Epistolae et privilegia (Ioannes X)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et privilegia
Saeculo X

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum

JoaX.EpEtPr4 132 Joannes X Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. EPISTOLA JOANNIS X AD EPISCOPOS NARBONENSIS PRIMAE. (Anno 914.)

Agii metropolitani ordinationem confirmat; Geraldum pervasorem damnat; Agio pallium mittit. [Apud Mansi, Conc. tom. XVIII.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, REGINALDO Biterensi, ARMANO Tolosensi, RICULFO Elnensi, GIMARAE Carcassensi, WIGONI Gerundensi, GERARDO Agathensi, TEUDERICO Lutovensi, REUBERTO Nemausensi, item TEUDERICO Barchinonensi, GEORGIO Ausonensi, RUDOLPHO Orgelitanensi, Ecclesiarum Christi reverendissimis ac sanctissimis episcopis.

Sanctitatis vestrae litteras de metropolitano Agio suscipientes, huic insidias et fraudes Geraldi nequissimi ei illatas agnoscentes, valde doluimus, et quasi nostro corpore suscipientes defecimus. Unde vestrae sanctitati nolum esse volumus, quia praefatus Geraldus falsidicus, ad hanc sanctam Romanam atque apostolicam Ecclesiam, cui auctore Deo deservio, veniens, a nobis quasi innocens, subripere voluit episcopatum, cui nos, licet ejus iniquitatis versutiam plenius non agnoscentes, commodare sine canonica censura noluimus. Ipse vero, ut multorum veridica relatione comperimus, nescio quas falsas epistolas per subreptionem, quasi ex nostro nomine vobis perferens, episcopatum Narbonensem hac occasione armata manu depraedatur, venerabilis Agius ejus insidiis captus, venire ad sanctam sedem apostolicam differtur, et alia quamplurima de illo, antequam per vestras litteras, cognovimus audientes. Quapropter vobis per Eyminum archiepiscopum [ Vesontionensem ], nostras apostolicas litteras misimus, ut ipsum saepe nominatum Geraldum per omnia falsidicum tenentes, inter episcopos non haberetis. Nunc, quia malitiam, iniquitatem, atque fraudes, a vestra fraternitate pleniter agnovimus: volumus, atque apostolica auctoritate mandamus, ut, sicut jam vobis scripsimus; et sacri canones testantur, eum inter episcopos non habeatis: quippe nec a clericis, vel populo sit expetitus, nec a vobis suis comprovincialibus more solito ordinatus. Privilegium, pallium, usum pallii, vestro metropolitano Agio, ut vestra petivit dilectio, misimus: quia nulli ecclesiae hoc quod illi juste competit, denegamus. Optamus vos in Christo nunc et semper bene valere.

II. PRIVILEGIUM JOANNIS X HAICHONI ABBATI CONCESSUM. (Anno 917.) Monasterii Salvatoris Fuldensis privilegia confirmat. [Dronke, Cod. diplom. Fuld, 308.]

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, HAICHONI religioso abbati venerabilis monasterii Domini Salvatoris et per eum in eodem venerabili monasterio successoribusque suis abbatibus in perpetuum.

Summam gerentes sollicitudinem omnium venerabilium locorum, quantum ex divino adjutorio possibilitas datur, de eorum stabilitate satagere studemus. Hoc namque studio et divina placatur clementia et laus Ecclesiae Christi procuratur. Nam potiori et nos fiducia pro impetranda venia delictorum aeternam pietatem audemus implorare. Et ideo reverentia tua postulavit a nobis, quatenus jam dictum venerabile monasterium Domini Salvatoris a sancto Bonifatio archiepiscopo constructum in loco Boconia erga ripam fluminis Fulda privilegii sedis apostolicae munimine decoretur, ut sub jurisdictione sanctae nostrae cui Deo auctore deservimus Ecclesiae constitutum nullius alterius ecclesiae jurisdictionibus submittatur. De qua re piis desideriis faventes hac nostra apostolica auctoritate id quod exposcitur effectui mancipamus secundum privilegii seriem quod ab antecessore nostro bonae memoriae Marino hujus almae sedis praesule inibi perpetualiter factum nobis ostendere sategisti. Et ideo omnem cujuslibet ecclesiae sacerdotem in praefato venerabili monasterio ditionem quamlibet habere et auctoritatem praeter sedem apostolicam, et episcopum in cujus dioecesi idem venerabile monasterium constructum esse dignoscitur, cui licentiam concedimus tantum cum opportunitas consecrandi altaris fuerit. Prohibemus ita ut, nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibidem solemnitatem quispiam praesumat omnino celebrare, ut profecto juxta id quod subjectum apostolicae sedi firmitate privilegii consistit, inconcusse dotatum permaneat locisque ac rebus tam eis quas moderno tempore tenet vel possidet quam quas futuris temporibus in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit augere ex donis et oblationibus decimisque fidelium absque ullius personae contradictione firmitate perpetua perfruatur. Caeterum vero hoc deliberantes decernimus ut congruis temporibus nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur, qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur concordiaque convenienti ecclesiastico ritu mancipetur; ne forte, quod absit, sub hujus privilegii obtentu animus gressusque rectitudinis vestrae a norma justitiae aliquo modo retorqueatur. Et neque regi neque episcopo cuilibet vel comiti vel alii magnae parvaeque personae licitum sit quamlibet vim inferre sive aliquam controversiam facere in rebus vel familiis ejusdem saepedicti venerabilis monasterii. Et auctoritate nostra interdicimus ut nulla femina inibi ingredi unquam praesumat. Nemo in eodem monasterio venerabili vel in caeteris ejus locis placitum habeat. Nemo servos vel colonos ad aliquod servitium constringat illis tantum exceptis personis quibus abbas ad utilitatem suae necessitatis assensum praebuerit. Eligendi sibi abbatem, quando opus fuerit, fratres inter se potestatem omnimodis habeant, secundum regulam sancti Benedicti sine ullius personae contradictione.

Tibique, fili dilecte Haicho, quia te bene eruditum et eloquentem virum esse novimus, verbum Dei praedicare auctoritate sancti Petri et concedimus et praecipimus. Igitur statuentes apostolica cura decernimus per hujus decreti nostri paginam, ut quicunque cujuslibet ecclesiae antistes vel quacunque dignitate praedita persona hanc privilegii nostri auctoritatem quam praerogativa principis apostolorum firmamus, temerare praesumpserit, nisi cito resipiscat, anathema sit; et iram Dei incurrens a coetu sanctorum omnium extorris existat, et nihilominus praefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat apostolica auctoritate roborata. Qui autem custos et observator hujus privilegii exstiterit, benedictionem et gratiam a Deo consequatur.

Scriptum per manum Joannis protoscriniarii sanctae sedis apostolicae in mense Maio, indictione quinta. Bene valete. Datum XIV Kal. Jun. per manum Stephani secundicerii sanctae sedis apostolicae, anno Deo propitio pontificatus domni Joannis summi pontificis et universalis decimi papae, in sacratissima sede beati Petri apostoli, quarto imperante domno piissimo patricio augusto Berngario a Deo coronato magno imperatore anno secundo et patricius anno secundo, indictione V.

III. JOANNIS PRIVILEGIUM PRO ECCLESIA AUGUSTODUNENSI. (Anno 919.) Ecclesiae Augustodunensis possessiones, Heriveo episcopo petente, confirmat. [ Gall. Christ. tom. IV, in instrum., pag. 70.]

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo sanctae Augustodunensis Ecclesiae episcopo, et per te in eadem Ecclesia in perpetuum.

Oportet nos qui ecclesiastici culminis, divina suffragrante pietate, munus suscepimus, ut in districtione rerum ecclesiasticarum, confratrum et episcoporum injuriis compatiendo, armis ecclesiasticae auctoritatis subveniamus, et in restauratione fidelium devotione certa opem confirmationis ferendo gaudentibus congaudeamus. Unde quia poposcit nostram paternitatem filiatio tua ut privilegio nostrae auctoritatis res et villas tuae Ecclesiae usibus deputatas, videlicet quae in honore beati Nazarii martyris sacrata est, confirmare deberemus, scilicet villam Tiliniacum cum suis appenditiis, quam antecessor et avunculus tuus una per consensum et auctoritatem Richardi comitis, et filiorum ejus eorum usibus delegaverat; simul etiam et monetam tuae civitatis, quam per praeceptum filii nostri Caroli gloriosissimi regis isdem antecessor tuus adeptus fuerat, et ex tua largitione decimas redituum omnium Ecclesiarum tuae dioecesis, qui tertio anno ex tunc tam ex his quae tibi debentur, quam etiam ex iis quae ministerialibus tuis contingunt; necnon et capellas tres: unam in honore sancti Joannis, aliam in honore sancti Leodegarii, tertiam in honore sancti Eptadii. Decernimus autem per privilegii nostri auctoritatem ut supra nominata villa, cum supradictis omnibus, perpetuis temporibus in canonicorum usibus sine ambiguitate et sine cunctatione permaneat; non solum autem illa, sed etiam omnes eorum res, videlicet Ruiliacum, quod munificentia genetricis tuae per consensum Richardi comitis illis contulit; simul etiam Biliniacum. Sussiacum autem, Mariasolium, necnon et Simpiniacum et Mariniacum, cum omni integritate sua et omnibus appenditiis suis, illorum usibus per apostolicae auctoritatis privilegium confirmamus; atque sub interdictionis excommunicatione, ne quis illud violare audeat, pontificali regimine seu modis omnibus prohibemus. Si quis autem praesumptor temerario ausu hoc quod tuae humilitatis petitione, et quod pro eleemosyna regum et principum, necnon et animae antecessoris tui nostra apostolica liberalitas privilegii auctoritate firmando roboravit, et promulgando confirmavit, contraire, infringere, contradicere, subtrahere, aut in aliquo imminuere innisus fuerit, cognoscat te anathematis vinculo a Patre et Filio et Spiritu sancto aeternaliter obligatum, sed et cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi et fure sacrilego, qui ea, quae pauperibus eroganda erant, loculos habens furabatur, ignis aeterni incendio concremandum, et in baratrum cum Daemonibus deputandum, ac sine spe recuperationis demergendum. Custodes autem et observatores hujus nostri decreti benedictio et pax Domini nostri Jesu Christi conservare dignetur per saecula.

Scriptum per manus Adriani scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Novembri, indict. 8. Bene valete.

IV JOANNIS X PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO S. GALLI. (Anno 919.) Salomoni episcopo Constantiensi et abbati S. Galli privilegium immunitatis ac liberae electionis, ab imperatoribus regibusque eidem monasterio datum, atque a Sergio III PP. confirmatum, iterum roboratum confert. [Apud Neugart., Cod. dipl. Alemanniae, t. II, p. 11.]

JOANNES episcopus, servusiservorum Dei, omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus.

Religiositati vestrae notum esse volumus quia quidam vir venerabilis nomine Salomon ex partibus Germaniae, Constantiensis Ecclesiae episcopus, et abbas monasterii S. Galli, per legatos suos nobis innotuit cum licentia senioris sui Chuonradi regis, limina S. Petri causa orationis, insuper et pro nostra visitatione adire velle, sed propter infestationem tumultuantium populorum, illis in partibus saevientium, venire non posse. Innotuit etiam per eosdem legatos, ipsum jam sub antecessore nostro, beatae memoriae Sergio papa, Romam venisse; et ab eo benigne susceptus, concessa sibi auctoritatis suae familiaritate, inter alia apostolicum expetiit, quatenus praefati monasterii privilegium, quod ab antiquis temporibus usque ad tempora Arnolfi regis solis regibus subjacebat, ut fratres inibi demorantes inter se abbatem eligere et constituere potestatem haberent, quia propter eum violatum fuit. Nam ipse illud monasterium in beneficium acquisivit apud Arnolfum regem, ac filium ejus Ludovicum precibus impetravit, ut denuo restaurare praeciperent, et ab ipsis adepta licentia ex apostolica auctoritate renovatum confirmaretur. Hoc ipsum sicut ipse episcopus praesens apud antecessorem nostrum expetiit, ita per legatos suos, data licentia a domino suo Chuonrado rege, apud nos impetravit. Nos vero, veneratione religiositatis suae agnita, libenti animo petitioni ejus assensum praebuimus, et per auctoritatem apostolatus nostri certum conscriptum fecimus, per quod privilegia et statuta, antiquitus praedicto monasterio concessa, solidissime firmavimus, ita ut nunc et deinceps saepedicti coenobii fratres neque episcopus, neque alterius monasterii abbas, neque comes, neque alia quaeque alicujus hominis persona audeat inquietare, sed quod sancitum est et constitutum apostolica auctoritate, firmum et inviolabile cunctis temporibus in aevum permaneat. Si quis autem, quod fieri nolumus, verum etiam prohibemus, contra hoc nostrae auctoritatis privilegium agere praesumpserit, et violare tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, anathematis vinculis subdendum, et a regno Dei alienandum. Qui autem praesumpserit et non resipuerit, anathema sit, et a regno Dei alienatus abscedat, et in infernum diabolo sine fine mansurus demergatur. In hoc etiam petitionibus religiosi episcopi, venerabilibus legatis hoc subnixe supplicantibus, ut contra consuetudinem nostram charta Romana cum scriptis notariis permutatis conscribi haec in pergameno, quod secum detulerant, concessimus, et ut non dubitaretur de ipsis, quae scripta sunt, annulo nostro subtus sigillari jussimus. Qui autem horum quae per nostram auctoritatem scripta sunt, veri exsecutores et observatores exstiterint, benedictionem et gratiam a Domino Deo mereantur aeternam amen. Bene valete.

Scriptum est per manus Epiphanii notarii S. Romanae Ecclesiae in mense Februario. Datum per manus Petri Ortensis episcopi, VIII Mart., inditione 8, regnante domno Berengario anno 4, postquam Caesar consecratus est feliciter in Dei nomine, amen.

V. JOANNIS X PRIVILEGIUM PAULO EPISCOPO ADRIENSI CONCESSUM. (Anno 920).[Apud Ughelli, Italia sacra, II, 401.]

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo PAULO S. Adriensis Ecclesiae episcopo.

Quia petiisti a nobis, quatenus concederemus tibi, et per te jam factae tuae Ecclesiae curtem Bone uno, quae vocatur Rhodige, et silvam quae dicitur Grumpi, seu Piscarium, quae vocatur Longole, verum etiam curtem quae vocatur Romiliacus, quae est posita in Caneglada, atque fundum Crispo cum omnibus eorum pertinentiis et adjacentiis, ut liceat tibi in dicto logo Rhodige castrum construere ad servandum populum sanctae tuae Ecclesiae, etc. Et insuper concedimus suffragium populi permanentis a termino Rhodige usque ad Adriensem civitatem in restaurationem tuae diruptae Ecclesiae, et funditus destructae, statuentes, ut nulli liceat a territorio Rhodige usque, etc.

VI. JOANNIS X PRIVILEGIUM HONESTO ARCHIEPISCOPO RAVENNATI CONCESSUM. (Anno 921.)[Apud Mittarelli, Annal. Camaldul. I, app. 34.]

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Amen. Domino nostro JOANNE, summo pontifice, et universali papa in apostolatu, anno septimo, imperante domino BERENGARIO serenissimo imperatore, anno imperii ejus, . . . . to decimo in mense Martio, indictione nona Romae Lateranensi.

Quia nobis domino Joanni summo et universali papae de apostolica sacratissima beati Petri sede petistis vobis Honesto, divina favente gratia, archiepiscopo sanctae nostrae Ravennatis Ecclesiae beati Apolenaris, ut concederemus, et vestris successoribus in perpetuum possidendum. Unde apostolatu nostro beati Petri apostoli, Patris patronum tantum . . . . impetrandi via est, quoties beneficia a sancta nostra Romana Ecclesia ejus jura non noceat postulasti; sed Roma magis accrescere possit quam minui. Ideo sicut . . . . a apostolatu hujus sanctae nostrae universalis Ecclesiae, sicut dignum et justum recognoscimus . . . i patr . . . . . . suscipere benedictionem . . . . dimus et damus atque tradimus seu em . . . . amu . . . . hujus sanctae nostrae Romanae Ecclesiae tibi Honesto sanctae nostrae . . . . po dilecto confratri nostro et per manus . . . . praedicta sancta Ra . . . . at . . . . Ecclesia filia hujus sanctae nostrae Romanae Ecclesiae una . . . . . vestris successoribus in perpetuum possidendum suo jure. Id est concedimus, et a nobis alienamus, et vestris manibus tradimus atque emancipamus vobis, sicut et alii sancti Patres nostri tradiderunt et emancipaverunt: ita et nos per hujus nostri praecepti paginam emancipationis similiter et confirmationis emancipamus totam massam, quae vocatur campilio, una cum omnibus fundoris suis, et cum omnibus juris pertinentiis suis, piscationibus quoque et venationibus suis et omnibus sibi subjacentibus vel pertinentibus, constituta territorio Gavellense inter flumen Adicem et flumen Pado. Similiter largimur et confirmamus seu tradimus, atque in perpetuum mancipamus de jure sanctae nostrae Romanae et universalis Ecclesiae in praedicta sancta Ravennatae Ecclesia, id est totam et integram massam quae vocatus fiscalia cum omnibus similiter fundoris seu et cum omnibus juris sui pertinentibus, nec non cum omnibus villis et plebibus in ipsa massa constitutis, piscationibus quoque et venationibus suis, similiter cum omni tributo, censu atque . . . . tione temporali et annuali seu districto et cum omnibus, quae de praedicta massa ad sanctam Romanam Ecclesiam pertinent, constituta territorio Ferrariense. Hoc quidem modo tradimus, et emancipamus a nobis ambas massas in te, Honesto archiepiscopo, et in tuis successoribus in perpetuum habendo, tenendo, ordinando, disponendo, seu judicandi potestatem habeatis in perpetuum cum tuis successoribus ad jura sanctae Ravennatis Ecclesiae beati Apollinaris, quod, sicut supra diximus, pure et absolute, et sine omni conditione vobis vestrisque successoribus in perpetuum remisimus, atque emancipamus. Si quis de omni clero, sive aliqua persona, aliqua dignitate decoratus, sive privata persona, contra hunc titulum nostri privilegii et emancipationis aliquam litem impulerit, sit compositurus et daturus auri optimi libras centum, medietatem Camerae nostrae Lateranensi, et medietatem sanctae Ravennati Ecclesiae beati Apollinaris, et sit excommunicatus a nostra amplissima sede apostolica, et sub anathemate et pri . . . . timis et sanctorum conciliorum Nicaeni, Constanti . . . . ni effes . . . et quas . . . . onorem habere videtur ex eo pri . . . . i censuim . . . . .

VII. EPISTOLA JOANNIS X AD HERIMANNUM ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM. (Anno 921.) Jubet ut Romam veniat una cum Hilduino et Richario, qui de Tungrensi episcopatu contendebant. [Apud Mansi, Conc. tom. XVIII.]

JOANNES episcopus, servus servotum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro HERIMANNO sanctae Coloniensis Ecclesiae archiepiscopo.

Cum simus Dominicae plebis superna miseratione rectores, studiosius nos convenit Dei praesidium pro subditorum saepe cogitare salute, ne frustratis, quod absit, animabus antiqui hostis insidiis, ante omnium pastorem districtam cogamur solvere rationem: quia ideo fidelis servus et prudens Domini super familia constitutus esse dignoscitur, ut congruo tempore det illis fructum. Congruo tempore sacerdotes propositi Deo fructum dant, cum pro salute omnium sibi subditorum, quod opportunum est offerunt. Et quia vestra fraternitas sententiam Apostoli reprobavit operando (I Tim. V) qui monet, nullo modo alicui leviter manus imponere, cum Hilduvinum, canonicis sibi obviantibus regulis, absque clericorum electione, et laicorum acclamatione, Gisleberti metu, episcopali insula decorare non denegastis, cum prisca consuetudo vigeat, qualiter nullus alicui clerico episcopatum conferre debeat, nisi rex cui divinitus sceptra collata sunt. Quo vero ordine Gislebertus hoc quod illi concessum non est agere non metuit, ut arbitror, quia illicite praesumpsit, rationabiliter imbecille permanebit. Tamen quia Richerus, ut Caroli regis testimonium perhibet, atque nostri dilecti filii Berengarii gloriosissimi imperatoris litterae testantur, primitus a clero electus, et a populo expetitus est: cur donum sancti Spiritus, quasi temporale commodum, cui non licuit imponere non distulisti, omnino miramur, cum scriptum sit: Intelligens gubernacula possidebit (Prov. I). In Veteri etiam Testamento divina lege sancitum est, ut sacerdotes de sacrificio Domini pectusculum sumant (Levit. VII). Non equidem ob aliud, nisi ut sacrificio discant, quid de semetipsis ipsi suo Conditori debeant immolare. Et cum nosmetipsos Deo offerre sedulo debeamus, cur alios errantes sequi non contemnimus? cum scriptum sit: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jer. XV). Igitur quia magis hominis quam Dei formidine metuistis, quod inutiliter gestum est, nostra imbuti admonitione, ut citius emendare delectemini omnino monemus. Valde namque admirari non distulimus, cur contra rationem absque regis jussione agere pertentastis: cum vobis reminiscentibus hoc nullo modo esse debeat; ut absque regali praeceptione in qualibet parochia episcopus sit consecratus. Tamen mediante Octobrio ad limina apostolorum cum Hilduvino et Richero venire satagite, ut ante praesentiam nostri nostrorumque episcoporum coadunati, quid ex hoc canonica jubeat auctoritas explicare non denegetur. Et si forsitan pro paganorum metu tunc venire non valetis, in Kalendis Aprilis, omni occasione postposita, ad nos quantocius, sicut superius statutum est, pervenite. Et tunc omni errore radicitus exstirpato, qui dignus inventus fuerit per ostium ingrediatur in ovile ovium, et non aliunde, ne fur aestimetur. Quia nos Caroli regis decus nullo modo auferre volumus, sed pro vigore atque dilectione, vel consanguinitate nostri dilecti filii Berengarii gloriosissimi imperatoris, ut prior antecessorum suorum regum mos fuit, eum ita illibatam atque inconcussam dominationem obtinere delectamur: et sicut priores suos antecessores, nostrorum antecessorum auctoritate, episcopum per unamquamque parochiam ordinare probabiliter statutum est, ita ut Carolus rex faciat confirmando jubemus. Tamen usque ad illud temporis, sicut superius statutum est, Leogis episcopatus in vestra maneat potestate: ita ut Hilduvinus illic aliquod sacerdotale ministerium nullo modo audeat exhibere.

VIII. EPISTOLA JOANNIS X AD CAROLUM III REGEM. (Anno 921.) Significat se ad Herimannum scripsisse, ut cum Hilduvino et Richario Romam veniat: Hubertum etiam ob Ecclesiae Romanae depraedationem excommunicasse. [Apud Mansi ibid. ]

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CAROLO glorioso regi.

Cum sincera in vobis charitas, atque perfecta mansuetudo clarescat, quia divina dispensatione hoc agitur, conditori nostro Deo immensas gratiarum actiones referimus. Unde hortantes vestram filiationem monemus, ut semper solliciti manentes, subditos quoque vobis commissos per abrupta diutius ire non permittatis. Quia in hoc vestri regni sceptra sublimia manent, cum Spiritus sancti dispensatione quod inutiliter gestum est emendare non negligitis. Nostor namque dilectus filius Berengarius gloriosissimus imperator apostolatui nostro litteras ex Richero a vobis electo in Leodio, atque a cuncto clero et populo, transmisit: et qualiter Gislebertus vester infidelis Hilduvinum illic consecrare praecipiendo non formidavit. Nos vero, prece dilecti filii nostri moti, Herimanno archiepiscopo nostri apostolatus apices transmittere studuimus, quatenus mediante Octobrio cum illis pariter junctus ad limina apostolorum non differat venire: ut tunc probabilibus documentis canonice, qui dignus est, approbetur; qui vero dignus esse contemplatur, tunc reprobatus appareat. Usque ad illud vero tempus, ut Hilduvinus in supradicta ecclesia, quae Legia dicitur, aliquod regimen detinere et sacerdotale officium exhibere non audeat, commonendo praecipimus. Tamen, quia dilectio nostri filii in vobis abundanter emanat, dignum est sinceritas atque consanguinitas vestra ut in illo promptius appareat; et ita fidissimus ex vestra dilectione permaneat, quatenus ex illius adminiculo in praesenti cognoscatis. De hoc vero quod Gislebertus contra vestra sceptra inutiliter gessit, valde doluimus: eo quod prisca consuetudo, et regni nobilitas censuit, ut nullus episcopum ordinare debuisset absque regis jussione. Et, quia Herimannus archiepiscopus, magis hominis quam Dei formidinem metuens, Gisleberti jussione Hilduvinum consecrare non distulit, hac pro ratione sententiam vocationis illi transmisimus, ut mediante Octobrio, et si pro metu paganorum venire tunc nequeunt, in Kalendis Aprilis, omni remota occasione, tunc nullo modo cum Hilduvino et Richero venire differat. Quia tunc inibi conjuncti, ex decore vestri regni subtiliter colloquentes, ita radicitus hoc quod vobis per Gislebertum contingit exstirpare non denegabimus, ut postmodum nec ipse, qui auctor iniquitatis contra vestra sceptra gessit, nec alius aliquis audeat aliquam laesionem vestro in regno inferre. Illud etiam vestrae filiationi innotescimus, qualiter nos juncti cum Berengario gloriosissimo imperatore dilecto filio nostro, ad Hubertum, ut depraedationes atque incendia, quae in sancta Romana Ecclesia committere non formidavit, emendare studuisset, admonendo misimus: qui renitens, atque superba voce hoc contradicens, emendare noluit. Nos autem, secundum nostri ministerii effectum, illum sub excommunicatione misimus, eumque anathematis vinculo alligavimus cum omnibus suis sequacibus. Unde vestrae celsitudini hoc patefacimus, ut nullus vestri regni illum sequatur, vel ei adjutorium impendat, quia non solummodo qui eum sequuntur alligavimus, sed etiam qui ei adjutorium impendere delectantur.

IX EPISTOLA JOANNIS X AD JOANNEM ARCHIEPISCOPUM SALONITANUM (SPOLETINUM) ET EJUS SUFFRAGANEOS. (Anno 914-28.)

Joannes et ejus suffraganeos de Romana sede tandiu neglecta objurgat, eosque Methodii doctrinam sequi dolet. Hortatur, ut consilio Joannis Anconitani et Leonis Praenestini episcoporum usi, vitia corrigant, videantque potissimum, ut secundum mores Romanae Ecclesiae ministerium sacrificii peragatur, in Latina scilicet lingua, non autem in extranea. [Farlatus, Illyr. sacr., 93.] Cum religio, etc.

X. EPISTOLA JOANNIS X AD TAMISLAUM REGEM CROATORUM, MICHAELEM DUCEM CHULMORUM, etc. (Anno 914-28.)

Tamislaum, regem Croatorum, Michaelem, ducem Chulmorum, Joannem et ejus suffraganeos, omnes Zupanos, cunctos sacerdotes, universum populum Sclavoniae et Dalmatiae hortatur, ut tenerrimos pueros a cunabulis in studio litterarum Deo offerant, neve in barbara, seu Slavonica lingua Deo sacrificium offerri sinant. Saxonum proponit exemplum, qui a Gregorio papa doctrinam pariter et litterarum studia in ea lingua perceperint, in qua apostolica ecclesia infulata manebat. Monet ut Joannis Anconitani et Leonis Praenestini episcoporum praecepta sequantur. [Farlatus, ibid. ] Divina, etc.

XI. AD JOANNEM ARCHIEPISCOPUM SPALATINUM. (Anno 914-28.)

Joannem jubet una cum Gregorio, episcopo Nonensi, ad se venire componendae litis causa, praesentibus legatis suis ortae. [Farlatus, ibid. ] Quia in vobis, etc.

XII. JOANNIS X BULLA PRO MONACHIS S. LAUNOMARI APUD ARVERNOS. (Anno 928.)

Monachis S. Launomari, per paganos fugatis, possessiones a Willelmo comite Arvernensi donatas confirmat. [Apud Mabill. Acta SS. ord. Bened., saec. IV, p. II, p. 254.]

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis et senioribus Galliae, caeterisque sanctae Dei Ecclesiae fidelibus, salutem.

Quoniam ex successorum apostolorum pietate sic universaliter debemus consulere cunctis, ut singulorum quoque causas sine fastidio debeamus cognoscere: studendum est nobis non minus velle prodesse, quam praeesse. Noveritis itaque illustrem nobisque charissimum Arvernorum praesidem Willelmum, et uxorem ejus Ingelbergam per fideles sibi legatos, Adalelmum scilicet reverendissimum episcopum, Ocbertum et Calseum clarissimos viros, manifestasse nobis, qualiter pro Dei amore susceperint monachos sancti Launomari confessoris Christi cum corpore ipsius sancti, persecutione diutina paganorum a suo loco fugatos; quodque eis ad refugium ipsi donaverint aliquid de rebus suis in praesenti, et, si opportunitas se illis praebuerit, deinceps plura daturos quae sunt in partibus Arvernicis, id est villam Magenciacum cum ecclesia sancti Petri nomine consecrata; et vineam indominicatam ejusdem villae, et aliam villam juxta Magenciacum, et juxta illas villam quae dicitur Blavignacus, partemque in villa quae vocatur Espidincus ( Espezin ), mansos duos; et in villa Regniaco ( Regnac ) vineam indominicatam; et in villa Malamorte omnem haereditatem cujusdam Asterii, quam de Geraldo et de Lucretia ejus uxore acquisiverunt; et in Barennis vineam indominicatam et in ipso comitatu villam Bornicum ( Bort ), quam de . . . . acquisiverunt; et super fluvium Dore in comitatu Claromontensi villas Piscatorias cum servis et ancillis, pratis, terris, cultis et incultis, silvis, et manso, quae de Fulcherio commutaverunt; et similiter Prisciniacum ( Precignac ) cum omni integritate, et tres alios mansos juxta positos, scilicet Vallecinga, Floriacum, Montjocundum. Super qua re suggesserunt vigilanter apostolatui nostro, quem vice beati Petri tenemus, per religiosum et venerabilem episcopum Adalelmum, et supra nominatos Ocbertum et Calseum nobiles viros, sedem Romanam de more scilicet devote adeuntes, ut ipsam eorum donationem secundum consuetudinem praedecessorum nostrorum sanctae sedis apostolicae privilegio firmaremus, propter quorumlibet in posterum certam cupiditatem vel inquietudinem: quatenus omni deinceps tempore absque quorumcunque crudelitate vel subreptione monachi cum ipso abbate, ipsi et successores eorum, possint ibidem consistere, et sui propositi normam optime servare. Quorum piis actis congaudentes, et justis petitionibus annuentes, decernimus per hoc apostolicae auctoritatis privilegium, perque illam potestatem quam a Deo in beato Petro apostolo accepimus, ut tam ipsae res supra nominatae, quam aliae, quas vel ipse Deo amabilis praeses et ejus uxor Ingelberga, vel alii forte Dei amatores deinceps eisdem monachis vel successoribus eorum donaverint, Domino Salvatori nostro sanctoque Petro atque beato Launomaro deserviant in usibus monachorum et diversis utilitatibus, adveniente unquam Christianorum . . . . qualibet occasione, aliquam sustineant calumniam; sed liceat servis Dei ejusdem loci cultoribus, cum consilio et voluntate abbatis sui ea stabili firmitate, sicut eis expedierit, tenere et gubernare. Si quis autem cupiditate vel aliqua malignitate ductus eorum testamentum et hoc nostrae auctoritatis privilegium aliqua occasione conatus fuerit infringere, et de ipsis rebus saepedictis servis Dei aliquam calumniam vel molestiam [ingerere] . . . aut abbatem eis imponere, nisi solum illum, quem concors omnis congregatio sibi ex sese elegerit, qui eis prodesse et praeesse secundum Regulam beati Benedicti valeat, hunc auctoritate sancti Spiritus sanctorumque apostolorum a liminibus sanctae Dei Ecclesiae, et a communione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, atque consortio omnium Christianorum anathematis vinculo ligatum separamus: ut, nisi cito resipuerit, omnia quae depravaverat, corrigendo, cum rapacibus a regno Dei exclusus, perpetua damnatione feriatur.

XIII. JOANNIS X EPISTOLA AD AIMERICUM NARBONENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 928.) Ecclesiae Narbonensis possessiones confirmat. [ Gall. Christ., tom. VI, Instrum., pag. 16.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, AIMERICO, archiepiscopo sanctae Dei Ecclesiae Narbonensis, dilecto filio et confratri nostro. Litteras ab unanimitate tua nostro directas apostolatui apostolica patientia suscepimus, et ea quae innotuisti admittentes, condoluimus vos tot pertulisse incommoda, vobisque compassi sumus; quoniam si unum membrum patitur, omnia compati debent, eo quod, secundum Apostolum et egregium praedicatorem gentium, hujusmodi sollicitudinem circumferamus; quia, ut apostolice fateamur: quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. II, 29.) Cum praesertim me humiliarem ut eos lucrifacerem . . . esse nolumus ab ipso Domino in specula constituti; qui vice beati Petri, apostolorum principis, coelestis regni clavigeri, vos instituere decrevi. Igitur reverentia vestrae fraternitatis postulavit a nobis quatenus sanctae apostolicae nostrae auctoritatis privilegio confirmare deberemus omnes res immobiles ejusdem sanctae primae sedis ecclesiae Narbonensis, constructae in honore sanctorum Justi et Pastoris, ubi beatus Paulus confessor Christi corpore requiescit; hoc est omnes domos, cellas, ecclesias, villas, curtes, parochias, terras, prata, silvas, necnon et medietatem salinarum, et telonei, seu raficam et naufragium, monasterium S. Laurentii, et cellas cum omnibus eis pertinentibus, una cum familia eorum utriusque sexus, et ea quae a piis dominis imperatoribus, marchionibus, sive aliis Deum timentibus in eadem ecclesia Narbonense collata sunt et consistunt, tam in ipso comitatu Narbonense, necnon et Redense, seu et Minerbense atque Ausonense, necnon et Biterrense, sive etiam Nemausense; et in comitatu Bisuldu nense monasterium Bagnola, quae est ecclesia fundata in honore S. Stephani martyris. Unde salubribus petitionibus vestris inclinati decrevimus, et a praesenti prima indictione hujus nostrae apostolicae confirmationis privilegio roboramus, et in perpetuum apostolica auctoritate confirmamus in usum et solatia ejusdem sanctae primae ecclesiae Narbonensis cui praeesse dignosceris, id est omnes domos, cellas, ecclesias, villas, curtes, parochias, terras, vineas, prata, silvas, necnon et medietatem salinarum et telonei, seu raficam atque naufragium, monasterium S. Laurentii et cellas cum omnibus eorum pertinentiis, una cum familia eorum utriusque sexus, et omnia quae a piis dominis imperatoribus et marchionibus, sive aliis Deum timentibus in eadem ecclesia Narbonense collata sunt, vel (conferenda) collatura erunt, tam in ipso comitatu Narbonense, etiam et Redense, seu Minerbense, atque Ausonense, necnon et Biterrense, item jure firmissimo a te tuisque successoribus possideri volumus ac dominari.

XIV. JOANNIS X EPISTOLA AD RODULFUM REGEM FRANCORUM, WIDONEM ARCHIEPISCOPUM LUGDUNENSEM, etc. (Anno 928).

Monasterium Cluniacense commendat, cui donatas a Bernone abbate res monasterii Gigniacensis, quas Wido abbas abstulerat, restitui vult. [ Bullar. Cluniac. 2.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RODULFO glorioso regi Francorum, necnon reverendissimo et sanctissimo confratri nostro Widoni sanctae Lugdunensis Ecclesiae archiepiscopo, atque reverendissimis episcopis STATEO et BERNONI, comitibus HUGONI et GISLEBERTO.

Auditum nostris apostolicis auribus quod Guido abbas per violentiam abstulit a Cluniaco hoc quod Berno abbas de potestate Gigniacensis monasterii sub censu tenendum legaverat. Quapropter monemus dilectionem vestram quatenus res omnes illas Cluniensibus restituatis. Quia vero praedictus Wido conqueritur quod Berno abbas hoc legaliter non fecit, pro eo quod terminum temporis ac personarum in illo suo testamento non posuit; nos ad quorum dispositionem utraque loca pertinent, jubemus et constituimus ut, quandiu ex illis monachis, qui in Ginniaco professionem fecerunt, aut oblati sunt apud Cluniacum, aliquis vixerit, res ipsas monachi Clunienses teneant sub nostra ditione, nisi forte ipsi monachi sua sponte res ipsas dimiserint. Caeterum vobis, o fili Rodulfe, et fidelibus tuis, qui monasterio Cluniensi prodesse valeant attentius, et abbatem et congregationem vestrae dilectioni commendamus, utque locus ille, qui sanctae nostrae sedi commissus est, sese pro amore apostolorum, mundi videlicet judicum atque paterna dilectione bene gaudeat elegisse.

XV. JOANNIS X EPISTOLA AD WENNI ARCHIEPISCOPUM HAMBURGENSEM. (Anno 914-928.) Illi pallium mittit et privilegia Hamburgensia confirmat. [Apud Lappenberg, Hamb. Urk. I, 39.]

+ JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri WENNI, venerabili archiepiscopo Hammenburgensis Ecclesiae, tibi tuisque successoribus in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium apud Deum proculdubio promeremur, dum venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint per nos statum perducta. Igitur, quia postulasti a nobis quatenus archiepiscopatum Hammaburgensem totum in integrum tibi tuisque successoribus confirmaremus, sicut a beato Gregorio, Nicolao et aliis praedecessoribus nostris decretum est, inclinati precibus tuis, pallium tibi ex more transmittimus, et quaecunque ab eis Ecclesiae tuae et antecessoribus tuis data sunt et privilegiis confirmata, nos apostolica auctoritate tibi concedimus et nostro privilegio confirmamus, scilicet omnia quae generaliter atque specialiter ad eumdem praefatum archiepiscopatum pertinent, quaeque tui antecessores . . . Jesu Christo.

Data IV Kalendas Novembris per manus Leonis, sanctae Romanae sedis cancellarii. Anno domini Joannis papae primo, indictione 9.