There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Epistolae obscurorum virorum
1515
editio: incognita
fons: [1]
EPISTOLAE OBSCVRORUM VIRORUM AD VENERABI
lem virum Magistrum Ortvinum Gratium Daventriensem
Coloniæ Agrippinæ bonas litteras docentem:
variis et locis et temporibus missæ:
ac demum in volumen
coactæ.

Thomas Langschneyderius Ortvino Gratio

recensere
1.
Thomas Langschneyderius baccalaurius theologię formatus quamvis indignus salutem dicit superexcellenti necnon scientificissimo viro domino Ortvino Gratio Daventriensi poetę, oratori, et philosopho, necnon theologo, et plus si vellet.


Quoniam (ut dicit Aristoteles) dubitare de singulis non est inutile, et quia legitur in Ecclesiaste: ‘proposui in animo meo quęrere et investigare de omnibus quę sunt sub sole’: igitur ego proposui mihi movere unam quęstionem in qua dubium habeo ad dominationem vestram. Sed prius protestor per deum sanctum, quod non volo tentare dominationem seu venerabilitatem vestram, sed ego cupio cordialiter et affectuose quod instruatis me super dubium illud. Quia scriptum est in evangelio: ‘Noli tentare dominum deum tuum,’ quia, ut dicit Salomon: ‘a deo est omnis sapientia’: sed vos dedistis mihi omnem scientiam quam ego habeo, et omnis scientia bona est origo sapientię: ergo vos estis mihi quodammodo deus, quia dedistis mihi initium sapientię, loquendo poetice. Est autem illa quęstio sic introducta: Dudum fuit hic prandium Aristotelis, et doctores, licentiati, necnon magistri fuerunt in magna lętitia, et ego fui etiam ibi, et bibimus pro primo ferculo tres haustus de malvatico, et pro prima vice imposuimus semellas recentes, et fecimus offam, et deinde habuimus sex fercula de carnibus, et gallinis, et caponibus, et unum de piscibus; et procedendo de uno ferculo in aliud, semper bibimus vinum Kotzborgense, Rhenense, et cerevisiam Embeccensem, necnon Thurgensem et Neuburgensem. Et magistri fuerunt bene contenti, et dixerunt quod domini magistri novelli bene expediverunt se, et cum magno honore. Tunc magistri hilarificati inceperunt loqui artificialiter demagnis quęstionibus: Et unus quęsivit, utrum dicendum ‘magister nostrandus’ vel ‘noster magistrandus’, pro persona apta nata ad fiendum doctor in theologia, sicut pronunc est in Colonia mellifluus pater frater Theodericus de Ganda, ordinis Carmelitarum venerandissimus legatus almę universitatis Coloniensis, providissimus artista, philosophus, argumentator, et Theologus supereminens. Et statim respondit magister Warmsemmel lansmannus meus, qui est Scotista subtilissimus, et magister XVIII annorum, et fuit tempore suo pro gradu magisterii bis reiicitus, et ter impeditus, et tamen stetit ulterius quoad fuit promotus pro honore universitatis, et intelligit bene facta sua, et habet multos discipulos, parvos et magnos, senes cum iunioribus, et cum magna maturitate dixit, et tenuit quod dicendum est: ‘nostermagistrandus’, quod sit una dietio: quia ‘magistrare’ significat ‘magistrum facere’, et ‘baccalauriare’ ‘baccalaurium facere’, et ‘doctorare’ ‘doctorem facere’. et hinc veniunt isti termini ‘magistrandus, baccalauriandus, et doctorandus’. Sed quia doctores in sacra theologia non dicuntur doctores, sed propter humilitatem et etiam Sanctitatem, et propter differentiam nominantur seu appellantur magistri nostri, quia stant in fide catholica in loco domini nostri Iesu Christi qui est fons vitę: sed Christus fuit nostrorum omnium magister: ergo ipsi appellantur magistri nostri, quia habent nos instruere in via veritatis, et deus est veritas, quapropter merito vocantur magistri nostri, quia omnes nos scilicet Christiani debemus et tenemur audire prędicationem eorum, et nullus debet dicere contra eos, ex quo sunt omnium nostrum magistri. Sed ‘nostro -tras -trare’ non est in usu, et neque legitur in vocabulario Exquo, neque in Catholicon, neque in Breviloquo, neque in Gemmagemmarum, qui tamen habet multos terminos. Ergo debemus dicere ‘noster magistrandus’, et non ‘magister nostrandus’. Tunc Magister Andreas Delitzsch, qui est multum subtilis et pro parte est poeta, et pro parte est artista, medicus et iurista, et iam legit ordinarie Ovidium in meta morphosi, et exponit omnes fabulas allegorice et litteraliter, et ego fui auditor eius, quia exponit multum fundamentaliter, et etiam legit in domo sua Quintilianum et Iuvencum, et ipse tenuit oppositum magistro Warmsemmel, et dixit quod debemus dicere ‘magisternostrandus’. Quia sicut est differentia inter ‘magister noster’, et ‘noster magister’, ita etiam est differentia inter ‘magister nostrandus’, et ‘noster magistrandus’: Quia ‘magisternoster’ dicitur doctor in theologia, et est una dietio, sed ‘noster magister’ sunt duę dietiones, et sumitur pro unoquoque magistro in quacunque scientia liberali, seu mechanica manuali, seu capitali; et non obstat quod ‘nostro -tras -trare’ non est in usu, qui possumus fingere nova vocabula, et ipse allegavit super hoc Horatium: tunc magistri multum admiraverunt eius subtilitatem, et unus portavit ei unum cantharum cerevisię Neubergensis, et ipse dixit: ‘ego volo expectare, sed parcatis mihi’, et tetigit birretum, et risit hilariter, et portavit magistro Warmsemmel, et dixit: ‘Ecce domine magister, ne putetis quod sum inimicus vester’, et bibit in uno anhelitu; et magister Warmsemmel respondit ei fortiter pro honore Slesitarum. Et magistri om nes fuerunt lęti, et postea fuit pulsatum ad vesperas. Quapropter rogo excellentiam vestram quod velitis mihi exponere mentem vestram, quia vos estis multum profundus: et ego dixi protunc: ‘magister Ortvinus debet mihi bene scribere veritatem, quia fuit pręceptor meus in Daventria, quando fui tertiarius’. Etiam debetis mihi certificare quomodo stat in guerra inter vos et doctorem Ioannem Reuchlin. Quia intellexi quod iste ribaldus (quamvis sit doctor et iurista) nondum vult revocare verba sua. Et mittatis etiam adhuc semel mihi librum magistri nostri Arnoldi de Thungaris, quem articulatim composuit, quia est multum subtilis, et traetat de multis profunditatibus in theologia. Valete, et non habeatis pro malo, quod scribo vobis ita socialiter, quia vos dixistis mihi olim quod amatis me sicut frater, et vultis me promovere in omnibus, etiam si debeatis mihi concedere magnam pecuniam. Datum in Lyptzick.

Ioannes Pellifex Ortvino Gratio

recensere
2.
Magister Ioannes Pellifex salutem dicit Magistro Ortvino Gratio,


Salutem amicabilem et servitutem incredibilem. Venerabilis domine magister. quia, ut dicit Aristoteles in prędicamentis, de singulis dubitare non est inutile: quapropter est una res quę facit mihi magnam conscientiam. Nuper fui in missa Franckfurdensi. Tunc ivi cum uno baccalaurio per plateam ad forum, et obviaverunt nobis duo viri qui apparuerunt satis honesti, quantum ad aspectum, et habuerunt nigras tunicas, et magna caputia cum liripipiis. Et deus est testis meus quod putavi quod sunt duo magistri nostri: et feci ipsis reverentiam, deponendo birretum: tunc ille baccalaurius stimulavit me, et dixit: ‘Amore dei quid facitis? isti sunt Iudęi, et vos deponitis birretum vestrum ante eos’: tunc ego ita fui perterritus, ut si vidissem unum diabolum. Et dixi: ‘domine baccalaurie, parcat mihi dominus deus, quia feci ignoranter. Sed quid putatis, utrum sit magnum peccatum?’ Et primo dixit quod videtur sibi, quod est peccatum mortale, quia comprehenditur sub idolatria, et est contra primum pręceptum ex decem pręceptis, quod est ‘unum crede deum.’ Quia quando aliquis facit honorem Iudęo, vel pagano quasi esset Christianus, tunc facit contra Christianitatem, et apparet esse met Iudęus, vel paganus, et tunc Iudęi et pagani dicunt: ‘Ecce nos sumus de via meliori, quia Christiani faciunt nobis reverentiam; et nisi essemus de via meliori, non facerent nobis reverentiam’; et sic fortificantur in sua fide, et despiciunt fidem Christianam, et non permittunt se baptizare. Tunc ego respondi: ‘Est bene verum, quando aliquis facit scienter; sed ego feci cum ignorantia; et ignorantia excusat peccatum. Quia si scivissem quod fuissent Iudęi, et fecissem eis honorem, tunc fuissem dignus ad comburendum, quia esset hęresis. Sed neque verbo, neque opere, sicut scit deus, aliquid novi, quia putavi quod essent magistri nostri.’ Tunc ipse dixit, quod tamen est adhuc peccatum, et dixit: ‘Ego etiam semel ivi per ecclesiam, ubi stat unus Iudęus ligneus ante salvatorem, et habet malleum in manu; et ego putavi quod est sanctus Petrus, et haberet clavem in manu, et flexi genua, et deposui birretum. tunc vidi quod est Iudęus, et etiam pęnituit me: tamen in confessione cum confitebar in monasterio prędicatorum, dixit mihi confessor meus quod est peccatum mortale, quia debemus respicere; et dixit quod non posset me absolvere, nisi haberet potestatem episcopalem, quia esset casus episcopalis. et dixit quod si libenter fecissem, et non ignoranter, tunc fuisset casus papalis. Et sic fui absolutus, quia habuit potestatem episcopalem. Et per deum ego credo, quod si vultis salvare conscientiam vestram, oportet facere confessionem officiali consistorii. Et ignorantia non potest excusare illud peccatum, quia deberetis respicere: et Iudęi habent semper unum gilvum circulum ante in pallio, quem deberetis vidisse, sicut et ego vidi: ergo est ignorantia crassa et non valet ad absolutionem peccati.’ Sic pro tunc dixit mihi ille baccalaurius. Sed quia vos estis profundus theologus, rogo vos devote necnon humiliter, quatinus dignemini mihi solvere prędictam quęstionem, et scribere an est peccatum mortale an veniale, simplex casus an episcopalis an papalis. Et etiam scribatis mihi an videtur vobis quod cives in Franckfordia recte faciunt, quod habent illam consuetudinem, quod permittunt Iudęos incedere in habitu magistrorum nostrorum: mihi videtur quod non est rectum et est magnum scandalum, quod non est differentia inter Iudęos et magistros nostros; etiam est una derisio sacrosanctę Theologię. Et serenissimus dominus imperator nullo modo deberet pati, quod unus Iudęus qui est sicut canis, et est inimicus Christi, debet incedere sicut doctor sacrę theologię. Etiam mitto vobis unum dictamen magistri Bernardi Plumilegi, vulgariter Federleser, quod misit mihi ex Wittenpurck. Vos enim novistis eum, quia fuit olim vester constans in Daventria: et dixit mihi quod fecistis ei bonam societatem, et ipse adhuc est bonus socius et commendat vos laudabiliter: et sic valete in nomine domini. Datum Lyptzick.

Bernhartlus Plumilegus Ortvino Gratio

recensere
3.
Magister Bernhardus Plumilegus Magistro Ortvino Gratio salutem dicit plurimam.


Mus miser est antro qui solum clauditur uno.’ Sic etiam possum dicere de me cum supportatione, venerabilis vir, quia essem pauper si haberem tantum unum amicum, et quando ille unus superdaret me, tunc non haberem alium, qui me traetaret amicabiliter. Sicut nunc quidam poeta hic qui vocatur Georius Sibutus, et est unus ex poetis sęcularibus, et legit publice in poetria, et est alias bonus socius. Sed sicut vos scitis, isti poetę quando non sunt etiam theologi sicut vos, semper volunt reprehendere alios, et parvipendunt Theologos. Et semel in una zeccha in domo sua, quando bibimus cerevisiam Turgensem, et sedimus usque ad tertiam horam, et ego fui modicum ebrius, quia illa cerevisia ascendit mihi in caput, tunc fuit ibi unus qui alias non stetit bene mecum, et ego apportavi ei unum medium cantarum, et ipse accepit; sed postea non voluit mihi simile facere; et ter cavisavi eum, et non voluit mihi respondere, et sedit cum silentio et nihil dixit: tunc ego cogitavi: ‘Ecce iste alias spernit te, et est superbus, et semper vult te confundere’. Et fui commotus in ira mea, et accepi cantarum et percussi ei ad caput. Tunc ille poeta fuit iratus super me, et dixit quod fecissem rumorem in domo sua, et dixit quod deberem exire de domo sua in nomine diaboli. Tunc ego respondi: ‘Quid tunc est, si estis inimicus meus? ego bene habui ita malos inimicos sicut vos estis, et tamen mansi prę eis. Quid tunc est etiam si estis poeta? Ego habeo etiam poetas qui sunt amici mei et sunt bene ita boni sicut vos; ego bene merdarem in vestram poetriam. Quid creditis? putatis quod ego sum stultus, vel quod sum natus super arborem sicut poma?’ Tunc vocavit me asinum, et dixit quod ego nunquam vidi unum poetam. Et ego dixi: ‘tu met es asinus in cute tua; ego vidi bene plures poetas quam tu’; et dixi de vobis et de magistro nostro Sotphi in bursa Kneck, qui composuit glosam notabilem, et de domino Rutgero licentiato Theologię in bursa Montis; et sic exivi domum suam, et adhuc sumus inimici. Quapropter rogo vos valde cordialiter quatenus velletis mihi semel scribere unum dictamen, tunc ego volo huic poetę et aliis ostendere, et volo gloriari quod estis amicus meus, et estis bene melior poeta quam ille. Et pręcipue scribite mihi quid facit dominus Ioannes Pfefferkorn, an adhuc habet inimicitiam cum doctore Reuchlin, et an vos adhuc defenditis eum sicut fecistis, et mittite mihi unam novitatem. Valete in Christo.

Ioannes Cantrifusoris Ortvino Gratio

recensere
4.
Magister Ioannes Cantrifusoris Magistro Ortvino Gratio


Salutem cordialem. Venerabilis domine magister, quoniamquidem sępe tractavimus tales levitates ad invicem, et quia non est cura vobis si aliquis dixerit vobis unam fantasiam sicut ego nunc intendo, propterea non timui quod tollatis in malam partem quod scribam vobis nunc unam cavillationem, quia vos etiam facitis taliter. Et vos ridebitis, ego scio, quia est mirabile factum. Fuit hic nuper quidam de ordine prędicatorum, et fuit satis profundus in Theologia, et fuit speculativus, et habuit etiam multos fautores. Ipse vocatur dominus Georgius; et primum fuit Hallis, deinde venit huc, et prędicavit bene per dimidium annum, in sermone suo reprehendens omnes homines, etiam principem et suos vasallos. Sed in collatione fuit socialis et lętę mentis, et bibit cum sociis ad dimidios et ad totos; sed semper quando de sero bibit nobiscum, tunc de mane prędicavit de nobis, dicens: ‘Ita sedent magistri in hac universitate cum suis sociis per totam noctem bibentes, ludentes, et tractantes levitatem; et ipsi deberent eos de talibus emendare, tunc ipsi incipiunt’. et sępe fecit mihi verecundiam. Et fui iratus super eum, et cogitavi quomodo possem me vindicare; et non potui imaginare quomodo facerem. Et semel dixit mihi unus, quomodo de nocte iret ille prędicator ad unam mulierem, et supponeret eam, et dormiret cum ea. Et ego audiens talia, semel accepi aliquos socios qui stant in Collegio, et circa horam decimam ivimus ad illam domum, et per vim intravimus; tunc ille monachus volens fugere, non habuit tempus ut tolleret vestimenta sua, et saltavit nudus ex fenestra, et ego risi ita quod statim perminxissem me, et clamavi: ‘Domine prędicator, tollatis pontificalia vestra’, et socii exterius proiecerunt eum in merdam et in aquam; sed ego compescui eos, et dixi quod haberent discretionem; verumtamen adiuvi eos quod omnes supposuimus illam mulierem: et ita vindicavi me de illo monacho, et postea id non amplius prędicavit de me. Sed non debetis aliis dicere, propterea quod fratres prędicatores nunc sunt pro vobis contra doctorem Reuchlin, et defendunt ecclesiam et fidem catholicam contra illos poetas sęculares: ego vellem quod iste monachus fuisset de alio ordine, quia ille ordo est valde mirificus inter omnes. Vos etiam debetis mihi aliquid risibile significare, et non irascimini mihi. Valete. Ex Wittenberg.

Ioannes Straußfederius Ortvino Gratio

recensere
5.
Ioannes Straußfederius Ortvino Gratio


Salutem maximam et multas bonas noctes sicut sunt stellę in cęlo, et pisces in mari. Et debetis scire quod ego sum sanus, et etiam mater mea. Et vellem libenter etiam taliter audire de vobis, quia ego cogito cottidie ad minus semel de vestra dominatione. Sed cum licentia audite unum magnum miraculum, quod fecit hic unus nobilista: diabolus confundat eum in ęternum: quia scandalizavit dominum magistrum nostrum Petrum Meyer in mensa, ubi fuerunt multi domini et nobilistę, et non habuit unam guttam verecundię, sed fuit ita prętensus quod ego miror. Ipse dixit: ‘Ecce doctor Ioannes Reuchlin est doctior quam vos’, et dedit ei unum knipp. Tunc magister noster Petrus dixit: ‘Ego mitterem solvere collum meum an hoc est verum. Sancta Maria, doctor Reuchlin est in theologia sicut unus puer, et unus puer plus scit in theologia quam doctor Reuchlin; Sancta Maria, credatis mihi, quia ego habeo experientiam: tamen ipse nihil scit in libris Sententiarum; Sancta Maria, ista materia st subtilis, et homines non possunt ita capere sicut grammaticam et poetriam. Ego vellem etiam bene poeta esse, et scirem etiam componere metra, quia audivi in Lyptzick Sulpitium de quantitatibus syllabarum. Sed quid est? Ipse deberet mihi proponere unam quęstionem in theologia, et deberet arguere pro et contra’. Et ipse probavit per multas rationes, quod nemo scit perfecte theologiam, nisi per spiritum sanctum. Et spiritussanctus infundit illam artem. Et poetria est cibus diaboli, sicut dicit Hieronymus in suo epistolari. Tunc ille bufo dixit quod non est verum, et quod doctor Reuchlin etiam habet spiritumsanctum, et quod est sufficiens in theologia, quia composuit unum librum satis theologicalem, et nescio quomodo vocatur, et nominavit magistrum nostrum Petrum unam bestiam. Et dixit quod magister noster Hochstratus est frater casearius. Et commensales riserunt. Sed ego dixi quod est scandalum, quod unus simplex socius debet esse ita irreverentialis coram uno magistro nostro. Et doctor Petrus fuit ita iratus, quod surrexit de mensa, et allegavit evangelium dicens: ‘Samaritanus es, et diabolum habes’. Et ego dixi: ‘Capias tibi hoc’, et fui valde gavisus, quod ita realiter expedivit illum trufatorem. Vos debetis procedere in factis vestris, et debetis defendere theologiam, sicut fecistis antea, et non debetis aliquem respicere, sive sit nobilis sive rusticus, quia vos estis sufficiens. Si scirem ita facere carmina sicut vos, ego non curarem unum principem, etiam si vellet me interficere. Sed alias sum inimicus iuristarum, quia vadunt in rubeis caligis, et in mardaris schubis, et non faciunt debitam reverentiam magistris, et magistris nostris. Ego etiam peto vos humiliter necnon affectualiter, quatenus significaveritis mihi quomodo stat in Parrhisia cum Speculo oculari. Deus tribuat quod alma mater universitas Parrhisiensis velit tenere vobiscum, et comburere illum hęreticum librum, quia habet multa scandala, sicut scripsit magister noster Tungarus. Ego audivi quod magister noster Sotphi, in bursa Kneck, qui composuit glosam notabilem super quattuor partes Alexandri, est mortuus. Sed spero quod non est verum, quia fuit excellens vir, et fuit profundus grammaticus, et fuit bene melior quam isti novi grammatici poetales. Salutare etiam dignemini mihi magistrum Remigium, quia olim fuit pręceptor meus singularissimus, et sępe dedit mihi bonas vexas, quando dixit mihi: ‘Tu es sicut auca, et non vis studere quod fias magnus argumentator’. Et ego dixi: ‘Eximie domine magister noster, ego volo me emendare in posterum’: tunc aliquando dimisit me, aliquando dedit mihi bonam disciplinam; et protunc ego fui ita discretus, quod libenter accepi correctiones pro negligentiis meis. Sed nihil amplius habeo vobis scribere, pręter quod velitis vivere centum annos. Et valete in requie. Datum Moguntię.

Nicolaus Caprimulgius Ortvino Gratio

recensere
6.
Nicolaus Caprimulgius Baccalaurius Magistro Ortvino Gratio


Salutem plurimam cum magna reverentia erga vestram dignitatem, sicut debeo scribens ad vestram magistralitatem. Venerabilis domine magister, sciatis quod est una notabilis quęstio quam peto seu rogo determinari a vestra magistralitate. Est hic unus gręcus qui resumit grammaticam Urbani, et quando scribit gręcum, tunc semper ponit titellos superius. Quapropter ego dixi nuper: ‘tamen magister Ortvinus Daventrię etiam practicavit grammaticam gręcam, et etiam est sufficiens ita bene sicut ille, et nunquam scripsit ita titellos; et ego credo quod ita bene intelligit facta sua sicut ille, et adhuc posset corrigere istum gręcum’; sed alii non voluerunt credere, et socii mei ac constantes petiverunt quod vellem scribere ad dominationem vestram, quod notificaretis mihi quomodo est, an debemus ponere titellos, an non. Si non debemus ponere, tunc per deum realiter volumus vexare illum gręcum, et volumus facere quod debet paucos auditores habere. Ego bene vidi de vobis Colonię in domo Henrici Quentel, quando fuistis corrector et debuistis corrigere gręcum, tunc abscidistis omnes titellos qui fuerunt supra litteris, et dixistis: ‘Quid debent illę stultitię?’ Et ita iam consideravi quod vos habetis aliquam rationem: alias non fecissetis. Vos estis mirabilis homo, et deus dedit vobis magnam gratiam quod scitis aliquid in omni scibili. Quapropter debetis etiam laudare dominum deum in vestris metris, et beatam virginem, et omnes sanctos dei. Sed non habueritis mihi pro molestia quod impedio vestram dominationem cum istis quęstionibus, quia facio talia causa informationis. Valete. Ex Lyptzick.

Petrus Hafenmusius Ortvino Gratio

recensere
7.
Magister Petrus Hafenmusius Magistro Ortvino Gratio


Salutem innumerabilem. Venerabilis domine magister, si haberem pecunias et substantiam magnam, tunc vellem dare vobis unam notabilem propinam, credatis mihi firmiter, quod solvatis mihi istam quęstionem quam propono. Sed quia pronunc non habeo oves et boves, universa insuper et pecora campi, sed sum pauper, propterea non possum vobis appreciare pro vestra doctrina; sed promitto vobis, quod postquam sum beneficiatus, sicut iam insteti pro una Vicaria, tunc volo semel unum honorem specialem facere vobis. Et scribatis mihi an est necessarium ad ęternam salutem, quod scholares discunt grammaticam ex poetis sęcularibus, sicut est Virgilius, Tullius, Plinius, et alii? Videtur mihi quod non est bonus modus studendi: Quia, ut scribit Aristoteles primo methaphisicę: ‘Multa mentiuntur poetę’; sed qui mentiuntur, peccant, et qui fundant studium suum super mendaciis, fundant illud super peccatis; Et quicquid fundatum est super peccatis, non est bonum; sed est contra deum, quia deus est inimicus peccatis; Sed in poetria sunt mendacia; et ergo qui incipiunt suam doctrinam in poetria, non possunt proficere in bonitate; quia mala radix habet super se malam herbam, et mala arbor profert malum fructum, secundum evangelium, ubi dicit salvator: ‘Non est arbor bona quę facit fruetum malum’. Etiam bene adhuc memoro illam doctrinam, quam dedit mihi semel magister noster Valentinus de Gelterßheim in bursa Montis, quando fui suus discipulus, et volui audire Salustium. Et dixit: ‘quare vis audire Salustium, tu dischole?’ Tunc ego respondi, quod magister Ioannes de Vratislavia dixit, quod discimus bona dictamina facere ex talibus poetis, Tunc ipse dixit: ‘est fantasia, sed tu debes bene advertere in partibus Alexandri, et epistolis Caroli, quę practicantur in aula grammaticorum; ego nunquam audivi Salustium, et tamen scio dictamina facere metrice et prosaice’. Et sic magister noster Valentinus fecit quod ego nunquam studui in poetria. Et isti humanistę nunc vexant me cum suo novo latino, et annihilant illos veteres libros, Alexandrum, Remigium, Ioannem de Garlandia, Cornutum, Composita verborum, Epistolare magistri Pauli Niavis, et dicunt ita magna mendacia quod ego facio crucem pro me quando audio. Sicut nuper unus dixit, quod est in quadam provincia una aqua, quę habet arenam auream et vocatur Tagus: et ego fistulavi occulte, quia non est possibile. ego scio bene quod etiam estis poeta, sed non scio unde habetis illam artem. ipsi dicunt quod quando vultis, tunc facitis plura metra in una hora. sed credo quod intellectus vester est ita illuminatus per gratiam spiritussancti desuper quod scitis illa et alia, quia semper fuistis bonus Theologus, et reprehenditis illos gentiles. Libenter vellem vobis scribere unam novitatem si scirem; sed non audivi aliquid quam quod fratres ac domini de ordine prędicatorum habent hic magnas indulgentias, et absolvunt a pena et a culpa, quando aliquis est confessus et contritus, et habent super hoc litteras papales. Etiam scribite mihi aliquid, quia ego sum vester tanquam famulus. Valete ex Nurenberga.

Franciscus Genselinus Ortvino Gratio

recensere
8.
Franciscus Genselinus Magistro Ortvino Gratio


Salutem quam mille talenta non possunt ęquivalere in sua gravitate. Venerabilis domine magister, scitote quod hic est magnus sermo de vobis, et theologi valde laudant vos quod non respexistis aliquem, et scripsistis pro defensione fidei contra doctorem Reuchlin. Sed aliqui socii qui non habent intelligentiam, et etiam iuristę qui non sunt illuminati in fide christiana, spernunt vos, et loquuntur multa contra vos, sed non possunt pręvalere, quia facultas theologica tenet vobiscum. Et nuper quando venerunt huc isti libri, qui vocantur acta Parrhisiensium, tunc fere omnes magistri emerunt et gavisi sunt maxime: ego protunc etiam emi, et misi ad Heidelbergam ut ibi viderent. Et credo quod ubi viderunt, tunc pęnituit Heidelbergenses quod non etiam concluserunt cum alma universitate Coloniensi contra doctorem Reuchlin. et propterea audio quod universitas Coloniensis fecit unum statutum quod nunquam in ęternum volunt promovere unum qui complevit pro gradu baccalaureatus vel magisterii in Heidelberga: et est bene factum, quia sic debent discere quid est universitas Coloniensis, et alia vice debent tenere cum ea. ego vellem quod sic facerent aliis, sed credo quod alię universitates non sciverunt, et igitur parcitis eis propter ignorantiam. Etiam quidam socius dedit mihi pulchra carmina quę debetis intimasse in universitate Coloniensi, quę ostendi Magistris, et Magistris nostris, et fuerunt multum commendata. Et misi illa ad multas civitates pro vestra gloria, quia faveo vobis. Et sunt ista, ut sciatis quid puto:

Qui vult legere hęreticas pravitates
Et eum hoc discere bonas latinitates,
Ille debet emere Parrhisiensium acta
Et scripta de Parrhisia nuper facta,
Quomodo Reuchlin in fide erravit,
Sicut magister noster Tungarus doctrinaliter probavit.
Illa vult magister Ortvinus legere
Gratis, in hac alma universitate,
Et cum hoc textum ubique glosare
Necnon quędam notabilia in margine notare,
Et vult arguere pro et contra,
Sicut fecerunt Theologi in Parrhisia,
Quando speculum oculare examinaverunt
Et Reuchlin magistraliter damnaverunt,
Ut sciunt fratres Carmelitę
Et alii qui vocantur Iacobitę.

Ego miror quomodo potestis ita speculari talia: vos estis valde artificialis in compositionibus vestris, et habetis magnam dulcedinem, ita quod semper ego rideo prę lętitia, quando lego aliquid quod vos composuistis, et opto semper quod velitis diu vivere quod laus vestra crescat sicut fecit usque huc, quia vestra scripta sunt valde utilia. Deus vos conservet et vivificet vos, et non tradat vos in manus inimicorum vestrorum; et sicut dicit Psalmista: ‘Tribuat vobis dominus secundum cor vestrum, et omne consilium vestrum confirmet’. Et vos etiam scribatis mihi de factis vestris, quia libenter audio, et video quid facitis seu agitis: et sic Valete. ex Friburga.

Conradus de Zuiccavia Ortvino Gratio

recensere
9.
Magister Conradus de Zuiccavia salutem dicit Magistro Ortvino Gratio.


Qui legitur Ecclesiastes .XI.: ‘Lętare iuvenis in adolescentia tua’. Quapropter ego nunc sum lętę mentis, et debetis scire quod bene succedit mihi in amore, et habeo multum supponere. Quia dicit Ezechiel: ‘Nunc fornicabitur in fornicatione sua’. Et quare non deberem aliquando purgare renes? tamen non sum angelus, sed homo, et omnis homo errat. vos etiam aliquando supponitis, quamvis estis Theologus, quia non potestis semper solus dormire, secundum illud Ecclesiastę III.: ‘Si dormierint duo simul, fovebuntur mutuo: unus autem quomodo calefiet?’ Quando scribitis mihi quid facit vestra amasia? Nuper dixit mihi unus quod quando ipse fuit Colonię, tunc fuistis in rixa cum ipsa et percussistis eam, quia fortassis non fecit secundum opinionem vestram. et ego miror quare potestis ita pulchram mulierem percutere: ego flerem si viderem: potius debetis dicere quod non faciat amplius, tunc ipsa emendaret se, et de nocte esset vobis amicabilior. Tamen quando legistis nobis Ovidium, dixistis nobis quod nullo modo debemus percutere mulieres, et allegastis ad hoc etiam sacram scripturam. Ego sum contentus quod amica mea est hilaris et non irascitur mecum; quando venio ad eam, tunc etiam facio talia, et sumus in lętitia, et bibimus cerevisiam et vinum, quia vinum lętificat cor hominis, sed tristitia exiccat ossa. aliquando sum iratus super eam, tunc dat mihi osculum, et fit pax, et postea dicit: ‘domine magister, estote lętę mentis’. Nuper volui ire ad eam, tunc vidi exire quendam iuvenem mercatorem qui habuit apertas caligas, et sudavit in fronte, et credidissem quod supposuisset eam, et fui quodammodo iratus; sed ipsa iuravit quod non tetigisset eam ille mercator, sed voluisset ei vendere linteum ad faciendas camisias; tunc ego dixi: ‘est bonum, sed quando etiam datis mihi unam camisiam?’ tunc rogavit me quod deberem ei concedere duos florenos quod posset solvere illum linum, tunc etiam vellet mihi dare unam camisiam. et pro tunc non habui pecuniam, sed petii unum socium qui concessit mihi et dedi ei. Ego laudo quod aliquis semper est lętus. Et medici dicunt etiam quod sanum est quando aliquis est lętus. Quidam magister noster hic semper irascitur et nunquam est lętus, et propterea semper est infirmus. ipse semper reprehendit me et dicit, quod non debeo amare mulieres, quia sunt diaboli, et perdificant homines, et sunt immundę, et nulla mulier est pura; et quando aliquis est cum muliere, tunc est sicut cum diabolo, quia permittunt nulli requiem. tunc ego dixi ‘parcatis mihi, domine magister noster, vestra mater etiam fuit mulier’, et abivi. Ipse etiam nuper prędicavit, quod sacerdotes nullo modo deberent habere concubinas secum, et dixit quod episcopi peccant mortaliter quando accipiunt decimam lactis et permittunt ancillas esse cum presbyteris, quia deberent eas totaliter expellere. Sed sit a vel b, nos debemus esse aliquando lęti, et etiam possumus dormire cum mulieribus, quando nemo videt: postea tamen facimus confessionem: et deus est misericors, et debemus sperare veniam. Ego mitto vobis hic quędam scripta pro defensione Alexandri Galli grammatici antiqui et sufficientis, quamvis poetę moderni volunt eum reprehendere; sed non sciunt quid loquuntur, quia Alexander est optimus, ut olim dixistis mihi quando stetimus Daventrię. Quidam magister hic dedit mihi, sed nescio ubi accepit. ego vellem quod faceretis imprimere, tunc maxime faceretis iratos illos poetas, quia ille auctor realiter vexat eos; sed est ita poetaliter compositum quod ego non intelligo, quia ille qui composuit est etiam bonus poeta; sed cum hoc est Theologus, et non tenet cum sęcularibus poetis sicut est doctor Reuchlin, Buschius et alii. Statim quando fuit mihi data illa materia, tunc dixi, quod vellem vobis mittere quod legeretis. Si habetis aliquid novum, tunc etiam mittatis mihi. Valete in charitate non ficta. Ex Liptzick.

Ioannes Arnoldi Ortvino Gratio

recensere
10.
Ioannes Arnoldi salutem dicit plurimam Magistro Ortvino Gratio.


Quoniam quoniamquidem igitur vos concupiscitis semper habere unam novitatem, secundum quod dicit Aristoteles: ‘Omnes homines natura scire desiderant’: quare igitur ego Ioannes Arnoldi vester discipulus, et humilis subditus mitto dominationi seu honorabilitati vestrę hic unum libellum quem composuit quidam ribaldus et scandalizavit dominum Ioannem Pfefferkorn in Colonia, virum proculdubio integerrimum, et ego fui valde iratus, sed non potui prohibere, quod non imprimeret, quia iste socius habet hic multos fautores, etiam nobiles, et vadunt armati sicut bufones, cum longis gladiis in plateis. sed tamen ego dixi quod non est rectum, quia debetis notare quod istę poetę sęculares adhuc facient multas guerras, cum suis metris, si magistri nostri non habebunt advertentiam, et non citabunt eos per magistrum nostrum Iacobum de Hochstraten ad curiam romanam. Et ego timeo quod erit unum magnum disturbium in fide catholica. Rogo igitur vos quod velitis componere unum librum contra istum scandalizatorem, et realiter vexare eum. tunc postea non erit ita audax quod velit stimulare magistros nostros, quia ipse est simplex socius, et neque est promotus neque qualificatus in iure vel in artibus, quamvis stetit in Bononia, ubi etiam sunt multi poetę sęculares, non zelosi et in fide illuminati. Ipse nuper sedit in mensa et dixit quod magistri nostri in Colonia et Parrhisia faciunt iniuriam doctori Reuchlin, et ego tenui ei oppositum; tunc vexavit me multis malis verbis et scandalosis, quod fui ita iratus quod surrexi de mensa, et protestavi coram omnes de iniuriis, et non potui comedere unam buccellam. Vos debetis mihi dare consilium in supradicta causa, quia etiam pro parte estis iurista. Ego compilavi aliqua metra quę mitto vobis hic.

Choriambicum, Hexametrum, Sapphicum,
Iambicum, Asclepiadicum, Endecasyllabum,
Elegiacum, Dicolon, Distrophum.

Qui est bonus catholicus, debet sentire cum Parrhisiensibus,
Quia illud gymnasium, est mater omnium universitatum.
Deinde Colonia sancta, quę est in fide Christiana tanta,
Quod nullus debet contradicere, vel merito penam luere,
Sicut Reuchlin doctor, qui est speculi ocularis auctor,
Quem magister noster Tungarus, probavit quod est hęreticus,
Necnon magister de Alta platea, qui fecit comburere eius dictamina.

Si haberem unum argumentum, ego vellem componere unum librum contra istum trufatorem, et probare quod de facto est excommunicatus. Non habeo plus tempus ad scribendum, quia oportet me ire ad lectionem, quia unus magister legit replicationes super veterem artem valde subtiliter compositas, et ego audio eas pro completione. Valete super onmes socios et amicos meos qui sunt hic et ubique, et in omnibus locis et honestis.

Cornelius Fenestrificis Ortvino Gratio

recensere
11.
Cornelius Fenestrificis salutem dicit plurimam Magistro Ortvino Gratio.


Salutes tot quot habet cęlum stellas et mare arenas. Venerande domine magister, ego habeo hic multas rixas et guerras a malis viris qui pręsumunt esse docti, et tamen non didicerunt logicam, quę est scientia scientiarum. Ego legi nuper unam missam ad prędicatores de Spiritusancto quod deus velit mihi dare suam gratiam, et bonam memoriam in syllogismis ad disputandum cum illis qui sciunt tantum latinisare, et dictamina componere. Etiam imposui unam collectam in illa missa pro magistro nostro Iacobo de Hochstrat, et magistro nostro Arnoldo de Tungaris, summo regente in bursa Laurentii, quod possunt in disputatione Theologica ad metam redargutionis ducere quendam doctorem in iure qui vocatur Ioannes Reuchlin, etiam est poeta sęcularis et pręsumptuosus, et tenet oppositum contra quattuor universitates, pro Iudęis, et facit propositiones scandalosas et offensivas piarum aurium, ut probavit Ioannes Pfefferkorn, et magister noster Tungarus; sed non est fundatus in Theologia speculativa, nec qualificatus in Aristotele, aut Petro Hispano. Ideo magistri nostri in Parrhisia damnaverunt eum ad ignem vel reclamationem. Ego vidi litteram et sigillum domini Decani sacrosanctę facultatis Theologicę Parrhisiensis. unus magistrorum nostrorum valde profundus in sacra Theologia, et illuminatus in fide, qui est membrum quattuor universitatum, et qui habet plus quam centum scribentes super libros sententiarum, in quibus se fundat, dixit manifeste quod prędictus doctor Ioannes Reuchlin non potest evadere, et quod etiam Papa non audet dare sententiam contra talem solennissimam universitatem, quia ipse non est Theologus, et beatum Thomam contra gentiles non intelligit, quamvis dicunt quod est doctus videlicet in poesi. Ostendit mihi magister noster qui est plebanus ad sanctum Martinum epistolam, in qua illa universitas sorori suę universitati Coloniensi valde amicabiliter promittit auxilium suum realiter cum effectu. Et tamen isti latinisatores pręsumunt tenere oppositum. Ego sedi nuper Maguntię in corona hospicio, ubi tribulaverunt me valde indiscrete duo trufatores, et vocaverunt magistros nostros in Parrhisia et Colonia fantasticos et stultos. et dixerunt quod ipsorum libri super sententias essent fantasię; similiter processus, copulata, reparationes omnium bursarum dixerunt quod essent vanitates. Tunc fui ita iratus quod non scivi respondere. cum hoc etiam vexaverunt me, quod feci passagium ad Treverim ad videndum tunicam domini, quia dixerunt quod fortassis non esset tunica domini. et probaverunt sic per Cornutum syllogismum: ‘Quicquid est laceratum, non debet ostendi pro tunica domini: sed illa est talis: ergo etc’. Tunc ego concessi maiorem, sed negavi minorem. tunc probaverunt sic: ‘Beatus Hieronymus dicit: “Vetusto oriens collisus errore tunicam domini inconsutilem desuper contextam per totum minutatim discerpsit per frusta“.’ Et ego respondi, quod sanctus Hieronymus non est de stilo evangelii, nec immodicite ex apostolis; et sic surrexi de mensa et reliqui illos trufatores. Vos debetis scire quod tam irreventialiter loquuntur de magistris nostris, et doctoribus illuminatis in fide, quod certe de facto possunt esse excommunicati a papa. Si scirent curtisani, ipsi citarent eos ad curiam romanam, et impetrarent eorum beneficia, vel saltem tribularent eos cum expensis. Quis unquam audivit, quod simplices socii, in nulla facultate promoti vel qualificati, deberent vexare tam eximios viros, in omni profecto scibili profundissimos, ut sunt magistri nostri? Sed ipsi superbiunt propter sua metra. Ego etiam scio facere metra et dictamina, quia legi etiam novum latinum idioma Magistri Lurentii Corvini, et grammaticam Brassicani, et Valerium Maximum, et alios poetas. Et compilavi nuper in via eundo unum dictamen metricum contra istos hoc modo:


Sunt Maguntię in publica Corona,
In qua nuper dormivi in propria persona,
Duo indiscreti bufones
In magistros nostros irreverentiales nebulones,
Qui audent reprehendere magistros in Theologia,
Quamvis ipsi non sunt promoti in Philosophia;
Nec sciunt in scholis formaliter disputare,
Et ex una conclusione multa corollaria formare;
Ut docet fundamentaliter doctor subtilis:
Qui contemnit eum est multum vilis:
Ut concludunt quotlibeta doctoris irrefragabilis,
Qui est in scientiis non expugnabilis:
Et non sciunt quid est doctor Seraphicus,
Sine quo nullus fit bonus Phisicus:
Et qui veraciter scribit, doctor sanctus,
In Aristotele et Porphyrio tantus,
Quod solus recte exponit quinque universalia,
Quę dicuntur etiam quinque prędicabilia:
O quam breve continuat libros prędicamentales
Et summat Aristotelis sententias morales.
Quę omnia non intelligunt poetę;
Ideo loquuntur ita indiscrete,
Ut isti duo pręsumptuosi trufatores,
Qui vocant magistros nostros osores;
Sed magister noster de Hochstrat debet eos citare,
Tunc non amplius audebunt illuminatos vexare.

Valete et salutate mihi cum magna reverentia dominos meos magistrum nostrum Arnoldum de Tungaris, et magistrum nostrum Remigium, et magistrum nostrum Valentinum de Gelterßheim, et dominum Iacobum de Ganda ordinis prędicatorum poetam subtilissimum, et alios.

Hiltbrandus Mammaceus Ortvino

recensere
12.
Magister Hiltbrandus Mammaceus salutem dicit Magistro Ortvino.


Amicissime domine Ortvine, non possum iam scribere eleganter epistolam secundum pręcepta quę scribuntur in modo epistolandi, quia hoc tempus non permittit, sed oportet breviter et statim manifestare paucis verbis quid est, quia habeo expedire casum unum vobiscum, qui est mirabilis, et est talis res. Vos debetis intelligere quod hic est terribilis fama, et omnes dicunt quod in curia romana causa magistrorum nostrorum male stat, quia dicunt quod Papa vult autentizare sententiam quę ante annum lata est in Spira pro doctore Reuchlin. quando audivi tunc ita timui quod non potui aliquod verbum dicere, et fui sicut mutus, et per duas noctes non dormivi. Quia amici Reuchlin gaudent et vadunt ubique seminantes istam famam: et ego non crederem nisi vidissem unam litteram unius magistri nostri de ordine prędicatorum, in qua scripsit cum magna tristitia illam novitatem. Et cum hoc scripsit quod Papa permisit quod Speculum oculare debet in curia romana imprimi, et mercatores debent vendere, et omnis homo debet legere. Et magister noster Hochstratus voluit exire curiam romanam et voluit iurare paupertatem, tunc iudices non voluerunt eum dimittere. Sed dixerunt quod debet expectare finem, et quod non potest iurare paupertatem, quia intravit Urbem Romam cum tribus equis, et in curia romana habuit commensales, et exposuit magnas pecunias, et propinavit Cardinalibus, et Episcopis, et auditoribus consistorii multa munera, et propterea non debet iurare paupertatem. O Sancta Maria, quid volumus nunc facere, si Theologia ita spernitur, quod unus iurista debet pręvalere omnes Theologos? Ego credo quod Papa non est bonus christianus, qui si esset bonus christianus, tunc esset impossibile quod non teneret cum Theologis. Sed etiam si Papa dat sententiam contra Theologos, tunc videtur mihi quod debet fieri appellatio ad concilium, quia concilium est supra Papam, et in concilio Theologi habent pręvalentiam super alias facultates: tunc spero quod dominus dabit benignitatem et respiciet famulos suos Theologos, et non permittit quod inimicus noster supergaudeat nos, et dabit nobis gratiam spiritussancti quod possumus superare fallimoniam istorum hęreticorum. Quidam iurista nuper dixit hic quod est fatatum, quod ordo prędicatorum debet perire, et quod ex illo ordine debent venire maxima scandala in fidem Christi, sicut non audita sunt prius: et dixit ubi legit illam prophetiam. Sed absit quod hoc sit verum. Quia ille ordo est utilis, et si ille ordo non esset, tunc nescio quomodo staret theologia, quia semper prędicatores sunt profundiores in theologia, quam minores vel Augustinenses, et tenent viam doctoris sancti, qui tamen nunquam erravit. Et etiam ipsi habuerunt multos sanctos in suo ordine, et sunt audaces in disputatione contra hęreticos. Ego miror quare magister noster Iacobus de Hochstraten non potest iurare paupertatem; tamen est de ordine mendicantium qui manifeste sunt pauperes. Si non timerem excommunicationem, ego vellem dicere quod papa erraret ibi. Et non credo quod hoc est verum, quod ipse exposuit sic pecunias, et dedit propinas, quia est vir valde zelosus; et credo quod isti iuristę et alii fingunt talia, et doctor Reuchlin scit ipsis ita blandiri, quia etiam audivi quod multę civitates, et multi principes, ac domini scripserunt pro eo. Et est ratio, quia non sunt in theologia instructi, et non intelligunt factum: alias permitterent istum hęreticum habere diabolum, quia est contra fidem, etiam si totus mundus diceret contrarium. Vos debetis ista statim manifestare magistris nostris in Colonia, quod sciunt capere consilium. Et scribatis mihi quid volunt facere. Et valete in Christo. Datum in Tubinga.

Conradus de Zuiccavia Ortvino

recensere
13.
Magister Conradus de Zuiccavia salutem dicit Magistro Ortvino.


Sicut scripsistis mihi quod non amplius curatis illas levitates, et non amplius vultis amare mulieres, vel supponere, nisi in mense semel, aut bis, ego miror quod talia scribitis. Tamen ego scio contrarium. Est hic unus socius qui nuper venit ex Colonia, et bene est vobis notus, et fuit etiam semper ibi vobiscum. Ipse dicit quod supponitis uxorem Ioannis Pfefferkorn: et dixit mihi veraciter, et iuravit, et ego credo etiam. Quia vos estis valde amicabilis, et etiam scitis dare bona verba. Et cum hoc scitis perfecte artem amandi ex Ovidio. Etiam dixit mihi quidam mercator, quod dicunt Colonię quod magister noster Arnoldus de Tungaris etiam supponit eam; sed hoc non verum, quia ego scio veraciter quod ipse adhuc est virgo, et quod nunquam tetigit unam mulierem. Sed etiam si fecisset, vel faceret sicut non credo, tamen non esset propterea ita malus, quia humanum est errare. Vos multum scribitis mihi de isto peccato, quod non est maius peccatum in mundo, et allegatis multas scripturas. Ego scio bene quod non est bonum: sed tamen etiam in sacra scriptura reperitur, quod aliqui sic peccaverunt, et tamen fuerunt salvati. Sicut Samson qui dormivit cum una meretrice, et tamen postea spiritus domini irruit in eum. Et possum contra vos arguere sic: ‘Quisquis non est malevolus, recipit spiritumsanctum: sed Samson non est malevolus: ergo recipit spiritumsanctum’. Maiorem probo, quia scriptum est: ‘In malevolam animam non introibit spiritus sapientię’; sed spiritussanctus est spiritus sapientię; ergo. Minor patet, quia si illud peccatum fornicationis esset ita malum, tunc spiritus domini non irruisset in Samson, sicut patet in libro Iudicum. Etiam legitur de Salomone, quod habuit trecentas reginas, et concubinarum non fuit numerus; et ipse fuit maximus fornicator usque ad mortem suam: et tamen doctores communiter concludunt quod est salvatus. Quid nunc videtur vobis? Ego non sum fortior quam Samson, et non sum sapientior Salomone, et ergo oportet aliquando habere unam lętitiam. Quia, ut dicunt medici, hoc valet contra melancoliam. Ah quid dicitis de istis seriosis patribus? tamen dicit Ecclesiastes: ‘Et deprehendi nihil esse melius quam lętari hominem in opere suo’. Quapropter ego dico cum Salomone ad amicam meam: ‘Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa mea; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Quam pulchrę sunt mammę tuę, soror mea, sponsa mea. Pulcriora sunt ubera tua vino’, et cetera. Per deum, valde iucundum est amare mulieres, secundum illud carmen Samuelis poetę:


Disce, bone clerice, virgines amare,
Quia sciunt dulcia oscula pręstare,
Iuventutem floridam tuam conservare.

‘Quia amor est charitas, et deus est charitas, ergo amor non mala res’: solvatis mihi illud argumentum. Etiam dicit Salomon: ‘Si dederit homo omnem substantiam domus suę pro dilectione, quasi nihil despiciet eam’. Sed permittamus ista, et veniamus ad alia. Rogastis me quod deberem vobis nova significare: ergo sciatis quod iam in carnisprivio fuit hic magna lętitia. Et fuit hastiludium, et princeps met equitavit in foro, et habuit pulchrum equum, et pulchrum andallum desuper, in quo fuit picta una mulier cum magno ornatu, et iuxta ipsam sedit quidam iuvenis in crispis crinibus, qui organizavit ei secundam psalmistam: ‘Iuvenes et virgines, senes cum iunioribus laudent nomen domini’. Et quando princeps venit in civitatem, tunc universitas intronisavit eum cum magna processione, et cives braxaverunt multam cerevisiam, et propinaverunt dulcia cibaria, et bene dapiverunt principem et omnes curiales. et postea chorizaverunt, et ego steti in uno conspicello quod potui videre. Non scio plura, quam quod opto vobis omnia bona: et Valete in nomine domini. ex Liptzick.

Ioannes Krabacius Ortvino Gratio

recensere
14.
Magister Ioannes Krabacius salutem dicit Magistro Ortvino Gratio.


Excellens vir, secundum quod fui ante duos annos vobiscum in Colonia, et vos dixistis mihi quod semper deberem vobis scribere ubicunque essem, sic iam notifico vobis quod audivi de morte unius excellentissimi Theologi, qui vocatur magister noster Heckman de Franconia, qui fuit unus principalis vir, et tempore meo fuit ibi rector, et fuit profundus argumentator in via Scoti, et fuit inimicus omnium poetarum sęcularium, et fuit vir zelosus et libenter celebravit missas; et quando tenuit rectoratum Viennę, tunc servavit supposita in magno rigore, et fuit laudabilis. Semel venit unus socius ex Moravia, quando ego fui Viennę, qui debet esse poeta et scripsit etiam metra, et voluit legere artem metrificandi, et non fuit intitulatus. Tunc ipse magister noster Heckman prohibuit ei, et ipse fuit ita prętensus quod non voluit curare mandatum eius; tunc rector prohibuit suppositis quod non deberent visitare eius lectionem; tunc ille ribaldus accessit rectorem et dixit ei multa superba dicta, et tibisavit eum: tunc ipse misit pro famulis civitatis et voluit eum incarcerare, quia fuit magnum scandalum quod simplex socius deberet tibisare unum rectorem universitatis qui est magister noster; et cum hoc ego audio quod ille socius neque est baccalaurius neque magister, nec est aliquo modo qualificatus seu graduatus, et incessit sicut bellator, vel qui vult ambulare ad bellum, et habuit pileum et longum cultrum in latere. sed per deum ipse fuisset incarceratus si non habuisset notos in civitate. Ego doleo maxime si est verum quod ille vir est defunctus, quia fecit mihi multa bona quando fui Viennę; et propterea feci ei epitaphium tale:

Qui iacet in tumulis, fuit inimicus poetis,
Et voluit eos expellere, quando voluerunt hic practicare,
Sicut nuper unus socius, qui non fuit intitulatus,
Veniens ex Moravia, et docens facere metra:
Quem voluit incarcerare, propter suum tibisare:
Sed quia nunc est mortuus, in Vienna sepultus,
Dicatis bis vel ter, pro eo Pater noster.

Fuit hic nuncius qui portavit nova quę sunt mala si sunt vera, quod causa vestra non bene stat in curia romana; sed ego non credo, quia isti nuncii dicunt etiam multa mendacia. poetę bene murmurant hic contra vos, et dicunt quod volunt defendere doctorem Reuchlin cum suis carminibus; sed quia vos etiam estis poeta quando vultis, credo quod bene manebitis prę ipsis. Tamen debetis mihi scribere quomodo stat negocium. si tunc possum adiuvare vos, tunc habebitis me fidelem socium et adiutorem. Valete ex Nurenberga.

Guilhelmus Scherscleifferius Ortvino

recensere
15.
Guilhelmus Scherscleifferius salutem dicit Magistro Ortvino.


Valde miror, venerabilis vir, quare mihi non scribitis, et tamen scribitis aliis qui non scribunt vobis ita sępe sicut ego scribo vobis. Si estis inimicus meus quod non vultis mihi amplius scribere, tunc scribatis mihi tamen quare non vultis mihi amplius scribere, ut sciam quare mihi non scribitis, cum ego semper scribo vobis, sicut etiam nunc scribo vobis, quamvis scio quod non eritis mihi rescribere. Verumtamen oro vos prę- cordialiter quod velitis mihi tamen scribere, et quando semel scripsistis mihi, tunc ego volo vobis decies scribere, quia libenter scribo amicis meis, et volo me exercitare in scribendo, ita quod possum eleganter dictamina et epistolas scribere. ego non possum cogitare quid est in causa quod non scribitis mihi. Et conquestus sum nuper quando hic fuerunt aliqui Colonienses, et interrogavi: ‘Quid facit tamen magister Ortvinus, quod non scribit mihi? ipse non scripsit mihi in duobus annis; dicatis tamen ei quod scribat mihi, quia libentius vellem suas litteras legere, quam mel comedere; et ipse fuit olim amicus principalis’. Et interrogavi etiam quomodo transit vobis in illa lite cum doctore Reuchlin. Tunc dixerunt quod ille iurista scit vos circumducere cum sua arte. Tunc optavi quod dominus deus velit dare vobis suam gratiam quod eritis victor. si vultis mihi scribere, tunc etiam debetis mihi de illo scribere, quia vellem libenter scire. Isti iuristę vadunt hic et dicunt: ‘Doctor Reuchlin habet bonum negocium, et Theologi in Colonia fecerunt ei iniuriam’. Et per deum ego timeo quod ecclesia potest in scandalum venire, si ille liber Speculum oculare non comburitur, quia habet multas propositiones irreverentiales, et contra fidem catholicam. Et si non cogitur ille iurista ad revocationem, tunc alii etiam tentabunt sic scribere in Theologia, quamvis non sciunt, et neque studuerunt in via Thomę, neque in via Alberti neque Scoti; et etiam non sunt illuminati in fide per gratiam spiritussancti. Quia unusquisque debet manere in facultate sua, et non debet mittere falcem in messem alterius. quia sutor est sutor et sartor est sartor, et faber est faber. Et non staret bene si unus sartor vellet facere calceos vel stamulta. Vos debetis audacter defendere vos et sacram Theologiam, et etiam ego orabo deum pro vobis, quod velit vobis tribuere gratiam suam, et illuminare vestrum intellectum, sicut fecit antiquis patribus, ne diabolus pręvaleat cum suis servitoribus contra iustitiam. Sed scribite mihi tamen propter deum quomodo statis: vos facitis mihi magnam angustiam et non indigetis. Sed pro nunc commendo vos domino deo. Valete in Christo. Datum Franckfurdię.

Matthaeus Mellilambius Ortvino Gratio

recensere
16.
Matthęus Mellilambius salutem dicit Magistro Ortvino Gratio.


Quoniamquidem semper fui amicus vestrę dominationis et procuravi vestrum bonum: ergo etiam nunc volo vos in vestris adversitatibus cavisare, et volo in vestra fortuna esse lętus, et in infortunio tristis: quia vos estis amicus meus, et cum amicis debemus esse lęti quando lętantur, et contristari quando tristantur, ut scribit Tullius, quamvis est gentilis et poeta. Igitur manifesto vobis quod hic habetis unum inimicum valde malitiosum, qui dicit multa vituperia contra dominationem vestram; et pręsupponit multa extollens se in superbia sua, et dicit coram omnibus quod estis spurius, et mater vestra est meretrix, et pater vester presbyter. Tunc ego steti pro vobis, et dixi: ‘domine baccalaurie, vel qualiter estis qualificatus, vos estis adhuc iuvenis et non deberetis vituperare magistros. Quia, ut scriptum habetur in evangelio: “Non est discipulus super magistrum”. sed vos estis adhuc discipulus, et dominus Ortvinus est magister octo vel decem annorum; et ergo non estis sufficiens ad vituperandum unum magistrum vel virum in tali dignitate constitutum; alias etiam invenietis aliquem qui vituperabit vos, etiam si essetis adhuc ita superbus. vos debetis habere verecundiam, et non facere talia’. Tunc ipse dixit: ‘ego loquor veritatem, et scio probare dicta mea et non volo vos respicere, quia Ortvinus est spurius, et quidam lansmannus suus dixit mihi pro vero, quia novit eius parentes, et etiam ego volo scribere hoc doctori Reuchlin, quia adhuc non scit. Sed quare velletis me vituperare? vos nihil scitis de me’. Tunc ego dixi: ‘Ecce, domini socii, iste prętendit se esse sanctum, quia dicit quod non potest vituperari et quod nihil mali fecit, sicut ille pharisęus qui dixit quod ieiunaret bis in sabbato’. Tunc ipse fuit iratus et dixit: ‘Ego non dico quod non peccavi, quia hoc esset contra psalmistam qui dicit: “Omnis homo mendax”, et exponit glosa “id est peccator”. sed dixi quod non debetis seu potestis me vituperare quantum ad generationem de patre et matre. Sed Ortvinus est spurius et non est legitimus: ergo est vituperabilis, et ego volo eum vituperare in ęternum’. Tunc ego dixi: ‘non faciatis, quia dominus Ortvinus est excellens vir et potest se defendere’. ipse vero dixit adhuc plura scandala de matre vestra, quod sacerdotes et monachi et equestres et rustici in campo et in stabulo, et alibi supposuerunt eam. Et ego habui ita magnam verecundiam quod non creditis. Sed non possum vos defendere, quia non vidi patrem vestrum et matrem: quamvis credo firmiter quod sunt honesti et probi. Sed scribatis mihi quomodo est: tunc ego volo seminare vestram laudem hic. Etiam dixi sibi: ‘vos non debetis talia dicere, quia ponamus casum quod magister Ortvinus sit spurius, tamen fortassis est legitimatus; et si legitimatus, tunc non est amplius spurius, quia summus pontifex habet potestatem ligandi et solvendi, et potest unum spurium facere legitimum, et econtra. Sed ego volo probare ex evangelio, quod estis dignus vituperari. Quia scriptum est: “qua mensura mensuraveritis, eadem mensurabitur et vobis”. sed vos mensuratis mensura vituperationis: ergo etiam sic debet mensurari vobis. Etiam probo per aliud: quia dicitur a domino nostro Iesu Christo: “Nolite iudicare ne iudicemini”: sed vos iudicatis alios et vituperatis eos: ergo etiam debetis iudicari et vituperari’. Tunc ipse dixit quod mea argumenta sunt frascarię et non habent effectum. et fuit ita contumax quod dixit, etiam si papa fecisset unum filium extra matrimonium, et postea legitimaret eum, quod tamen coram deo non esset legitimus, sed ipse vellet eum tenere pro spurio. Ego credo quod diabolus est in istis ribaldis quod ita vituperant vos. quapropter scribatis mihi quod possum vestrum honorem defendere: quia esset scandalum quod doctor Reuchlin sciret de vobis quod essetis spurius. Sed dato quod sitis, tamen ille non potest sufficienter probare, et si videtur vobis bonum, tunc volumus citare ipsum ad curiam romanam, et cogere quod debet facere revocationem, sicut sciunt iuristę concludere; et possumus eum facere irregularem, et per procuratorem possumus tribulare eum, et accipere eius beneficia si incurrerit irregularitatem, quia habet unum canonicatum hic Maguntię, et unam parrochiam alibi. et non habeatis mihi pro malo quod scribam vobis quid audivi, quia puto optime. Et valete in domino deo qui custodiat omnes vias vestras. Datum Maguntię.

Ioannes Hipp Ortvino Gratio

recensere
17.
Magister Ioannes Hipp salutem dicit Magistro Ortvino Gratio.


‘Lętamini in domino et exultate iusti, et gloriamini omnes recti corde’, Psalm. xxxi. Sed ne habeatis molestiam dicentes: ‘quid putat iste cum sua allegatione?’ debetis legere unam novitatem cum lętitia, quia hilarabit vestram dominationem mirabiliter; et volo scribere cum brevibus verbis. Fuit hic unus poeta qui vocatur Ioannes Ésticampianus, et ipse fuit satis prętensus, et parvipendit sępe magistros artium, et annihilavit eos in sua lectione, et dixit quod non sunt sufficientes, et quod unus poeta valet decem magistros, et quod poetę in processione deberent pręcedere magistros et licentiatos. Et ipse legit Plinium, et alios poetas, et dixit quod magistri artium non sunt magistri in septem artibus liberalibus, sed potius in septem peccatis mortalibus, et non habent bonum fundamentum, quia non didicerunt poetriam, sed tantum sciunt Petrum Hispanum, et Parva loicalia; et habuit multos auditores et domicellos. et dixit, quod nihil est cum Schotistis et Thomistis, et emisit blasphemias contra doctorem sanctum. Tunc magistri expectaverunt suum tempus ut vindicarent se cum adiutorio dei. et deus voluit quod ipse semel fecit unam orationem, et scandalizavit magistros, doctores, et licentiatos, et baccalaurios, et laudavit suam facultatem, et vituperavit sacram Theologiam. Et fuit magna verecundia inter dominos de facultate. Et collegerunt magistri et doctores concilium et dixerunt: ‘Quid facimus? quia hic homo multa mira facit: si dimittimus eum sic, omnes credent quod est doctior nobis. Ne forte veniant moderni et dicant quod sunt de meliori via quam antiqui, et vilificabitur nostra universitas, et fiet in scandalum’. et dixit magister Andreas Delitzsch, qui est etiam alias bonus poeta, quod videtur sibi, quod Ésticampianus est in universitate tanquam quinta rota in curru, quia impedit alias facultates, quod supposita non possunt bene in eis qualificari. Et alii magistri iuraverunt quod est ita. et summa summarum ipsi concluserunt quod vellent relegare vel excludere istum poetam, etiam si deberent in perpetuum habere inimicitiam. Et citaverunt eum ad rectorem et monuerunt eum in valvis ecclesię; et ipse comparuit et habuit unum iuristam secum, et prętendit se defendere, et habuit etiam alios socios qui steterunt cum eo. Et magistri dixerunt quod deberent abire, quia alias essent periuri, quia starent contra universitatem. Et magistri fuerunt fortes in bello, et permanserunt constantes, et iuraverunt quod vellent nemini parcere propter iustitiam, et aliqui iuristę et curiales rogaverunt pro eo. Et domini magistri dixerunt quod non est possibile, quia habent statuta, et secundum statuta debet relegari. Et quod est mirabile, etiam princeps petivit pro eo, et nihil iuvit, quia dixerunt ad ducem quod oportet servare statuta universitatis. quia statuta in universitate sunt sicut ligatura in libro. quia si ligatura non esset, tunc folia caderent hincinde. et si statuta non essent, tunc non esset ordo in universitate, et supposita starent in discordia, et fieret confusum chaos: ergo deberet procurare bonum universitatis, sicut fecisset pater suus. Tunc princeps permisit sibi persuadere, et dixit quod non potest facere contra universitatem. et quod expedit plus quod unus relegatur quam quod tota universitas patitur scandalum. Et domini magistri fuerunt optime contenti, et dixerunt: ‘Domine princeps, deo gratias de bona iustitia’. Et rector affixit unum mandatum in valvis ecclesię, quod Ésticampianus est relegatus ad decem annos. et auditores sui fecerunt multa verba, et dixerunt quod domini de consilio fecerunt iniuriam Ésticampiano. sed ipsi domini dixerunt quod non vellent dare unum obulum pro eo. et aliqui domicelli dixerunt quod Ésticampianus vellet istam iniuriam vindicare, et vellet citare universitatem ad Curiam Romanam. Tunc magistri riserunt et dixerunt: ‘Ha quid vellet facere iste ribaldus?’ Et debetis scire quod nunc est magna concordia in universitate. Et magister Delitzsch legit in arte humanitatis. Et similiter magister Rotburgensis, qui composuit unum librum bene in triplo ita magnum sicut est Virgilius in omnibus suis operibus. Et posuit multa bona in illo libro, etiam pro defensione sanctę matris ecclesię, et de laudibus sanctorum. Et commendavit nostram universitatem principaliter, et sacram theologiam, et facultatem artistarum, et reprehendit illos poetas sęculares et gentiles. Et domini magistri dicunt quod sua metra sunt ita bona sicut metra Virgilii, et non habent aliqua vitia, quia ipse perfecte scit artem metrificandi, et ante .XX. annos fuit bonus metrista. Quapropter domini de consilio permiserunt, quod ipse debet istum librum publice legere pro Terentio: quia est magis necessarius quam Terentius, et habet bonam christianitatem in se, et non tractat de meretricibus et bufonibus, sicut Terentius. Vos debetis hęc nova manifestare in vestra universitate: tunc fortassis etiam fiet sic Buschio, sicut factum est Ésticampiano. Quando mittitis mihi vestrum librum contra Reuchlin? Vos dicitis multa et nihil est. Et scripsistis mihi quod vultis mihi veraciter mittere, et non facitis. Deus parcat vobis, quod non diligitis me, sicut et ego diligo vos, quia estis mihi sicut cor meum. Sed adhuc mittatis mihi, quia desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, id est istum librum legere. Et scribite mihi novitates. Et semel componite unum dictamen, vel aliqua metra de me si sum dignus. Et valete in Christo domino deo nostro, per omnia sęcula sęculorum Amen.

Petrus Negelinus Ortvino Gratio

recensere
18.
Magister Petrus Negelinus salutem dicit Magistro Ortvino Gratio.


Quamvis valde timeo esse ita audax, quod debeo vobis ostendere unum dictamen a me compositum, quia vos estis valde artificialis in compositione metrorum et dictaminorum; sed ego sum sicut pusillus, et sicut dicit Hieremias: ‘A, a, a, domine, nescio loqui, quia puer ego sum’. Namque ego nondum habeo bonum fundamentum, et non sum perfecte instructus in arte poetria et Rhetorica. Attamen quia dixistis olim, quod deberem vobis componere omni modo unum carmen et mittere ad vos, tunc velletis mihi illud emendare, et ostendere ubi sunt vitia: tunc ego cogitavi nuper: ‘Ecce iste est pręceptor tuus, et bene putat tecum, et tu deberes ei obedire. Ipse etiam potest te promovere in his, et in omnibus. Et tu poteris crescere in doctum virum, si vult dominus deus, et potest tibi bene succedere in tuis negociis. Quia legitur in .I. libro Regum: “Plus valet obedientia quam victima”.’ Quapropter mitto vobis hic unum poema per me compilatum in laudem Sancti Petri, et unus componista qui est bonus musicus in cantu chorali et figurali, composuit mihi quattuor voces super illud. Et ego feci magnam diligentiam quod potui ita rigmizare, sicut est rigmizatum: quia illa carmina sonant melius, sicut partes Alexandri sunt compilatę. Sed nescio an habent vitia. Vos debetis illa scandere secundum artem metrificandi, et emendare. Carmen novum magistri Petri Negelini in laudem sancti Petri incipit.

Sancte Petre domine nobis miserere,
Quia tibi dominus dedit cum istis clavibus
Potestatem maximam, necnon specialem gratiam
Super omnes sanctos: quia tu es privilegiatus,
Quod solvis est solutum, in terris et per cęlum,
Et quicquid hic ligaveris, ligatum est in cęlis.
Ergo te oramus, necnon devote supplicamus,
Ut ores pro nostris peccatis, propter honorem universitatis.

Ipsi dicunt quod doctor Reuchlin, qui hebraice vocatur Ioannes Capnion, acquisivit unam sententiam pro se in Spira, sed magistri nostri de ordine prędicatorum dicunt, quod non nocet, quia ille episcopus non habet intelligentiam in sacra theologia. Et magister noster Hochstratus est in Curia Romana, et est bene visus apud dominum apostolicum. Et etiam habet sufficientiam in pecuniis et in aliis. Ego vellem dare quattuor grossos quod scirem veritatem: vos debetis mihi scribere. Sancte deus, quid est quod non mittitis mihi semel unam litteram? Tamen ego habeo libenter quando scribitis mihi. Valete, et dignemini mihi salutare magistrum nostrum Valentinum de Gelterßheym, et magistrum nostrum Arnoldum de Tungaris in bursa Laurentii, et magistrum nostrum Remigium, et dominum Rutgerum, in bursa montis licentiatum, et prope diem magistrum nostrandum, necnon dominum Ioannem Pfefferkorn virum zelosum, et alios qui sunt bene qualificati in theologia, et in artibus. Et valete in nomine domini. Datum in Treviris.

Stephanus Calvastrius Ortvino Gratio

recensere
19.
Stephanus Calvastrius Baccalaurius Magistro Ortvino Gratio.


Salutem cum humilitate erga vestram maioritatem. Venerabilis domine magister: venit huc unus socius qui portavit certa carmina, et dixit quod vos composuistis illa, et intimastis in Colonia: tunc unus poeta hic qui habet magnam laudem, sed non est bene christianus, vidit illa et dixit quod non sunt bona, et quod habent multa vitia: et ego dixi: ‘si magister Ortvinus composuit, tunc non habent vitia, hoc est certum’: et volui impignorare tunicam meam, quod si illa metra haberent vitia, tunc vos non composuissetis: sed si vos composuissetis, tunc non haberent vitia: et mitto vobis ista carmina quod videatis an vos finxistis illa, et scribatis mihi. Et est illud carmen scriptum in morte Magistri nostri Sotphi in bursa Kneck, qui olim composuit glosam notabilem, et nunc prohdolor est mortuus. Requiescat in pace. Et est sic initiatum:

Hic obiit unum solennissimum suppositum,
Per spiritumsanctum universitati natum,
Quod rexit in bursa Kneck,
Do macht er die copulat von stuck zu stuck.
O si potuisset diutius vivere
Et plus in glosa notabili scribere:
Tunc adiuvasset hanc universitatem
Et docuisset scholares bonam latinitatem:
Sed nunc postquam decessit
Et Alexandrum nondum satis expressit,
Universitas luget suum membrum
Tanquam unam lucernam vel candelabrum,
Quod longe lateque luxit
Per doctrinam quę ab eo fluxit:
Nemo tam bene scripsit constructiones
Et confundebat poetas illos bufones,
Qui non recte discunt grammaticam
Per logicam scientiarum scientiam;
Et in fide non sunt illuminati,
Ideo a sancta ecclesia alienati;
Et si non volunt recte opinari,
Tunc debent per Hochstratum concremari,
Qui Ioannem Reuchlin iam citavit
Et in iudicio mirabiliter tractavit.
Sed tu audi, deus omnipotens,
Quod ego oro supplex ac flens:
Da mortuo membro favorem sempiternum
Et mitte poetas ad infernum.

Mihi videtur quod est optimum carmen, sed non scio quomodo debeo scandere, quia est mirabile genus, et ego tantum scio scandere hexametra. Non debetis pati quod aliquis reprehendit vestra carmina: et igitur scribatis mihi: tunc ego volo vos defendere usque ad duellum. Et valete ex Monasterio in Westphalia.

Ioannes Lucibularius Ortvino Gratio

recensere
20.
Ioannes Lucibularius Magistro Ortvino Gratio.


Salutes quas nemo potest numerare. Venerabilis domine magister: secundum quod promisistis mihi prius, quod velletis mihi esse adiutorium quandocunque haberem necessitatem, et velletis me provere prę omnibus aliis, et dixistis quod audacter deberem vos invocare, tunc velletis mihi suppetiare sicut fratri, et non velletis me derelinquere in angustiis meis: sic nunc rogo vos pro amore dei, quia est valde necesse, quod velletis mihi subvenire, quia potestis bene. Rector hic licentiavit unum collaboratorem, et vult habere unum alium: quapropter velitis pro me scribere litteras promotoriales quod velit seu dignetur me acceptare. Quia iam non habeo amplius de pecuma, quia exposui omnia, et etiam emi libros et calceos. Vos bene novistis me quod sum sufficiens de gratia dei. Quia quando vos fuistis Daventrię, tunc ego fui secundarius; et postea in Colonia steti per annum, ita quod complevi pro gradu baccalauriatus; et fuissem etiam promotus circa festum Michaelis, si habuissem pecuniam. Etiam scio scholaribus resumere Exercitium puerorum, vel Opus minus secundę partis; et scio artem scandendi ut vos docuistis me, et Petrum Hispanum in omnibus tractatibus, et Parvulum philosophię naturalis. Etiam sum cantor et scio Musicam choralem et figuralem, et cum hoc habeo vocem bassam, et possum cantare unam notam infra gammaut. Sed non scribo vobis talia iactanter, et ideo parcatis mihi, et sic commendo vos omnipotenti deo. Valete. Ex Suollis.

Conradus de Zuiccavia Ortvino Gratio

recensere
21.
Magister Conradus de Zuiccavia salutem dicit Magistro Ortvino Gratio.


Sicut enimvero scripsistis mihi nuper de vestra amasia quomodo amatis eam intime, et etiam ipsa amat vos, et mittit vobis serta, et faciletas, et zonas, et talia, et non accipit pecuniam a vobis sicut meretrices; et quando vir eius est extra domum, tunc acceditis eam, et ipsa bene est contenta; et nuper dixistis mihi quod pro una vice ter supposuistis eam, et semel stando retro ianuam in introitu, postquam cantastis: ‘Attolite portas principes vestras.’ Et postea vir eius venit, et vos fugistis posterius per hortum. Sic etiam nunc volo vobis scribere quomodo succedit mihi cum mea amasia. Ipsa est valde excellens mulier, et est dives, et venit mirabiliter quod ego acquisivi notitiam cum ea, quia quidam domicellus qui fuit notus pontifici, promovit me. Et ego statim incepi eam valde amare, ita quod non scivi aliquid facere in die, et de nocte non potui dormire. Sed quando dormivi, tunc clamavi in lecto: ‘Dorothea, Dorothea, Dorothea’, ita quod socii qui stant in bursa audiverunt: et surrexerunt et dixerunt mihi: ‘Domine magister, quid vultis quod sic clamatis? Si vultis confessionem facere, tunc volumus afferre sacerdotem’; quia putaverunt quod essem in articulo mortis, et invocarem sanctam Dorotheam cum aliis sanctis. Et ego erubescui valde. Sed quando veni ad illam amasiam, tunc semper fui ita perterritus, quod non potui eam aspicere, et fui rubicundus: tunc ipsa dixit: ‘Ah domine Magister, quare estis ita verecundus?’ Et sępe interrogavit me rationem. Et ego dixi quod non audeo dicere: sed ipsa voluit scire, et non voluit me dimittere, nisi vellem dicere ei; et dixit quod non vellet irasci super me, etiam si dicerem unam magnam nequitiam. Tunc semel fui audax, et revelavi ei secreta mea. Quia vos dixistis mihi olim, quando legistis Ovidium de arte amandi, quod amatores debent esse valde audaces sicut bellatores, alias nihil est cum ipsis. Et dixi ei: ‘Domina mea reverenda, parcatis mihi propter deum, et propter honorem omnem vestrum, ego amo vos, et elegi vos prę filiis hominum, quia vos estis pulchra inter mulieres, et macula non est in vobis. Quia vos estis speciosissima sicut est una in toto mundo’. Tunc ipsa risit et dixit: ‘Per deum, vos scitis amicaliter loqui, si ego vellem credere’. Et postea sępe veni in domum eius et bibi cum ea. Et quando fuit in ecclesia, tunc steti ita quod potui aspicere eam; et ipsa etiam aspexit me quasi vellet me transvidere. Et nuper rogavi eam valde quod vellet me habere commendatum: tunc dixit quod non amarem eam. Et ego iuravi quod amarem eam sicut propriam matrem, et vellem omnia facere ad servitium eius, etiam si solveret mihi vitam. Tunc respondit illa pulchra amasia mea: ‘Ego bene volo videre an est ita’, et fecit unam crucem ad domum suam cum creta, et dixit: ‘Si amatis me, tunc semper de sero quando est tenebrosum, debetis osculare illam crucem propter me’. Et ego feci taliter per multos dies. Tunc semel venit unus, et permerdavit mihi crucem, et ego osculando maculavi os, et dentes, et nasum. Et fui valde iratus super eam. Sed ipsa iuravit ad sancta sanctorum quod non fecisset; et ego credo, quia per deum alias est honesta. Et imaginavi mihi unum socium, qui debet fecisse. Et si possum perscrutare, dico vobis quod debet habere retributionem suam. Sed iam habet amicabiliores gestus erga me quam antea. Et spero quod supponam eam. Dudum aliquis dixit ei, quod sum poeta, et ipsa dixit: ‘Ego audivi quod estis bonus poeta: ergo debetis mihi semel scribere unum carmen: et ego feci illud, et cantavi de sero in platea quod ipsa audivit; et postea exposui ei teutonice; et est hoc:

O alma Venus, amoris inventrix et dominatrix,
Quare tuus filius est inimicus meus?
O pulchra Dorothea, quam ego elegi amicam,
Fac mihi etiam sic qualiter ego tibi:
Pulchrior es tu inter omnes huius urbis puellas,
Et splendes sicut stella, et rides sicut rosa.

Ipsa dixit quod vult per suam vitam servare illud propter me. Vos debetis mihi dare consilium quomodo debeo me regere, et quomodo debeo facere quod amat me. Et parcatis mihi quod fui ita grossus scribendo ad dominationem vestram. Quia est consuetudo mea quod sum socialis cum amicis meis. Vale in nomine benedicti. Ex Lyptzick.

Gerhardus Schirruglius Ortvino Gratio

recensere
22.
Gerhardus Schirruglius Magistro Ortvino Gratio.


Salutem dicit variam per domini nostri gloriam,
Qui resurrexit a mortuis, et nunc sedet in cęlis.

Honorande vir, notifico vobis quod non sum libenter hic, et pęnitet me quod non mansi Colonię apud vos, ubi potui melius proficere. Et vos potuissetis me facere bonum loicum, et etiam pro parte poetam. Et in Colonia sunt homines devoti, et libenter visitant ecclesias, et in dominica vadunt ad sermonem. Et non est tanta superbia sicut hic. Supposita non faciunt reverentiam magistris. Et magistri non habent advertentiam ad supposita, et mittunt eos ire quomodo volunt; et non portant caputia. Et quando sunt in zechis ad vinum, tunc iurant per deum, et blasphemant et faciunt multa scandala. Sicut nuper unus dixit quod non credit, quod tunica domini in Treveris esset tunica domini, sed una antiqua et pediculosa vestis: et non credit etiam quod crinis beatę virginis est adhuc in mundo. Et unus alter dixit, quod possibile est, quod tres reges in Colonia sunt tres rustici ex Vestphalia; et quod gladius et clipeus sancti Michaelis non sunt ad sanctum Michaelem. Etiam dixit quod vellet merdare super indulgentias fratrum prędicatorum, quia ipsi essent bufones, et deciperent mulieres et rusticos. Tunc ego dixi: ‘Ad ignem, ad ignem cum isto hęretico’: et ipse derisit me. Ego vero dixi: ‘tu ribalde, tu deberes talia dicere, quod magister noster Hochstratus in Colonia audiret, qui est inquisitor hęreticę pravitatis.’ Tunc dixit: ‘Hochstratus est una execrabilis et maledicta bestia’; et maledixit ei et dixit: ‘Ioannes Reuchlin est probus vir, et theologi sunt diaboli, et iniuste iudicaverunt quando combusserunt suum librum qui vocatur Speculum oculare’. Tunc ego respondi: ‘Noli dicere hoc, quia scriptum habetur in Ecclesiastico capite VIII.: “Non iudices contra iudicem, quia secundum quod iustum est iudicat”. Tu vides, quod universitas Parrhisiensis, ubi sunt theologi profundissimi et zelosi, et qui non possunt errare, etiam iudicaverunt ita sicut Colonienses; quare ergo vis esse contra totam ecclesiam?’ Tunc ipse dixit quod Parrhisienses essent iniquissimi iudices, et quod acceperunt pecuniam a fratribus de ordine prędicatorum, quam portavit ipsis (ut ille nequam mentitur) zelosus vir et theologus scientificissimus, dominus Theodericus de Ganda, legatus universitatis Coloniensis. Et adhuc dixit quod ista non est ecclesia dei, sed est illa de qua dicit Psalmista: ‘Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo’. Et culpavit magistros nostros in Parrhisia in omnibus actibus suis. Et dixit quod universitas Parrhisiensis esset mater omnis stultitię, quę haberet ibi originem, et venisset in Alemaniam et Italiam; et quod illa schola seminasset undique superstitionem et vanitatem. Et frequenter omnes qui student in Parrhisia, habent mala capita, et sunt quasi fatui. Et dixit quod Thalmut non est ab ecclesia damnatus. Tunc sedit ibi magister noster Petrus Meyer plebanus in Franckfurdia, et dixit: ‘Ibi ego volo ostendere quod iste socius non est bonus christianus, et non sentit recte cum ecclesia. Sancta Maria, vos socii vultis multum loqui de theologia, et non scitis. Quia etiam Reuchlin ignorat, ubi scriptum est quod Thalmut est prohibitus’. Tunc ille socius quęsivit: ‘Ubi et scriptum?’ Et dixit magister noster Petrus quod legitur in Fortalitio fidei. Respondit ille trufator, quod Fortalitium fidei est merdosus liber, et non valet; et quod nemo allegat istum librum nisi stultus et fatuus. Et ego fui perterritus, quia valde iratus fuit magister noster Petrus, ita quod tremuerunt ei manus; et ego timui quod noceret ei, et dixi ei: ‘Domine eximie, estote patiens, quia qui patiens est, multa gubernatur sapientia. Proverbiorum XIII. Permittatis istum, quod peribit sicut pulvis a facie venti. Ipse dicit multa, et tamen nihil scit. Et sicut scribitur in Ecclesiastico: “Stultus verba multiplicat”, ita ipse etiam facit’. Tunc ipse prochdolor incepit multa dicere de ordine prędicatorum, quomodo isti probi fratres fecerunt imam nequitiam in Berna; quod ego non credo per vitam meam; et quomodo fuerunt combusti, et quod ipsi semel imposuerunt venenum in sacramento eucharistię, et sic interfecerunt unum imperatorem. Et dixit quod oportet istum ordinem delere; alias fient multa scandala in fide, quia omnis malitia est in illo ordine; et alia multa dixit. Ergo debetis aperte scire quod vellem libenter redire ad Coloniam, quia quid debeo facere cum talibus maledictis hominibus? Veniat mors super illos, et descendant ad infernum viventes, ut inquit Psalmista, quia sunt filii diaboli. Si videtur vobis, tunc prius volo accipere gradum: si non, tunc volo abire statim. Ergo debetis mihi cito scribere mentem vestram; secundum illam volo me regere; et cum hoc commendo vos domino deo. Valete. Ex Moguntia.

Ioannes Vickelphius Ortvino Gratio

recensere
23.
Ioannes Vickelphius humilis sacrę Theologię professor salutem dicit Magistro Ortvino Gratio poetę et Theologo, etc.


Quoniamquidem olim fuistis discipulus meus in Daventria, et ego amavi pro tunc vos ante omnes scholares, quia habuistis bonum ingenium et fuistis valde disciplinatus iuvenis, quapropter nunc etiam volo vobis dare consilium ubicunque possum. Sed vos debetis etiam bono animo accipere, quia deus est scrutator cordium et scit quod ego loquor vobis ex dilectione, et pro salute animę vestrę. Fuerunt hic aliqui Colonienses qui dixerunt quod habetis Colonię unam mulierem quę est sępe apud vos, et vos apud ipsam, et dicunt veraciter quod habetis actum cum ipsa. Et ego dolui valde cum magno terrore quando audivi, quia est magnum scandalum, si verum est, quia estis graduatus, et pro tempore ascendetis etiam ad altiora, scilicet ad gradus in sacra Theologia: et quando talia audiuntur de vobis, tunc dant malum exemplum iunioribus, qui peiorantur exinde. Vos tamen bene legistis in Ecclesiastico: ‘Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hac concupiscentia quasi ignis ardesci’. Et in Ecclesiaste: ‘Averte faciam tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam.’ Et ibidem: ‘Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius’. Vos scitis etiam quod maximum peccatum est fornicatio. Sed cum hoc audio quod illa mulier est legitima et habet virum. Propter deum dimittatis eam, et respiciatis famam vestram. Est scandalum quod homines debent dicere quod Theologus est adulter. Quia alias habetis satis bonam famam, et omnes dicunt quod estis bene qualificatus, sicut etiam ego scio. Vos deberetis quotidie semel habere unam devotam recordationem passionis dominicę, quia illud est magnum remedium contra tentationes diaboli, et stimulum carnis, et petere in orationibus vestris, quod dominus velit vos custodire a malis cogitationibus. Ego credo quod talia legistis in poetis sęcularibus, et peioratis vos inde. Et ergo vellem quod dimitteretis illos poetas, quia scitis quod sanctus Hieronymus fuit percussus ab angelo, quia legit in libro poetarum. Et Daventrię sępe dixi etiam vobis quod non deberetis fieri poeta vel iurista, quia isti sunt male affectionati in fide, et habent quasi omnes malam dispositionem in moribus. Et de illis loquitur Psalmista: ‘Odisti omnes observantes vanitatem supervacue’. Etiam de alio volo scribere vobis. Ipsi dicunt quod vos scripsistis contra Ioannem Reuchlin causa fidei; et est bonum, quia vultis lucrari super talentum vestrum quod tradidit vobis deus. Sed dicitur hic quod Ioannes Pfefferkorn, quem etiam defenditis vos, est malus nequam, et non est factus christianus amore fidei, sed propterea quod Iudęi voluerunt eum suspendere propter suas nequitias, quia dicunt quod est fur et proditor, et sic fuit baptizatus; et omnes dicunt quod occulte est malus christianus, et non manebit in fide. ergo debetis videre quid facitis. Iam combusserunt in Hallis unum baptizatum Iudęum qui etiam vocatur Ioannes Pfefferkorn, et fecit multa mala. Ego timeo quod ille faciet semel talia, tunc vos male staretis. Sed nihilominus debetis defendere Theologiam. et accipite in bonam partem quod fraterne consului vobis: et Valete in bona prosperitate. Datum Madepurck.

Paulus Daubengigelius Ortvino Gratio

recensere
24.
Paulus Daubengigelius salutem dicit plurimam Magistro Ortvino Gratio.


Ecce si ego sum mendax sicut nuper dixistis, quod promitterem vobis semper quod vellem vobis scribere et tamen non scriberem vobis. Iam volo probare quod teneo vobis fidem, quia vir maturus et rectus nihil debet promittere quod non vult servare. Et esset magna inconstantia de me si non servarem vobis promissa, et essem fallax. Vos debetis similiter scribere mihi; tunc sępe volumus adinvicem mittere seu dirigere epistolas. Et iam debetis scire quod doctor Reuchlin permisit imprimere unum librum qui intitulatus est ‘Defensio’: in quo scandalizat valde dedecorose, et vocat vos asinum. et verecundatus sum valde legens illum librum, quamvis non legi eum per totum, quia proieci ante parietem quando vidi quod est ita malignosus contra Theologos et Artistas. vos potestis eum legere si vultis, quia mitto hic eum vobis. mihi videtur quod autor ille cum suo libro debet comburi, quia est maxime scandalosum quod aliquis debet talem librum compilare. Nuper fui Equiritia et volui emere equum, in quo volo equitare ad Viennam; tunc vidi illum librum venalem; et cogitavi mecum quod necesse est quod vos videbitis illum, ut possitis ei respondere ad suam perversitatem; quia si possem facere vobis maiora servitia, non vellem tardari, quia habetis me humilem servitorem et fautorem vestrum. Sciatis quod adhuc habeo malos oculos; sed venit huc quidam Alchimista qui dicit quod scit medicare oculis, etiamsi homo esset totaliter cęcus in illa infirmitate. Et alias habet bonam experientiam, quia ambulavit per Italiam et Franciam, et multas provincias. Et sicut scitis, omnis Alchimista est medicus aut saponista: quamvis iam est depauperatus aliquantulum. Vos quęsivistis etiam quomodo succedit mihi alias. gratior vobis quod quęritis ita. sed debetis scire quod adhuc bene sto de gratia dei. et in ista vindemia detorculavi multum vinum, et in frumentis habeo bonam sufficientiam. Sed de novitatibus scitote, quod serenissimus dominus imperator mittit magnum populum in Lombardiam contra Venetianos, et vult eos corrigere pro superbia sua. Ego vidi bene duo milia cum sex baniris, et habuerunt pro dimidio cuspides, et pro dimidio pixides seu bombardas, et fuerunt satis terribiles, et habuerunt scissas caligas. et fecerunt multa damna rusticis et villanis. et homines dixerunt quod vellent quod omnes interficerentur. sed ego opto quod redibunt cum sanitate. Mittatis mihi cum isto nuncio formalitates et distinctiones Scoti quas composuit Brulifer, et etiam Clipeum Thomistarum in littera Aldi, si potestis reperire. Etiam vellem libenter videre modum metrificandi quem vos composuistis. Et emite mihi Boecium in omnibus suis operibus, et pręcipue de disciplina scholarium, et de consolatione philosophica cum commento Doctoris sancti. et cum hoc Valete et habeatis me commendatum. ex Augusta.

Philippus Sculptoris Ortvino Gratio

recensere
25.
Magister Philippus Sculptoris salutem dicit Magistro Ortvino Gratio.


Sicut scripsi vobis sępe, ego habeo molestiam quod ista ribaldria, scilicet facultas poetarum, fit communis et augetur per omnes provincias et regiones. tempore meo fuit tantum unus poeta qui vocatus fuit Samuel; et nunc solum in ista civitate sunt bene viginti, et vexant nos omnes qui tenemus cum antiquis. Ego nuper realiter expedivi unum qui dixit quod scholaris non significat personam qui vadit ad scholas discendi causa, et dixi: ‘asine, vis tu corrigere doctorem sanctum qui ponit istam dietionem?’ Postea scripsit ipse unam invectivam ad me, et posuit multa opprobriosa dicta, et dixit quod non sum grammaticus bonus, quia non recte exposui ista vocabula quando practicavi in prima parte Alexandri, et in libro de Modis significandi. Et volo vobis scribere formaliter illos terminos, quod debetis videre quod recte exposui, secundum omnes vocabularios, et ad hoc possum allegare autenticos autores, etiam in Theologia. Et primo dixi: ‘Seria aliquando significat ollam, et tunc dicitur a Syria, quia in tali provincia primo facta est; etiam potest dici a seriis, quia est utilis et necessaria; vel a serie, id est ordine fit. Item Patritii dicuntur patres senatorum. Item currus dicitur a currendo, quia per eum currunt interiora ad extra. Item ius, iuris, significat iustitiam; sed ius, iutis, significat prodium; unde versus:

Ius, iutis, mando; ius, iuris, in agmine pando.

Item Lucar significat pecuniam quę colligitur ex luco vel ex sylva. Item mantellus significat pallium, et inde venit diminutivum manticulus. Mechanicus, id est adulterinus, hinc dicuntur artes mechanicę, id est adulterinę, respectu liberalium, quę sunt verę artes. Item mensorium est quicquid ad mensam pertinet. Item Polyhistor dicitur qui scit multas historias; inde venit Polyhistoria, id est pluralitas historiarum. Polysenus dicitur qui habet plures sensus’. Ista et similia dicit non esse vera, et scandalizavit me coram scholaribus meis. Tunc ego dixi quod sufficit ad ęternam salutem, quod aliquis est simplex grammaticus et saltem scit exprimere mentis conceptum. Tunc respondit, quod neque sum simplex neque duplex grammaticus, et nihil scio. Tunc fui lętatus, quia iam volo citare eum ad privilegia universitatis Viennensis, ubi debet respondere mihi, quia ibi sum promotus de gratia dei in magistrum; et si fui sufficiens toti universitati, etiam volo sufficiens esse uni poetę, quia universitas est plus quam poeta. Et credatis mihi, ego non vellem istam iniuriam dare pro viginti florenis. Dicitur hic quod omnes poetę volunt stare cum doctore Reuchlin contra Theologos, et quod unus iam composuit unum librum qui vocatur Triumphus Capnionis, et continet multa scandala etiam de vobis. Utinam omnes poetę essent ibi ubi piper crescit, quod dimitterent nos in pace, quia timendum est quod Facultas artistica peribit propter illos poetas; quia ipsi dicunt, quod artistę seducunt iuvenes, et accipiunt ab eis pecuniam et faciunt eos baccalaureos et magistros, etiam si nihil sciunt. Et iam fecerunt quod scholares non amplius volunt promoveri in artibus, sed omnes volunt esse poetę. Ego habeo unum amicum qui est bonus iuvenis, et habet optimum ingenium, et parentes sui miserunt eum ad Ingelstad, et ego dedi ei litteras promotoriales ad quendam magistrum qui bene est qualificatus in artibus, et nunc tendit procedere ad gradum doctoratus in Theologia: tunc iste iuvenis recessit ab illo magistro et venit ad Philomusum poetam, et audit lectiones eius. Et sic misereor illius iuvenis, secundum quod scriptum est Proverbiorum XIX.: ‘Fęneratur domino qui miseratur pauperis’; quia si mansit usque ad hoc tempus apud illum magistrum, tunc iam esset baccalaurius. Sed sic nihil est, etiam si studet decem annos in poetria. Ego scio quod etiam habetis multas vexas ab istis poetis sęcularibus. quamvis enim vos estis etiam poeta, tamen non estis talis poeta. Sed vos tenetis cum ecclesia, et cum hoc estis bene fundatus in Theologia. et quando compilatis carmina, tunc non sunt de vanitatibus, sed de laudibus sanctorum. Libentissime vellem scire quomodo staret negocium illum cum doctore Reuchlin. Si possum in hoc utilis esse vobis, tunc significate mihi et simul scribatis mihi omnia. et Valete.

Antonius Rubenstadius Ortvino Gratio

recensere
26.
Antonius Rubenstadius Magistro Ortvino Gratio.


Salutem ex cordiali affectu amicabiliter optat. Venerabilis domine magister, sciatis quod pronunc non habeo tempus ad scribendum de aliis rebus non valde necessariis, sed tantum respondeatis mihi ad unam quęstionem quam sic propono: Utrum doctor in iure teneatur facere reverentiam magistro nostro qui non incedit in habitu. Est autem habitus magistrorum nostrorum, sicut scitis, caputium magnum cum liripipio. Est hic unus doctor qui est promotus in utroque iure et habet inimicitiam cum magistro nostro Petro Meier plebano. Et nuper obviavit sibi in platea, quando magister noster Petrus non ivit in habitu, tunc ille iurista non fecit ei reverentiam. Et postea fuit dictum quod non bene fecisset, quia etiam si esset inimicus eius, tamen deberet ei facere reverentiam, propter honorem sacrę Theologię. Quia deberet esse inimicus personę et non scientię. quia magistri sunt in loco apostolorum. De quibus scriptum est: ‘Quam speciosi pedes evangelizantium bona, prędicantium pacem.’ Quapropter si speciosi sunt pedes eorum, quanto magis capita et manus debent esse speciosa. Et videtur quod omnis homo, etiam principes debent honorem et reverentiam facere Theologis et magistris nostris. Tunc ille iurista respondit, et pręcise in contrarium allegavit suas leges et multas scripturas, quia scriptum est: ‘Qualem te invenio, talem te iudico’. Sed nemo tenetur facere ei reverentiam qui non incedit qualiter debet, etiam si esset princeps. Et quando presbyter reperitur in aliquo indecenti opere et non est vestitus sicut sacerdos esse debet, sed habitu sęculari, tunc iudex sęcularis potest eum habere et tractare pro homine sęculari, et afficere eum pena corporali, non obstantibus privilegiis cleri- corum. Sic dixit ille iurista; sed vos debetis mihi significare mentem vestram, et si non scitis per vosmetipsum, tunc habetis consulere iuristas, et Theologos in universitate Coloniensi, quod sciam veritatem: quia deus est veritas, et qui amat veritatem, amat etiam deum. Similiter debetis notificare mihi quomodo procedit in vestra lite contra doctorem Reuchlin. Ego audio quod ipse est depauperatus, propter magnas expensas, et valde lętor. quia spero quod Theologi erunt victores et vos etiam. Valete in nomine domini. Datum Franckfordię.

Ioannes Stablerius Miltenpurgensis Ortvino Gratio

recensere
27.
Ioannes Stablerius Miltenpurgensis salutem dicit Magistro Ortvino Gratio.


Sicut semper cupivistis a me habere novitates, iam est tempus quod debeo et possum vobis nova scribere, quamvis doleo, quia non sunt bona. Sciatis quod fratres de ordine prędicatorum habuerunt hic indulgentias quas impetraverunt in curia romana magnis expensis, et collegerunt etiam satis magnam pecuniam. tunc de nocte venit quidam fur in ecclesiam et accepit plus quam trecentos florenos, et furatus est eos. et isti fratres viri zelosi et in fide christiana valde bene affectionati tristes fuerunt, et conqueruntur de illo fure. Sed cives miserunt undique et non possunt reperire eum, quia aufugit, et habet secum pecuniam. Et est magna nequitia, quod hoc debet fieri in indulgentiis papalibus, et in loco sacro: ipse est excommunicatus, sit ubi sit. Homines qui sunt absoluti et dederunt pecuniam suam ad illam cistam, nunc putant quod non sunt absoluti: sed nihil est: ipsi sunt ita bene absoluti ut sic fratres prędicatores haberent adhuc pecuniam suam. Etiam sciatis quod isti qui sunt ex parte Doctoris Reuchlin, vadunt hic et faciunt multos rumores, quia dicunt quod fratres prędicatores propterea impetrant illas indulgentias in curia romana, quod cum illa pecunia volunt vexare ipsum doctorem et tribulare eum in causa fidei; et quod homines non debent eis dare aliquid, in quocunque statu fuerint, sive alto sive basso, sive ecclesiastico sive mundano. Nuper fui Moguntię in actu illo quem celebraverunt magistri nostri contra Reuchlin: tunc est ibi quidam prędicator in summo qui est magister noster promotus in Heydelberga et vocatur Bartholomęus Zehender, latine Decimarius: ille publicavit in ambone quod homines deberent convenire ad sequentem diem et videre quomodo Speculum oculare combureretur: quia ipse putabat quod non esset possibile, quod doctor Reuchlin posset invenire unam fallaciam quod illud non fieret: tunc unus socius qui est ibi, et dicunt quod est poeta, circumivit et seminavit pessimos sermones contra prędictum magistrum nostrum, et quando obviavit ei, tunc aspexit eum cum aspeetu draconico et venenoso. Et dicit publice: ‘Iste prędicator non est dignus quod debet sedere in mensa ubi sedent probi viri, quia possum probare quod est nequam et pultronus, quia in ambone in ecclesia vestra coram omni populo mentitus est contra famam unius excellentis viri, et dixit illa quę non sunt facta’. Et prętenditur dici: ‘ex invidia tribulant istum bonum doctorem’; et appellavit eum bestiam et canem; et dixit quod nullus pharisęus unquam fuisset ita nequitiosus et invidus. et venit talis sermo ad prędictum magistrum, et ipse excusavit se sufficienter, ut mihi videtur, quia dixit quod quamvis non combustus est ille liber, tamen fortassis comburetur in posterum. Et allegavit scripturam sacram in multis passibus, quod non est mendacium quando aliquis dicit aliquid pro fide catholica. Et dixit quod balivi et officiales Episcopi Moguntinensis impediverunt illum factum contra omnem ęquitatem. Sed homines deberent videre quid post hac contingeret. quia ipse vellet propheta quod ille liber combureretur, etiam si imperator et rex Francię, et omnes principes et duces starent pro doctore Reuchlin. Talia volui vobis significare, ut essetis cavisatus. Et rogo vos quod velitis esse diligens in negociis vestris, ne incurratis scandalum. et sic valete. Datum in Miltenpergk.

Conradus Dollenkopffius Ortvino Gratio

recensere
28.
Frater Conradus Dollenkopffius Magistro Ortvino Gratio.


Sicut semper cupivistis a me habere novitates, iam est tempus quod debeo et possum vobis nova scribere, quamvis doleo, quia non sunt bona. Sciatis quod fratres de ordine prędicatorum habuerunt hic indulgentias quas impetraverunt in curia romana magnis expensis, et collegerunt etiam satis magnam pecuniam. tunc de nocte venit quidam fur in ecclesiam et accepit plus quam trecentos florenos, et furatus est eos. et isti fratres viri zelosi et in fide christiana valde bene affectionati tristes fuerunt, et conqueruntur de illo fure. Sed cives miserunt undique et non possunt reperire eum, quia aufugit, et habet secum pecuniam. Et est magna nequitia, quod hoc debet fieri in indulgentiis papalibus, et in loco sacro: ipse est excommunicatus, sit ubi sit. Homines qui sunt absoluti et dederunt pecuniam suam ad illam cistam, nunc putant quod non sunt absoluti: sed nihil est: ipsi sunt ita bene absoluti ut sic fratres prędicatores haberent adhuc pecuniam suam. Etiam sciatis quod isti qui sunt ex parte Doctoris Reuchlin, vadunt hic et faciunt multos rumores, quia dicunt quod fratres prędicatores propterea impetrant illas indulgentias in curia romana, quod cum illa pecunia volunt vexare ipsum doctorem et tribulare eum in causa fidei; et quod homines non debent eis dare aliquid, in quocunque statu fuerint, sive alto sive basso, sive ecclesiastico sive mundano. Nuper fui Moguntię in actu illo quem celebraverunt magistri nostri contra Reuchlin: tunc est ibi quidam prędicator in summo qui est magister noster promotus in Heydelberga et vocatur Bartholomęus Zehender, latine Decimarius: ille publicavit in ambone quod homines deberent convenire ad sequentem diem et videre quomodo Speculum oculare combureretur: quia ipse putabat quod non esset possibile, quod doctor Reuchlin posset invenire unam fallaciam quod illud non fieret: tunc unus socius qui est ibi, et dicunt quod est poeta, circumivit et seminavit pessimos sermones contra prędictum magistrum nostrum, et quando obviavit ei, tunc aspexit eum cum aspeetu draconico et venenoso. Et dicit publice: ‘Iste prędicator non est dignus quod debet sedere in mensa ubi sedent probi viri, quia possum probare quod est nequam et pultronus, quia in ambone in ecclesia vestra coram omni populo mentitus est contra famam unius excellentis viri, et dixit illa quę non sunt facta’. Et prętenditur dici: ‘ex invidia tribulant istum bonum doctorem’; et appellavit eum bestiam et canem; et dixit quod nullus pharisęus unquam fuisset ita nequitiosus et invidus. et venit talis sermo ad prędictum magistrum, et ipse excusavit se sufficienter, ut mihi videtur, quia dixit quod quamvis non combustus est ille liber, tamen fortassis comburetur in posterum. Et allegavit scripturam sacram in multis passibus, quod non est mendacium quando aliquis dicit aliquid pro fide catholica. Et dixit quod balivi et officiales Episcopi Moguntinensis impediverunt illum factum contra omnem ęquitatem. Sed homines deberent videre quid post hac contingeret. quia ipse vellet propheta quod ille liber combureretur, etiam si imperator et rex Francię, et omnes principes et duces starent pro doctore Reuchlin. Talia volui vobis significare, ut essetis cavisatus. Et rogo vos quod velitis esse diligens in negociis vestris, ne incurratis scandalum. et sic valete. Datum in Miltenpergk.

Tilmannus Lumplin Ortvino Gratio

recensere
29.
Magister Tilmannus Lumplin salutem dicit Magistro Ortvino Gratio.


‘Stultissimus sum virorum, et sapientia non est mecum; non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum’. Proverbiorum XXX. Ergo non debetis me spernere quod prętendo vobis dare consilium in factis vestris, quia facio talia bono animo. Et volo cavisare vos secundum quod ego intelligo, et modicum volo corrigere vos, quia vexatio dat intellectum. Et scriptum est in Ecclesiastico cap. XIII.: ‘Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea’. Sic etiam fit vobis, quia vultis habere quod sum amicus vester: propterea oportet etiam pro bono accipere vexationes a me. Ego percepi seu intellexi quod vos tacetis in causa Ioannis Reuchlin, et non respondetis ei contra suas scandalizationes. Et iratus sum valde, quia amo vos, et scriptum est: ‘Quem diligo, corrigo’. Nam quare incepistis ei respondere, si non vultis continuare? An non estis sufficiens? Vos estis per deum et pręsertim in facultate theologica estis ei melior: et ergo debetis ei respondere, et defendere famam vestram, et prędicare fidem christianam, contra quam scribit ille hęreticus. Et non debetis aliquem respicere, quia dicit Salomon in Ecclesiastici XIII.: ‘Noli esse humilis in sapientia, ne humiliatus in stultitiam seducaris’. Neque debetis timere potentiam iuristarum, quod faciant vobis periculum corporis, quia debetis talia pati pro fide et veritate. Unde Christus dicit in evangelio Matthęi XVI.: ‘Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam’. Et si timetis quod non potestis eum vincere, tunc non creditis evangelio, quia ista est causa fidei. Et scriptum est in evangelio, quod nihil est impossibile homini qui credit: quia ponitur Matthęi XVIII.: ‘Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic „transi hinc“, et transibit, et nihil erit impossibile vobis’. Sed non est possibile quod doctor Reuchlin potest verum scribere, quia non habet fidem integre, quia defendit Iudęos qui sunt hostes fidei; et est contra opiniones doctorum; et cum hoc est peccator, sicut scribit magister Ioannes Pfefferkorn in suo libro qui dicitur Sturmglock. Sed peccatores non debent aliquid habere agere in scriptura sacra, quia scribitur Psalmo XLIX.: ‘Peccatori autem dixit deus: „Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?“’ Quapropter ergo hortor vos, et rogo pectoraliter quatenus velitis audacter defendere vos, quod homines possent laudabiliter dicere de vobis quod defendistis ecclesiam et famam vestram. Nec debetis respicere aliquem, etiam si papa vellet prohibere, quia ecclesia est super papam. Et debetis me habere excusatum quod moneo vos, quia vos amo, et tu scis domine quia amo te. Valete in fortitudine corporis et animę.

Ortvino Gratio Ioannes Schnarholtzius

recensere
30.
Profundissimo necnon illuminatissimo magistro Ortvino Gratio theologo, poetę, et oratori in Colonia, domino ac pręceptori suo observandissimo Ioannes Schnarholtzius mox licentiandus salutes exuberantissimas dicit, cum sui humilima commendatione ad mandata.


Cordialissime necnon profundissime Magister Ortvine: ego Ioannes Schnarholtzius, mox licentiandus in theologia in alma universitate Tubingensi, vellem libenter loqui cum vestra dignitate; sed timeo quod est irreverentialitas, quia vos estis ita doctus, et tam magnę reputationis in Colonia, quod nullus debet ad vestram dignitatem accedere, qui prius non bene pręvidit se, quia scriptum est: ‘Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem’? Sed vos estis humilis, et scitis vos humiliare, secundum quod dicit scriptura: ‘Qui se humillat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur’. Ideo volo deponere pudorem, et cum dominatione vestra audacter loqui, sed tamen cum qua decet reverentia. Ego audivi nuper prędicare hic a quodam magistro de Parrhisia in magna audientia in festo ascensionis domini, qui pręmisit tale thema: ‘Ascendit deus cum iubilatione’, et fecit unum bonum sermonem, quem omnes laudaverunt audientes, et fleverunt, meliorantes se ex illa prędicatione. Ipse in secunda parte suę collationis induxit duas conclusiones valde magistrales et subtiles. Prima fuit quando dominus ascendit in altum cum elevatis manibus, tunc apostoli et beata virgo steterunt et clamaverunt cum tanta iubilatione usque ad raucitatem, ut impleretur prophetia quę dicit: ‘Clamaverunt et raucę factę sunt voces eorum’. Et probavit quod iste clamor fuit lętitialis, et necessarius in fide catholica, teste domino dicente in evangelio: ‘Amen, amen, dico vobis, si isti tacebunt, lapides clamabunt’. Ipsi clamaverunt omnes charitative cum magno zelo; pręcipue tamen beatus Petrus qui habebat unam tubalem vocem, ut testatur David: ‘Iste pauper clamavit’. Ipsa beata virgo non clamavit, sed deum laudavit in corde suo, quia novit bene quod ista omnia deberent fieri, sicut ei prędixit angelus. Et quando apostoli ita unanimiter cum iubilatione et devotione clamaverunt, venit unus angelus de cęlo, et dixit eis: ‘Viri Galilęi, quid hic statis et clamatis, et aspicitis in cęlum? Hic Iesus qui assumptus est in cęlum, sic veniet quemadmodum vidistis eum’. Et hoc factum est, ut impleretur scriptura quę dicit: ‘Clamaverunt isti, et dominus exaudivit eos’. Secunda conclusio extitit magistralior, et talis in sui forma: Filius hominis voluit habere suam passionem, sepulturam, resurrectionem in Hierusalem, quę est in centro terrę, quod omnes regiones scirent de eius resurrectione, et quod nullus gentilis posset se excusare cum sua hęresi et dicere: ‘Ego nescivi quod dominus resurrexit a mortuis’. Quoniam ergo quod est in medio, omnes videre possunt qui sunt circa medium, et quod nullus incredulus haberet unum parvum refugium excusationis, in illo loco ubi dominus ascendit, est in centro et in medio terrę, ac ibi pendet una campana quam omnis mundus audit, et quando ipsa pulsat, tunc dat horribilem sonum de extremo iudicio, et de ascensione domini; et quando pulsat, etiam surdi audiunt. Deduxitque multa corollaria ex illa conclusione, quam didicit in Parrhisia. Sed quando cessavit prędicare, tunc quidam magister de Erphordia voluit eum reprehendere, sed stetit cum confusione. Vos debetis mihi ostendere libros ubi ista materia habetur, et volo emere. Datum ex Basilea apud Beatum Rhenanum, qui est vester amicus.

Bartholomaeo Colpio Willibrordus Niceti

recensere
31.
Bartholomęo Colpio baccalaurio theologię formato ordinis Carmelitarum Willibrordus Niceti ordinis Wilhelmitarum cursor in theologia autoritate reverendissimi generalis in ordine sese commendat cum salute.

Quot in mari sunt guttę, et quot in Colonia sancta beguttę,
Quot pilos habent asinorum cutes, tot et plures tibi mitto salutes.

Venerabilis domine Carmelita Colpe, ego scio quod estis de optimo ordine, et habetis multas indulgentias a sede apostolica, et quod nullus ordo vestro ordini potest pręvalere, quia potestis varios casus absolvere in confessione, quando videlicet confitentes sunt contriti et compuncti, et volunt communicare. Ideo volo a dominatione vestra interrogare unam quęstionem theologicalem, quam vos bene potestis determinare, quia estis unus bonus artista, et scitis bene prędicare, et habetis unum bonum zelum, et estis conscientiosus; et cum hoc audio, quod habetis unam magnam liberariam in vestro conventu, in qua sunt multi libri in sacra scriptura, in philosophia, et in logica, et in Petro Hispano. necnon quidam processus magistralis de Colonia de bursa Laurentii, ubi regit actu magister noster Thungarus, vir valde zelosus ac profundus in Theologia speculativa, et illuminatus in fide catholica. Quamvis quidam doctor in iure vult eum vexare; sed non est formalis in disputando, nec qualificatus in libris sententiarum; ideo non curant eum magistri nostri. Nec non pręcipue audio, quod in prędicta liberaria, ubi cursores in Theologia habent suum studitorium, est ligatus in ferrea catena unus liber valde notabilis, qui dicitur Combibilationes, qui etiam continet autoritates in Theologia, et prima principia sacrę scripturę, quem vobis legavit unus magister noster de Parrhisia in mortis articulo, quando fecit confessionem et revelavit quędam secreta in Bonaventura, et mandavit quod nemo deberet in eo legere qui non esset de vestro ordine, et in hoc papa dedit quasdam indulgentias et carenas; apud quem librum iacet Henricus de Hassia et Verneus, et omnes alii doctores super libris sententiarum, in quibus omnibus vos estis fundatus, et scitis defendere omnem viam in disputando antiquorum, modernorum, Scotistarum, Albertistarum, et etiam illorum qui sunt de secta de bursa Kneck in Colonia, ubi habent proprium processum. Ideo rogo vos cordialiter et charitative quod non velitis gravare in mea petitione, sed mihi dare unum bonum consilium in mea quęstione secundum vestrum posse; et allegare quid domini doctores determinant disputative et conclusive. Est autem quęstio ista talis in sui forma: ‘Utrum Lolhardi et Beguttę in Colonia sunt sęculares vel spirituales personę; utrum teneantur facere professionem. Et an possunt accipere mulieres et viros?’ Ego diu studui in sacra scriptura, in Discipulo et in Fasciculo temporum, necnon in aliis libris autenticis sacrę scripturę, sed non potui invenire. Sicut etiam quidam sacerdos in Fulda, qui multum studuit in dietis libris, sed non invenit in registro vel in libris; ipse est de genelogia domini pastoris ibidem, qui est poeta, quia scit bene latinisare, dictaminaque componere, quia ego sum plebanus ratione monasterii; et habeo multos communicantes, et etiam tales personas de quibus iam facio quęstionem. Superintendens noster dicit manifeste quod ipse non potest conscientiam suam salvare in descissione talis quęstionis, quamvis habeat disputata multorum doctorum de Parrhisia et Colonia, quia complevit usque ad licentiaturam, et respondit materialiter et formaliter pro completione. Si vos non potestis determinare illam materiam, debetis interrogare magistrum Ortvinum: ille docebit nos omnia. nam vocatur Gratius propter gratiam divinam in se quę nihil ignorat. Compilavi unum carmen heroicum de prędieto libro: vos debetis legere et corrigere, et facere unum punctum ubi sum super fluus vel diminutus; et audite quomodo placet magistro Ortvino: ego volo mittere imprimere. Et sic incipit:

Nemo debet esse tam stultus
Et in tanta pręsumptuositate sepultus,
Quod velit fieri illuminatus in sacra scriptura
Et formaliter deducere corollaria ex Bonaventura,
Qui non didicit mentetenus combibilationes,
Quas magistri nostri resumunt per omnes regiones,
Pręsertim in Parrhisia quę est mater omnium universitatum,
Et in Colonia, ubi nuper magistraliter est probatum
Per magistros nostros in theologicali disputatione,
In qua determinaverunt omnia seraphica probatione,
Quod multo melius est scire istas combibilationes
Quę plurima tractant per irrefragabiles rationes,
Quam mentetenus scire Hieronymum et Augustinum,
Qui tantum sciunt scribere bonum latinum:
Quia combibilationes sunt optima materia,
Ceu disputant magistri nostri per omnia monasteria:
Ipsę concludunt per conclusiones magistrales,
Qui sunt in divinis ipsi termini essentiales;
Et tractant etiam prima principia theologicalia
Et alia multa quę sunt valde magistralia.

Ortvino Gratio Gingolfus Lignipercussoris

recensere
32.
Magistro Ortvino Gratio viro inenarrabilium doctrinarum Magister Gingolfus Lignipercussoris mille millium salutes dicit in charitate non ficta.


Gloriosissime magister, ego amo vos pectoraliter ex intimo zelo, quia vos me semper amavistis ex quo fuistis pręceptor meus singularissimus in Daventria; et quicquid vos stimulat in conscientia vestra, hoc me magis stimulat, et quod me stimulat, scio quod vos etiam stimulat, et vester stimulus semper fuit etiam stimulus meus, et nemo vos unquam stimulavit, qui me non durius stimulavit, atque cor meum totiens patitur stimulos, quotiens aliquis vos stimulat: credatis mihi in bona fide, quando Hermannus Buschius stimulavit vos in suo proemio, amplius me stimulavit quam vos, et cogitavi quomodo possum istum indiscretum rixatorem restimulare, qui etiam tum pręsumptuosę supeibię est quod audet stimulare magistros nostros de Parrhisia et Colonia; et ipse tamen non est promotus, quamvis socii eius dicunt quod ipse est promotus in baccalaurium iuris in Lypsi. sed ego non credo, quia etiam stimulat magistros in Lypsi, videlicet magnum Canem et minorem Canem, et alios multos, qui eum possunt multo melius stimulare quam ipse illos stimulat; verum ipsi neminem volunt stimulare propter suam moralitatem, et propter doctrinam apostoli dicentis: ‘Nolite calcitrare contra stimulos’. Verumenimvero vos debetis eum restimulare, quia habetis unum bonum ingenium et estis inventivus, et scitis in una hora multa metra facere stimulativa; scitis etiam eum stimulare in omnibus suis factis et dictis. Ego compilavi unum dictamen contra eum, ipsumque magistraliter, poeticeque stimulo; non potest evadere stimulum meum. si vult restimulare, tunc volo iterum fortius stimulare. Datum raptim ex Argentina apud Mathiam Schurerium.

Mammotrectus Buntemantellus Ortvino Gratio

recensere
33.
Mammotrectus Buntemantellus in septem artibus magister, Magistro Ortvino Gratio philosopho, oratori, poetę, iuristę, theologo, et sic sine statu Salutem dicit cordialissimam.


Conscientiosissime domine magister Ortvine, credatis mihi firmiter quod vos estis cor meum, ex quo audivi multa a dignitate vestra in poesi in Colonia, in qua vos excellitis onmes in illa arte, et estis multo melior poeta quam Buschius vel Cęsarius et scitis etiam Plinium legere et grammaticam gręcam. Ex illa confidentia volo reverentię vestrę quędam manifestare sub fide confessionis. Venerabilis domine magister, ego amo hic unam virginem, filiam campanatoris, Margaretam cum nomine, quę sedit nuper in latere vestro, videlicet quando plebanus noster dominationem vestram invitavit ad convivalitatem et tractavit vos reverentialiter, quando bibimus et fuimus lętę mentis, quando illa etiam propinavit vobis bonos haustus: ego amo eam in tanto amore quod non sum mecum: credatis mihi firmiter quod neque comedo neque dormio prę ea. Et homines dicunt ad me: ‘Domine magister, quare ita pallescatis? amore dei relinquite libros vestros, vos nimium studetis: debetis aliquando solatium quęrere et zechare, vos estis adhuc unus iuvenis vir, bene potestis adhuc proficere ad doctoratum et fieri magister noster; estis etiam fundamentalis et bonus scholaris et iam quasi valetis unum doctorem: sed ego sum timidus et non possum dicere meam infirmitatem. Ego lego Ovidium de remedio amoris quem Colonię glosavi a vestra dignitate cum multis notabilibus et moralitatibus in margine: verum non iuvat, quia iste amor quotidie fit maior. Nuper chorisavi cum ea ter in chorea serotinali in domo sculteti, tunc fistulator fistulavit cantilenam de pastore de nova civitate, et statim omnes chorisatores amplexatantur suas virgines sicut mos est; et ego etiam meam valde amicabiliter compressi ad pectus meum cum suis mamillis; nec non tetigi fortiter manus eius: tunc ipsa risit et dixit: ‘in anima mea, domine magister, vos estis delectabilis vir, et habetis molliores manus quam alii; non debetis sacerdos fieri, sed uxorem accipere’: et inspexit me delectabiliter, quod ego credo quod me etiam occulte amat: verum oculi eius cor meum sic lęserunt sicut una sagitta pertransisset. et etiam ivi ad domum cum famulo meo, et posui me ad lectum: tunc mater mea flevit, quia timuit quod haberem pestilentiam, ac cucurrit cum urina mea ad doctorem Brunellum clamans: ‘Domine doctor, rogo vos propter deum, iuvate filium meum, volo vobis dare ad propinam unam bonam camisiam, quia promisi quod debet sacerdos fieri’. Tunc medicus vidit urinam, et dixit: ‘ille patiens pro parte est cholericus et pro parte flegmaticus, ipse habet timere de magno tumore circa renes propter inflationes ac tormenta ventricalia ex mala digestione; debet sumere medicinam extractivam: est una herba quę videlicet dicitur gyni, nascens in locis humidis, habens gravem odorem, sicut docet Herbarius; illius herbę partes inferiores debetis conterere, et cum suo succo facere unum longum emplastrum, et ei ponere ad totum ventrem suum hora consueta, et debet iacere super ventrem suum bene ad unam horam multum sudando: sic sine dubio cessabunt illa tormenta ventricalia cum suis inflationibus, quia non est alia medicina tam efficax ad istam infirmitatem sicut illa, ut est probatum in multis patientibus: Verum certe bonum est ut ipse prius accipiat unam purgationem de albo gręco cum succo raphani ana drachmas .iiij. et bene erit’. Tunc mater venit et dedit mihi talem purgationem contra voluntatem meam; et habui in illa nocte quinque sedes magnas atque nihil dormivi, semperque cogitavi quomodo illam in chorea compressi cum suis mamillis ad pectus meum, ac quomodo illa me aspexit. Precor vos propter omnem bonitatem quam in vobis habetis, quod velitis mihi dare unum experimentum de amore ex vestro parvo libro, in quo stat scriptum ‘probatum est’, quem mihi semel ostendistis et dixistis: ‘Ecce ex illo libro possum facere quod omnis mulier me amat’; et nisi faciatis, domine magister, tunc ego moriar, et mater mea prę dolore etiam morietur. Ex Heydelbergo.

Ortvinus Gratius Mammotrecto

recensere
34.
Magister Ortvinus Gratius Magistro Mammotrecto profundissimo amico in primo gradu amicitiarum salutem dicit.


Ex quo dicit scriptura: ‘Amat dominus gradientes simpliciter’: ideo laudo dominationem vestram, subtilissime domine magister, quod scribitis mihi tam simpliciter conceptum mentis vestrę, oratorie tamen, sicut estis bene stilatus in latinisando. Ego volo vobis etiam simpliciter scribere rhetoricaliter, et non poeticaliter. Domine magister amicabilissime, vos manifestatis mihi de amore vestro: ego miror quod non estis prudentior, quam quod vultis amare virgines: dico vobis quod male facitis, et habetis propositum peccaminosum, quod vos posset ducere ad infernum. Ego cogitavi quod estis discretus et non curatis istas levitates, quę semper habent malum exitum. Ast dabo vobis consilium meum quod petitis. Ex quo dicit scriptura: ‘Qui petit, accipit’. Debetis primo relinquere illas vanas cogitationes de vestra Margareta, quas diabolus vobis suggerit, qui est pater omnis peccati, teste Richardo super .IIII. Et quandocunque de ea cogitatis, facite crucem ante vos, nec non orate unum Pater noster cum illo versu in psalterio: ‘Stet diabolus a dextris eius’. Etiam semper comedite sal benedictum in die dominico, et spargite vos cum aqua sancta quod consecravit stationarius sancti Ruperti: et sic potestis effugere illum diabolum qui vobis suggerit illum magnum amorem de vestra Margaretha, quę non est ita pulchra ut putatis: ipsa habet unam verrucam in fronte, ac magna rubeaque crura, grossas nigrasque manus, sibique olet os suum propter malos dentes; necnon etiam habet spissum culum secundum commune proverbium: ‘Ars Margarethę est mirabile rete’. Sed vos estis cęcus ex illo diabolico amore quod non videtis eius vitia. Ipsa multum bibit et comedit, ac bis nuper bombisavit quando sedit apud me in mensa, et dixit quod fecit cum scamno. Ego habui in Colonia pulchriorem vestra Margaretha, et tamen dereliqui eam. Postquam accepit virum, sępe vocavit me per unam antiquam vetulam, quando vir eius fuit absens: sed non veni pręter semel: sed tunc fui ebrius. Ego hortor quod bis ieiunatis in sabbato. et postea faciatis vestram confessionem uni magistro nostro ordinis prędicatorum, qui posset vos bene instituere. Et quando fecistis confessionem, tunc debetis orare de sancto Christoforo quod velit vos portare in humeris suis, ne iterum recidivetis ac mergatis vos in mare amplum et spaciosum, in quo sunt reptilia quorum non est numerus, id est peccata infinita, sicut exponit Combibilator; ac postea orate ne cadetis in tentationem. Surgite etiam mane, lavate manus vestras, ornate crines, et nolite esse accidiosus: scriptura enim dicit: ‘Deus, deus meus, ad te de luce vigilo’. Etiam vitate loca secreta: nos scimus quod loca et tempora sępe inducunt homines ad peccandum, et maxime ad luxuriandum. Verum quod vultis a me habere unum experimentum probatum de amore, sciatis quod ego non possum salvare conscientiam meam. Quando glosavi vobis hic Ovidium de arte amandi, dixi vobis quod nemo deberet facere per artem nigromantiam quod mulieres se amant; et quicunque contraiverit, ipse esset excommunicatus de facto, et exquisitores hęreticę pravitatis possunt eum citare, atque ad ignem damnare. Ego dixi vobis etiam unum exemplum, quod debetis notare, videlicet hoc: Unus baccalaurius Lypsensis amavit unam virginem Catarinam Pistoris, et iactavit ipsam cum pomo nigromantico, et ipsa pomum accepit et posuit ad pectus suum inter mamillas: et statim incepit istum baccalaurium furialiter amare, sic quod quando fuit in ecclesia, semper inspexit istum baccalaurium; et quando debuit orare ‘Pater noster qui es in cęlis’, oravit: ‘Baccalaurie ubi es?’ Etiam in domo quando pater vel mater clamavit sibi, respondit: ‘Baccalaurie, quid vultis?’ Et ipsi non intellexerunt, donec quidam magister noster prętergrediens domum eius salutavit istam virginem dicens: ‘Domina Catarina, bonum sero: proficiat vobis, vos habetis unum pulchrum crinale’. Et respondit illa virgo Catarina: ‘Deo gratias, bone baccalaurie, vultis mecum bibere de optima cerevisia?’ porrigens sibi cantharum. Verum ille magister noster fuit iratus, et accusavit ipsam apud matrem suam sic: ‘Domina Pistorissa, corrigite filiam vestram: ipsa est valde indiscreta; scandalizavit nostram universitatem: nam vocavit me baccalaurium, et sum magister noster. Amen, amen, dico vobis quod perpetravit peccatum mortale: abstulit mihi honorem meum, et peccatum non dimittitur, nisi ablatum restituatur. Alios magistros nostros nominavit etiam baccalaurios: ego credo quod amat unum baccalaurium; habete advertentiam.’ Tunc mater eius accepit unum lignum percutiens ipsam ad caput et dorsum suum quod perminxit sese, inclusitque ipsam in cubile per dimidium annum, et dedit ei panem et aquam comedere. Interea temporis baccalaurius processit, et celebravit primitias, posteaque rexit unam parrochiam in Saxonia Padorauw. Quod cum ipsa audivit, saltavit ex alta fenestra, et fregit quasi dextrum brachium, et fugit in Saxoniam ad istum baccalaurium, cum quo adhuc est hodierna die, et habet cum eo quatuor pueros. Vos vero bene scitis quod hoc est scandalum in ecclesia. Ergo igitur debetis cavere ab illa arte nigromantica, ex qua veniunt multa mala. Verum potestis bene uti medicina quam vobis dominus doctor Brunellus docuit de gyni: est bona medicina: ego probavi eam sępe contra tormenta ventricalia. Valete cum matre vestra. Ex Colonia e domo domini Ioannis Pfefferkorn.

Lyra Buntschuchmacherius Guillermo Hackineto

recensere
35.
Lyra Buntschuchmacherius ordinis prędicatorum theologus Guillermo Hackineto qui est theologorum theologissimus Salutem dicit.


Vos scripsistis mihi ex Anglia de Londino unam longam litteram pulchre latinisatam, in qua petivistis quod deberem vobis scribere unam novitatem sive bonam, sive malam, quia estis naturaliter inclinatus ad audiendum nova: sicut faciunt omnes qui sunt de complexione sanguinea, et audiunt libenter cantilenas musicales, ac in mensa sunt lętę mentis. Ego fui valde lętatus, quando accepi vestram litteram, sicut qui invenit unam preciosam margaritam, et ostendi eam dominis meis Ioanni Grocino et Linacro dicens: ‘Videte, domini mei, videte, nonne iste magister noster est formalis in latinisando et componendo dictamina, et arte epistolandi?’ Et iuraverunt quod non possunt similes epistolas componere in arte latinitatis, quamvis sunt poetę, gręci, et latini. Et extulerunt vos super omnes qui sunt in Anglia, Francia, Germania, et omni natione quę sub cęlo est. Ideo non esset mirum quod vos estis generalis in vestro ordine, et quod rex in Gallia diligit vos: non enim habetis similem in latinisando, disputando, et prędicando; ac scitis regem cum regina optime informare in confessione. Etiam isti duo poetę laudaverunt vos quod habetis artem rhetoricalem: verum fuit ibi unus iuvenis socius, qui intitulavit se Richardum Crocum: ille pręsumpsit contra vos, quod non scribatis secundum regulas artis rhetoricalis; verum fuit valde confusus quando debuit probare. Ipse nunc stat in Lypsi et discit logicam Petri Hispani: credo quod postea erit cautior. Sed accedo ad novitates. Schwitzenses et Lanßknechti fecerunt unam magnam guerram inter se, interficientes se ad multa milia: sed timendum quod nullus illorum venit in cęlum, quia faciunt propter pecuniam, et unus christianus non debet interficere alium. Sed vos ista non curatis, sunt enim leves personę, et sequuntur rixas ex proposito. Alia novitas est peior, deus det quod non sit vera: scribunt de Roma, quod speculum Ioannis Reuchlin est de novo translatus de materna lingua in latinum ex mandato domini papę, et quod plusquam in ducentis locis aliter sonat in latinitate quam transtulerunt magistri nostri et dominus Ioannes Pfefferkorn in Colonia; ac dicunt pro certo quod Romę publice legitur et imprimitur cum Iudęorum Talmut. Ex hoc inferunt quod magistri nostri sunt falsarii et infames, quia male transtulerunt; etiam quod sunt asini, non intelligentes latinum, vel teutonicum; ac sicut combusserunt istum librum apud sanctum Andream in Colonia, sic etiam debent comburere sententiam suam, et sentimentum Parisiense, vel ipsi met debent esse hęretici. Ego possem sanguinem flere, adeo doleo: quis vult amplius in theologia studere, et magistris nostris exhibere condebitam reverentiam qui talia audit? omnes credent quod doctor Reuchlin est profundior quam magistri nostri, quod est impossibile. Cum hoc etiam scribunt quod post tres menses debet venire finalis sententia contra magistros nostros; necnon quod papa mandabit sub pena latissimę censurę, quod fratres ordinis prędicatorum debent propter suam protervitatem portare unum album brillum sive perspicillum in sua nigra cappa in dorso ad perpetuam memoriam et scandalum, quod fecerunt iniuriam speculo oculari domini Ioannis Reuchlin, sicut iam etiam dicuntur pati unum scandalum in celebratione missali propter intoxicationem alicuius imperatoris. Ego non spero quod papa erit tam stultus quod faciet: Si faciet, volumus per universum nostrum ordinem contra ipsum legere istum psalmum: ‘Deus, laudem’. Ceterum patres et magistri nostri nunc cogitant quomodo possunt obviare isto malo. Ipsi volunt a sede apostolica impetrare latissimas indulgentias, et maximam pecuniam colligere in Germania et Gallia, per quam possunt resistere illi fautori Iudęorum donec moriatur: quia est senex. et tunc volunt eum omnino damnare. Valete, et date consilium vestrum secundum vestrum posse, et promovete bonum ordinis.

Eitelnarrabianus de Pesseneck Ortvino Gratio

recensere
36.
Eitelnarrabianus de Pesseneck ordinis Wilhelmi cursor in theologia Magistro Ortvino Gratio Salutem dicit numerosissimam.


‘A natura sumus proclivi ad malum’, ut legimus in autenticis. Ideo inter homines audimus semper plura mala quam bona. Ego disputavi nuper in Wormatia cum duobus Iudęis et probavi quod ipsorum lex per Christum esset cassata, atque quod expectatio ipsorum de Messia esset una mera frasca et phantasia, ac super hoc allegavi dominum Ioannem Pfefferkorn in Colonia. Illi vero riserunt dixeruntque: ‘Vester Ioannes Pfefferkorn in Colonia est unus pessimus trufator: nihil scit in hebręo: ipse factus est christianus ut suam nequitiam occultaret. Quando fuit adhuc Iudęus in Moravia, percussit unam mulierem in faciem quod non potuit videre in bancis, ubi mutantur floreni, et accepit plusquam .CC. florenos aufugiens. Et in alio loco propter suum furtum fuit sibi erectum patibulum, sed nescio quomodo fuit liberatus: nos vidimus patibulum, et multi Christiani viderunt, etiam aliqui nobilistę quos possumus vobis nominare: propterea non debetis mihi allegare istum furem’. Tunc ego fui iratus et respondi: ‘Mentimini in collum vestrum, vos pessimi Iudęi: nisi haberetis privilegium, ego vellem vos crinisare, et in stercus proiicere: vos dicitis talia ex odio in dominum Ioannem Pfefferkorn: ipse est bonus et zelosus Christianus sicut est aliquis in Colonia: ego habeo ex experientia, quia multum confitetur ad prędicatores cum uxore sua; audit libenter missas, et quando sacerdos elevat eucharistiam, tunc aspicit devotarie, et non videt in terram sicut sibi obiiciunt sui invidi, nisi quando expuit; sed hoc facit pro eo, quia est multum flegmaticus, et mane comedit medicinam pectoralem. Putatis quod magistri nostri in Colonia et burgimagistri sunt stulti, qui fecerunt eum hospitalarium maioris hospitalis, necnon mensuratorem salis? quod certe nequaquam fecissent, nisi esset bonus catholicus. dico vobis quod volo omnia talia sibi nunciare, quod potest defendere honorem suum, et vos realiter vexare scribendo de vestra confessione. Verum dicitis, quod ipse est gratiabilis apud magistros nostros et burgimagistros propter suam formosam uxorem. Hoc non est verum: nam burgimagistri habent met pulchras uxores, et magistri nostri non curant mulieres, et nunquam est auditum quod aliquis magister noster fuisset adulter. Ipsa vero est ita honesta matrona sicut est una in Colonia: vellet libentius unum oculum quam bonam famam perdere. Et ego sępe audivi ab ea, quod auidivit frequenter a sua niatre quod viri pręputiati faciunt feminis maiorem voluptatem, quam non pręputiati: eam ob causam dicit, quando suus maritus moritur, et ipsa alium accipiet, ille debet etiam nullam cutem habere in membro: ergo non est credendum quod amat burgimagistros, quia burgimagistri non fuerunt Iudęi, nec sunt circumcisi sicut dominus Ioannes Pfefferkorn: propterea relinquite ipsum in pace: alias scribet contra vos unum tractatum quem intitulabit ‘die sturmglock’, ut fecit contra Reuchlin. Vos debetis istam litteram ostendere domino Ioanni Pfefferkorn, ut se defendat realiter contra tales Iudęos, et Hermannum Buschium, quoniam ipse est amicus meus singularissimus, et mutuavit mihi .X. florenos quando fui promotus baccalaurius formatus in theologia. Datum ex Verona Agrippina, ubi Buschius et eius socius comederunt pingui de gallina.

Lupoldus Federfusius Ortvino Gratio

recensere
37.
Lupoldus Federfusius mox licentiandus Magistro Ortvino Gratio tot salutes dicit quot aucę comedunt gramina.


Domine magister Ortvine, est in Erphordia in quodlibetis mota una quęstio multum subtilis in duabus facultatibus, theologicali et physicali. Quidam dicunt quando Iudęus fit Christianus, protunc renascitur sibi pręputium, quę est cutis pręcisa de membro virili in nativitate per legem Iudęorum. Et illi sunt de via theologorum, et habent prę se magistrales rationes, de quibus est una quod alias Iudęi facti Christiani in extremo iudicio putarentur esse Iudęi, si essent nudi in ipsorum membro virili, et sic ipsis fieret iniuria: sed deus nemini vult facere iniuriam: ergo etc. Alia ratio tenet ex autoritate psalmistę qui dicit: ‘Et abscondit me in die malorum, et protexit me in abscondito’: dicit ‘in die malorum’, id est in extremo iudicio in valle Iosephat, quando oportet reddere rationem omnium malorum. Alias rationes relinquo propter brevitatem: ex quo in Erphordia sumus moderni, et moderni semper gaudent brevitate, ut scitis. Etiam pro eo quod ego habeo malam memoriam, non possum multa mentetenus scire allegando, prout faciunt domini iuristę. Sed alii volunt quod illa opinio non potest subsistere, et habent pro se Plautum, qui dicit in sua poetria quod facta infecta fieri nequeunt. Ex hoc dieto probant, si aliquam partem corporis Iudęus amisit in sua iudaitate, non recuperat illam in christiana religiositate. Et cum arguunt quod ipsorum argumenta non concludunt formaliter: alias ex prima ratione sequeretur quod illi Christiani qui perdiderunt propter suam luxuriam partem unam e suo membro, ut sępe contingit in sęcularibus et spiritualibus personis, etiam crederentur in extremo iudicio esse Iudęi: sed hoc asserere est hęreticum, et magistri nostri hęreticę pravitatis inquisitores nequaquam concedunt, quia ipsi aliquando etiam sunt defectuosi in ista parte; sed hoc non contingit ipsis ex meretricibus, sed quando in balneis se non pręvident. Iccirco precor domina- tionem vestram humiliter et devotarie quod velitis vestra descisione determinare rei veritatem, et interrogare uxorem domini Ioannis Pfefferkorn, ex quo cum ea bene statis, et illa non verecundatur dicere coram vobis quęcunque vultis propter illam amicabilem conversationem quam habetis cum viro suo. Et ego etiam audio quod estis eius confessor; propterea potestis eam compellere sub pena sanctę obedientię: dicatis: ‘Domina mi, nolite verecundari, ego scio quod estis honesta persona, sicut est una in Colonia: non peto inhonestum a vobis, sed ut manifestetis mihi rei veritatem, utrum maritus vester habet pręputium vel non? dicatis audacter sine verecundia, amore dei, quid tacetis?’ Verum ego nolo vos docere: vos melius scitis quomodo debetis vos habere cum mulieribus, quam ego. Datum raptim ex Erphurdia: ex Dracone.

Padormannus Fornacificis Ortvino Gratio

recensere
38.
Padormannus Fornacificis licentiatus Magistro Ortvino Gratio Salutem salutarissimam dicit.


Nuper scripsistis ad me de Colonia, et reprehendistis me quod ego non scriberem ad vos, ex quo dixistis quod prę aliis libenter legitis meas litteras, quod habent bonum stilum, necnon procedunt recte secundum artem epistolandi, quam audivi a vestra pręstantia in Colonia. Ego scriberem vobis: ‘non habeo semper inventionem et materiam ut nunc habeo’. Vos debetis notare quod iam hic celebratur quodlibetum, et magistri doctoresque expediunt se artificialiter cum magna doctrina in determinandis, solvendis, proponendis quęstionibus, argumentis, probleumatibus in omni scibili. Et cum hoc poetę et oratores apparent valde artificiosi ac scientiosi; inter quos est unus notabilis et magistralis in illa arte prę ceteris, qui facit sibi magnum titulum quando intimat lectiones suas. Et dicit quod est poeta poetarum, et quod pręter eum non est alius poeta. Ipse scripsit quendam tractatum metrice, quem notabiliter intitulavit, ego sum oblitus nomen, credo quod est de ira et cholericis: in quo tractatu stimulat magistros multos, et alios poetas qui se impediverunt legere in universitate propter suam luxuriosam artem: verum magistri dicunt sibi in faciem, quod non est tam bonus poeta sicut gloriatur, et tenent sibi in multis oppositum, et probant per vos, videlicet quod estis multo profundior in arte poeticali; cum hoc etiam ostendunt quod non est bene fundatus in quantitate syllabarum, prout determinat magister de Villa dei in tertia sui, quam iste videtur non sufficienter legisse; atque deducunt contra ipsum intentum suum multipliciter. Primo per nomen vestrum, et hoc dupliciter: primo sic: ‘Ecce iste vult profundior esse poeta quam magister Ortvinus, et tamen nomen suum non patitur: profecto magister Ortvinus dicitur Gratius a supernali gratia, quę vocatur gratia gratis data, quia alias non poteritis scribere tam profunda dictamina poeticalia sine illa gratia gratis data vobis per spiritum sanctum, qui ubi vult spirat; et vos eam impetrastis per humilitatem vestram: deus enim resistit superbis, et humilibus dat gratiam’. Qui vestram poetriam legunt, et intelligunt negotium, fatentur in conscientia sua quod non habetis parem, et mirantur quod iste est sic insulsus et inverecundus, quod vult esse super vos: quando unus puer posset intelligere quod illum excellitis sicut Laborintus Cornutum excellit. Ipsi volunt colligere dictamina vestra, et curare imprimere quę in variis tractatibus hincinde scripsistis, videlicet in tractatu magistri nostri de Tungaris, summi regentis in bursa Laurentii, in tractatu de scandalosis propositionibus Ioannis Reuchlin, in Sentimento Parrhisiensi, in multis tractatibus domini Ioannis Pfefferkorn, qui fuit olim Iudęus, et nunc est optimus Christianus. Ipsi timent quod alias pereat vestra poetria, et dicunt quod esset unum maximum scandalum illius temporis et peccatum mortale, si periret per negligentiam, et non imprimeretur. orant etiam domini magistri quod dignemini sibi mittere apologiam vestram contra Ioannem Reuchlin, in qua realiter tribulatis illum prętensum doctorem, quod audet oppositum tenere contra quattuor universitates: volunt exscribere, et vobis remittere. De isto modo probandi sunt magister Ioannes Kirchberg, amicus meus singularissimus, mecum promotus, magister Ioannes Hungen, amicus meus affectualissimus, magister Iacobus de Nurnberga, magister Iodocus Wynßheim, et alii multi magistri, amici mei dignissimi et fautores vestri imperterriti. Verum enimvero ergo alii opponunt se et dicunt quod iste modus probandi est quidem subtilis, et concludit magistraliter, sed non sit de mente vestra, quia hoc sonaret multum superbe, si vos diceretis: ‘Ecce domini mei, ego vocor Gratius a supernali gratia, quam mihi dedit deus in poetria et in omni scibili’. et hoc idem repugnaret humilitati vestrę, per quam habetis illam gratiam, et esset oppositum in adiecto. Nam gratia supernalis et superbia non patiuntur se in eodem subiecto: porro gratia supernalis est virtus, et superbia vitium, quę se non compatiuntur propter hoc quod ‘unum contrariorum natum est expellere reliquum, ut caliditas expellit frigiditatem’: magister noster poeta secundum Petrum Hispanum in prędicamentis, qui disputat quod virtus contrariatur vitio. Ergo est alia ratio multo melior, propter quam vocatur Gratius videlicet a Graccis Romanis, deposita una littera propter malam sonantiam. de quibus legitur in historiis Romanorum quod fuerunt valde notabiles poetę et oratores isti Gracci, et quod Roma illo tempore pares non habuit, qui fuerunt tam subtiles et profundi sicut illi in poesi et in Rhetorica. Et legitur, quod fuerunt de molli et suavi voce, non tubali et grossa, sed dulci sicut una fistula, ad quam fistulam ipsi etiam aliquando inceperunt rhetorizare in principio sui dictaminis: propterea populus audivit eos cum magna affectualitate, et dedit eis primam laudem prę ceteris in illa arte. Ab istis igitur Gracchis nominatus est Gratius magister Ortvinus. Porro nemo est sibi par in poesi, et in dulcore vocis. Et illos omnes sic pręcellit, sicut illi Gracchi Romanorum poetas omnes pręcellebant. Ergo ideo igitur debet tacere, et se humiliare ille poeta hic in Witenburga; alias est profundus, sed respeetu vestri est unus puer. Illam viam probandi tenent amici mei cordialissimi Eobanus Hessus, magister Henricus Urbanus, Ritius Euritius, magister Georgius Spalatinus, Ulricus Hutenus, et in primis doctor Ludovicus Mistotheus, dominus et amicus meus, et defensor vester. Vos debetis mihi scribere qui sunt de via meliori, ac informare rei veritatem. Et volo unam missam pro vobis legere apud prędicatores, quod debetis vincere doctorem Reuchlin qui vocavit vos hęreticum immerito, quod scripsistis in vestra poetria: ‘Flet Iovis alma parens’. Valete in maxima valitudine. Ex Witenburgo, ex arce apud magistrum Spalatinum, qui vobis mittit tot salutes, quot cantantur Halleluia infra pascha et penthecostes. Iterum valete et ridete semper.

Nicolaus Luminatoris Ortvino

recensere
39.
Nicolaus Luminatoris Domino Magistro Ortvino tot salutes mittit, quot in uno anno nascuntur culices et pulices.


Scientifice pręceptor magister Ortvine: ego significo vobis plures grates, quam habeo crines in corpore meo, quod dedistis mihi consilium quod deberem ambulare ad Coloniam pro studio ad bursam Laurentii. Pater meus fuit optime contentus, et dedit mihi .X. florenos, et emit mihi unam magnam cappam cum liripipio nigri coloris. In primo die quando veni ad universitatem, et deposui beanium in prędicta bursa, tunc didici unum notabile, quod non vellem carere pro .X. albis. Quidam poeta Hermannus Buschius venit ad istam bursam cum suo negotio ad unum regentem collateralem. Tunc ille magister dedit sibi manum suam, et excepit eum reverentialiter dicens: ‘Unde mihi hoc quod mater domini venit ad me?’ Et Buschius respondit: ‘Si dominus noster non habuit pulchriorem matrem quam ego sum, certe ipsa non fuit multum pulchra’; et non intellexit illam subtilem retoricalem allegoriam, quam ille regens bursalis prętendit in suo sermone. Ego spero quod volo adhuc multa in hac alma universitate discere tam utilia sicut hoc notabile est. Hodie emi processum bursę; cras debeo arguere in disputatione bursali, de illa materia, utrum materia prima sit ens in actu, vel potentia. Colonię ex bursa Laurentii.

Herbordus Mistladerius Ortvino

recensere
40.
Herbordus Mistladerius Magistro Ortvino incomparabili in doctrina pręceptori suo sulsissimo Salutem dicit quam nemo dinumerare poterit.


Illuminatissime magister, quando discessi a vestra dominatione ad Suollis ante duo annos, promisistis mihi ad manum meam quod velitis mihi frequenter scribere, et mihi modum dare dictandi in vestris dictaminibus: ast non facitis, et mihi non scribitis sive vivitis, sive non vivitis; sive vivitis sive non vivitis, non tamen scribitis ut scio quid est, quomodo vel qualiter est. Sancte deus, quomodo me sollicitatis: rogo vos propter deum et sanctum Georgium, liberate me ex mea cura, quia timeo quod caput vobis dolet, vel quod habetis infirmitatem in ventre, et estis laxus, sicut olim fuistis quando permerdastis caligas vestras in plateis et non sensistis, donec una mulier dixit: ‘Domine magister, ubi sedistis in merdis? ecce tunica et pantofoli vestri sunt maculata’: tunc ivistis in domum domini Ioannis Pfefferkorn, et mulier eius dedit vobis alia vestimenta. Vos debetis comedere ova dura, et castaneas in fornace assatas, necnon fabas coetas aspersas cum papavere, ut fit in Westvalia patria vestra. Mihi somniavit de vobis quod habetis gravem tussim, et multum de flegmate: comedite zuccarum, et pisas contusas mixtas cum serpillo et allio contrito, ac ponite unum assatum cępe ad umbilicum vestrum, et per sex dies debetis abstinere a mulieribus; tegite caput et lumbos vestros bene, et sanabitis. Vel sumite receptum quod uxor domini Ioannis Pfefferkorn sępe languentibus dederat, quod est probatum sępe. Ex Suollis.

Vilipatius de Antverpia Ortvino Gratio

recensere
41.
Vilipatius de Antwerpia baccalaurius Magistro Ortvino Gratio amico suo singularissimo Salutem dicit maximam.


Venit ad me unus religiosus ordinis prędicatorum, discipulus magistri nostri Iacobi de Hochstrat, hęreticę pravitatis exquisitoris, et salutavit me. Et statim interrogavi: ‘Quid facit amicus meus singularissimus magister Ortvinus Gratius, a quo multa didici in logica et poesi?’ Et respondit quod estis infirmus: tunc cedidi in terram ante pedes eius prę terrore. Ipse me perfudit cum aqua frigida, et crinisavit me apud pudenda, et vix suscitavit: tunc dixi: ‘O quam me terruistis! quę est eius infirmitas?’ Et ait, quod dextra vestra mamilla est inflata, ac dolorosa infirmitate vos vexat et impedit a studio. Sic cepi iterum mentem dicens: ‘Ha! non est aliud? ego possum bene sanare istam infirmitatem: habeo artem per experientiam. Verum, domine magister, audite, primum, unde venit ista infirmitas?’ Tunc subiungavi remedium: Quando mulieres male pudorosę vident unum pulchrum virum sicut vos estis, videlicet qui habet gilvos crines, brunellos oculos vel grauos, os rubeum, magnum nasum, et est bene corporatus, tunc volunt eum habere. Sed quando ille est bene moratus, qualificatusque in mente sicut vos, et non curat ipsarum levitates et fallacias, tunc fugiunt ad artes magicas, et in nocte sedent super unam scobem, equitantes super istam scobem ad pulchrum illum virum quem amant, facientes negotium suum cum eo quando dormit, et nihil sentit nisi somnium. Aliquę fiunt cattę vel aves, et sugunt sanguinem eius per mamillas, et faciunt suum amicum aliquando sic infirmum quod vix valet cum baculo ambulare. Ego credo quod diabolus docuit ipsas illam artem: verumenimvero sic debemus ipsis obviare sicut legi in libraria magistrorum in Rostochio in antiquissimo libro, et postea probavi, et est verum. In die dominico debemus sumere sal benedictum, et cum eo super linguam facere unam crucem, et comedere ex mandato scripturę: ‘Vos estis sal terrę’, id est comeditis; postea facere unam crucem in pectore, et unam in dorso; similiter ponere in utramque aurem semper cum cruce, cavendo ne cadat exinde. ac postea orare talem orationem devotam:

Domine Iesu Christe, et vos quattuor evangelistę,
custodite me a malis meretricibus, et ab ipsis incantatricibus,
ne exsugant meum cruorem, et faciant gravem dolorem
in meis mammillis; quęso resistite illis:
dabo vobis offertorium, unum pulchrum aspersorium.

et eritis liberatus. Si iterum veniunt, tunc exsugunt suum sanguinem et fiunt met infirmę. Ceterum quomodo stat res cum doctore Reuchlin? magistri dicunt hic quod vos vicit; ego non credo quod posset vincere magistros nostros. Et multo magis miror quod non scribitis unum dictamen contra ipsum. Valete superęternaliter. Et salutate dominum Ioannem Pfefferkorn cum sua uxore: dicatis quod ego opto sibi plures bonas noctes, quam Astronomi habent minutas. Ex Franckfurdia apud Oderam.


―――――


Et sic est finis epistolarum virorum Deo gratia eiusque sanctę matri. In Venetia impressum in impressoria Aldi Minutij: Anno quo supra: etiam cauisatum est vt in alijs, ne quis audeat post nos impressare per decennium per illustrissimum principem Venetianorum.