SerIv.EpEtDi4 139 Sergius IV Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin I.
- I. Sergius IV Andreae episcopo Parentino possessionem paroeciae Ruviniensis castellorumque...
- II. Sergii IV, papae litterae, quibus Vediano cuidam castrum Scuriense...
- III. Sergius IV confirmat fundationem parochialis ecclesiae Sancti Michaelis apud...
- IV Sergius IV papa confirmat bona omnia ad Cuxanense monasterium...
- V. Sergii papae IV privilegium pro monasterio Rivipullensi. (Anno 1011.)[COCQUELINES,...
- VI. Sergius IV papa confirmat fundationem monasterii S. Petri Feniliotensis,...
- VII. Sergii IV papae privilegium pro monasterio Canigonensi. (Anno 1011.)[COCQUELIN.,...
- VIII. Sergius IV papa monasterium Arulense sub protectione sedis apostolicae...
- IX. Privilegium Sergii IV papae pro monasterio Montis Maioris. (Anno...
- X. Sergius IV papa Amalricum Aquensem archiepiscopum ob Vexatum Montis...
- XI. Sergius IV papa Gratiano abbati et omnibus habitantibus in...
- XII. Sergius IV Ecclesiae Bambergensi privilegia tribuit. (Anno 1009-1012.)[ Vide...
- XIII. Sergius IV monasterii S. Vincentii Vulturnensis possessiones et privilegia...
- XIV. Sergii IV papae privilegium pro monasterio Bellilocensi. (Anno 1012.)[...
- XV. Sergii IV papae privilegium pro monasterio Bellilocensi. (Anno 1012.)[...
- XVI. Sergius IV Michaelis archiepiscopi Salernitani iura metropolitana confirmat. (Anno...
Sergius IV Andreae episcopo Parentino possessionem paroeciae Ruviniensis castellorumque duorum asserit. (Anno 1010.)[UGHELLI, Italia sacra, V, 402.]
SERGIUS Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ANDREAE episcopo sanctae Parentinae Ecclesiae, pro te et tuis successoribus in perpetuum.
Congruum valde namque est ut ea quae a praedecessoribus nostris secundum sanctorum instituta canonum seu legum concessa sive confirmata sunt a nobis corroborentur, et firmiter corrigantur, ne post longa annorum curricula, instigante diabolo, aliquis contra sanctam matrem Ecclesiam insurgere et contra hanc nostram confirmationem conetur. Quapropter quod notum nobis pluries fecisti quod Joannes Aquileien. patriarcha olim invasisset Ruvinii parochiam, ubi quondam episcopatus dicitur fuisse, nec non duo castella cum quadam valle tempore praedecessoris nostri Sylvestri, atque privilegium, quod ab ipso accepisti, ostendere curasti nobis. In quo etiam quomodo ter vocatus fuisset, et qualiter ipsam trinam citationem pro nihilo duxisset, reperitur, atque quomodo ipse Sylvester piae memoriae Romanae Ecclesiae praesul deprecasset Henricum, qui eo tempore ducatum tenebat Bainariorum, ut supradictum patriarcham moneret ut ab infestatione sanctae Parentinae Ecclesiae recederet. Quod memoratus Henricus facere non potuit, eumque ad se vocare fecit, sed tempore distulit. Unde ipse Sylvester papa piae memoriae protestatus est canonum libros atque legum, in quibus praesentes capitulos reperit, hoc est in octuagesimo septimo titulo Africani concilii: « Placet ut quicunque episcopi plebes quas ad suam cathedr. existimant pertinere, non ita repetant ut causas suas judicantibus episcopis agant, sed alio remittere meruerint, sive volentibus sine non volentibus plebibus detrimentum patiantur. » Ex mundana etiam lege hoc recte facere posse cognovit. Nam cum de hoc Justinianus imperator in octavo libro Institutionum: « Si quis ausus propriam rem occupavit: si sua est, amittat; si aliena, ipsam aestimationem rei reddat. » Idcirco tanta auctoritate sanctorum Patrum atque legum suffultus, privilegium tibi facere praecepit, et eum paterne valere commendavit. Hoc ego cognoscens, supradicta loca, id est Ruvini parochia, et duo castella, et vallis, privilegii paginam tibi, et, sicut Sylvester praedecessor noster confirmavit, confirmo, atque in aeternum valere praecipio. Quod si aliquis patriarcha, aut episcopus, vel quaelibet magna parvaque persona contraire, vel tuos successores ultra de supradictis locis aliquam inconsuetudinem facere praesumpserit, sit fossus gladio mei anathematis, et, nisi cito resipuerit, cum Juda Domini mei traditore perpetualiter gemat.
Scriptum per manus Benedicti gratia Dei notarii regionarii et scrinarii S. Romanae Ecclesiae, mense Martio ind. octava.
Bene valete.
II. Sergii IV, papae litterae, quibus Vediano cuidam castrum Scuriense titulo emphyteusis concedit. (Anno 1010.)[MURATORI, Antiq. Ital., I, 941.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio VEDIANO, Scuriensis castri domino, salutem et apostolicam benedictionem.
Manifestum est castrum quod Scuria dicitur temporibus beatae memoriae praedecessoris nostri papae Silvestri, ut etiam nunc vestra relatione comperimus, regia munificentia quondam per manus ejusdem beato Petro fuisse collatum, et a te nunc per innovationem sub censu annuo decem solidorum Raimundensis monetae oblatum. Nos itaque, eamdem suscipientes oblationem, quoniam id esse tuae voluntatis agnovimus, tibi a manu beatitudinis nostrae cum magna devotione suscipienti, et omni posteritati tuae castrum Scuriae cum omnibus pertinenciis et possessionibus ejus in perpetuum habere concedimus, et idem protectione sedis apostolicae communimus. Statuimus enim ut nulli omnino ecclesiasticae saecularive personae facultas sit idem castrum minuere, infestare vel suis usibus vindicare, sed quietum tibi, sicut a nobis concessum est, et integrum conservetur. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona temere, quod absit! adversus ista praesumpserit, secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione plectatur. Qui vero conservator exstiterit, omnipotentis Dei et apostolorum ejus Petri et Pauli gratiam misericorditer consequatur.
Ego Sergius catholicae Ecclesiae episcopus.
Datum Laterani per manum Gregorii sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis presbyteri, III Kalendas Aprilis, Dominicae Incarnationis anno millesimo decimo, indictione VIII.
III. Sergius IV confirmat fundationem parochialis ecclesiae Sancti Michaelis apud Nonantulanum caenobium in agro Mutinensi, factam a Rodulpho ejusdem caenobii abbate. (Anno 1011.)[MURATORI, Antiq. Ital., V, 341.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei.
Apostolatus nostri est proprium, quoties si qua sancta Ecclesia adjutorii aliquid seu corroborationis ab eo poposcerit, toties cum omni alacritate sese impetrasse congaudeat. Et ne aliqua improborum calliditas, sive adversariorum sanctae Ecclesiae astutia in posterum eidem addere praesumat calumniam, non solum dictis, sed etiam scriptis, quidquid a nobis sibi concessum fuerit, in perpetuum confirmare dignum duximus. Quapropter notum fore volumus omnibus Christianis fidelibus qualiter Rodulfus venerabilis abbas ecclesiae sanctae Nonantulensis, una cum omni congregatione fratrum seniorum monachorum, nutu divino et instigatione Spiritus sancti, qui mentes, quas repleverit, ad omnipotentis Dei obsequium, ejusdemque Sponsae, scilicet sanctae Ecclesiae, ineffabiliter accendit, praedicatione quoque fidelium praedictorum fratrum coegit habitatores atque agri cultores jam praefatae abbatiae nostrae . . . . . paroechiae decimas Deo dare, qui hactenus usque rerum suarum decimas Deo minime tribuebant: Q. . . . . mum scelus arbitrabantur, eo quod in Veteri ac Novo Testamento praecep. . . . . . meminerant non solum. . . . . Deo conferre decimas dierum. Ad quorum exhortationes, venerabilis videlicet abbatis et praedictae congregationis, omnes unanimiter sua corda inclinantes, contrito corde decimas Deo per annos singulos de omnibus quae possessuri erant, offerre voverunt, atque obnixe petierunt ut praedictas decimas, quas libenter Deo reddere dis. . . . . bant, ne in futuro laicis hominibus in beneficio darentur, nostro apostolico interdicerent praecepto. Propter hoc autem jam fatus abbas una cum consilio fratrum, nostram deprecatus est magnificentiam, ut constitueret de jam dictis decimis nostro largimine unam canonicam, suae etiam abbatiae subjectam in qua clerici diurnis ac nocturnis horis Domino, et ibidem convenienti populo sollicite divina exhiberent obsequia. Hae autem sunt fines decimarum illius praefatae canonicae: a Claudia Strata usque ad Porciolam: a Mucia vero usque ad Panarium flumen, et ultra quidquid et quantum a praedicti fluminis vill. . . . . . seu a Nonantulae habitatoribus laboratur. Et quidquid clerici in praefata canonica Deo communiter militantes juste acquirere poterunt. Nos vero precibus illius annuimus, quod cognovimus juste peti, . . . . denique constituta est in honore Sancti Michaelis canonica, ordinati sunt clerici archipresbyter . . . . . . . . lis, cui etiam archipresbytero hanc potestatem concessimus ut de criminalibus culpis ipse judicium indicat poenitentibus. Attamen, si necessitas incubuerit, ab aliquo episcopo expetat judicium, ne desideranti animae poenitentiam interim negare videatur. Eidemque vero archipresbytero cura sit pro omnibus, in divinis videlicet officiis, in luminariis, in architectis, in hospitibus, in decimis et in oblationibus dividendis inter caeteros, sic qualiter se recognoscat Deo redditurum rationem in die judicii; eique concessa est decima unius villae, quae dicitur Salicetus, ante alios propter curam sollicitudinis. Statuentes apostolica auctoritate ut quicunque hanc ordinationem, quam Deo auxiliante pro salute animarum fidelium ordinare jussimus, et ut ab errore pristino liberarentur, ampliare, vel observare studuerit, nostra solidetur benedictione. Qui autem, quod non optamus, violare tentaverit, aut consilium violandi dedederit, aut a subjectione sancti monasterii canonicam subtrahere cupiverit, seu laicis decimam in beneficio dare voluerit, anathematis vinculo feriatur. Quod ut verius credatur, diligentiusque ab omnibus observetur, hoc decretum nostro cancellario scribere praecepimus, nostrisque litteris, ut superius praelibavimus, ac impressione nostri sigilli corroboravimus. Et praefato abbati Rodulfo atque omnibus fratribus in hoc decreto unanimiter facto scribere praecepimus.
Bene valete.
+ Datum per manum Petri episcopi sanctae Praenestinae Ecclesiae, et bibliothecarii sacri palatii, anno Domini millesimo undecimo, VI Kalendas Junii, indictione IX.
Rodulfus abbas jussione apostolicae sedis in hoc decreto manu propria subscripsi.
Ego Frogerius prior manu mea subscripsi.
Laurentius presbyter et monachus manu mea subscripsi.
Gulferius monachus manu mea subscripsi.
Gregorius presbyter et monachus manu mea subscripsi.
Liuzo monachus subscripsi.
IV Sergius IV papa confirmat bona omnia ad Cuxanense monasterium pertinentia. (Anno 1011.)[COCQUELINES, Bullar. ampl. Collect., I, 310.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, OLIVAE religioso abbati Sancti Michaelis archangeli, Sanctique Germani confessoris Christi, quod est situm in valle Confluente juxta fluvium Literani, in locum quem vocant Cuxanus, tibi tecumque manentibus, et per te tuis illorumque successoribus, salus et pax, et apostolica benedictio quoad nundus permanet. Amen.
Cum constet Dominum Deum nostrum honorem sanctae universalis Ecclesiae incessanter a propagatoribus beatae fidei augmentare, necesse est ab illo totius jure regiminis eis concedere censura justi moderaminis liberalitatem, malorumque procul ab ea pellere pervasionem. Quocirca quoniam convenit apostolicae pietati benigna petentibus succurrere compassione, ideo nos tuis justis (etenim sicut sunt nobis adjudicatae, nam juste fiunt) annuentes precibus, omnes proprietates sive possessiones ipsius loci, fines vel limites cum adjacentiis praecipuorum praediorum, cum omnibus ecclesiis, parochiis, villis, fundis casis, casalibus, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, garricis, areis, torculariis, aquis, aquarum ductibus, viis, molendinis, molendinariis cum suis caput aquis, et suis piscatoriis, cultum et incultum, et quaecunque gloriosissimus archangelus Michael ex collationibus fidelium in coenobio Coxiano retinere videtur, nostro confirmamus privilegio. Concedimus itaque praedicto monasterio, quod in circuitu ejus habetur, alaudem cum finibus et suis terminis ex latere uno pergentem per summitatem Serrae de Bovaria ad Jovum de Clerano, et ad montem qui dicitur Lavarias, et per Lavarias usque in Flamidinum, et inde itur in locum vocitatum Stella, et usque in summitatem montis Canigonis; et a meridiana fronte montis Canigonis descendit per Serram pogii Aquiloni ad rupem vulgo nuncupatum Cherum Clerinti, et descendit per summitatem Serrae usque ad pogium Parabarii, et usque in rivum Merdarium, et deducitur usque in fluvium Tede; et a septentrionali parte venitur in strata publica quam dicunt Duas Sorores, et per ipsa via publica usque in Literanum, et inde sub Sancto Felice tenditur usque in alaudem Sanctae Mariae, et terminatur in Petrafixa. Deinde tenditur per ipsa comella, ubi rupes magna, in qua ob dignoscendum terminum ipsius alaudis a bonae memoriae Seniofredo comite crux excisa est. Et exinde itur in Bovaria subteriore, et per summitatem usque in Bovaria superiore. Alaudem itaque Tauriniani cum ecclesia Sancti Fructuosi cum decimis et primitiis, et villam cum omnibus rebus ad se pertinentibus. Simili modo villam Clerani cum ecclesia Sancti Martini, cum decimis et primitiis, et alaudem cum finibus et terminis. Itemque alaudem Avallaneti, et alaudem de Arboca, cum finibus et terminis suis, et vallem Leche cum ecclesia Sancti Salvatoris cum decimis et primitiis. Quae vallis terminatur de uno latere in ipsa Portella, de alio in supra scripta Stella, de tertio in monte Stabello, de quarta in monte Caprario, de quinta in Cabum convivium, de sexta in montem Cogollem, de septima in villa Senarii. Hanc denique vallem his terminationibus introclusam juxta definitionem Seniofredi comitis quondam, et praeceptionem Leutharii regis, ac restaurationem filii nostri Wifredi comitis absque ullius inquietudine vobis concedimus. Villam insuper Curtis cum finibus, et terminis suis, et alaudem de Foliolus, quem vobis commutavit comes Guifredus praescriptus cum omnibus rebus quae inibi possidere erat solitus, scilicet cum fevo, et cum silvis ad eamdem villam pertinentibus, et alium alaudem quem in eadem villa, et in ejus fines et terminos habetis. Itemque ecclesiam Sancti Vincentii, et alodem ipsius loci, cum finibus et terminis suis, et alodem Verneti. Quodcunque autem habet in eadem valle per plurima loca simili modo constituimus; id est, alodem de Foliano, et alodem de Bonohomine, quem vobis contulit per scripturae seriem, et in villa Pini, et in villa Mentedo, et in aliis pluribus locis, et villa Ciresago, atque in villa Arriano, quantum Seniofredus comes ibidem habuit per qualicunque voce, vel caeteri homines contulerunt eidem monasterio, et alodem de Canolia, atque villam Castellani cum duabus ecclesiis ibidem fundatis, scilicet Sancti Andreae, ac Beatae semper virginis Mariae, cum decimis et primitiis et alodibus ad easdem ecclesias pertinentibus. Eadem itaque villa habet affrontationes sive terminos de una parte in Petrafixa, quae sita est in terminio de villa Mollegio, de alia parte in arca de Casalono, et vadit per comam qua pergitur ad flumen Ted de tertia parte in ipsos casales de Mengono, de quarta terminum de Canova vel Petrafixa, et inde usque in flumen Ted. Et ultra ipsum flumen, quantum tenebat Seniofredus comes, in die obitus sui villam Torrentis cum finibus et terminis suis, villam Insulae pari modo, villare et casalonos, cum suis limitibus, alodem de Molegio et de valle Mosset. Item in Planicolos, et Stagnilios, et in Terradas, et in Marceval, et in Erbocolo, et in ecclesia sanctae Eulaliae portionem quam habere debetis, et in decimis, primitiis, ad eamdem pertinentibus. Villam Taresagi integram cum ecclesia ibidem sita cum decimis, primitiis et omnibus rebus eidem pertinentibus. Alodem de villa Ropidaria, et alodem quod vocant Wlcraria. Et in eadem valle Confluente, in valle Secundiano et in villa Ortos et Juliolos, et in Flacano, et in Sodanias, et Marazanos, et in Porcinianos, et in Agnes, et in Eune, in Evulo, et in Oreliano, et in Cirlano, et in Tubiro, et in Vetesano villa Canabellas, et Erola, et Planos, et Caprilios, et Tovegal cum ecclesia Sancti Adriani cum decimis et primitiis ad eam pertinentibus: villam Talantii cum ecclesia Sancti Stephani cum decimis et primitiis suis. Mozunculas et uncinias, alodem Exalatam cum Sancti Petri ecclesia, villare Intervallos, villam Tobes, et villam Aquas, et villam Pratis, vallem Balagarii cum finibus et terminis suis, ecclesiam Sancti Thomae cum suis alodibus, et cum decimis, et primitiis ad eam pertinentibus, villam vocitatam Lar cum ecclesia Sancti Andreae cum decimis et primitiis, et alodem cum terminis et limitibus. In villa Saltone ecclesiam Sancti Mauritii, cum decimis et primitiis eidem pertinentibus. Et in eadem villa alodem et locum quem vocant Algionem, silvam, et pascua pecoribus apta, ecclesiam Sancti Petri quem dicunt Inforcats, cum decimis et primitiis suis et villare Rivofrigido cum silvis et pecorum pascuis. Villam Lacunam, cum ecclesia Sancti Vincentii cum decimis et primitiis et omnibus rebus ad ecclesiam seu ad villam pertinentibus, cum terminis et finibus. Ecclesiam Sancti Valentini cum decimis et primitiis, quae sita est in villa Sponda, Alodem de Angulos cum mercati teloneo, cum villulis, et villarunculis, et vallem Ursariam. Hi autem sunt termini de Angulos: De una parte in rivo vel in villa Furmicaria, de alia in villa quae vocant Crucem, vel in summitate montis quem vocant Scalibatum, et per summitatem ipsius montis itur in villam Quilianum, et inde pervenitur usque in Melum; de tertia vero parte in campo raso; de quarta in campo regis, vel in pugio Elperico. Item villarunculum quem vocant Odelonem de Chero ramatum. In comitatu vero Cerdaniensi, Vil-Vulcariam, et in Avizuno, et in Odelone, et in Egat, et in Turba, et in Ernas, et in Alcone, et in Salagosa, et in Bajande, et in Estavar, et in Gurguja superiore, et in villare Nervice, et in curte Floridio, et in Edors, et in Unozes, et in Callegas, et in villam Ixi, et in villam Lubinti, et in eodem comitatu villam Eragolisam cum ecclesia Sancti Jacobi, cum decimis et primitiis, et omnibus rebus ad se pertinentibus, alodem de Eucig, et de Lora et in Araone, et in Exenegia, et in villa Sancti Martini, et Ysavals, et in Sancta Eulalia, et in valle Cheirol. Item in Palleriolos parochia Sancti Thomae, quae est in Ventajola, cum decimis et primitiis; et in eadem villa alodem villam Vulvirri cum ecclesia Sanctae Caeciliae cum decimis et primitiis; et ejusdem villae alodem cum servis et ancillis, et omnibus rebus ad eumdem locum pertinentibus, cum terminis et finibus tam ecclesia quam alodes; ecclesiam Sanctae Eugeniae cum decimis et primitiis, et cum alode de Sagano; alodem in villa Albi, et vineas in termino de Isogal. Et in villa Curtes, et in Juncarias, et in Cerconeda, et in Aranfer. Alodem in villa Palazold, et in Anauga, et Oloja, et in Palazio, et in villa Coma, et in villa Borco, et in Chrxanos, et in Estol, in villa Adacio. In ecclesia Sancti Laurentii partem quam dedit Wisadus et nepos ejus Willelmus: alodem in villa Senovastre; villam Brrizellam cum finibus et terminis suis; in villa Pratis, alodem, villam Oruc, et villam Rivi, cum finibus et terminis et adjacentiis suis; ecclesiam de villa Tarteria cum decimis et primitiis suis. Ecclesiam Sancti Andreae in villa Batturga, et ibidem alodem. In villa Telone ecclesiam Sancti Vincentii quae sita est in pujo cum alode suo, et in eadem villa alodem alium. Et in valle Baritana, in villa Monteliano alodem cum ejus finibus et adjacentiis; et in villa Bar alodem cum ejus finibus in plurimis locis; et in comitatu Urgellitano, in villa Cabrils alodem qui fuit de Undiscolo monacho. Quaecunque autem habet idem coenobium in praedictis comitatibus seu locis, statuimus atque decernimus jure perpetuo possidenda, et absque ullius inquietudine tenenda. In comitatu vero Cerdaniae villam quam vocant Rivolorto, cum finibus et terminis suis; similiter villam de Montenigro cum ecclesia Sancti Stephani cum decimis et primitiis suis; sed et in comitatu Bergitano villam Spiojiolam cum ecclesia Sancti Clementis, cum decimis et primitiis et omnibus ad se pertinentibus rebus, et alodem de Cleirano, atque in Petra furno, et in Herenna, et in Viver de Castraserras alodem qui fuit de Onia monacho; et in Wardia alodem et ecclesiam Sanctae Mariae cum suis rebus, et alaudem in villa Crosilios; item in valle Confluente, in villa Astoer, et in Aspicano, et in Penedes alodem. In villa Fenestret, et in Saorla, et in Vincano, et in Vilella, et in Rigerdano, et in Vallils, et in Arenianes, et in Ghuvianas, in his omnibus alodes, et villare Erzillano alodem qui fuit de Durando presbytero, vallem Stabiam, cum ecclesia Sancti Andreae cum decimis et primitiis suis: in eadem valle villas cum terminis et finibus, silvis et montibus; item Vallem Magnam cum ecclesia Sancti Vincentii cum decimis et primitiis, cum terminis et finibus, silvis et collibus ad eamdem vallem pertinentibus: Alodem de Bula cum terminis et finibus, et alodem de Insula seu de Ragollella atque de Nisiago et de villa Milliarios, et de Sancto Felice superiore, seu de Sancto Felice subteriore: item alodem de Valletorta, et de Locas et de Curbaria. Et in locum quem vocant Insulas, terras et vineas; et alodem de Valleventosa; et in pugio Buscano, et in valle Asperi alodem de Vernedas, et in Molledil, et alodem de Crodos, et de Salvaticos, et de villa Paladolo: et in comitatu Rosselionensi in villa Tiviro alodem cum finibus et terminis, et alodem de fonte Centuria, et de Reliano, et in villare Milano alodem qui fuit de Bonisilio; itemque alodem Basoni cum ecclesia Sancti Vincentii cum decimis et primitiis cunctisque rebus ad se pertinentibus, cum finibus et terminis suis, et alodem de Caucanet, alodem de Petra-Calce cum terminis et adjacentiis suis, et in villa Turilias, et in Sancto Laurentio, et in Judegas, et in Caldarios et alodem da Berchal: item in comitatu Feniolitensi, in valle Sauriniani villam quam nuncupant Valletam ad integrum cum finibus et adjacentiis suis, cum ecclesia Sancti Michaelis et ecclesia Sancti Petri, quae est in Tabernullas cum suo alode, et alios alodes in eadem villa, itemque ecclesiam Sanctae Felicitatis, quae sita est in Castellione cum suis alodibus, in villa Favarios, et in Regulella, et in Tiriliano, et in Cassanias, et in Pleucios: alodem etiam de villa Saccaria, et de Palmas, et de Campo Ursino, et de Petralas, et de Curbones et de Uxone, et de Coma-Calida, et Porcilianos, et de villa Pratis, et de Pricilianos, et de Cabannas, et de Virano. Et in valle Sanctae Mariae alodem, sed et vallem Sanctae Crucis, et archangeli Michaelis, et beati Joannis quae sita est in valle Alba, cum decimis et primitiis; sed et omnibus rebus ad eam pertinentibus. Castrum etiam Sancti Laurentii cum eadem Ecclesia, sed et cuncta ad eamdem vallem pertinentia: alodem de villa Attendido, et in Chonosolo, et in Buliaco, et in Conredo; et in comitatu Redensi in villa Brevazello alodem. In comitatu Tolosano ecclesiam Sanctae Mariae quae sita est inter duas aquas, cum decimis et primitiis et cum omnibus alodibus ad eamdem ecclesiam pertinentibus, cum aquis et piscatoriis et vernetis; alodem de Algares subteriores, et in Algares superiores medietatem ecclesiae Sancti Juliani, et medietatem de omnibus quae ad eam pertinent, et alodem, et boscos: et in villa Texonarias ecclesiam Sancti Martini cum decimis et primitiis cunctisque rebus ad eam pertinentibus, sed alodem et boscos, et alodem de Cortevillica, et in villare Fagia alodem, et in villa Bexano alodem et molendinum, et in Artennago ecclesiam Sancti Quintini cum decimis et primitiis, et alodem in eodem loco, et in Ambliago alodem et molendinum cum caput aquis et piscatoriis, et in Viliago alodem et molendinum, et in Miliarias ecclesiam Sancti Saturnini cum omnibus rebus ad eam pertinentibus, et ibidem alodem: Et in provincia Narbonensi alodem de villare Aldrado: Et in comitatu Bisuldunensi villam Centens cum finibus et terminis suis, et alodem de Maliano, et ecclesiam Sancti Michaelis de Ortomadario cum decimis et primitiis et cum eamdem villam, et in Cantens alodem, qui fuit Odonis, et alodem de Maneval, et alodem de Monte Canuto, et de Sallellas, et in comitatu Impurdano, alodem de Castellione, et ecclesiam de Fluviano cum suis terminis et pertinentiis: in comitatu Barchinonensi in Lanaria alodem qui fuit de Abbarich, et in eadem civitate alodem terras et vineas; Et in Orta, et in Romanet, et in Fenestrellas alodes; et in Balneolos alodem; in comitatu Vallensi, in Mogoda, et in Galleches, et in Tenes, et in Olineto, et in Palaciolo, et in Petrafitta, et in Aspicell alodes; Et in civitate Minorissa alodes qui fuerunt Audesindi monachi. Et in comitatu Ausonae alodem de villare Pauli, qui est juxta Castrum Salliforas, et alodes de Cheros: et in Sancto Hyppolito in villa Palazol alodem. Haec igitur quaecunque diximus vel quae non diximus praedia, villas scilicet, ecclesias, parochias, fundos, casas, casales, terras cultas et incultas, campos, sylvas, vineas, prata, pecorum pascua, areas, torcularia, aquas, aquarum ductus, vias molendinos, molendinares cum suis caput aquis, et piscatoriis, et cum salinis, et clibanis piceis, omnia acquisita vel acquirenda ad Sancti Michaelis coenobium in valle Confluenti situm, pertinentia cum servos et mancipia, auctoritate illi servatur apostolica a nobis. Statuimus autem ut, quando abbas ipsius monasterii obierit, neque a regibus, neque a comitibus, neque a qualicunque persona, cupiditatis pecuniae causa, neque pro qualicunque favoris inani gloria ibidem constituantur abbates, sed a cunctis ibidem degentibus servis Dei secundum Deum juxta Benedicti patris regulam eligantur abbates. Damus quoque licentiam ipsius loci abbatibus ubicunque vel a qualibuscunque voluerint episcopis suos clericos ordinandi, et a qualicunque sede eis placuerit chrisma accipiendi; et ut a nullo episcopo, nec ab illo cujus situm est, nec ab alio possit excommunicari, vel aliqua ad eumdem monasterium pertinens ecclesia. Statuimus etiam ut quis poenitens, a liminibus exclusus ecclesiae, quandiu ibi steterit, habeat licentiam introeundi, et omne divinum officium audiendi. Concedimus quoque abbati vel monachis, et omnibus clericis ad monasterium pertinentibus, licentiam, nisi voluerint spontanee vel rogati, ad synodum non eundi. Confirmamus igitur et stabilimus amodo ut nullus rex, nullus princeps, nullus marchio, nullus comes, nullus judex, nullus episcopus, nec ulla magna parvaque persona aliquam vim vel invasionem in eodem coenobio aut in suis pertinentiis facere praesumat. Pro quo et tuo divini judicii obtestatione, et anathematis interdictione promulgantes decernimus ut non audeat aliqua persona vel praesumat contra hoc nostrum privilegium in aliquibus agere injuste, neque quis illud tentet frangere. Si quis autem, quod non credimus, parvi pendens privilegium nostrum tentaverit, de parte Dei omnipotentis sanctique ejus apostoli Petri, et nostra, qui ejus fungimur vice, perpetuis, nisi resipuerit, anathematis vinculis obligamus. Si quis autem sancti coenobii hujus adjutor existens, illum in quo potuerit elegerit, ditaverit et amaverit, hic Dei omnipotentis interventu apostolica repletus benedictione crescere se gaudeat in virtutem de virtute.
Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Novembri, indictione decima.
Bene valete.
V. Sergii papae IV privilegium pro monasterio Rivipullensi. (Anno 1011.)[COCQUELINES, Bullar. ampl. Collect., I, 312]. SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, OLIVAE religioso abbati Sanctae Mariae dominae nostrae monasterii quod situm est in comitatu Ausonae in valle Rivipollensis inter duo flumina, tibi tecumque manentibus, et per te tuis illorumque successoribus, salus, et pax, et apostolica benedictio, quoad mundus permaneat. Amen.
Cum constet Dominum Deum nostrum honorem sanctae universalis Ecclesiae incessanter a propagatoribus beatae fidei augmentare, necesse est ab illo totius jure regiminis ei concedere censura justi moderaminis liberalitatem, malorumque procul ab ea pellere pervasionem. Quocirca, quoniam convenit apostolicae pietati benigna petentibus succurrere compassione, ideo nos tuis justis (etenim sicut sunt a nobis adjudicatae, nam justae sunt) annuentes precibus, omnes proprietates sive possessiones ipsius loci, fines vel limites cum adjacentiis praecipuorum praediorum, cum omnibus ecclesiis, parochiis, villis, fundis, casis casalibus terris, campis, pratis, pascuis, silvis, garricis, areis, torculariis, aquis, aquarum ductibus, viis, molendinis, molendinariis cum suis caput aquis, et suis piscatoriis cultum et incultum, et quaecunque beata gloriosa virgo Maria ex collationibus fidelium in coenobio Rivipollensi retinere videtur, nostro apostolico confirmamus privilegio. Concedimus itaque praedicto monasterio, quod in circuitu ejus habetur, alodem ex latere uno pergentem, quod discurrit per Tamarice, et infundit in Tezer; ab alio latere per aquaeductum qui discurrit ultra villam Molas cum eadem villa Molas, et infundit in Tezer, deinde ascendit per torrentem ultra Engordans, et ascendit per Fornellos usque in Serram super silvam de Ordina, et pervenit in pago super Vilarzellum; ab ipso Vilarzello pervenit usque in pogium Calvellum, deinde pervenit in Serra super Guausago minore, et infundit in rivum Sancti Laurentii usque in flumen Freber, deinde ascendit per rivulum qui discurrit ad villam Babos, et pervenit ad villam Stamariz, et infundit in Tezer, et affrontat in villam Archamala, et inde in pogium Salomonis usque in villa Molas cum suis terminibus, quacunque auctoritatem habet in eadem valle per plurima loca. Simili modo constituimus de valle de Tentarios, villa Aramancias, Stuiolo major, ipsa Grivolosa, et alios per plurima loca. Piscationes quoque aquarum de Tezer a Risbamala usque ad Spata, et de Freter de ipsa corba usque in Tezer. Mercati vero praefati loci. teloneum et omnem justitiam ibi peragendam ab integro concedimus. Parochiam de ipsa valle, ecclesiam Sancti Petri cum caeteris ecclesiis sibi subditis, sicut Gotmarus episcopus ibidem concessit, vel successores ejus Idalcherius et Georgius episcopi cum decimis atque primitiis absque tributo. Alodem quod dicitur Matamala cum ecclesia Sanctae Mariae, et ecclesia de pugio Machonosio cum decimis et primitiis. Et habet affrontationes ex latere uno in pugo Transvadoni, pergit per ipsum rivolum usque ad alium qui pergit per ipsa loca, et injungit in torrentes qui discurrunt de Serra Viniclos usque ad Cinctum contra Tremolosa, et pergit per Serram usque ad portellam de Villalonga, et descendit in torrentem, descendit per Lobaria, et injungit in pugio Transvadoni. Et in eadem valle Matemala alodem qui fuit Rodulphi episcopi, et parochiam de Vineolas, cum decimis et primitiis, quas Georgius episcopus concessit sancto Salvatori absque tributo, sicut in ipsa dote resonat; et alodem ipsum quem dicunt Campmanandati cum terminis et adjacentiis, totam videlicet villam. Et in Guausago alodem qui fuit de Guisallo et Seniofredo cum ecclesia, cum terminis et adjacentiis. Et alodem qui fuit de Joanne cum domo, terris et vineis, et ipsum boscum Libertini. Et in villa Stamariz ipsum alodem cum terminis, vel adjacentiis. Et in villa Aenove ipsum alodem, qui fuit de Tellemar, vel de ejus haeredibus cum terminis, et alodem quem tenet Petrus presbyter. Et in ipsa Silva, quae dicunt Guvalosa, cum terminis et adjacentiis. Et in Salton, alodem cum boscis, quos dedit dictus domnus Oliba, et boscum qui fuit de Sperandeo et de Ortes, cum terminis vel adjacentiis. Et alodem de Sasitos, et ipsos condaminas de Archamala, et alodem de Balbos, et alodem de Monteliols, et alodem de Guidmondi cum terris, vineis, silvis, cum ecclesia, et decimis, et primitiis cum finibus et terminis suis absque tributo. Alodem vero qui dicitur Salselles cum ecclesia S. Petri, cum decimis, et primitiis, cum finibus et terminibus suis absque tributo. In pago Berguitano locum Brositano alodem sicut in illorum judicio resonat, et parochia Sanctae Mariae cum ecclesiis sibi subditis, id est, palatium Rodgarium et ipsa Pera, cum decimis et primitiis absque tributo. Ecclesiam S. Vincentii, quae est in Albiols cum alode et decimis et primitiis. Et in locum qui dicitur Suburbano alodum cum ecclesiis in villa quae dicitur Guargalam. In locum qui dicitur Pontus, alodem cum ecclesiis, quas dedit Guifredus comes Sanctae Mariae ut alium alodem de Gargalam cum ecclesiis et decimis, et primitiis et terminis, et alodem de Nabars cum terminibus, et alodem de Nureo, et alodem de Montesclau, et alodes Torrentis profundi, et alodes de Folcunaria, et alodes ad calcem de castro Balzarens, et alodes de Begua, et de Anzano, et alodes dela Doixosa, qui fuerunt Bonifilii, et Lobatoni, vel de caeteris. Et ipsam vallem Marles cum villas et molendinos, et ecclesiam Sanctae Mariae cum decimis et primitiis, et alodibus cum suis terminis vel adjacentiis. Et alodes de Gaminacos, et ecclesia de Monte Clauso, et alodes de Benemide, et alodes de Serra, qui fuit Delanti, et alodes de Spurigia, et de Callers, et ipsae valles de Boscedano cum villis, vel illorum terminos, et alodes de Palam. In civitate Minorissa alodem, id est casas, terras, vineas et alodes qui fuerunt de aliis hominibus. In Monte Serrato alodem cum ecclesia Sancti Petri, et Sancti Martini, et in cacumine Montis Serrati ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Asiseli, cum terris, et vineis, et molendinis, et silvis, atque garricis, et alodem qui dicitur Evelosa cum terris, vineis, molendinis, silvis, atque garricis; et in civitate Barchinona casas, cum curtibus, puteis, hortis, terris, vineis, quae sunt infra civitatem et terminos ejus, et alode de Camma cum ecclesia et decimis, et primitiis, et terminibus, et Enoiosa cum suis pertinentiis. In comitatu qui dicitur Valles, casas cum curtes, hortos, terras, et vineas, et alodem de Digno, vel Engelfredo, et alodem de Canobellas, et alodem Mationa. In comitatu Ausona alodem palatii, et alodem qui dicitur Oligo, et Danielis villarem, alodem Saniliare, et alodem de Elzedelo cum terminibus, et boscos Rochae Felicis, alodem Planezas. Et in comitatu Auzona alios alaudes in multis locis, id est ipsa Deveza, et in Wistiliano casas, terras, vineas quamplurinas, et alodium, qui fuit de Borello comite de Paliares Miralie, cum suis terminis, et ipsos alodes quos dedit Gualdus ad Sanctam Mariam, sicut ille tenebat, et pro donatione scribere fecit, et alodem quod Guillelmus dedit in Albedano cum terris, casis, et vineis, cultis vel incultis, et alodem de Serra, qui fuit de Gafredo, et alodem de Juniolosa, et alodem de Galinde campus qui fuit de Guiscafredus clericus, et alodes de Lociana, qui fuerunt Guillelmo filio Ermenairi, et alodem de Guisado cum molendinis, et alodes de Ovalo, quos dedit Gandamurus et Honestus, et Oliba clerici, vel cuncti homines, et alodes de Jonna, et alodes de rivo de Peras, et alodes de Saturano cum suis terminis, et alodem de valle Oriola cum suis terminis. In comitatu Cerdaniense, valle Lilitense villa Armonedo cum decimis et primitiis, cum alode qui dicitur Lilledo, et Genebredo, pogium de Maranegas, et Marola. In locum qui dicitur Guarexer, ipso alode cum ecclesia, decimis et primitiis. In Cerdania alodem qui dicitur alozos, cum ecclesia, decimis et primitiis, alodem de Bar. Et in eadem Cerdania, alodes de Arreguall, et de Nassobell et de Monteliano, et de Bar, et Adoll. Et in Labertells alodem cum molendinis, et alodem de Villa-vetere cum ipsis ecclesiis, et alodem de Evall, et de Bellich, et de Masolio et de sancta Eulalia, et de Engils, et de Ger, et de Palaciol, et de Villa-Lobs, et de Oligua, et de Anama, et de Salciep, et de Equaleges, et de Ur, et de Centaflorida, et de Angastuna, et de Estavar, et de Salagosa de Sed, et de Palaciolo, et de Valfamelica, et de Ezer, et de Esna, et de Psanezas et de Saltegual, et de Miella, et de Ventolano, et de Closellos, et de Obzello et de Campancionos, Macana et de Meramors, et de Urriols, et de Cols cum pasturas, et Armonedum jamdictum cum ipsos boscos, et calino, et ipsas pasturas, et ecclesiam Sancti Romani cum terminibus, et alodes de pujo Malello, qui ibidem est, et Gomses, et Scurrigeres, et in eadem Cerdania in pluribus locis, casas, curtes, cum vineis et terris. Et in comitatu Urgellitanensi alodem qui dicitur Exeduli cum ecclesia Sancti Michaelis. Et in castro Cardona alodem quem dicunt Pradis, et caeteris aliis; et alodes de Scorbario cum ecclesiis et suis terminibus, et alodes de Cordinello cum ecclesia Sancti Cucuphatis cum suis terminibus, et alodes de Lagno, et Castrobono in eodem comitatu alias terras et vineas. In valle Confluenti alodem, qui dicitur Evol, cum ipsa salices et pasturas. Et in eadem valle in multis locis vineas, et alodem de Sodames, et alodes de Wincedo, et de Macanos, et alodem de Sagamano cum ecclesia Sancti Clementis cum suis alodibus, et in Soliano alodem, et in Corneliano terras et vineas; et in Arriano casas, terras et vineas, et alodem de Monsedo, et Vitamarias, et alodem de Fenestredo. In loco qui dicitur Bulla, terras et vineas, et casas, cum decimis et primitiis. In Vintolano terras et vineas. In campajonos casas, terras et vineas - et in Rippas terras, casas et vineas. In Macana casas, vineas, terras. Et in comitatu Rossolionensi alodem de Tason, et Amasos de Petra-calce. Et in valle Speri alodem de Etaloris et alodem de Hermis. In comitatu Paloriensi alodes qui sunt in Basturcius cum ecclesiis, vel suis alodibus. In comitatu Bisuldunensi alodes qui fuerunt de Corbo, et Argilagarios, Valle-alta, Juviniano, cum casis, vineis et terris; in locum qui dicitur Judaicas, ecclesia S. Petri cum casas, terras et vineas, cum decimis et primitiis, et oblationibus, et suis terminis vel adjacentiis. Et in Vernedas casis et terris, et alodem de Fulgosa, et de Secundella, et in Aqualia et alodem de Bag, qui fuit de Ramardo, et Porrarias, et alodem de-Blacarder cum boscis, pasturis et molendinis, et alodem de Brania, et ipsam tertiam partem de villa Palazol cum terminis et finibus suis: et alodes de Basso et de Viguilar et de Rivocano; et de Villalonga, et de Pineda, et alode de Bagonos: in comitatu Gerundensi in villa quam dicunt Celiano ipso alode, et alode de Emulano. In comitatu Cerdaniae ipsum alodem, quod fuit Gualdaldi vicecomitis, cum ecclesiis superpositis, quae ibi sunt, sive in locum, quem vocant in Valle vetere ecclesiam Sancti Martini, et Sancti Saturnini cum finibus et terminis, decimis et primitiis. Item in valle Asperi, villam quam dicunt Hermas cum finibus et terminis suis ac silvis. In Roveraso casas, cum terris et vineis, et eremis; item in Berguitano in villa Donegua: in comitatu Empuradense alodem de stagno salso. Et in Petralatense alodem de Castillione, et de Valle-mala cum terminibus. Haec igitur quaecunque diximus, vel quaecunque non dicimus praedia acquisita vel acquirenda ad sanctae Dei Genitricis coenobium in valle Rivipollensis situm pertinentia, auctoritate illi firmantur a nobis apostolica. Statuimus autem ut, quando abbas ipsius monasterii obierit, neque a regibus, neque a comitibus, neque a qualicunque persona pro cupiditate, pecuniae causa, neque pro qualibet favoris inanis gloria ibidem constituantur abbates, sed a cunctis ibi de gentibus servis Dei secundum Deum, et juxta Benedicti Patris regulam eligantur abbates. Damus quoque licentiam ipsius loci abbati ubicunque vel a qualibuscunque episcopis suos clericos ordinandi, a qualicunque ei sede placuerit Chrisma accipiendi, et ut a nullo episcopo, nec ab ullo in cujus suum est monasterium episcopio, nec ab alio possit excommunicari, vel aliqua ad eumdem monasterium pertinens ecclesia. Statuimus etiam ut quisquis poenitens a liminibus exclusus Ecclesiae quandiu ibi steterit, abeat licentiam introeundi et omne divinum officium audiendi. Concedimus quoque abbati vel monachis, et omnibus clericis ad monasterium pertinentibus, licentiam, nisi voluerint spontanee vel rogati, ad synodum non eundi. Confirmamus igitur et stabilimus amodo ut nullus rex, nullus princeps, nullus marchio, nullus comes, nullus judex, neque ulla magna parvaque persona aliquam vim vel invasionem in eodem coenobio aut in suis pertinentiis facere praesumat, pro quo et sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdictione promulgantes decernimus, ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum neque quis illum frangere tentet. Si quis autem, quod non credimus, nec timens Deum, et nostrum parvipendens privilegium, quod concedimus, verbo factove disrumpere tentaverit, hunc quisquis ille fuerit, de parte Dei omnipotentis, sanctique ejus apostoli Petri, et nostra, qui ejus fungimur vice, perpetuis, nisi resipuerit, anathematis vinculis obligamus. Si quis autem hujus sancti coenobii adjutor existens, illum in quo potuerit elegerit et amaverit, hic Dei omnipotentis interventu apostolica repletus benedictione crescere se gaudeat in virtutem de virtute: sitque portio ejus paradisus, haereditas illius Dominus Christus, pax et consolatio ejus, ubi semper et gaudium et dolor nullus.
Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Novembris, indictione decima.
Bene valete.
VI. Sergius IV papa confirmat fundationem monasterii S. Petri Feniliotensis, et bona ad illud spectantiu. (Anno 1011.)[COCQUELINES, Bullar. ampl. collect., I, 314.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei.
Si domus excellentissimae speculationis sanctissimae matris nostrae Ecclesiae impellimur curam satagere, et ob studium divini cultus pro religione sacrorum locorum promovemur praecogitare illorum sublimitatem atque stabilitatem, ut soli Deo servitium valeant habitantes in ea impendere; hoc nobis decet pio labore assuescere, ut animae Christo dicatae, quae se in diebus vitae illorum servituti contradiderunt, perseverent, sub ejus militia imperturbatae, nec non et illa illic maneant per auctoritatem nostrae sedis apostolicae, auctoritate nobis concessa, sub ejus videlicet, cujus nos fruimur vice, fide tenus firma, quae votive a Christianis in Dei laudibus contradita sunt. Igitur omnibus episcopis, ducibus, comitibus, et sanctae Dei Ecclesiae primatibus praesentibus scilicet et futuris fidelibus, notum esse volumus quia dilectus et specialis filius noster Bernardus comes gloriosus suggessit apostolatui nostro quod in comitatu Feniolensi vellet secundum institutionem canonicae auctoritatis monasterium construere in quodam venerabili loco, qui est consecratus in honore sancti Petri apostoli, deprecans ut idem monasterium nostrae apostolicae praeceptionis muniremus privilegio. Cujus petitionem salubrius ob amorem Dei adimplere studentes decernimus per hujus nostri privilegii dignitatem, ut omnia quae antiquitus cujuscunque generis in eodem votive contradita sunt loco, sive praedia, sive in decimis, sive in primitiis, sive in caeteris redhibitionibus ecclesiasticis, perenniter persistere jubemus ibidem mancipata alodia, vel quae praefatus comes in eodem subrogat loco, vel quae moderno videntur ad eumdem locum tempore pertinere, per hanc nostri privilegii auctoritatem in praenominato subrogamus loco; quorum nomina sunt haec: ecclesiam Sanctae Mariae de Valle, et ecclesiam Sancti Andreae. et ecclesiam Sancti Martini de villa Prinianas, et ecclesiam Sancti Jacobi cum decimis et primitiis, et alodiis, et redhibitionibus illarum, hactenus et alodium de villa Archanis cum terminis, et finibus suis, nempe et alodium quod Wadallus de eodem loco abbas in villa S. Felicis acquisivit sive per parentes, sive per qualemcunque vocem: similiter et alodium de villa Regulella, et quod Pontius frater jam dicti abbatis ibidem votive subrogavit. Haec omnia praedia supra nominata a fidelibus ibi collata, vel quae deinceps fuerint acquisita cum eodem monasterio sub sanctae Romanae Ecclesiae et nostrae sedis apostolicae recipimus munimine, hoc statuentes ut deinceps nulla unquam subrogata persona praefatam ecclesiam atque monasterium cum suis omnibus supra taxatis sub jure alterius ecclesiae eam subjugare praesumat neque placitos publicos, sive per homicidia, vel pro cujuscunque culpa valeat peragere vel functionem sive temporale servitium ex eodem monasterio exigere; sed liceat abbati praefato, et successoribus suis sub nostrae institutionis servitio quiete vivere, nec licentia sit cuiquam magnae parvaeque personae ex ejus rebus omnibusque ad eum pertinentibus exinde auferre, sed omnia in eodem loco per nostri privilegii auctoritatem perenniter maneant dotata. Concedimus etiam praefato abbati et successoribus suis chrisma de quacunque sede ejus placuerit recipi, vel clericos eorum ordinandi. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit haec quae a nobis in eodem sancto loco concessa sunt, et a nobis pro stabilitate jam dicti monasterii statuta sunt, refragare, aut in quoquam praesumpserit transgredi, sciat se nostri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo, et ejus atrocissimis pompis atque Juda traditore Domini nostri Jesu Christu aeterni incendii supplicio concremandum. At vero qui pio intuitu observator in omnibus exstiterit, custodiens hujus nostri privilegii statuta, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo nostro multipliciter consequatur et vitae aeternae effici mereatur particeps in saecula saeculorum. Amen.
Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Novembris, indictione decima.
Bene valete.
VII. Sergii IV papae privilegium pro monasterio Canigonensi. (Anno 1011.)[COCQUELIN., t. I, p. 315.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei.
Quoniam divina annuente pietate sedula mos in nostris praedecessoribus exstitit prosperis sive adversis omnium hominum diligentius vigilare, et in necessitatibus subvenire, quo malum in animo resecare possimus, bonum vero apostolicis benedictionibus corroborare: quapropter nos, qui eorum gestamus infulam, illorum utique volumus vestigia sequi, ut omnes videlicet homines sub nostris temporibus a Deo constituti gaudeant, et Deo auxiliante perenniter nomen tantae dignitatis decus, et commoda ferant. Ideo quia Christo distribuente Petri principis apostolorum vicem gestamus, hoc quod facimus inconvulsum manere volumus, ut nulla laicalis persona seu episcoporum vel clericorum nostris obstet praeceptis aut contradicat, ne in multis maledictionibus incurrat. Igitur quia postulastis a nobis, Guifrede dilecte comes, quatenus ecclesiam sancti Martini tibi concederemus, ut pro tuorum peccatorum, sive tuorum parentum remissione in ea monasterium faceres, et de tuis siquidem praediis illi sanctae Ecclesiae concederes; haec, charissime fili petitio nobis bona videtur, et annuente summo Rege illam praefatam ecclesiam cum omnibus pertinentiis tibi concedimus, et apostolica auctoritate confirmamus, et eam in perpetuam inconvulsam manere sancimus. Concedimus etiam praelibatae ecclesiae ut nunquam obnoxia sit servituti alterius, semper sit libera et apostolicis privilegiis exaltata, per se in aevum maneat sublimata. Quas autem possessiones aut praedia seu confinia cum suis omnibus pertinentiis rebusque cunctis usque huc acquisitis, vel quas in perpetuum acquisierit, id est praedia, villas scilicet, ecclesias, cum illarum pertinentiis, parochias, fundos, casas casales, costales, terras cultas vel incultas, campos, silvas, vineas, prata, pecorum pascua, areas, torcularia, aquas, aquarum ductus, vias molendinas, molendinarios cum suis caputaquis, et piscatoriis, cum salinis, et clibanis piceis, omnia acquisita, vel acquirenda Sancti Martini coenobio in valle Confluenti in monte Canigonensi in pace tenere, et possidere sine alicujus inquietudinis damno decrevimus. Statuimus autem ut, quando abbas ipsius monasterii obierit, neque a regibus, neque a comitibus, neque a qualicunque persona cupiditatis pecuniae causa, neque pro qualicunque favoris inanis gloria ibidem constituantur abbates; sed a cunctis ibidem degentibus servis Dei secundum Deum juxta Benedicti Patris regulam eligantur abbates. Confirmamus ergo, et stabilimus amodo ut nullus rex, nullus princeps, nullus marchio, nullus comes, nullus judex, nullus episcopus, nullus abbas aliquam vim vel invasionem ac subjugationem in eodem coenobio aut in suis omnibus pertinentiis facere praesumat. Pro quo sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdictione promulgantes decernimus ut nulla unquam magna parvaque persona ullo ingenio, cujuscunque sit ordinis, hujus nostri apostolici privilegii ausus sit frangere. Si quis autem, quod non credimus, parvipendens privilegium nostrum disrumpere tentaverit, de parte Dei omnipotentis, sanctique ejus apostoli Petri, et nostra, qui ejus fungimur vicem, perpetuis, nisi resipuerit, anathematis vinculis obligamus. Si quis autem sancti coenobi hujus adjutor existens, illum in quo potuerit elegerit, ditaverit et amaverit, hic Dei omnipotentis interventu apostolica repletus benedictione scandere se gaudeat in virtutem de virtute.
Scriptum per manus Benedicti notarii regionarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Novembris, indictione decima.
Bene valete.
VIII. Sergius IV papa monasterium Arulense sub protectione sedis apostolicae recipit, et a cujuscunque personae, etiam episcopi ordinarii, jurisdictione eximit. (Anno 1011.)[COCQUELIN., Bullar. ampl. Collect. I, 316.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Domino filio GAUZBERTO religioso abbati venerabilis monasterii sanctae ac perpetuae Virginis Mariae dominae nostrae, quod situm est in Asperiensi valle, atque comitatu, tibi tuisque successoribus in perpetuum.
Tunc summae apostolicae dignitatis apex in hoc divini prospectus nitore dignoscitur praefulgere, cum in exercendis Dei laudibus sui impensius studebit laboris exercere certamen. Ob hoc debita nos Ecclesiae apostolicae pastoralis compulsi sollicitudinis cura, quaeque ad stabilitatem piorum pertinere dignoscitur locorum, ubertim promulgari, et apostolicae institutionis censura confirmari, et cum solo apostolo Petro legamus, omnium tam clericorum, quam laicorum esse curam divinitus a Domino concessam, illius vicariam sua vice praesenti saeculi dispositione, et tutare omnia atque in omnibus prosperis seu in adversis subvenire auctoritate apostolica. Nos ergo qui ejus, quamvis immeriti, vicem gerimus, suffragante Deo, monasterium praefatae perpetuae Virginis Mariae amodo deinceps tenere, defendere, atque protegere sub nostro jure nostroque patrocinio disposuimus, et ut privilegii sedis apostolicae infula decoretur sub jure et dictione, sicut diximus, sanctae nostrae cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae, constitutam nullius ecclesiae alterius jurisdictionibus submittatur. Pro qua re vestris propriis desideriis obtemperare satagimus. Postulastis enim a nobis quatenus per nostri privilegii auctoritatem concederemus, et confirmaremus praefato monasterio scilicet cellulas, et praedia cum mansionibus, vel possessionibus ad eumdem locum pertinentibus. Confirmamus etiam in praefatum monasterium cellam scilicet Albaniani cum ecclesias duas ibidem constitutas, ecclesiam namque Sancti Petri, nempe et Sancti Michaelis archangeli cum decimis et primitiis et oblationibus fidelium, sicuti in dotibus earum scripta reperiuntur. Terminos vero concedimus, vel confirmamus huic cellulae sicuti in vestro regali praecepto resonat. Mansos vero de villa Ollarias cum fundis, et possessionibus suis, alaudem etiam de custodia cum ecclesia Sanctae Mariae, sive ecclesiam Sancti Laurentii sibi subjectam, cum decimis et primitiis, et oblationibus fidelium. In Giro vero praedia ad eumdem locum pertinentia. Imprimitus in villa Pratis, mansos, cum fundis, agris, vinalibus, molindinariis vel caputaquis piscatoriis, cultum vel incultum ad eumdem locum a fidelibus antiquitus subrogatum et villare Cumquotus cum vineis et terris, et piscatoriis simul cum ipso alaude de Maures vel de Maniaches, vel de Madaloth cum terris et vineis cultum vel incultum, et Mansos de Bennato. Confirmamus etiam pascua gregibus vestris, etiam culmen de Vesias, sicut in praeceptis regalibus vobis constat esse concessum. Vallem etiam Riviferrarii, quam obtinuistis ex curia comitali, simul cum valle vetere Riviferrarii, quam obtinuistis superiori et subteriori cum ecclesia Sancti Martini Curtio Savini cum decimis, et primitiis, et oblationes fidelium, cellulam sancti Petri, et ecclesiam Sanctae Columbae, et ecclesiam Sancti Stephani cum decimis et primitiis, et oblationes fidelium, simul cum ipsos decimos de Frexeno, et alaudem castelli curvi, et villam Cleranos, vel de Bonabosco, et mansos de Beceda, vel de Arlelas, Balnea quoque, et villare Cotaeleto, simul cum totam illam veterem vallem ad eumdem monasterium pertinentem sicut per praecepta regalia vel per donationes fidelium vobis antiquitus concessum fuit, vel moderno votive concessum est. Alaudem siquidem Palandani cum terris et vineis, et mansis et molendinis vel caputaquis. Et in Rivo-nigro mansos duos, cum terris et vineis ad eorumdem mansos pertinentibus. Ecclesiam montis Aurioli cum decimis, et primitiis et redhibitionibus, atque oblationibus fidelium simul cum ipso alaude de praefata villa Montis Aurioli. Praedictam vero ecclesiam Sancti Michaelis archangeli cum decimis et primitiis, et redhibitionibus, atque oblationibus fidelium. Confirmamus illi terminum ex parte una parochia Sancti Fructuosi de Castro-camelos, de alia vero parte in termino parochiae Sancti Joannis de villa Ulmos, de tertia denique parte termino Sancti Martini parochiae de Laurisione, de quarta siquidem parte in vinea communali simul cum ipso decimo de Poncione, vel de Illiardis sorore sua. Alaudem vero de villa Moletto, vel Molletello simul cum ecclesia Sancti Michaelis archangeli. Per nostri vero privilegii dignitatem damus praefatae ecclesiae termina de una parte in valle magna Ferraria, id est, in colle de Lebraria; de alia vero parte in termino de parochia Sancti Petri, qui dicitur Serra, vel de Aquabula; de tertia quoque parte in termino de Civennago, de quarta siquidem parte in parochia Sancti Saturnini. Quantum infra istis terminibus fundatum esse videtur, tam cultum quam incultum, et praenominatis possessionibus decimas, et primitias cum oblationibus fidelium his praelibatis parochiis ad possidendum perenniter contradimus. Praecipimus etiam auctoritate apostolica, ut nullus episcopus, omnisque generis persona infra jam dicta termina de his duabus praenominatis parochiis novellam sibi ecclesiam construere praesumat, nec clericos alios eligere ad eorum functiones peragendas nec alias ecclesias erigendas ad ministerium audiendum, nec ulla persona clericorum eis sacrum ministerium exerceat his qui praedicta termina videntur habitare, nisi tantummodo hi qui per manus abbatis praefati coenobii fuerint subrogati in his supra nominatis duabus parochiis. Qui aliter praesumpserit, nostrae auctoritatis sententia excommunicationis vinculo feriatur. Enim vero et confirmamus in praefato monasterio alios omnes alodios, qui a fidelibus Dei in praelibato monasterio collati reperiuntur, scilicet villam Tordarias, cum finibus suis, et villam Fullonicam cum ecclesia sancti Martini cum decimis et primitiis suis, et oblationes fidelium; nempe et villare qui vocatur Kasti cum ecclesia Sancti Joannis cum decimis et primitiis, et finibus suis. Plane quidem, et alaudem de villa Cassamolas, ecclesiam quoque Sanctae Mariae, quae dicitur Pannessiares sub tuitione domini Bernardi comitis, et abbatis praedicti monasterii ad construendum, et ordinandum cum dona fidelium quae ibi fuerint subrogata sine aliqua minoratione vel deterioratione. Stabilimus simul cum omnia ipsa quae deinceps videtur augmentare vel juste acquirere omnia in omnibus quidquid praefatum coenobium videatur habere, vel deinceps acquirere sub nostrae defensione certitudinis recipimus omnimodo: insuper censura apostolica statuentes sub divini judicii obtestatione, ut nullus Ecclesiae episcopus in praefato monasterio ditionem quamlibet, aut excommunicationem praesumat inferre, nec in eorum ecclesiis, neque in eorum possessionibus. Jubemus insuper ut omnes nocivae ecclesiasticae venditiones, vel commutationes, quae ab abbatibus vel episcopis olim de eodem monasterio factae sunt, ex auctoritate nostra omnino vacuae et invalidae persistant: quia scriptum est quia, quod semel offertur Deo auferre minime liceat. Damus etiam potestatem monachis ipsius loci secundum regulam Sancti Benedicti ex eorum propria congregatione, vel unde aptum esse perspexerint, abbatem eligendi, et synodum, nec ipsis nec clericis eorum non custodiri chrisma unde eis placuerit recipiendi, et clericos eorum, in quacunque sede elegerint ordinandi et ut omnis poenitens, quandiu ibi steterit, licentiam habeat ecclesiam introeundi, vel quid ibidem dictum fuerit audiendi. Haec igitur quaecunque supradiximus auctoritate illi confirmantur a nobis apostolica. Si quis autem, quod fieri non credimus, temerario ausu contra hujus nostri privilegii statuta, quod concedimus disrumpere tentaverit, nisi resipuerit, auctoritate Dei omnipotentis et sancti Petri apostolorum principis atque nostra, qui ejus fungimur vice, anathematis vinculis indissolubiliter innodandum, et a regno Dei se sentiat alienatum. Praedictum vero monasterium nobis tributarium eligimus per singulos annos duos bizantios. Qui autem praedictum sanctum monasterium sanctae sedis tributarium in quo potuerit elegerit, et nostri privilegii observator exstiterit, pax super illum sit et misericordia benedictionis, in omnibus rebus locupletatus gratia sciat se adepturum gaudia sempiterna.
Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii, et scriniarii sanctae nostrae Romanae Ecclesiae, in mense et indictione decima.
Bene valete.
IX. Privilegium Sergii IV papae pro monasterio Montis Majoris. (Anno 1009-1012.)[ Gall. Christ. nov., I, 104.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei.
Notum omnibus fieri volumus, praecipue Amalrico archiepiscopo, Poncionique archiepiscopo, Eldiberto, Jocelino, Almerardo, et Frodoni episcopis, caeterisque tam clericis quam laicis, salutem et benedictionem apostolicam, etc. Sciatis quod Archinricus abbas ad nostram apostolicam sedem Aubertum monachum misit, ut nostra benedictione Stephanus episcopus ecclesiam S. Mariae, S. Joannis et S. Petri, ac Sancti Benedicti consecret ac benedicat. Id sciatis, facimus in ejus consecratione talem benedictionem et absolutionem concedimus, ut quicunque ad eam poenitens in consecratione ipsius advenerit, tale remedium percipiat. Ibi tertiam partem poenitentiae illi dimittimus, et ecclesiam usque apud caput anni ei reddimus, et pacem et capillos incidere habeat; et si mors in capite anni evenerit, vel infra annum, ex nostra parte absolutus permaneat, et si desiderans per infirmitatem annualiter venire nequiverit, et interveniente morte occubuerit, in eam absolutio permaneat. Aldibertus vero et Rainoardus qui hanc causam propter amorem Dei fieri in eorum potestate adjuvando cupiunt, de poenitentia de qua modo suspirant absoluti sint, et habeant integram licentiam et possibilitatem in quantum voluerint tam ipsi quam sui, augendi et crescendi eumdem locum noviter aedificatum, et coenobium Montis Majoris, quod juris est Romanae Ecclesiae, et sancti Petri, et nostri, tam in honoribus ecclesiasticis, quam in sui potestate habent, quam in caeteris possessionibus juxta piam petitionem venerabilis abbatis praedicti loci Archinrici, et modo et in futuro, sicut olim Lambertus pater eorumdem militum conveniendo scribere fecit. Quicunque vero huic loco Corteno vel Monti Majori bene fecerit, talem benedictionem accipiat, sicut diximus, et qui ad hanc ecclesiam ibit, securus de omnibus inimicis suis vadat, et qui ei aliquod impedimentum praestiterit, sciat is excommunicatum et anathematizatum. Si quis itaque, quod non optamus, temerario ausu, etc.
Sergius sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae praesul. Petrus episcopus, Crescentius episcopus, Petrus episcopus, Gregorius et Stephanus episcopi.
Datum Laterani per manus Joannis sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis.
X. Sergius IV papa Amalricum Aquensem archiepiscopum ob Vexatum Montis Majoris monasterium redarguit. (Anno 1009-1012.)[ Gall. Christ. nov., I, 63.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus archiepiscopis, episcopis, ducibus, marchionibus et comitibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Nobis clamor nobilissimae comitissae Adelaidis delatus est, et monachorum S. Petri super filios Nebelongi, Rainaldum videlicet, Willelmum et Lanfredum, et archiepiscopum Amalricum Aquensem, qui fortiter devastant monasterium Montis Majoris, quod est sub potestate sancti Petri et nostra, et insuper villam quae nominatur Pertusus, per virtutem illorum depraedaverunt et cremaverunt, tandiu quousque inhabitabilis permanet. De qua causa, monemus et rogamus auctoritate apostolorum et nostra, supra dictum Aquensem archiepiscopum, ut ipse primus satisfaciat: deinde cum caeteris comprovincialibus archiepiscopis, episcopis, atque fidelibus Christianis, qui imperio Provinciae habitant, faciat venire infantes Nevelongi, et ad congruam emendationem illos admoneat de gravi damno, quod injuste intulerunt monasterio B. Petri. Si vos audierint et emendaverint, Deo gratias. Si autem contempserint obedire vobis et apostolicis praeceptis, excommunicamus illos, ac maledicimus ex parte Dei et S. Mariae, et auctoritate B. apostolorum, etc. Insuper rogo omnes vos qui Deum curam habere videmini, ut, sicut ego excommunico, similiter et vos faciatis, et constringantur vinculo anathematis, qui vi saeculari vastant atque dissipant sine voluntate abbatis et monachorum, terras retinent, quas nos et antecessores nostri tradidimus, et corroboravimus coenobio supra dicto.
XI. Sergius IV papa Gratiano abbati et omnibus habitantibus in castello et civitate Corgnito praecipit ut ecclesias Peregrini et S. Michaelis Guidoni abbati Farfensi restituant. (Anno 1009-1012.[MABILL., Annal. ord. S. Bened. IV, 206.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, GRATIANO abbati, et omnibus habitantibus in castello Corgnito, salutem charissimam cum benedictione apostolica.
Nostra cura pastoralis talis est, Christo favente, ut discordantes clericos vel laicos ad concordiam revocemus. Ideo monemus te, praedicte Gratiane abba, et omnino jubemus ut, secundum praeceptum regulae Sancti Benedicti, humilies te sub Guidone abbate monasterii Sanctae Mariae quod ponitur in Farfa; et quidquid contra praelibatum monasterium injuste egisti, citius emendes, et ecclesias, quas jam dicto abbati contendis, scilicet Sancti Peregrini et Sancti Michaelis cum omnibus suis pertinentiis, reddas illi. Quod si facere nolueris, ab omni officio sacerdotali maneas alienus. Similiter mandamus omnibus praedictis hominibus, vel aliis, qui tibi contra hanc nostram jussionem adjutorium praestare voluerint, ut extra Ecclesiam maneant, usque dum per satisfactionem emendaverint.
XII. Sergius IV Ecclesiae Bambergensi privilegia tribuit. (Anno 1009-1012.)[ Vide in BENEDICTO VIII privilegium pro eadem Ecclesia, ad an. 1013.] XIII. Sergius IV monasterii S. Vincentii Vulturnensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1012.)UGHELLI, Italia sacra, VI, 390.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, HILARIO venerabili abbati ex monasterio Christi martyris Vincentii, et pro te vener. monasterio, tuisque successoribus in perpetuum.
Cum magna nobis sollicitudine cura insistit pro universis Dei Ecclesiis, ac piis locis vigilan. ne aliquam necessitatis jacturam sustineat, sed magis propria utilitate stipendia consequatur; ideo convenit nos pastoralis tota mentis integritate eorumdem ven. locorum maximae stabilitatis integritate procurare, et sedule eorum utilitati subsidia illi conferre, et Deo nostro omnipotenti id quod pro ejus sancti nominis honore, etiam ad laudem atque gloriam ejus divinae majestatis venerabilium nostrorum etiam contulere locis, sitque ac optabilem nobis, quae ad ejus locum plenissimam misericordiam dignum hujusmodi pii operis in sidereis arcibus conferant remunerationem. Igitur quia petistis a nobis quatenus monasterium B. Vincentii martyris situm supra fluvium, quod dicitur Vulturnum, in territorio Beneventano partibus Samniae, una cum suis pertinentiis et monasteriis, videlicet monasterium B. Petri apostoli positum juxta fluvium Sabbati territorio Beneventano, sed et monasterium S. Dei genitricis Mariae in loco, qui dicitur Loco sano. Item monasterium Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, quod positum est in Alife, nec non et monasterium in honore S. Mariae aedificatum, videlicet in territorio Marsicano loco Apinianici, porro et monasterium S. Mauri infra comitatum Atinensem, etiam aliud monasterium S. Dei genitricis Mariae positum in territorio Pinnense in loco, quod Mosano dicitur; enimvero et monasterium aliud consecratum in honorem S. Dei genitricis Mariae in loco, qui dicitur Duas basilicas. Item et alia cella S. Mariae juxta fluvium Trinio, quoniam quidem, et cella S. Sossii in Liburia, locusque Pantano cum integro ipso Waldo pertinente ipsi monasterio S. Vincentii, quod habet fines de prima parte via antiqua, qui venit ad ducenta, qui decernit inter haec, terra, seu Waldo, et alia terra, et Waldo, qui fuit praedicti monasterii, et terra alia ipsius monasterii, et qualiter demergit via antiqua, qui vadit ad ipsa piscina jam dicti monasterii, et demergit via ipsa inter ipsas terras, et Waldo jam dicti monasterii, et terra alia ipsius monasterii, quae dicitur de Tortora, et terra de hominibus, qui ibi affines sunt, et sicut incipit super ipsa piscina, et qualiter revolvit super ipsa terra de eodem Waldo, et eadem terra de Tortora, et vadit ad ipsum Pantano praedicti monasterii, et perrexit per ipsum Pantanum, et Silva, et palude usque in ipso frigido. De quarta vero parte sine jam dicto frigido, et jam dicto laneo etiam una cum aliis monasteriis et cellis cum casis et casalibus, cum servis et ancillis utriusque sexus ibidem residentibus, vel cum omnia et in omnibus suis pertinentiis tibi, tuisque successoribus abbatibus, qui ibidem in tempore fuerint. Concedimus ut sub jurisdictione sanctae nostrae cui Deo auctore deservimus Ecclesiae vobis attinendum nullius alterius Ecclesiae jurisdictionibus submittantur. Pro qua re piis desideriis faventes, ac nostra auctoritate quod exposcitur, mancipamur. Et ideo concedimus vobis vestrisque successoribus abbatibus licentiam apostolicae sedis nostrae, ut quamlibet Christianitatem indigentibus in praedicto vener. monasterio, qualis episcopus vobis ad invitandum jure volueritis habendi potestatem omnino concedimus ad Ecclesias confirmandas, seu abbatem consecrandum. Etiam similiter ordinationem de subdiaconibus, et diaconibus seu presbyteris per tempora faciendum, et ad omnem gradum ecclesiasticum ibidem in tempore adimplendum. Protestamur etiam nullus episcopus exinde debeat subdiaconum, diaconum, seu presbyterum ad suum concilium provocare, nisi sua fuerit voluntas, aut abbatem, vel monachum nullo modo judicare, vel excommunicare. Volumus etiam et apostolica injungimus auctoritate vobis vestrisque successoribus abbatibus, qui ibidem in tempore praeordinatus fuerit de qualicunque Ecclesia sacerdos, vel clerici venerint ad habitandum, aut in conversatione fratrum, sive monachicum suscipiendi habitum, se contulerit, statim recipiendi; chrisma vero et oleum sanctum a quali episcopo vobis voluntas fuerit, impetrandi. Liceat semper et secundum, ut diximus, sub apostolicam nostram potestatem, et omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in praefato ven. monasterio ditionem quamlibet habere hanc auctoritatem, praeter sedem apostolicam prohibemus, ita ut, nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum solemnitatem quispiam celebrare praesumat. Statuentes apostolica insuper censura sub divini judicii obtestationibus, et validis atque atrocibus anathematis interdictionibus, ut nullus unquam praesumat quispiam alius cujuscunque dignitatis praeditus potestate, vel etiam in eodem venerabili monasterio, vel ejus causis incumbere, aut de rebus, et possessionibus, vel Ecclesiis subjectis, vel quidquid de his exinde inesse videtur quoquo modo auferre, aut alienare, nec quamlibet malitiam, aut jacturae molestiam ibidem sive pacis, sive barbaricis temporibus quoquomodo inferendum praefatum perenniter, ut dictum est tam pacis quam barbarici temporis firma stabilitate decernimus sub jurisdictione sanctae Ecclesiae nostrae permanen. Promulgantes nempe et hac auctoritate B. apostolorum principis coram Deo et terribili ejus examine pro futuro per hujus nostri apostolici privilegii, atque constituti sancimus, atque decernimus, ut loca quae ab abbatibus cujuslibet, quae vobis in eodem praefato vener. monasterio S. Vincentii mart. commutata, vel etiam concessa sunt, nec non et alias locorum possessiones, quae a regibus, ac ducibus, vel castaldeis, universis Christianis in eodem sancto loco largita atque oblata sunt, aut in posterum illic concessa fuerint, firma stabilitate juri ipsius praefati ven. monasterii existenda atque in perpetuum permanenda statuimus. Nec licentia sit, ut dictum est, et ejus, vel omnibus eidem monasterio pertinen. cuiquam magnae parvaeque personae auferre, aut praefato juxta id, quod subjectum eisdem ven. locis apostolicis constitutis, atque privilegiis consistat in concurrendum permaneat. Et liceat eosdem monachos de sua congregatione abbatem semper eligere, liceat ipsum abbatem, qui fuerint suos judicare monachos non solum virile monasterium, sed etiam muliebre monasterium sibi subjectum. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit haec quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate ven. monasterii statuta sunt refragare, aut in quoquam transire discilium, anathematis vinculo innodatus, et cum diabolo, et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi aeterno incendio concremandus deputetur. At vero qui pio intuitu observaturum, et in omnibus exstiterit custodiens hujus nostri apostolici constitutum ad cultum Dei respicientibus, benedictionis gratiam, vitamque aeternam a misericordissimo Domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps effici mereatur.
Scriptum per manus Benedicti notarii regionarii, et scriniarii S. R. E. in mense Februario indict. X. Bene val. Data V Kal. Martiii per manus Petri, Domini gratia episcopi S. Praenestinae Ecclesiae, et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, anno Dei propitio pontificatus domini nostri Sergii sanctissimi IV papae sedente anno 3, indict. supradicta decima.
XIV. Sergii IV papae privilegium pro monasterio Bellilocensi. (Anno 1012.)[ Gallia Christiana, vet. ed., I, 756.] In nomine Domini Salvatoris nostri Jesu Christi, anno. . . . . propitio pontificatus domni nostri Sergii summi pontificis universis quarti papae, in sacratissima sede beati Petri apostoli, tertio, indictione X mense Aprilis die XIV.
Quia mens humana semper in cogitatione posita esse dignoscitur, et animi uniuscujusque pro diversis causis et sollicitudinibus, huc illuc divagando discurrit, nec valet omnia explere sermone, nec futura tenere memoria quae geritur; idcirco notum prudentissimis viris ingenuis, litterarum repertum est, ut quae mente inquirimus, litteris exaremus. Et ideo, ego Sergius divina gratia quartus sanctae Romanae Ecclesiae pontifex, servus servorum Dei, universae Ecclesiae populo notum esse volumus, praecipue successoresque nostri, et cohabitatoribus sacris Lateranensis palatii, qualiter ad nostram apostolicam sedem lamentando venit quemdam Hugo venerabili archiepiscopo sanctae Turonensis Ecclesiae, et de monasterium quem Fulco a noviter construxit, et pro animae suae remedium beati Petri apostoli ac nobis obtulit, proclamavit et querelam suam circa nos, ita disponere coepit dicens: « O Domine papa, cur consecratione monasterii quem Fulco vobis obtulit, quod infra nostri archiepiscopatus parochiam fundatum esse dignoscitur nobis auferri vultis? » Cum ego ab eodem Hugone archiepiscopo talia audissem, statim ad nostram praesentiam arcessere fecimus, episcopis cardin. presbyteris diaconibus, subdiaconibus, et non paucis de clero judicibus quoque Romuleis, multisque etiam viris nobilibus, ibi coram assistentibus, quorum nomina suis manibus inferius ascripta tenentur, et nunc seriatim intimare studemus, videlicet: archiepiscopo Lugdunensi Ecclesiae, Petrus episcopus Praenestinae, Benedictus episcop. Portuensis, Joannes qui et nomine vocatur Lavicaenensis Ecclesiae episcop., Gregorius episcop. Sylvae candidae, Petrus episcop. Vipernensis Ecclesiae. Amico presbyter cardinalis, Stephanus presbyter card., Joannes presbyter cardinalis, Crescentius presbyter card., Joannes archidiaconus sanctae Romanae Ecclesiae, Abbo diaconus, Joannes diaconus qui cognominatur de Beno opifex. Petrus diaconus a Chana patria; Crescentius Anpodiaconus oblacionario; Gregorius defensorum primicerius. Petrus ex alio Petro de pulchro dativorum judicibus. Stephanus qui vocatur de Bernardo, Petrus de Breperato, Berardo filius Crescentio ad puteum proba. Franco Camarlingo, et alio Franco de Deodato, caeterisque plurimis. Ante his omnibus praesentiam erexit se Benedictus Portuensis episcopus, et coram dicto archiepiscopo interpellavit, et dicere coepit: « Domine sanctissime Pater et senior cui Deus commisit summam potestatem et regimen totius sanctissimae Ecclesiae, qui huic archiepiscopo vestram sanctitatem. . . . Lamentat, et interpellat Ecclesiam et legem et justitiam postulat, venerabilique monasterio Fulco infra suam construxit parochiam, et vobis obtulit. Si vobis placet ipse archiepiscopus consecrare velit, ac nullatenus secundum statuta canonum et Justinianae legis, consecrationem ad dominium archiepiscopi auferri potuit. » Tunc Petrus Dei nutu unus ex nostris datum judici pro nos, et ad nostra vicem habere respondit: « Certe monasterium ipsum quae Fulco aedificavit sua propria haereditas fuit, et beati apostoli Petri Ecclesiam, et nostri seniori potestatis et dominii, monasterium et consecrationem perpetualiter, pro sua obtulit anima qualiter perdere a suo dominio debeat, ostendite? et nobis innotescite? Unum scio tantum, quia cujus est haereditas, ipsius et consecratio. » Igitur Hugo archiepiscopus cernens se nullum verum, aut rectum habere, et qualiter nos eum perdere deberemus, minime posse ostendere, mox profiteri et dicere coepit se peccasse, errasse, et coram omnipotentem Dominum et nostram sanctam Romanam Ecclesiam, nimis deliquisse eo quod injuste et absque aliqua ratione nobis exinde litigasse. Inde vero ex manu Gregorii episcopi Silvae Candidae recepit virgula, et per eamdem virgulam quam manu tenebat, consona voce, devota mente, cernentibus cunctis qui aderant, ipsum monasterium cum consecratione, et omnibus sibi pertinentibus, sicuti Fulco B. Petri apostoli et nobis, nostraeque apostolicae sedis pro sua obtulit anima, nobis ita refutavit, atque in perpetuum traditum esse affirmavit; his ita expletis publice constituit, atque in perpetuum permanendo firmiter stabilivit . . . in tempore amodo in antea in qualicunque persona hominum, tam sacerdotalis, quam laicalis, qualibet scriptura, vel privilegia, ex praedicto monasterio, et sua consecratio, vel pertinentia a me, vel a meis successoribus facta apparuerit, sciant omnes, quia partim et metu esse facta. Et si, quod absit! ipsam, ut dixi, scripturam a nobis factam apparuerit, irritam esse volo atque damnatam: et hanc notitiam refutationis brevis omni tempore firmam et stabilem astipulo permanere; dehinc ante unum nostrum coepiscopum videlicet Petrum Vipernensis Ecclesiae illic transmisimus, et nostra vice illud monasterium consecrari jussimus, contra quod constitutionis nostrae edictum, quaecunque moliri temerarie praesumpserit, anathematis maledictione teneatur, donec resipiscens, et ad satisfaciendum praedictae nostrae Ecclesiae, nostraeque praeceptionis redeat. Qui vero pio hortatu observator in omnibus exstiterit, custodiens hujus nostrae notitiae atque refutationis brevis, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps effici mereatur. Quam chartulam brevis refutationis Benedicto notario et scriniario sedis nostrae apostolicae pro futura memoria futuroque testimonio, et chartula scribendam praecepimus, ac sigillo nostro sigillari jussimus in mense et indictione suprascripta decima.
Signum, ego Sergius sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae praesul. Petrus episcopus sanctae Praenestinae Ecclesiae et Bibliothecarius sacri palatii. Benedictus episcopus Portuensis. Gregorius episcopus Silvae Candidae. Homo episcopus Lavicanae Ecclesiae. Petrus episcopus sanctae Vipernensis Ecclesiae. Petrus defensor dativus judex. Petrus dativus judex. Petrus alius dativus judex. Richardus nobilis vir. Stephanus de Bernardo, Franco Deodato cubiculario dominico, Berardo filio, Crescentio ad puteum proba. Joannes archidiaconus sanctae Ecclesiae Romanae Abbo diaconus sanctae Romanae Ecclesiae. Joannes diaconus Sanctae Romanae Ecclesiae. Petrus diaconus. Crescentius subdiaconus. Benedictus diaconus. Amico cardinalis. Stephanus, Joannes, Crescentius, cardinales Sanctae Romanae Ecclesiae; Joannes prior subdiaconorum; Ramerius diaconus. Ego Benedictus scriniario S. Romanae Ecclesiae scriptor hujus notitiae refutationis brevis post omnium supradictorum subscriptiones factas, complevi et absolvi.
XV. Sergii IV papae privilegium pro monasterio Bellilocensi. (Anno 1012.)[ Gallia Christiana, vet. edit., tom. IV, p. 150.] SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae episcopis.
Notum esse volumus vobis quia quidam comes nomine Fulco construxit quoddam monasterium in suo proprio alodo, quod et S. Petro apostolorum principi tradidit, ac nostrae donationi, successorumque nostrorum in perpetuo jure submisit: quem locum ego per memetipsum sacrare non valens, quemdam nostrum suffraganeum episcopum illuc direxi, ut ipsum monasterium vice S. Petri ac nostra sacraret ac benediceret. Audivimus autem eidem loco multos habere invidos, quapropter benedictione expleta, si fuerit aliquis homo qui hujus loci servientibus, aut ad ipsum locum attinentibus, aliquam calumniam aut molestiam inferre voluerit, aut aliquis episcopus aut archiepiscopus, qui eos excommunicare vel maledicere voluerit, ipsi sint ex auctoritate Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et S. Petri apostolorum principis cui a Christo collata est potestas ligandi atque solvendi, omniumque sanctorum, et ex nostra auctoritate, omniumque episcoporum atque archiepiscoporum sanctae Romanae Ecclesiae, excommunicati atque anathematizati, sive maledicti, etc. Locus vero ille et omnes hujus loci servientes, nec non et adjutores ejus, sive amici ei ex eadem auctoritate superius dicta, sint absoluti et benedicti, nullamque timeant unquam excommunicationem atque maledictionem ab illo episcopo, neque archiepiscopo, qui vivere possit super terram.
XVI. Sergius IV Michaelis archiepiscopi Salernitani jura metropolitana confirmat. (Anno 1012.)[UGHELLI, Italia sacra, VII, 377.] SERGIUS, servus servorum Dei, dilectissimo nobis fratri meritoque honorabili MICHAELI, Salernitanae sedis archiepiscopo.
Quia vestri accepti beneficii memores esse debemus, et reverentiam fraternitatis vestrae erga nos et sanctam Romanam Ecclesiam praecipue exuberasse cognovimus, ideo merito ac jure recompensatione charitatis vestrae rependere vobis statuimus, quatenus liqueat omnibus Christi fidelibus, immenso honore honorandum fore, qui vicarium B. Petri apostolorum principis diligenter honoraverit; consensu ac voluntate nostrorum fratrum concedimus et confirmamus te Michaelem confratrem nostrum in ordine archiep. sicuti quondam Amato, cui primitus vestrae sedis archiepiscopatus Salernitanae a nostris antecessoribus datus fuit, ita vos nostra auctorit. quietus valeas possidere ac vigilantius custodire; tali namque ordine, ut fati sumus, id fieri decrevimus ut tu et successores tui in perpetuum habeatis licentiam et potestatem ordinandi consecrandique episcopos in his subjectis vobis locis hoc est Pestanae cum parochiis et adjacentiis super episcopatum Consanum cum parochiis et adjacentiis suis, necnon et episcopatum Acheruntinum, simul etiam et episcopatum Bisinianensem, et episcopatum Maluttanensem, atque episcopatum Cusentiae cum omnibus parochiis et adjacentibus eorum, sicuti in vestro anteriori usu pallii continetur, ut in ecclesia sanctae Dei Genitricis Mariae et beati Matthei apostoli et evangelistae cujus sacratissimum corpus possidetis atque vobis vestrisque successoribus concessum est. Post discessum siquidem tuum successores tui perveniant ad apostolicam sedem, ut usum pallii consecrationemque decretaliter suscipiant; et si successores nostri consecrare noluerint, licentia sit vestrae sanctae Ecclesiae ab episcopis vestris suffraganeis consecrari, et non habeant potestatem successores nostri in cunctis vestris episcopatibus, quos vobis subjecerunt deinceps in perpetuum aliquem episcopum consecrare, quod jam vobis concessum est. Quicunque autem hanc nostrae concessionem praeceptionis violare praesumpserit, perpetuo anathematis vinculo religetur, et haec nostra concessio stabilis et firma in perpetuum maneat.
Scriptum per manus Joannis scriniarii S. Rom. Ecclesiae in mense Junio, ind. X. Dat. XV Kal. Julii per manum Gregorii episcopi et bibliothecarii S. sedis apostolicae, anno, Deo propitio, pontificatus D. Sergii IV papae in sacratissima sede beati Petri apostolica III, indict. X, mense Junio, die sexta decima.