Epistolae et privilegia (Stephanus X)

This is the stable version, checked on 18 Septembris 2021. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et privilegia
anno incognito

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum

SteX.EpEtPr18 143 Stephanus X Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. Epistola Stephani X ad Gervasium archiepiscopum Remensem.--Pro religione fortiter agenti auxilium pollicetur; Bituricensis archiepiscopi causam in aliud tempus differt; in urbem ad synodum cum suffraganeis suis eum evocat. (Anno 1057.)[MANSI Concil. XIX, 862.]

STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, GERVASIO Remensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

Promotioni nostrae, sicut nobis scripsisti, non ambigimus te gratulari; amicitiam quoque sinceram et volumus et optamus inter nos fore perpetuam. Porro obedientiam fidelitatemque, quam nobis polliceris, te integerrime servaturum si, ut debes et ut te decet, servaveris; facis quod faciendum optime scis, quod principalem et communem matrem, non modo nos revereris in nobis. De concilio autem Remis habendo quid aliud dicendum, nisi quod beatae memoriae dominus Victor Dei judicio hinc est raptus; et quod tu, sicut inter nos convenit, non remandasti, an in hoc esset regis consensus? Sed et de Bituricensi archiepiscopo, quia dilectus filius noster Hildebrandus, cui illius causa maxime nota est, abest, hoc tantum respondemus quod, eo revertente et te cum illo ad nos veniente, tam ex hoc quam ex aliis ecclesiasticis negotiis tuum consilium habebimus. Ne deficias aut frangaris, si adversarios pro fidelitate sanctae Romanae Ecclesiae, imo pro sanctorum canonum defensione pateris, sciens, secundum Apostolum, quod in hoc positus sis (I Thess. III). Auxilium enim nostrum et consilium tibi pro justitia agonizanti tempore nostri pontificatus, ad quem nullo meo merito videor assumptus, non deerit; et secundum quod oras, orabimus Dominum Jesum ne a bono proposito aliquando decidas. Caeterum Romae quinto decimo die post sanctum Pascha synodum celebraturi, tuam fraternitatem cum suffraganeis ejus, volumus et auctoritate apostolica jubemus interesse absque inevitabili necessitate.

II. Stephani X bulla per quam confirmat cleri saecularis immunitatem a saecularium potestatum judiciis et oneribus. (Anno 1058.)[MURATORI, Antiq. Ital. V, 973.] STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis in Christo filiis omnibus sacerdotibus, levitis, universisque sacris ordinibus, Lucae commorantibus, seu de omnibus plebibus, clericis, acolythis, subdiaconibus, diaconibus, presbyteris suburbanis Lucensis episcopatus, et omnibus successoribus corum in perpetuum.

Si erga fidelium laicorum ordinem, legalem consuetudinem et decreta pietatis servare nobis convenit, multo amplius circa clericorum gradus qui Ecclesiae Dei fideliter ministrant et serviunt visa aequitatis observare, et observanda confirmare debemus. Quapropter ob interventum dilectissimi coepiscopi nostri Anselmi Lucensis episcopi, simulque Benedicti Belletrinensis episcopi, et Bonifacii Albanensis episcopi, et domni Humberti Sanctae Rufinae sedis episcopi, nec non Petri Lavicanensis episcopi, simulque Joannis Portuensis episcopi, nec non et domni Hildebrandi sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, aliorumque nostrorum fidelium, per hujus nostrae praeceptionis paginam constituimus et confirmamus, sicut sacrorum canonum demonstrat auctoritas, et humanae praecipiunt leges, sicut etiam illis ab Ottone imperatore Augusto, et reliquis imperatoribus per praecepti paginam concessum et confirmatum esse videtur, ut deinceps a nulla magna parvaque persona hominum ad saecularia judicia pro qualicunque controversia pertrahantur, vel ante saeculares judices examinentur vel distringantur, nisi tantum ab eorum praesule. Et ut nullus in domibus eorum aliquam invasionem facere audeat, vel molestiam praesumat inferre, vel tributum, sive redditum, seu etiam superimpositum eisdem sacerdotibus et cunctis sacris ordinibus, a quacunque persona minime imponatur, vel requiratur. Et ne aliquis audeat se intromittere sine legali judicio de aliquibus supellectilibus eorum, sive servis utriusque sexus, vel familiis, seu etiam de universis eorum colonis, nec non mobilibus et immobilibus, arvis, cultilibus, vineis, olivetis, silvis, pratis pascualibus, seu universis haereditatibus corum, sive acquisitis, nec non eorum bonis, vel quidquid illis juste et legaliter pertinere perspicitur. Insuper concedimus per hoc nostrum apostolicum privilegium omnibus sacerdotibus, levitis, cunctisque sacris ordinibus jam dicti episcopatus, ut eorum advocatus non aliter, nisi solus, juret sine ulla contradictione, sicut in sancta Romana Ecclesia agitur. Et liceat eis secundum ecclesiasticos gradus quiete et pacifice vivere, et Deo servire, et sub hujus nostri privilegii defensione consistere. Ita sane juvemus ut nullus dux, sive marchio, comes, vicecomes, gastaldus, curialis, exactor, decanus, vocemissarius, vel etiam ulla persona hominum audeat interdicere vel constringere hoc, quod a nobis constitutum et confirmatum est. Si quis autem (quod non credimus) temerario ausu huic nostro apostolico privilegio contrarius exstiterit, sciat se, nisi resipuerit, et damnum quod fecerit emendaverit, auctoritate Dei omnipotentis, et beati Petri apostolorum principis ac nostra, anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore sociatum. Insuper compositurus existat auri optimi libras decem, medietatem sacro nostro palatio, medietatem illis quibus injuria illata fuerit. Qui vero pro intuitu custos et observator hujus nostri apostolici praecepti exstiterit, benedictionis apostolicae gratiam, vitamque aeternam a Domino Deo nostro consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manus Gregorii notarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense octobrio, et indictione undecima.

Datum Romae per manus Humberti sanctae Ecclesiae Silvae Candidae episcopi, et bibliothecarii sanctae Romanae et apostolicae Sedis, anno pontificatus domni Stephani noni papae primo, XV Kalendas Novembris, indictione undecima.

III. A Stephano X concessionum, aliorumque indultorum sacri coenobii Sancti Petri Perusini confirmatio. (Anno 1057.)[COQUELINES, Bullarum Rom. pont. ampliss. Collect. I, 396.] STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili monasterio beati Petri apostoli, sito extra, imo et juxta civitatem Perusinam, in loco qui dicitur Caprarius, et per illud BONIZONI abbati ejusque successoribus ibidem juste et regulariter promovendis, in perpetuum.

Cum universalis sancta mater Ecclesia per gloriosos terrae principes, Petrum scilicet piscatorem hominum, ac Paulum doctorem gentium, prae caeteris cooperatoribus maxime sit coadunata, instructa, simul et ditata, convenit eis confirmari et detineri omnia quae suae ditionis ac potestatis reperiuntur specialia. Quare ad hujus supradicti monasterii honorem semper augendum, nunquam minuendum, concedimus hoc apostolicae defensionis privilegium ut teneat quod habet, scilicet cellas suas, et ecclesias, curtes suas, ac plebes, fundos etiam, ac casales, plebem, scilicet Sancti Constantii, et sancti Rufini, ac Sancti Martini, ecclesiam Sancti Martini in Agellione cum suis pertinentiis, curtem de casale, et curtem Sancti Justini, curtem de Petroniano, ecclesiam Sancti Andreae de Aliano cum sua pertinentia; ecclesiam Sanctae Mariae in Pitiniano; et ecclesiam Sancti Clementis, atque medietatem Sancti Donati in civitella, nec non et terram Ugonis nepotis Bernonis de Montenigro. Insuper confirmamus eidem monasterio in perpetuum massas tres, in comitatu Perusino positas, unam, quae vocatur Pusulo, aliam Filontio, et alteram, quae nuncupatur Casalini, cum ecclesiis, casis, vineis, campis, hortis, montibus cultis et incultis omnibus cum suis pertinentiis. Licentiam quoque damus tibi de omnibus tuis clericis, tam in monasterio degentibus quamque etiam foris in possessionibus tuis manentibus, a quocunque volueris idoneo et canonice locato episcopo eos ordinandi, et chrisma in tuis plebibus accipere, si tamen ab episcopo, in cujus dioecesi praefatum tuum monasterium situm est, nec ordinationes nec chrisma potueris canonice et gratis obtinere aut impetrare; et de ecclesiis ordinandis eodem modo. Et nullus episcopus ad idem monasterium pertinentem excommunicare aut damnare audeat, si in causa sua, nostrum, ac sanctae apostolicae sedis patrocinium et examen flagitat. Romani autem pontificis donum abbatiae, et abbas ipse, et consecratio abbatis sit in perpetuum. Et omni remota excusatione, nisi canonica, ad synodum quandocunque summo pontifice vocatus fuerit, veniat.

Porro oblationes eidem monasterio collatae, tam pro vivis quam pro defunctis a nullo episcoporum pervadantur, sed ex integro proficiant monasterii utilitatibus ac fratrum necessitatibus. Decimae autem ejusdem monasterii in susceptione hospitum et peregrinorum ad portam ipsius monasterii conferantur. Servitium quoque, et quod vulgariter dicitur Foderum nec imperatori, nec regi, nec marchioni, nec alicui homini liceat ex eodem monasterio, aut ex pertinentia ejus requirere, nisi soli nostrae apostolicae sedi. Insuper nemo ibidem sepeliri prohibeat mortuum. Episcopus missas publicas et stationes ibidem si facere voluerit, statutis temporibus id agat, scilicet secunda feria Paschae, et beatorum apostolorum Petri et Pauli natalitiis solemnibus; sed nullas inde oblationes tollat ipse, aut aliquis clericorum ejus, invito abbate ac fratribus. Statuimus autem, si quando abbas ejusdem monasterii decesserit, ut nullus ab aliis personis ibi abbas eligatur, si potuerint ad hoc opus de congregatione idoneum fratrem eligere, sic videlicet communi ac regulari consilio, absque pretio a Romano pontifice consecrandum. Jubemus etiam ut omnes nocivae ecclesiae vestri monasterii chartae omnino vacuae et inanes consistant. Praeterea apostolica nostra auctoritate constituimus et confirmamus ut nullus imperator, rex, episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, castaldio, aut alia quaelibet magna parvaque persona et praedictum abbatem suosque successores canonice intrantes, de jam dicto monasterio, vel de omnibus suis rebus et proprietatibus, mobilibus et immobilibus molestare, devestire, aut inquietare audeat; et qui praesumpserit, sciat se auctoritate Domini nostri Jesu Christi et beatorum apostolorum Petri et Pauli, ac nostra maledictione anathematizari; insuper compositurus existat duodecim libras auri, medietatem nostro sacro palatio, medietatem ipsi monasterio. Qui vero hanc ecclesiam honoraverit, et nihil inde auferens, de suis pro redemptione animae aliqua ei contulerit, benedictionis gratiam a Domino Deo consequatur et per clavigerum principem coeli janua regni coelestis introduci mereatur.

Scriptum per manus Gregorii notarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Novembris, indictione undecima.

Datum Romae quarto Non. Novembris per manus Humberti sanctae ecclesiae Silvae Candidae episcopi et bibliothecarii sanctae Romanae et apostolicae sedis, anno I pontificatus domni Stephani noni papae, indictione undecima.

IV. Stephanus X canonicorum Aretinorum bona, petente Arnaldo episcopo, confirmat. (Anno 105.)[UGHELLI, Italia Sacra, I, 416.]

STEPHANUS, servus servorum Dei.

Convenit apostolico mandamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri affectione impertiri suffragium. Quapropter notum sit omnibus S. Dei Ecclesiae fidelibus, et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quod nos, interventu Arnaldi episcopi Arctini, sequentes vestigia beatissimae memoriae D. Victoris praedecessoris nostri, confirmamus et nostra apostolica auctoritate corroboramus omnia quaecunque canonicis S. Aretinae Ecclesiae juste data et legaliter collata sunt sive a regibus, sive a praesulibus S. Aretinae ecclesiae, sive etiam ab aliquibus S. Dei Ecclesiae fidelibus pro redemptione animarum suarum concessa sunt.

Si quis vero deinceps in eamdem canonicam B. Donati Aretini episcopi et martyris de rebus propriis aliquid conferre voluerit, tam in comitatu Castello quam in aliquibus aliis locis, nostra fultus auctoritate, licentiam dandi et pro remedio animae suae largiendi B. Donato, ad usum et sumptum fratrum canonicorum in eadem B. Donati canonica famulantium, sine alicujus magnae parvaeque personae interdictu [habeat], ipsaque donatio sive largitio ab omni fiscali illaesione perpetuo maneat absoluta. Quicunque vero hujus nostrae confirmationis seu largitionis violator exstiterit, nostra apostolica auctoritate excommunicatus, perpetui anathematis jaculo feriatur.

Scriptum per manus Gregorii notarii et camerarii S. apostolicae sedis, in mense Novembris, die XIX ind. II.

Datum Romae, X Kal. Decembris, per manus Humberti dicti episcopi [S. Ecclesiae] Silvae Candidae, et bibliothecarii S. R. et apostolicae sedis, anno Deo propitio 1057, pontificatus D. Stephani IX primo, indict. II.

V. Stephanus X episcopatus Marsorum, a Victore II in pristinum statum restituti, fines possessionesque, petente Pandulpho episcopi, confirmat. (Anno 1057)[UGHELLI, Italia Sacra, I, 889.] STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri et coepiscopo PANDULPHO, caeterisque successoribus episcopis in S. Marsicana Ecclesia canonice promovendis in perpetuum.

In specula S. et universalis Ecclesiae adhuc peregrinantis quanto caeteris eminentiores apparemus, tanto vehementius concurrere vicissitudinibus inde debemus; sicut enim luna menstruo cursu deficit et perficit, sic in Ecclesia militanti, temporalibus subjecta, continuas altercationes, valde defectus et profectus incurrit; cujus defectui vel diminutioni sicut necesse est ut compatiamur, sic proculdubio expedit ut profectui vel plenitudini congratulemur. Quapropter unam Marsicanam Ecclesiam intestino et diuturno malo, et plusquam civili discordia saecularium hominum miserabiliter discissam, et in duos episcopatus, contra sanctorum Patrum canones, a Theophilacto dicto papa divisam, et postea permissu magis quam consensu, necessitate quam utilitate, a sanctissimo praedecessore nostro Leone, sicut inventa fuit, omissam, eamdemque sub beata memoria decessore nostro Victore, judicio generalis concilii, per divinam gratiam in gremio basilicae Constantinianae aggregatam, XIV Kal. Maii, ind. X, divisionem illam unius dioecesis in duas partes evacuatam et abdicatam atque in antiquam sui status unionem reformatam, et in perpetuum ipsam, sicut justum fuit, dioecesim unam uni episcopo decretam, inde, interventu totius S. synodi, episcopo Actone, qui tunc partem Marsicanae dioecesis injuste occupabat, in Theatinam civitatem sublato, per hujus nostri privilegii decretalem paginam, deinceps tibi, beatissime, et confrater et coepiscope Pandulphe, et successoribus tuis in perpetuum concedimus et, secundum quod tibi synodaliter, sicut superius dictum fuit, judicatum est, firmum Marsicanum episcopatum cum omni sua integritate et pertinentia inter ea quae nominatim sunt ecclesiae Sanctae Sabinae antiquae civitatis Marsorum, ad episcopalem sedem largimur atque decernimus; necnon et reliquas ecclesias totius Marsicanae dioecesis cum pertinentiis, decimis et oblationibus earum, tam pro vivis quam etiam pro defunctis, secundum quod S. canones decreverunt; pariterque ecclesiam dominae nostrae Sanctae Dei Genitricis virginis Mariae in Carseolo cum decimis et oblationibus, imo cum omnibus sibi adjacentibus ecclesiis et rebus juste tibi pertinentibus, tam in castro Tupho et Scallellis quam . . . . et alto Sanctae Mariae, et Civitellae, et Pamperano usque ad Capistrellum et in tota valle Nerfacendae. Insuper auctoritate apostolica sancimus ut, quandocunque expedierit, ordinationes clericorum et consecrationem altarium ibidem facias, et in monasteriis, quod tui juris est, ut S. canones censent, et reliqua omnia quae ad episcopum pertinent sine cujusquam contradictione expleas, scilicet intra justos terminos totius parochiae Marsicanae, tam illius partis quam antea obtinebas, sive et alterius quam tibi injuste episcopi invaserant. Hinc apostolicae sedis auctoritate subnixus, potestatis et confirmationis privilegium indissolubiliter statuentes, interdicimus, sub divini etiam contestatione judicii, anathematis interpositione, ut nullus unquam successorem nostrorum pontificum, vel quilibet publicarum actionum administrator, seu alia quaelibet vel quantumlibet magna parvaque persona, audeat vel praesumat contra hujus nostrae confirmationis privilegium agere, aut quidpiam inde alienare, auferre aut minuere, sed potius firmum ac stabile in perpetuum sit, sicut a nobis concessum et confirmatum est. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu hoc nostrae apostolicae sedis statutum in quopiam alienare vel infringere praesumpserit, et contradictor illius exstiterit, auctoritate S. individuae Trinitatis et apostolorum principis vinculo anathematis mancipatus, a regno Dei segregatus, et diabolo et angelis ejus, nisi forte resipiscat, indissolubiliter aggregetur. Qui vero pro respectu observator et defensor hujus concessionis et confirmationis exstiterit, potestate S. Dei genitricis et semper Virginis Mariae, et B. Petri apostolorum principis, et precibus B. Sabinae martyris et omnium sanctorum, et coelestium multitudine angelorum, aque gloriam a justo Judice D. nostro Jesu Christo vitamque aeternam percipere mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manum notarii et scriniarii S. R. apostolicae sedis in mense Decemb., ind. II.

Datum in Castro Casino, V Idus Decembris, per manus Humberti S. Ecclesiae Silvae Candidae episcopi, et bibliothecarii S. R. et apostolicae sedis, anno primo D. papae Stephani IX, ind. II.

VI. Constitutio Stephani papae X pro monasterio S. Prosperi Regini. (Anno 1057.)[Margarini, BULLAR. CASIN. II, 90.]

STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo et reverendissimo filio LANDULFO abbati venerabilis coenobii Sancti Prosperi confessoris Christi subtus civitatem Regium constituti, et per eum cunctis successoribus ipsius inibi regulariter promovendis in perpetuum.

Quemadmodum regi, et defendi ac gubernari ab illo, a quo sumus, optamus, ita universum Christianum orbem, juxta quod nobis commissum esse constat, a singulis provisoribus Ecclesiarum Dei sperare non dubitamus, prout cuique dictorum expedit: ideo huic operi tanto vigilantius insistere debemus, quantum, permittente Deo, malefactorum saevitiam hoc tempore adversus ovium Domini pastores, nullo resistente, efferatam attendimus. 1. Quapropter justa et salubri suggestione tua, charissime fili, Landulphe abbas, ad utilitatem tuam, successorumque tuorum commoti et commoniti, per hujus nostrae apostolicae constitutionis paginam confirmamus, et corroboramus venerabili coenobio Saneti Prosperi episcopi, ut electio, vel ordinatio abbatis ipsius monasterii fiat omnino secundum regulam sancti Benedicti.

2. Et quia a beatissimae memoriae Henrico et Conrado filio imperatore, ac nonnullis aliis regibus praecepta; et ab Alberico praedictae sanctae Regiensis Ecclesiae episcopo decretum, non solum de ipsa abbatum electione, verum de omnibus rebus ipsi monasterio juste acquisitis, vel in futurum acquirendis constant, secundum tenorem illorum, et quod majus est, secundum veritatis et justitiae rationem, per hujus nostrae auctoritatis privilegium nominatim concedimus atque decernimus ipsi venerabili coenobio Sancti Prosperi, quod in tutela sancti Petri et nostra suscipimus, fundum praedictae ecclesiae ejusdem Sancti Prosperi in urbe Regii situm, cum coemeterio ipsius, et novem jugera terrae cum capella Sancti Nazarii, quam a praeposito ecclesiae Sancti Prosperi intra castrum praedictae civitatis sitam per commutationem juste factam, abbas qui tunc temporis erat accepit; necnon et omnem illam terram de Corticella, quae ab episcopis ipsius loci in dicto loco monasterio data est; insuper duodecim mansos, qui sunt in Fossolo: quatuor in Palude; quatuor in Campaniola; tres in Quingente; unum qui est in Gurgo; unum in Fossedunde; quinque in Baniolo; et capellam Sanctae Mustiolae cum suis pertinentiis; unum in Crustulo veteri; unum in vico Desbergato, unum in Magno Casali: cum capella Sancti Sylvestri, cum dominicatu de eadem villa Magno Casali; tres mansos in Regio, et dominicatum Regii; Braidam Regis, et omnem terram praedicti monasterii circa eamdem civitatem sitam; tres mansos in Rodano; quatuor in Lovari; unum in Banio, unum in casale de Rodano; tres in Marmirolo; unum in Aliano; unum in Bibiano; unum in Piano; unum in Mulazano; unum in Planzo; unum in castro Oleriani, et curtem de Nasseto cum Lamma Fraularia, et campo et rivam de Nasseto, quae a Carolo piissimo rege jam per scriptum, juxta fines ibi designatos, Regiensi ecclesiae data esse dignoscitur; et terram quam dedit Rolandus filius Eriberti; in Mutilena quatuor mansos, cum capella, et quamdam partem castelli; in Albinea quatuor mansos, et capellam Sanctae Mariae in Pisignano, cum Oliveto sibi adjacente; in Vergnano duos mansos, et octo mansos quos dedit Ardicio filius Attonis filii Gandulphi, et capellam Sancti Damiani in medulae, quam dedit Ubertus; vineam cum septem montibus; capellam Sancti Petri in Convanello, cum omnibus suis pertinentiis; in Spetiano unum mansum; in Sancto Floriano unum; unum in monte Baranzonis; et quamdam partem in capella Sancti Martini in Revere, et quatuor partes in praedicta Revere; duas in ecclesia Sanctae Mariae, unam in Sancto Florentino, unam in Sancto Laurentio; duos mansos in Bibianello, et quidquid intra Italicum regnum juste possidet, vel si non possidet, juste possidere debet. Itaque tam ea, quae praediximus, quam quae devotione, quorumcunque fidelium juste acquisita deinceps fuerunt, in perpetuum, sine alicujus inquietudine, ut praefatum monasterium sub tutela beati Petri perpetualiter suscipimus, possidere apostolica auctoritate sancimus. 3. Illud etiam ob reverentiam sancti confessoris, praecipueque Domini, praesenti auctoritate tibi, dilectissime fili, Giselberte abba, tuisque successoribus, et quibus tu, vel quem supradicti monasterii fratres jusserint, in sacerdotali officio positis, apostolico privilegio concedimus, ex charitate, quae Deus est, virtute sancti Spiritus, auctoritate beati Petri coelorum clavigeri confirmamus, ut populis per saecula undique sanctissimi confessoris suffragia expetendo concurrentibus, sive ipsius terrae, incolis ad eamdem ecclesiam convenientibus, ad honorem Dei, et beatissimi Prosperi confessoris devote super ipsius sacras reliquias, solemnes et publicas missas celebrare, et pane verbi Dei eos congrue reficere, et saepius praenominati domini et magni patroni, videlicet beatissimi Prosperi meritis, et nostra praesenti auctoritate roborati, eorum devotas confessiones suscipientes, vestrarum ipsarum, aliarumque orationum, sermonum quoque, vigiliarum, jejuniorum etiam, et eleemosynarum illis subministrantes praesidium, delictorum eorum explandorum conferatis solatium. 4. Praecipimus quoque ne quis ejusdem civitatis episcopus, sed nec quidem aliquis primas, vel metropolitanus, aut quaelibet parva magnaque ecclesiastica saecularisve persona, quidquam eorum quae supra taxavimus pervertere audeat, sed nec aliquam potestatem exercere contra eumdem vestrum coenobium, neque quavis occasione inibi missas celebrare, aut ordinationem aliquam, quamvis parvissimam, sine voluntate abbatis et fratrum agere, aut excommunicationem contra eos ferre, vel aliquod officium, aut sepulturam mortuorum condere audeat qui non vult aeternaliter damnari et perpetuo anathemate feriri. 5. Quod si aliquo unquam tempore apparuerit aliquis qui contra haec velit, auctoritate beati Petri, ut praediximus, irritum habeatur quod praesumpserit appetere, neque a te vel a tuis successoribus obediatur. 6. Porro super electione seu ordinatione abbatis, quod maxime saluti coenobitarum competit, hoc in fine repetimus, ut tanto tenacius haereat praesentium et futurorum mentibus, quanto pro sui speciali vel singulari utilitate inculcatur crebrius. Si quis ergo, quocunque ingenio, per aliquam venalitatem vel humanam gratiam successorem ei subrogari praesumpserit, aut aliter quam a beatissimo Patre nostro Benedicto constitutum est in electione vel ordinatione abbatis egerit, electio illa, vel ordinatio, auctoritate sanctae Romanae et apostolicae sedis omnimode habeatur irrita, et auctores ejus vel mediatores, nisi resipuerint, perpetuo damnati sint anathemate Maranatha. 7. Hinc hujus privilegii transgressor quicunque temere tentare praesumpserit, districto anathemate se condemnatum noverit nisi forte resipiscens digne satisfecerit. 8. Qui vero devotus conservator exstiterit, divinis repleatur benedictionibus, et principis apostolorum auctoritate ab omnibus delictorum suorum absolvatur nexibus. Amen. Scriptum per manus Gregorii notarii sanctae Romanae et apostolicae sedis, in mense Decembris, indictione XI.

Datum in castro Casino per manus Humberti sanctae ecclesiae Silvae Candidae episcopi, et bibliothecarii sanctae Romanae Ecclesiae.

VII. Epistola Stephani X papae ad fratres Cluniacensis monasterii. (Anno 1058.)[ Bullar. Cluniac., 15.]

STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis filiis Cluniacensis nonasterii salutem et apostolicam benedictionem.

Quamvis pro nostrae sedis dignitate omnibus simus debitores, tamen specialem circa vos affectum charitatis habemus, qui, sub umbraculo sanctae et apostolicae sedis positi, unde defensionem protectionis habuistis solamen orationum impendistis. Quod semper facere debetis, quatenus sub ea crescatis et fructum reddatis. Nostrum autem dilectissimum filium charitative nobiscum usque ad synodum retinuimus. Vobis autem, sicut imprimis benediximus, benedicimus, et viventes ac defunctos ex parte Dei et beati Petri principis apostolorum absolvimus.

VIII. Privilegium Stephani X papae per quod confirmat omnia monasteria, bona, jura et privilegia monasterio Cluniacensi antea concessa. (Anno 1058.)[ Bullar. Cluniac., 15.]

STEPHANUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo filio HUGONI abbati venerabilis monasterii quod a valle Cluniaca agnominatur Cluniacum, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum, in comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis abbatibus inibi regulariter promovendis in perpetuum.

Ad hoc, Deo auctore, in specula sanctae et universalis Ecclesiae eminentiores conspeculatoribus nostris consistimus, ut saluti et quieti universorum sollicitius invigilemus. Quod utique ex speciali apostolicae sedis privilegio adepti, si omnibus infatigabiliter prospicere debemus, multo magis illis quos sub apostolica disciplina arctiorem vitam mandatorum Dei, ad instar primitivae Ecclesiae, percurrere novimus, quibus non solum omnia communia, sed etiam unum cor est et anima una. In quorum sorte non inferius censetur Cluniacense coenobium, quod ab ipso suae fundationis primordio hactenus vibrat longe lateque sanctae conversationis jubar clarissimum, adeo ut faciendo et docendo exstiterit et existat Gallicanis, Germanicis, Italicis, et plane cunctis Latinae linguae monasteriis forma sanctitatis atque speculum. Tam laudabili ergo monasticae philosophiae gymnasio, tamque ordinatae aciei castrorum coelestium, ut dignum est, totis praecordiis devoti, secundum postulationis tuae tenorem, charissime fili, et abba Hugo, auctoritate sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quorum patrocinio praefatum Cluniacense coenobium innititur, per hujus nostrae decretalis paginae inviolabile robur, statuentes confirmamus tibi Cluniacense coenobium, et per te cunctis tuis, sicut dictum est, successoribus in perpetuum, cuncta loca et monasteria ipsi Cluniacensi monasterio jure pertinentia, quae etiam a quibuscunque fidelibus Christi, regibus, episcopis, ducibus, seu principibus eidem loco sunt concessa; vel ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita, Bernone videlicet, Odone, Eymardo, et beatae recordationis Maiolo et sancto Odilone, tam in rebus mobilibus quam etiam in immobilibus seseque moventibus, ut absque ullius contradictione secure et pacifice quietus debeas ea possidere. Ex quibus hic nominatim ista descripsimus:

Imprimis ipsum Cluniacense coenobium a potentissimo quondam duce Willelmo in pago Matisconensi fundatum, cum omnibus rebus in circuitu ipsius et in aliis regionibus positis ad ipsum jure pertinentibus; in comitatu, videlicet Matisconensi, cellam in honore sancti Martini; ecclesiam quoque juxta positam in honore sancti Joannis; villas etiam Cavinias cum ecclesia Solestriacum villam cum ecclesia; Escutiolas cum ecclesia; Galliniacum cum ecclesia; Rufiacum cum ecclesia; Massilias cum ecclesia, Clairmannum, Barjeseranum villam; Curtilias villam, Petronniacum, Arpajacum, Darboniacum, Besurniacum; Ecclesiam Sanctae Columbae; Vitreriam Burguliensem villam, ecclesiam Sancti Laurentii; castrum Lurdonum, Blanuscum; villam, nomine Cottam; monasterium etiam quod vocatur Carus-Locus cum omnibus ad se pertinentibus; cellam Regniacum cum omnibus sibi pertinentibus; ecclesiam Sancti Victoris cum omnibus suis pertinentiis; ecclesias etiam et terras quae juxta illam sunt, pro quibus data est quondam ecclesia Sancti Gengulphi; Equirandam quoque curtem cum ecclesia Sancti Andreae apostoli, et cum aliis ecclesiis et omnibus suis appendiciis; omnes quoque ecclesias et terras, seu quicquid praefatus locus habet in jamdicto comitatu; in comitatu vero Cabilonensi; cellam de Bellomonte in honore sanctae Dei genitricis Mariae dicatam, cum omnibus sibi pertinentibus; ecclesiam quoque de Campiloco cum omnibus suis appendiciis; curtem etiam vocabulo Juliacum cum ecclesiis et terris eidem loco quondam ab episcopo Manasse collatis, et omnes ecclesias et terras ac quaecunque supradictus locus comprobatur habere in jam dicto comitatu; ecclesiam Sancti Gengulfi cum suis pertinentiis; cellam sanctorum martyrum Cosmae et Damiani, et monasterium Sancti Marcelli cum omnibus suis pertinentiis: in episcopatu vero Augustodunensi monasterium in Aurea Valle, quod Parendus dicitur in honore sancti Joannis Baptistae consecratum; cellam etiam Oiadellis cum omnibus suis appendiciis, villas etiam, ecclesias et terras quas Theotardus clericus contulit jam dicto Cluniacensi coenobio.

Confirmamus etiam et corroboramus nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit domnus Galterius Augustodunensis Ecclesiae episcopus de monasterio, quod dicitur Magabrense, ad suam ecclesiam pertinente, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, omnesque ecclesias et terras et quaecunque supradictus locus Cluniacus videtur habere in jam dicto episcopatu: in territorio vero Divionensi curtem Giuracum, cum omnibus suis pertinentiis: in comitatu quoque Antissiodorensi cellam, in honore sanctae Dei Genitricis consecratam, in Dunziaco castro: in comitatu quoque Arvernensi, Silviniacum monasterium, ubi sanctus Majolus et sanctus Odilo requiescunt, cum omnibus ad eumdem locum pertinentibus, et cellam quae vocatur Firmitas, cum omnibus ad se pertinentibus; cellam quae vocatur Scuriolas; ecclesiam etiam in honore sancti Sulpitii dicatam in villa quae dicitur Langiacus, et cellulam quae vocatur ad Boscum in honore sancti Petri consecratam; curtem etiam quam vocant in Frigido Monte; monasterium quoque quod dicitur Rivis, consecratum in honore sanctae Dei Genitricis cum curte Lussiaco, cum omnibus suis appendiciis; ecclesiam quae vocatur Marengum, cum aliis terris eidem monasterio ab Eustorgio nobilissimo viro traditis; cellulam etiam juxta positam, in honore sanctae Dei Genitricis sacratam, quae vocatur ad montes; monasterium autem Celsinianense cum cellis, ecclesiis, villis, terris Carniacum videlicet, Burnunculum, Abolniacum, Ginniacum, Cardonetum, et cum omnibus ecclesiis et terris ad ipsum monasterium pertinentibus; cellam quoque ubi requiescit sanctus Florus, quam tradidit supradicto loco Eustorgius clericus, cum omnibus ad eam pertinentibus; mansiones quoque in Brivatensi vico et monasterium etiam quod dicitur Volta, in honore Sanctae Crucis consecratum, sicut sanctus Odilo praedecessor tuus in praedio parentum suorum construxit, cum omnibus suis pertinentiis; cellam etiam Relliacum cum curte et omnibus ad eam pertinentibus; cellam etiam in honore sanctae Martinae consecratam, quae vocatur Ad Pontem; omnes quoque ecclesias et terras, et quaecunque videtur Cluniacus possidere in jam dicto comitatu: in episcopatu etiam Nivernensi cellam, quae vocatur sancti Reveriani, cum omnibus suis pertinentiis; ecclesiam etiam quae dicitur Luperciacus, quam Frotmundus dedit cum omnibus suis pertinentiis: in comitatu Pictaviensi cellam Sancti Joannis in villa quae dicitur Mongon: in episcopatu Sanctonico abbatiam Sancti Joannis quae vocatur de Engiriaco. Abbatiam etiam Malleacensem concedimus tibi et apostolica auctoritate firmamus. In abbatia autem Sancti Cypriani, quae est Pictavis, concedimus tibi quod antecessores tui ibi habuerunt.

In episcopatu Caturcensi abbatiam Sancti Petri de Moyssiaco, ut quietus debeas possidere, nostra apostolica auctoritate confirmamus atque laudamus: in episcopatu Vivariensi cellam Mizoscum, cum omnibus quae ibi aspiciunt; cellam de Rumpono monte; cellam ad fontes, et cellam Riom, cum omnibus quae habere videtur supradictus locus Cluniacus in jam dicto comitatu vel episcopatu: in episcopatu Uticensi monasterium in honore sancti Petri et sancti Saturnini dedicatum super ripam Rodani situm, cum castro coloncellis et curte Tulleta, cum omnibus ad se pertinentibus ex utraque parte fluminis: in Trecassino episcopatu cellam in honore sancti Amandi consecratam: in episcopatu Arausico cellam in Podio Odoieno; monasterium in honore sancti Pantaleonis constructum, cum omnibus ad ipsum pertinentibus: in Vapincensi episcopatu cellam in honore sancti Andreae constructam, jam dicto Cluniacensi coenobio concessam a Rigaudo clerico, cum omnibus suis appendiciis; Ganagobiense quoque monasteriolum, et curtem Valentiolam, et omnia quae videtur habere supradictus locus Cluniacus, et de quibus rebus habet donationem et descriptionem, atque de villa et castro Sarrianis, et de omnibus quae habet in patria quae vocatur Provincia: in Valentinensi episcopatu quod videtur habere cluniacensis locus in villa quae dicitur Ales, et in monte Sion monasterium Sancti Marcelli quod dicitur ad Salcetum, cum omnibus suis pertinentiis, et omnia quae videtur habere ipse locus in illo episcopatu: in episcopatu Viennensi monasterium quod vocatur Taderniacum, cum cella quae dicitur Causella, et villa quae vocatur Brocost, et villa quae dicitur Insula; cellam etiam in castro Candiaco, cum omnibus ecclesiis, villis, et terris, quae videtur habere jam dictus locus in ipso episcopatu: in episcopatu Lugdunensi monasterium quod vocatur Amberta; cellam etiam quae dicitur Saluzatis; cellam Polliacum, cellulam Arthedunum, cellam quoque Saviniacum et curtem Ambariacum; ecclesiam Sancti Andreoli; ecclesiam quae vocatur ad Oratorium; curtem de Romanis; cellam Cavariacum; cellutam Luiniacum; villam Tusciacum; omnes quoque villas et terras quas Wichardus moriens eidem loco Cluniacensi contulit, cum omnibus quae videtur habere supradictus locus in jam dicto episcopatu; cellam etiam quae vocatur Burgum, quam Ancedeus comes Deo et Sancto Petro dedit fratribus ejus, et faventibus Burchardo videlicet atque Odone; cellam etiam in honore sancti Georgii consecratam, et ab Ainardo jam dicto loco Cluniacensi datam, quae etiam est justa castrum quod vocatur Domena; cellam etiam quae vocatur Portus, in honore sancti Stephani consecratam, in episcopatu Bisuntinensi sitam: in episcopatu Tullensi, cellam quae vocatur Ramengas. Abbatiam Viziliacensem, ubi sancta Maria Magdelene requiescit, tibi concedimus in possidendum. Monasterium vero Paterniacum, eidem loco Cluniacensi per praecepta regalia traditum cum omnibus quae habere videtur in Burgundia, et quae ipsi monasterio in Alsatia dederunt imperatores Augusti Ottones; monasterium quod dicitur Romanum, cum omnibus ad se pertinentibus jam dicto Cluniacensi coenobio habere concedimus in perpetuum.

Confirmamus etiam et corroboramus nostra apostolica auctoritate illam convenientiam quam fecit Domnus Hugo Genevensis Ecclesiae episcopus, laudante et consentiente Rodulpho rege et domina Adeleida imperatrice, de ecclesia Sancti Victoris martyris, cum omnibus ad se pertinentibus. Abbatiam autem Salsensem concedimus tibi, cum consensu et cum licentia senioris nostri Henrici imperatoris Augusti, sicut antecessores tui eam habuerunt. Et supra dicto loco Cluniacensi nostra apostolica auctoritate haec omnia supradicta loca et monasteria, cum cellis, ecclesiis, curtibus, villis, villulis, servis et ancillis, silvis, vineis, campis, pratis, aquis, aquarumque decursibus, et omnibus terris cultis et incultis ad supradictas potestates pertinentibus, ipsi loco Cluniacensi, tibique et tuis successoribus per hujus nostri privilegii auctoritatem tenenda et possidenda concedimus in perpetuum, ita ut nullus dux, neque episcopus, neque aliquis princeps, neque quaelibet magna parvaque persona de praefatis omnibus rebus et decimis quae inibi pertinere videntur, audeat molestare, vel inquietare. Nec non sub divini judicii contestatione et districti anathematis interpositione statuentes decernimus ut nullus episcoporum nec quilibet sacerdotum in idem venerabile coenobium, pro aliqua ordinatione, sive consecratione oratorii vel altarium, presbyterorum vel diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate ipsius loci invitatus fuerit, venire aut ingredi praesumat; sed liceat monachis ipsius loci cujuscunque ordinationis gradum voluerint suscipere ubicunque, vel a quocunque tibi tuisque successoribus placuerit. Abbates quoque de ipsa congregatione cum consilio fratrum Deum timentium, secundum regulam sancti Benedicti, communiter eligantur, et ad consecrandum eos quemcunque voluerint ipsi fratres episcopum advocent.

Nec quovis modo quicunque episcopus seu archiepiscopus locum ipsum vel monachos ejus excommunicare vel judicare audeat, sed semper sub tutela et immunitate Romanae sedis soliusque Romani pontificis judicio consistentes omnipotenti Deo securi et quieti deserviant. Parata etiam a quocunque episcopo voluerint in opus consecrationum in ipso loco agendarum, chrisma, oleum sanctum, atque oleum infirmorum accipiant. Concedimus quoque tibi, et ipsi venerabili loco, et confirmamus apostolica auctoritate habere, quandocunque, vel quandiu vobis placuerit, percussuram proprii numismatis vel monetae, quemadmodum privilegiis venerabilium praedecessorum nostrorum comperimus vobis concessum et confirmatum esse. Tandem in fine per hoc nostrae apostolicae auctoritatis privilegium corroboramus tibi, tuisque successoribus, quidquid hactenus possedistis, et acquisistis, et deinceps quovis modo legaliter et juste acquirere poteritis in perpetuum. Si quis autem ausu temerario impiaque praesumptione contra Deum et sanctos ejus apostolos, contraque animam suam, hoc nostrae apostolicae . . . maledictionis aculeo transpunctum, nostrae apostolicae excommunicationis telo perfossum, nostri etiam apostolici anathematis gladio transverberatum, nec nisi per dignam satisfactionem saluti pristinae reparandum. Qui vero se ab hoc observaverit, et inviolatum hoc nostrum privilegium permanere laudaverit, hic benedictionem, gratiam, et omne bonum a retributore omnium bonorum Deo, et in praesenti saeculo consequatur, et in futuro.

Scriptum per manus Gregorii notarii et scriniarii sacri Lateranensis palatii, in mense Martii, indictione XI.

Datum Romae in palatio Lateranensi, secundo Nonas Martii, per manus Humberti, sanctae Ecclesiae Silvae Candidae episcopi et bibliothecarii santae Romanae et apostolicae sedis, anno primo pontificatus domni papae Stephani noni decimi, indictione undecima.