Epistolae et privilegia (Marinus II)

This is the stable version, checked on 21 Septembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et privilegia
Saeculo III

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum

MarIi.EpEtPr9 133 Marinus II Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. PRIVILEGIUM MARINI PAPAE II PRO MONASTERIO VIZELIACENSI. (Anno 953.)[Apud Acher. Spicilegii tom. II, 504.] MARINUS episcopus, servus servorum Dei, GUIDONI religioso abbati Vizeliacensis coenobii, omnique congregationi ejusdem monasterii in perpetuum.

Quoties illa tribui a nobis optantur, quae rationi incunctanter conveniunt, animo nos debet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Atque ideo quia postulasti a nobis quatenus privilegium sedis apostolicae monasterio Vizeliaco, cui praeesse dignosceris, quod constat olim a Gerardo nobilissimo et Christianissimo viro, necnon et Berta uxore ejus, in honore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi et veneratione beatissimae semper virginis Mariae genitricis ejusdem Domini nostri Jesu Christi constructum; in regno scilicet Burgundiae, in pago Avalensi, quodque a praefatis fundatoribus beato Petro apostolorum principi pia devotione et testamenti pagina collatum est, facere deberemus: inclinati precibus tuis libenter fieri decrevimus. Unde et constituimus et apostolica auctoritate censemus, atque per hoc nostrum apostolicum privilegium confirmamus, ut nullus rex aut pontifex, vel abbas aut comes, vel qualiscunque magna vel parva persona, avaritiae cupiditate corruptus aut diabolica suggestione deceptus, audeat vel praesumat contra tuum honorem, o venerabilis Wido abbas, qualicunque modo insurgere in tua vita aut de tuo honore tibi molestias inferre, vel de omnibus rebus monasterii quae tibi tuisque praedecessoribus a nobis nostrisque antecessoribus per paginam privilegii concessa atque firmata sunt, aliquas invasiones vel rapinas sive violentias inferre, si non vult, auctoritate Dei et sancti Petri et nostra apostolica excommunicatione, a corpore et sanguine Domini Jesu Christi et ab ingressu ecclesiae disjunctum esse. Hoc quoque capitulo praesenti subjungimus, ut locum avaritiae secludamus, nullum de regibus, nullum de episcopis vel sacerdotibus, vel de quibuscunque fidelibus, per se, suppositamve personam, de ordinatione ejusdem abbatis, vel clericorum, aut presbyterorum, vel de largitione chrismatis, aut consecratione basilicae, vel de quibuscunque causis ad idem monasterium pertinentibus, audere in qualibet specie exenii loco quidquam accipere, neque eumdem abbatem pro ordinatione sua aliquid dare praesumere, ne hac occasione ea quae a fidelibus pio loco offeruntur consumantur. Neque episcopus civitatis ipsius parochiae nisi ab abbate ipsius monasterii invitatus, ibidem publicas missas agat, neque stationes in eodem coenobio indicat, ne servorum Dei quies quoquomodo populari conventu perturbari valeat, neque paratas, aut mansionaticos exinde praesumat exigere. Susceptionem autem fidelium et religiosorum virorum atque beneficentiam, quam jubet Apostolus cunctis exhibendam pro possibilitate loci et facultatum non modo ibidem fieri [non] denegamus, verum etiam suademus: sed et modus in numero congregationis adeo conservetur, ut nec pluralitas penuriam, nec paucitas inhabitantium destitutionem loci inducere valeat. Privilegium quoque a praedecessore nostro piae memoriae papa Nicolao eidem monasterio collatum nostra auctoritas confirmamus, excepto duntaxat quod ipse sub nomine ancillarum Dei quae ibidem pro crebris infestationibus saeculi nunc ordinabiliter manere nequeunt, illud delegavit: nos vero aptioris utilitatis gratia sub habitu monachorum esse congruenter decernimus. Si quis vero regum, episcoporum, sacerdotum, abbatum, judicum, comitum, aut saecularium personarum, contra hanc nostrae institutionis paginam venire tentaverit, percussus apostolico anathemate, potestatis honorisve sui dignitate careat, reumque se coram divino judicio cognoscat, et nisi ea quae a se male acta sunt deleverit, a sacratissimo corpore Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque aeterno examini districtae ultionis subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Scriptum per manum Azonis scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Fabruario, indictione 1.

Data II Nonas Februar. per manum Benedicti episcopi et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, anno, Deo propitio, pontificatus domini nostri Marini summi pontificis et universalis papae, in sacratissima sede beati Petri apostoli anno 1, in mense Februar., indict. 1.

II. PRIVILEGIUM MARTINI PAPAE II PRO MONASTERIO S. BONIFACII FULDENSI. (Anno 943.)[Dronke, Cod. diplom. Fuld., pag. 318.] MARINUS episcopus, servus servorum Dei, HADAMARO religioso abbati venerabilis monasterii sancti Christi martyris Bonifacii et per eum in eodem venerabili monasterio tuisque successoribus in perpetuum.

Quoniam semper sunt concedenda quae rationabilibus congruunt desideriis, oportet ut devotioni conditoris piae constructionis auctoritas in privilegiis praestandis minime denegetur. Igitur quia postulasti a nobis, quatenus monasterium Salvatoris a sancto Bonifacio primitus constructum et a te noviter aedificatum in loco Boconia erga ripam fluminis Fulda privilegii sedis apostolicae infulis decoretur et sub jurisdictione nostrae cui Deo auctore deseruimus Ecclesiae constitutum nullis alterius Ecclesiae jurisdictionibus submittatur; idcirco piis desideriis faventes hac nostra auctoritate id quod exposcitur effectui mancipamus. Et ideo omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem vel episcopum in praefato monasterio ditionem quamlibet habere aut auctoritatem praeter sedem apostolicam prohibemus, ita ut nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibidem solemnitatem quispiam praesumat omnino celebrare, ut profecto juxta id quod subjectum apostolicae sedi firmitate privilegii consistit inconcusse dotatum permaneat locis et rebus tam eis quas moderno tempore tenet vel possidet, quam quas futuris temporibus in jura ipsius venerabilis monasterii divina pietas augere voluerit ex donis et oblationibus decimisque fidelium absque ullius personae contradictione firmitate perpetua perfruatur. Constituimus quoque per hujus decreti nostri paginam ut quicunque cujuslibet Ecclesiae praesul vel quacunque dignitate persona hanc nostri privilegii chartam quam auctoritate principis apostolorum firmamus temerare tentaverit, anathema sit, et iram Dei incurrens a coetu omnium sanctorum extorris existat, nihilominus praefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat auctoritate subnixa.

Scriptum per manum Theodori notarii regionarii atque scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Martio et indictione prima.

Datum VI Kal. April. per manum Nicolai primicerii summae apostolicae sedis, anno Deo propitio pontificatus domini nostri Marini summi pontificis et universalis junioris papae in sacratissima sede beati Petri apostoli primo in mense, et indictione prima.

III. MARINI PAPAE II PRIVILEGIUM PRO ECCLESIA BENEVENTANA. (Anno 943.)[Apud Ughelli, Italia Sacra, tom. VIII, pag. 50.] MARINUS episcopus servus servorum Dei, dilectissimo atque merito honorabili JOANNI sanctae Beneventanae Ecclesiae episcopo, tuisque successoribus in perpetuum.

Cum summae et apostolicae dignitatis Christi in hac divina praefectura nitor dignoscatur praefulgere, et in exercendis Dei laudibus sui impensius studeat laboris exhibere certamen, ob hoc debita nos ejusdem apostolicae pastoralis compulit sollicitudinis cura, quaeque ad stabilitatem piorum locorum promulgari, et apostolicae institutionis censura confirmari. Igitur quia postulasti a nobis, quatenus sedis apostolicae . . . decoratur et antiquos terminos eidem concessos ab antecessoribus nostris pontificibus confirmaremus, piis tuis desideriis faventes, hac nostra auctoritate id, quod exposcitur, effectum mancipamus; concedentes tibi, tuaeque sanctae Beneventanae Ecclesiae, quaecunque legaliter, et rationabiliter antiquo jure tempore praedecessorum tuorum visa est possidere, id est Bivinum, Asculum, Larinum, Sipontum, et ecclesiam sancti Michaelis archangeli in monte Gargano cum omnibus earum pertinentiis, et omnia praedia cum Ecclesiis, familiis utriusque sexus, et massis, totaque infra tuam parochiam loca, ditione antiqua tuae religioni, successoribusque tuis concedimus dominanda, et legaliter, atque canonice disponenda cum omnibus suis pertinentiis, sive sint civitates, seu quaecunque castra possessa dudum ab antecessoribus tuis episcopis, constituta siquidem insuper censura, divini sub judicii obtestatione, et validis, atque atrocioribus anathematis interdictionibus, ut nullus unquam alterius dignitatis potestate praeditus homo praesumat, sive sit illa magna, sive parva persona, aut Graecus in tua sancta Beneventana Ecclesia aliquam vim facere, vel de iis, quae ei pertinere videntur quoquo modo auferre, aut alienare, vel eis minuere terminos, et nec quamlibet malitiam, aut fracturam, molestiam in eadem inferre quocunque tempore, nec licentia sit, ut dictum est ex eo, vel omnibus eidem pertinentibus, nunquam magnae parvaeque personae auferre, ut praelato juxta id, quod a nobis statutum est, eadem venerabilis sancta Beneventana Ecclesia apostolicis constitutionibus, atque privilegiis consistens ornata, inconcussa dotata permaneat. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit haec, quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dictae Ecclesiae Beneventanae statuta sunt, refragare, aut in quoquam transgredi, sive Graecus sit, seu quicunque alter homo, qui dominationem aut primatum habere voluerit per se, aut per alterum quemlibet hominem in praefatis Ecclesiis, sine voluntate et jussione Beneventani episcopi, et illi, qui eos fortasse recipere praesumpserint, omnes pariter sub eodem nostro apostolico, et descripto inviolabili anathemate permaneant, et in nullam ecclesiam intrare praesumant, aut aliquod officium ecclesiasticum faciant, at non qui pio intuitu observator, et in omnibus existit custodiens hujus nostri apostolici constituti ad cultum Dei respiciens, benedictionis gratiam a misericordissimo Deo nostro multipliciter consequantur, et vitae aeternae participes mereantur. Scriptum per manus Stephani scriniarii S. R. E. in mense Octob., indict. 2. Bene valete.

Datum III Idus Novembris per manum Nicolai primicerii sanctae apostolicae sedis. Anno Domini propitio pontificatus domini nostri Marini summi pontificis et universalis papae in sacratissima sede beati Petri apostoli 2, in mense, et indict. suprascripta 2.

IV. PRIVILEGIUM MARINI PAPAE II PRO MONASTERIO CASSINENSI. (Anno 944.)[Gattula, Hist. Cassin., p. 94.] MARINUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BALDUINO, venerabili abbati monasterii Christi confessoris Benedicti, siti in monte qui Castrum Cassinum vocatur, sanctaeque tuae congregationis successoribusque tuis in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animos alacri devotione implere suffragiis; ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium, Deo, procul dubio promeremur quando venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulastis a nobis quatenus confirmaremus, et concederemus vobis monasterium Christi confessoris beati Benedicti, situm in monte Castro Cassino, ubi sacratissimum corpus ejus humatum esse videtur, cum omnibus rebus adjacentiis sive pertinentiis tam in monasteriis virorum quam et ancillarum Dei, necnon et cellis, ac praediis ubicunque vel qualitercunque ad jura ejusdem monasterii pertinere dignoscitur omnia in integrum. Monasterium vero inprimis Domini Salvatoris positum ad pedem ipsius montis, atque monasterium sanctae Dei Genitricis et virginis Mariae quod Plumbarola vocatur; itemque et monasterium sanctae Mariae in Cingla, quod nunc infra civitatem Capuanam aedificatum est; imo et monasterium sanctae Sophiae quod infra civitatem Beneventanam aedificatum est; atque monasterium sanctae Mariae situm in finibus Beneventanis in loco qui dicitur Canneto, juxta fluvium Trinium, necnon et monasterium sanctae Mariae intra civitatem Cosenciae ancillarum Dei cum omnibus, ut diximus, rebus et adjacentiis per diversa loca tam in finibus Beneventanis quam et in Apulum, et Calabritanis, quam etiam in finibus Marchiae, necnon et in finibus Marsorum, sive ubi longe lateque per diversis locis una cum colonis, et colonabus seu servis et ancillis utriusque sexus ad ejusdem monasterii jura pertinentibus, ita ut privilegiis sedis apostolicae infulis decoretur, ut sub jurisdictione sanctae nostrae, cui Deo auctore deservimus Ecclesiae, constitutum nullius alterius Ecclesiae jurisdictionibus submittatur. Pro qua re, piis desideriis faventes, hac nostra auctoritate id quod exposcitur effectui mancipamus, et ideo omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in praefatis monasteriis ditionem quamlibet habere vel auctoritatem praeter sedem apostolicam prohibemus, ita ut nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibidem solemnitatem praesumat celebrare omnimodo, sed a praesenti secunda indictione irrevocabiliter in perpetuum stabilimus detinendum, et cum Dei timore regendum et disponendum, statuentes insuper apostolica censura sub divini judicii obtestatione, sed et validis atque atrocioribus anathematis interdictionibus, ut neque ullus unquam praesumat quispiam alius cujuscunque sit dignitatis praeditus et potestatis, vel etiam quaecunque magna parvaque persona in eodem monasterio, vel ejus causis incumbere, aut de rebus, et possessionibus vel ecclesiis sibi subjectis, vel quidquid denique ei pertinere videtur quoquomodo offerre aut alienare, sed nec quamlibet malitiae aut jacturae molestiam ibidem sive pacis, sive barbarici temporis firma stabilitate decernimus sub jurisdictione sanctae nostrae Ecclesiae permanendum. Promulgamus nempe, et hac auctoritate beati Petri apostolorum principis coram Deo et terribili ejus futuro examine, et hujus nostri apostolici privilegii atque constituti sancimus, ut loca quae ab abbate cujuslibet qui nobis in eodem praefato monasterio sancti Benedicti commutata vel concessa sunt, necnon et alias locorum possessiones quae a regibus ac ducibus vel gastaldeis, et caeteris Christianis in eodem sancto loco largita atque oblata sunt, aut in postmodum illi concessa fuerint firma, stabilia, ac in jure ipsius praedicti monasterii existenda, atque in perpetuum permanenda statuimus, nec licentia sit, ut dictum est, ex ejus vel omnibus eidem monasterio pertinentibus tanquam magna parvaque persona auferre, aut profecto juxta id quod subjectus eisdem venerabilis locus apostolicis constitutis atque privilegiis consistit inconcusse dotandus permaneat, et liceat eisdem monachis de sua congregatione abbatem semper eligere. Etiam licentia vobis sit pro confectione chrismae vel oblatione, et ordinatione presbyterorum seu diaconorum, et subdiaconorum, et altaria consecrandum qualem vobis placuerit episcopum invitandum. Hymnum vero angelicum per dies Dominicos et festibus omni tempore ad missarum solemniis dicendum concedimus, et liceat vobis signum pulsare tam in diurnis, quam in nocturnis horis quando vobis placuerit, tam in jam dicto monasterio, quam et in cellis ejus, et nullus episcopus prohibeat populum Dei ingredi, tam in monasterio, quam et in cellis suis ad audiendum verbum Dei. Insuper etiam volumus ut nullus episcopus praesumat in jamdicto monasterio, vel in subjectis suis ecclesiis sacerdotes excommunicare, vel ad synodum provocare, aut abbatem, et monachos qui ibidem in tempore fuerit, liceat etiam vobis clericum, seu sacerdotem, vel diaconum, seu subdiaconum de qualicunque episcopatu fuerit suscipere ad habitandum, vel monachicum habitum recipiendum cum rebus suis absque prohibitione omnium episcoporum, et liceat vobis, tuorumque monachis tibi subjectis judicare tam monasterium virorum, et coenobium puellarum absque saeculari potestate, et prohibitione cujuslibet episcopi; si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit, et quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jamdicti monasterii statuta sunt refragare aut in quoquam transgredi, sciat se, nisi resipuerit, anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienatum, et cum diabolo, et ejus atrocissimis pompis, et Juda Jesu Christi Domini nostri traditore, aeterni incendii supplicio concremandus sit deputatus. At vero qui pio intuitu observator et in omnibus exstiterit custodiens hujus nostri apostolici constituti, et ad cultum Dei respicientibus, benedictionis gratiam a misericordissimo Deo nostro per intercessionem beati Benedicti multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps, effici mereatur. Scriptum per manum Leonis notarii, et regionarii, atque scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Januario per indictionem suprascriptam secundam. Bene valete. Data XII Kal. Februarii per manum Benedicti episcopi sanctae Sylvae Candidae Ecclesiae, et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae anno, Deo propitio, pontificatus domni nostri Martini summi pontificis, et universalis secundi papae, in sacratissima sede beati Petri apostoli secundo in mense Januario, indictione secunda.

V. BULLA MARINI PAPAE II PRO MONASTERIO S. VINCENTII VULTURNENSI. (Anno 944.)[Muratori, Rer. Ital. Script. I, I, 432.] MARINUS episcopus servus servorum Dei, LEONI venerabili abbati ex monasterio Christi martyris Vincentii, quod situm est in partibus Samniae, territorio Beneventano super fontem Vulturni fluminis, et pro te cunctis successoribus tuis in eodem venerabili monasterio regulariter promovendis in perpetuum.

Quoniam pia sollicitudine convenit nos pro universis Dei Ecclesiis semper invigilare, et tota mentis intentione venerabilium locorum integritates procurare, ideo utilitati illorum, et maxime pro quiete monachorum, optamus subsidia conferre, ut divinae misericordiae remunerationem in sidereis arcibus consequamur. Igitur quia petistis a nobis, ut monasterium beati Vincentii martyris, una cum omnibus sibi pertinentibus, monasteriis, cellis, capellis, terris, et castellis, servis, et ancillis, cum universis redditionibus suis sub jurisdictione sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore servimus, nostri privilegii auctoritate muniremus, idcirco, tibi, tuisque successoribus legitimis abbatibus illud concedimus detinendum, ut nullius alterius Ecclesiae ditionibus submittatur, sed cum omnibus sibi subjectis monasteriis, et cellis, videlicet monasterium beatri Petri apostoli positum juxta fluvium Sabbati territorio jam dicto Beneventano, monasterium sanctae Dei genitricis Mariae in loco Sano, monasterium Domini Salvatoris, quod positum est in Alife, monasterium sanctae Mariae in loco Apinianici territorio Marsicano, monasterium sanctae Mariae in duas basilicas, monasterium sanctae Mariae in Castanieto, monasterium sanctae Mariae in Palere, territorio Domo, monasterium sanctae Mariae in Planisi, monasterium sancti Petri in Vipera cum ipso casale Leonis, monasterium sancti Petri in Tontole, monasterium sancti Petri in Trite, monasterium sanctae Mariae in Musano, monasterium sanctae Mariae in Arole, monasterium sancti Georgii in Salerno, monasterium sancti Vincentii in Capua, monasterium sancti Martini, et sanctae Crucis in monte Marsico, monasterium sanctae Columbae in Sora, monasterium sancti Mauri, et sancti Valentini in Atine, monasterium sancti Donati cum inclyta valle Sorana. Haec omnia, et cum omnibus sibi jure pertinentibus rebus sub tutela sedis apostolicae nostrae ita recipimus, ut quamlibet Christianitatem indigentes in praefato venerabili monasterio, qualis episcopus ad invitandum volueritis, habeatis omnimodo potestatem. Similiter ad ecclesias consecrandas, et ordinationem de sacerdotibus, et diaconibus per tempora faciendam, et de omni gradu ibidem adimplendum. Protestamus etenim, ut nullus episcopus debeat exinde sacerdotem, vel diaconum ad suam synodum provocare, nisi sua fuerit propria voluntas, aut abbatem, vel monachos quoquomodo judicare, vel excommunicare. Volumus, et apostolica injungimus auctoritate vobis vestrisque supradictis abbatibus de qualicunque Ecclesia sacerdotes, vel clericos, si venerint ad habitandum in congregatione fratrum, sive monasticum suscipiendi habitum se contulerint, statim recipiantur. Chrisma vero a quali episcopo vobis voluntas fuerit impetrandi, liceat semper, secundum quod diximus sub apostolica nostra potestate. Et omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in praefato venerabili monasterio quamlibet ditionem habere, praeter sedem apostolicam prohibemus, ita ut nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum solemnia ibidem celebrare praesumat. Statuentes apostolica insuper censura, sub divini judicii obtestatione, sed et validis atque atrocioribus anathematis interdictionibus prohibemus, ut nullus unquam praesumat cujuscunque dignitatis praeditus potestate, vel in eodem venerabili monasterio, vel ejus causis incumbere, aut de rebus, et possessionibus, vel Ecclesiis subjectis, vel quidquid de his, quae ejus esse videntur, quomodo auferre, aut alienare, sed nec quamlibet malitiam, aut jacturae molestiam ibidem, sive pacis, sive barbarici temporis aliquo modo inferre, dum praefatum perenniter, ut dictum est, monasterium firma stabilitate decernimus sub jurisdictione sanctae Romanae Ecclesiae permanendum. Promulgantes nempe, et hac auctoritate beati Petri apostolorum principis coram Deo, et ejus terribili examine, per hujus privilegii nostri constitutionem sancimus ac decernimus, ut loca, quae a quolibet episcopo, vel abbate commutata sunt, nec non et diversorum locorum possessiones, quae a regibus, ducibus, principibus, castaldeis, et a caeteris Christianis, concessa, largita, vel oblata sunt in eodem sancto et venerabili monasterio, aut in postmodum concessa, vel oblata fuerint, ipsius jure monasterii in perpetuum permanenda statuimus; nec licentia sit, ut dictum est, et ejus, vel omnibus ejusdem monasterii pertinentibus cuiquam magnae parvaeque personae auferre, ut pro recto, juxta id, quod subjectum idem venerabile monasterium apostolicis constitutis, atque privilegiis consistit, inconcusse permaneat. Et liceat eisdem monachis de sua congregatione abbatem semper eligere; et liceat ipsi abbati suos judicare monachos, non solum virile, sed et muliebre monasterium sibi subjectum. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit haec, quae a nobis ad laudem Dei nostri pro stabilitate jam dicti venerabilis monasterii statuta sunt, refragare, aut in quoquam transilire voluerit, anathematis vinculo innodatus, et cum diabolo et angelis ejus, atque Juda traditore Domini nostri Jesu Christi aeterno incendio concremandus deputetur. At vero qui pio intuitu observator in omnibus exstiterit, custodiens hujus nostri privilegii constitutum ad cultum Dei respicientem, benedictionis gratiam a Domino Deo nostro misericordissimo multipliciter conservatur, et vitae aeternae particeps fieri mereatur. Bene valete, Scriptum per manum Adriani scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Martio, indictione secunda. Data per manum Stephani primicerii defensorum summae apostolicae sedis, anno pontificatus domni Marini summi pontificis secundi 2 in sacratissima sede beati Petri apostoli.

VI. MARINI PAPAE II BULLA PRO ECCLESIA SABINENSI. (Anno 944.)[Sperandio, Sabina sacra, p. 331.] MARINUS, episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo fratri JOANNI episcopo Sabinensi ejusque successoribus in perpetuum.

Convenit apostolico moderamine pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et petentium desideriis congruum impertire suffragium. Igitur quae postulastis a nobis quatenus concederemus, et terminaremus tibi episcopatum Sabinensem, qui est ad honorem sanctae Mariae, Dei genitricis, qui ponitur in Foronovo cum omnibus suis, quae juste et legaliter ei competunt, inclinati precibus vestris confirmamus et corroboramus tibi episcopatum, per hanc nostram apostolicae praeceptionis paginam, cujus est a latere flumen Tybur, currens usque ad territorium Utriculanum rivus, qui vocatur Votivus; exinde ascendit ad finem Narniensem loco, qui vocatur Prata, et ab ipso affine provenit in confinio, et devenit in Scapua, procurrens in confinio Reatino; et ab ipso affine venit in montem qui vocatur Tancia; et ab ipsis affinibus venit in murum Sabellianum, veniensque in cacumine montis Nigri, pergensque in casalem longum in ipsum Staffilum; et ab ipso affine pergit ad Leones montanianum, deinde pergit ad rivum qui vadit juxta sanctam Victoriam Trybilensem. Deinde ascendit in montem qui vocatur Carbo, et per Aquam Mensam devenit in flumen Torritii, et per ipsam faldata decurrit in Carzoli, et venit in Campum Sacrum. Igitur inchoantur, sicut praefati sumus, ipsi affines a flumine Tyberis pergens juxta portam sancti Valentini, et venit ad portam Pincianicam, et ab ipsa pergit ad portam Salariam, ubi est ecclesia sancti Millitis Romam, qui est juris supradicti episcopatus Sabinensis, et exinde venit ad Silicem qui est juxta sanctum Laurentium, et ab ipso affine venit ad Septem Fratres, et per ipsos fines venit in Silice, qui est juxta sanctam Anatoliam, quae est posita subter montem qui vocatur Rasiano, ibi est ecclesia Petri, quae est juris ipsius episcopi, et exinde venit in Silice qui vadit juxta sanctum Vincentium, pergensque in sanctum Stephanum in fine rivi, et deinde per ipsos affines ascendit in cacumine montis Januarii, et exinde venit in montem qui vocatur Possode; et pergens per terras montium, deinde veniens in Campum Sacrum, cum universis popularibus atque ecclesiis, et omnia quae sub ejusdem episcopo adjacere, et pertinere videtur, tam in vasis, tamque castris, villis, et casalibus seu inter eamdem ecclesiam sacrorum vasa aurea vel argentea, vel qualiacunque fictilia, aut codicibus, vel indumenta, vel quibuslibet rebus mobilibus, vel immobilibus quae ad eumdem episcopum pertinere dignoscitur, sit integriter, quomodo praedecessoribus tuis episcopis, et pristinis pontificibus nostris exauritum fuit concedimus tibi, tuisque successoribus in perpetuum detinendum, reddendum, ordinandum tam monasteria, quam etiam caeteras ecclesias, quae in ipsis affines, cum omnibus quae superius leguntur et concluduntur. Itemque statuimus presbyteris, et diaconibus, et omnibus clericis in minoribus ordinibus persistentibus, cum diaconissis et ancillis Dei sint tibi, tuisque successoribus subjecti, ut sancti Patres statuerunt, necnon ut ipsi persistant sub lege et censura vestra, vestrorumque successorum in perpetuum, et absoluti sint a caeteris potestatibus, ita ut nullus absque vos constringat, aut deducat in palatium pro quibuslibet querimoniis, neque forum ab eis aliquis exigat, quae sunt de sorte Dei, ideo non oportet eos ministrare in omnibus saecularibus quomodolibet, sed in potestate vestra, vestrorumque successorum permaneant in perpetuum cum decimis et primitiis, vel ea quae pro mortuis testantur. Sunt omnia haec sub jure vestro, vestrorumque successorum in perpetuum, ita ut nullus dux, nullus comes, vice-comes, nullaque alia, illa magna, parvaque persona cujuscunque dignitatis vel cujuscunque ordinis, hanc nostram apostolicam dignitatem, auctoritatem, et vestri episcopatus confirmationem, in aliquo laedere, minuere, vel retractare praesumat; quod si quis fecerit, nostro anathemate feriatur, et in perpetuo damnationis chaos absorptus, et regno Dei alienus, et cum impiis aeterno incendio, vel supplicio condemnando sortemque capiat cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi a misericordissimo Domino Deo nostro consequi mereatur.

Scriptum per manum Leonis notarii regionarii, et scrinarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Maio per indictionem secundam. Bene valete. Datum per manum Gregorii, Dei providentia secundicerii sanctae sedis apostolicae, anno, Deo propitio, pontificatus domni Marini, summi pontificis, universalis papae, in sacratissima sede B. Petri apostoli, mense, etc.

VII. EPISTOLA MARINI PAPAE II AD SICUM CAPUANUM EPISC. (Anno 942-46.)[Tosti, Storia di Montecasino, I, 215.] MARINUS episcopus, servus servorum Dei, SICO, Capuanae Ecclesiae episcopo.

Quamvis ab hac sacratissima sede beatorum apostolorum Petri et Pauli, apostolorum principum, contra statuta canonum, atque antiquorum Patrum decreta in episcopali ordine consecratus sis, non te contra tanto erigere debueras, nec tibi convenire licuerat, quanta et qualia a probatissimis viris Deum timentibus de te referuntur. Nam, sicut Coelestinus papa in suis decretis confirmat, nulli sacerdoti licet canones ignorare, quanto magis te eos perscrutare convenerat, qui in episcopali culmine constitutus, te ipsum prius, deinde alios imbuere debueras. Sed quia laicali mente et habitu in principali aula nutritus ad famulandum, ut auditu didicimus, perstitisti, saecularia magis quam jura episcopalia meditaris, magisque conventiculum laicorum quam clericorum coetus desideras. Immemor, imo nescius illius Chalcedonensis concilii capitulo octavo, quod episcopus nullo modo ad comitatum ire debeat, et caetera in eodem capitulo nono, ut nullo modo improbitas episcoporum nitatur ad comitatum pergere, et reliqua. Haec et alia multa magis contra teipsum, quam contra canones exerces; insuper ignorans studia litterarum non cum disciplinatis neque peritissimis, qui te quiverant instruere, sed cum vilissimis atque indisciplinatis laicis et clericis imperitis quotidie vaga atque saecularia meditaris. Unde nec Deum nec hominem metuens, plurima contra sacram Scripturam agere pertentas. Sed, quod mirum, cum etiam quod benefactor tuus instituit, qui te ab Agarena emit gente, tu contumacia atque imperitia ductus, nec Deum nec sanctos canones metuens, ausus es rumpere, nec veritus es transgredere quod praecessor tuus venerabilis antistes, qui canonice est ordinatus, instituit et sub anathematis vinculo religavit, et canonica confirmavit auctoritate, in tantum hoc pro nihilo duxisti, ut sicut Scriptura cujusdam doctoris testatur, imperito et indisciplinato tuo diacono, ecclesiam monasterii sancti Angeli de Monte, jam multis annis sub regulari tramite monachorum confirmatum, tradens, ut ibi, sicut quondam, saltationes et vacationes fiant. Certe si Dei timorem in animo contineres, non hoc perpetrari sed contradicere debueras, etiamsi, quod non credimus, filius noster tuus princeps, qui ut agnus innocens in talibus perseverat, facere voluisset, etsi, quod absit, ille in talibus consentit, tuis eum credimus machinationibus seductum. Unde praesciens omnia Deus, et cuncta suo libramine discernens, justo ejus judicio eum contra te benigne irritavit, ut te in exsilium mitteret, qui prius corpus, nunc animam moliris occidere. Igitur in his et in aliis te imperitum ostendens, quia nihil interrogando scire debueras quod concilium Chalcedonense in capitulo vigesimo quarto de monasteriis testatur; sed quia negligendo nec interrogando ordinem canonicum prosequeris, de hoc usque ad tempus sileam. Sed quia ecclesiarum sancti Angeli de Monte pro amore tui diaconi contra sanctam institutionem subtractam de congregatione monachorum judicasti, hunc a tuo consortio, nisi quando justa morem tibi ministraverit, censemus esse privatum. Ecclesiam vero sancti Angeli de Monte volumus ad monasterii redire vigorem, sed haec necesse est ut nostris roborentur praeceptis. Quapropter Dei omnipotentis et beato. rum apostolorum principum Petri et Pauli, et omnium SS., et septem universalium canonum auctoritate te excommunicando, mittimus, ut ab omnibus his supra memoratis praecavere te, atque emendare summopere studeas, et eamdem ecclesiam sancti Angeli de Monte, quam vester praedecessor venerabilis antistes cum consilio principis benefactoris tui huic monasterio dedit, et canonica auctoritate confirmavit, insuper anathematis vinculo innodavit, ad monasterium praefatum, a praesenti hora restituas. Et convocatis universis Ecclesiae ordinibus, taliter confirma, ut in perpetuum ibi sit monasterium, et semper sit sub custodia et dominio sancti Benedicti vestrae civitatis, et te ibi tuisque successoribus in nullo molestiam ingerentibus, nisi quantum a praedecessore tuo sancitum est. Si vero huic nostrae exhortationi et praeceptioni inobediens fueris, sis Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et omnium simul sanctorum, atque venerabilium septem universalium conciliorum auctoritate necnon et Spiritus sancti judicio omni sacerdotali honore et nomine alienus, et omni officio clericatus exutus, ita ut si ulterius ausus fueris more pristino aliquid de sacro ministerio contingere, nullo modo tibi liceat communiones vel satisfactionis spem habere, sed in perpetuum anathematizatus, corpus et sanguinem Domini vicino tantum mortis periculo percipias.

DUBIA. I. PRIVILEGIUM MARINI PAPAE II PRO ECCLESIA HAMBURGENSI. (Anno 946.)[Lappenberg, Hamburgische Urkund. ] MARINUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo ADALDAGO, sanctae Hammaburgensis Ecclesiae archiepiscopo et confratri nostro, paternam dilectionem et perpetuam in Christo benedictionem.

Cum piae desiderium voluntatis et laudandae devotionis intentio apostolicis sit semper studiis adjuvanda, cura est sollicitudinis adhibenda ut ea quae legaliter geruntur, et aequitatis formae conveniunt, nulla valeant refragatione perturbari, sed irrefragabili jure, Deo auctore, debeant permanere. Et ob hoc apostolicis promulgatis sanctionibus propria unicuique quae rationi suppetunt, possidenda fas exigit confirmari. Et quoniam postulasti ut privilegium tuae faceremus Ecclesiae et apostolica tuitione roboravissemus, eamdem in pristinum manere statum concedimus. Et apostolico jure firmamus tibi tuaeque sanctae Hammaburgensi Ecclesiae successoribusque tuis illam dignitatem et fines proprios, cum praediis omnibus et parochiis et omnibus rebus mobilibus vel immobilibus, cum mancipiis utriusque sexus possidere et tenere, quam piae memoriae Gregorius, antecessor noster, Ansgario, antecessori tuo quem archiepiscopum in tua ordinavit Ecclesia, concessit, stabilito scilicet jure et cunctis finibus, quas Lodovicus, piae memoriae imperator, et Lodovicus, ejus filius, tuam voluerunt habere Ecclesiam et imperiali diffinierunt potestate. Decernimus autem, ut potestatem habeas ordinandi episcopos infra tuam parochiam et dioecesim, ita tamen, ut sub tua tuaeque Ecclesiae, salva dignitate ipsius maneant potestate. Si quis autem contra hujus nostrae auctoritatis privilegium ire tentaverit, et quoquomodo in parte vel in toto frangere nisus fuerit, sit excommunicatus a corpore et vivifico sanguine Domini nostri Jesu Christi, et sanctae Dei Ecclesiae aditu et conventione separatus. Observator autem hujus nostrae admonitionis et jussionis habeat benedictionem omnipotentis Dei, beatorumque apostolorum et nostram, qui eorum fungimur vicariatione.

Scriptum per manum Benedicti, cancellarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Maio, indictione sexta.

II. BULLA MARINI PAPAE II CONFIRMATORIA OMNIUM JURIUM AC BONORUM ECCLESIAE ADRIENSIS. (Anno 946.)[Muratori, Antiq. Ital. tom. I, col. 947] MARTINUS episcopus, servus servorum Dei.

Convenit apostolico moderamine poscentibus benivola compassione succurrere, et poscentium sacrae devotioni impartiri assensum: ex hoc enim lucri potissimum primum apud conditorem praeponitur Deum, quoniam venerabilia loca ad meliorem fuerint statum sine dubio producta. Atque ideo, quia juste et rationabiliter nostro apostolatui humiliter postulastis quatenus sanctam Dei Ecclesiam Adriensem beati Petri apostoli Domini per praesentis nostri privilegii auctoritatem concederemus et confirmaremus omnes possessiones et proprietates ejusdem Ecclesiae Adriensis, id est, insulam, quae vocatur Adriana, una cum tota silva sua et portubus, quod est portus Laureti, et portus Gauri, omnia in integrum persistente usque in mare, et a portu Laureti usque in canale Fea, et usque in canale Falce una cum venationibus, piscationibus, aucupationibus suis in integrum. Simul massam Quinto, et silva Lapario, et Lathualo, et canale Trionis, seu canale de Aira et canale de Palo, seu Conchagatula usque in piscaria Cythiu, et Corrigio Susorum. Atque totam insulam inter Athicem et Tartarum, cum silva, et manegium atque massam Gavello in integrum, et villa Martiana in integrum, seu fundum Roda cum silva et valle sibi pertinente usque valle Fraxinita et Lavigie et Valentina. Sicque Argelem majorem et Grignano, sive contra massa Pedrulio, seu fundum Pontecli usque in Vibo Carario, et fundum Lamando, et praedicta massa Pedrulio persistente usque in Stillo de Baldo. Insuper confirmamus et corroboramus in praedicta sancta Ecclesia Adriense plebem sanctae Mariae, quae vocatur Corna Cervina persistente a canale de Finale usque in Gauro; et plebem sanctae Mariae in Stornio, quam diruit flumen Padus, et persistente a rupta Jovianea usque in fossa Opilea, usque in fossa Corrulo in integrum: atque plebem sancti Georgii in Tamara, una cum massa Copario, et fundo Ambioso usque in valle Fraxineta in integrum. Sicque plebem sancti Martini in Roviolam in integrum, et plebem sancti Donati in Pedrulio, habeat, teneat, possideat suprascripta Ecclesia Adriensis in integrum. Ideoque per praesentis nostri privilegii auctoritatem confirmamus in praedicta Ecclesia Adriense massa Cappaciana et Lendenaria, una cum silva sua usque in flumen Athicem, seu Sulicini, et Tribano, et Mardinagus, seu Anguillaria, et Capite Argelle. Quapropter nostra apostolica praeceptione, sive ex praeceptione dilectissimi filii nostri Ugonis serenissimi regis, praecipimus ut nulla neque persona hominum cujuscunque conditionis vel gradus sit, sive dignitatis vel religiositatis, licentiam habeat in rebus et possessionibus praedictae Ecclesiae ingredi sine consensu episcopi, vel qui praeest ipsi Ecclesiae, neque minuere, neque dominare sive per hospitalitationem, vel per commendationem, vel aliquam violentiam facere praesumat. Sed potius, ut praefati sumus, omnino in tempore salvas et illaesas persistant una cum omnibus tam clericis quam laicis et deservientibus, seu residentibus ejusdem Ecclesiae, et omnes earum res mobiles et immobiles, se seque moventes in integrum stare quiete et pacifice vivere omnium hominum remota controversia. Nam, quod non credimus, si quispiam hanc nostri privilegii auctoritatem violator repertus fuerit, sciat se in iram beati Petri apostolorum principis, et filii nostri Ugonis regis et nostram, casurum. Et praedicta Ecclesia cum suis pertinentiis, ut superius legitur, sub beati Petri apostolorum principis, et nostra nostrorumque successorum protectione permaneat. Insuper nisi a malo resipuerit, sciat se compositurum auri optimi mancusios mille, medietatem nostro palatio, medietatem praedictae Ecclesiae. Qui vero pio intuitu custos et observator in omnibus exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam cum omnibus sanctis sine fine habere mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scripta per manum Gregorii scriniarii Romanae Ecclesiae.

Data patriarchio Lateranensi III Idus Junii. Bene valete.

Ego Benignus episcopus Ostiensis manu mea subscripsi.

Ego Grisogonus episcopus Portuensis manu mea subscripsi.

Anno ejus sedis secundo, et domni Ugonis quarto, indictione XII.

Et ego Dominicus, Christi misericordia sanctae Adriensis Ecclesiae notarius, vidi hanc authentici privilegii paginam, scriptam per manum domni Gregorii scriniarii Romanae Ecclesiae, nihil addens vel minuens, exemplavi anno Dominicae incarnationis 951, quarto decimo die exeunte mense Aprilis, indictione XIV, tempore domini Eugenii papae et Conradi regis.

Ego Romeus domni Henrici regis notarius authenticum hujus exempli vidi et legi, sicuti hic continetur .

III. MARINI PAPAE II PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO NONANTULANO S. SYLVESTRI. (Anno 942-46.)[Marini, Papiri diplomatichi, 11] MARINUS episcopus, servus servorum Dei, THEODORICO religioso abbati venerabilis monasterii sancti Sylvestri . . . territorio Mutinensi, necnon omnibus subjacentibus, et in perpetuo . . .

Quaeque ad laudem Redemptoris Dei et Domini Salvatoris nostri Jesu Christi pertinere noscuntur, et ad stabilitatem venerabilium locorum respiciunt, cum magno sollicitudinis studio nos convenit apostolica et rationabili censura procurare; quatenus ex hoc juges eidem propitiatori nostro Domino Deo efficacius persolvi possint carminum laudes, et nobis, qui, licet immeriti, divina tamen gratia praeveniente, pastoralem regiminis curam gerimus, opima in sidereis arcibus remunerationis praemia ascribantur. Igitur quia constat religiositatem tuam nobis detulisse praeceptum praedecessoris nostri Domini Adriani, et Joannis reverendae memoriae pontificum de praedicto monasterio, et omnibus ei pertinentibus locis ac possessionibus, quae petistis, ut per nostri apostolici privilegii paginam confirmaremus. Unde nos, precibus vestris inclinati, et a praesenti prima indictione in perpetuum saepedictum monasterium successorum tuorum abbatum ditione et potestate cum omnibus sibi pertinentibus confirmantes, irrefragabili jure decernimus permanenda, id est, monasterium sancti Sylvestri, qu . . . . . a Nonantula territorio Mutinensi. Quapropter auctoritate beati Petri apostoli, cui a Domino Deo nostro coelorum regni claves traditae sunt, et potestas ligandi atque solvendi coelo terraque concessa est, promulgantes decernimus, et firma stabilitatis censura statuimus, ut ipsum venerabile monasterium cum omnibus locis, mansis, fundis, casis, casalibus, domibus, atque familiis, servis originalibus, simulque rebus, et possessionibus, nec non aquismolis, olivetis, vel quidquid in quibuscunque . . . videtur vel potestate legaliter donatum vel largitum fuerit, aut quolibet modo juste evenerit, tenere et possidere sine qualibet controversia perpetuis temporibus valeat. Et nulli unquam liceat regum . . . episcoporum . . . vel actorum parvae vel magnae personae in praedicto venerabili monasterio, vel in eis, quae eidem venerabili monasterio pertinere videntur; quocunque modo incumbere, aut invasionem facere . . . accedere, vel missarum solemnia celebrare, nisi ab abbate fuerit invitatus; quatenus hoc, quod ad laudem et utilitatem supradicti sancti monasterii statuimus, firma stabilitate permaneat. Interdicentes omnino episcopo, in cujus parochia esse videtur supradictum monasterium constitutum, ut nihil contra tenorem praesentis decreti pia postulatione indulti quicquam, sed neque ullo modo baptismales Ecclesias sibi vindicet.

Et ego Henricus, sacrosanctae Romanae Ecclesiae scriniarius, una cum Bartholomeo clerico sancti Petri ad Vincula, horum supradictorum exemplorum authentica privilegia, domnorum videlicet Adriani, Joannis atque Marini papae, videns atque perlegens, ut in eis continebatur, sic in suprascriptis continetur exemplis, et ea fideliter exemplavi, et signum feci. Nulli ergo omnium hominum liceat hanc paginam nostrae conscriptionis infringere, vel ei ausu temerario contraire, si quis autem, etc.

Datum Laterani Idus junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.