CCL-CCXCIX
Saeculo XII

editio: Migne 1855
fons: Corpus Corporum
 5 7 

CCL recensere

CCL. Ad Stephanum Anglorum regem.--In regem unanimiter electum et consecratum in specialem B. Petri et Romanae Ecclesiae filium recipit. (Anno 1136.)[D. BOUQUET, t. XV, p. 391.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio STEPHANO, illustri Anglorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.

Rex regum et Dominus dominantium, in cujus manu sunt omnium potestates et omnia jura regnorum, ex incomprehensibili supernae providentiae dispensatione, quando vuit, mutat tempora et transfert regna. Sicut enim attestatur Propheta: Dominator excelsus in regno hominum, et cui voluerit dat illud (Dan. IV, 14). Quot commoditates, quanta jucunditatis tranquillitas, quantumque justitiae censura in regno Angliae et ducatu Northmanniae, regnante filio nostro glorioso Henrico rege, viguerunt, eo humanis rebus exempto, oculata fide perclaruit. Cum etiam idem esset religiosorum virorum amator, pacis et justitiae cultor, viduarum et orphanorum propitius consolator, et eorum qui impotentia defendere se non poterant pius defensor, ipso sublato de medio, prout accepimus, turbata est religio in regno Angliae, et nullum mandatum pacis seu justitiae in adjutorio regali vigebat, atque atrocitatem tantorum scelerum comitabatur impunitas. Ne autem diutius grassando in populum Dei debacchari posset dira ferocitas, inclinata est ad preces religiosorum virorum divinae miseratio pietatis; et tantis flagitiis potenter occurrens quemadmodum venerabilium fratrum nostrorum archiepiscoporum, episcoporum earumdem regionum, et amatorum sanctae Romanae Ecclesiae, gloriosi Francorum regis et illustris viri comitis Theobaldi scripta testantur, et industriorum virorum nobis indicavit assertio, communi voto et unanimi assensu tam procerum quam etiam populi, te in regem eligere, et a praesulibus regni consecrari providit. Nos cognoscentes vota tantorum virorum in personam tuam, praeeunte divina gratia, convenisse, pro spe etiam certa te beato Petro in ipsa consecrationis tuae die obedientiam et reverentiam promisisse, et quia de praefati regis prosapia prope posito gradu originem traxisse dignosceris; quod de te factum est gratum habentes, te in specialem B. Petri et sanctae Romanae Ecclesiae filium affectione paterna recipimus, et in eadem honoris et familiaritatis praerogativa qua praedecessor tuus egregiae recordationis Henricus a nobis coronabatur, te propensius volumus retinere.

CCLI. Bulla in gratiam canonicorum regularium S. Joannis in suburbio Senonensi (Anno 1136.)[ Gall. Christ., XII, Instrum. 359.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HAIMARDO abbati ecclesiae S. Joannis evangelistae quae in Senonensi suburbio sita est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Officii nostri hortatur nos auctoritas Ecclesiarum statuta satagere et earum quieti ac utilitati salubriter, auxiliante Domino, providere. Dignum namque est et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti fuimus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur, et B. Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Quamobrem, dilecte in Domino fili Raynarde abbas, petitiones tuas clementer admittimus, et ecclesiam S. Joannis, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sanctae Romanae Ecclesiae privilegio communimus, statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, ampliante Deo, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus in perpetuum et illibata serventur, in quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus: ecclesiam scilicet Sancti Stephani de Castro-Raynardi cum suis appendiciis, a venerabili fratre nostro Henrico Senonensi archiepiscopo de consensu capituli sui praefatae ecclesiae S. Joannis concessam, ecclesiam quoque S. Salvatoris a capitulo et canonicis Senonensibus, jam dicto fratre nostro Henrico archiepiscopo assensum praebente, vobis cum omnibus pertinentiis commissam, et a beatae memoriae praedecessore nostro papa Honorio confirmatam concedimus, ratificamus et approbamus auctoritate apostolica, etc. . . . .

Datum anno Domini millesimo centesimo tricesimo sexto.

CCLII. Ad canonicos ecclesiae S. Frigdiani Lucensis. (Circa annum 1136.)[BALUZ., Miscell., IV, 591.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis canonicis S. Fridiani, salutem et apostolicam benedictionem.

De obitu charissimi filii nostri A. prioris vestri, recolendae memoriae, tanto amplius condolemus, quanto in ejus subtractione nobis ac vobis majora consilia et solatia sunt sublata; verumtamen non modicum consolamur, quod et vita ejus coram Deo et hominibus laudabilis exstitit, vosque ipsius sacris disciplinis instructos in persona dilecti filii nostri Jer. unanimiter convenisse, et in pace atque unitate . . . . Caetera desunt.

CCLIII. Universis clericis et laicis per episcopatum Lucensem constitutis Attonem priorem et fratres ecclesiae S. Frigdiani commendat. Anno 1133-1137, Jan. 5.[BALUZ., ibid., p. 589.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis clericis ac laicis per Lucanum episcopatum consistentibus, salutem et apostolicam benedictionem.

B. Fridiani ecclesia pro religione et vitae ibidem Domino famulantium honestate, tam apud vicinas quam apud nationes externas, maxima devotione et reverentia honoratur. Per cujus profecto institutionem, quamplures hominum Spiritus sancti gratia illustrati, relictis pompis saecularibus, se ad omnipotentis Dei servitium transtulerunt, et suae bonae conversationis exemplo ad recta opera exercenda informare fidelium populorum animos non desistunt. Aequum est igitur ut sedes apostolica fratres ipsius loci paternis affectionibus diligat, et sui erga eos amoris efficaciam patenter ostendat. Quapropter universitatem vestram exhortamur in Domino, ut dilectum filium vestrum Attonem priorem ac fratres praefatae S. Fridiani Ecclesiae devotissime honoretis, et tam in hospitalitate quam in aliis eorum opportunitatibus hilari benignitate eis solatia praebeatis. Qui autem illis hospitalitatem denegat, se non manere in charitate demonstrat. Vestra igitur interest, dilectissimi in Domino filii, nostris commonitionibus humiliter obedire, quatenus ejusdem B. Fridiani et aliorum sanctorum intercedentibus meritis, pro eorumdem fratrum susceptione et impensis beneficiis, orationum, quae in eodem loco Domino exhibentur, participes fieri, et post hujus vitae cursum aeternae retributionis mercedem a remuneratore omnium bonorum Deo percipere mereamini.

Data Pisis Nonis Januarii.

CCLIV. Ad Petronillam Fontis Ebraldi abbatissam. (Anno 1133-1137, Jan. 5.)[PAVILLON, Vie de Robert d' Arbrissel, Pr., p. 628.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo Petronillae abbatissae Fontis Ebraldi, salutem et apostolicam benedictionem.

Significatum est nobis te magnopere requiem quaerere, et gregis tibi commissi colla velle quiescere; quod profecto tanto gravius ferimus, quanto diebus istis novissimis periculosa tempora instare noscuntur. Attende ad hoc quod apostolorum principi voce Dominica dicitur: Si diligis me, pasce oves meas, ex quo nimirum colligitur quia, si is qui dono supernae gratiae gregem Dominicam pascendo praeest, et hoc ipsum facere renuit, pastorem summum se minime amare demonstrat; sed B. Martinus confessor Domini gloriosus, praelatis Ecclesiae laudabile relinquens exemplum, semetipsum, si adhuc esset populo necessarius, laborem pro eo subire humiliter paratum esse ostendit. Quapropter dilectionem tuam monemus, et per obedientiam imperamus, ut gregem tibi commissum nulla ratione relinquas, sed potius more solito sorores tuas temporaliter et spiritualiter studeas procurare, quatenus una cum ipsis praesentari Reginae virginum merearis, immortalitatis stolam a remuneratore omnium bonorum Domino perpetuis laboribus susceptura.

CCLV. Ad Hugonem archiepiscopum Rothomagensem, in corrigendis vitiis severum, ad mansuetudinem adhortatur, promittit, si abbas S. Vandrigisili « usque ad proximam Pentecostes solemnitatem obedire ei contempserit, se sententiam quam in illum rationabilem promulgaverit, ratam habiturum. » Stolam dono mittit. (Anno 1133-1137, Jan. 20.)[ Neustria pia, p. 174.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI, Rothomagensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Fervorem tuae dilectionis ac constantiam fidei, quae in persona tua hactenus claruerunt, exigente temporis necessitate, tam apud ecclesiasticas quam saeculares personas, ipsis operum fructibus sancta Dei Ecclesia comprobavit. Unde et in specula domus Domini divina providentia constitutus, super commissum gregem, more boni pastoris, diligenter invigilas, et te severum in corrigendis vitiis exhibendo, episcopale officium verbis et exemplis adimplere contendis. Age nunc, charissime, et, juxta Apostoli vocem, obsecra, increpa, argue (II Tim. IV), in omnibus tamen charitate et mansuetudine, ac sanctorum canonum forma servata. Nec ullatenus arbitreris quod ea, quae recte a te statuta sunt, in irritum devocare, et quae plantaveris disperdere aut eradicare velimus, quin potius ea quae secundum Deum et justitiam feceris, perpetua firmitate volumus observari. Quod si abbas S. Wandregisili, usque ad proximam Pentecostes solemnitatem obedire fraternitati tuae contempserit, sententiam, quam in ipsum rationabilem promulgabis, apostolica auctoritate, ratam habebimus. Praeterea, frater dilectissime, te praesentibus litteris duximus commonendum, quatenus personam tuam studeas praeparare, ut, cum nuntium nostrum acceperis, B. Petri servitium valeas exercere. Stolam ob insigne dilectionis de collo nostro assumptam, per dilectos filios nostros, R. et G. viros industrios tibique devotos, charitati tuae transmittimus, ut videlicet ad honorem Dei et B. Petri reverentiam nostrique memoriam, ea assidue perfruaris.

Data Pisis XIII Kalend. Februar

CCLVI-CCLVII. Privilegium pro monasterio Sancti Petri Mellicensis. (Anno 1137, Jan. 3.)[HUEBER, Austria illustrata, p. 8.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HERCHINFRIDO abbati monasterii Sancti Petri de Medelik ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Apostolicae sedis cui, disponente Domino, praesidemus, auctoritate compellimur, ut venerabilia loca, praesertim quae beati Petri juris existunt, atque per sanctas inibi Domino familiaritates diligamus, et eorum quieti et utilitati salubriter, auxiliante Deo, providere curemus. Hujus itaque rationis intuitu, dilecte in Domino fili Herchinfride abbas, tuis rationabilibus postulationibus annuentes, Beati Petri monasterium, cui divina providentia praesides, quod utique illustris vir Luipoldus marchio a parentibus suis in Medlick, in parochia Pataviensi constructum, et sub patronatus sui jure possessum, sanctae Romanae Ecclesiae obtulit, ejus tuitione perpetua confovendum ad instar praedecessorum nostrorum recolendae memoriae Paschalis et Calixti Romanorum pontificum, apostolicae sedis privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones quaecunque praedia sive ecclesias cum decimarum oblationibus praedicti principes Luipoldus, et pater ejus Luipoldus, ac caeteri parentes ejus, seu alii fideles de jure proprio eidem coenobio contulerunt, sive in posterum offerri contigerit, tibi tuisque successoribus praesentis scripti pagina roboramus. Obeunte vero te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, providerint eligendum. Electus autem ad Romanum pontificem veniat consecrandus. Porro circummanentium abbatum subire judicium non cogamini, nisi forte illorum qui ad jus et proprietatem sedis apostolicae pertinent cum ecclesiasticae necessitatis causa exegerit. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a Pataviensi accipietis episcopo, si quidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate aliqua voluerit exhibere; alioquin quem malueritis Catholicum adeatis antistitem, qui nimirum apostolicae sedis fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Laicos sane seu clericos saecularem vitam agentes, absque ullius episcopi vel praepositi contradictione ad conversionem suscipiendi licentiam habeatis. Sepulturam quoque ipsius loci liberam omnino esse decernimus, ut videlicet eorum qui illic sepeliri desideraverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat. Advocatus autem ejusdem loci Luipoldus marchio maneat, vel ejus haeres, quicunque in posterum marchiam obtinuerit. Verumtamen neque illis, neque alicui prorsus hominum liceat in eodem monasterio vel in bonis ejus quidquam tibi temere vindicare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia quae inpraesentiarum idem coenobium juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Deo, poterit adipisci, integra et illibata conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, nobis nostrisque successoribus aureum unum annis singulis persolvetis. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit; si secundo tertiove commonita, reatum suum congrua satisfactione non emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Pisis per manum Hunnerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi et cancellarii, III Nonas Januarii, indict. XIV, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus domni Innocentii II papae anno VII.

CCLVIII. Agnetem, uxorem quondam Leopoldi marchionis, et filios ejus de Leopoldi morte consolatur. Monachos Mellicenses commendat. Haec addit: « Juxta petitiones vestras charissimum filium imperatorem Lotharium, cum ipsum nos videre contigerit, ut vestram vobis justitiam conservet, libenter et affectuose rogabimus. » (Anno 1137, Jan. 8.)[FISCHER, Merkw. Schicks. v. Klosternenbrurg II, 132 (SCHRAMB, Chron. Mellic., 71).] CCLIX. Monasterium S. Trinitatis Sacargiense tuendum suscipit ejusque privilegia confirmat. (Anno 1137, Jan. 21.)[ Annal. Camaldul., III, 258.] CCLX. Privilegium pro ecclesiae ecclesia Bonae Spei. (Anno 1137, Jan. 27.)[HUGO, Annal. Praemonstr. I, 301.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ODONI, abbati de Bona Spe, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quamobrem, dilecte in Domino fili Odo abbas venerabilis fratris nostri Milonis Tervanensis episcopi, religiosi siquidem, prudentis atque discreti viri precibus inclinati, tuis justis desideriis clementer annuimus, et ecclesiam de Bona Spe, cui Deo auctore, praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio, communimus statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis rationabiliter, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata serventur. In quibus haec propriis visa sunt exprimenda vocabulis: Allodium scilicet, in quo praefata Beatae Dei genitricis ecclesia sita est in loco de Vallereilla. Allodium de Ramelgiis; allodium de Gays; tria molendina, duo videlicet juxta abbatiam et tertium in valle de Lestinis. Allodium de Morteri, salvo siquidem censu annuo, quam canonicis S. Yonnis de Valencianis debetis pro ea persolvere, scilicet quinque modios avenae; duos modios boni frumenti, et dimidium; duos modios siliginis et dimidium; tredecim nummos, et totidem Gallinatios. Pro tota decima tam annonae, quam pecorum decem modios et tres solidos. Pro decima curiae juxta abbatiam, sex nummos ecclesiae Sanctae Mariae Cameracensis solvendos. Pro decima de Rasmelgiis, annonae ac pecorum, ecclesiae Lobiensi decem solidos. Pro decima pecorum de Gays, ecclesiae S. Huberti de Marolis, quinque solidos. Quae utique supradicta, scriptis seu chirographis eorum, per quos eadem possidetis vobis sunt concessa atque firmata. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam Beatae Mariae de Bona Spe temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia ei, cum integritate serventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum dioecesani episcopi canonica justitia et reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua reatum suum correxerit potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus Ego Guillelmus Praenestinus episcopus. Ego Theodwinus S. Rufinae episcopus. Ego Drogo Ostiensis episcopus. Ego Albertus Albanensis episcopus. Ego Anselmus presbyter cardinalis titulo S. Laurentii in Licina. Ego Bezifredus, presbyter cardinalis titulo Vestinae. Ego Lucas presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Martinus, presbyter cardinalis titulo Sancti Stephani. Ego Guido indignus sacerdos Ego GG. presbyter cardinalis titulo S. Priscae Ego Bernardus presbyter cardinalis titulo Sancti Chrysogoni. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bachhi. Ego Guido diaconus cardinalis titulo Sanctorum Cosmae et Damiani.

Datum Pisis per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VI Kal. Februarii, indictione XV, Incarnat. Domini anno 1137, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno VII.

CCLXI. Bulla confirmatrix translationis abbatiae a S. Firmino ad Joannem secus Seylam, nec non possessionem ejusdem abbatiae. (Anno 1137, Jan. 30.)[HUGO, Annales ord. Praemonstr., I, 691.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio FULCONI Ambianensi abbati de S. Joanne, ejusque fratribus regulariter substituendis in perpetuum.

Pia postulatio voluntatis debet effectu prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quamobrem, dilecte in Domino fili Fulco abbas, venerabilis fratris nostri Milonis Tervanensis episcopi, religiosi siquidem, prudentis atque discreti viri, precibus inclinati, tuis justis desideriis clementer annuimus, et ecclesiam de S. Joanne cui Deo auctore praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis ustis modis rationabiliter praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata serventur; in quibus haec propria visa sunt exprimenda vocabulis: altare videlicet S. Germani, et altare S. Firmini de valle, et altare S. Marcelli, cum tota decima ecclesiae, ad quod videlicet altare S. Marcelli pertinet, villa quae dicitur Marlemont, et villula quae dicitur Bertincuria. Molendinum quoque quod dedit vobis vicedominus de Pincheni ( Pepigny ). Decimas etiam animalium et nutrimentorum vestrorum quas utique venerabilium fratrum nostrorum precibus Rainaldi Remensis archiepiscopi et Guarini Ambianensis episcopi, vobis canonici S. Mariae Ambianensis ecclesiae concesserunt. Curiam quoque in valle Guidonis sitam cum oratorio et terra quae pertinent ad ipsam vallem cum decima. Extra vero ubicunque in territorio de Mairiu terram fratres excoluerint. Tertiam partem decimae casae ecclesiae de Waubercurte quam dedit Robertus clericus. Quae nimirum omnia ad vestram ecclesiam spectare noscuntur. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat praefatam ecclesiam B. Joannis Baptistae temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus visitationibus fatigare, sed omnia ei in integritate serventur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum dioecesani episcopi canonica justitia et reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guillelmus Praenestinus episcopus. Ego Theodwinus S. Vulfinae episcopus. Ego Drogo Ostiensis episcopus. Ego Albertus Albanensis episcopus. Ego Anselmus presbyter cardinalis titulo S. Laurentii in Lucina. Ego Lettifredus presbyter cardinalis titulo Vestinae. Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Martinus presb. card. tit. S. Stephani. Ego Guido indignus sacerdos. Ego GG. presbyter cardin. tit. S. Priscae. Ego Bernardus presbyt. card. tit. S. Grisogoni. Ego Gregorius diacon. card. tit. SS. Sergii et Bacchi. Ego Guido diacon. card. SS. Cosmae et Damiani. Ego Guido diacon. card. titulo S. Adriani

Data Pisis per manum Alberici, sanctae Romanae Ecclesiae diacon. cardinalis et cancellarii, III Kal. Febr., indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1137; pontificatus vero domni Innocentii II papae anno VII

CCLXII. Privilegium pro monasterio S. Petri Selincurtensis. (Anno 1137, Jan. 30.)[HUGO, Annal. ord. Praemonstrat., t. II, p. 360.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GALTERO abbati Sancti Petri de Selincuria, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum

Piae postulationes voluntatis effectu debemus prosequente complere, ut et devotionis sinceritas indubitanter vires assumat. Quamobrem, fili Galtere abbas Sancti Petri de Selincuria, tuis justis desideriis clementer annuimus, et ecclesiam cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis rationabiliter, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata serventur. In quibus haec propriis exprimenda sunt vocabulis: terra scilicet quae est contra ecclesiam, et duae partes decimae de Selincuria; tertia pars decimae de Warsuvio, decimae etiam omnium animalium et hortorum ejusdem loci quas concessit dominus Frumoldus prior, et universum capitulum Sancti Martini Ambianensis, et tertia pars decimae de Tancheremaisnil, etc. . . . . Omnia quae Guarinus episcopus et Simon archidiaconus praedictae ecclesiae concesserunt, etc. . . . Decernimus ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia cum integritate serventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura, salva nimirum episcopi dioecesani canonica justitia. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui piaculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant

Data Pisis per manum Almerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, III Kalendas Februarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontificatus domni Innocenti II papae anno VII.

CCLXIII. Monasterii S. Mariae de Columba possessiones rogata Bernardi abbatis Clarevallensis, confirmat (Anno 1137, Febr. 7.)[UGHELLI, Italia sacra, II, 213.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio BERNARDO Clarevallensi abbati, ejusque successoribus regulariter substituendis in loco qui Columba dicitur, et Carettum antiquitus vocabatur, quique in Placentino episcopatu situs est, in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet promovere complementum, quatenus devotionis singularitas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quamobrem, charissime in domino fili Bernarde abbas, tuis precibus annuentes, monasterium, quod in loco qui Columba dicitur situm est, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem totus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, fratribus, qui ibidem pro tempore fuerint, firmiter in perpetuum et illibata permaneant. In quibus haec specialiter duximus adnotanda: omnes videlicet terras illas, quas illustr. vir Pallavicinus marchio, et nobilis signifer Placentiae civitatis, sive alii boni viri, eidem loco devotionis intuitu, contulerunt, quas nimirum ejusdem loco fratribus quietas, et liberas jure perpetuo permanere, et ab omni saeculari exactione remotas fore sancimus. Et quoniam communem vitam degentes de aliorum eleemosynis et beneficentia debent vivere, constituimus ut de laboribus, quos fratres ipsius monasterii propriis manibus, aut sumptibus excolunt, nullus ab eis decimas exigere nec suscipere audeat. Decernimus etiam ut a villa, quae Senna dicitur, usque Bundium, seu infra alios terminos, a venerabili fratre nostro Arduino episcopo, nec non a clero, et populo Placentino specialiter designatos, nulla ecclesia quolibet tempore construatur, nullaque saecularis habitatio prorsus fiat. Nulli ergo hominum fas sit idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur usibus fratrum ibidem Domino famulantium profutura. Si qua sane ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae concessionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sanctissimo corpore et sanguine Dei, et Domini nostri Jesu Christi aliena sit, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Conservantes autem haec omnipotentis Dei, et BB. Petri et Pauli, apostolorum ejus, gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subs. Ego Albericus Ostiensis episcopus subsc. Ego Gerardus presb. card. tit. S. Crucis in Jerusalem subscr Ego Lucas presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli SS. Ego Bernardus presb. card. tit. S. Chrysogoni SS. Ego Ivo diaconus cardin. S. Mariae in Aquiro SS.

Datum Pisis per manum Americi S. R. E. diac. card. et cancellarii, VII Id. Febr., ind. XV, Incarn. Dom. ann 1137, pontific. vero D. Innocentii papae II anno VII.

CCLXIV. Xenodochii S. Joannis Hierosolymitani protectionem suscipit, bona confirmat, privilegia auget. (Anno 1137, Febr. 8.)[ Priviléges de l' ordre de Saint-Jean de Jérusalem, p. 85.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RAYMUNDO magistro xenodochii sanctae civitatis Hierusalem, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.

Christianae fidei religio hoc pie credit et veraciter profitetur, quod Dominus et Salvator noster Jesus Christus, cum omnium dives esset, pro nobis est pauper effectus. Unde etiam ipse suis imitatoribus opportunae consolationis praemia repromittens, Beati, inquit, pauperes, quoniam vestrum est regnum coelorum; idemque pater orphanorum et refugium pauperum ad hospitalitatem ac beneficentiam nos exhortans in Evangelio ait: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis; quique ad comprobandam tantae humanitatis excellentissimam bonitatem, etiam pro calice aquae frigidae se mercedem redditurum asseruit. Et nos igitur quibus ex injuncto officio imminet his qui longe et his qui prope sunt paterna sollicitudine providere, devotionem vestram debita benignitate complectimur, et quemadmodum postulastis, hospitalem domum sanctae civitatis Jerusalem, sub beati Petri tutela suscipimus, et personas sive res ad eam pertinentes apostolicae sedis privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Si quando vero fuerint loca deserta, eidem venerabili domui ab aliquo pia devotione collata, liceat vobis ibidem villas aedificare, ecclesias et coemeteria ad opus omnium ibi manentium fabricare. Cum autem vobis terrae cultae vel incultae justo titulo conferentur, facultatem et licentiam habeatis ibidem oratoria construendi, et coemeteria faciendi ad opus tantum fratrum qui de vestra fuerint mensa. Decernimus ergo ut receptores vestrarum fraternitatum, sive collectarum, salvo jure dominorum suorum, in beati Petri et nostra protectione consistant et per terras in quibus fuerint, pacem habeant. Simili modo sancimus ut quicunque in vestra fuerit fraternitate receptus, si forte ecclesia ad quam pertinet a divinis officiis erit prohibita, eumque mori contigerit, eidem sepultura ecclesiastica denegetur, nisi nominatim anathematis vinculo fuerit innodatus. Praeterea si quis fratrum vestrorum, qui ad recipiendas easdem fraternitates vel collectas, a vobis fuerint missi in quamlibet civitatem, castellum vel vicum advenerint, si forte locus ipse a divinis officiis sit interdictus, pro omnipotentis Dei reverentia, in eorum adventu, semel in anno aperiantur ecclesiae, et exclusis excommunicatis, divina ibi officia celebrentur. Quia vero, omnia vestra sustentationibus pauperum et peregrinorum debent cedere, ac pro hoc nullatenus ea aliis usibus convenit applicari, constituimus, ut de laboribus quos vestris sumptibus colitis, dare decimas non cogamini.

Nulli ergo hominum fas omnino sit, super hac concessione nostra vos temere perturbare, aut possessiones vestras auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris et pauperum usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum, congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eisdem locis sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. . . . . . . Amen.

Sigilli loco scriptum est in orbem:

ADJUVA NOS, DEUS, SALUTARIS NOSTER.

Et in medio:

SANCTUS PETRUS, SANCTUS PAULUS, INNOCENTIUS PAPA SECUNDUS

Signatum: Ego Lucas presbyter titulo Sanctorum Joannis Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gerardus presbyter cardinalis titulo Sanctae Crucis in Hierusalem. Ego Anselmus presbyter cardinalis titulo Sancti Laurentii in Lucina. et Pauli. Ego frater Bernardus presbyter cardinalis titulo Sancti Chrysogoni. Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Drogo Ostiensis episcopus. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Portu. Ego Ubaldus cardinalis S. Mariae in Via Lata. Ego Theodeumirus S. Rufinae episcopus. Ego Wido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Guido cardinalis Sancti Adriani. Ego Vassallus diaconus cardinalis Sancti Eustachii.

Data Pisis per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, VII Idus Februarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo septimo, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno septimo.

CCLXV. Privilegium pro monasterio Petri Perusini. (Anno 1137, Febr. 10.)[COCQUELINES, II, p. 234. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio HIERONYMO abbati monasterii Sancti Petri, quod secus Perusinam civitatem situm est, ejusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecte in Domino fili Hieronyme, tuis postulationibus clementer annuimus, atque praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, monasterium beati Petri, cui auctore Deo praesides, apostolicae sedis privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem locus inpraesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, tibi tuisque successoribus firma et illibata permaneant, tam in ecclesiis quam in cellis, curtibus, plebibus, monasteriis, fundis atque casalibus: in quibus utique haec propriis nominibus duximus exprimenda: plebem scilicet Sancti Constantini, Sancti Rufini, Sancti Martini, et Sancti Joannis; plebem Sancti Martyrii, ecclesiam Sancti Benedicti in Angellione cum suis pertinentiis, ecclesiam Sancti Justini cum curte sua, ecclesiam Sancti Andreae, et Sancti Angeli de Aliano, cum suis pertinentiis, ecclesiam Sanctae Mariae in Petiviano, et Sancti Clementis; curtem de Casale, curtem de Petroniano, et hoc, quod vobis pertinet de curte et ecclesia Sancti Donati de Civitella, necnon et terram Ugonis nepotis Bernonis de monte Nigro. Apostolicae quoque sedis tibi munimine confirmamus ecclesias Sanctorum Apollinaris, Blasii et Montani, cum suis omnibus pertinentiis, salvo annuo censu Farfensis Ecclesiae. Quin etiam confirmamus massas tres in comitatu Perusino positas, unam quae vocatur Cusulo, alteram Filontio, et aliam quae nuncupatur Casalina, cum ecclesiis, vineis, campis, hortis, montibus, cultis et incultis, omnibusque suis pertinentiis: monasterium quoque Sancti Angeli in comitatu Astisinate, in loco qui dicitur Limisano, cum cellis et capellis suis, et cum omnibus sibi pertinentibus, atque monasterium Sancti Salvatoris in Cathale, cum omnibus sibi pertinentibus; et monasterium Sancti Petri in Plojano cum universis suis pertinentiis, ecclesiam Sancti Sylvestri in Murcella, ecclesiam Sancti Donati, et quidquid vestri juris esse dignoscitur in Agello, ecclesiam Sanctae Mariae in Podio cum omnibus pertinentiis, ecclesiam Sancti Pauli in Monticello, atque ecclesiam Sancti Petri de Petroniano, cum curte sua. Sane chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi et clericorum ad idem monasterium pertinentium, a dioecesano accipietis episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et si ea gratis et sine pravitate voluerit exhibere, alioquin liceat vobis Catholicum, quem malueritis, adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere; qui sanctae Romanae Ecclesiae fultus auctoritate, quae postulatis indulgeat. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Benedicti Regulam, elegerint a Romano pontifice consecrandum. Missas autem publicas in eodem monasterio per episcopum fieri, vel stationes, aut ordinationes aliquas celebrari, praeter abbatis ac fratrum voluntatem omnimodo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus occasio popularibus praebeatur ulla conventibus. Nec ulli episcopo facultas sit, praeter Romani pontificis conniventiam, idem coenobium, aut ejus cellas, gravare, interdicere, vel excommunicare, seu exactiones novas imponere, nec saecularium procerum cuiquam liceat, fodrum, vel aliud servitium, ab eodem monasterio aut ejus pertinentiis extorquere, salvo nimirum jure ac dominio sanctae Romanae Ecclesiae. Decernimus igitur ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas injuste, usibus suis vindicare, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temerario ausu venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi Redemptoris aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Berardus presbyter cardinalis tituli S. Crucis Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus SS. Ego Drogo Ostiensis episcopus SS. Ego Theodewimus S. Rufinae episcopus SS. in Hierusalem SS. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli S. Laurentii in Lucina SS. Ego Martinus presbyter cardinalis tituli S. Stephani SS. Ego Guido indignus sacerdos SS. Ego Bernardus presbyter cardinalis tituli S. Chrysogoni SS. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi SS. Ego Vassalus diaconus cardinalis Sancti Eustachii SS.

Datum Pisis per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Idus Februarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno VII.

CCLXVI. Bulla pro monasterio Eleemosynensi. (Anno 1137, Febr. 18.)[ Gall. Christ., VIII, Instrum. 422.] INNOCENTIUS episcopus, servus serverum Dei, dilecto in Christo filio OLRICO abbati monasterii de Eleemosyna ejusque successoribus regulariter instituendis in perpetuum.

Officii nostri nos hortatur auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere, et earum quieti atque utilitati salubriter auxiliante Domino providere. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen sumus assumpti, eas et a pravorum hominum incursibus tueamur, et beati Petri apostolicae sedis patrocinio confovere curemus. Quamobrem, dilecte in Domino fili Olrice abbas, tuis postulationibus clementer annuimus, et monasterium de Eleemosyna, cui auctore Deo praeesse dignosceris, praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum idem locus juste et legitime possidet, aut in futurum liberalitate principum, concessione pontificum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis largiente Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Et quoniam monachi et alii religiosi viri communi vita viventes, debent aliorum eleemosynis ac beneficentio sustentari, simili modo sancimus, ut de laboribus quos propriis sumptibus colitis, seu etiam de nutrimentis vestris, nullus a vobis decimas exigere, nullusque suscipere audeat, ut quanto estis ab ecclesiasticarum vel saecularium personarum infestationibus liberi, et ab eorum actionibus expediti, tanto propensius, divinis famulatibus intendatis, et vota vestra juxta monasticae professionis observantiam omnipotenti Domino humiliter exhibere curetis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit vestrum monasterium temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus molestationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona scienter contra hanc nostrae concessionis paginam temerario ausu venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem praefato monasterio jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Theodewinus S. Rufinae episcopus. Ego Drogo Ostensis episcopus. Ego Albertus Albanensis episcopus. Ego Anselmus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina. Ego Lucas presbyter cardinalis tituli Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Gregorius diaconus cardinalis tituli Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Crysogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu.

Datum Pisis per manum Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XII Kalend. Martii, indictione XIV, Incarnationis Dominicae anno 1136, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno VIII.

CCLXVII. Privilegium pro Ecclesia Arausicana. (Anno 1137, Febr. 25.)[ Gall. Christ., I, Instrum., 132. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Guillelmo Araucensi episcopo, ejusque successoribus canonice promoventibus [ f. promovendis].

In beati Petri cathedra disponente Domino constituti, fratres nostros episcopos debemus diligere, et loca eis commissa apostolicae sedis munimine confovere. Quamobrem, venerabilis frater Guillelme episcope, tuis postulationibus impartimur assensum, et ecclesiam Arausicensem, cui Deo auctore praesides, praesentis scripti pagina communivimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesenti anno juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, operante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus in perpetuum et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam scilicet Sancti Florentii, cum coemeterio et villa quae Claustrum nominatur, infra ipsum coemeterium constituta, cum palude, condamina quam comitissa Auraicensis, assensu filii sui Raimbaldi, Beato Florentio contulit, cum decimis set caeteris possessionibus suis; ecclesiam Beati Eutropii, cum decimis totius territorii de Cadarossa, et possessionibus suis; ecclesiam Sancti Petri cum decimis et possessionibus suis; ecclesias de Monte Draconis, de Sagariis, de Jocondatis, cum decimis et possessionibus suis, de Mornatio, de Serigniano, de Grapontis, de Sancto Juliano, de Derbucio, de Guarda, de Travaillano, de Camareto, de Vellaiga, de Vacquayrassio, de Albuna, de Durbano, et Balmis, de Albagnano, de Jonqueriis, cum decimis et possessionibus suis et decimis de Sarriano, et de Podio-d' Icardo, de Sancto Privato, de Causianis, de Gausianis et de Aselano, et ecclesiam Sancti Genesii, cum appendiciis suis, et caetera omnia quae venerabilium fratrum nostrorum praedecessorum tuorum episcoporum fraternitas de occupantium manibus eripuit. Ea etiam omnia quae per vos vel per feudales vestros praefata ecclesia possidere videtur, vobis nihilominus confirmamus; ad exemplum quoque praedecessoris nostri beatae memoriae papae Calixti apostolica auctoritate sancimus, ut in praefata Auraicensi ecclesia perpetuis futuris temporibus episcopalis sedes absque Tricastini episcopi, vel cujuslibet alterius contradictione consistat; similiter idem locus propriam parochiam episcopalem obtineat, in qua tu, vel successores tui cleriricos ordinandi, ecclesias et oratoria consecrandi, et alia quae ad episcopale officium pertinent ministrandi facultatem liberam habeatis. Terminos sane Arausicensis parochiae, quos ex praecepto ejusdem praedecessoris nostri, in praesentia Attonis quondam Arelatensis archiepiscopi, et suffraganeorum ejus, per assertiones testium et instrumenta chartarum a praedecessore tuo bonae recordationis Berengario episcopo constat esse probatos, et Romae assistente Pontio Tricastino episcopo per eumdem Romanum pontificem, indagatis utrinque diligenter rationibus, in praesentia episcoporum et cardinalium collaudatis, praedictae Arausicensi ecclesiae quiete et sine aliqua infestatione habendos, possidendosque firmamus; videlicet a ponte Abolena, per stratam regalem, quae vadit inter duos montes usque ad Diganum, et a praedicto ponte sicut ascendit aqua de Lez versus meridiem, et usque ad fines Vasensis episcopatus. Porro debitam portionem decimarum et cunctarum oblationum, quae pro vivis et pro defunctis, ecclesiis offeruntur, sanctorum canonum instituta distinguantur; ideoque venerabilis frater episcope, quartam partem decimarum ad te pertinentium, tibi ab aliquo usurpari prohibemus. Simili modo statuimus, ne aliquis detensiones ecclesiae non ad se pertinentes, suis usibus indebite vindicare praesumat.

Nulli ergo hominum fas sit, praefatam Arausicensem Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu cujuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quis igitur in futurum, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat existere, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco quae sua sunt servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum suae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Angelus presbyter cardinalis titulo Sancti Laurentii ss. Ego Litafredus presbyter ss. Ego Lucas presbyter titulo Sanctorum Joannis et Pauli. Marton presbyter cardinalis titulo Sancti Stephani. Ego Guido indignus presbyter. Ego Gregorius presbyter cardinalis titulo Sanctae Priscae. Ego Bernardus presbyter cardinalis titulo Sancti Chrisologi [ f. Chrisogoni]. Ego Theodevitus Sanctae Rufinae episcopus. Ego Drogo Ostensis episcopus. Ego Albertus Albanensis episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis titulo Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Guiguo diaconus cardinalis S. Adriani. Ego Ulbordus cardinalis S. M. in Via Lata. Ego Chrysogonus cardinalis diaconus S. Mariae in Porticu. Ego Ivo diaconus cardinalis Sanctae Mariae.

Datum Pisis per manum Aymerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, quinto Kalendas Martii, indictione decima quinta, Incarnat. Dominicae anno millesimo centesimo tricesimo septimo, pontificatus vero domini Innocentii papae anno octavo.

CCLXVIII. Ad Petronillam Fontis Ebraldi abbatissam. (Anno 1137, Febr. 28.)[PAVILLON, Vie de Robert d' Arbrissel, p. 627. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae in Christo Petronillae ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.

Quod rationi convenit et honestati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus et monasterium B. Mariae Fontis Ebraldi in quo divinis estis obsequiis mancipatae, cum omnibus ad ipsuum pertinentibus, sub apostolicae sedis protectione susceptum praesentis scripti pagina communimus, statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones praedictum monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet, vel in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium rationabiliter poterit adipisci, tam tibi quam his quae tibi in eodem regimine regulariter successerint, firma et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus exprimenda subjunximus: videlicet ecclesiam S. Quintini de Fontanis cum omnibus redditibus, possessionibus ac suis pertinentiis; Altam Brueriam cum suis pertinentiis, vineis, atque aliis bonis ab Amolmico comite ecclesiae vestrae collatis, eleemosynam seu donum a Roberto comite vobis concessum, scilicet X marchas argenti vobis singulis annis persolvendas, etc. Ut autem quietius Domino deservire possitis, et frequentationibus hominum ad hoc ipsum devotius efficiendum, vester sacer conventus nullatenus impediatur, praesenti scripto omnimodis prohibemus, ut nullae prorsus habitationes circa vestrum coenobium fiant, nullus etiam juxta vos ecclesiam aedificare vel consecrare praesumat, unde quies et religio vestri coenobii valeat perturbare, etc.

Datum Pisis per manum Aimerici, S. Romanae Ecclesiae cardinal. cancellarii, II Kal. Martii, indict. XV, Incarnat. Domini anno 1137.

CCLXIX. Ecclesiae S. Mariae Pisanae bona, petente Uberto archiepiscopo, confirmat. (Anno 1137, Mart. 5.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 388.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri UBERTO Pisano archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Pisanorum Ecclesia specialis sanctae Romanae Ecclesiae filia a longis retro temporibus ad serviendum beato Petro et Romanis pontificibus prompta exstitit et devota. Quod et ipsum in persona nostra manifestis indiciis comprobavimus, et prae caeteris intercessoribus nostris ingruente necessitate Ecclesiae devotionem cleri et populi Pisanae civitatis certis rerum sensimus argumentis. Accedit ad hoc tua familiaritas, et dilecte venerabilis frater Uberte archiepiscope, quem ob specialem praerogativam ad regimen Ecclesiae Beatae Mariae semper virginis, cui Deo auctore praesides, de gremio sedis apostolicae, ex magna benignitate concessimus, et propriis tanquam beati Petri manibus archiepiscopalis dignitatis infula decoravimus. Pro quibus omnibus eamdem praefatae Dei Genitricis domum ampliori gratia, et benevolentia dignam fore censemus, et cum omnibus ad eam pertinentibus praesentis scripti pagina communimus, in primis siquidem statuentes ut decimae Pisani episcopatus, quae sibi competunt secundum sanctorum canonum instituta, honestas quoque personas in episcopali sede ac praefata Dei Genitricis ecclesia, juxta sanctiones canonum, ordinare, et ibidem canonicos constituere, et quae ibidem fuerint corrigenda canonice corrigere, seu alias plebes, vel capellas tuas disponere nihilominus habeas facultatem. Decernimus etiam ut quascunque possessiones, quaecunque bona praefata B. Mariae ecclesia in praesens juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus in perpetuum et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, videlicet castrum de Cucilla, castrum et curte de Locenthana, castrum et curte de Sancta Lucia, castrum et curte de Monte Calvo, tres partes castri et pogii de Ripasticaria, novem partes de quatuordecim partibus castelli, et curtis de Bellora et Boccello, quintam partem castri de Segalare, duas partes castri et curtis de Plumbino, placitum et fodrum de Vada, placitum et fodrum de Zasignana, castrum et curtem de Gari, medietatem castri et curtis de Ceule, medietatem castri et curtis de Lucagnano, placitum et fodrum de Buti, placitum et fodrum de Vico, curtem de Plentina, placitum et fodrum Sancti Joannis de Vena, Sanfam novum et vetus, castrum episcopale de Calche cum curte sua, curte de Papiana cum suis pertinentiis, curtem de Avane cum morlo, et bovario et aliis suis pertinentiis, tumulum ab Arnousque ad stagnum a terra filiorum Dodonis, et Castagnolo usque ad mare, et a solatio usque ad mare, tertium in stagno positum, castrum et curte de Livorna, castrum et curte de Uriliano, positum prope Chesinam, medietatem castri et curtis de Callirile, castrum et curte de Riojacco, terram Ubertingam. Praeterea plebes praefatae Dei Genitricis ecclesiae pertinentes sibi, suisque successoribus nihilominus confirmamus, videlicet plebem de Calcinaria cum capella Sancti Angeli de Travalda, capella de Rupida cum capella de Planthule, et omnibus aliis capellis eidem plebi pertinentibus, plebem de Buti cum capella Sancti Marci de Submonte, cum omnibus aliis suis capellis, plebem de Vico Ausurissole cum omnibus aliis suis capellis, plebem S. Joannis de Vena cum omnibus suis capellis, plebem de Cassina cum omnibus suis capellis, plebem S. Cassiani cum omnibus suis capellis, plebem S. Juliae cum omnibus suis capellis, plebem S. Laurentii de curte cum omnibus suis capellis, plebem de Calci cum omnibus suis capellis, plebem de Asciano cum omnibus suis capellis, plebem de Massazuculi cum capella S. Agathae, et Clatri, capella S. Prosperi de Bozzano, capella de Balbano cum omnibus suis aliis capellis, plebem de Avone cum, etc.; plebem de Pugnano cum capella de Lajano cum, etc.; plebem de Rujuno, plebem de Arena, ecclesia S. Nicolai de Patino, plebem de Livorna, plebem de Larzenta cum, etc.; plebem de Limone cum, etc.; plebem S Laurentii de Patha cum, etc.; plebem S. Angeli cum, etc.; plebem de Pomaria, et Monte vaso, et omnibus capellis suis, plebem de Rosignano cum, etc.; plebem de Vada cum, etc.; plebem de Ripabella cum ecclesia S. Perpetuae, et territorio ecclesiae S. Cassiani de Molazzano, et omnibus aliis capellis eidem plebi pertinentibus. Ut autem ad complementum securitatis, seu corroborationis horum omnium nihil vobis desit, cunctaque in territoriis praedictarum plebium, seu etiam infra terminos plebium infra positarum, videlicet plebis de Trajana, plebis de Miliana, plebis de Tripallo, plebis de Gello in Colline, plebis de Bibone, plebis de Pararini jure proprietatis ad praefatam Pisanam Ecclesiam pertinent, apostolica vobis auctoritate firmamus, salvo nimirum jure beati Petri, et sanctae Romanae Ecclesiae. Nulli igitur omnino hominum fas sit praedictam Pisanam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre. Si qua igitur, etc., cunctis autem, etc. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus SS. Ego Theodevinus S. Rufinae episcopus SS. Ego Gerardus presb. cardinal. tit. S. Crucis in Jerus. SS. Ego Anselmus presb. card. tit. S. Laurencii SS. Ego Gotifredus presb. card. tit. S. . . SS. Ego Lucas presb. cardinal. tit. SS. Joannis et Pauli SS. Ego Ivo diac. card. S. Mariae in Aquiro SS. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii, et Bacchi SS. Ego Guido diaconus cardinalis S. Adriani SS. Ego Ubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata SS. Ego Chrysogonus diac. cardin. S. Mariae in Porticu SS. Ego Bernardus presb. card. tit. S. Chrysogoni SS.

Datum apud Campilium per manum Americi S. Romanae Ecclesiae diac. card., III Nonas Martii, indict. XV, Incarnationis Dominicae anno 1138, pontificatus vero D. Innoc. papae II anno IX.

CCLXX. Ad Didacum Compostellanum episcopum. (Anno 1137, Mart. 10?)[FLOREZ, España sagrada, XX, 584. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri DIDACO Compostellano archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Universa Romana curia et Ecclesiae fideles nostri pro latore praesentium Aria communi filio nostro et clerico sedem apostolicam suppliciter exoraverunt. Nos igitur eorum precibus diligenter annuentes, fraternitati tuae pro eodem apostolica scripta dirigimus, rogantes mandando, ut eum benigne suscipiatis, eique pro B. Petri et nostra reverentia ecclesiasticum beneficium cum praebenda in Compostellana Ecclesia in proximo concedas.

Dat. in Bibione Castro VI Idus Ks. Mart. ( i. e. post Kal.)

CCLXXI. Adalberto archiepiscopo Moguntino mandat ut familiam monasterii S. Emmerammi Ratisponensis contra Sigebotum militem tueatur. (Anno 1137, Mart. 26.)[PEZ, Thesaurus Anecdot., I, III, 136.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri A. Moguntino archiepiscopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem.

Lator praesentium Gerhardus, ad nos veniens, adversus Sigebotum militem questus est quod, cum ipse et consanguinei ejus de familia B. Emmerammi existant, idem Sigebotus in propriam servitutem vindicare conetur. Eapropter fraternitati tuae rogando mandamus quatenus contra vexationes ejusdem Sigeboti praefatum Gerhardum ejusque consanguineos in sua justitia manuteneas. Et si idem Sigebotus eos contra justitiam gravare praesumpserit, debitam in eum sententiam proferas.

Data Viterbii VII Kal. Aprilis

CCLXXII. Privilegium pro Ecclesia Londinensi. (Anno 1137, April. 8.)[RYMER, Foedera, conventiones, litterae inter reges Angliae et alios, t. l. p. 14.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio NORMANNO, priori ecclesiae Christi infra muros Lundoniensis civitatis sitae, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.

Apostolicae sedis clementiae congruit religiosas personas affectione paterna diligere, et loca eis commissa optatae defensionis munimine confovere: proinde, dilecti in Domino filii, vestris petitionibus rationabilibus clementer annuimus, et ecclesiam Christi, in qua divinis estis obsequiis mancipati, apostolicae sedis patrocinio communimus.

Statuimus enim ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata consistant: in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: duas scilicet partes redditus de civitate Exoniae; terram de Lectuna, quam Simon de Molins et uxor ejus Adelina eidem loco, divinae pietatis intuitu, contulit; terram et socam de Anglischecnihte-Gylde; ecclesiam de Bix cum redditibus suis; ecclesiam de Totenham: praeterea quascunque ecclesias, seu terras, extra civitatem Lundiniensem, vel infra, a Dei fidelibus vobis rationabiliter collata seu alia quae in posterum offerri contigerit, vobis et per vos eidem ecclesiae auctoritate apostolica firmamus

Decernimos ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum dioecesani episcopi debita reverentia.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra cam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat: et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.

Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Theodewinus episcopus ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Drogo Ostiensis episcopus ss. Ego Anselmus presbyt. cardin. ss Ego Albertus Albanensis episcopus ss. Ego Hubaldus diaconus cardinalis S. Mariae in Via Lata ss. Ego Chrysogonus diacon. card. tituli S. Mariae in Porticu ss. Ego Godefredus presbyt. cardinalis tit. Sanctae Anastasiae ss. Ego Lucas presbyter cardinal. Sanctorum Joannis et Pauli, ss. Ego Martinus presbyter card. tit. S. Stephani ss. Ego Gregorius presbyt. card. tit. S. Priscae ss. Ego Bernardus presbyt. card. tit. S. Chrysogoni ss.

Datum Viterbi per manum Almerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi card. et cancellarii, VI Idus Aprilis, indict. XV, Incarnat. Dominicae anno 1137, pontificatus domni Innocentii II papae anno VII.

CCLXXIII. Privilegium pro xenodochio Roncevallensi. Anno 1137, Maii 6.[OIHENARTUS, Notitia utriusque Vasconiae, tum Iberiae, tum Aquitaniae, p. 95.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, fidelibus universis, ad quos istae litterae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem.

Honor et reverentia, quae piis locis impenditur, omnipotenti Deo procul dubio exhibetur; eleemosyna siquidem, quae Dei nostri opus interpretatur, si sollicita consideratione pensatur, non est donum sed mutuum, et quod Christi pauperibus ministratur, in praesenti saeculo auctorem suum adjuvat eique in futuro praemium aeternae retributionis apportat. Nos hoc nimirum intuitu venerabilis frater noster Sanctius episcopus Pampiloniensis in loco qui dicitur Roncesvallum ad susceptionem pauperum atque peregrinorum hospitalem domum et ecclesiam in honorem beatae Mariae pro sua devotione construxit. Quam nimirum ab eodem fratre nostro, aliisque devotis viris honeste ditatam, sub beati Petri apostoli et nostra protectione suscepimus, et cum omnibus rebus suis apostolico privilegio communivimus. Quamobrem charitati vestrae rogando mandamus atque in peccatorum remissionem vobis injungimus quatenus a Deo vobis praestitis ad ejusdem loci sustentationem opportuna subsidia tribuatis, hoc scientes quod omnibus benefactoribus ejus totius apostolicae benedictionis gratiam impertimur, et eos qui tam venerabilem locum infestare praesumpserint dignae animadversionis sententiae subjugamus.

Datum in territorio Anagniensi secundo Nonas Maii.

CCLXXIV. « Per omnia Casinensi Ecclesiae adjacentia monasteria » litteras mittit ne Rainaldo, electo abbati Casinensi, vel fratribus obediant. (Anno 1137, Maio.)[PETRI, Chronic. mon. Casin., l. IV, c. 108 ( Patrologiae t. CLXXIII).] CCLXXV. Ad monachos Morchbacenses. (Anno 1137, Jun. 11.)[HUND, Metropolis Salisburg., III, p. 440.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis praeposito et fratribus Ecclesiae Morchbach, salutem et apostolicam benedictionem.

Juxta apostolicam sententiam non tantum debemus attendere quod nobis est utile, sed quod multis ut salvi fiant atque de nostra abundantia indigentium inopiam supplere debeamus. Caeterum sicut nostris est auribus intimatum ecclesia Beati Petri Undenstorff de vestro collegio sibi expedit habere praepositum. Quamobrem universitati vestrae per apostolica scripta rogando mandamus atque praecipimus quatenus unum de fratribus vestris quem eadem ecclesia ad suum regimen postulaverit ipsius loci fratribus concedatis et eorum bonum propositum nequaquam impediatis.

Datum apud Barum IV Nonas Julii.

CCLXXVI. Ad Walterum episcopum Augustensem.--Mandat, ut ab inferendis monasterio Burano, utpote regali, molestiis abstineat. (Anno 1137, Jun. 11.)[PEZ, Thes. Anecd., III, III, 633, ex codice Tegernseensi saec. XII.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri W. Augustensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Veniens ad nos fidelis noster E. Burensis abbas se a tua fraternitate multa gravamina pertulisse asseruit, tum pro sua dejectione, tum pro sententia anathematis super eum posita. Praeterea gloriosus filius noster L. imperator Burensem abbatiam dicit esse regalem, atque id a curia sua esse recognitum, et sententia principum judicatum atque imperiali privilegio confirmatum.

Ideoque fraternitati tuae mandamus atque praecipimus quatenus per te vel per submissam personam nullam praefato abbati vel ejus fratribus de caetero injuriam vel molestiam inferas, sed potius eos in pace vivere et Deo servire permittas. Quod enim in curia imperiali causa cognita sententia principum judicatum esse cognoscitur, nolumus immutari, sed ratum haberi, de fundo videlicet in quo idem coenobium situm est.

Data Bari III Id Julii [ leg. Junii].

CCLXXVII. Ad coenobitas Benedictoburanos, quibus praecipit, ut Engelscalcho abbati a vinculo excommunicationis absoluto tanquam praelato et magistro suo reverentiam et obedientiam deferant. (Anno 1137, Jun. 15.)[PEZ, ibid., p. 631.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Burensis monasterii monachis, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut Scriptura sacra testatur, libat Domino prospera qui ab afflictis pellit adversa, quia ergo filius noster E. abbas vester ad nos veniens, a fratre nostro W. Augustensi episcopo, tum pro sua dejectione, tum pro sententia anathematis posita super eum, multa gravamina se pertulisse asseruit, ejus oppressionibus paterna affectione compassi sumus. Accedit ad hoc quod gloriosus filius noster Lotharius imperator Burensem abbatiam dicit esse regalem, atque id in sua curia esse recognitum, et sententia principum judicatum, et imperiali privilegio asserit confirmatum.

Ideoque nos, quorum praecipue interest venerabilium locorum quieti attentius providere, fratri nostro W. Augustensi episcopo mandando praecipimus quatenus praefato abbati vestro in bonis aut etiam in personis nullam de caetero injuriam vel molestiam inferat, sed potius, tam vos quam ipsum in pace vivere et Deo servire permittat. Quod enim in curia imperiali causa cognita sententia principum est rationabiliter judicatum, de fundo videlicet in quo idem monasterium situm est, nolumus immutari, sed ratum haberi.

Nec vos lateat quoniam praefatum abbatem vestrum a vinculo supradictae excommunicationis absolvimus, et, ut ei tanquam praelato ac magistro obedientiam et reverentiam deferatis, mandando praecipimus.

Datum Bari XVII Kal. Julii.

CCLXXVIII. Monasterii Salvatoris et S. Bonifacii Fuldensis possessiones et privilegia rogatu Chunradi abbatis confirmat. (Anno 1137, Jun. 21.)[DRONKE, Cod. diplom. Fuld., 387.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CHUNRADO abbati monasterii Salvatoris Domini nostri Jesu Christri et Sancti Bonifacii, quod situm est juxta ripam Fluminis quod Fulda vocatur, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Cum omnibus Ecclesiis et ecclesiasticis personis debitores ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio ac benevolentia existamus, illis tamen propensiori charitatis studio nos convenit imminere quas de jure ac proprietate apostolicae sedis speciali praerogativa constat existere. Nec dubium quod si fratrum nostrorum petitionibus clementer annuimus, nostris procul dubio desideriis propitium Dominum reperimus. Quam ob rem, dilecte in Domino fili Chunrade abbas, tuis postulationibus debita benignitate impertimur assensum, et monasterium Domini ac Salvatoris nostri Jesu Christi atque Bonifacii, cui Deo auctore praesides, apostolicae sedis privilegio communimus, in primis siquidem statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem venerabilis locus hodie juste ac legitime possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Monasterium scilicet Sancti Andreae apostoli, quod vocatur Exajulum, situm Romae juxta ecclesiam Sanctae Dei genitricis semperque Virginis Mariae, quae dicitur ad Praesepe, a praedecessore nostro beatae recordationis papa Leone, intuitu dilectionis praedecessori tuo Hecberto religioso abbati collatum, cum omnibus caminatis, mansionibus, cellis vinariis, et coquina, cum vineis, hortis, diversisque pomorum generibus, cum curte, puteo, et introitu per portam majorem a via publica, et generaliter cum omnibus tam intra quam extra urbem juste ac recte ad idem monasterium pertinentibus. Prohibemus etiam omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in eodem vestro coenobio sibi ditionem vel auctoritatem aliquam usurpare, excepta duntaxat apostolica nostra sede. Sed neque episcopo in cujus dioecesi idem monasterium situm est, nisi ab abbate ipsius loci fuerit invitatus, missarum solemnia ibidem liceat celebrare. Porro donationes, oblationes decimasque fidelium, absque alicujus personae contradictione eidem monasterio perpetuo firmas et inconvulsas fore decernimus. Interdicimus insuper ne femina unquam illuc intrare praesumat, nec aliquis ibidem vel in caeteris ejus locis aliquando placitum habeat, nec ad aliquod servitium ipsius loci servos colonosve constringat, nisi is cui abbas ad utilitatem ejusdem venerabilis domus id consenserit faciendum. Obeunte vero te nunc ipsius loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Electus autem non nisi a Romano pontifice benedicatur. Constituimus sane ut congruis temporibus ecclesiasticae nostrae sollicitudini suggeratur, qualiter ordo monasticus inter fratres regimini tuo, dilecte in Domino fili abbas Chunrade, commissos regulari habitu dirigatur, concordiaque convenienti inter eos ecclesiastico studio conservetur, ne forte (quod absit!) sub obtentu hujus privilegii animus gressusque rectitudinis vestrae a norma justitiae in aliquo reflectatur. Concedimus tibi praeterea, fili charissime; verbum Dei auctoritate nostra apostolica praedicare, et ut tam tu quam successores tui ante alios abbates Galliae seu Germaniae primatum obtineatis, in omni loco atque conventu ubi praesentes fueritis. Ad exemplum quoque praedecessorum nostrorum usum dalmaticae ac sandaliorum in missarum solemniis ex apostolicae sedis benignitate tibi concedimus. Et ut tua devotio erga beatum Petrum ac nos ipsos amplius augeatur, ad majoris familiaritatis evidentiam, qua te sub apostolicae sedis gremio volumus confovere, tibi tuisque successoribus utendi mitra et annulo tribuimus facultatem. Quod si abbas praefati monasterii aliquo crimine fuerit forte pulsatus, Romanae tantummodo sedis judicium exsequatur. Illud autem huic nostrae sanctioni generaliter addendum esse prospeximus, ut quidquid auctoritate praedecessorum nostrorum, regum, vel imperatorum, eidem Fuldensi coenobio constat fuisse concessum, eidem loco perpetuis temporibus praesentis privilegii maneat auctoritate subnixum. Nulli ergo omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare. Sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Domini Dei Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem coenobio sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.

(S. p.) Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. (B. V.)

Ego Guido diaconus cardinalis Sancti Adriani.

Datum Bari per manum Lucae presbyteri cardinalis, agentis vicem domini Almerici, sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, XI Kal. Julii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontificatus autem domini Innocentii papae II anno VIII.

CCLXXIX. De reverentia debita canonicis Sancti Sepulcri. (Anno 1137, Jul. 18.)[DE ROZIÈRE, Cartulaire du Saint-Sépulcre, p. 5.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus F[ULCHERO,] Tyrensi archiepiscopo, JO[ANNI] Acconensi, B[ERNARDO] Sidoniensi, B[ALDUINO] Berithensi [episcopis], Tyrensis Ecclesiae suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem.

Tunc in Ecclesia Domini juxta illud sacri eloquii est charitas ordinata, cum subjecti praelatis obedientiam et reverentiam deferunt, et praelati non ut dominantes in clero, sed potius se mansuetos ac benevolos exhibent. Si enim in rebus saecularibus suum cuique jus et proprius ordo servandus est, multo magis in ecclesiasticis dispositionibus nulla debet induci confusio. Hujus rei gratia, fraternitatem vestram exhortamur in Domino et apostolica auctoritate mandando praecipimus quatenus venerabili fratri nostro Willelmo, Jerosolymitano patriarchae, debitam reverentiam exhibeatis, ipsumque, prout tantum virum decet, pariter honorare curetis; qui enim aliis se novit praepositum esse, non indigne ferre debet sibi alium esse praelatum.

Datum in territorio Potentiensi, XV Kalendas Augusti.

CCLXXX. Ad Petrum abbatem Cluniacensem. (Anno 1137, Jul. 20.)[ Biblioth. Cluniac., p. 765.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO abbati Cluniacensium, salutem et apostolicam benedictionem.

Super sollicitudine atque diligentia quam erga nos et beati Petri negotia te exhibere cognovimus, omnipotenti Deo et tuae devotioni gratias agimus. Benedictus igitur Dominus Deus Israel, qui visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Qui etiam ita nobiscum magnificare dignatus est misericordiam suam, ita fecit prosperum iter nostrum, ut ab urbe Roma usque Barrum. vix aliqua civitas castrumve remanserit quod beato Petro et nobis subjectum et obediens non existat. Qua in re gaudemus divinae manus antiqua coruscare miracula, dum sancta Ecclesia quanto amplius sub malleo tribulationis tundi conspicitur, tanto altius sublevatur [ al. sublimatur], et more aromatum, quo magis verberibus teritur eo latius odoramenta suavitatis effundit. Et quidem optabile nobis erat si, quemadmodum nobis per litteras indicasti, personae tuae possemus habere praesentiam, ut vel sic labores nostri diurni atque nocturni valerent Deo propitio mitigari. Sed quoniam aestivi fervores et aeris intemperies, necnon fragilitas complexionis tuae id minime patiuntur, charitatem tuam hortamur in Domino quatenus, his omissis, una cum sacro Cluniac. collegio, orationibus consuetis insistas, ut benignitatem quam Conditor noster voluit nobis hactenus exhibere, felici consummatione perficiat: et diutinis laboribus sponsae tuae, atque Christiani populi, sub jugo illius tyranni Siculi macerati, vestris et aliorum religiosorum precibus inclinatus, jam nunc optatum finem imponat. Quod profecto, sicut de ipsius pietate confidimus, velociter consummabitur. De caetero praefatum conventum per te in Domino salutantes, nos et fratres nostros tuis, et eorum orationibus commendamus.

Data in territorio Potentiensi XIII Kal. Augusti

CCLXXXI. Bulla pro Aldone primo abbate Castellionis. (Anno 1137, Sept. 20.)[ Gall. Christ., IV, Instrum., p. 170.]

INNOCENTIUS, servus servorum Dei, dilecto filio ALDONI abbati S. Mariae de Castellione ejusque successoribus, etc.

Quod per aspirantem gratiam, dilecte in Domino fili Aldo abbas, in B. Dei Genitricis ecclesia constitutus, nobis exstat acceptum, unde etiam charitatem tuam duximus commonendam, ut more boni agricolae commissam tibi vineam summi patrisfamilias diligenter excolere, eamque pro viribus meliorare contendas: quia vero exhortatione confratrum nostrorum Guilenci quondam Lingonensis episcopi et Bernardi Claraevallensis abbatis est in B. Mariae ecclesia institutum, ut obeuntibus saecularibus ejusdem loci canonicis, nonnisi regulares substituantur, idipsum nihilominus gratum habemus, statuentes ut decedentibus saecularibus canonicis, qui inpraesentiarum apud vos esse noscuntur, nullus eis nisi regularem vitam professus canonicus subrogetur. Sancimus etiam ut quascunque possessiones idem locus hodie canonice possidet, aut inposterum concessione pontificum, largitione regum et principum poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus permaneant. Nulli ergo, etc. Ego Innocentius Ecclesiae Catholicae episcopus. Ego Drogo Ostiensis episcopus. Ego Gerardus cardinalis S. Crucis in Hierusalem. Ego Anselinus presbyter cardinalis. Ego Lucas presbyter cardinalis. Ego Martinus presbyter cardinalis Ego Vido diaconus cardinalis. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Ego Yvo diaconus cardinalis.

Datum apud S. Germanum per manum Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii XII Kal. Octob., indictione I, anno 1138, pontificatus Innocentii II octavo.

CCLXXXII. Ad Guillelmum Montispessulani dominum.--Rogat ut pro Romanae Ecclesiae honore et utilitate, tanquam specialis ejus filius, efficaciter laboret, vicem ab eo, cum tempus et res postulaverit, recepturus. (Anno 1137, Sept. 21.[D. BOUQUET, Recueil, XV, 393.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio GUILLELMO de Montepessulano, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut mater non potest oblivisci infantem suum, ita etiam [Romanus pontifex] filium suae genitricis oblivisci non debet; sed potius, quantum potest et quantum sapit, maternis obsequiis eum debet fovere. De tua ergo probata devotione plurimum confidentes, per apostolica scripta rogando mandamus quatenus pro his quae ad honorem et utilitatem B. Petri apostolorum principis spectare cognoveris, tanquam specialis ejus filius efficaciter elabores; sciturus quoniam, cum tempus postulaverit aut res, in tuis vel amicorum tuorum causis id ipsum, Deo propitio, faciemus. De caetero, noverit dilectio tua nos per Dei gratiam bene valere atque hoc idem de te exoptare.

Datum apud Sanctum Germanum, XI Kalendas Octobris.

CCLXXXIII. Alberoni archiepiscopo Trevirensi ejusque successoribus primatum Galliae Belgicae asserit. (Anno 1137, Oct. 1.)[GUNTHER, Cod. diplom. Rheno-Mosell., I, 226.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALBERONI Trevirensium archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Singularum Ecclesiarum decus et gloria ad laudem et exaltationem sanctae Romanae Ecclesiae atque cujusque ecclesiasticae praerogativa personae, ad apostolicae majestatis refunditur dignitatem, Treverensis siquidem Ecclesia, a longis retro temporibus Deo gratias inter caeteras provincias regni Theutonici gloriose refulsit et in maxima nobilitate praeclaruit. Persona vero tua, frater in Christo charissime, Albero archiepiscope, a primaevo juventutis flore ita honeste vixit et in exhibendis obsequiis sedi apostolicae viriliter militavit, et post adeptum Treverensis Ecclesiae regimen quanto potentius, quanto sublimius ostendisti, tanto robustior murus pro domo Domini exstitisti. Proinde tam tua quam etiam Ecclesiae tibi commissae charitate succensi, praedecessorum nostrorum Joannis tertii decimi, Benedicti VII, Leonis etiam noni, Victoris II, sanctae memoriae Romanorum pontificum, vestigiis inhaerentes dignitates, ab eis Ecclesiae Treverensi concessas et praeceptis imperialibus roboratas, auctoritate apostolica communimus, et primatum Galliae Belgicae hoc modo vobis scripti praesentis pagina confirmamus; statuimus enim ut quandocunque a nostra principali atque apostolica sede presbyter vel diaconus, vel subdiaconus, seu quilibet ordinarius legatus pro ecclesiasticae utilitatis causa sive peragenda synodo in Galliam, Belgicam Germaniamve fuerit destinatus, tam tu quam successores tui, post eumdem apostolicum legatum primatum inter alios obtineatis antistites; si vero legatus Ecclesiae Romanae defuerit, nihilominus post imperatorem aut regem sedendi, et sententiam edicendi ac synodale judicium promulgandi facultatem atque licentiam habeatis. Sancimus etiam ut juxta quod in sacro Chalcedonensi concilio statutum est et a nobis in generalibus conciliis innovatum, nullo regi vel imperatori, seu advocato, nulli ecclesiasticae saecularive personae liceat decedentium archiepiscoporum seu presbyterorum vel reliquorum clericorum Treverensis Ecclesiae bona pervadere vel diripere, sed potius haec ipsa ad opus successoris sui juxta dispositionem oeconomi et clericorum libere conserventur. Ob reverentiam vero Treverensis ecclesiae et familiaritatem personae tuae, tam de equitando cum nacco per stationes quam etiam de cruce ante te ubiubi deferenda, quod a praedecessoribus nostris apostolicae memoriae viris Trevirensibus archiepiscopis est concessum, nos quoque tibi apostolica auctoritate concedimus. Inter haec etiam omnia quae ad praedictam Treverensem Ecclesiam, tam intra civitatem quam extra, pertinere videntur, id est ecclesias cum universis rebus sibi attinentibus, sive canonicorum regularium, sive monachorum aut virginum quae ex scriptis vel praeceptis regum seu imperatorum sive fundatorum eorumdem locorum institutione ad eam pertinent et pertinere debent, et quidquid omnino quoquomodo ubiubi eadem venerabilis Ecclesia possidet et possidere debet, tam generaliter quam specialiter, tibi tuisque successoribus concedimus et auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo omnino hominum fas sit personam tuam seu successorum tuorum vel Treverensem ecclesiam super hac nostra concessione temere perturbare, aut bona vestra auferre, minuere aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur vestris et pauperum usibus profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire attentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Drogo Ostiensis episcopus. Ego Gerardus presbyter cardinalis titulo Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Lucas presbyter cardinalis titulo Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Grisogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu.

Data in territorio Romano per manum Almerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii Kal. Octobris, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno octavo.

CCLXXXIV Adalberonem archiepiscopum Trevirensem constituit S. sedis legatum per archidioeceses Trevirensem, Moguntinam, Coloniensem, Salisburgensem, Bremensem et Magdeburgensem. (Anno 1137, Oct. 2.)[HONTHEIM, Hist. Trevir. diplom., I, 536.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, et dilectis filiis universis, abbatibus, clero, principibus et populo per Trevirensem, Moguntinam, Coloniensem, Salzburgensem, Bremensem et Magdeburgensem provincias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Juxta sententiam doctoris gentium beati Pauli apostoli, non tantum sapientibus, sed etiam insipientibus, nec tantum vicinis, verum etiam longe positis, ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio, existimus debitores, utpote quibus beati Petri vincula commissa, et omnium ecclesiarum, quae per mundi climata sitae sunt, sollicitudo incumbit; quatenus ea, quae per locorum distantiam, vel causarum multiplicitatem, per nostram praesentiam terminare non possumus, haec eadem per apostolicae sedis vicarios, auctore Domino, exsequamur. Cujus rei gratia venerabilem fratrem nostrum Adalberonem, Trevirensem archiepiscopum, virum utique sapientem, discretum, et in ecclesiasticis necessitatibus ab ineunte aetate probatum in partem sollicitudinis nostrae assumpsimus, eumque in partibus vestris legatum sedis apostolicae constituimus. Mandamus itaque vobis, et praesentium auctoritate praecipimus ut eidem fratri nostro obedientiam et reverentiam deferre, et pro celebrandis conventibus synodalibus ad ejus convocationem convenire non gravemini, quo vestro nimirum fretus consilio et auxilio, corrigenda corrigere, et quae recta sunt, adjuvante Domino, valeat stabilire.

Datum in territorio Romano sexto Nonas Octobris.

CCLXXXV. Privilegium pro monasterio S. Mariae Salzburgensi. (Anno 1137, Oct. 2.)[SCHATEN, Annales Paderborn. I, p. 747.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monachis monasterii Sualenbergensis, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum.

Sacrosancta Romana Ecclesia, quae per beatum Petrum apostolorum principem Ecclesiarum omnium obtinuit primatum, omnibus ejus suffragio indigentibus subvenire misericorditer consuevit. Dignum est enim ut qui ad animarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum nequitia tueamur, et beati Petri patrocinio muniamus. Quocirca, dilecti in Domino filii, vestris desideriis impertimur assensum, et Sualenburgense monasterium a nobili viro Widekindo in honore beatae Dei Genitricis fundatum, atque consilio et assensu gloriosi filii nostri Lotharii Romanorum imperatoris Augusti, necnon bonae memoriae fratris nostri Adalberti Moguntini archiepiscopi regimini Paderborniensis Ecclesiae ab eo pro sua devotione oblatum, praesentis scripti pagina communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona ex dono fratris nostri Bernardi Paderbornensis episcopi, vel ejusdem Widekindi, idem locus inpraesentiarum canonice possidet, quaecunque etiam concessione pontificum, largitione imperatorum vel principum, seu quorumlibet fidelium eidem venerabili loco rationabiliter offerri contigerit, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Obeunte vero te ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres ipsius monasterii communi assensu, seu fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum; advocatumque nisi per electionem atque providentiam abbatis et fratrum ibidem constitui omnino prohibemus. Decernimus ergo ut nulli omnino liceat vestrum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur vestris usibus profutura. Si vero, quod absit! advocatus, qui in vestro monasterio pro tempore fuerit, inutilis apparuerit, liceat vobis loco ejus alium idoneum substituere ad honorem et utilitatem loci vestri. Quod si episcopus in cujus dioecesi vestrum monasterium situm est, temere vos in aliquo gravare voluerit, facultatem liberam habeatis ad auxilium matris vestrae Ecclesiae Romanae confugere, utpote qui sub ejus speciali protectione consistitis. Si quis igitur in posterum, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantes autem eidem loco quae sua sunt, omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli gratiam consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Drogo Ostiensis episcopus. Ego Guido diaconus cardinalis Sancti Adriani. Ego Anselmus presbyter cardinalis. Ego Gerhardus presbyter cardinalis Sanctae Crucis in Hierusalem. Ego Grysogonus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Ego Lucas presbyter cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli. Ego Martinus presbyter cardinalis Sancti Stephani.

Datum in territorio Romano per manum Innocentii sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, sexto Nonas Octobris, Incarnationis Dominicae anno 1137, indictione I, pontificatus vero domni Innocentii papae secundi anno octavo.

CCLXXXVI. Archiepiscopatus Magdeburgensis et episcopatus Misnensis confinium, petente Conrado archiepiscopo, confirmat. (Anno 1137, Oct. 2.)[DREYHAUPT, Pagus Neletici, I, 30.] CCLXXXVII. Parthenonis S. Joannis Gerbstadensis protectionem suscipit privilegiague confirmat, petente Chunrado marchione. (Anno 1137, Oct. 3.) [KREYZIG, Beïtrage II, 349.] CCLXXXVIII. Ecclesiae S. Frigdiani Lucensis ecclesiam S. Pantaleonis committit, decimasque de fundo Loveti in comitatu Ferrariensi asserit. (Anno 1137, Nov. 1.)[ Bullar. Lateran., 17.] CCLXXXIX. A. archipresbytero et fratribus ecclesiae S. Martini Lucensis nuntiat se fratribus ecclesiae S. Frigdiani ecclesiam S. Pantaleonis commisisse. (Anno 1137, Nov. 1.)[BALUZ., Miscell., IV, 589.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis A. archidiacono. A. archipresbytero, caeteris canonicis Lucanae Ecclesiae B. Martini, salutem et apostolicam benedictionem.

Diutinae destitutioni Ecclesiae S. Pantaleonis paternis affectibus condolentes, eidem duximus sucurrendum et salubriter providendum. Communicato itaque fratrum nostrorum consilio, locum ipsum dilectis filiis nostris. I. [Hieronymo] priori, et fratribus ecclesiae S. Fridiani ad reformationem religionis et meliorationes loci ex apostolica dispensatione commisimus, quandiu scilicet apud eosdem fratres religio et canonicus ordo viguerit, ita tamen ut ordinationes clericorum, seu alia ecclesiastica sacramenta ab episcopo vestro suscipiant, si Catholicus fuerit, et gratiam apostolicae sedis habuerit, easque sine pravitate et exactione eis voluerit exhibere. Mandamus itaque vobis atque, praecipimus quatenus jam dicto priori et fratribus ejus nullam super hoc per vos vel submissam personam molestiam inferatis. Sed potius eosdem ibidem Deo servire quiete atque pacifice permittatis.

Data Romae Kal. Novemb.

CCXC. Ad B. capellanum ecclesiae S. Juliani. (Anno 1131, Nov. 1.)[BALUZ., ibid., p. 590.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, B. capellano Ecclesiae S. Juliani, salutem et apostolicam benedictionem

Per praesentia tibi scripta mandamus quatenus dilecto filio nostro. J. priori et fratribus ecclesiae S. Fridiani obedias, utpote quibus a nobis Sancti Pantaleonis Ecclesia est commissa. Quod si eis obedire contempseris, noveris eisdem a nobis licentiam datam esse te exinde amovendi, et locum ipsum ad honorem Dei et salutem Ecclesiae ordinandi.

Data Romae Kalend. Novembris.

CCXCI. Monasterio S. Blasii in Nigra Silva cellam Wislikon asserit (Anno 1137, Nov. 28.)[HERGOTT, Genealog. Hasburg., II, p. 157.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTHOLDO abbati monasterii S. Blasii quod est in Nigra Silva, ejusque successoribus et fratribus regulariter promovendis in perpetuum.

Justis et rationabilibus desideriis consentire congruit officio, et divinae constat placitum voluntati. Propterea enim Catholicae nos Deus praefecit Ecclesiae, ut omnes generaliter fideles, sed praecipue sanctae religionis domesticos, doctrina, exemplo, simul et auctoritate, provehere studeamus. Notum sit igitur omnibus, tam praesentibus . . . qualiter quidam nobiles viri, Algerus scilicet, et Adalbero, cellam in praedio suo, quod vulgariter Wyslikon dicitur, et est in pago Thuragensi, construxerunt, Deoque et S. Blasio in perpetuam haereditatem, religionis intuitu tradiderunt, cum omnibus attinentiis suis, id est domibus, agris, pratis, viis, aquis, aquarum decursibus, exitibus et redditibus, silvis, pascuis et compascuis, cultis et incultis, acquisitis et acquirendis, omnique jure, quod dici vel nominari . . . omnique utilitate, quae provenire vel excogitari possunt, plenariaque concivilitate, in pascuis et compascuis circumpositorum vinculorum, id est Bebikon, Lenginanch, Shnesanch, Medendorf, Siglistorf, Rumiken, Meliken. Actum legitime in coenobio S. Blasii, praesente Rusteino ejusdem loci venerabili abbate, multisque nobilibus, quorum ista sunt nomina: Reinhardus, et frater ejus Waltherus de Goesenstein, Thedericus de Roetelein, Diethelmus de Eun, Bernhardus filius, Bil. de Misacho, Bern de Altwise, Volkerus de Legnach, Hiltiboldus de Turchin, Diethelnius de Helwile.

Anno Incarnationis Domini 1114, VI Kal. Januarii, feria sexta.

Vestris igitur, dilecti in Domino filii, desideriis, necnon Uldarici episcopi Constantiensis, et Conradi ducis, advocati videlicet monasterii S. Blasii, precibus clementer annuentes, maxime pro bono fortunae, pacis et concordiae, eamdem cellam vobis, cum omni praenominato jure, auctoritate sedis apostolicae confirmamus, hoc commonentes, quos jam dictae cellae habitatores memoratorum vicorum hominibus solummodo in frugibus et in freno non sint onerosi; alias vero omnimodam eis et plenariam auctoritate apostolica recognoscimus concivilitatem. Concambium quoque pro detentione decimarum, quae de eodem loco Ecclesiae Snesanch fuerant persolvendae, perpetua subnixum esse volumus firmitate. Ipsi quoque cellae liberum in nomine Domini baptismum tradimus et sepulturam. Priorem autem eidem loco non alium praeesse statuimus, nisi quem abbas utilem judicaverit et idoneum; de advocato nihilominus idipsum statuentes, majoraque negotia, scilicet de beneficiis perpetuis concedendis, praediis transferendis, et similia, abbatis arbitrio reservantur. Sub omni constitutionis tenore alias etiam cellas vestras, id est Ochsenhusen, Berowa, Witnowa, Burglon, volumus esse comprehensas, tamque eas, quam ecclesias, per quas monachi vestri divina populo celebrant, a lege dioecesana omnique exactione liberas esse volumus et immunes. Recognoscimus quoque decretum Honorii bonae memoriae papae II, quod scilicet nulli episcoporum apostolicae sedis legatorum, loca vestra, vel monachos, sine speciali summi pontificis legitimo sub interdicto ponere liceat, vel excommunicare. Si quis igitur huic nostrae auctoritatis privilegio verbo vel facto contrarius exstiterit, nisi digne emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a corpore et sanguine Domini participatione et fidelium communione alienus existat, atque apostolorum Petri et Pauli auctoritate aeternae damnationi subjaceat cum Juda in Domini nostri Jesu Christi traditione. Cunctis autem ista pie servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, salus aeterna, et requies animarum. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gregorius card. SS. Sergii et Bacchi. Ego Wido diaconus card. S. Adriani. Ego Grisogonus diacon. card. S. Praxedis. Ego Ivo diacon. card. Sanctae Mariae in Aquino.

Data Romae per manum Lucae presbyteri cardinalis agentis vicem domni Aymerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IV Kal. Decembris, indictione I, Incarnationis Dominicae 1138, pontificatus domni Innocentii II papae anno VIII.

CCXCII. Privilegium pro monasterio S. Blasii. (Anno 1137, Nov. 29.)[GERBERT, Historia Nigrae Silvae, III, 70.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERTHOLDO abbati monasterii S. Blasii de Silva Nigra, ejusque successoribus tam praesentibus quam futuris in perpetuum.

Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum. Quamobrem, dilecti in Domino filii, vestris desideriis annuentes monasterium aedificatum a fratribus vestri coenobii in praedio, quod nobiles viri Hawinus, Adhelbertus atque Chunradus assensu illustris quondam ducis Welfonis in loco, qui vulgo Ochsenhusen dicitur, monasterio S. Blasii in Nigra Silva devotionis intuitu tradiderunt, qui utique in pago Ramechgowe in comitatu Bozze, apostolicae sedis privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona tam in mancipiis utriusque sexus, areis, aedificiis, exitibus et redditibus, agris, acquisitis ac acquirendis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, silvis et aliis utilitatibus suis, quae inpraesentiarum canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, imperatorum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, idem locus poterit adipisci, firma vobis in perpetuum et illibata permaneant. Ita tamen ut idem monasterium coenobio S. Blasii omni tempore sit subjectum, et juxta ejus normam sive ordinem divinum ibi officium celebretur, quemadmodum ab ipsa sua fundatione noscitur institutum. Decernimus etiam ut nulli abbatum, sive potentum, nulli omnino hominum liceat bona praedictae Ecclesiae de Ochsenhusen pertinentia temere perturbare, auferre, vel ablata retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Priorem autem eidem loco non alium praeesse sancimus, nisi quem abbas S. Blasii providerit statuendum. De advocato quoque idipsum nihilominus constituimus, qui si forte inutilis apparuerit, alius sibi idoneus ad ejusdem abbatis arbitrium subrogetur, nullusque ibi alius de his, qui minores advocati dicuntur, alio tempore habeatur. Si qui vero illuc ad conversionem venire voluerint, non licebit priori vel fratribus absque licentia abbatis S. Blasii eos suscipere in suo consortio. Majora sane negotia utputa de aedificiis transmutandis, vel beneficiis canonice concedendis, et his similia supradicti abbatis dispositioni et arbitrio reserventur. Si quis autem huic nostrae dispositioni contradictor exstiterit, nisi reatum suum congrue correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat. Conservantes autem, intervenientibus beatorum apostolorum Petri et Pauli meritis, a remuneratore omnium bonorum Domino aeternae vitae praemia consequantur. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Guido diacon. cardinalis S. Adriani. Ego Grysogonus diacon. card. S. Mariae in Porticu. Ego Ivo diaconus cardinalis S. Mariae in Aquira.

Data Romae per manum Lucae presbyteri cardin., agentis vicem domni Aimerici, sanctae Romanae Ecclesiae diac. card. et cancellarii, III Kalend. Decembris, indict. Incarnat. Domin. anno 1137, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno VIII.

CCXCIII. Fundationem canoniae Claustroneoburgensis, factam a S. Leopoldo, Austriae marchione confirmat, ipsamque canoniam in tutelam sedis apostolicae suscipit, etc. (Anno 1137, Nov. 30.)[PEZ, Thesaur. Anecdot., VI, I, 322.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HARTMANNO praeposito et fratribus in cella S. Mariae Niuvenburgensis, quae in Pataviensi episcopatu sita est, canonicam vitam professis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.

Cum omnibus Ecclesiis et ecclesiasticis personis debitores ex injuncto nobis officio existamus, illis tamen propensiori cura nos convenit imminere, quos ad omnipotentis Dei servitium, et observationem regularis ordinis amplius anhelare cognoscimus. Ideoque, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam Sanctae Dei Genitricis Mariae, beato apostolo Petro oblatam, in qua divino vacatis officio, sub ejusdem apostolorum principis tutelam protectionemque suscipimus, et apostolicae sedis privilegio communimus.

In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum beati Augustini regulam in eodem loco noscitur institutus, ibidem futuris temporibus perpetuo conservetur. Bona quoque et possessiones, quas inpraesentiarum eadem ecclesia rationabiliter possidet, vel in futurum concessione pontificum, largitione imperatorum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, auxiliante Domino, poterit adipisci et nominatim decimas adjacentis parochiae Nuiwenburch, a fratre nostro Reimaro, Pataviensi episcopo, canonice transmutatas, praesentis scripti pagina roboramus. Obeunte vero te ejusdem loci praeposito vel tuorum quolibet successorum, nullus inibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini regulam praeviderit eligendum, salva nimirum dioecesani episcopi canonica justitia et reverentia.

Porro sacramenta ecclesiastica a dioecesano suscipietis episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, eaque vobis gratis et sine pravitate aliqua voluerit exhibere. Alioquin Catholicum, quemcunque malueritis, adeatis antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat.

Devote quoque petitioni vestrae congregationis annuentes, praesenti decreto sancimus ut nullus praefatae ecclesiae advocatus, nisi de domo et progenie dilecti filii nostri marchionis Liupaldi, vestro tamen electus arbitrio, constituatur, dum tamen nullum gravamen vel exactio eidem loco pro ejus patrocinio inferatur. Quod si ipse inutilis praefatae ecclesiae apparuerit, et secundo tertiove commonitus non emendaverit, liceat vobis ac vestris, eum a procuratione hujusmodi removere, eique alium idoneum substituere.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare. Sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, unum byzantium nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis.

Si qua igitur in posterum ecclesiastica secularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Anselmus pbr. card. ss. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Conradus Sabinus episcopus ss.

CCXCIV. Ad Alberonem ep. Leodiensem.--Significat se promovisse Arnulfum in abbatem Gemblacensem, et ei munus benedictionis impendisse, etc. (Anno 1137, Dec. 18.)[ Gall. Christ., III, Instrum. 127.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALBERONI episcopo, et capitulo Leodiensi, necnon universis monachis et populo Gemblacensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Officii nostri nos hortatur auctoritas, tam longinquis quam etiam prope positis paterna sollicitudine providere: ideoque venientem ad nos dilectum filium nostrum Arnulphum electum Gemblacensis coenobii debita benignitate suscepimus, atque juxta petitionem vestram, ipsum propriis tanquam beati Petri manibus in abbatem promovimus, et salva Leodiensis ecclesiae debita reverentia, illi benedictionis gratiam impendimus. Eumdem itaque cum nostrarum litterarum prosecutione, et gratia sedis apostolicae ad vos remittentes reverenter suscipiatis, et in sede praefati coenobii honorifice collocetis. Et quoniam, dilecte frater Albero episcope, pro reformanda inibi religione, tuo annuente studio, praedictus filius noster Arnulphus in eodem loco abbas est constitutus. expedit ut ad recuperandas possessiones et bona Gemblacensis coenobii, quae ab ejusdem loci abbatibus absque communi assensu ipsius capituli venditione seu qualibet alienatione distracta sunt, eidem consilium et auxilium praebeas, atque ut ipsi restituantur efficias: domos etiam saeculares in atrio ejusdem coenobii, atque sub dormitorio fratrum nuper constructas, quae religioni valde sunt perniciosae, funditus destrui praecipimus. Quod si earum fundatores contemptores exstiterint, eos canonica censura coercere non differas. Praeterea dilectioni tuae mandamus quatenus comitem, Namurcensem Godefridum et Henricum filium ejus et Ebaldum Florinensem eorum adjutores, qui tempore pacis in sexta feria burgum Gemblacensem cum ecclesia S. Salvatoris combusserunt, villas quoque et curias ipsius coenobii depraedati sunt et destruxerunt, studiose commoneas ut abbati et fratribus praedicti loci ablata restituant et de injuriis satisfaciant: quod si infra 40 dies, postquam haec scripta susceperis, hoc adimpletum non fuerit, absque dilatione debitam de eis justitiam facias. Ad haec, frater episcope, tibi mandamus ne praefatum abbatem a concubina quondam Balduini clerici super ecclesia S. Salvatoris vexari permittas, sed potius redditus a tempore mortis ejusdem inde perceptos atque futuri temporis eidem abbati integre reddi facias.

Datum Romae XV Kal. Jan.

CCXCV. Ad archiepiscopos Remensem, Senonensem et Turonensem, quos monet ut mites sint, et liberum injuste oppressis relinquant ad sedem apostolicam appellare. (Anno 1130-1138.)[PEZ, Thesaur. Anecdot., VI, I, 308.] INNOCENTIUS papa secundus, R. [REINALDO] Remensi, H. Senonensi, H. [HUGONI] Turonensi, archiepiscopis, et eorum suffraganeis episcopi.

Tunc pax et charitas vice mutua se complectuntur, et manet indissolubilis in alterna dilectione sinceritas, si juxta divinae dispensationis ordinem et Ecclesiae gradus distinctos minores majoribus reverentiam exhibeant, et inferioribus diligentiam potiores impendant. Verum ecclesiasticus ordo confunditur, si minores illicita sua temeritate praesumant, vel praesidentes non concessa sub remissione impunitatis attentant. Compago namque humani corporis, et divini collegii conservatur incolumis, si pastores super gregem invigilent, et magis appetant pascere quam dominari in clero, et subditi potius humiliter obedire quam a subjectione procaciter resilire. Ne igitur pars alterutra coelestis dispensationis ordinationem pervertat, Petrus, apostolorum princeps, est in capite Ecclesiae a Domino constitutus, ut per se et per successores suos fratres confirmet, errata corrigat, et jura sua unicuique tribuat. Inde est etiam generali lege Ecclesiae promulgatum ut majores causae ad examinationem sedis apostolicae devolvantur, et ut oppressiones intrepide ad eam appellent, privilegium sibi in hoc appellandi sancta Romana reservavit Ecclesia. Quam sit namque necessarius appellandi usus, nemo est qui nesciat, quippe cum judicantium iniquitatem et imperitiam corrigat. Appellatione autem interposita, omnia in statu suo permaneant, et tandiu nihil erit innovandum, quandiu de appellatione ab eo ad quem provocatum est fuerit pronuntiatum. Caeterum quod in laicis est culpabile, videtur in clericis criminosum. At vero, juxta imperiales sanctiones, si judices ordinarii provocationes aestimaverint respuendas, triginta pondo auri multantur, et assessores et officiales eorum totidem, nisi publice restiterint, et aptis [ f. actis] evidenter contradixerint. Quanta igitur animadversione sit plectendus judex ecclesiasticus, qui doctrinam matris suae, sanctae Romanae Ecclesiae, abjicit, et privilegium beati Petri infringere nititur, parem se faciens Jesu Christo et supra apostolorum sedem ascendens, vigor justitiae, in promptu habens ulcisci omnem inobedientiam, non ignorat. Exhortamur itaque fraternitatem vestram in Domino, ut quemadmodum dignitatem vestram desideratis illibatam a sede apostolica custodiri, ita erga subditos mites sitis, et praerogativam audientiae in nullo imminuere aut infringere de caetero attentetis. Alioquin de tanti excessus impunitate nos judicabimur apud Dominum negligentes, tepidi, sive rei. Ex officio siquidem apostolatus injuncta nobis est a Deo necessitas, ut majoribus honorifice providentes minora salubriter sine laesione curemus. Ego Guido diac. card. S. Adriani SS. Ego Drogo Ostiensis eps. SS. Ego Bazifredus pbr. card. tit. Vestinae SS. Ego Lucas pbr. card. tit. SS. Joannis et Pauli SS. Ego Martinus pbr. card. tit. S. Stephani in Caelio Monte SS. Ego Crysogonus diac. card. S. Mariae in Porticu SS.

Datum Romae per manum Lucae pori cardinalis, agentis vicem domini Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae diac. cardinalis et cancellarii, II Kal. Decembris, indict. I, Incarnationis Dominicae anno 1137, pontificatus vero domini Innocentii PP. II anno VIII.

CCXCVI. Privilegium pro monasterio Portensi, ordinis Cisterciensis.--Ne in districtu monasterii venationes a quoquam fiant. (Anno 1138, Jan. 13.)[COCQUELINES, II, 233.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ADELBERTO Portensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Proinde, dilecte in Domino fili Adelberte abbas, tuis rationabilibus postulationibus gratum praebemus assensum, et ut in Portensi coenobio cui auctore Domino praeesse dignosceris, monasticus Ordo, qui secundum B. Benedicti regulam, et normam Cisterciensium fratrum, inibi noscitur institutus, perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observetur, praesenti scripto sancimus. Confirmamus et concambium a venerabili fratre nostro Udone, Nuenburgensi episcopo, tecum et cum fratribus tuis rationabiliter factum, videlicet Portensem locum cum omnibus suis appendiciis pro Smolensi loco, in quo prius eratis Domino servientes, ab eodem episcopo concambii titulo vobis collatum, ita tamen, ut idem Smolensis locus cum suis omnibus appendiciis jurisdictioni et usui cedat praefati episcopi. Statuimus insuper ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et rationabiliter possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata consistant. Ut autem quietius omnipotenti Deo servire possitis, praesenti scripto duximus inhibendum, ut nullus clericus, nullus laicus infra terminos vestros venationibus audeat vacare, aut nugis consimilibus operam dare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praenominatum coenobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra serventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, omnimodis usibus profutura, salva nimirum dioecesani episcopi debita reverentia. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Petrus cardinalis presbyter tit. Sanctae Susannae SS. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Gerardus presbyter card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Guido diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu

Data Romae per manum Aymerici S. Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, Idib. Januar., Incarnat. Dominicae anno 1137, pontificatus domni Innocentii papae II anno VII.

CCXCVII. Ad A. archidiaconum et A. presbyterum Ecclesiae Lucensis. (Anno 1138, Jan. 23.)[BALUZ., Miscell., IV, 590.] INNOCENTIUS servus servorum Dei, dilectis filiis A. archidiacono et A. archipresbytero Lucanae Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.

Non dubium vobis est quod sollicitudo omnium Ecclesiarum, et praecipue quae B. Petri juris existunt, ad Romanum pontificem peculiari quadam praerogativa pertineat. Miramur autem quod, sicut accepimus, Manfredus et Albericus presbyteri, nec non Lambertus, Capellus, canonici vestrae Ecclesiae, institutioni quam de Ecclesia S. Pantaleonis, salva B. Martini justitia fecimus, improbe adversantur; et quoniam ipsi nostra patientia abutuntur, et conantur contra stimulum calcitrare, mandamus vobis atque praecipimus quatenus districte eosdem canonicos moneatis ab hujusmodi vexatione desistere, et dilectis filiis nostris J. priori et fratribus S. Fridiani, quibus Ecclesiam ipsam commisimus; per se vel per submissam personam nullam praesumant molestiam irrogare. Quod si infra quindecim dies postquam scripta praesentia susceperitis, praefati canonici vestris monitis non paruerint, extunc eos a suis officiis suspendimus, eamdemque sententiam vobis firmiter observandam injungimus.

Data Romae X Kal. Februar.

CCXCVIII. Ad eosdem. (Anno 1138, Jan. 23.)[BALUZ., ibid. ] INNOCENTIUS episcopus, servus sevorum Dei, dilectis filiis A. archidiacono et A. archipresbytero Lucanae Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.

Sicut testatur canonica auctoritas, sedes apostolica fas habet de omni Ecclesia judicandi, et prout ipsa decreverit disponendi. Ideoque dilectioni vestrae praecipiendo mandamus ut occasione juramentorum illorum quae potius in perniciem quam salutem Ecclesiae S. Pantaleonis facta esse dicuntur, dilectis filiis nostris, J. priori et canonicis S. Fridiani nullam inferri injuriam vel molestiam patiamini. Quod si ipsi qui eadem juramenta tam illicite quam incaute fecerunt, in sua obstinatione perdurare voluerint, dissimulare non poterimus quin de ejus plenam justitiam faciamus.

Data Romae X Kal. Februarii.

CCXCIX. Jeronymo priori et fratribus ecclesiae S. Frigdiani Lucensis de superioribus duobus epistolis significat. (Anno 1138, Jan. 23.)[BALUZ., ibid., p. 591.] INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, Jer. priori et fratribus Ecclesiae S. Fridiani, salutem et apostolicam benedictionem.

Super vexatione quam pro Ecclesia S. Pantaleonis a quibuslibet vestris aemulis sustinetis valde gravamur. Unde etiam archidiacono et archipresbytero Lucano mandavimus, ut nisi presbyter Manfredus cum reliquis qui vobis exinde adversantur, infra quindecim dies post scripta nostra suscepta, ab hujusmodi impugnatione cessaverint, et tunc, quousque satisfecerint, a suis officiis suspendantur. De his etiam qui illa illicita et incauta juramenta fecerunt, nisi resipuerint, auctore Domino, plenam justitiam faciemus. De caetero nos et fratres nostros vestris orationibus attentius commendamus.

Data Romae X Kalend. Februarii.