes (0386A)quod sanctis suis contulit cultoribus qui ejus praecepta custodiunt, et ab initio mundi divinae ejus placuerunt majestati, desiderabilem promissionem quam ait: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum vobis praeparatum ab origine mundi.

LXXXIV. 459 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de Veneciis [Lamb., Gent., Veneticis], ut de Ravenna seu Pentapoli expellerentur, nec non et de Garamanno duce, qui possessiones [Lamb., res et p.] Ravennatis Ecclesiae violenter invasisset vel exspoliasset.( An. Dom. 785, Cod. Car. LXXXIV, chron. 83.) ARGUMENTUM.--Regiae voluntati se statim obsecundasse: Veneticos nimirum negotiatores ejici mandasse (0386B)de exarchatu, et Pentapoli atque insuper archiepiscopo Ravennae praecepisse, ut ex omnibus locis ecclesiasticae ditionis atque iis quae juris erant Ravennatis ecclesiae illos ejiceret. Contra eum orat, ut Garamannum ducem, qui Ravennatis ecclesiae piorumque aliorum locorum praedia in ecclesiaticae ditionis territoriis sita invaserat ac pontificias admonitiones sus deque habuerat, ab officio ei commisso amoveat.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Ad aures clementissimae regalis excellentiae vestrae intimantes innotescimus, quia dum vestra regalis in triumphis victoria praecipiendum emisit, ut a partibus Ravennae seu Pentapoleos expellerentur Venetici ad negotiandum, nos illico in partibus illis emisimus (0386C)vestram adimplentes regalem voluntatem, insuper et ad archiepiscopum praeceptum direximus, ut in quolibet territorio nostro et [ Lamb., Gent. add. nostro] jure sanctae Ravennatis ecclesiae, ipsi Venetici praesidia atque possessiones haberent, 460 omnino eos exinde expelleret, et sic Ecclesiae suae jura manibus suis teneret.

Quid autem contigit de Garamanno duce qui subito irruit super praedia et possessiones sanctae Ravennatis ecclesiae in nostris territoriis sitas, et non solum eas occupavit, sed et omnes fruges a praedicta abstulit ecclesia, et de aliis piis locis? Nos quidem statim eum adhortari studuimus, ut si fidelis vester existeret, ipsas possessiones piorum locorum reddere (0386D)prorsus non omitteret, quia et juris ecclesiae Ravennatium, (0387A)sive talium locorum piorum esse videntur, et in nostris territoriis sitae sint. Ille vero nullo modo recordatus est, neque ipsas possessiones reddere voluit, sed illicite eas detinere conatur. Quapropter poscentes vestram in triumphis regalem potentiam, quaesumus, ut pro amore fautoris vestri beati Petri apostolorum principis, nostraque paterna dilectione, talia illi agere non sinatis, sed per vestram clementissimam regalem praeceptionem, eum exinde expellere omnino dignemini, ut nostra territoria per vestram regalem tuitionem intacta permaneant, et quaecunque infra ipsa territoria esse noscuntur, irrefragabiliter eorumdem locorum possessione et jure fruamur, quemadmodum vestra in triumphis victoria, una cum domna regina vestraque (0387B)nobilissima prole hic et in futuro sine fine regnare mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXXXV. 461 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de gente dudum perfida, scilicet Saxonum, qualiter Dominus ac Redemptor noster per praefati regis laboriosa certamina, ad Dei cultum [Lamb. add. et] suae catholicae et apostolicae Ecclesiae rectitudinem fidei, seu ad sacrum baptismatis fontem usque perduxisset, et de litaniis, et de jejuniis, et orationibus pro hujuscemodi re.( An. Dom. 786, Cod. Car. XCI, chron. 84.) ARGUMENTUM.--Ex litteris Regiis per Andream Abbatem allatis se cum ingenti gaudio accepisse, Saxones debellatos esse, et ad orthodoxam fidem (0387C)conversos. Constituisse juxta ejus desiderium, ut pro gratiarum actione publicae preces fierent in universa ditione Ecclesiastica tribus statis diebus Junii Mensis venturi: temporis eam dilationem sumpsisse, ut iisdem diebus publicae eaedem preces per totum Francorum Regnum, et in transmarinis etiam regionibus Catholicis indici possent.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

(0388A)Praestolatos nimisque nobis optabiles regales vestros suscepimus affatus, per fidelissimum vestrum latorem atque missum, videlicet Andream religiosum abbatem, quos reserantes reperimus in eis de vestrae praecelsae regalis potentiae et comparis subolisque vestrae, seu cunctorum praecipuorum 462 vestrorum nostrorumque fidelium sospitate et incolumi ac sincerissima prosperitate, in quibus Redemptori mundi consuetas retulimus grates; magis autem inibi de vestris a Deo praesidiatis regalibus triumphis comperientes, qualiter saevas adversasque gentes, scilicet Saxonum, ad Dei cultum et suae sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae rectitudinem fidei, perduxeritis, atque Domino auxiliante et Petri Paulique apostolorum principum interventione suffragante, (0388B)sub vestra eorum colla redacta sunt potestate ac ditione, eorumque optimates subjugantes divina inspiratione, regali adnisu universam illam gentem Saxonum ad sacrum deduxistis baptismatis fontem.

Unde nimis amplius divinae clementiae retulimus laudes, quia nostris vestrisque temporibus gentes paganorum in veram et magnam deductae religionem atque perfectam fidem, vestris regalibus substernuntur ditionibus, in hoc quippe freta vestra a Deo fundata existat potentia, quia si, ut pollicita est fautori suo beato Petro apostolo et nobis, puro corde atque libentissimo animo adimpleverit, maximas ac robustiores illarum gentium suis praecipuis suffragiis vestris substernet pedibus, ut nemine eos persequente, vestris regalibus subjiciantur potentiis, et maximum (0388C)fructum in die judicii, ante tribunal Christi, de eorum animarum salute offerre mereamini dignissimum unus [ Lamb., munus], 463 et pro amore animarum lucra infinita mereamini adipisci in regno coelesti.

Illud autem quod vestra regalis intimavit excellentia, ut in uno mense vel in una die, pro hujuscemodi operibus, scilicet stabilitatis vestrae victoria, laudes Deo gerentes caneremus, et una vel duabus feriis (0389A)litanias perageremus, valde hoc nobis delectabile existit, quatenus apostolica exarantes censura decrevimus in omnibus nostris partibus quae sub ditione spiritalis matris vestrae sanctae Romanae Ecclesiae existunt, illico celebrari easdem una nobiscum, disponentes emisimus, Domino protegente, videlicet vicesima tertia die et vicesima sexta, atque vicesima octava hujus advenientis Junii mensis, quae sunt in primis vigiliae beati Joannis Baptistae, et natalis sanctorum Joannis et Pauli, nec non et vigiliae beati Petri apostoli; similiter et 464 vestra regalis potentia in suis dirigat universis finibus, seu transmarinis partibus, ubi Christiana moratur gens similiter perficiendas triduanas litanias; et ideo tale protelatum emisimus spatium, propter tam longinquas (0389B)Christianas nationes ultra vestrum regale morantes regnum. Nos quippe non solum unam vel duas, ut nobis insinuastis, celebrandas litanias praevidimus, sed etiam pro vestra, ut soliti sumus, indesinenter orare excellentia cupientes, decrevimus perficere, et Redemptori mundi canere laudes, ut ipsae gentes, quae per vestrum regale certamen ad Christianam perductae sunt fidem, usque in aevum per vestrum maneant adminiculum, et nostris vestrisque finibus (0390A)omnes repelli faciat aegritudinis morbos et procul ejiciat pestilentiam, ut nostris vestrisque diebus populus nobis a Deo commissus in magna degentes ubertatis affluentia simulque sincerissimae sospitatis laetitia, longiori aevo una cum domna regina vestraque nobilissima prole mereamini regni gubernacula perfrui, et in aethereis arcibus sine fine regnare, ut per vestra laboriosa certamina magis magisque spiritalis mater vestra, sancta Romana Ecclesia, maneat exaltata. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXXXVI. 465 ( An. Dom. 786, Cod. Car. LXXX, chron. 85.)

ARGUMENTUM.--Itherio et Maginario, abbatibus missis regiis quaerentibus, quaenam poenitentia (0390B)indicenda esset Saxonibus ad paganismum reversis, reponit prudentia episcopali opus esse. et hujusmodi lapsos, si vere conversi fuerint, admittendos.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Vestrae a Deo protectae regalis excellentiae suscipientes missos, scilicet Itherium et Magenarium religiosos abbates, sciscitati sunt nos interrogantes de (0391A)Saxonibus qui Christiani fuerunt et ad paganismum reversi sunt, qualem poenitentiam eis sacerdotes indicare debeant. Hoc praedecessorum nostrorum sanctorum pontificum dudum decretum est, quod qui « resipiscentes, et ruinas suas cogitantes redire maluerint, sub longa poenitentiae satisfactione admittendi sunt, » et iterum « poenitentiae 466 satisfactione purgentur, quae non tam temporis longitudine quam cordis compunctione pensanda sunt, » et ideo, excellentissime et a Deo protecte fili, oportet sacerdotes partibus illis pastoralem circumdare solertiam atque episcopalem induere vigilantiam, et in eorum arbitrio indicere poenitentiam, considerantes piaculum tam voluntatis quamque extra voluntatem coacti ad suum revertentes vomitum; et tunc canonica (0391B)promere sententia, quatenus si veraciter reversi in fide orthodoxa maluerint perseverare, promissuros se omnem adimplere episcopalem praedicationem, indiculum orthodoxae fidei exarantes, secundum olitanam Patrum traditionem, unum confitentes baptismum, sub jusjurando pollicentes fidem Christianitatis servaturos, in gremio suscipiantur orthodoxae fidei Ecclesiae, ut copiosa merces vobis ascribatur (0392A)in coelis. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat

LXXXVII. 467 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones pro exaltatione sanctae Dei Ecclesiae, et de honore pallii sacerdotalis concessi Ermenberto episcopo .( An. Dom. 786, Cod. Car. LXXXVII, chron. 86.) ARGUMENTUM.--Hermenbertum a Carolo missum ut ab apostolica sede pallium acciperet, nam Bituricensis metropolis erat episcopus, diligenter examinatum, si ulli subjiceretur archiepiscopo, ne quid fieret ecclesiasticae disciplinae adversum, sacro illo indumento decoratum remittit, regium implorans auxilium, ut archiepiscopali dignitate pacifice fungi valeat.

(0392B)Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Directus a regali potentia vestra reverentissimus et sanctissimus vir, scilicet Ermenbertus episcopus, nostrisque adpraesentatus apostolicis aspectibus, obtulit nobis praecelsae excellentiae vestrae sagacissimos atque honorabiles regales affatus, quos cum nimio (0393A)amplectentes amore, regi regum, in cujus potestate sunt omnia regna mundi, gratias egimus, qui nos de vestra inclyta sospitate laetos crebro efficit, eo quod per hujus mundi regna, coelestia magis ambire atque haereditare 468 concedit, per beatum Petrum apostolorum principem de saevitia adversariorum triumphantes.

Reperimus quippe in ipsis regalibus affatibus vestris, ut praelato Ermenberto episcopo pallium sacerdotalibus infulis decoratum ex apostolica auctoritate concederemus, quia civitas metropolis in Aquitania videtur esse patria, quae Bituricas nuncupatur, ubi nunc praefatus venerabilis vir praeesse dignoscitur curamque pastoralem devotus exercere videtur; quatenus ignorantes si canonice in provinciae (0393B)partibus illis jam ordinatus tam a praedecessoribus nostris quamque a nobis fuisset, enucleatius eum indagari curavimus, ne usurpationis locus aliquis sacerdotibus in alterius jure concedatur; qui praefatus sanctissimus vir nobis confessus est, ut sub nullius archiepiscopi jurisditione esse videretur.

Quapropter pro nimio vestro regali ex intimo cordis amore, praedicto Ermenberto, a nostra apostolica sacratissima sede atque auctoritate, archiepiscopo constituto in metropolitanam civitatem quae Bituricas cognominatur, sicut dudum mos exstitit, sub jure sanctae recordationis Ecclesiae degenti, usum pallii concessimus fruendi; et ideo quaesumus ut per vestrum praecelsum regale adminiculum, ministerium sibi commissum digne sibi 469 valeat et (0393C)canonice dispensare, sacerdotali moderamine suscipiente affectum [ Lamb., Gent., effectum], ut dum plebs sibi concessa ab insidiatoribus inconvulsa atque intacta permanserit, simulque a vestro regali culmine tuta fuerit, ab ipso clavigero regni coelorum beato Petro apostolo dignam mereamini suscipere retributionem, ut una cum excellentissima et spiritali filia (0394A)domna regina vestraque praecelsa subole, redemptor omnium Deus longo ac prospero senio amplius exaltati regni gubernaculo faciat perfrui, et vitam aeternam pariter vobis tribuat possidendam. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XXXVIII. 470 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de trabibus majoribus ad ecclesias restaurandas, quas domnus rex ei dare praeceperat; et ipsos actores negligentes nihil exinde, sicut eis a dicto rege injunctum fuerat, fecisse dicit, et de stanno ad ipsam ecclesiam sancti Petri recooperiendam .( An. Dom. 786, Cod. Car. LXVI, chron. 87.) (0394B)ARGUMENTUM--Trabes pro instaurandis ecclesiis Urbis saepe ab se petitas, nondum esse traditas. Rogat ut regius missus adveniat qui et trabes tradi faciat et stanni centenas libras (mille Carolus, totidem Itherius mittere spoponderant) dari jubeat ab Italiae comitibus. Arichim Beneventanum ducem movisse arma in Amalphitanos, qui Neapolitanorum, quorum juris erant, auxiliis plures occiderunt, multis etiam eorum optimatibus captivis ductis.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Saepe vestrae a Deo protectae regali potentiae poscentes direximus, ut pro mercede animae vestrae trabes majores ad ecclesias Dei restaurandas per vestrum regale praesidium emittere juberetis, et nullum (0394C)ab illis quibus praeceptum est suscepimus effectum, quatenus et ipsae ecclesiae in quibus nobis trabes majores necessariae sunt, ex parte ruerunt et alias ruere conspicimus, et ipsas trabes praestolantes, quid agemus nescimus et pro hoc in magna tristitia degentes existimus. 471 Quapropter obnixe vestram triumphatorissimam excellentiam poscentes (0395A)quaesumus ut nulla deinceps eveniat mora, sed per vestrum a Deo protectum regale dispositum nobis ipsas trabes majores celerius emittere praecipiatis, ut nullo modo quemlibet neglectum ponere audeant, quia confidentes prorsus existimus, quantae Dei ecclesiae ex ipsis trabibus restauratae fuerint, in vestrum sempiternum memoriale, seu domnae reginae vestraeque nobilissimae subolis restaurantur; quapropter poscimus ut vestrum proprium idoneum missum dirigere jubeatis, qui ipsos actores qui pro jam dictis trabibus neglectum ponere ausi sunt, distringere debeat, ut ipse nobis eas tradere per vestrum dispositum studeat, ut exinde magnam, ut fati sumus, recipere valeatis mercedem.

Porro et hoc vestrae regali potentiae innotescimus, (0395B)quia Arichis Beneventanus dux, justitias de hominibus suis quaerens, exercitum duxit super Amalfitanos ducatus Neapolitani, et undique eos circumvallans incendit omnes possessiones eorum atque habitacula foris posita; quo audito, Neapolitani direxerunt in adjutorium ipsorum plures homines vincentes eos, interfecerunt plurimam multitudinem ducatus Beneventani. Unde cum caeteros plures, tum optimates captivos apud se habent; quod in his vero partibus actum est, vobis enucleatius enuntiare festinavimus.

472 Simili modo et hoc recordari credimus vestram a Deo promotam praecellentiam, qualiter pro amore beati Petri clavigeri regni coelorum et ejusdem Ecclesiae restaurationis, pro ipsius aulae tecto (0395C)vestra excellentia nobis est pollicita dirigere stanni libras mille. Simili modo et Itherius vester fidelissimus per vestrum eximium dispositum similiter alias (0396A)mille libras dirigere promisit, pro quo poscentes petitus vestram regalem praecellentiam, ut ipsum stannum nobis per vestrum bonum dispositum dirigere jubeatis, quia ipsa ecclesia fautoris vestri beati Petri, tempore verno ab aquis nimis invaluit, et unde ejus aulae tectum restauremus minime habemus. Sed obnixe petimus ut per comites vestros qui in Italia sunt actores, ipsum jam dictum stannum dirigere jubeatis, per unumquemque comitem libras centum, ut dignam pro hoc ab ipso Dei apostolo retributionem suscipere mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

LXXXIX. 473 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones seu benedictiones, pro cruce quam ei miserat, et de territorio Populoniensi seu Rosellensi, ut domnus rex suos idoneos missos dirigeret, qui sub integritate ipsas civitates cum suburbana [Lamb., suburbanis] earum ei contradere debuissent.( An. Dom. 787, Cod. Car. LXXXI, chron. 88.) (0396B) ARGUMENTUM.--Carolo suis orationibus se commendanti reponit, se jugiter id praestare non solum pro eo, sed pro ejus parentibus, et conjuge Ildegarde vita functis. Gratias agit pro cruce missa: oratque ut missos dirigat, qui fines Populonienses et Rosellenses haud dum traditos integros vindicent sanctae sedi; simulque integras tradant ducatus Beneventani civitates, juxta ejus donationem nuperrime factam.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum (0396C)atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Praecellentissimos atque nitidissimos Deo dicatae regalis praecelsae scientiae vestrae mellifluos suscepimus (0397A)versos, quos reserantes atque singillatim relegentes, eorum 474 robur cum nimio amplectimur amore, et procul dubio vestra credere dignetur regalis potestas, quia omnino sicut per eos innotuistis, a nobis in omnibus perficietur, testem enim invoco Deum cui servio in spiritu meo, quod sine intermissione die noctuque semper memoriam vestri facio in orationibus meis obsecrans, tam pro vestra in triumphis regali victoria et perpetua stabilitate, quamque pro sanctae memoriae genitoribus vestris, simul conjuge vestra domna Hiltibranda [ Grets., Hiltegarda] regina, filia et spiritali commatre nostra, et nempe eorum memoriale non derelinquetur in aeternum.

Crucem quam nobis misistis in sanctam nostram (0397B)ecclesiam recondentes, vestra memoria in aeternum in ea manebit. De sospitate enim nostra quam vestra regalis cupit audire clementia, omnia erga nos, Deo favente, prospera existunt, quia et nos de vestra regali salute atque victoriis certo audire desideramus, quoniam vestra salus nostra est, et hoc magnopere poscimus; et sicut per anteriores nostras syllabas vestram poscimus regalem potentiam, ita perficere dignetur, uti denuo eos missos suos dirigere jubeat, qui nobis contradere debeant fines Popolonienses seu Rosellenses, sicut 475 ex antiquitus fuerunt. Nam ex parte nobis ex ipsis finibus non tradiderunt; sed quaesumus ut vestrae regalis oblationis donatio fine tenus maneat inconvulsa; praesertim et partibus ducatus Beneventani idoneos dirigere dignetur missos, (0397C)qui nobis secundum vestram donationem ipsas civitates sub integritate tradere, in omnibus valeant, (0398A)ut ex hoc potissimam remunerationem una cum spiritali filia nostra domna regina, vestraque praecellentissima prole ab ipso regni coelorum clavigero beato Petro apostolo, suscipere mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XC. 476 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM In qua continentur de adventu Adalchisi partibus Calabriae, et ut Grimualdum in Benevento ducem not constitueret, et de civitatibus Beneventanis, et Rosellis, et Populonio .( An. Dom. 788, Cod. Car. XC, chron. 89.) ARGUMENTUM.--Rorone et Bettone regiis missis sciscitatum venientibus num Athalgisus Desiderii filius in Italiam venisset, se nuper quae audierat continuo indicasse Carolo per Arvinum comitem degere illum (0398B)scilicet in Calabria prope fines Beneventanos: ita sibi nuntiari Cajeta et ex Pentapoli, litterasque utrinque acceptas adnectere. Sibi haud expediens videri Grimoaldum patri succedere; Beneventanos, nisi steterint promissis, milite ad id cogendos. Nisi mittat exercitum a Kalendis Maii ad Septembrem, fieri posse ut Athalgisus cum Graecis aliqua moliatur in ipsum Carolum et sanctam sedem. Statim atque Grimoaldus pervenerit in Beneventanum ducatum, matrem ejus Adelbergam cum filiabus, obtentu orationis in Garganum, inde Tarentum abituram, ubi suos thesauros habebat. Orat ut suos missos redire prohibeat ante traditas Campaniae civitates integras, finesque pari modo integros Populonii et Rosellarum. Sicut enim in Tuscia Suanam et caeteras civitates cum territoriis suis sancta sedes possidebat, ita aequum esse ut Campaniae civitates integras cum suis territoriis possideret.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali (0398C)compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

(0399A)Venientes ad nos fidelissimi missi vestri, scilicet Roro capellanus, seu Betto, post vestram optabilem regalem sospitatem annuntiatam, sciscitati sunt a nobis de nefandissimo Athalgiso filio Desiderii tyranni regis, si ita fuisset quod, Deo sibi contrario, in partibus Italiae venisset. Nos vero nuper quod de ipso Athalgiso audivimus, per fidelissimum missum vestrum Arvinum comitem vobis intimare non 477 omisimus, quia pro vestra regali victoria, Deo auspice, retractantes, nullum neglectum ex omni parte ponimus, vestrae praefulgidae excellentiae indicantes, ut, Domino opitulante atque beato Petro apostolorum principe comitante, praecipua vestra regalis providentia prudentissime suam nostramque salutem procuret. Sic enim de (0399B)jam dicto nequissimo Athalgiso nobis nuntiatum est, quia in veritate, Deo sibi contrario, cum missis imperatoris in partibus scilicet Calabriae residet, juxta confinium ducatus Beneventani, ut de ejus invalido adventu Campulus episcopus civitatis Cajetanae per suas nobis significavit syllabas, similiter et de Pentapoli pro ejusdem Athalgisi arrogantia nobis in scriptis intimaverunt, quatenus ob nimium vestrum amorem infra alios misimus apices, tam Cajeta quamque Pentapoli series nobis destinatas; nempe quidem scimus quia ipse iniquus et perfidus Adalgisus pro nulla alia causa in istis declinavit partibus, nisi tantummodo pro vestra nostraque contrarietate. Unde oportet ut firmissima vestra sacra partibus Beneventanis emittere vestra praecelsa regalis excellentia (0399C)nitatur, ut undique per vestrum regale adminiculum imperturbati pariter maneamus.

Nos vero haec omnia considerantes, dilectissime nimisque amantissime, atque a Deo protecte praerectissime fili, nobis sic aptum esse videtur, ut sive voluntatem vestram fecerint ipsi Beneventani, non ullo modo expedit Grimualdum, filium Arichisi, Beneventum 478 dirigere. Verumtamen sicut vobis ad omnipotenti Deo nostro prudentissima sapientia concessa est, ita sagaciter pro hujusmodi re pertractare (0400A)atque congrue disponere jubeatis, ut ea quae vobis nobisque expedibilia fuerint ad perfectum salubriter veniant, ut non in quolibet labore pariter eveniamus, sed si ipsi saepius dicti Beneventani minime vestram regalem adimpleverunt voluntatem, sicut vobis polliciti sunt, statim ibidem taliter exercitus emittere studeatis, ut ad profectum sanctae nostrae Ecclesiae, vestraeque regalis perveniant excellentiae, et sic illis partibus disponatur, ut inimicus locum nocendi non inveniat, sed semper vestra in triumphis exsultet in Domino regalis victoria.

Enimvero una cum fidelissimis missis vestris pertractantes considerantesque ut si minime ipsi Beneventani adimplere voluerint regalem vestram voluntatem ad Kalendas Maias, vester robustissimus exercitus (0400B)in confinio praeparatus super ipsos irruere Beneventanos inveniretur; et demum pariter penetrantes, in his confirmari, propter aestivi temporis aegritudinem, non audebimus, et iterum si super eos a Kalendis Maiis usque in Septembrem mensem exercitus non venerint, dubium nobis esse videtur ut forte, Deo sibi contrario, praedictus nefandissimus Adalgisus per insidias Graecorum non aliquam nobis vobisque conturbationem facere moliatur, quia jam dicti missi Graecorum cum eo esse noscuntur et alii in Neapoli residere videntur. Sed haec existimantes in vestro robustissimo atque a Deo protecto regali arbitrio emisimus pertractanda, 479 ut qualiter vobis placuerit disponere celeriter dignetur, nobis intimando per suos regales affatus suam nostramque (0400C)securitatis salutem.

Quapropter nimis poscentes, quaesumus vestram praerectissimam excellentiam, ut nullo modo pro causa Grimualdi filii Arichisi credere plus cuiquam jubeatis quam nobis. Nam pro certo sciatis quia si ipsum Grimualdum in Beneventum miseritis, Italiam sine conturbatione habere minime potestis, eo quod Leo episcopus secreta nobis sic fatus est, quia, Adalberga relicta, Arighis, tale habet consilium ut dum ipse Grimualdus filius ejus Beneventanos fines introierit, (0401A)ingeniose cupit duas filias suas secum deferre, et quasi orationis causa, sanctum Angelum in Garganum pergere, et deinde in Tarantum, ubi et thesauros suos reconditos habet, quia tantum octoginta millia distat a sancto Angelo usque Tarantum; sed in hoc minime vestra a Deo promota excellentia considerare debeat, quod pro nostra aviditate ipsas civitates adquirendum, quas beato Petro apostolo et nobis condonastis, talia vobis insinuare studuimus, sed pro magna securitate sanctae Dei catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae, atque vestrae praecelsae regalis exaltationis victoria, ea quae audivimus et agnoscere potuimus, vestris regalibus auribus insinuare nullo modo negleximus. Vestra quoque regalis excellentia, qualiter ei placuerit et aptum prospexerit, (0401B)in omnibus his disponere provideat. Quapropter magnopere poscentes vestram clementissimam regalem benevolentiam, quaesumus, ut pro amore fautoris vestri beati Petri clavigeri 480 regni coelorum, nostraque in Christo spiritali paterna dilectione clariter atque specialiter per vestros regales honorabiles apices missis vestris dirigere dignemini, ut nullo modo ad vos remeare audeant, nisi prius sub integritate civitates in partibus Beneventanis, sicut eas per vestram sacram oblationem beato Petro apostolo et nobis contulistis, in omnibus contradere valeant, et justitias de Populonio et Rosellis nobis facere sub integritate studeant. Quia sunt alii ex missis vestris qui contemnere moliuntur et foedare vestram sacram oblatione; sed sicut in (0401C)partibus Tusciae civitates, id est, Suanam, Tuscanam, Biternum, et Balneum Regis, caeterasque civitates cum finibus et territoriis eorum beato Petro offerentes condonastis, ita in eo modo civitates in partibus Beneventanis contradere nobis protinus faciatis, ut dum missi vestri vestros susceperint regales firmissimos affatus, sine qualibet interposita dilatione, nobis eas contradere sub integritate valeant, ut nullus sit qui possit exstinguere vestrum illibatum sacrificium, sed hoc lucri potissimum praemium acquirentes digne mereamini una cum spiritali nostra filia domna regina, vestraque nobilissima subole in (0402A)aethereis sine fine regnare arcibus. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XCI. 481 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de missis Graecorum cum diucitin, id est, dispositore Siciliae, post reversionem Attonis diaconi, missi domni regis a Benevento, cum relicta Arichisi ducis conciliati [Lamb., consiliati] sunt, qualiter ducatum Beneventanum a potestate praedicti regis per insidias subtrahere potuissent.( An. Dom. 788, Cod. Car. XCII, chron. 90.) ARGUMENTUM.--Venientes regii missi Atto diaconus et Goteramnus ostiarius, postmodo Maginarius abbas et Joseph diaconus regiam voluntatem nuntiant pontifici, ejus nempe consilio agenda omnia (0402B)esse. Censet igitur pontifex ut nunquam invicem separentur: praemittit priores duos versus ducatum Beneventi, ita ut in Valvae oppido exspectent reliquos Romae manentes et Liuthericum quintum missum. Ii consilii immemores Beneventum, haud exspectatis sociis, inde Salernum ad Adelbergam viduam processerunt. Tres reliqui Beneventum euntes ibi audiunt Salerni agitari consilia adversus Carolum et sanctam sedem; mox Goteramno superveniente, una cum isto aufugiunt Valvam in finibus Spoletani ducatus, ubi jussa regia praestolantur. Atto prae metu ad aram in ecclesia Salerni confugit, quem Beneventani ficte mitigant, eique ad Carolum litteras dant fidelitatis plenas. Haec omnia pontifex Carolo. Deinde addit quod Capuani quidam recens subjecti apostolicae sedi Romam venientes nuntiarunt, post Attonis discessum missos Graecos cum dispositore Siciliae die 20 Januarii Salernum ad Adelbergam se contulisse; inde Neapolim (0402C)deductos, magnoque cum honore susceptos, cum Stephano episcopo et Neapolitanis consilia agitare. Beneventanos videri erupturos aestivo tempore. Rogat ut eos praeveniat, ne simul deficiant et civitates sanctae sedi donatas invadant.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Meminit vestra a Deo promota 482 regalis excellentia, qualiter ad nos emisit fidelissimos missos, scilicet Attonem religiosum diaconum, et Goteramnum magnificum ostiarium, et post tergum eorum ad nos venerunt, videlicet, Maginarius religiosus (0403A)abbas et religiosus Joseph diaconus, qui nobis fideliter intimaverunt ea quae illis injuncta habuit vestra praerectissima regalis potestas, ut secundum nostrum apostolicum consilium, in partibus Beneventanis, ita peragerent; qui in nostri praesentia residentes praenominati quatuor missi, id est, Maginarius religiosus abbas, Atto, et Joseph religiosi diaconi, atque Goteramnus magnificus ostiarius, dum adhuc minime conjunxisset nostris apostolicis obtutibus Luthericus, qui cum praefato Maginario, seu Joseph, ad nos missus fuit, tale illis praebuimus consilium, ut nullo modo se alter ab altero separaret, sed praeeuntes Atto et Gotteramnus, in oppido Valvae ibidem exspectarent tam Maginarium et Joseph quam Liudericum, quem socii ejus apud nos morantes (0403B)exspectabant, qui praecedentes, scilicet Atto cum 483 Gotteramno, nullo modo nostris accommodaverunt consiliis; sed relinquentes penitus Maginarium seu Joseph et Liudericum, abierunt singulariter Benevento; unde post tergum eorum euntes Maginarius cum Joseph et Liuderico in Benevento, jam Attonem et Goteramnum nullo modo invenire valuerunt, eo quod in Salernum perrexerant ad Albergam relictam Arichis ducis; ubi dum Maginarius cum sociis suis a fidelibus vestris audissent, sicut (0404A)nobis ipsi intimaverunt, eo quod infideliter agerent tam relicta praedicti Archisi ducis quamque caeteri Beneventani, erga vestram regalem excellentiam atque nostrum apostolatum iniqua atque adversa tractare non desinunt, fugam arripientes Maginarius cum Joseph et Liuderico, una cum Gotteramno qui ad eos alloquendum venerat a Salerno, introierunt in finibus ducatus Spoletini in praefato oppido Valvae, et ibidem morantur usque ad vestrum regalem in triumphis dispositum. Atto vero audiens, ut fertur, fugiens intus in ecclesiam Salerni prae timore, ejusdem ecclesiae altare tenuit. Ipsi autem Beneventani suadentes, ut reor, et simulanter eum mitigaverunt, et vestrum clericum ficte miserunt, se ipsos fideles in omnibus commendantes.

(0404B)Et ob nimium suavemque amorem quem erga vestrum invictissimum gerimus regnum, nullo modo valemus praetermittere, liquidius de omni causa vobis insinuare; venientes quippe ad nos de Capua quam beato Petro apostolorum principi pro mercede animae 484 vestrae atque sempiterna memoria, cum caeteris civitatibus obtulistis, videlicet Gregorius presbyter, Saductus, Pergulfus, Audemundus, Haimo, Landemarus, Warnefridus, Sigulfus, Audualdus, et Corbulus, intimaverunt nobis quod dum Atto diaconus (0405A)ad vestram reversus est excellentiam, statim missi Graecorum, duo spatharii imperatoris, cum diucitin [ Grets., dioecete], qui Latine dispositor Siciliae dicitur, in Lucaniae Acropoli descendentes, terreno itinere Salernum ad relictam Arigisi ducis peragrantes, tertio decimo Kalend. Februar. pervenerunt, qui ibidem cum ipsis tres dies consiliantes Beneventani, post tertium diem usque Neapolim deduxerunt; Neapolitani vero cum magno obsequio cum signis et imaginibus eos suscipientes, Neapolim ingressi sunt, pariter et usque hactenus cum ipsis Neapolitanis atque Stephano episcopo ejusdem Neapolitanae ecclesiae pertractantes existunt.

485 Sed vestra a Deo promota praerectissima regalis excellentia, a Deo inspirata, taliter pertractare (0405B)debet, ut suam et nostram in omnibus securitatem procuret et nullius hominis inanes fabulas attendat; neque muneribus suadere quispiam eam valeat, sed tantummodo pro exaltatione spiritalis matris suae sanctae nostrae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae, suaeque regalis excellentiae et nostrae decertare nitatur, quia, ut arbitramur, ipsi Beneventani istud tempus vernum transire patientur, ut aestivo tempore, Deo illis contrario, vobis in perjurii reatum incurrant. Sed vestra regalis potentia sic illis in triumphis praeire satagat, ut et illorum proterviam procul dubio imminentem sub pedibus suis conculcet, et sua exaltatio in toto profametur mundo, tam de sua prudentissima regali victoria quamque de sacratissima oblatione, quam in partibus ipsis Beneventanis (0405C)beato Petro fautori suo, puro corde, ob nimium amorem atque sempiternam memoriam condonavit, ut dum ipse claviger regni coelorum beatus Petrus apostolus, fautor et protector vester, in integro vestram susceperit sacram donationis oblationem, (0406A)digne valeamus in ejus alma confessione tam pro vobis quamque spiritali filia nostra domna regina vestraque nobilissima subole fundere preces, ut per multorum annorum curricula in hoc mundo regni gubernacula fruentes in aethereis arcibus sine fine regnare mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XCII. 486 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de Arachiso duce Beneventano, qui [Lamb., quia] postquam rex Carolus a Capuana urbe revertisset, praedictus Arigisus, Deo sibi contrario, apud imperatorem missos suos direxerat, petens auxilium et honorem patriciatus, cupiens fidem, quam pollicitus fuerat, irritam facere, promittens se tam in tonsura quam in vestibus usu Graecorum perfrui.( An. Dom. 788, Cod. Car. LXXXIII, chron. 91.) (0406B) ARGUMENTUM.--Nuntiata sibi per Carolum victoria de Bajoariis laetatur. Inde pergit res Beneventanas enarrare, Capuanos in praecedenti memoratos exhibuisse fidelitatis sacramentum ante confessionem sancti Petri. Postmodo Gregorium ex iis unum secreto sibi nuntiasse, quod praeterito anno post Caroli discessum Capua Arichis per suos missos ab imperatore petierat patriciatum et ducatum Neapolitanum; nec non ut mitteret Athalgisum cognatum suum cum auxiliis. Imperatorem misisse duos spatharios qui patriciatum conferrent, et direxisse Athalgisum Tarvisium aut Ravennam. Deum consilia eorum dissipasse, nam venientes Arichim esse mortuum invenerunt. Beneventanos tum Graecos noluisse Salerni accipere, quia Atto illic erat; hoc abeunte, Graecos receptos, et cum (0406C)Adelberga tridui consilia agitasse; nil videlicet tunc agendum, quoad Grimoaldus adveniret, quem ducem sibi dari a Carolo per Attonem petierant; eo adveniente factum iri, quae Arichis non potuit; interim Neapoli eos degere oportere. Hinc eos nuntiasse imperatori mortem Arichis, quid facto opus esset audituros. Quatuor regios missos Spoletum (0407A)aufugisse, quod Neapolitanorum, Surrentinorum, et Amalphitanorum conjurationem cum Beneventanis in eorum necem deprehenderunt.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Nectareos suavissimosque praecelsos regales apices vestros cum nimio cordis suscepimus amore, 487 quos reserantes reperientesque vestram regalem sospitatem, simul et spiritalis filiae nostrae domnae reginae vestraeque nobilissimae prolis salutis prosperitatem, magnas omnipotenti Deo retulimus grates, qui vobis per intercessiones beati Petri apostoli fautoris vestri, nobis velut immeritis jugiter pro vobis exorantibus, indesinenter victorias ubique (0407B)tribuit, et omnia circa vos salubriter disponit, tam marcas quamque confinia, magis quippe de subjectione Bajuariorum, sicut nempe praediximus et optavimus, ita et praestolantes audivimus de vestra praecelsa regali in triumphis victoria.

Nempe quidem meminisse credimus, qualiter vobis per anteriores nostras apostolicas emisimus syllabas de Capuanis qui ad nos venerunt per vestrum regale adminiculum, quatenus dum ipsas nostras vobis emisissemus syllabas, post aliquantos dies praefatos Capuanos in confessione protectoris vestri beati Petri apostolorum principis jurare fecimus, in fide ejusdem Dei apostoli et nostra atque vestrae regalis (0408A)potentiae, et post actum sacramentum unus ex ipsis Capuanis, Gregorius presbyter, nobis petiit secreta loqui, asserens: quia nullo modo jam quidpiam celare possum, tale vobis praebens sacramentum; et dum a nobis enucleatius sciscitatus fuisset, retulit nobis dicens quia dum domnus Carolus, magnus rex, praeterito anno a Capuana urbe reversus fuisset, Arichis dux suus ad imperatorem, Deo sibi contrario, 488 emisit missos, petens auxilium et honorem patriciatus una cum ducatu Neapolitano sub integritate, simul et suum cognatum Athalgisum cum manu valida in adjutorium sibi dirigi, promittens ei tam in tonsura quam in vestibus usu Graecorum perfrui sub ejusdem imperatoris ditione.

Haec audiens autem imperator emisit illi suos legatos, (0408B)scilicet spatarios duos in ditionem Siciliae ad patricium eum constituendum ferentes secum vestes auro textas, simul et spatam, vel pectinem, et forcipes, sicut illi praedictus Arichisus indui et tonderi pollicitus fuerat, petentes Ramualdum ejusdem Archisi filium in obsidiatum; de Athalchio vero cognito [ Lamb., cognato], emisit ei dicens: quia nunc illum non dirigimus quem apud illum nunc dirigimus, sed eum dirigimus cum exercitu in Tervisio, aut Ravenna; 489 qui venientes, Dei nutu, per suffragia apostolorum, malignantium consilia dissipata repererunt, eo quod Arichisum ducem, vel ipsius filium Waldonem, defunctum invenerunt; et dum (0409A)ibidem Salerno Atto fidelissimus vester missus fuisset, Beneventani ipsos Graecos minime recipere voluerunt, sed post reversionem praedicti Attonis diaconi, tunc eos terreno itinere a finibus Graecorum deferentes Salerno receperunt, et cum Athalberga, relicta Arichis, seu optimatibus Beneventanis, tribus diebus persistentes conciliati [ Lamb., consiliati] sunt, suadentes ipsi Beneventani praedictis missis Graecorum dicentes: quia nos ad regem Carolum emisimus missos nostros, petentes ab eo Grimualdum ducem nostrum recipere. Insuper et per Attonem diaconum, ipso nobis pollicente, rogam emisimus, ut penitus eum ducem consequenter susciperemus; sed propter hoc morari vos Neapoli convenit, dum usque ipsum Grimualdum recipere possimus ducem; (0409B)et quod genitor ejus Arigisus minime valuit adimplere, Grimualdus ejus filius, dum 490 culmen genitoris sui adeptus fuerit, prorsus imperialem voluntatem cum omni ditione sicut cum suo constitit genitore, in omnibus adimpleat, pariter nobis promissa explentibus. Quapropter terreno itinere usque (0410A)Neapolim eos cum magno deduxerunt honore, qui Neapolitani ipsos Graecos cum bandis et signis suscipientes ibidem degentes praedictae rei praestolantes adventum, non desinunt cum Stephano episcopo et Constantino, civibus Neapolitanis, adversa perpetrantes tractare, mittentes ipsi Graeci ad imperatorem de obitu Arichisi filiique ejus denuntiantes; et ab eo exspectant consilium quid agere debeant.

491 Sed in his omnibus, excellentissime et a Deo protecte fili, solertissima regalis potentia vestra nitatur pertractare tam pro exaltatione spiritalis matris vestrae sanctae Romanae Ecclesiae nostraque salute, quamque, Domino protegente beatoque Petro clavigero regni coelorum praesidiante, pro vestri invictissimi regni in triumphis securitate.

(0410B)Porro et hoc sicuti per se Gregorius presbyter Capuanus nobis innotuit de fidelissimis missis vestris, scilicet Magenario religioso abbate, seu Joseph, et Liuderico comite, atque Gotteranno hostiario [ Lamb., ostiario], quia Benevento reversi Spoletum, ideo exinde fugerunt, eo quod tale consilium Beneventani (0411A)cum Neapolitanis et Surrentinis, atque Amalfitanis habuerunt, ut foris civitate Salernitana juxta mare vestros missos applicare facerent, et nocte repentino cursu super eos ruentes Beneventani pariter cum Neapolitanis illos interficerent, et postmodum proferrent, quia Neapolitani, quasi super ipsos Beneventanos venientes, existimantes sese Beneventanos, eos clam occiderent, et praefati missi vestri haec cognoscentes coacti fugam arripuerunt, vestram conquerentes regalem illusionem, quod si ipsi missi vestri Salerno Neapolitani cum Amalfitanis et Surrentinis armati ibi absconsi fuerunt, ut irruerent cum Beneventanis super ipsos missos vestros, ut [ Teng., et] occiderent, quod nempe certi facti sumus omnia eorum nequam consilia ad nihilum rediguntur, (0411B)eo quod talem amplissimam fidem atque ex intimo corde dilectionis amorem erga beatum Petrum principem apostolorum et nos vestram regalem potentiam omnino habere agnoscimus; et idcirco omnia vobis, sicut ipsum Dei apostolum 492 die noctuque petimus, suggerentes subjiciuntur et vestris praefulgidis regalibus plantis substernuntur.

De nostra vero sospitate, ut inquirendam direxistis, Domino coopitulante, vestram omnino agnoscentes salutem valentes pro vobis non desinimus fundere preces, ut in hoc mundo regni gubernacula multorum curriculo fruentes annorum, et in aethereis arcibus una cum domna regina, vestraque nobilissima subole, sine fine regnare mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XCIII. 493 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones, et de Rosellis et Populonio, et de civitatibus Beneventanis, vel de insidiis Graecorum .( An. Dom. 788, Cod. Car. LXXXVI, chron. 92.) (0411C) ARGUMENTUM.--Binis litteris, quarum priores comes Arvinus, alteras Roro et Betto missi regii attulerant, Carolus respondit gratias agens pontifici de prudenti consilio. Hic autem reponit, idcirco se aversatum esse Grimoaldi successionem, ut regi, sibi, et sanctae sedi consuleret. Quae Neapolitanus (0412A)et Cajetanus episcopi sibi nuntiarant de Athalgisi machinationibus, eum visurum in annexis utriusque epistolis. Gratias agit quod Arvino et sociis mandarit tradendas Campaniae civitates, finesque Populonii, et Rosellarum: sibi autem non esse tradita, nisi episcopia, monasteria et curtes publicas, cum clavibus civitatum sine hominibus; se velle ut Tusciae civitates, ita et Campanas omnino administrare. Grimoaldum jactare, se uti gratia regis subditosque habiturum quos voluerit, idque Capuae coram regiis missis, quare Graeci Neapoli degentes insultabant sanctae sedi. Rogat ne Grimoaldum praeferat sancto Petro. A suis missis quos una cum regiis mittit plura auditurum.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Nectareas nimisque mellifluas regalis excellentiae (0412B)vestrae suscepimus syllabas, in quibus agnoscentes vestrae sinceritatis salutem, et spiritalis filiae nostrae domnae reginae vestraeque praecelsae prolis, et quod in finibus vestris, Christo propitio, omnia prospera esse cernuntur, magnas omnipotenti Deo retulimus grates, qui nos de vestro regali triumpho crebro laetos efficit.

494 De apostolicis vero syllabis nostris quas vobis emisimus, primum quidem per Aruinum comitem, postmodum vero per sororem [ Lamb., Roronem] et Bectonem directas, et in vestris regalibus apicibus reperimus nobis exinde grates referri; prorsus nobis vestra regalis excellentia credere velit, quia nunquam voluimus ut Grimualdus, filius Arichis, in (0412C)Beneventum remeasset [ Lamb., add. nullum alium ob finem]; nisi propter inimicorum vestrorum atque nostrorum machinationes atque insidias, sed verum etiam, sicut vestra promisit nobis regalis excellentia, pro exaltatione atque defensione sanctae Dei Ecclesiae et pro vestro nostroque profectu, quod vos, Domino opitulante et beato Petro Apostolorum principe comitante, omnimodis illis creditis cum summa virtute agere, procul dubio in his credimus, qui opus quod coepistis pro exaltatione spiritalis matris vestrae sanctae Romanae Ecclesiae finetenus perficietis; et magis magisque per vestra laboriosa certamina exaltata (0413A)manebit, quia pro hujusmodi vestrum regale nomen in libro aeternae vitae ascriptum est.

Illud autem quod nobis vestra intimavit excellentia, ut quidquid de istis partibus compertum habuerimus, sub celeritate omnia vestrae regali excellentiae significare niteremur, emisit nobis Stephanus, Neapolitanus episcopus, per suos apices diaconia [ Grets., diaconiam] juris sanctae nostrae Ecclesiae sibi concedi, in quibus embolum posuit, 495 significans nobis de nefando Adalgiso, filio protervi Desiderii, et de insidiis Graecorum. Simili modo et Campulus, episcopus Cajetanus, per suas series ea ipsa nobis intimavit, quatenus pro nimio vestro amore idem embolum atque epistolam infra posuimus; sed taliter vestra praecellentia commendare atque disponere (0413B)jubeat, ut exercitus a vobis demandati, ut nobis (0414A)direxistis, praeparati existant, et ubi nobis necesse fuerit celeriter occurrere satagant

496 Reperimus etiam in ipsis vestris apicibus embolum de civitatibus in partibus Beneventanis, quas beato Petro apostolo et nobis devota obtulistis mente de Rosellis, et de Populonio, Aruino duci jussistis, qualiter cum caeteris fidelibus vestris missis, ita omnia complere debeat, sicut Deo placeat et beato Petro apostolo, et nos propterea in his pro vestra benevola excellentia non desinimus divinam exorare clementiam. Sed quid missis vestris contigit, vestra noluerunt adimplere de hujusmodi jussa, neque de Rosellis et Populonio, neque partibus Beneventanis. Unde Crescentem et Adrianum duces cum fidelissimis missis vestris in partibus (0414B)Beneventanis direximus, vestra regalia suscipientes (0415A)vota, sed nulla alia illis tradere voluerunt, nisi episcopia, monasteria, et curtes publicas, simul claves de civitatibus sine hominibus, et ipsi homines in eorum potestate introeuntes et exeuntes manent, et quomodo nos sine hominibus civitates illas habere potuerimus, si habitatores earum adversus eas machinarentur? Nos quippe in eorum libertate permanentes, sicut caeteras civitates in partibus Tusciae donis vestris regere et gubernare eos cupimus omnem eorum habentes legem.

Unde petimus vestram excellentiam, ut nullus hominum sit qui vestra sacra vota impedire valeat, et ne meliorem faciatis Grimualdum 497 filium Aragisi quam fautorem vestrum beatum Petrum clavigerum regni coelorum, eo quod ipse Grimualdus (0415B)in Capua praesentibus missis vestris laudabat se dicens: quia dominus rex praecepit, ut qui voluerit homo meus esse, tam magnus quam minor, sine dubio est tam meus quam vel cujus voluerit; quae, ut nostris evenit auribus, optimates Graecorum in Neapoli sedentes, insultantes fremebant dicentes: Deo gratias, quia eorum promissa ad nihilum sunt redacta, sed eorum cachinnos nos et subsannationes pro nihilo reputamus, quamvis ipsi Graeci referebant, quia missi apostolici jam duabus vicibus sine effectu reversi sunt. Ecce enim hujusmodi remittimus in servitio beati Petri apostoli, cum vestris fidelissimis missis, nostros [ Lamb., et nostris] qui vobis omnia liquidius suggerere debeant, et quaesumus ut taliter eos pro hac causa disponere jubeatis, (0415C)ut fautor vester beatus Petrus apostolus, secundum vestram sacram oblationem, suscipiat effectum, ut hic et in futuro una cum domna (0416A)regina vestraque nobilissima prole existat retributor. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat

XCIV.( An. Dom. 789, Cod. Car. LXXI, chron. 93.) 498 ARGUMENTUM.--Per Hermembertum presbyterum se accepisse commemoratorium de electione archiepiscopi Ravennatis, Leonis videlicet electioni adfuisse Hucbertum missum regium pro honore patriciatus. Reponit Sergio mortuo, invasisse eam sedem Michaelium Desiderii ope, Hucbertum aliis de causis Romae tum existentem eo missum fuisse ab Stephano, ut regia pollens auctoritate, transgressorem illum canonum dejiceret ac Romam duceret. Ad electiones Joannis et Gratiosi nec Pippinum, neque eum legasse ullum missum. Canonice ibi semper factam electionem auctoritate apostolica, uti et nunc in Gratiosi successore. Neminem (0416B)unum sollicitiorem esse honoris patriciatus quam se; monet, ne iniquis adhibeat fidem.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Directus a vestra insigni regali praecellentia, videlicet Ermenbertus religiosus presbyter, inter responsionis suae verba obtulit nobis commemoratorium, ut asserebat, vestrae excellentiae exaratum, scilicet de electione episcoporum Ravennatis Ecclesiae, quia quando Sergius archiepiscopus obiit, in electione Leonis archiepiscopi fuerunt missi vestri Hucbaldus vel pares sui. In hoc enim omnino valde vestram excellentiam meminisse credimus, quia quando praedictus (0416C)Sergius archiepiscopus 499 obiit, per suam arrogantiam Michaelius praesumptor invadere ausus fuit ecclesiam Ravennatem, et per auxilium Desiderii (0417A)saevissimi regis ipsam enormiter invadens ecclesiam diu detinebat, et a suo proprio rectore destituta atque viduata manebat; tunc ad decessorem nostrum sanctae recordationis domnum Stephanum papam praedictus Hucbaldus a vestra directus regali excellentia pro caeteris causis, ab eodem praefato domno Stephano papa, per vestrum a Deo roboratum regale adminiculum, Ravennam missus est, ut eumdem praefatum Michaelium invasorem ex ipsa Ravennate ecclesia expelleret, et huc Romam, tanquam transgressorem sacrorum canonum, deferret; nam nos nullo modo meminimus, neque a depraedecessoribus nostris sanctis pontificibus, neque a sanctae recordationis praecellentissimo genitore vestro domno Pippino magno rege, neque a vestra in triumphis regali (0417B)victoria missum ad electionem Ravennae directum esse, tam in electione Joannis archiepiscopi, quam in electione Gratiosi archiepiscopi ejusdem [ Lamb. add. sedis], sed dum de hac luce contigisset migrare archiepiscopum civitatis Ravennatium, olitaria traditione clerus et plebes consistens sedis apostolicae petebant immutilatam doctrinam quatenus una concordia, una eademque voluntate, unoque consilio conglobati, apostolicam suscipientes admonitionem, 500 talem sibi eligerent pastorem, qui nec a sacris canonibus respueretur, nec ullo extra capitulo possit obsistere: qui cum jucunditate decreti omnium manuum [ Lamb., manibus] subscriptione roborati ad nostram apostolicam sedem occurrebant, proprium sibi antistitem consecrandum, (0417C)sicut et nunc canonice factum est, petentes.

Itaque his omnibus vestram suadentes regalem excellentiam quaesumus, ut linguas dolosas quae adversus sanctam Romanam catholicam et apostolicam Ecclesiam garrire simulant, procul dubio longe a vobis respuantur, et nullo modo iis iniquis et dolosis credere jubeatis, quia, sicut in commonitorium illud referebatur, pro honore vestri patriciatus nullus homo (0418A)esse videtur in mundo, qui plus pro vestra regali excellentia decertare moliatur exaltatione quam nostra apostolica assidua deprecatio, et sicut in nostris praecordiis, nisibus totis, ubique super omnes vos honoravimus et honoramus, ita amplius ac amplius honorem regni vestri praecellere omnibus qui in mundo esse noscuntur optamus; verumtamen et de ipsa benevolentia quam in vestrum gerimus culmen honoris, in universo intonuit mundo, sicut nempe omnibus patet, quia die noctuque in confessione fautoris vestri beati Petri non intermittimus fundere preces, ut una cum domna regina vestraque 501 praecelsa prole aevis temporibusque in hoc mundo victores regnantes, in vita aeterna sine fine regnare mereamini. Incolumem excellentiam vestram (0418B)gratia superna custodiat.

XCV. ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de Constantino et Paulo ducibus ipsius apostolici, qui apud praefatum regem a perversis hominibus gratis accusati fuerant, postulans ut unum ex ipsis, scilicet Paulum, quem ejus obtutibus praesentandum miserat, ut [Lamb. om. ut] benigne eum suscipere dignaretur.( An. Dom. 789, Cod. Car. LXXXIII, chron. 94.) ARGUMENTUM.--Constantinum et Paulum duces sanctae sedi et Carolo fideles apud hunc falso accusatos tuetur. Constantinum scilicet meminisse eum optat, sibi ab eodem fuisse commendatum in aula sancti Petri ut probum et fidelem. Paulum vero ad regem ire cupientem ultro dimittit.

(0418C)Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Ut reor, dici non potest quantum erga vestram a Deo concessam in triumphis potentiam atque regalem praecellentiam noster ex intimo cordis existit amor, et ideo non desinimus nostros vestrosque fideles crebro vestrae commendare 502 amplae regali (0419A)clementiae; propterea venientes ad nostros apostolicos obtutus, scilicet Constantinus et Paulus duces et nostri vestrique, cum nimio moerore cordis intimaverunt nobis quod auditum illis fuisset se apud vestram regalem potentiam a perversis hominibus gratis accusatos, et dum nimis eos fideles erga beati Petri apostolorum principis vestri nostrique servitium agnoscimus, idcirco unum ex illis, scilicet Paulum, gloriosum ducem, ad vestram triumphatissimam regalem potentiam gratuito absolvimus animo. Atque nimis petentes poscimus vestram a Deo institutam praecellentiam, ut sicut vester amor nostrum complexus est auxilium, ita cum benigne suscipere jubeamini, et familiarem apud vestram regalem potentiam commendatum habere dignemini.

(0419B)Meminisse enim credimus vestram regalem excellentiam qualiter in aula fautoris vestri beati Petri apostoli praefatum Constantinum atque Romanum nobis commendare dignati estis, confirmantes procul dubio, ut nostri vestrique essent fideles, quos nempe subditos cum omni humilitate fideliter servientes vobis nobisque reperimus, nunquam in sua vacillantes fide; sed proni in vestro nostroque servitio et amore semper manentes, qui dum in omnibus eis [ Lamb., quare dum in omnibus pro eis] vestras regales accommodaveritis aures, et ipsum praefatum 503 Paulum gloriosum ducem regali tuitione circumvallatum amplectemini, fructum boni operis per eum suscipientes bonitatis effectum ante beati Petri principis apostolorum corpus, divinam pro vobis (0419C)atque spiritali filia nostra excellentissima domna regina vestraque nobilissima prole, exorare valeamus clementiam, ut longiori aevo in hoc mundo regni gubernaculo fruentes, in vitam aeternam cum sanctis omnibus sine fine regnare mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XCVI. ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA. In qua continetur de missis Offae regis Anglorum, qui simul cum missis praefati regis Caroli Roma properarent [Lamb., Romam properarunt] et qualiter praedictus papa ipsos missos Anglorum honorabiliter suscepisset; quemadmodum ei praedictus rex Carolus per suos legatos mandaverat, seu et de aliis capitulis.( An. Dom. 789, Cod. Car. LXXXIX, chron. 93.) (0420A) ARGUMENTUM.--Confictam a male feriatis hominibus fabulam, Offam videlicet Anglorum regem suasisse Carolo, ut, Adriano deposito, alium suae gentis pontificem crearet, despexisse eum laudat. Deinde se non ab hominibus ait, sed a Christo Jesu toti orbi Christiano praefectum esse, propterea regibus ac populis annuntiare verbum vitae ac veritatis. (0420B)Se benevole excepisse Offae missos cum regiis advenientes, eisque quae Carolus petierat concessisse, ut gratias eidem agant.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio 504 Romanorum, Adrianus papa.

Sagacissimos nectareosque a vestra praecipua regali in triumphis potentia directos suos suscepimus liquidos affatus, quos cum nimis solito reserantes amore, ea quae jugiter praestolabamur agnosci prius comperimus, scilicet de inclyta sospitate atque prosperitate vestra, simulque spiritalis filiae nostrae domnae reginae, tam de praecellentissima vestra regali prole quam de cuncta ejus fidelissima familiaritate; (0420C)sicut enim a vestra regali clementia fertur, quod magnum habet desiderium ut frequenter per nostros apostolicos apices aut per missum, qualiter erga nos esse decernitur, intimaremur [ Lamb., intimaremus], ita potius crebris nos assidue sistimus desideriis inhianter audire, tam per vestram regalem exarationem quam per praecipuum vestrum missum (0421A)de vestra in triumphis victoria atque prosperitate, imo praefatae domnae reginae, simulque vestrae nobilissimae subolis, pariterque cunctorum fidelissimorum vestrorum subjectorum sinceritate atque incolumitate. Nempe quidem credere dignemini, quia nullo modo nostra apostolica desinunt suffragia in confessione beati Petri clavigeri regni coelorum divinam pro vobis exorare clementiam, quia prorsus certiores sumus, quod non desinit vestra praecelsissima regalis benevolentia, pro exaltatione matris suae sanctae Romanae Ecclesiae, quae est caput omnium ecclesiarum et nostra apostolica paterna 505 prosperitate, penitus summo annisu tractare; sicut olim sanctae recordationis genitoris tui domni Pippini, almi regis normam suscepit, quia sicut coepit, (0421B)fine tenus immutilate perfecit; cujus adepti doctrinam celsior suffragiis apostolorum et nostris assiduis interventionibus vestra in omnibus existit regalis potentia.

Porro in ipsis regalibus apicibus vestris referebatur, quod Offa, gentis Anglorum rex, vestrae direxisset regali excellentiae, significandum indiculum, ut aliqui aemuli vestri ac sui ad nostra apostolica 506 vestigia indicarent, quod idem Offa rex vobis (0422A)suggereret, ut per suam videlicet adhortationem atque suasionem, nos a sede sancta dignitatis nostrae, quod absit, ejicere deberetis, et alium ibidem de gente vestra institueretis rectorem, quod valde nefandissimum ac contrarium in oculis vestris apparuit scriptum, et hoc omnino falsum esse a vestra excellentia pro certissimo dignoscitur, quia nec ipse Offa hanc hortationem minime vobis fecit, et nullatenus in corde aliter ascendit, nisi ut paternitas nostra, per Dei misericordiam, ejus temporibus sanctam Dei Ecclesiam regere et gubernare valeat, ad profectum videlicet omnium Christianorum, in quibus nos omnino procul dubio de vestra regali potentia confidentes existimus, quia erga nostram apostolicam paternitatem ejus benevola atque inexpugnabilis (0422B)orthodoxa fides, fervens [ Grets., fervet] in Spiritu sancto, quia ut ignis ardens praecellens manebit, et nullo modo antiqui hostis versutia in qualibet haeresi concutere eam valebit, contra catholicam apostolicamque orthodoxam fidem, sed, sicut speculum sine macula ejusdem orthodoxae fidei nostraeque summae sedis verax et fulgens defensor vibrantissime in aevum manebit; praefatae vero illuvies assertionis quam fateris, ut dici nefas est, Offae (0423A)regis, nos usque hactenus talia minime audivimus, sed neque nunc audientes credidimus, quod talia, si etiam, ut absit, paganus fuisset, perpetrare cogitasset, quanto magis a praedecessoribus suis regibus, semper subjectis in obedientia atque fideli amore sanctis praedecessoribus nostris pontificibus et a nobis existentibus, haec inaudita versutia incredibilis a nobis existimatur?

507 Attamen si Deus pro nobis, quis contra nos? Dominus mihi adjutor est, non timebo, quid faciat mihi homo (Ps. CXVII). Et iterum: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo (Ps. XXVI)? Omnis enim plantatio, quam pater coelestis plantabit, nullus eradicare valebit (Matth. XV). Quia omnia per ipsum (0423B)facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I). Nos quippe vel immeriti sedem apostolorum adepti, vicem beati Petri principis apostolorum suscipientes ac tenentes, atque cunctum populum Christianum nobis a Deo commissum regentes, non ab hominibus neque per hominem electi sumus, sed per Jesum Christum Dominum nostrum vocati in Evangelium ejus praedestinati sumus, sicut vas electionis beatus Paulus apostolus docuit (Rom. VIII, 29, 30), quos praescivit et praedestinavit; quos praedestinavit, hos et vocavit; quos vocavit, hos et elegit; quos elegit, hos et glorificavit; et iterum beatus Jacobus apostolus instruit et docet (Jacob. I, 17): Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum, apud (0423C)quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio, voluntarie enim genuit nos verbo veritatis ; et idcirco voluit adamantem et silicem (esse) propheticum confirmantes sermonem; nihil metuentes non desinimus divinum verbum gentibus praedicare, sicut scriptum est (Ezech. XXXIII): Speculatorem dedi te domui Israel, et audiens de ore meo verbum, annuntiabis eis ex me; beati enim Petri clavigeri regni coelorum praecepta censentes, praedicare non desinimus regibus ac populis verbum veritatis atque (0424A)vitae, pro cujus amore, una cum fidelissimis missis vestris, ut nobis direxistis, praedicti Offae regis missos libenti animo suscipientes, congrue hilari vultu super eos pro vestra inclyta excellentia respeximus, eorum explentes vota, quemadmodum 508 gratias vestrae a Deo promotae regali in triumphis potentiae referre valeant, quia solite nos vestram satagimus adimplere sicut et vos nostram voluntatem. Quibus usque in finem perfecte observatis, divina majestas vos hujus mundi regni gubernacula aevis et temporibus una cum domna regina vestrisque nobilissimis filiis faciat perfrui, et in perpetuum cum sanctis omnibus triumphantes gaudere. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XCVII. 509 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continetur de dioecesibus vel parochiis episcoporum partibus Italiae atque Tusciae, quas alterutrum invadentes, et de veste monachica, quam contra sanctos canones relinquentes, iterum saecularibus vestibus induebantur, et sibi illicito matrimonio sociabant .( An. Dom. 790, Cod. Car. XCIV, chron. 96.) (0424B)

ARGUMENTUM.--Ad se perlatum esse Langobardos episcopos propriis dioecesibus non contentos alies aliorum fines invadere. Orat Carolum ut eos admoneat ne canones et decreta pontificum spernant. Monasticum ibi institutum infringi; nam Raginaldus et Ragimbaldus filiam Ermenaldi monacham Nazario nepoti uxorem dederunt, quorum (0424C)exemplo alii multi id sceleris perpetrarunt. Rogat ut talia scelera prohibeat et una secum ad exstirpanda cooperetur.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Si in rebus saecularibus suum cuique jus et proprius ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis dispositionibus nulla debet induci confusio, ne ibi discordia locum inveniat, unde pacis debent procedere, quod hac veneratione servabitur, si (0425A)nihil potestati sed totum aequitati tribuitur. Perlatum siquidem ad nos est quod Langobardorum episcopi, alter alterutrum invadentes opponunt periculum, simulque 510 ecclesiastica statuta enormiter deposcentes conantur invadere, et aliorum partes illiciter detinentes, in pristino errore perseverare moliuntur. Olim quippe eorum gens in errore existens vestrae a Deo protectae regali potentiae servata est a talibus malignis et infidelibus actis emendari, ut unde gloriosiores caeteris regibus eminetis, inde omnipotenti Domino qui dat salutem regibus perfectius placeatis, et fidem quam catholice et apostolice per beatum Petrum apostolorum principem ejusque vicarium orthodoxe venerantes colitis, adjutricem in omnibus habere mereamini.

(0425B)Quapropter poscentes vestram a Deo promotam regalem excellentiam, quaesumus ut eorum errores contemnentes, canonice unusquisque suam dioecesim sacerdotali moderamine tenere, atque disponere officio ecclesiastico valeat, et sicut termini saeculares pro territoriis existunt, atque in judicio sub jure civitatis et ditionis actoribus disponuntur, ita ejusdem civitatis ecclesiae episcopo dioecesis atque parochiae non omittantur, ut dum unusquisque episcopus, per instituta sanctorum canonum atque praedecessorum nostrorum pontificum sanctorum, privilegiorum et sanctionum jura receperint, in eorum parochia atque dioecesi, in omni sacerdotali officio ministrantes, digne valeant pro vestra 511 a Deo instituta regali in triumphis ampla victoria (0425C)et praecellentia fundere preces.

Porro et hoc vestrae suggerentes regali excellentiae innotescimus errorem illum, qui in eadem gente (0426A)Langobardorum callide regnare, in stupris et spurcitiis diaboli non desinit; semel quippe Deo se voventes et veste fusca monachico habitu induentes, iterum retrorsum revertentes, quod dici nefas est, saeculares vestes circumferentes, illicito copulari matrimonio perhibentur; quatenus pro hoc saepius admonuimus per Guntfridum et aliis gasindis vestris epistolas dirigentes Raginaldo et Raginbaldo, ut tam detestabile stuprum devitarent, sed ipsi nolentes acquiescere, per eorum contumaciam filiam Ermenaldi monachico habitu circumdatam suo nepoti, nomine Nazario, diabolica versutia copulaverunt, et nostris apostolicis adhortationibus assensum tribuere noluerunt, et eorum adimplentes iniquam praesumptionem ministri diaboli effecti sunt, et plures in Italia (0426B)eorum invitari exemplo [ Lamb., imitari exempla] non desinunt; prorsus nempe freti existimus, quia pro hoc canonicas dispositiones vestro a Deo protecto regali culmini incognitas non esse credimus, qualiter talia tetra connubia 512 eorum vetantes gladii ancipitis sanctionibus feriunt; et idcirco petimus ut nostris vestrisque temporibus canonice in omni Christiano populo nobis a Deo commisso tale illicitum scelus emendetur, ut pro hoc vos amplius dignos cultores omnipotentis Domini demonstretis; quemadmodum ab omni errore Christiano populo eruto valeat cum propheta clamare (Ps. XIX): Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te; quia crebro in virtute tua laetatur et super salutare tuum exsultat vehementer, et fidem (0426C)sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae amplectens in aevo, sine errore astruens cum sanctis omnibus permanebit, nosque in hoc ovantes et gratias (0427A)omnipotenti Domino referentes, ejusque divinam exorantes clementiam pro vobis, ut regni gubernacula longiori aevo, una cum domna regina atque praecellentissima subole fruentes, in aethereis arcibus sine fine regnare mereamini. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XCVIII. 513 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM, In qua continetur de parochiis episcoporum, et de eorum sacratione, et de honore patriciatus domini regis, et alia capitula .( An. Dom. 790, Cod. Car. LXXXV, chron. 97.) ARGUMENTUM.--Bernardo episcopo et Radoni protonotario regiis missis gratas litteras afferentibus, ac multa ore nuntiantibus se ait singillatim respondisse. (0427B)Langobardos episcopos canonice emendare se niti, ut ab invasione alienorum finium desistant. Ermenaldi filiam ab eo missam ut puniretur, nondum advenisse. Simoniacam labem longe lateque diffundi magno cum Ecclesiae rerum detrimento. Nunquam se canonicis electionibus miscuisse, quod aeque fieri optat a rege. Breviter de recta disciplina ordinationum et de summa sanctae sedis auctoritate. Orat ut Ravennates et Pentapolenses, quod et praeterito anno scripserat, sibi remittat, ut duci Beneventano fecerat. Illos pontifici obedientiam praestare detrectantes, ad Carolum absque licentia confugere; idcirco minime audiendos, at remittendos Romam ad judicium. Se valde sollicitum esse de patriciatu regio, ita et eum esse oportere de patriciatu sancti Petri. Propterea quemadmodum ex Francia Romam venit nemo sine regio permissu, sic Romana ex ditione in Franciam neminem absque pontificia licentia ire oportere. Utrinque autem advenientes monendos esse, (0427C)ut in fide et charitate erga suum principem maneant. Similiter et missos tam regios quam pontificios ultro citroque euntes in pretio habendos atque honoribus afficiendos, quia beato Petro et sibi maxime fideles agnovit

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum, atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

(0428A)Quanto amoris adnisu pro vestro a Deo promoto et ampliato regno fervescimus, tantum in ejus praefulgida regali dulcedine et firma stabilitatis constantia permanemus; quanta enim jucunditatis laetitia erga vestram 514 triumphis regalem potentiam cor nostrum exsultat, si sermonibus promere voluerimus, nulla, ut opinor, scripturae propagata sufficere valebit series, neque ullus sermo explicare potest qualiter de vestris immensis victoriis atque sospitate, crebro praestolantes nuntios, die noctuque penitus divinam pro vestra regali praecellentia exoramus clementiam, quatenus regales nectareosque vestros per fidelissimos missos suscipientes affatus, scilicet reverendissimum et sanctissimum Bernardum episcopum, nec non Radonem, dilectissimum (0428B)protonotarium vestrum atque abbatem; reperimus in eos vestris praecelsis memoriis, pariterque filiae nostrae domnae reginae, vestraque nobilissimi prole, simulque omni populo vobis a Deo commisso nostris meminerimus orationibus; freta prorsus quippe existat vestra a Deo promota regalis praecellentia, quia immensas pro vobis in confessione beati Petri fautoris vestri, jugiter totis viribus, nostris apostolicis suffragiis ingementes fundimus preces, ut ubique ipse princeps apostolorum vos comitans, omnium adversantium colla sub vestris prosternat pedibus. De nostra vero prosperitate, quia promittis gratissimam atque ineffabilem habere laetitiam, sanctaeque 515 spiritalis matris vestrae, Romanae Ecclesiae status super vos redundat; nam si aliter, quod absit, evenerit, (0428C)sine vestra difficile est manere tristitia: nempe in his certissumus, quia amat anima amantem se, et dilectio compaginat nos, nec dirimere eam quispiam valebit, eo quod in vestra prosperitate nostra existit laetitia, et nostram sospitatem vestram credimus esse in aevum jucunditatem; et dum iniqui ac procaces, qui adversus matrem vestram sanctam (0429A)Romanam Ecclesiam perversa moliebantur perpetrare, Domino cooperante, coelorumque clavigero suffragante, per vestra laboriosa certamina demoliti ad nihilum redacti sunt, in veritate comperimus, quia ut vestra regalis potentia deprompsit, illaesa cum felicitatis gaudio permanens relevata exsultat, scriptum quippe est (Matth. XXIV, 13): Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

De cunctis vero quae per legatos et epistolas nostras vestra cognovit excellentia, et ex parte per nostros respondit missos, quibus ore fari praedixit, liquidius nobis omnia innotescentes, solito more benigne atque amabiliter eos audientes, accommodavimus aures et singillatim reddidimus congruum aptumque responsum. Reperimus quippe in ipsis regalibus apicibus (0429B)vestris, nil pro diminutione sanctae Romanae Ecclesiae ac apostolatus nostri, sed magis pro exaltatione et honore, mysteriique [ Grets., ministeriique] nostri 516 servanda rectitudine vestram illaborare excellentiam, ac petere ut nullatenus iniquo ori ad ejus mendacium praeberemus assensum, quia nec terrenarum facultatum ambitio, vel quaelibet seductio hominum, vos aliquando ab iis quae beato Petro apostolo polliciti estis separare poterit, sed neque a nostra charitate vel firma dilectione; cum procul dubio scimus quod vestra regalis potentia, quia non pro deminoratione, sed semper pro exaltatione spiritalis matris vestrae sanctae Romanae Ecclesiae decertavit, fama in omnem gentem divulgata fine tenus dedita atque exaltata manebit; potius autem nos (0430A)quaesumus vestram regalem excellentiam, ut nullatenus subdolo et homini mendaci, sicut tertis, praebeatis assensum, qui si talia adversus nos mentiens inventus fuerit, nostris apostolicis obtutibus una cum misso vestro dirigere dignemini, et si mendax apparuerit, secundum sua perversa merita, puniatur, sicut polliciti estis claviculario regni coelorum beato Petro; ita persistere dignemini, quia nostra promissio immutilata atque inconcussa sine quolibet manebit dolo.

Illud autem, quod fertis in nostris apicibus reperisse quod dioeceses Langobardorum episcopi alter alterius invadentes ac 517 illiciter tenentes in pristino permanerent errore; omnino sicut vobis placabile est secundum canonum instituta emendare conamur, (0430B)quia alterius arripere anhelantes parochias, in perjurii reatum incurrunt; Langobardorum regum terminos atque censuram servantes, procul ab observatione canonum in eorum transgressionem labentes, et jurgia atque discordias gignentes in molem incidunt errorum; idcirco apostolica praevidimus auctoritate, ut, sicut canonice in decretis eorum consistunt, et quando a nobis ordinantur, olitana consuetudo proclamatur, clerus et plebs consistens Ecclesiae civitatis illius, elegerunt sibi episcopum illum, sic parochiam ejusdem civitatis prae manibus teneat, et si in eorum decretis atque nostrae apostolicae ordinationis scriptis canonice promitur atque statuitur, cur non in ejusdem civitatis territorio, ubi ordinatus est, habeat in integro parochiam suam? (0431A)sed qui terminos antiquorum Patrum transgredientes suam conantur immoderationem atque imperitam adimplere voluntatem, judicium sibi canonum committunt.

518 De filia vero Ermenaldi, quae veste mutata iterum post tergum reversa illicitum sortita est matrimonium, nostris directa, ut perhibuistis, obtutibus canonice judicanda, prorsus minime ad nos properavit. Nos omnium Ecclesiarum pastoralem curam habentes, divina praedicare praecepta non sinimus de consecrationis vitio, quod in partibus Italiae et Tusciae per haeresim simoniacam fit; attamen multis locis non sinitur, et imo et Ravennatium ecclesiae civitatis, sicut missi vestri, ut fertis, vobis retulerunt, assolet fieri unde multae pecuniae per talem nefandam (0431B)dationem alienatae esse cernuntur; ut aurum et argentum jam non habentes, et jam ipsae res ecclesiarum per emphyteuses manu conscriptas existant alienatae, et per nefandam dationem afflictae et depopulatae esse cernuntur. Absit enim a nobis, ut super tales viros, veritate comperta, manus consecrationis imponeremus, sed nec ad audiendum aures inclinaremus, etiamsi quaelibet nobis potestas tales acanonistos viros poposcisset consecrari, quia nunquam nos in qualibet electione nobis [ Lamb. add. subjecta] invenimus, nec invenire habemus; sed neque vestram excellentiam optamus talem rem incumbere, sed qualis a clero et plebe cunctoque populo electus canonice fuerit, et nihil sit quod 519 sacro obsit cordi solita traditione illum ordinamus; nos (0431C)quippe cum subscriptione decreti a cuncto populo roborati electum suscipientes, et ne videatur viduata (0432A)morari ecclesia a proprio rectore, sicut canonum instituta censuerunt, nostris apostolicis praesentatus, ipsum deducentes electum, enucleatius eum de singulis indagantes capitulis singillatim orthodoxae fidei atque divinorum voluminum, interrogamus an habeat peritiam; et postquam nobis fidelem responsionem edixerit, et a caeteris olitanis capitulis quae a sacerdotibus cavenda sunt mundum se esse perhibuerit, maxime haeresi simoniaca, obtestantes sciscitamur videlicet aliquam promissionem cuiquam aut dationem fecerit, quia simoniacum et contra canones est; et dum coram omnibus a nobis interrogatur respondit: absit, et nos dicimus: tu videris, et si conscii sunt, capiti eorum respiciat periculum. Unde simili modo sub jusjurando in (0432B)scriptis respondent, nunquam se aliquid accepturos de manus impositione. Quanta enim auctoritas beato Petro apostolorum principi ejusque sacratissimae sedi concessa est, cuiquam non ambigimus ignorari: utpote quae de omnibus ecclesiis fas habeat judicandi, neque cuiquam liceat de ejus judicare judicio, quorumlibet sententiis ligata Pontificum sedes beati Petri apostoli jus habebit solvendi, 520 per quos ad unam Petri sedem universalis Ecclesiae cura confluit, et nihil unquam a suo capite dissidet.

Interea reperimus in ipsis regalibus apicibus vestris exaratum, sicut praeterito anno vobis direximus, pro hominibus Ravennatibus et Pentapolensibus de quibus scripsimus, ut eos nobis dirigeretis sicut Beneventano duci fecistis, et, ut fertis, de parte apostolatus (0432C)nostri nihil mali, sed magis quae bona sunt retulerunt. Sed neque eis, neque cuilibet homini ullatenus (0433A)in nostra adversitate praeberetis consensum, sed statim si tales reperissetis, et hominem et causam ad nostrum judicium mitteretis, nos ab initio et usque in finem talem erga vestram regalem excellentiam habemus fiduciam, quod pro nullo terreno homine, ab amore et charitate beati Petri apostolorum principis nostraque dilectione, ut polliciti estis, recedetis; quia et nos in ea quam vobis polliciti sumus fide usque in finem permanebimus. Ipsi vero Ravenniani et Pentapolenses caeterique homines, qui sine nostra absolutione ad nos veniunt, fastu superbiae elati, nostra ad justitias faciendas contemnunt mandata, et nullam ditionem, sicut a vobis beato Petro apostolo et nobis concessa est, tribuere dignantur; tamen fidelissimi vestri praefati missi viderunt (0433B)ipsos Ravennianos, quos vobis praesentaverunt qualiter nobis in superbia exstiterunt, sed quaesumus vestram 521 regalem potentiam, nullam novitatem in holocaustum quod beato Petro sanctae recordationis genitor vester obtulit et vestra excellentia amplius confirmavit, imponere satagat; quia, ut fati estis, honor patriciatus vestri a nobis irrefragabiliter conservatur, etiam et plus amplius honorifice honoratur; simili modo ipse patriciatus beati Petri fautoris vestri, tam a sanctae recordationis domno Pippino, magno rege genitore vestro, in scriptis in integro concessus, et a vobis amplius confirmatus, irrefragabili jure permaneat. Sicut enim vestra regalis excellentia in suis tulit apicibus, minime ei contrarium videretur quicunque de episcopis, aut comitibus, (0433C)seu caeteris hominibus partibus vestris, aut nostra jussione complendi, sive propria voluntate ad nos venire voluerint; sed nec nostrae paternitati displicere rectum est qualiscunque ex nostris aut pro salutationis causa, aut quaerendi justitiam, ad vos properaverit, nihil durius vobis exinde apparet; sed sicut vestri homines sine vestra absolutione ad limina apostolorum neque ad nos conjungunt, ita et nostri homines qui ad vos venire cupiunt, cum nostra absolutione et epistola veniant; quia sicut nos semper vestros homines suscipientes commonemus ut in vera fide atque puritate cordis totis eorum viribus in vestro maneant servitio, ita et vos simili modo quicunque (0434A)ex nostris hominibus ad vos venerint, eos omnino obtestari atque commonere vestram regalem prudentiam quaesumus, ut sicut genitor vester sanctae recordationis domnus Pippinus, magnus rex, eos beato Petro ejusque vicario concessit, et demum excellentia confirmavit, sic admonere atque obtestari jubeamini, ut nullo modo audeant se in superbiam elationis efferre quando ad vos properaverunt, sed 522 potius subjecti atque humiles in servitio beati Petri et nostrae praeceptionis maneant subjecti, et hortamini eos; quia omnino in servitio et ditione beati Petri apostoli usque in finem saeculi permanebimus; qui si tales non reperti fuerunt, a vestra excellentia simulque a nobis maneant correpti.

Et hoc pariter poscimus vestram a Deo protectam (0434B)regalem potentiam, ut fidelissimos nostros missos simulque vestros, pro amore Dei et beati Petri apostolorum principis nostraeque dilectionis, eos ultro citroque fovere atque commendatos habere dignemini, quia nimis erga praesidiatorem et protectorem vestrum beatum Petrum apostolorum principem et nos fideles eos reperimus; et ideo petimus ut amplius per vestrum regale adminiculum, nobis poscentibus, elevati atque exaltati pro nostro amore in vestro praefulgido regno existant; quia quantum caput totius mundi, sanctam Romanam [ Lamb. add. Ecclesiam], ejusque rectorem simulque antistitem amplectens honorabilis terque glorificanda vestra divinitus praeordinata summa excellentia diligit, tantum eam beatus Petrus apostolorum princeps, una (0434C)cum domna filia nostra excellentissima regina, vestraque nobilissima subole, et hic longiori aevo regni gubernaculo perfrui, et in futuro inconcussa faciet soliditate victrice gaudere. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

XCIX. 523 ITEM EPISTOLA EJUSDEM PAPAE, AD DOMNUM CAROLUM REGEM DIRECTA, In qua continentur gratiarum actiones seu benedictiones pro exaltatione sanctae Dei Ecclesiae, et de Sacramentario exposito a sancto Gregorio immixtum, quatenus eum domnus rex poposcerat, per Joannem monachum atque abbatem civitatis Ravennantium [Lamb., Ravennatium] miserat.( An. Dom. 791, Cod. Car. LXXXII, chron. 98.) (0435A) ARGUMENTUM.--Hucberto episcopo ad sacra limina veniente cum regiis litteris, se ex iis accepisse Caroli voluntatem pro exaltatione sanctae sedis etiam citra suas petitiones. Ob id coeleste illi praemium pollicetur et perpetuam nominis memoriam. Sacramentarium sancti Gregorii, quod petebat, se jampridem misisse per Joannem abbatem Ravennatem a Paulo grammatico expetitum.

Domno excellentissimo filio nostroque spiritali compatri Carolo, regi Francorum et Langobardorum, atque patricio Romanorum, Adrianus papa.

Iter peragratum adnectens limina 524 beatorum principum apostolorum Petri ac Pauli, reverendissimus et sanctissimus Huchbertus episcopus desiderii sua vota adimplens, obtulit nobis praefulgidos eximiosque (0435B)vestros in triumphis regales affatus, quos cum nimio cordis amore reserantes atque relegentes, reperimus in eis vestram vibrantissimam ac mellifluam nobis destinatam salutem, sed nimirum, quod potius molem desiderantes praestolabamur, de vestra praecelsa regali in triumphis victoria atque (0436A)sospitate, imo et cunctorum vestrum fidelium prosperitate, pariterque et de profectu atque exaltatione spiritalis matris vestrae, sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae, in ipsis vestris regalibus mellifluisque speculantes apicibus, in his omnibus noster relevatus est animus, et Redemptori mundi retulimus grates, praecipue satagentes in confessione clavigeri regni coelorum, fautoris vestri beati Petri apostolorum principis, non omittimus crebro suppliciter divinam pro vobis exorare clementiam; tanta quippe erga vestram regalem clementiam utimur, quia nobis sive in silentio, sive poscentibus, pro profectu atque exaltatione spiritalis matris vestrae sanctae Romanae Ecclesiae, non intermittitis 525 decertare, ut per vestra laboriosa certamina, magis (0436B)magisque permaneat irrefragabiliter et congrue exaltata, et dignum vestrum nomen ascriptum in libro vitae coelestis, et regalis memoria in saeculum saeculi haereat.

De Sacramentario vero a sancto praedecessore nostro, Deifluo Gregorio papa disposito, jam pridem (0437A)Paulus grammaticus a nobis cum pro vobis petiit, et secundum sanctae nostrae Ecclesiae traditionem per Joannem monachum atque abbatem civitatis Ravennatium vestrae regali emisimus excellentiae, quatenus optantes pro vestra regali invictissima excellentia, eumdem Dei apostolum vestrumque protectorem poscentes, quaesumus ut semper 526 ubique vos comitans, victores super omnes barbaras (0438A)nationes efficiat, et una cum domna spiritali filia nostra excellentissima regina, vestraeque prosapiae nobilissima prole, longiori aevo in hoc regnantes mundo, in vitam aeternam, cum sanctis omnibus regnare sine fine, ejus interventionibus faciat. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

(no apparatus)