XIII | XV |
XIV.
recensereAGAPETI II EPISTOLA AD SUNIARIUM ABBATEM. (Anno 951.)
Monasterii Crassensis privilegia confirmat. [Apud D. Bouquet ubi supra, p. 231.]
AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, SUNIARIO religioso abbati venerabilis monasterii sanctae Dei genitricis Mariae, dominae nostrae, [quod est] situm in comitatu Carcassense, super fluvio Urbionis, et post te in eodem venerabili monasterio tuis successoribus in perpetuum.
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis cum alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium, a conditore omnium, Deo procul dubio promeremur, quando venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur, quia per vestrum legatum, videlicet Arnulfum humilem abbatem (Rivipullensem) postulasti a nobis quatenus monasterium supradictum confirmaremus; cum omnibus suis locis, videlicet ecclesiis . . . villabus, casis, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, garricis, areis et torculariis, aquis, aquarum viis, molendinis cum suis caputaquis et suis piscatoriis, cultum vel incultum; sive etiam et in his locis, in comitatu Carcassense, villam Agrifolio, cum ecclesia sancti Cyrici cum terminis et finibus suis, villam etiam Verzeliano cum ecclesia sanctae Mariae et cum terminis suis, et villam Cucuniano cum ecclesia sanctae Mariae et terminis suis, medietatem etiam, et quantum in jam dicto comitatu ipse locus. . . antea . . . confirmamus; et in comitatu Tolosensi, vel in vicariis suis ecclesiam sanctae Mariae et sancti Salvatoris, et sancti Joannis in Ercino, et locum Camboni cum omnibus ad se pertinentibus; et quantum ibi Simplicius archilevita concessit cum suis consanguineis, sicut in eorum scripturarum serie resonat, vel in antea in ipsis acquisituri estis locis; et in comitatu Redense quantum ibidem praefatus Simplicius archilevita concessit, tam in parochiis quam et in caeteris locis, villam etiam Boxamauream et Aureliosam cum omnibus juribus illorum; et in suburbio Petrapertusiense hoc quod dedit Rogerius in Cucuniano, Retgas in Ollito cum ecclesia, . . . in Paterno cum quantum de villa Corneliano usque ad jam dictum, sicut ibi Holiba concessit; Villam Corneliano cum ipsa ecclesia, villam Stagello cum sua ecclesia . . . quarumlibet in villa Gologias cum ecclesia sua, medium Vernettum cum sua ecclesia, villam Ripas Altas cum sua ecclesia, et ipsum Villarem cum sua ecclesia, villam Coningos cum sua ecclesia, et in villas Palsas, et in villa de Canonae piscaturas; et in comitatu confluente quantum habetis in prata et in bonaria ad se pertinentia; in comitatu Gerundense ecclesiam sancti Felicis, in villa Lorostaria, et sua ecclesia; in comitatu Bisuldinense ecclesiam sancti Stephani et sancti Peregrini, seu et villam Enuscho et Mediano cum ecclesia et sua pertinentia; et quod habent in Barcinonense, et in Oriellense, et in Sardariense, et in Cabastense, et in Albiense, et in Minerbense, confirmamus, et in comitatu Narbonense villam Erciam cum sua ecclesia, et in insula Sici ecclesiam sancti Petri cum sua pertinentia, et quantum ibi dedit Remigius archilevita, et in Tolosano villa . . . et Palmam et in villa Alianto et Fabriciano et Ferrales, Fabarios sancti Stephani et sancti Genesii; vel in villa Miliano quantum ibidem habent. In comitatu Ausona ecclesiam sancti Martini, cum suis decimis et pertinentiis, seu et in villa R . . . . ano et villare Asenario, quantum ibidem habent; et in Salmas prope Narbona et juxta stagnum quantum ibidem habent, vel cum omnibus ad suprascriptum monasterium in integro pertinentibus: et confirmamus vobis pontaticum, raptaticum, salinaticum, toloneum, sicut reges vobis per praecepti paginam concesserunt. Statuimus autem ut, quando abbas dicit monasterii de hoc saeculo migraverit, neque a regibus, neque a comitibus, neque a qualicunque persona pro cupiditatis pecuniae causa, neque pro qualicunque favoris inanis gloria, ibidem abbas sit constitutus, sed a cunctis servorum Dei eidem monasterio secundum Deum et secundum sancti Benedicti Patris regulam . . . eligantur abbates. Situm namque est supradictum monasterium territorio Carcassense juxta pago Narbonensis. Item et confirmamus tibi tuisque successoribus de ipsius sancti monasterii locis et pertinentiis, primitiis et decimis: necnon et iterum stabilimus ut nulla qualibet persona monachis vestri monasterii consistentibus injuste . . . aut ad injustam legem deportare cum laicali persona praesumat. Nam quia supradictum monasterium. . . a Francorum rege praecepti paginam firmatum et solidatum est . . . ita et nostra apostolica auctoritate ut superius insertum est, . . . inclinati precibus supradicti legati vestri Arnulfi abbatis, et per suprascripta regalia praecepta et alia privilegia. . . in perpetuum vobis vestrisque successoribus confirmamus et stabilimus detinendum, et Dei cum timore et a modo dispensandum atque regendum, ut nullus rex, nullus princeps, nullus comes, nullus marchio, nullus judex, neque nulla magna parvaque persona aliquam vim aut invasionem in eodem coenobio, neque in suis pertinentiis unquam facere praesumat. Pro quo et sub divini judicii obtestatione et anathematis interdicto promulgantes decernimus, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum, et, ut superius posuimus, nulla magna parvaque persona audeat neque praesumat contra hoc nostrum apostolicum privilegium in aliquid agere, neque frangere tentet. Si quis autem, quod non credimus, in aliquo frangere tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei omnipotentis, et sancti Petri apostolorum principis, atque nostra, qui ejus fungimur vicariatione, anathematis vinculis indissolubiliter esse innodandum, et a regno Dei alienandum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, aeterno incendio concremandum, et in voraginem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat.
Scriptum per manum Stephani, notarii atque scriniarii sanctae atque apostolicae Romanae Ecclesiae, in mense Decembri, per indictionem supradictam decimam. Bene valete.