LI-C
saeculo XI

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum
 1 3 


2 recensere

LI. Urbanus II Corsicam insulam, sub Gregorio VII in pristinam Ecclesiae Romanae ditionem redactam, Daimberto, episcopo Pisano et ejus successoribus committit. (Anno 1091.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 369.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri DAIMBERTO, Pisanorum episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Cum omnes insulae secundum statuta legalia juris publici habeantur, constat etiam eas religiosi imperatoris Constantini liberalitate ac privilegio in beati Petri vicariorumque ejus jus proprium esse collatas. Intercidentibus autem plurimis divina dispositione judiciorum calamitatibus, proprietatis hujus in quibusdam passa est Ecclesia Romana jacturam. Caeterum et canonicis, et legalibus institutis Romanae dignitatis proprietas non prolixitate temporum, non divisione regnorum ulla diuturnitate possessionis excluditur. Licet igitur annis plurimis Romana Ecclesia Corsicae possessione caruerit, praedecessoris tamen nostri Gregorii VII in ejusdem jus noscitur auctore Domino rediisse. Nos igitur dilectiss. fr. nostri Daimberti Pisanorum episcopi, ac nobilium civium, et charissimae beati Petri filiae Mathildis comitissae postulationibus inclinati, quia multum jam dudum obsequiis Pisanorum gloriosa nobilitas Romanam sibi Ecclesiam fecit obnoxiam, praedictam insulam vice nostra Pisanae Ecclesiae consilio clericorum cardinalium, aliorumque nostrorum fidelium committimus et condonamus, ita videlicet ut quandiu eadem Pisana civitas episcopum non invasione tyrannica, sed cleri et populi electione canonica per Romani pontificis manus acceperit, quemadmodum Landulphum, Gerardum, et te, charissime frater Daimberte, accepisse dignoscitur, et quandiu in ea quam hodie exhibet Ecclesiae Romanae fidelitate perstiterit, hujus nostrae donationis locationisve gratia perfungatur, ea scilicet conditione interjecta, ut per annos singulos Lucanae monetae libras quinquaginta Lateranensi palatio, remota qualibet occasione, persolvat. Hujus ergo nostrae locationis tenorem inconcussum omnino manere nostra apostolica auctoritate sancimus, quandiu ac ipsi praescriptae fidelitatis pensionisque tenorem debita devotione servaverint. Quocirca successores nostros rogamus ut tam pro beatae Mariae semper virginis reverentia, quam pro nobilissimae civitatis Pisanorum amore ac familiaritate eamdem honorificentiam Pisanae Ecclesiae semper impendant: rogamus, et Daimberti praesentis episc. successores, et universos Pisanae urbis cives post praesentia tempora secuturos, ut eamdem fidelitatem eamdemque devotionem Romanae Ecclesiae semper exhibeant, ut firma inter utrosque fides, benignitas amicitiaque, Domino annuente, permaneat.

Datum Beneventi IV Kal. Jul. per manus Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, indict. XIV, anno Domini incarn. 1091, pontif. autem D. Urbani papae II quarto.

LII. Urbani II epistola ad Berengarium Ausonensem episcopum.--Eum constituit Tarraconensem archiepiscopum. (Anno 1091.)[MANSI, Concil. XX, 648.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri BERENGARIO, Ausonensi episcopo, in Tarraconensem metropolim translato, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Inter primas Hispaniarum urbes Tarraconem fuisse insignem et gentilem, etiam Christianae paginae judiciis demonstrant. Justus autem Dominus in viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, qui, cum in plerisque judiciis incomprehensibilis habeatur, in nullo unquam valet reprehensibilis aestimari, ipse transfert regna et mutat tempora: ipsi visum est in eadem urbe olim Tarraconensis urbis gloriam exaltare; ipsi visum est in eadem urbe peccata populi sui visitare. Cum enim in ea Christianorum populus habitaret, visitavit in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum. Sed ecce jam transactis trecentis nonaginta annis, ex quo praefatam urbem Agarenorum gens prope solitariam fecerit, principum suorum cordibus inspirare dignatus est ut ejusdem urbis restitutioni, secundum praeceptum apostolicae sedis, cui auctoritate Dei [ f., auctore Deo], licet indigni, praesidemus, insisterent. Berengarius siquidem, Barchinonensis comes, auctoritatis nostrae persuasione commonitus, pro animae suae salute, cum suae potestatis magnatibus non solum restitutioni praefatae urbis insistit [institit], sed et urbem ipsam, et omnem suae potestatis terram, B. Petro ejusque vicariis legali stipulatione tradidit, censumque quinque librarum argenti Lateranensi palatio [ add., singulis] annis solvendum instituit. Nos itaque, praestante Deo, restitutionis hujus optamus cooperatores existere, praedicti comitis institutum, libertatesque et consuetudines, quas novis Tarraconensis urbis colonis promulgasse cognoscitur, collaudamus, et rata manere auctoritate nostra decernimus. Cum universa siquidem ipsius comitis terra quam B. Petro obtulit, et Tarraconensem urbem ac populum, Domino sibi aspirante, collectum, sub apostolicae sedis tutela specialiter confovendum suscipimus, libertatemque illius per comitis Berengarii scripto [ f. scriptum] collatam eatenus confirmamus, ut nemini quidquam ultra persolvant, nisi sponte propria Romanae se faciant Ecclesiae debitores. Ut igitur haec omnia, Deo auctore, inconcussa permaneant, nos antecessorum nostrorum privilegia sequentes, qui Ausonensem Ecclesiam Tarraconensis quondam instituere vicariam, tibi, o charissime fili Berengari, quia tuo potissimum studio haec est restitutio instituta, ex Romanae Ecclesiae liberalitatis gratia pallium, totius scilicet sacerdotalis dignitatis plenitudinem, indulgemus.

Praeterea tibi tuisque successoribus legitime substituendis, qui in Tarraconensis civitatis et ecclesiae restaurationem pari studio insudaverint, praefatam Tarraconensem ecclesiam jure proprio possidendam per hujus privilegii paginam confirmamus, una cum omnibus ecclesiis quas proprio jure noscitur antiquitus possedisse, praecipientes de his quae Saracenorum ad praesens subjacent ditioni, ut cum eas Deo placuerit potestati populi Christiani [ deest restituere. HARD.], ad debitam ecclesiae vestrae obedientiam referantur, salva tamen in omnibus Romanae Ecclesiae auctoritate. Porro Ausonensem ecclesiam tibi tuisque successoribus tandiu concedimus possidendam, donec, auctore Deo, ad pristini status plenitudinem vestro studio Tarraconensis ecclesia reformetur. Pallio itaque in missarum solemniis intra ecclesiam solummodo uti debetis, in praecipuis tantum festivitatibus, videlicet nativitate Domini, Epiphania, Hypapante, Coena Domini, Sabbato sancto, Resurrectionis prima et secunda feria, Ascensione Domini, Pentecoste, tribus festivitatibus sanctae Mariae, sancti quoque Michaelis, et sancti Joannis Baptistae, in natalitiis omnium apostolorum, et eorum martyrum quorum pignora in vestra ecclesia continentur, in commemoratione nihilominus omnium sanctorum, in consecrationibus ecclesiarum, episcoporum, clericorum, in annuo consecrationis tuae die, in solemnitatibus etiam sanctae virginis Theclae, sanctique martyris Fructuosi ac sociorum ejus. Te igitur, reverentissime frater, affectione intima exhortamur quatenus dignum te tanti honoris pontificio semper exhibeas, Christianis ac Saracenis sine offensione esse procurans, ad fidem infideles quaerere, Deo largiente, verbis studeas et exemplis. Sic exterius pallii dignitate praecellas in oculis hominum, ut interius virtutum excellentia polleas coram supernae oculis majestatis.

Plane per praesentis privilegii paginam officii nostri auctoritate decrevimus ut quicunque se Tarraconensis ecclesiae bona injuste hactenus obtinuisse cognoscunt, ea deinceps eidem ecclesiae restituere prae judicii divini formidine et sedis apostolicae reverentia studeant. Si quis autem in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex aut quilibet magistratus, vel persona ecclesiastica, vel saecularis, hujus privilegii paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione condigna emendaverit, eum honoris sui et officii periculo subjacere decrevimus, et a Christo atque Ecclesiae corpore segregamus, conservantibus autem pax a Deo et misericordia praesentibus et futuris saeculis conservetur. Amen, amen.

Datum Capuae Kalendis Julii, per manus sanctae Romanae Ecclesiae Joannis diaconi cardinalis, indictione quarta, anno Dominicae incarnationis millesimo nonagesimo primo, pontificatus autem domini Urbani II anno quarto.

LIII. Litterae Urbani papae II ad Vallis Umbrosae et Camalduli priores, ne a communione Pisani episcopi se alienent. (Anno 1091.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul. III, append., 92.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus in Christo filiis R . . . . Vallumbrosano M . . . Camaldulensi et congregationibus eorum regimini commissis, salutem et apostolicam benedictionem.

Religionis vestrae zelum merito collaudamus et gratias agimus, quia contra Simoniacam pravitatem immenso fervore ardetis, et alios etiam ardere compellitis. Illud autem in vobis miramur, illud arguimus quod contra sanctorum Patrum constitutiones ante probatam rem, ante negotium definitum sanctitatem vestram a communione confratris nostri Pisani antistitis, suspenditis. Neque enim vos decet, assidue divinis vacantes servitiis, aliter agere quam divinis instruimini disciplinis; ipse quippe occultorum cognitos Deus Sodomorum mala noluit audita judicare priusquam manifeste quae dicebantur agnosceret: Descendam, ait, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint; unde beatus martyr et pontifex Evaristus ait: « Mala audita nullum moveant, nec passim dicta absque certa probatione quisque unquam credat, sed ante audita diligenter inquirat, ne praecipitando quis aliquid agat. » Si enim Deus omnium Sodomorum mala quorum clamor pervenerat usque ad coelum, omnia sciens, nec credere prius, nec judicare voluit quam ipse eam cum fidelibus testibus diligenter investigans, quae audierat ex opere veraciter cognosceret, multo magis nos humani et peccatores, quibus incognita sunt occulta judicia Dei, haec praecaventes, nullum ante veram justamque probationem judicare aut damnare debemus, manifeste Apostolo dicente: Tu quis es qui judicas alienum servum? Suo Domino stat, aut cadit! Quod capitulum Apostoli, beatus Augustinus exponens ait: « Noluit enim hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum sive accusatum, atque convictum; alioquin illud cur dixit: Si quis frater nominatur, aut fornicator, aut idolis serviens, etc., nisi quia eam nominationem intelligi voluit quae fit in quemquam, cum sententia ordine judiciario atque integritate profertur? Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimine nominatur. » Decuit ergo vos die ac nocte in lege Domini meditantes ista et hujusmodi plura observasse, nec ante legitimam discussionem, aut a communione vos Pisani antistitis subtraxisse, aut tanta eum infamia denotasse. Quia tamen vox ex religionis merito veneramur, et ex amore justitiae id egisse credimus, vestrae in hoc simplicitati benignitate apostolica parcimus; maxime cum in litteris vestris alios hujus criminationis auctores ostenderitis, et vos ab ejus intentione removeritis. Rogamus autem vos, et tanquam obedientiae filiis praecipimus ut eos nobis ex nomine designare curetis, quatenus auctore Deo accusatoribus cognitis infamia haec aut comprobetur canonice aut removeatur. Praeterea notum vobis volumus ipsos jamdudum a nobis per communes Pisani populi litteras evocatos. Si ergo necdum venire coeperunt vos eos vice nostra, ut ad nos veniant per apostolicae sedis obedientiam admonete, et ne forte causentur ad priorem terminum non posse occurrere, usque ad proximam B. Mariae Nativitatem inducias protelamus. Quod si vel tunc venire contempserint, canonica se noverint ultione plectendos; si autem illi venerint, omnino volumus, ut ex vobis duos vel tres ad hujus rei definitionem perspiciendam cum eis pariter ante nostram praesentiam dirigatis. Interim vos a confratris nostri diffamatia desistite, et ejus communionem nullo modo recusate. Quicunque etiam vestrum in Pisanae Ecclesiae dioecesi commorantur, debitam ei obedientiam impendere non recusent. De caetero obsecramus ut vestris nos apud omnipotentem Deum orationibus commendetis.

Data Trojae II Idus Julii.

LIV. Urbanus II, Guillelmum, archiepiscopum Rothomagensem, ad restituendum monasterium S. Austrebertae Paviliacense excitat, « atque universis qui eidem coenobio aliquid conferant, quartam poenitentiarum ab episcopo aut presbytero injunctarum partem relaxat. » (Anno 1091.)[RUINART, Vita Urbani, MABILLON et RUINART, Ouvrag. posth. III, 103.] LV. Urbani II epistola ad clerum et populum Ambianensem.--Significat se Gervinum episcopum sanxisse. (Anno 1091.)[MABILL., Annal. Bened. V, 280.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Ambianensi salutem et apostolicam benedictionem.

Reverentissimus frater noster Gervinus, vester episcopus, ad sedem apostolicam veniens, causam suam cum testimonio litterarum reverentissimi confratris nostri Remorum archiepiscopi Rainoldi et legatorum ipsius nobis notificavit. Nos autem electionem ejus canonicam approbantes, et illum qui ex transverso se injecit, reprobantes, simulque diu nobiscum eum retinendo, et si qui contra eum venire vellent attendendo, postquam in duorum mensium spatium, quo nobiscum deguit, nemo contra eum quidquam attulit; et condescensione misericordiae rigorem justitiae temperantes, in loco eum et officio suo confirmatum vobis remittimus. Propter quod fraternitatem vestram auctoritate apostolica commonemus ut omnem ei obedientiam, velut idoneo pastori, exhibeatis, omnem consilio et auxilio ad retinendum et regendum episcopatum sollicitudinem impendatis, ut cum ipso tam de doctrina sua quam de obedientia vestra gaudere valeatis. Quod si post hanc commonitionem quisquam ei de episcopatu contradicere praesumpserit, eique sicut episcopo suo subdi recusaverit, sententiam, qua ipse pro inobedientia eum multaverit, nos apostolica auctoritate confirmamus.

Data XIII Kal. Januarii

LVI. Urbani II epistola ad praelatos laicorum communem vitam agentium. (Anno 1091.)[BERNOLDI Chronicon, ad an. 1091.] Quosdam accepimus morem vestrorum coenobiorum corrodentes, quo laicos saeculo renuntiantes et se suaque ad communem vitam transferentes, regendos in obedientia suscipitis. Nos autem eamdem conversationem et consuetudinem, sicut oculis nostris inspeximus, laudabilem, et eo perpetua conservatione dignissimam quo in primitivae Ecclesiae formam impressa est judicantes, approbamus, sanctam et catholicam nominamus, et per praesentes litteras apostolica auctoritate confirmamus.

LVII. Urbani II epistola ad G[ebhardum], episcopum Constantiensem, Welfonem et B[ertholdum] duces et B. comitem.--Illos hortatur ut abbatem monasterii S. Salvatoris Schafhusensis tueantur contra Tutonem, donatum monasterio praedium auferre conantem. (Anno 1092).[MANSI, Concil. XX, 708.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, Constantiensi episcopo N. et N. comitibus salutem et apostolicam benedictionem.

Venerunt ad nos litterae abbatis monasterii Sancti Salvatoris, conquerentes Deo et sancto Petro quod vir quidam nomine N. veniens ad praedictum monasterium, saeculo renuntiavit, promissionem stabilitatis secundum consuetudinem monasterii fecit, et sua eidem ecclesiae secundum legem Suevorum multis coram testibus tradidit et confirmavit; abbas autem, ut est devotus et prudens dispensator et fidelis, in eodem praedio monasterium venuste construxit, fratres ordinavit, et caetera quae ad monasticam pertinent regulam instituit. Praedictus autem N., ut omnia vidit abbatis labore et studio ordinata atque perfecta, postquam praedictum monasterium idem praedium per septennium et eo amplius sine omni contradictione obtinuit, instinctu diaboli, nunquam se tradidisse fatetur, et si quidquam ob hoc molestiae sustinuerit, non solum auferre, sed et ipsum monasterium minatur evertere. Quapropter, filii excellentissimi, obnixe vos exoramus ut pro Domini Salvatoris devotione ac reverentia beati Petri et nostri amore eumdem virum a tanta apostasia prohibere et abbati et monasterio curetis assistere. Dicit vero Innocentius: Error cui non resistitur approbatur; ac Apostolus: Non solum qui faciunt digni sunt morte, sed qui consentiunt facientibus. Volumus autem, fili, te eumdem pestilentem virum, si jam non factum est, secundo et tertio canonice commonere ut resipiscat; quod si contempserit, ut caeteri metum habeant, gladium anathematis in illum evaginare, quatenus in interitum carnis traditus Satanae discat non blasphemare, et salvus sit in die Domini. Incolumes vos et monitis nostris obedientes divina gratia custodiat, et ab omni malo defendat.

LVIII. Confirmatio erectionis canonicae S. Mariae in Rettenbach, quae sub apostolicae sedis protectione recipitur; confirmatisque bonis omnibus ad eam spectantibus, nonnulla eidem conceduntur privilegia. (Anno 1092.)[COCQUELINES, bullar., privileg., summ. pont. ampl. Collect. II, 67.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio ULDARICO praeposito canonicae, quae in loco Raïtenpuech ad honorem S. Dei genitricis et virginis Mariae sita est, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.

Potestatem ligandi atque solvendi in coelis et in terra, B. Petro ejusque successoribus, auctore Deo, principaliter traditam, illis Ecclesia verbis agnoscit quibus Petrum est Dominus allocutus: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19). Ipsi quoque et propriae firmitas et alienae fidei confirmatio, eodem Deo auctore, praestatur, cum ad eum ait: Rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32). Oportet ergo nos qui, licet indigni, Petri residemus in loco, prava corrigere, recta firmare et in omni Ecclesia ad aeterni arbitrium Judicis sic disponenda disponere ut de vultu ejus judicium prodeat, et oculi nostri videant aequitatem (Psal. XVI, 2). Quia igitur fidelissimi Romanae Ecclesiae filii, Welfo dux Bavariorum, et conjux ejus Juditha, pro animarum suarum salute canonicam fratrum secundum regulam B. Augustini viventium, in loco qui Rettenbach dicitur, constituentes, eamdem domum B. Petro devotione obtulere, nos tum pro reverentia et devotione B. Dei genitricis semperque virginis Mariae, cujus nomine locus ipse dedicatus est, tum pro dilectione praedictorum filiorum nostrorum, etiam pro fraternitatis vestrae religione praefatam canonicam, cui, Deo disponente, praesidere cognosceris in protectionem perpetuam ac in tutelam apostolicae sedis specialiter suscipimus. Tibi itaque tuisque legitimis successoribus eamdem regendam ac disponendam praesenti decreti nostri pagina confirmamus, cum omnibus quae ei jam et praedictorum ducum facultatibus, seu aliorum concessa sunt oblatione fidelium.

Quamobrem, per praesentem nostri privilegii paginam, apostolica auctoritate statuimus ut quaecunque hodie idem coenobium jure possidet, sive in posterum concessione pontificum, liberalitate principum, oblatione fidelium jure atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnia hominum liceat eamdem canonicam temere perturbare, aut ei subditas possessiones violenter auferre, minuere et temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus profutura. Obeunte nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris elegerint. Consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes clericorum, chrisma, oleum sanctum, et caetera ad episcopale officium pertinentia ab episcopo Frisingen . . . , in cujus dioecesi estis, accipietis, si tamen catholicus est, et gratiam ac communionem apostolicae sedis habuerit et gratis et sine pravitate impendere voluerit. Alias vero, vobis liceat catholicum quem volueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere, vel ad sedem apostolicam recurrere; qui fultus apostolica auctoritate sine ambiguitate postulata concedat. Praeterea advocatum vobis sive protectorem constituimus Gulfonem egregiae strenuitatis ducem, ejusque post eum filios, si ejusmodi, Deo praestante, fuerint, ut ecclesiae vestrae utiles et paternae institutionis existant exsecutores. Sin autem, vestri erit arbitrii quem placuerit eligere vestrae Ecclesiae idoneum protectorem, qui sine lucri saecularis exactione id divinae servitutis obsequium strenue ac reverenter exhibeat. Omnipotenti autem Domino, cujus melior est misericordia super victimas, gratias agimus, quia vos estis qui SS. Patrum vitam probabilem renovatis, et apostolicae instituta disciplinae, in primordiis Ecclesiae sanctae exorta, sed crescente Ecclesia jam pene deleta, instinctu sancti Spiritus suscitatis. Duo enim ab Ecclesiae sanctae primordiis vitae ejus filiis sunt instituta; una, qua infirmorum debilitas retinetur, altera qua fortiorum vita beata perficitur; una remanens in Segor parvula, altera ad montis altiora conscendens; una lacrymis, et eleemosynis quotidiana peccata redimens, altera quotidiana instantia merita aeterna conquirens; alteram tenentes, inferiorem terrenis bonis utuntur; alteram sequentes, superiorem bona terrena despiciunt ac relinquunt. Haec autem quae a terrenis divino favore divertitur in duas unius pene ejusdemque praepositi dividitur portiones, canonicorum scilicet atque monachorum. Harum secunda per divinam misericordiam jam frequentia facta etiam in saeculo universo elucet; prima vero de calescente fervore fidelium jam pene omnino defluxit. Hanc martyr et pontifex Urbanus instituit, hanc Augustinus suis regulis ordinavit. Hanc Hieronymus suis epistolis informavit, hanc Gregorius Augustino Anglorum archiepiscopo instituendam praecepit. Itaque non minoris aestimandum est meriti, hanc vitam Ecclesiae primitivam aspirante et prosequente Domini spiritu sustentare, quam florentem monachorum religionem ejusdem spiritus perseverantia custodire.

Vestrum ergo propositum nostri auctoritate officii confirmamus, et firmos vos in eo persistere adhortamur et tanquam Deo per nos exhortante obsecramus. Quamobrem omnibus in vestro coenobio vitam canonicam secundum hujus tenorem ordinis profitentibus, et in ea, adjuvante Domino, permanentibus, nos, licet indigni apostolorum vicarii, eorum ac nostrorum benedictionem, peccatorumque absolutionem potestate illis a Domino indulta concedimus, constituentes, ne cuiquam liceat omnino hunc vestri statum ordinis commutare, de quo in Domino confidimus multum fructum excrescere. Statuimus etiam ne professionis vestrae quispiam, postquam Dei vice super caput sibi hominem imposuerit, alicujus levitatis instinctu vel districtioris religionis obtentu, ex eodem claustro audeat sine praepositi totius congregationis permissione discedere; discedentem vero nullus abbatum, vel episcoporum et nullus monachorum sine communium litterarum cautione suscipiat, decimas quoque novalium ejusdem canonicae ad eamdem pertinere decernimus, salvo vicinarum jure ecclesiarum. Vos igitur, filii in Christo charissimi, oportet regularis disciplinae institutione sollicitius ac devotius insudare, ut quanto estis a saecularibus tumultibus liberi tanto studiosius placere Deo totius mentis et corporis viribus anheletis, praecipue studentes Romanae Ecclesiae decreta veneranda servare cujus patrocinio ab omni jugo viventium estis donante Domino praemuniti. Ad indicium autem hujus a Romana Ecclesia libertatis, per annos singulos ad nostrum nostrorumque successorum usum quotidianum albam lineam et stolam Lateranensi palatio persolvatis. Sane si quis in crastinum archiepiscopus, episcopus, imperator, aut princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex, persona quaelibet, potens aut impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens contra eam temere venire, et eorum quae concessa sunt vel statuta, quidquam irritum facere tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, eum honoris et officii sui periculo subjacere decernimus, et a corpore Christi et Ecclesiae auctoritate apostolicae potestatis segregamus. Conservantibus autem pax et misericordia a Deo praesentibus et futuris saeculis conservetur. Amen.

Datum Agnaniae Kal. Feb., anno Dominicae incarnationis 1090, indict. XV, pontificatus domini Urbani II papae.

Scriptum per manum Lanfranci vices gerentis cancellarii sacri palatii, cum signo ejusdem.

LIX. Bulla Urbani II papae pro Cataniensi coenobio . (Anno 1092.)[ Acta sanctorum Bolland. Febr. t. I, 655.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri ANSGERIO Cataniensi episcopo et abbati ejusque successoribus canonice instituendis in perpetuum.

Sicut beatissimi Patris et doctoris elegantissimi Gregorii I scriptis veridicis edocentur, constat Cataniensem, ubi B. Agatha et orta et passa est, civitatem dignitatis episcopalis antiquitus gloria claruisse. Capta autem a Saracenorum populis Siciliae insula, et illic, et per alias universae provinciae civitates et episcopalis gloria petiit et Christianae fidei dignitas interiit. Post annos vero fere quadringentos, divina populum suum respiciente clementia, per strenuissimum comitem Rogerium Christianorum juri eadem est insula restituta. Porro idem egregius comes, Romanae Ecclesiae devotissimus filius, ubique urbium antiquae dignitatis anhelans pro tempore gloriam reformare, B. Agathae matrem ecclesiam Catanae sitam, monasterium fore disposuit, quatenus illic fratres, Dei servitiis insistentes, pro ipsius salute, pro uxoris defunctae et militum animabus, qui eamdem terram Christianorum ditioni suo sanguine reparaverunt, omnipotentis Domini misericordiam implorarent.

Nos itaque tanti viri devotionem, prout dignum est, approbantes, monasterium quidem illic perpetuo permanere praesentis paginae auctoritate sancimus. Sed enim, quia, ut praediximus, episcopali quondam praerogativa Cataniensium civitas illustris agnoscitur, adjicimus et praesenti decreto statuimus ut nostro quoque tempore ad eamdem praerogativam redeat, et quicunque in praedicta ecclesia a monachis electus fuerit in abbatem, idem populo quoque praeesse debeat in antistitem. Porro et civitas universa et quae circa, vel civitates, vel villae, vel oppida, quae praedictus comes eidem monasterio et beato Petro obtulit, vel oblaturus est, et quidquid ad Cataniensem ecclesiam ex antiquo jure pertinuisse poterit comperiri, tam in dioecesi quam in possessionibus in abbatis et episcopi jurisdictione ex integro semper existant; idemque abbas et episcopus et monasterium regulariter, et clerum et populum universum canonice regere, Domino opitulante, procuret.

Te igitur primum post tanta tempora Cataniensis urbis antistitem nostris, tanquam B. Petri manibus consecratum, praesentis privilegii auctoritate donantes, tuis quoque successoribus decretum hoc ratum perpetuo permanere decernimus, ut semper a Romano pontifice consecrentur, semper et monachis in abbatem et populo praesint in antistitem. Denique ut haec perpetuo firma, integra et illibata consistant, charissimo filio nostro Rogerio comiti, Christianae fidei propugnatori, ejusque uxori et filiis et militibus, pro quorum redemptione Cataniensem urbem cum tota dioecesi sua B. Petro apostolorum principi, suo labore restitutam, obtulit, Dei et apostolorum ejus gratiam, et benedictionem et peccatorum absolutionem ex apostolicae auctoritatis quam indigne gerimus vice benevolentiamque donamus, quatenus et in praesenti eorum triumphi, eorumque acta magnifica, dona oblationesque vigeant, et in futuro praemia aeternae beatitudinis inveniant.

Si quis autem (quod absit) his nostris apostolicis constitutionibus pertinaciter obviam ire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, noverit se omnipotentis Dei et sanctorum apostolorum indignatione graviter puniendum, et sedis apostolicae quam contempsit, anathemate confodiendum. Conservantibus autem haec pax a Deo et misericordia praesentibus et futuris saeculis conservetur. Amen, amen.

Datum Anagniae VII Idus Martii, indict. XIV, per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, anno Dominicae incarnationis 1091, pontificatus vero domni Urbani II papae quarto.

LX. Urbanus II monasterium S. Sophiae Beneventanum tuendum suscipit et ejus possessiones juraque confirmat. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 699.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio MADELMO, abbati venerabilis monasterii S. Sophiae intra Beneventum sibi, suisque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Potestatem ligandi atque solvendi in coelis et in terra, sancto Petro apostolo suisque successoribus, auctore Domino, principaliter traditam illis Ecclesia verbis agnoscit, cujus iterum est Dominus locutus [ f. quibus eum est Dominus allocutus]: Quaecunque ligaveris in terra, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI). Ipsi quoque et proprie firmitas, et plenae fidei confirmatio, eodem Domino auctore, praestatur, cum ad eum dicitur: Rogavi pro te ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XII). Oportet ergo nos, qui, licet indigni, Petri residere videmur in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni Ecclesia ad aeterni arbitrium judicis sic disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant aequitatem. Tuis igitur, fili Madelme, justis petitionibus annuentes, Beatae Sophiae coenobium, cui, Domino auctore, praesidere cognosceris, sub tutela et jurisdictione sedis apostolicae, sicut hactenus mansit, perpetuo permanere praesentis paginae auctoritate sancimus: ut soli Romanae Ecclesiae subditum, ab omnium ecclesiarum seu personarum jugo liberum habeatur; cuncta etiam quae praedecessoribus tuis, vel tibi, ad ejusdem monasterii immunitatem vel possessionem, nostrorum praedecessorum sunt privilegiis attributa, nos quoque tibi ac successoribus tuis regulariter promovendis praesenti privilegio contribuimus. Cellas praeterea, vel ecclesias, vel villas, quae aut industria praedicto videntur coenobio juste ac rationabiliter acquisita, possidendas in perpetuum confirmamus, id est, ecclesiam, etc.

( Enumerat coenobii possessiones. )

Per praesentem igitur nostri privilegii paginam apostolica auctoritate constituimus ut quaecunque hodie idem coenobium juste possidet, quaeque in crastinum concessione pontificum, liberalitate principum, aut oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firmamus tibi tuisque successoribus, illibata ut permaneant.

Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, vel ablata retinere, vel minuere, vel temerariis vexationibus molestare, aut etiam fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum quorum substantia ac gubernatione concessa sunt, usibus omni modo profutura. Obeunte autem nunc abbate, vel quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilio saniori elegerint; electus a Romano pontifice consecretur; chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationem monachorum qui ad sacros sunt jam nunc ordines promovendi, ab episcopis in quorum dioecesibus estis, accipietis; siquidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerint, et si gratis ea et sine pravitate impenderint. Si quid autem horum obstiterit, liceat vobis a quocunque volueritis catholico episcopo, quae praedicta sunt sacramenta percipere. Tibi vero, quem propensiore charitate amplectimur, ex apostolicae sedis peculiari benignitate id muneris personaliter indulgemus, ut per annum quinquies, id est, in die sanctae Resurrectionis, et Pentecostes, et Natalis Domini nostri Salvatorisque Jesu Christi, solemnitatisque duodecim sanctorum fratrum, necnon et sancti martyris Mercurii, ad missarum tantum solemnia, chirothecis atque etiam campagis utaris. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut dux, rex, princeps, aut comes, aut vicecomes, judex, aut persona quaelibet, magna aut parva, potens aut etiam impotens, juris nostri privilegii paginam sciens, contra eam venire temere aut primaria mente tentaverit, secundo tertiove commonitus atque adhortatus, si non satisfactione congrua emendaverit, eumdem honoris sui et officii periculo subjacere, necnon et submovere decrevimus, et a Christi atque Ecclesiae corpore auctoritate apostolicae potestatis segregamus: conservantibus autem ea, pax a Domino et misericordia praesentibus et futuris saeculis conservetur. Amen. Bene valete.

Datum Anagniae per manus Joannis, S. R. sedis diaconi, prid. Id. Mart., indict. XV, anno pontificatus domini maximi Urbani II papae quinto, incarnationis autem Domini nostri Patrisque aeterni Jesu Christi anno 1092.

LXI. Urbani II papae privilegium pro monasterio Reinhardsbornensi. (Anno 1092.)[ Thuringia sacra, Francofurti, 1737, fol., p. 61.] Urbanus episcopus, servus servorum Dei, GISILBERTO dilecto in Christo fratri, abbati venerabilis monasterii Sanctae Dei genitricis et Virginis Mariae Sanctique Joannis evangelistae, quod in loco situm est qui Reginherisbrunnum dicitur, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum. Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, Domino disponente, videmur existere. Tuis igitur, fili in Christo venerabilis atque charissime, justis petitionibus annuentes, monasterium Reginherisbrunnum cui, Deo auctore, praesides, ad honorem sanctae Dei genitricis et Virginis Mariae sanctique Joannis evangelistae, quorum nomini dedicatum est, sub tutela apostolicae sedis specialiter confovendum protegendumque suscepimus; quod nimirum monasterium Ludovicus comes infra silvam quae vocatur Luiba, propriis sumptibus aedificans et propriarum possessionum collatione ditans, pro animae suae ac parentum suorum salute beatis apostolis Petro et Paulo noscitur obtulisse, ac in Romani pontificis defensionem jure perpetuo delegasse. Ejus ergo votum assertionis nostrae favore firmantes, pro hujus nostri privilegii pagina apostolica auctoritate statuimus ut quidquid idem religiosus comes in mancipiis, in campis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus, in molendinis ac in mansis circa silvam Luibae praedictam praefato coenobio contulit, quidquid praeterea hodie juste possidet, sive in crastinum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus ac illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem coenobium temere perturbare, aut ei subditas possessiones auferre vel ablata retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salvo episcoporum jure canonico; sane praedictum comitem vestri coenobii advocatum, sicut a vobis est electus, permanere, quandiu vixerit, ejusque posteros, si idonei fuerint, statuentes de caetero sancimus ut nullus unquam vestri monasterii advocatus esse praesumat, nisi quem fratres communi consensu providerint eligendum; ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, secundum jam dicti comitis constitutionem, per annos singulos, duos monetae vestrae solidos Lateranensi palatio persolvetis: si quis autem in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex aut persona quaelibet, potens aut impotens, sciens contra eam tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, eum honoris sui et officii periculo subjacere decernimus, et a Christi atque Ecclesiae corpore auctoritate potestatis apostolicae segregamus; conservantibus autem pax a Deo et misericordia praesentibus, et futuris saeculis conservetur. Amen.

Data Anagniae per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, X Kal. April., indict. XV, anno Dominicae Incarnationis 1092.

LXII. Urbanus II monachorum Silvaniacensium possessiones confirmat, « licet, inquit, congregatio vestra et locus adhuc nobis incognitus sit. » (Anno 1092.)[MABILL., Annal. Bened. V, 297.] Dilectis filiis in loco qui Silvaniacum dicitur, ad omnipotentis Dei servitium et monasticae disciplinae militiam congregatis, salutem et apostolicam benedictionem.

Duo ad nos ex vestris fratribus venientes, apostolicae sedis suppliciter expetivere suffragium ut videlicet loco vestro apostolicae tuitionis privilegium mererentur. Nos, licet congregatio vestra et locus adhuc nobis incognitus sit, quia tamen magnis ad nos laboribus pervenerunt, pro solita apostolicae sedis misericordia petitioni eorum et vestrae omnino deesse noluimus. Per praesentis igitur decreti paginam concedimus et confirmamus quidquid vobis et loco vestro usque in hanc horam juste et rationabiliter concessum est, et quidquid in futurum juste et legaliter concedetur. Quin etiam, ut, annuente Domino, monasticae religionis vigor, qui illic jam triennio inolevit, et promoveatur et crescat, vicinos et longe positos adhortamur ut locum ipsum ad salutem animarum suarum, bonorum suorum collationibus honorare, ditare et exaltare procurent, etc.

Datum per manum Joannis diaconi cardinalis III Idus Aprilis, indictione XV, Anagniae.

LXIII. Urbanus II Ecclesiae Pisanae, ob civium erga Romanam Ecclesiam merita, episcopatus Corsicanos subjicit, petente Mathilda comitissa. (Anno 1092.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 369.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri DAIBERTO, Pisanorum episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Cum universis sanctae Ecclesiae filiis, ex apostolicae sedis auctoritate, ob benevolentiam debitores nos existamus, illis tamen locis atque personis quae specialius ac familiarius Romanae adhaerent Ecclesiae, quaeque ampliorem ejus gratiam obedientia gratiori, officiis frequentioribus et auxiliis amplioribus promerentur, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Ipse enim per prophetam Dominus ait: « Honorificantes me honorificabo; » discipulis quoque suis angustiarum, quas pro eo pertulerant, retributionem promittens dixit: « Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis, sicut disposuit Pater meus regnum. » Quia igitur in tanta tamque diuturna schismaticorum tempestate, Pisanorum gloriosa civitas, multis jamdudum laboribus et obsequiis sanctam Romanam et apostolicam Ecclesiam sibi fecit obnoxiam, tua quoque fraternitas divino charitatis ardore succensa ob ejusdem S. R. E. libertatem non solum impendit, sed et ipsa super impendi parata est, et nostris laboribus cooperata, multisque modis tribulationum particeps effecta, cooperante Domino, beneficiorum meritis respondere curamus, ut, sicut nos praeteritorum memores sumus, ita et ipsi tantae gratiae favore donati futuris temporibus S. R. E. fideliores ac devotiores existant, et benigniori matri semper auxitiando, adjuvando, obsequendo respondeant. Divinae siquidem majestatis dispositio Pisanae urbis gloriam nostris temporibus, et Saracenorum triumphis illustrare, et saecularium rerum provectibus promovere, ut prae comprovincialibus exaltare dignata est. Eapropter et nos divinae pietatis prosecutores et cooperatores, eam in spiritualibus quoque glorificare decrevimus, sicut praedecessores nostros multis civitatibus olim fecisse scriptorum ecclesiasticorum testimoniis comprobatur. Consilio itaque confratrum nostrorum episcoporum, presbyterorum ac diaconorum cardinalium, aliorumque nostrorum fidelium assensu, imo precibus incitati, charissimae quoque beati Petri filiae Mathildis comitissae, quae se extremis quibusque pro causa apostolicae sedis exposuit obnixis postulationibus inclinati, ad honorem sanctissimae dominae nostrae Dei genitricis Mariae, sanctorumque Petri et Pauli apostolorum principum Corsicanae insulae episcopatus regendos, ac disponendos sanctae Pisanae Ecclesiae, cui, auctore Deo, charissime frater Daiberte, praesides, praesentis decreti auctoritate committimus atque subjicimus, teque, frater venerabilis, in archiepiscopum ejusdem insulae promovemus, idem juris et idem juris et idem honoris tuis quoque successoribus perpetuo indulgentes, qui cleri ac populi electione legitima per Romani pontificis manus intraverint, quemadmodum Landulphum, Gerardum, et te ipsum ordinatos esse cognoscitur. Corsicana etenim insula, tam prolixitate spatiorum quam negligentia pastorum, tam insolentia dominorum quam nostrorum dissuetudine legatorum, multis intervenientibus impedimentis, ab apostolicae sedis obedientia ac devotione deferbuit, et dissolutioni ac dissipationi dedita, ecclesiastici ordinis pene deservit disciplinam, quam profecto tua tuorumque successorum vigilantia, quia es illis vicinior, et sedis apostolicae familiarior es, in justitiae regulam, et Christianitatis vigorem, annuente Domino, reformari optamus atque praecipimus. Unde, frater in Christo charissime, vestrae jurisdictioni, dispositioni, procurationique committimus ecclesiarum illarum bona secundum Deum regenda, defendenda, et quae male destructa, et illicite usurpata reperieritis, in usus ecclesiasticos restituenda, ut, auctore Deo, illic ecclesiasticae religionis disciplina referveat. Palleum igitur fraternitati tuae, plenitudinem videlicet pontificalis officii ex apostolicae sedis liberalitate concedimus, quo jure ecclesiastico tantum ad missarum celebranda solemnia tibi, ac successoribus tuis uti licebit, iis tantum qui subscripti sunt diebus solemnibus, id est Nativitate Domini, Epiphaniae, Hypapanton, Coenae Domini, Pascha, Ascensionis, Pentecoste, tribus solemnitatibus sanctae Dei genitricis ac virginis Mariae, Natalitiis S. Joannis Baptistae ac SS. apostolorum, Commemoratione Omnium Sanctorum, Consecratione basilicae et suffraganeorum episcoporum, ac clericorum, et annuo natalitii tui die, in solemnitate etiam beati martyris atque pontificis Sixti, cujus indumenti honor efficaci actuum vivacitate servandus est. Ejus ergo te volumus per omnia genium vindicare. Hujus enim indumenti honor, humilitas atque justitia est. Tota igitur mente fraternitas tua se exhibere festinet in prosperis humilem, et in adversis, si quando eveniunt, cum justitia erectum, amicum bonis, perversis contrarium; nullius unquam faciem pro veritate loquentem premens ( sic, ut infra insistens, etc.), misericordiae operibus juxta virtutem substantiae insistens, et tamen insistere etiam supra virtutem cupiens, infirmis compatiens, benevolentibus congaudens, de alienis gaudiis, tanquam de propriis exsultans, in corrigendis vitiis saeviens, in fruendis virtutibus auditorum animum demulcens, in iracundia animi sine ira terrens. Hoc est, frater charissime, pallii accepti dignitas, quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis.

Datum Anagniae per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, X Kal. Maii, indict. XV, anno Dominicae incarnationis 1092, pontificatus vero D. Urbani papae II, anno V.

LXIV. Urbani II epistola ad B[erengarium] Tarraconensem archiepiscopum.--Monet ne in erigenda ecclesia Tarraconensi negligenter agat, utque primati, archiepiscopo Toletano, nunc suo in Hispania universa et in Narbonensi provincia constituto vicario, obediat. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 682.] Novit dilectio tua, frater in Christo venerabilis, quo tenore, qua conditione pallium tibi privilegiumque concesserimus: quomodo nobis et tu in fide tua, et comprovinciales primates per scriptum promiseritis vos in restitutionem Tarraconensis ecclesiae omnimodis instituros; nunc autem frequenti fama audimus vestram illam industriam, vestrum studium jam cessare, et Tarraconensem restitutionem jam pene deficere. Te igitur litteris praesentibus admonemus ut hujus boni operis perfectionis sedulus operator existas. Memineris tamen ita te archiepiscopum institutum, ut tam tu quam universi provinciae Tarraconensis episcopi Toletano tanquam primati debeatis esse subjecti. Sic enim a vobis in Toletanae Ecclesiae privilegio constitutum est, quod nos omnino ratum volumus permanere. Nunc autem multo amplius, quia ei nostrae sollicitudinis vices in Hispania universa et in Narbonensi provincia ministrandas injunximus.

Datum VII Kalendas Maii.

LXV. Urbanus II Guarino, monasterii S. Laurentii Aversani abbati, mitrae et annuli usum concedit. (Anno 1092.)[MABILL., Annal. Bened., V, 292.] Anagniae versabatur nonis Maii Urbanus papa hoc anno quo tempore apostolicae protectionis gratiam impertiit Guarino abbati monasterii Sancti Laurentii martyris, quod juxta urbem Aversanam situm, juris beati Petri esse dicitur, et iisdem temporibus de parvo ad magnum excrevisse. Ad hoc vero privilegium indulgendum ideo se inductum ait pontifex quod illius monasterii fratres Romanae Ecclesiae tribulationibus et angustiis fideliter communicaverant. Inter alias ejus loci praerogativas, Guarino abbati ejusque successoribus concedit usum mitrae ubilibet in celebrationibus divinorum; annuli vero tantum in celebratione missarum praecipuarum festivitatum, et consessu conciliorum.

Datum Anagniae per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis, indictione XV, Nonis Maii, anno Dominicae incarnationis 1092, pontificatus anno V.

LXVI. Urbani II epistola ad Petrum abbatem Cavensem.--De privilegiis ejusdem monasterio concessis. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 652.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo fratri PETRO, coenobii Cavensis abbati, et successoribus canonice promovendis, salutem et apostolicam benedictionem in perpetuum.

Cum universis sanctae Ecclesiae partibus pro sedis apostolicae auctoritate ac benevolentia debitores existamus, illis tamen locis atque personis qui specialius ac familiarius Romanae adhaeserint Ecclesiae, quique amplioris religionis gratia eminere noscuntur, propensiori nos inducunt charitatis studio imminere. Apostolicae ergo memoriae praedecessoris nostri Gregorii septimi institutis tenacius adhaerentes, Cavense coenobium, cui summa religio viget, quod ipse singulariter dilexit, et suae institutionis privilegio communivit, nos quoque hujus nostri privilegii pagina communimus, et ab omni tam saecularis quam ecclesiasticae personae jugo liberum esse omnino decernimus. Idem namque apostolicus pontifex, dum in Romana sancta Ecclesia archidiaconatus adhuc officio fungeretur, praedictum locum a Gisulpho, Salernitano tunc principe, in cujus manu fuerat, postulavit. Cellas quoque plurimas, quas usque ad id temporis spatium idem princeps in manu propria detinuerat, ab ipso acquirens, eidem sancto loco contulit absolute cum omnibus habitantibus et habitaturis, tam in Cilenti monte ejusque pertinentiis, quam in locis Pasciano, Metelliano, castro Sancti Adjutoris, et pertinentiarum eorumdem locorum, cum juribus, angariis, parangariis, pensionibus solutis, tam ratione terrarum quam pro quolibet foculari ipsorum locorum, sicut nos ipsi in registro ipsius principis enucleatius vidimus contineri. Quam donationem nos auctoritate apostolica ex certa scientia confirmamus. Praeterea Cluniacum locum illum famosum dirigens, inde te ut abbatem praedicto monasterio praeponeret ascivit, quem deinceps cum universis subjectis sive locis, sive personis, singulariter dilexit, fovit atque tuitus est; mox pontifex factus, eorum libertatem decreti sui pagina confirmavit, sic praestante Deo ab omnium viventium jugo liberum usque ad tempora nostra permansit. Nostris autem diebus Alphanus, Salernitanae Ecclesiae archiepiscopus, confrater noster, ad ejusdem loci subjectionem modis coepit omnibus anhelare. Nobis itaque disponentibus basilicam ipsius loci dedicare, ille suae Ecclesiae minui jura clamitabat, cui nos ex abundanti satisfactionem juris obtulimus: ille autem, cum ad postulatum et acceptatum actionis terminum pervenisset, actionem aggredi refutavit.

Sic nos praesentibus fratribus nostris reverendissimis episcopis Ubaldo Sabinensi, Oddone Albanensi, Berardo Praenestino, Joanne Tusculanensi, Brunone Signino, Rangerio Regitano, Gerardo Trojano, Joanne Rioppolano, et cardinalibus Ecclesiae nostrae Hermanno presbytero ex titulo Quatuor Coronatorum, Gregorio presbytero tituli Sancti Vitalis, Benedicto presbytero Sanctae Susannae, Gregorio ex diaconia Sanctae Mariae in via Lata, Joanne ex diaconia Sanctae Mariae in schola Graeca, Petro ex diaconia in Sancto Adriano, Jacobo ex diaconia Sancti Eustachii, et Tencrone ex diaconia Sancti Georgii ad Velum aureum, diaconibus, astante etiam dilectissimo filio nostro duce Rogerio cum innumera clericorum et laicorum turba, praestante Domino nostro Jesu Christo, cujus vicem, licet immeriti, gerimus in terris, ad honorem summae et individuae Trinitatis manibus nostris propriis in eodem loco, qui Metelliana Cava vulgariter nuncupatur, basilicam dedicavimus die Nonarum Septembrium, indulgentes eidem monasterio contemplatione cujusdam praerogativae specialis charitatis, quam experti fuimus in eodem coenobio, imo potius perfectam religionis observantiam, dum adhuc essemus in minoribus ordinibus constituti.

Ut quicunque in statu poenitentiae, Domino opitulante, fuerit positus, et ad dictum locum accedens, fuerit ibi uno die ante ipsius basilicae consecrationem, et per totum diem sequentem, nec non in die Jovis sancti, atque per totam diem Veneris sancti sequentem, de omnibus peccatis, de quibus vere contritus fuerit et confessus, illam indulgentiam et veniam a Domino consequatur, quam mereretur in eundo et redeundo ad sanctum Jacobum Compostellanum, reliquis vero temporibus et diebus singulis causa devotionis illuc accedentes quatuor annorum et totidem quadragenarum indulgentiam suorum peccatorum obtineant de sedis apostolicae gratia speciali. Qui vero ad capellam tuam sitam in eodem monasterio, ac eodem die consecratam per venerabilem fratrem nostrum praedictum Brunonem episcopum Signinum, in diebus et festivitatibus supradictis venerit, septem annos et totidem quadragenas de indulgentia pro suis peccatis confessis a domino consequatur. Accedentes similiter ad ecclesiam constructam in casali eidem monasterio adjacenti et eminenti, dedicatam ipso die per jam dictum venerabilem fratrem nostrum Rangerium episcopum Regitanum, in diebus festis praedictis, nec non et in omnibus festivitatibus Virginis gloriosae, ad cujus vocabulum constructa est ecclesia memorata, septem annos et quadragenas totidem de indulgentia a Domino promereantur.

Concedentes et edicto perpetuo confirmantes, ut tam tu quam successores tui per terras tui monasterii habitas et habendas libere possis ecclesias construere, cum cruce signare, aliaque pontificalia et spiritualia exercere, sacrorum ordinum collationis, basilicarum et altarium consecrationis, ac chrismatis confectionis, tibi tuisque successoribus duntaxat abdicata penitus potestate. Decernentes ut tam ipsius coenobii caput, quam ecclesiae quas nunc habet, sive plebanae fuerint, vel rurales, in civitate et dioecesi tantummodo Salernitana situatae, ab omni jure et jurisdictione episcopali sint exemptae, de plenitudine potestatis et gratia speciali; ita ut nullo jure seu foro contentioso tu vel tui successores fratres ipsius monasterii seu clerici saeculares, in praedicta civitate et dioecesi per Salernitanum praesulem ac capitulum aliquatenus constringantur, quinimo ecclesiae cum omnibus suis juribus et pertinentiis pleno jure ipsi monasterio sint subditae. Si vero aliquos de tuis monachis, seu clericos saeculares, in ecclesiis civitatis praedictae et dioecesi commorantes ad sacros elegeris ordines promoveri, liceat tibi tuisque successoribus quemcunque malueris episcopum convocare, dummodo catholicus fuerit, sed in aliis dioecesibus requisito duntaxat primitus dioecesano: de quibus ecclesiis sitis in jam dicta civitate et dioecesi nihil dioecesanus exigere praesumat, imo potius tam monachi, si clerici defuerint, quam ipsi clerici, absque quorumlibet contradictione totum officium sacerdotale, quod animarum cura exigit et requirit, exerceant.

De his autem quae a catholicis Christianis eidem monasterio tam inter vivos quam in ultima voluntate donata fuerint vel legata a quocunque, vel ubicunque, nulli episcoporum dioecesanorum licitum sit, quartam vel tertiam partem in ipsis legatis seu donatis, tam in stabilibus quam in mobilibus, exigere praetextu consuetudinis cujuscumque. Et si processu temporis per quoscunque contra tenorem hujusmodi nostrae concessionis fuerit per aliquos attentatum, illud ex nunc decernimus juribus vacuatum, praescriptione in hoc longi temporis non currente. Si quis vero ad eumdem locum vel ejus ecclesias sibi sepulturam elegerit, licitum sit tibi tuisque successoribus et fratribus in ecclesiis ipsius coenobii commorantibus ipsum in suo coemeterio sepelire absque cujuslibet contradictione, dummodo Christianus et catholicus habeatur. Statuimus insuper perpetuo valiturum, ut quoties inter vassallos ejusdem monasterii orta fuerit quaestio, quod ipsum quamvis contingat coenobium, liceat tibi tuisque successoribus et partibus [ forte patribus] ipsius querelas hujusmodi decidere, justitia mediante, jure communi super hoc edito in aliquo non obstante.

Insuper memoratus excellentissimus dux, visa hujusmodi dedicationis solemnitate, compunctus, ut credimus, divino Spiritu, nobis et nostro apostolatui attentius supplicavit, ut donationem et confirmationem, quam ipse eidem monasterio facere ob reverentiam sanctae et individuae Trinitatis; et suorum peccatorum remedium, intendebat, dignaremur auctoritate apostolica confirmare, nostroque mandaremus inseri privilegio diligenter. Nos igitur suis in hac parte precibus justissimis inclinati, in favorem ipsius loci, quem speciali prosequimur dilectione pariter et devotione, concessiones et donationes ipsas in nostro praesenti privilegio inseri fecimus ad cautelam.

Privilegium Rogerii ducis monasterio Cavensi.

Concessit siquidem praedictus dux eidem monasterio in perpetuum, ut patres dicti monasterii absque qualibet contrarietate haeredum et successorum suorum possint exigere et recipere integram decimam, partem piscium qui capti fuerint in mari a vallone qui de Gallocauda [Gallocauta] dicitur, usque ad fluvium de Caetra [Caetera], qui est de territorio ipsius monasterii per quinque millia passuum intra mare. Praedictum vero monasterium mercimonia sua absque omni datione, solutione, seu exitura, libere vendat, nedum in suis littoribus vel portubus, imo per totum suum ducatum tam ipsum coenobium quam ementes ejus mercimonia liberos constituit perpetuo a qualibet praeparatione. Indulsit etiam quod omnes homines quos dictum coenobium habet et habebit in praedictis locis, Metelliano, Pasciano, villula adjacenti, castro sancti Adjutoris in Cilenti monte, et pertinentiis eorumdem locorum, tam clerici quam laici semper sint liberi ab omni exactione pecuniae, vel rerum quarumlibet aliarum, quas pro aliqua opportunitate vel causa ipse, sui haeredes vel [et] successores aliquando duxerint a suis hominibus faciendas, et ut de ipsis hominibus liberam curam [curiam] et forisfacturas omnes sine ullo suo bajulo vel ministro habeatis, et in curia ipsius monasterii per ejus summosam veniant ad justitiam faciendam et a judicibus quos eis statueritis debeant rationabiliter judicari, quos et notarios publicos statuendi liberam vobis tribuit facultatem, tam in causis civilibus, quam in criminalibus omnibus praetermissis causis, de quibus condemnati legitime debeant mori, de aliis autem criminalibus omnibus, de quibus poenam aliam absque morte subire debeant, quidquid volueritis faciatis. Similiter et de duellis, si ex ipsis causis intervenerint. Appellationes vero si fuerint vestris hominibus opportunae, ad vestram curiam appelletur, quoniam quidquid in praedictis hominibus locorum ipsorum, et in tenimento in quo morantur, posset ipse dux et ejus successores erigere, et statuere, et ordinare, statuendi et erigendi vobis perpetuo tribuit potestatem. Concessit etiam vobis in perpetuum, ut in quacunque parte sui ducatus tu vel successores tui personaliter fueritis, et unus vel plures homines ibi fuerint ad mortem, vel ad quodlibet supplicium judicati, possitis eos, sicut volueritis liberare, et ubicunque per suum ducatum transitum feceritis, obviosque habueritis in vestro transitu condemnatos, qui ad suspendium vel decollationis supplicium deportentur, valeatis eos, si vobis placuerit, facere liberari.

Si vero homines vassalli ipsius monasterii vendunt, offerunt, donant, et modis aliis alienant tersas quas ab eodem monasterio tenent, asserantque eorum consuetudines esse ut id possint facere, sancivit et firmiter inhibuit praedictus dux, ut omnes terras, quas ipsi homines ab eodem coenobio tenent, et quae alienantur absque ipsius requisitione, dummodo evidenter appareat quod ipsius monasterii sint, liceat vobis eas capere, et ad dominum ipsius coenobii revocare, consuetudine aliqua non obstante, nisi forsan, quod terras ipsas habuerint praescriptionibus legitimis vel aliis justis rationibus inde valeant se tueri.

Largitus est quoque jam dictus dux ut si quis ex suis comitibus, baronibus, militibus aliisque catholicis hominibus totius sui ducatus, de eo quod ab ipso in feudum tenent, voluerint in partem vel in totum dicto monasterio offerre et alienare, potestatem illud habeant faciendi qualiter voluerint, dictumque monasterium bona ipsa ad ipsum taliter devoluta sine omni sua haeredumque et successorum suorum contradictione liceat percipere, valeat in suo dominio retinere, et a quolibet servitio, vel praeparatione feudum ipsum, vel pars ipsius, deinceps sit immune. Si vero aliquis tam de vassallis ipsius monasterii, quam de aliis, tenens de bonis suis stabilibus vel mobilibus, sine haerede legitimo vel naturali decesserit, vel forisfactum fecerit, per quod ipsa ad manus reipublicae de jure possent applicari, licitum sit vobis per vos eadem bona ad vestrum dominium revocare, omni sua haeredum, successorum suorum, officialium contradictione remota, nulla super bonis ipsis potestate sibi vel reipublicae reservata. Tenentes nihilominus bona ipsius monasterii concessit vos posse ad vestram curiam vocare, ad docendum qualiter bona ipsa teneant: et nisi rationabiliter docuerint bona eadem ad se spectare, vel se praescriptione legitima, videlicet centenaria, ostenderint se munitos, bona ipsa valeatis taliter occupata ad dominium ejusdem monasterii auctoritate hujus indulgentiae revocare, jure communi super hunc articulum penitus revocato.

Concessit insuper vobis in perpetuum, ut si tua, successorum et patrum ipsius monasterii manifesta culpa non intervenerit contra eumdem ducem, haeredes et successores suos, et praedictae suae congregationis futuris temporibus propter quamlibet causam aliam fuerint, vel in totum, vel in partem oblivioni traditae vel omissae, et praescriptio ipsa per suum sacramentum tunc nobis praesentibus praestitum, et per suam hanc sanctionem constituit, ut prorsus irrita reputetur: et quocunque tempore ipsum haeredem et successores suos super hoc duxeritis postulandos, dedit et reliquit eis omnibus sub divinae nostraeque benedictionis obtentu firmiter in mandatis, ut ipsas omnes concessiones et exceptiones per eorum vobis privilegia debeant confirmare sine omni pretio et taedio tarditatis; et nullus ipsorum praesumat eas infringere vel mutare, sed ipsas illaesas servare debeant et tenere, donec vos in sua haeredum et successorum suorum fide sincera fueritis permanentes. Quas concessiones, confirmationes, exceptiones, et indulgentias collatas eidem monasterio per ipsum dilectissimum filium ducem Rogerium ratificamus, approbamus, et ex certa scientia confirmamus, auctoritate apostolica et plenitudine potestatis.

Decernentes et edicto perpetuo roborantes, ut quicunque dictum monasterium in suis juribus, possessionibus et libertatibus laeserit, aut etiam perturbaverit, liceat tibi, successoribus tuis, et patribus ipsius monasterii, cujuscunque praeeminentiae sive status fuerint, ipsos auctoritate praesentis nostri privilegii canonica monitione praemissa excommunicare, et excommunicatos fore denuntiare, atque quod absolvi non possint, nisi digne satisfecerint; privilegio eis concesso, vel concedendo quod excommunicari et interdici non possint aliquatenus, non obstante, nisi de indulto hujusmodi plenam et expressam fecerint mentionem. Si quis autem contra hanc nostri decreti auctoritatem venire tentaverit, salva sedis apostolicae, et legatorum ejus reverentia et dignitate, sciat se B. Petri apostoli gratiam amissurum, et indignatione apostolica feriendum. Obedientes vero et hujusmodi privilegii scripta servantes dignam a Deo retributionem recipiant, et benedictionem apostolicam consequantur.

SUBSCRIPTIONES. Ego Urbanus catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Ubaldus Sabinensis episcopus subscripsi. Ego Berardus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Oddo Albanensis episcopus subscripsi. Ego Joannes Asculanus episcopus subscripsi. Ego Bruno Signinus episcopus subscripsi. Ego Joannes Rioppolanus episcopus subscripsi. Ego Rangerius Regitanus episcopus subscripsi. Ego Gerardus Trojanus episcopus subscripsi. Ego Hermannus presbyter cardinalis subscripsi. Ego Gregorius presbyter cardinalis subscripsi. Ego Benedictus presbyter cardinalis subscripsi.

Datum Salerni per manus Joannis sacrae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis octavo decimo Kalendas Octobris, quinta decima indictione, anno Dominicae incarnationis millesimo nonagesimo secundo, pontificatus domini Urbani papae secundi anno quinto.

LXVII. Urbanus II S. Brunoni, Carthusianorum fundatori, et Lanino asserit locum a Rogerio comite concessum et a Theodoro, episcopo Scyllacino confirmatum. (Anno 1092.)[ Acta sanctorum Bolland. Octobris tom. III, die 6, pag. 643.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis BRUNONI et LANINO salutem et apostolicam benedictionem.

Piae voluntatis affectus studio debet prosequente compleri. Quia igitur nostri officii interest, servorum Dei quieti, prout Dominus posse dederit, providere, petitionibus vestris, filii in Christo charissimi et reverendissimi, clementer annuimus. Per hujus ergo apostolici privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut locus ille, quem inhabitationi vestrae, disponente Domino, elegistis, a jugo, potestate, injuria, molestia omnium hominum omnino liber cum tota silva et monte, terra et aqua in spatium unius leugae [ al., leucae] in omni parte adjacenti in vestra omnimodis et successorum vestrorum dispositione permaneat, sicut vobis a dilecto nostro filio Rogerio comite condonatus est, et a confratre nostro Theodoro, Squillacino episcopo, confirmatus. Nemini intra praedictum spatium liceat pascuae, agriculturae seu piscationis aut lignorum occasione aut quacunque ex causa vobis aut vestris successoribus injuriam aut molestiam irrogare, sed totum secundum voluntatem vestram possideatis, disponatis, ordinetis et erogetis. Si quid praeterea episcopalis officii indigneritis, ad quem potissimum vicinorum antistitum volueritis recurrendi praesenti decreto liberam licentiam indulgemus. Decimarum quoque usum ex vestris, vel puerorum vestrorum laboribus vestri juris esse censemus. Quod si quae puerorum vestrorum offensa contigerit, in vestra tantum manu omnis eorum correctio maneat. Nec ullus se de his quae ad vos pertinent, sine vestra voluntate occasione aliqua intromittat, quatenus omnipotentis Dei speculationi liberis mentibus insistatis, et ad ejus faciei dulcedinem, ipso praestante, pervenire valeatis. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes, judex aut persona quaelibet potens aut impotens, hujus nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, cum honoris sui et officii periculo subjacere decernimus, et a Christi atque Ecclesiae corpore auctoritate potestatis apostolicae segregamus. Conservantibus autem pax a Deo et misericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen, amen, amen.

Datum per manum Joannis S. R. E. diaconi cardinalis, pridie Idus Octobris, indictione prima, anno Dominicae incarnationis millesimo nonagesimo secundo, pontificatus autem domini Urbani II anno quinto.

LXVIII. Urbani II, epistola ad Raynoldum archiepiscopum Remensem et suffraganeos ejus.--Illos reprehendit quod a rege et uxorem dimitti et alteram duci passi sint. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 686.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus confratribus et coepiscopis RAYNALDO Remensi, et suffraganeis ejus, salutem et apostolicam benedictionem.

Si sacerdotale quod geritis officium consideratione debita pensaretis, tanti facinoris infamia ad aures nostras saltem impunita non pervenisset. Cum enim domni Israel speculatores a Deo dati, impiis impietates suas annuntiare et pro domo Israel murum opponere deberetis, qualibet ratione vos pati potuisse miramur, ut tam inclyti regni rex, humani pudoris oblitus, divini timoris immemor, contra jus, contra fas, contra legum et canonum sanctiones, contra totius catholicae Ecclesiae consuetudines, et suam uxorem inordinate relinqueret, et propinqui sui conjugem amore sibi nefario copularet. Quod factum utique et regni totius confusionem, et Ecclesiarum vestrarum dissipationem portendit, et ad animam vestram redundat infamia. Peccanti enim, cum possis, non contradicere, consentire est. Te autem, charissime confrater Raynoldo, noxa haec maxime impetit, pro eo quod Silvancetensis subjectus tibi episcopus, hoc publici adulterii crimen, suo, ut audivimus, firmavit assensu, cum moechis illis benedictionis sacerdotalis manum imposuit. Quod etsi licite nuberent, bigamis tamen impendi secundum canones non liceret: nunc igitur vobis apostolica auctoritate praecipimus ut his visis apicibus, quod etiam non jubentibus nobis jamdudum fecisse vestram prudentiam decuisset, mature convenire curetis regem, et ex Dei nostra pariter et vestra parte instanter commoneatis, arguatis, obsecretis, increpetis, et a tanto tamque horrendo facinore desistere compellatis. Quod si contempserit, et nobis et vobis necessitas imminebit, ut ad ulciscendas divinae legis injurias pro nostri officii debito accingamur, et Phinees gladio Madianitas adulteros perforemus.

Eamdem quoque instantiam pro ereptione confratris nostri Carnotensis episcopi adhibete. Quod si monitis vestris, qui eum cepit, obtemperare contempserit, vos et ipsum excommunicationi subjicite, et castellis in quibuscunque eum retinuerit, et terrae ejus divinum officium interdicite, ne similia deinceps in viris hujus ordinis praesumantur. Ut ordinem vestrum diligitis, ita hoc accelerare omnibus modis satagetis. Valete.

Data sexto Kalendas Novembris, anno videlicet Dei Christi 1092.

LXIX. Urbani II epistola ad Goffridum, abbatem S. Albini Andegavensem, et Bernonem, abbatem S. Trinitatis Vindocinensis.--Illos hortatur ut suam de eorum controversia sententiam observent. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 684.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis GOFFRIDO abbati Sancti Albini Andegavensis, et BERNONI abbati Sanctae Trinitatis Vindocinensis, salutem et apostolicam benedictionem.

Anno Dominicae incarnationis 1092, pontificatus nostri V, indictione I, cum essem in provincia Calabriae apud monasterium Sanctae Mariae quae dicitur de Matina, monachi Sancti Albini, Girardus prior, Milo, Stephanus, adversus monachos Sanctae Trinitatis de Vindocino, Frotmundum priorem, Ingebaldum ostiarium, qui praesentes aderant conquesti sunt quod Vindocinenses fratres ecclesiam Sancti Clementis Credonensis, quae a monachis Sancti Albini juste secundum illorum temporum consuetudinem acquisita, et per triginta annos quiete et sine interruptione possessa, violenter ablatam injuste detinerent. Qui cum suis instrumentis et rationibus causam suam defendere niterentur, primo die proclamationis res diu et multum ventilata nullo potuit fine terminari, secundo vero die similiter multum discussa, ad nullum tamen est finem deducta, die autem tertio, XII scilicet Kalendas Decembris, residentibus nobis in Anglone civitate Apuliae, praesidentibus religiosis et venerabilibus tam episcopis, quam sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus, sive diaconibus; astantibus etiam nobilibus Romanis et comitibus Apuliae gloriosissimis, Boamunte et Guillelmo; re iterum diu et multum inquisita, tandem inspirante Deo lucidius eluxit in quam potius partem justitia declinaret. Cum enim utraque pars suis nobis allegationibus obviaret, et hinc pactionem abbatum, confirmationem pontificum, Romanae Ecclesiae legatorum, illinc vero legitimum introitum, et canonicam triginta annorum possessionem nobis opponerent, nos qui omnium fidelium causas aequa lance pensare debemus, utriusque utilitati providentes, ipsam litem concordiae convenientis aequitate decidere maluimus. Omnes igitur qui nobiscum aderant hanc sententiam collaudantes, consentientibus praedictis utriusque coenobii fratribus, et in manus nostras fidem pollicendo firmantibus, concordia et pax inter eos hoc modo posita est; ut scilicet Vindocinenses monachi de his tribus ecclesiis, aut ecclesiam Manitilium vel Sancti Saturnini, sive Sancti Joannis supra Ligerim, unam quam congregatio tota Sanctae Trinitatis elegerit, cum omnibus quae ad eamdem ecclesiam tam mobilibus quam immobilibus interius exteriusque ad praesens pertinent, infra dies triginta postquam domum redierint monasterio Sancti Albini in perpetuum tradant. Fratres itaque S. Albini omnem litem omnemque calumniam ex causa hac in manus nostras et Vindocinensium fratrum refutarunt: Vindocinenses vero unam supradictarum ecclesiarum in manus nostras reddiderunt, et per nos eosdem monachos investierunt. Praesenti igitur auctoritate fraternitatem vestram admonemus, et praecipimus, ut hoc pactum a nobis intentione pacis et quietis dispositum et statutum, omni tempore deinceps ratum et inconcussum teneatis et observetis. Quaecunque autem pars hanc nostrae decisionis sententiam non susceperit, vel transgredi praesumpserit, tam canonum severitati subjaceat, quam legitimae compositionis poenam, id est auri centum librarum sustineat et a causa penitus cadat.

Data Tarenti VIII Kal. Decemb.

LXX. Urbani II epistola ad Robertum Flandriae comitem.--Ut a vexandis clericis abstineat. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 745.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio suo ROBERTO, totius Flandriae strenuo militi, salutem et apostolicam benedictionem.

Memento, charissime fili, quantum omnipotenti Deo debeas, qui te contra voluntatem parentum tuorum de parvo magnum, de paupere divitem, de humili gloriosum principem fecit, et quod maximum est, inter saeculi principes rarum, dote litterarum, scientiae atque religionis donavit. Ejus igitur memoresto, qui te talem fecit et omnibus modis elabora ut tantis beneficiis non inveniaris ingratus. Honora igitur eum in Ecclesiis suis, et ulterius sub aliqua occasione eos qualescunque sint vexare minime praesumas, nec eorum praedia in tuos usus post eorum exitum redigas. Nec pecuniam seu quaecunque de patrimonio suo eis dimittunt, violenter auferas. Sed libera sit eis facultas et Deo serviendi, et res sui patrimonii cuicunque voluerint impendendi. Quod si praetendis hoc ex antiquo usu in terra tua processisse, scire debes Creatorem tuum dixisse: « Ego sum veritas, » non autem usus vel consuetudo. Quae ergo diximus, fili charissime, volumus et per beati apostolorum principis claves praecipimus ut observes, et super libertate clericorum te Christum honorantem honorifices; ipse vero attestatione sui ipsius honorificantem se honorificabit. Vale.

Data Castraneti IV Nonas Decembris.

LXXI. Urbani II epistola ad clerum et populum Atrebatensem.--Ut, excusso jugo Cameracensis episcopi, episcopum eligant a metropolitano consecrandum. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 671.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Atrebatensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Atrebatensis Ecclesia, una ex nobilioribus Ecclesiis comprovincialibus Remensis metropolis, solemnibus canonum monumentis feta, olim principalis sedes episcopatus fuit, proprium pontificem habuit; suam dioecesim et caetera pontificalia jura firmis antiquitate rationum instrumentis obtinuit. Volumus itaque et apostolica auctoritate praecipimus ut, jugo Cameracensis subjectionis ab Ecclesia vestra excusso, et recepta dignitate primis temporibus rationabili firmitate possessa, cardinalem episcopum vobis et Ecclesiae vestrae utilem eligere, et electum per manum metropolitani vestri consecrare, et Ecclesiae vestrae incardinare studeatis. Ei vero qui canonico consensu cleri et populi electus fuerit, apostolica auctoritate interdicimus ne impositam sibi electionem dissimulatione aliqua hujus novae ordinationis subterfugiat. Solet enim fieri ut Ecclesiae persecutionis tempore suis ordinibus, suis populis, subsidiis etiam temporalibus destitutae, aliis temporaliter committantur Ecclesiis; postquam vero his quibus imminutae fuerant, Deo donante, abundare coeperint, pristinam recipiant dignitatem.

Castraneti, IV Nonas Decembris.

LXXII. Urbani II epistola ad Rainoldum Remensem archiepiscopum.--Mandat ut, quem clerus populusque Atrebatensis elegerint, episcopum consecret. (Anno 1092.)[MANSI, Concil. XX, 670.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri RAINOLDO, Remorum archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Noverit tua fraternitas quod Atrebatensis Ecclesia una ex nobilibus Ecclesiis Remensis metropolis fuit, et pontifices viros religiosissimos et caetera pontificalia jura firmis rationum monimentis obtinuit. Mandamus itaque tibi atque praecipimus ut illum, quem Ecclesia illa canonico consensu cleri et populi sibi in episcopum elegerit, consecrare et eidem Ecclesiae incardinare non differas. Solet enim fieri ut Ecclesiae persecutionis tempore suis ordinibus, suis populis, subsidiis etiam temporalibus destitutae aliis temporaliter committantur Ecclesiis; postquam vero his quibus imminutae fuerant, Deo disponente, abundare coeperint, pristinam recipiant dignitatem. Solius etenim apostolici est episcopatus conjungere, conjunctos disjungere, aut etiam novos construere. Fretus itaque nostra auctoritate id ne timeas adimplere. Voluntatis etenim nostrae est Remensis [ f., Remensi et mos, episcopatuum. HARD.] Ecclesiae olim XII episcopatum dignitatem, Deo cooperante, in pristinum gradum revocare.

LXXIII. Urbani II epistola ad Guimundum episcopum Aversanum.--Id quod de Richardo, filio Burrelli, fecerit, probat. (Anno 1088-1093.)[GRATIANI Decret., causa XXIV, qu. 2, cap. 3.] Sane quod super Richardo filio Borelli vestra fraternitas egisse innotuit pro zelo Dei, et animarum charitate, laudamus. Sed non adeo timendum, non adeo est vobis ab ejus eleemosynis abstinendum. Inter caeteros quippe nostra fidei patres beatus Leo papa doctor egregius [quibus vivis, inquit, non communicavimus, nec mortuis communicare debemus]. Constat ergo quoniam quibus vivis (ut ex opposito loquamur) communicavimus, mortuis quoque communicare possumus. Nos plane inter duo oppugnantia positi, inter impios videlicet et schismaticos, schismaticis ullo modo communicare non possumus, aut licet: peccatoribus vero, et praedonibus dispensative propterea communicavimus, quia et Ecclesiam hactenus sustentaverunt et se fideles in posterum pollicentur. Alioquin oportet nos de hujus mundi partibus exire. Sub qua etiam sponsione nos ei nuper in beati Petri natalitiis absolutionem indulsimus. Quia ergo praedictus vir neque nominative excommunicatus, neque communicans cum excommunicatis ex nomine exiit, sed in Domini sui fide atque servitio permansit, licet nobis dispensative, id est, quandiu eos patimur, ejus eleemosynis communicare et defuncti animam Christianae religionis modis omnibus adjuvare.

LXXIV. Urbani II epistola ad Anselmum Mediolanensem archiepiscopum.--De reconciliatione lapsorum. (Anno 1088-1093.)[MANSI, Concil. XX, 645.] Discretioni nostrae videtur, quatenus secundum praecepti nostri tenorem, quando secundum ecclesiae vestrae morem sacros daturos quibuslibet aliis ordines benedicere coeperis, eos, quos tua duxerit solertia reconciliandos, inter benedicendum et manus imponendum facias interesse; quibus caetera omnia consecrationis instrumenta praeter unctionis explebis, et sic ac sancta ministeria reconciliabis.

LXXV. Guernerio Merseburgensi conceditur ut clericus qui lapide jacto puerum interemerat, suscepta sempiterna poenitentia, in suo ordine permaneat. (Fragmentum.--Anno 1088-1093.)[GRATIANI, Decret., causa I, dist. 50, cap. 37.] Clerico jaciente lapidem puer dicitur interemptus. Nos pro amore tuo in suo ordine eum permanere permittimus: ut tamen semper in poenitentia et timore permaneat.

LXXVI. Urbani II epistola ad Albertum episcopum Metensem.--Ut in sacerdotem quemdam, dignitatem Simoniace adeptum mansuetudine utatur. (Anno 1091-1093.)[GRATIANI, Decret. C. I, qu. 5, c. 3.] Praesentium portitorem, quem parentum incuria per pecuniam non episcopo, sed cuidam principum ejus datam, invitum sacerdotii dignitatem obtinuisse significasti, licet sancti canones deponendum esse testentur, tamen, quia culpam istam nesciens et coactus commisit: et quia ab eodem ordine ut deponeretur, supplicavit ultroneus, ex consideratione discretionis (quae mater est omnium virtutum) magis quam ex rigore canonum, misericordiae viscera adhibendo ipsum in eodem ordine esse, fraternitati tuae consulimus: ita tamen, ut si + Ecclesia illa, cui deseruit + sacerdotum penuriam non patitur, suspensus a sacerdotali officio permaneat: quod si fortasse Ecclesiae utilitas exegerit, ut curam regiminis assumat, liceat ei ex concessione sui episcopi fratrumque obedientia sacerdotali officio fungi.

LXXVII. Urbani papae II epistola ad universos episcopos Britanniae.--Dolensi episcopo concedit pallium, salvo jure Turonensis Ecclesiae. (Anno 1093.)[MARTEN., Thesaurus anecd., III, 878.] Expetendi pallii gratia confrater noster R. [Rollandus], Dolensis episcopus nostro se conspectui repraesentans, sancti praedecessoris nostri Gregorii VII litteras obtulit, quas idem apostolicus pontifex pro Eveno Dolensi episcopo vestrae fraternitati mandaverat. Illarum itaque litterarum tenore continebatur quod eidem Eveno praedictus pontifex pallii usum pro vestra et totius provinciae dilectione concesserit, ea conditione intersita ut opportuno tempore exhibere se nullatenus recusaret ad discutiendam querimoniam quam Turonensis archiepiscopus de subjectione sedis illius, et de negata sibi obedientia, jampridem apud suam et antecessorum suorum fecerat audientiam. Sequitur post haec in eisdem litteris: « Quod si ratione et justitia demonstrante, ut ei subjecta esse debeat apparuerit, nos quidem sanctae Turonensis Ecclesiae jus suum conservari, et debitam subjectionem a Dolensi Ecclesia exhiberi volumus et apostolica auctoritate censemus. Usum tamen pallii non minus huic suisque successoribus, donec eorum introitus et vita probabilis fuerit, concedimus et firmamus. Si vero ab hujus subjectionis jugo eam solutam esse legali defensione constiterit, quaecunque sibi dignitatis privilegia de caetero competere visa fuerint, apostolica non denegabit auctoritas, atque interim ut ei sicut archiepiscopo subjectionem et obedientiam exhibeatis praesenti auctoritate constituimus. » Praedictus itaque confrater et coepiscopus Roll. coram fratribus nostris super Evangelia sancta juravit quia papa Gregorius VII harum litterarum sententiam miserit episcopis Britanniae, et in exemplari illo nec minus nec amplius haberetur quam in litteris quas ipse misit. Sic nos de apostolicarum litterarum veritate firmati, praedicto confratri nostro sub eadem conditione pallii munus ex apostolicae sedis liberalitate concessimus. Eum ergo ad vos auxiliante Domino remittentes, dilectioni vestrae litteris praesentibus commendamus, ut ipsum cum omni honore et reverentia suscipientes, ad restituendum susceptae Ecclesiae statum fraternis affectibus et officiis adjuvetis.

LXXVIII. Urbani papae II epistola ad principes et populum Dolensis Ecclesiae.--Ut ablata Dolensi Ecclesiae bona restituant. (Anno 1093.)[MARTEN. ubi supra, col. 879]. Audivimus Dolensis Ecclesiae bona ita per vestram violentiam usurpari, ut nihil justitiae de rebus ejusdem Ecclesiae frater noster Dolensis archiepiscopus R. [Rollandus] valeat obtinere. Mandamus igitur dilectioni vestrae ne ecclesiae ipsius bona ulterius retinere invito episcopo praesumatis; alioquin sedis apostolicae indignationem invenietis, et quamcunque in vos sententiam idem frater noster canonica auctoritate dictaverit, nos auctoritate apostolica confirmabimus.

LXXIX. Urbanus II canonicorum Sancti Pauli Narbonensis propositum vitam regularem profitendi confirmat. (Anno 1093.)[ Gallia Christiana, tom. VI, Instr., p. 26, ex archiv. archiepisc. S. Pauli Narbon.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis GUILLELMO abbati, et ejus fratribus in ecclesia Beati Pauli secus muros Narbonae sita, vitam regularem professis, et eorum successoribus in regularis vitae observantia permansuris in perpetuum.

Piae voluntatis affectus prosequente debet studio confoveri, ut ecclesiastica utilitas apostolicae sedis favore vires accipiat et accrescat. Omnipotenti Domino, cujus melior est misericordia super vitas, gratias egimus, quia sanctorum Patrum vitam probabilem renovare proposuistis, et apostolicae instituta doctrinae primordiis Ecclesiae sanctae insolita, sed crescente jam pene deleta, resuscitare instinctu sancti Spiritus devovistis. Duae enim ab Ecclesiae sanctae primordiis vitae ejus sunt filiis institutae; una qua infirmorum debilitas retinetur; altera qua fortiorum virtus beata perficitur: una remanens in Segor parvula, altera ad montis altiora conscendens; alteram tenentes inferiorem, bonis terrenis utuntur; alteram sequentes superiorem, bona terrena despiciunt et relinquunt. Haec autem, quae a terrenis divino favore divertitur, in duas pene ejusdem propositi portiones, canonicorum scilicet et monachorum: haec secunda per divinam misericordiam frequentata satis jam saeculo universo elucet; prima vero, decalescente fervore fidelium, jam pene omnino defluxit: hanc martyr et pontifex Urbanus instituit, hanc Augustinus suis regulis ordinavit, hanc Hieronymus suis epistolis informavit. Itaque non minoris pene aestimandum est meriti vitam hanc Ecclesiae primitivam aspirante et prosequente Domini Spiritu suscitare, quam florentem monachorum religionem ejusdem Spiritus perseverantia custodire. Vestrum ergo votum, vestrum propositum nostri auctoritate officii confirmamus, et firmos vos in eo persistere adhortamur, et tanquam Deo exhortante per nos obsecramus. Quandiu igitur in hujus religionis observantia vos ac vestri permanserint successores, nos Ecclesiam vestram sub apostolicae sedis tuitione fovendam recipimus, salvis tamen privilegiis et jure canonico Narbonensis antistitis. Quia vero in vobis adhuc quidam sunt qui ne dum se huic proposito devoverunt, statuimus atque censemus ut, illis aut ad regularem vitam conversis, aut de saeculo emigrantibus vestrae Ecclesiae bona omnia, quae nunc in potestate ipsorum detinentur, et quae deinceps vestrae Ecclesiae collata fuerint, in usum regularium cedant, nec ullus ibi fiat vel ordinetur canonicus, nisi qui canonice se victurum professus fuerit. Abbatem, qui et praepositus dicitur, alium eis praeferri auctoritate apostolica prohibemus, nisi quem suae professionis communis electio fratrum regulariter viventium de suo collegio vel de alieno, si necesse fuerit, cum archiepiscopi consilio secundum Deum decreverit eligendum, et hoc ad aedificationem, non ad destructionem. Vos ergo filii in Christo charissimi dilectionis nostrae studiis semper praestantioribus respondentes, strenue quae Deo promisistis implere satagite. Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16), cujus Patris, haec ut firma permaneant, et Filii, et Spiritus sancti virtute sancimus.

Datum Trojae per manus Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, XIV Kalend. Aprilis, indictione prima, anno Dominicae Incarnationis 1093, pontificatus autem domini Urbani papae secundi anno VI.

LXXX. Urbani II epistola ad Rainaldum archiepiscopum Remensem.--Iterum mandat ut Ecclesiae Atrebatensi episcopum praeficiendum curet. (Anno 1093.)[MANSI, Concil. XX, 670.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri et coepiscopo RAINALDO Remensi salutem et apostolicam benedictionem.

Atrebatenses clerici cum fraternitatis tuae litteris ad nostram praesentiam redierunt pro restitutione Ecclesiae suae suppliciter implorantes. Sustinuerunt autem Cameracensium clericorum adventum usque ad tempus quod utrisque in provinciali concilio fuerat constitutum. Caeterum Cameracensium ante nos nullus advenit. Nos igitur idipsum repetitis litteris fraternitati tuae significamus, idipsum praecipimus. Omnino enim volumus ut Remensis metropolis ad integritatem antiquae dignitatis annuente Domino reducatur. Ideoque omnino praecipimus in Atrebatensi Ecclesia episcopum ordinandum, nisi forte ejusdem urbis possessionem Cameracensis Ecclesia valeat auctoritatis Romanae privilegio vindicare. Hoc enim justitiae ratio exigit, animarum utilitas postulat, Ecclesiae honor implorat. Quod si forte aemulorum vereris invidiam, et obsequentium latratus pro gravitate tuae religionis horrescis, quemcunque in praefata Ecclesia te annuente clerus et populus secundum Deum elegerit, ad nos cum communi decreto et sollicitudinis tuae litteris transmittatur. Nos cum divinae gratiae adjutorio, salvo Ecclesiae tuae jure, eum tanquam B. Petri manibus consecrabimus

LXXXI. Urbani II epistola ad clerum et populum Atrebatensem.--Quae superiore epistola Rainaldo archiepiscopo, eadem illis scribit. (Anno 1093.)[MANSI, Concil. XX, 671.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Atrebatensi salutem et apostolicam benedictionem.

Duo Ecclesiae vestrae clerici confratris nostri reverendissimi Remorum archiepiscopi litteras offerentes ante nostram praesentiam redierunt pro restitutione Ecclesiae vestrae suppliciter implorantes; sustinuerunt autem Cameracensium clericorum adventum usque ad tempus quod utrisque fuerat in provinciali concilio constitutum. Caeterum Cameracensium ante nos nullus advenit. Nos igitur id ipsum repetitis litteris significamus, idipsum praecipimus. Omnino enim volumus ut Remensis metropolis ad integritatem antiquae dignitatis, annuente Domino, reducatur. Ideoque omnino praecipimus in Ecclesia vestra episcopum ordinandum, nisi forte ejusdem urbis vestrae possessionem Cameracensis Ecclesia valeat Romanae auctoritatis privilegio vindicare. Quod si se ab hujus nostrae praeceptionis effectu vester archiepiscopus provida dissimulatione subtraxerit, vos quemcunque in pastorem vobis ipso consentiente secundum Deum elegerit, ad nos cum communi decreto et ejusdem archiepiscopi litteris transmittere procurabitis; nos eum, salvo Remensis Ecclesiae jure, opitulante divina gratia, consecrabimus.

LXXXII. Urbani II epistola ad clerum et populum Ambianensem.--Illos jubet Gerewino episcopo, de Simonia purgato, obedire. (Anno 1093.)[BALUZ., Miscell. edit. Luc., II, 176.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, clero et populo Ambianensi salutem et apostolicam benedictionem.

Accusationem Simoniacae pravitatis venerabili fratri nostro Gerewino vestro episcopo, coram metropolitano et comprovincialibus episcopis intentatam, nos quidem vires nullas habere censuimus, quia ad unius, praesertim infamis aut minus idonei, vocem contemnendum neminem arbitramur. Ideoque cum nullus ad nos adversus eum canonice accusationem attulerit, nos nullam ab eo expurgationem duximus exigendam. Ipse tamen, opinionis suae religionis in posterum providens, ultro se tactis sacrosanctis Evangeliis expurgavit quod pro abbatia Sancti Richarii aut pro Ambianensi episcopatu pecuniam ipse nec dedit nec promisit, nec pro se ipso alius se sciente. Quamobrem a praesentis accusationis laesione liberum arbitrantes, ad vos cum nostrae gratiae plenitudine remandamus. Vobis itaque officii nostri auctoritate praecipimus ut eum tanquam pastorem proprium obedientia debita vereamini et ejus monitis obsequamini, ut errata praeterita corrigentes, ad Dominicorum praeceptorum observantiam convertamini. Clericos quos contra sanctorum canonum disciplinam mulieribus copulari, contempto catholicae Ecclesiae usu, accepimus, apostolica auctoritate praecipimus ut ab hujusmodi aliisque quibus involvuntur flagitiis omnino desistant, et secundum antistitis sui judicium divinae se mancipent servituti. Si vero, quod absit, nostra praeceptione contempta, vestro antistiti ad salutis vestrae jacturam pertinaciter resistere ulterius praesumpseritis, quamcunque in vos sententiam justitia dictante protulerit, nos auctoritatis nostrae pondere confirmamus.

Data XV Kal. Augusti.

LXXXIII. Epistola Urbani papae II ad omnes fideles.--De ecclesia Sanctae Mariae Casinensis monasterii a se consecrata, et privilegio munita. (Anno 1093.)[MANSI, Concil. XX, 643.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, universitati Christi fidelium notum in perpetuum.

Divinae miserationis intuitu, cujus munere, licet immeriti, catholicae Ecclesiae praesidemus, et universae fidelium potestates consistunt, condecet apostolicae sedis piam sollicitudinem et benignam principum magnificentiam ecclesiarum debitam curam gerere, et pro earum pace et quiete cum omni diligentia misericorditer insudare: quatenus id divina operante clementia, quique jura sua aequo moderamine possidentes, praelati simul et subditi, pariter attingere valeant ad promissa fidelibus gaudia sempiterna. Nos itaque in Casino monte filiorum nostrorum Rogerii ducis et Boamundi fratris ejus, et Ursonis abbatis, precum instantia fatigati, cum multitudine confratrum nostrorum episcoporum ad consecrandum Bantinum monasterium in honore Dei Genetricis constructum eadem auxiliante pervenimus; cumque opitulatione Domini consecrationibus ejus nostris devotis manibus rite peractis, eorumdem virorum illustrium et suorum comitum et baronum interventionibus piis, ad summam ejusdem libertatem, securitatem et pacem, a monasterio ipso, et ecclesiis ejus, et rebus ac locis omnibus suis habitis et habendis, omnia episcopalia jura et publicas omnes exactiones apostolica auctoritate generali perpetua constitutione exclusimus. Attamen a sola tantum Acherontina ecclesia Sanctae Anastasiae intra muros civitatis constructa Acherontino archiepiscopo annis singulis unam auri unciam suscipere indulgemus. Haec interea irrefragabiliter statuentes, ut chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes cleriorum suorum, et caetera spiritualia sacramenta, ab episcopis dioecesanis, vel quibuscunque catholicis Bantini monasterii fratres accipiant, qui mandato apostolicae sedis et auctoritate suffulti faveant, et eisdem petentibus fratribus eadem sacramenta gratis et sine aliqua pravitate exhibeant. Insuper autem B. Petri apostolorum principis auctoritate sancimus ut omnes cujuscunque conditionis homines clericos et laicos, qui in morte vel vita ad praescriptum monasterium, et ecclesias ejus, et loca cum rebus suis transire, aut in suis domibus commorantes quaelibet bona temporalia sua eleemosynarum largitione conferre voluerint, nullius contradictio inhibeat, et iisdem quaecunque contulerint, patrocinio apostolicae sedis iidem fratres quiete et generaliter libera perpetuo possidebunt.

Decernimus etiam ut nulli omnino hominum praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, minuere, vel ablatas retinere, seu quibuslibet vexationibus fatigare [ deest forte audeant], omni titulo super ea re quarumlibet oppositionum semper excluso. Indulgemus autem eis haec omnia apostolicae sedis paterna pietate, inducti et confratrum nostrorum discreto consilio, et praedictorum virorum nobilium strenuo interventu, et quia monasterium ipsum post introitum Northmannorum cum intrinseca sui exspoliatione, et locorum suorum miserabili depopulatione cum sacrilegiis usurpationibus episcoporum innumera lugenda detrimenta et indigna sustinuit, quae breviatim in privilegio comitis Amici notantur. Talibus ergo rationibus apertis commota viscera pietatis apostolicae sedis, monasterium idem cum rebus omnibus suis habitis et habendis, tanquam beati Petri possessionem, cujus est et jus et proprietas a juribus universis, atque servitiis cujuslibet dignitatis vel ordinis omnium hominum, anathematis gladio digne subtrahunt et defendunt. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis per annos singulos auri unciam nobis nostrisque successoribus ejusdem monasterii abbates persolvent.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui digni tate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat; atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.

Sequebantur ista subscriptiones atque sigilla. Porro pontificium signum, in quo apostolorum nomina, et a tergo imagines plumbo fusae habentur, cum ejusmodi in extimo circulo inscriptione legitur: BENEDICTUS DEUS ET PATER DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI.

LXXXIV. Urbanus II statuit ut qui diebus certis monasterium S. Mariae adierint, peccatorum absolutione fruantur. (Anno 1093.)[UGHELLI, Italia sacra, VII, 27.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam, ad honorem summae et individuae sanctisssimaeque Trinitatis.

Perpetuis temporibus duraturae ipsae stationes et indulgentiae per Urbanum papam secundum religioso et venerabili monasterio Sanctae Mariae de Pauso, vulgariter nuncupato Deventuum, cujus ecclesiam idem summus pontifex manibus propriis consecravit, die nono Kalendas Septembris, concessae contemplatione cujusdam praerogativae spiritualis sanctitatis, quam expertus fuit in eodem coenobio, imo potius propter perfectam religionis observantiam dum esset in eodem coenobio in minoribus ordinibus constitutus, videlicet quod omnes fideles causa devotionis dictum monasterium visitantes praedicta die Nonas Kalendas Septembris, et per totum diem sequentem, necnon in die Jovis sancti, et per totum Veneris sancti, et per octavam, et festa Resurrectionis sequentia, et in omnibus festivitatibus beatae Virginis Mariae de omnibus peccatis de quibus confessi fuerint, vel saltem contriti, cum proposito confitendi, plenariam consequantur indulgentiam, et gaudeant omnibus indulgentiis plenariis perpetuis, et temporalibus gratiis et remissionibus, quibus gaudent personaliter civitas et ecclesia Sancti Jacobi de Compostella; reliquis vero temporibus et diebus festivis, causa devotionis illuc accedentes, quatuor annos et totidem quadragenas de vera indulgentia consequantur, de sedis apostolicae gratia speciali. Qui vero capellam majorem ipsius monasterii eadem die consecratam per venerabilem fratrem Brunonem episcopum Signanum, in diebus festivis et omnibus diebus Dominicis totius anni visitaverint, septem annos et totidem quadragenas de vera indulgentia consequantur. Visitantes etiam ecclesiam constructam in casali ipsius monasterii, consecratam per venerabilem fratrem Rogerium episcopum . . . . . ipso die IX Kal. Septembris, et omnibus diebus Dominicis et festivis, et etiam in diebus festivis beatae Virginis Mariae, ad cujus honorem constructa est et suo vocabulo nuncupata, praedictam indulgentiam annorum septem et totidem quadragenarum consequantur.

Apparent haec omnia ex bulla plumbea.

Datum Salerni per manus Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, decimo octavo Kalendas Octobris, indictione prima, anno Domini millesimo nonagesimo tertio, pontificatus Urbani papae secundi anno sexto.

LXXXV. Urbani II epistola ad Raynoldum Remensem archiepiscopum.--Illum vituperat quod electum Atrebatensem nondum consecraverit. (Anno 1093.)[MANSI, Concil. XX, 671.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo confratri et coepiscopo RAYNALDO Remensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Quod de Atrebatensi Ecclesia constituimus, cum pro animarum salute multiplici, tum pro vestrae metropolis redintegratione, tum etiam pro justitiae exhibitione perfecimus. Etsi enim in tempore frater fratri. soror sorori vel annis minor, vel infirmitate defectior committatur, non tamen idcirco cum ad emancipationem venerit, tutelae ejus vel curae legalibus sanctionibus subjacebit. Gravamur igitur quod huic nostrae constitutioni, et tuae metropolis restitutioni tandiu tam obstinaciter restitisti, et electum Atrebatensis Ecclesiae consecrare usque hodie distulisti. Tuae igitur reverentiae praesentium litterarum auctoritate praecipimus ut eumdem electum, postquam has litteras videris, infra triginta dierum spatium consecrare procures, omni tortitudine semota, omni dissimulatione postposita. Quod si fortassis occultiori aliquo consilio adimplere nolueris, eum ad nos cum litterarum tuarum astipulatione transmitte. Si vero et hoc contempseris, nos eum ad nos venire praecipimus consecrationis gratiam recepturum.

LXXXVI. Urbani II epistola ad Lambertum Atrebatensem episcopum.--Illi gratulatur ac de superioribus ad Raynaldum litteris significat (Anno 1093.)[MANSI ubi supra, col. 672.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri et consacerdoti LAMBERTO, Ecclesiae Atrebatensis electo, salutem et apostolicam benedictionem.

Laetamur propter te in Domino, frater charissime, quia ipso disponente in Atrebatensi Ecclesia, quae tandiu proprii pastoris solatio caruit, nunc tandem secundum nostrum praeceptum novus pastor electus es. Speramus etenim per divinitus tibi datam scientiam et religionem quorumdam vestratium relatione nobis insinuatam, maximum eidem Ecclesiae et corporalium et spiritualium rerum commodum adfuturum. Scire autem te volumus de consecratione tua archiepiscopo scripsisse. Tu igitur ejus conspectui te praesentare procura. Quod si ille infra triginta dies postquam nostras litteras acceperit, te consecrare noluerit. nos te quantocius potueris ad nos venire praecipimus. Interim commissae tibi Ecclesiae bona interius exteriusque custodi.

Data V Idus Octobris.

LXXXVII. Urbani II papae epistola ad Geraldum abbatem Monasterii Novi Pictaviensis.--Adjudicatam canonicis in concilio Santonensi ecclesiam S. Nicolai secus muros urbis Pictaviensis confirmat Monasterio Novo ejusdem urbis. (Anno 1093.)[Dom BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 706.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, in Christo filio GERALDO abbati Monasterii Novi quod in Pictaviensi suburbio situm est, ipsiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Ad hoc sedi apostolicae, omnipotente Deo et beato Petro cooperante, promoti cognoscimur, ut pro data divinitus facultate injustitiam opprimere, justitiam erigere et religionem augere curemus; unde servorum Dei quieti providere magnopere satagimus, ut, a saecularibus tumultibus liberi, divinae contemplationi ardentius inhaerere praevaleant. Tuis igitur, charissime fili Geralde abbas, piis votis, et reverendissimi confratris nostri, quondam autem Patris mei, Hugonis Cluniacensis abbatis justis petitionibus annuentes, omnem libertatem sive immunitatem vestro Novo-Monasterio, post apostolicae memoriae Gregorii VII praedecessoris nostri privilegium attributum, nos quoque praesentis decreti auctoritate conferimus. Praeterea B. Nicolai ecclesiam, secus muros Pictavis ab Agnete comitissa aedificatam, tibi tuisque successoribus perpetuo possidendam concedimus, sicut a legato nostro Amato Burdegalensi episcopo, et a reverendissimo confratre nostro Petro Pictaviensi episcopo, praesentibus episcopis et abbatibus, cum filii nostri Guillelmi comitis favore in concilio definitum esse cognovimus, sicut et venerabilis filius noster Rainaldus, monasterii B. Cypriani abbas, se publice constitutum veridica coram nobis assertione testatus est. Quia enim statuti canonici secundum accepti a Romana Ecclesia privilegii tenorem vivere contempserunt, et ab ipsius civitatis episcopo sive a legatis nostris admoniti, ad suae regulae propositum conniti pertinaciter renuerunt, non immerito, juxta evangelicum judicium, regnum Dei ab eis ablatum, et fructus ejus facientibus datum est. Vestra itaque interest, filii in Christo charissimi, apostolicae sedis liberalitati [ ed., libertati] et gratiae dignis actionibus respondere, regularis disciplinae ordini sollicite insudare, ut quanto a saecularibus tumultibus liberiores estis, tanto amplius placere Deo totius mentis et animae virtutibus anheletis. Si quis vero regularium, sacerdotum, judicum atque saecularium persona hanc meae constitutionis paginam agnoscens, contra eam, etc.

Datum . . . . per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi card., XVI Kal. Novembris, indictione prima, anno Dominicae Incarnationis 1093 pontificatus autem Urbani papae II anno VI.

LXXXVIII. Urbani II papae epistola ad Raynaldum abbatem S. Cypriani Pictaviensis.--Quidquid juris et canonicae potestatis acquisierat in ecclesiam Sanctae Crucis apud Englam, eidem concedit, et apostolica auctoritate confirmat. (Anno 1093.)[D. BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 696.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio R . . . [RAYNALDO] abbati B. Cypriani, salutem et apostolicam benedictionem.

Ex nostri officii debito commonemur servorum Dei quieti prospicere, ut a saecularibus tumultibus separati, omnipotentis Dei servitiis valeant liberius insudare. Ea propter nos tuis precibus, fili in Christo charissime Raynalde, annuimus. Quidquid enim juris, quidquid canonicae potestatis in ecclesia Sanctae Crucis apud Englam vel ex concessione eorum quorum antea juris fuit, vel episcopali traditione vestro coenobio concessum est, nos quoque concedimus, et praesentiarum litterarum auctoritate firmamus.

Data apud oppidum Alatri, IV Nonas Novembris.

LXXXIX. Urbani II papae epistola ad episcopos et abbates Aquitaniae, Guasconiae et inferioris Burgundiae.--Ut ad comparandam apostolicae sedis libertatem pecuniarum subsidia corrogari faciant, et ad se transmitti per manus Rainaldi abbatis S. Cypriani Pictaviensis. (Anno 1093.)[D. BOUQUET, Recueil, tom. XIV, p. 697.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimis fratribus, episcopis, abbatibus per Aquitaniam, Guasconiam et inferiorem Burgundiam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectissimus ac familiaris noster filius R. [Rainaldus] monasterii B. Cypriani abbas, nobiscum aliquandiu commoratus, et oppressionem quam Ecclesia Romana patitur, et consolationem quam in proximo [ al., in Christo] sperat, diligenter intuitus est. Per ipsum itaque charitatis vestrae sollicitudinem admonemus, et beatorum apostolorum Petri et Pauli vice deposcimus, ut circa vestrum omnium matrem sanctam Romanam Ecclesiam debito vigore conferveat. De omnipotentis siquidem Dei miserationibus per sanctorum apostolorum merita orationesque confidimus, quod in proximo apostolicae sedis libertas restituetur, et per eam caeteris per orbem Ecclesiis diu optata tranquillitas reparabitur. Studeat ergo unusquisque vestrum praesentibus ejus laboribus pro data sibi divinitus facultate succurrere, et quod, aspirante Deo, corde hilari destinaverit, per fidelem ministrum latorem praesentium dirigere non cunctetur, ita tamen ut quod quisque contulerit, ascriptio sui nominis titulo nostrae notitiae repraesentet; quod si forte charitatis vestrae viscera circa sedem apostolicam effundere debita devotione neglexeritis, id saltem quod ex censu annuo Lateranensi palatio vos debere cognoscetis, latori praesentium reddere, et per eum nobis transmittere nullo modo detrectetis. Si qui vero abbatum suam beato Petro justitiam restituere aliqua occasione renuerint, confratres episcopi hoc sibi hac nostra noverint auctoritate injunctum, et per ipsos quod reddendum est reddere compellantur; obedientes vero monitis nostris misericordia divina custodiat.

Data IV Nonas Septembris.

XC. Urbani II papae epistola ad Raynaldum abbatem S. Cypriani Pictaviensis.--Curam ei demandat colligendae pecuniae in subsidium Romanae Ecclesiae. (Anno 1093.)[Dom BOUQUET, Recueil, t. XIV, p. 697.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio RAYNALDO, abbati S. Cypriani, salutem et apostolicam benedictionem.

De religione tua et prudentia confidentes, apostoli Pauli obedientiam dilectioni tuae injungimus, ut, sicut de ministerio quod fiebat in sanctos qui Hierosolymis habitabant, gentiles Paulus quos Deo operante converterat admonebat, ita tu quoque episcopis atque proceribus caeterisque catholicis terrae vestrae fideliter devotus insistas, quatenus pauperum Romanae Ecclesiae memores sint, eorumque inopiam sua abundantia supplere non negligant. Ad quod exsequendum charissimum filium nostrum G. abbatem S. Sabini laboris tui comitem esse constituimus, ut maturatius valeatis pressurarum nostrarum angustiis subvenire. Quod igitur quisque corde suo destinaverit, alacriter beatis apostolis Petro et Paulo offerat; et praenotatis nominibus suis apud vos collationem deponant, quatenus per vos eorum charitas Romanae Ecclesiae innotescat, ut et Romana Ecclesia in suis eos debeat necessitatibus velut pius et honorabiles viros exaudire. Ita igitur studete in minimo, quatenus elucescat quod de vobis debeamus etiam in maximis mox sperare. Praeterea vobis injungimus ut coenobiorum quae nostri juris sunt, specialiter censum exigatis instanter.

XCI. * Urbanus II canonicis regularibus S. Quintini Bellovacensis bullam tribuit. (Anno 1093.)[RUINART in Vita Urbani. MAB. et RUINART, Ouvr. posth., III, 139-140.] XCII. Item monasterio Burguliensi. (Anno 1093.)[RUINART ubi supra, p. 140.] XCIII. Syracusana Ecclesia, a Rogerio comite ejectis Agarenis, confirmatur, indicta poena excommunicationis contra eam quomodolibet perturbantes. (Anno 1093.)[COCQUELINES, Bullar. Collect., II, 77.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri ROGERIO, Syracusanae civitatis episcopo ejusque successoribus canonice promovendis in episcopatu.

Universis fere per orbem Christianorum populis notum esse credimus Siciliae insulam, multis quondam et nobilibus illustratam Ecclesiis, opibusque et populo copiosam, multorumque religione effulsisse virorum, et quarumdam sanctissimarum martyrum et virginum claruisse martyrio. Verum, peccatis exigentibus, tanta species rerum tantaque probitas morum ad nihilum subito redacta est; effera etenim Saracenorum gens, praefatam insulam ingressa, quoscunque ibi Christianae fidei cultores reperit alios gladio peremit, quosdam exsilio deputavit, plures miserabili servitute oppressit, sicque Christiana religio per CCC fere annos a Dei sui cultura cessavit. Dominator autem rerum omnium Deus, cujus sapientia et fortitudo, quando vult, regnum transfert, et mutat tempora, quemadmodum ex occidentis partibus militem Rogerium, scilicet virum et consilio optimum, et bello strenuissimum, ad eamdem insulam transtulit, qui multo labore, frequentibus praeliis, et crebris suorum militum caede et sanguinis effusione regionem praedictam a servitute gentilium opitulante Domino liberavit. Syracusanam itaque Ecclesiam novissime restaurans, venerabilem filium nostrum Rogerium Traginensis Ecclesiae decanum, consilio episcoporum illius provinciae, pontificem Syracusae elegit Ecclesiae, nostrisque obtulit manibus consecrandum. Illius igitur piae devotionis affectum sacerdotali studio prosequentes, ejusque justis petitionibus annuentes, Syracusanam Ecclesiam cui, Deo auctore, Rogeri frater in Christo venerabilis, praesides, tibi tuisque successoribus regendam, disponendam et largiente Domino propagandam praesentis privilegii auctoritate concedimus et confirmamus. Quaecunque igitur a praedicto filio nostro Rogerio comite eidem ecclesiae concessa sunt, infra hos terminos adjacentia: a castro videlicet Limpiados usque ad flumen Salsum, ubi in mare defluit, sicut ostendit supra intra divisiones castri Joannis Anaor; indeque tendens ad Mauraneum ascendit ad flumen de Cathaelfar, et vadit inde ad Pontem Ferreum, tendens Heutbachayn, quod vadit in flumen de Paternione Natenius; et sic hoc flumen currit Visam cadens in mare, inde per maritimam usque Syracusam, Syracusa usque ad castrum Limpiados quod est Caltha, ubi coepit haec divisio; infra quas divisiones Syracusa est cum omnibus pertinentiis suis Lentina, Nota, Pantegra, Cassibula, Bizinias, Essina, Calthaealphar, Lespera, Isbarbia, Modica, Sclicla, Anaor, Ragusa, Butera cum omnibus eorum pertinentiis, et alia castella et casalia quae infra praedictos terminos, aedificata sunt vel aedificabuntur. Et quidquid deinceps eidem ecclesiae juste a quocunque concessum fuerit, firma tibi tuisque successoribus, et illibata manere, praesentis decreti pagina decernimus, et sancimus ut ex iis omnibus ecclesiis decimas, et consuetudines ecclesiasticas perpetuo habeatis, jura pontificalia.

Statuimus ut nulli omnino hominum liceat praedictam Ecclesiam temere perturbare, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia, sicut superius designata sunt, immota perpetuo conserventur et integra. Tu autem, frater in Christo charissime, commissum tibi officium debita sollicitudine attende; cura in conspectu Dei esse quod diceris, luceat lux tua, ut non credentes tuis bonis exemplis et assiduis exhortationibus ad Dominum convertantur, et credentes Deum Patrem, qui in coelis est, glorificent. Si quis vero sacerdotum, regum, principum, ducum, comitum, judicum, aut quorumlibet saecularium, hanc nostrae confirmationis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem aeternae pacis praemium inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Anagniae per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, Kal. Decembris indict. I, anno Dominicae Incarn. 1093, pontificatus autem domini PP. Urbani secundi anno VI.

XCIV. Urbanus II congregationi monasterii Vindocinensis scribit relatum sibi esse episcopum Carnotensem (Ivonem) a Gaufrido, eorum abbate, « in consecratione professionem extorsisse. » Hanc professionem rescindit, ac, « ne abbas monasterii eorum deinceps episcopo professionem faciat » praecipit. (Anno 1093.)[Opp. Godefridi Vindocin., edit. Sirmond., in-12, p. 87.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili congregationi Vindocinensis monasterii salutem et apostilicam benedictionem.

Relatum nobis est quod Carnotensis episcopus a charissimo filio nostro Gaufrido vestro abbate in consecratione quam accepit ab eo professionem extorserit. Quam quia contra Romanae Ecclesiae auctoritatem factam agnovimus, abbati quidem nos misericorditer hujusmodi noxam indulsisse noveritis. Professionem vero ipsam ita annullamus, ut nullas penitus vires obtineat. Insuper etiam, ne abbas monasterii vestri deinceps episcopo professionem faciat, et nostrae auctoritatis privilegio firmatum est, et praesentibus litteris prohibemus. Si quis autem in posterum contra haec venire tentaverit, a sanctae ecclesiae liminibus arceatur, et maneat excommunicatus, donec resipiscat, et Romanae Ecclesiae satisfaciat.

Datum Romae VIII Kal. Decembris.

XCV. Urbani II epistola ad Rainaldum archiepiscopum Remensem.--Monet ne Cameracensibus Ecclesiam Atrebatensem ad se vindicantibus aurem praebeat. (Anno 1093.)[MANSI, Concil. XX, 672.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri et coepiscopo RAINALDO Remensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Decuerat fraternitatis tuae prudentiam ad reparandam dignitatem commissae tibi Ecclesiae diligentius insudare. Miramur ergo quod nunc quoque Cameracensium injustis clamoribus aures inclines, ut eis Atrebatensis subjiciatur Ecclesia, cum constet eos ipsum quoque Ecclesiae suae clericum quem secundum litterarum vestrarum tenorem sibi unanimiter elegerunt, non nisi per manum excommunicati et haeretici velle suscipere. Propter quod solum debitae etiam dignitatis merentur detrimenta perferre. Illud autem nullomodo verearis, ut sub hac occasione suum in Cameracensi Ecclesia jus metropolis Remensis amittat. Quisquis enim illic nisi per Remensem archiepiscopum praesumpserit ordinari, una cum ordinatore suo districtionis apostolicae gladio ferietur. Quamobrem tuam sollicitudinem expedit vigilanter insistere ut utraque Ecclesia cardinali non destituatur episcopo, nisi forte Cameracenses privilegium Romanae auctoritatis ostenderint, quod eis Atrebatensem subdat Ecclesiam. Unde, frater, virtus tua eos praemonere procuret, quatenus in proxima Quadragesima cum Atrebatenses pro electi sui confirmatione ad nos venerint, ipsi quoque cum Ecclesiae suae auctoritatibus nostrae se audientiae repraesentent. Porro electionem quam de communi filio Manasse eos generaliter fecisse significasti, collaudamus et confirmamus, nisi quaelibet talia obvient quae sanctis debeant canonibus coerceri. Quod ut ad effectum veniat, Cameracenses ipsos a sacramento illo temerario parati sumus absolvere, si tamen et ipsi electum suum recipere, et de temeritate illa parati fuerint secundum tuum consilium poenitentiam exhibere. Alioqui datam in eos fraternitati tuae interdictionis sententiam confirmamus.

XCVI. Urbanus papa super Arragonum regem, qui neptem suam cuidam militi se daturum sub fidei promissione firmaverat, canonicum profert capitulum. (Intra an. 1088-94.)[MANSI, Concil. XX, 713.] De neptis tuae conjugio, quam te cuidam daturum necessitatis instante articulo sub fidei pollicitatione firmasti, hoc aequitate dictante decernimus, ut si illa virum, ut dicitur, omnino renuit, et in eadem voluntatis auctoritate persistit, ut viro illo prorsus se deneget nupturam, nequaquam eam invitam et renitentem ejusdem viri cogas conjugio sociari; quorum enim unum corpus est, debet esse et animus, ne forte cum viro alii invita fuerit copulata contra Domini apostolique praeceptum, aut reatum dissidii, aut crimen fornicationis incurrat. Cujus videlicet peccati malum in eum redundare constet, qui eam conjunxit invitam.

XCVII. Urbani II epistola ad abbatem S. Joannis de Pinna.--Praecipit ne decimas quasdam canonicis ecclesiae S. Saturnini Tolosanae auferat. (Intra an. 1088-94.)[BALUZ., Miscell., edit. Luc., II, 180.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, abbati Sancti Joannis de Pinna, salutem et apostolicam benedictionem.

Clamor canonicorum Sancti Saturnini de injuria quam a te patiuntur jam ad nos rediit, non longitudine itineris, non asperitate remansit laboris. Pampilonensis episcopus, vitae venerabilis vir ac religiosus, dedit eis in episcopatu suo quamdam ecclesiam, cui tu aufers maximam partem decimarum contra jus et contra voluntatem praedicti episcopi et contra voluntatem et diffinitionem, ut aiunt, abbatis Favel Poncii. Asserit enim Hugo de Conchis, noster clericus in Romana Ecclesia satis dilectus, quod abbas praenominatus, causa utriusque audita, pacem inter te et Hugonem composuit, et quod partem illam decimarum unde lis erat inter vos canonici Beati Saturnini haberent judicavit ac laudavit. Hanc pacem retinendo decimas eorum rupisti. Litteris abbatis tui monentibus ut emendares non obedisti. Quapropter monemus te et per obedientiam praecipimus ut praedictas decimas canonicis Beati Saturnini deinceps non auferas, et eis judicio Pampilonensis episcopi de illis quas retinuisti satisfacias. Quod si infra triginta dies postquam litteras has videris, non emendaveris, confratrem nostrum Pampilonensem episcopum monemus ut vice nostra ita te et monachos tuos constringat ne vinculum anathematis quod in privilegiis Beati Saturnini firmatum est, vos incurrere permittat, atque ne amplius querimonia ad aures nostras redeat. Regem Sancium charissimum amicum nostrum ex nostra parte saluta, et comitissam sororem ejus.

XCVIII. Urbani papae epistola ad Villelmum archiepiscopum Rothomagensem et canonicos S. Mellonis de Ponte Isarae et habitatores ejusdem castri.--Praecipit « ne prohibeant monachos Beccenses pulsare signa sua ad horas secundum ordinem suum. » (Anno. 1094.)[MANSI, Concil. XX, 701.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, WILLELMO dilecto fratri Rothomagensi archiepiscopo et canonicis Sancti Mellonis de Ponte Isarae et habitatoribus ejusdem castri salutem et apostolicam benedictionem.

Significatum nobis est quia prohibetis monachos Beccenses qui sunt in ecclesia Sancti Petri de Ponte Isarae pulsare signa sua ad horas secundum ordinem suum. Quod, nisi vobis parceremus, quam religiosum et inhumanum sit, et de qua radice procedat, detegeremus. Paterna igitur monitione et praesenti auctoritate praecipimus ne ulterius hanc prohibitionem faciatis aut fieri permittatis, sed illos secundum ordinem monachicum et signa pulsare et per omnia ordinem suum servare absque omni impedimento concedatis.

Data trans Tiberim III Kal. Augusti.

XCIX. Bulla Urbani II papae, qua donationem a Mathilda comitissa factam monasterio S. Blasii confirmat. (Anno 1094.)[GERBERT, Cod. diplom. Silvae Nigrae, t. III, p. 33, ex archiv. S. Blasii.] URBANUS episcopus, servus servorum Dei, universis per Sueviam fidelibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut irrationabilia poscentibus negari debet assensus, sic justa petentium votis benigna debemus assensione concurrere. Idcirco charissimae filiae nostrae Mathildae comitissae devotioni duximus annuendum. In pago namque Spirensi juris sui praedium, quod Titensheim dicitur, pro salute suae animae in B. Blasii monasterium, quod in Suevia situm est, et nonnulla alia obtulit, quae nostra postulat auctoritate firmari. Nos igitur praesentis decreti auctoritate sancimus ut tam praefatum praedium quam caetera omnia, quae comitissa eadem Beato Blasio obtulit, integra semper et illibata permaneant servorum Dei, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Nulli omnino hominum liceat praefato monasterio illa subtrahere vel minuere, vel quasi piis de causis suis usibus applicare. Si quis vero, quod absit, huic nostro decreto in perpetuum mansuro contraire tentaverit, anathemate feriatur, et honoris atque officii sui periculum patiatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Observantibus autem haec pax a Domino et misericordia perenniter conservetur. Amen.

Data Romae VIII Idus Februarii, indictione III, per manum Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis, anno Dominicae Incarnationis 1093, pontificatus vero domni Urbani II papae anno sexto.

C. Urbani II epistola ad Saxones catholicos.--Nuntiat se Halberstadensem electum consecrasse, neglecto Moguntino metropolitano ob schisma. (Anno 1094).[MANSI, Concil. XX, 710]. URBANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus N. Magdeburgensi archiepiscopo et N. Virdunensi episcopo, et caeteris episcopis et abbatibus Saxoniae in catholica fide persistentibus salutem et apostolicam benedictionem.

Qualiter in Halberstadensi ecclesia venerabilis frater noster H. [HERVAUDUS] cui nos Stephani nomen imposuimus, jam dudum electus fuerit, quemadmodum dolis, et blanditiis, minis ac terroribus ab eadem Ecclesia sit exturbatus, prudentiam vestram latere non credimus. Respexit tamen populum suum miserationis supremae dignatio cum eumdem electum ad sanctorum apostolorum limina et ad nostram praesentiam adduxit, et quia in metropolitana Moguntinae Ecclesiae sede pro tanta schismaticorum tempestate ordinari non poterat, eum in ipsa catholicorum omnium matris Romanae Ecclesiae sede consecrari concessit. Cum vero venisset ad nos, quibus licet indignis, apostolorum principis vice ac loco cunctarum per orbem Ecclesiarum cura ac dispositio cernitur imminere, ipsius electionem justam atque canonicam cognoscentes, praesentisque temporis necessitatem considerantes, communicato confratrum nostrorum episcoporum et cardinalium ac nobilium Romanorum consilio, eum annuente Domino consecravimus. Oportuit siquidem nos pro commissi nobis servitute officii tam diutinam ejusdem ecclesiae desolationem attendere et tot animarum saluti largiente Domino providere. Hunc itaque nostri laboris socium eum litterarum praesentium commendatione remittimus, obsecrantes pro Christo, atque praecipientes ut ad evellendas Dominici agri sentes communi consilio et auxilio insudemus. Nulla vos dissimulatio retrahat, nulla segnities impediat, quin ipsum ad recuperandam ecclesiae suae sedem viriliter adjuvetis, et ei resistentes tam clericos quam laicos potentia vestra coercere curetis. Illum nimirum qui se in Halberstadensem Ecclesiam post canonicam hujus electionem praesumptuose et irreverenter ingessit, nos eum pro personae inutilitate, tum Ecclesiae ipsius necessitate ab usurpatione indebita per praesentis decreti paginam sequestramus, et omnes qui ei sacramento astricti sunt quantum ad episcopatus honorem a vinculo ipsius fidelitatis absolvimus. In illis sane partibus, catholici non habentur parochiis episcopi, unde si quid ex abundantiori apostolicae gratiae et nostrae auctoritatis plenitudine disposuerit, ratum habetote, ipsum et divinorum et saecularium negotiorum consiliis socium adhibete. Ita contra eum vos in omnibus agite, ut et nos pro eo vobis gratias debeamus, et catholicae veritatis lumen contra unumquemque resplendeat. Fraternitatem vestram superna dignatio per tempora multa servet incolumem.

Data Romae VIII Idus Februarii.