Epistolae et diplomata (Ioannes XIX)

This is the stable version, checked on 28 Septembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et diplomata
Saeculo XI

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum

JoaXix.EpEtDi5 141 Joannes XIX Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. Joannis XIX papae privilegium pro Ecclesia Portuensi. (Anno 1025.)[MARINI Papiri diplomatichi, I, 70.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Domino Jesu Christo filio BENEDICTO, sanctae Portuensis Ecclesiae episcopo successoribusque suis in perpetuum.

Quoniam semper sunt concedenda quae rationabiliter a fidelibus fiunt postulata, oportet nos in concedendis privilegiis nostram benevolentiam largiri et munificentiam. Et quia a perfectionis culmine, saecularibus praepediti negotiis, valde distamus, ex eo nos potissimum ab omnipotenti Deo veniam promereri et gratiam adipisci confidimus, si rectitudinis normam tenentibus et evangelica conversatione pollentibus defensionis et nostro munimine subrogamus. Unde, quia tua dilectio a nostra sublimitate humiliter expetiit, quatenus concederemus et confirmaremus vobis vestrisque successoribus in perpetuum episcopatum supradictum cum pertinentiis suis; inclinati precibus vestris, per hujus praecepti seriem concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum praedictum episcopium, scilicet Portuensis Ecclesiae, quod positum esse videtur foris praedictam civitatem Portuensem, cui vocabulum est sancti Hyppoliti, cum vineis et hortis qui sunt in circuitu ejusdem ecclesiae, pariter et clausuram ( clusuram de vinea una ), et vineam unam in integrum, sitam in Cardeto, et in Finilia clausuras duas cum vineis, et terris infra se.

Omnia haec posita in insula majore, imo et ecclesiam S. Mariae ( parvamque ) pariterque ecclesiam S. Laurentii cum episcopio, et cum cellis, et hortis atque vineis, clausuras quinque; in una quidem est ecclesia S. Petri, et S. Georgii, et S. Theodori; in alia vero est ecclesia S. Viti sicuti a muro, et a (flumine Tiberino) fluvio Tiberis, atque limitibus circumdatur, tertia super ripam fluminis, quarta juxta S. Laurentium, et usque in praedium Trajanum. Necnon clausuram de vinea in loco qui vocatur Scarajo, et aliam petiam quae appellatur Clusura, et vineae petiam unam in Turre Cucuzuta ( Cucuzina ), et aliam in Monton. Verum etiam et fundum unum in integrum qui dicitur Bacatu (Bacani) cum appendice sua, quae vocatur Scriptula ( Criptulis ), in qua sunt cisternae antiquae positae juxta eamdem civitatem Portuensem, sicuti incipit a primo latere ab arbore quae dicitur Tramarice ( Tumarice ), dirigitur in Colunnella, quae in campo stare videtur milliario secundo distante ab eadem civitate, et deinde pergente recto itinere per Salariam, et usque ad attegiam piscatoriam, et ex inde remeante ad mare per Buccinam, et circumeunte littus maris usque ad Sanctam Nympham, et usque ad Focem Miccinam, cum locis qui dicuntur Juncera ( Jonceta ) usque ad balnearia, et usque ad locum qui Portus Trajani vocatur, et usque ad palatium qui vocatur Progesta, et usque ad civitatem ipsam vetustissimam cum lacu Trajani. Nec non et castellum aliud minus in integrum cum omnibus ad illud pertinentibus; et in civitate Constantiniana omnia quae ibidem praedictum episcopium habere dignoscitur, una cum Ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli destructa, cum cryptis, ubi animalia ipsius Ecclesiae manere videntur, ( deinde et vadit ad) extendentibus se usque S. Mariam, quae ponitur in arcu cum ( crypta et domo ) cisterna, et usque ad domum quae vocatur Balneum Veneris, et usque ad viam publicam infra ipsum castellum, atque cannetum de ipsa civitate, scilicet monasterium S. ( Aguntii ) Agnetis cum salariis et vineis quae (in terra, in Cere) infra se habere videtur. Porro et fundum in integrum qui vocatur Palmis, cum casis, vineis, terris et pascuis, extendentem se usque ad Furnum antiquum, qui est juris supradicti episcopii; et in eodem fundo monumentum antiquum, esse videtur, positum via Portuensi milliario ab urbe Roma plus vel minus decimo. Itemque insulam minorem in integrum, cum vineis et casis, seu terris, cum loco qui vocatur Scarajo, qui olim fuit portus Trajani, cohaerente eidem fundo Baccani, et cum omnibus ad eum pertinentibus; pariterque et fundum in integrum qui vocatur Judaeorum, et fundum qui vocatur Gualdus ( Galdus ) cum omnibus eorum pertinentibus positum juxta praedictam civitatem antiquam, etiam et filum salinae in integrum, situm in VII fila. Item et in Baccani et in Generula (Genestula) fila novem, omnia fila salinarum quae ad vestrum episcopium pertinere noscuntur; seu et fundum in integrum, qui vocatur Gualdus Major, cum ecclesia S. Aureae et monumento suo, et terra sementaritia quae appellatur Planura, in qua cisternae videntur esse ( constitutum inter flumen Tiberis ) positum infra fluvium, et formam quae vocatur Arcioni. Nec non et confirmamus vobis curtem in integrum, quae dicitur Galeria, in qua est ecclesia S. Mariae cum caminatis seu orticliniis (tricliniis), atque diversis cubiculis, et omnibus suis aedificiis quae infra se et circa se habere dignoscitur, cum omnibus finibus, terminis, limitibusque suis, terris casalibus, silvis, atque pantacicis (Pantonis) cum ponte, et ipsum rivum qui vocatur Galeria, usque ad flumen, una cum campis, pratis, pascuis, salictis, arboribus fructiferis et infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis perennibus cum locis ad aquimola facienda, vel cum omnibus ad praedictam curtem, quae vocatur Galeria, pertinentibus. Simulque pratum in integrum cultum et assolatum, situm in campo qui vocatur Merul, et vadit per montem quem olim detinuit Joannes de Miccina, et haeredes (quondam) Stephani Numemculatoris, et exinde ducitur (ultra viam) per casale quem olim detinuit Joannes de Sergio, et transit (per) aliam viam Carrariam, et venit in casale quem detinent haeredes Transtiberini, sicut per affines marmoreos designatur; et exinde vadit in casale monasterii sanctorum Cosmae et Damiani, et pergit per fossatum antiquum, quod verni tempore ducit aquam in rivum Galeriae, (et pergit per medium rivum de Galeria usque) pergentem ad molam de Silva, et revolventem (revolvit se) per viam carrariam usque ad vallem mediam de monte qui vocatur Zunul, et pergentem (pergit) usque ad Staffilem, qui stat in Lintiscino, et usque in caput de valle (valle Stabla et per fossatum ipsius vallis pergit a pede filorum salinarum) concludentem totum campum usque in pedicam quae vocatur (Ticoli) Ticli, et piscinam Galiardam concludentem ipsam pedicam, ubi sunt fila XXX pergentem juxta fila quae sunt monasterii (de Mirandi) di Miranda usque in Stagnum Majus, et (tertiam partem praedicti Stagni Majoris et per ripam ipsius) per ripam Stagni usque in Bordunariam, et a (pede antiquorum) pede filorum usque in Baccani, et usque in terra de praedicti episcopii, et usque in formam quae vocatur Arcion., et per ipsam formam usque in rivum qui vocatur Galeria, et ultra Galeriam per formam usque in praedictum primum affinem de Prata Caraci.

Infra hos vero fines loca et vocabula sunt haec sequentes: Caesarius, Palmis, Sorbilianus, Pantanum majus, Clusa vetere (vetus curia de Galeria Panianum majus), Meodian ( Rugnosum Mons de Canaparia celsa Longerie ), Ruginosus mons Cannoparius, Celza, Limes major (major campus publicum), Stagnellum maledictum, Ticeli, Piscina Galiarda, Olibastrum, Stagnellum peregrinum cum omnibus eorum pertinentiis. Nec non et confirmamus vobis vestrisque successoribus Perpetualiter quatuor in integrum principales untias, quod est tertia pars de toto stagno majore Portuensi. Itemque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus turrem in integrum quae vocatur de Albo, cum casis, vineis, hortis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, pantanis et rivis, cultis et incultis, vacuis et plenis, et cum omnibus ad praedictam (turrem et Gualdum Longeriae) turrem generaliter et in integrum pertinentibus, sicuti affines ejus designant, a primo latere rivus qui vocatur Galeria, et a secundo latere fluvius qui vocatur Tiberis, et a tertio latere Pulverinula, et a quarto latere forma quae vocatur Arction. Concedimus etiam ipsis hominibus qui pro tempore habitaturi sunt in praedicta Turre, ita ut nullius potestati, nullius ditioni sint subditi, aut alicui homini serviant, aut hostem faciant nisi episcopo, qui jam in dicto episcopio fuerit. Nec non et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum omnes res et facultates, mobiles et immobiles de illis hominibus qui sine haerede et intestati ac subito praeoccupati judicio ( judicio Dei ) mortui fuerint, et minime per se ordinare ex eorum facultatibus possunt in lota Portuensem civitatem, seu in ( regione Transtiberim ) Transtiberim, vel in insula Licaonia, sive ubicunque vestri episcopii jura esse videntur. Ipsam sanctam matrem Ecclesiam Portuensem constituimus ( atque ), itaque confirmamus (haeredem ita ut episcopus qui per ipsam in jam) habere haereditatem, qui per tempora in jam dicto episcopio ordinati fuerint, quomodo eis placuerit ordinandi et disponendi habeat licentiam ut non in aeternum pereant, sed in quantum poterint eorum semper orationibus (opportunitatibus) adjuventur.

Insuper concedimus vobis, vestrisque successoribus in perpetuum ex jure sacri nostri palatii Lateranensis quod ad publicum nostrum pertinet totum (Castaldanum) Castaldaticum in integrum Portuensem, vel quidquid usque hactenus nostri casteldiones de tota Portuensi civitate, sive de portis vel de navibus, nec non de tota Burdunaria, vel quidquid extra vel infra ubicunque illis pertinuit; de jam dicto ministerio vobis vestrisque successoribus perpetuis temporibus tribuimus (possessionem) possidendam, ita ut qualemcunque hominem ibidem constituere volueritis castaldum aut mandatarium, vestrae potestati consistat, et quidquid ex ipso ministerio acquisierit vel habere poterit, vobis vestrisque successoribus deferatur, quidquid vobis placuerit exinde faciendi, tamen si nostro comiti, vel nostrorum successoribus placuerit de illo, quod ad nostrum palatium pertinet, fidelitatem juret. Ipsi namque comites, qui per tempora (ipsam) ibidem fuerint (a nobis vel a nostris successoribus) nullo modo alium castaldum aut mandatarium audeam ordinare vel constituere, praeter illos quos vos vel vestri successores ordinatis vel constitutis. Quod si fecerint, vel de jam dicto castaldatico aliquid violenter abstulerint, vel quae a nobis vobis vestrisque successoribus tradita sunt frangere aut contraire voluerint, unusquisque IV lib. auri persolvat; medietatem vero episcopatui, et medietatem in nostro palatio, et quod ab eis in ( castaldatu ) nostrum castaldionem, vel in (mandatariis) mandatarium ordinatum fuerit evacuetur. Si vero contumax exstiterit, usque ad veram (vestram) satisfactionem excommunicatus existat.

Itemque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum de civitate Portuense duos piscatores et duos curiales, quales vos vel vestri successores eligere volueritis de ipsis hominibus qui ibidem fuerint, aut inveniri potuerint. Vestrae itaque religiositati haec omnia in perpetuum concedimus et confirmamus. Item statuimus quod ipsi duo (ipsi namque duo piscatores et duo curiales) ulterius nullam dotationem aut servitium faciant, nec ad placitum distringantur ab aliquo, qui pro tempore in ipsa civitate Portuensi dominatum tenuerit, sed tuae tuorumque successorum illos submittimus potestati. Item confirmamus vobis vestrisque successoribus casale unum in integrum, quod vocatur Genisianum (in loco qui Maliana dicitur) et Malian. Cum insula modica ultra rivum in ipso loco positum, cum omnibus sibi pertinentibus, positum via Portuensi (in praedicto loco qui vocatur Malliana) juxta Malian. juris monasterii S. Pancracii. Etiam et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum totam insulam quae vocatur Licaonia, in qua est ecclesia Beati Joannis Baptistae (cum turre et oratorio infra eamdem curtem cum) ecclesia Sancti Adelberti cum casis et oratoriis infra eamdem curtem, cum hortis et aquimolis pertinentiis suis infra hanc urbem Romam sitam sicuti (a Plantone pontis extenditur usque) extenditur ab uno capite usque in aliud caput ipsius insulae, ubi flumen dividitur. Et sic inferius usque ad terminum vestri episcopii et sub praelibato ponte ad triginta pedes inferius per aquam et siccum. Simulque concedimus et confirmamus vobis Manum S. Mariae, Sanctique Baptistae Joannis, cum horto vineato, sicuti in chartulas acquisitionis vel offertionis in Leone piae memoriae presbytero fascicula contineri videtur, scilicet domibus, tricliniis et parientinis, una cum porta et puteo aquae vivae, seu attegiis, nec non et hortis cum universis arboribus pomarum atque olivarum, posita Romae regione septima, in loco qui vocatur Proba juxta monasterium S. Agathae super Sobora, affines vero ab utroque latere viae publicae.

Praeterea confirmamus vobis vestrisque successoribus in eadem ecclesia horta, caeparia, seu olearia, una cum terra seminaritia quae ponitur in monte Albino, et aliam terram sementaritiam in integrum cum parietinis, et omnibus suis pertinentiis, positam foris portam Salariam ad clivum cucumeris. Pari modo concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum omnem ordinationem episcopalem, tam de presbyteris quam diaconibus vel diaconissis seu subdiaconibus, ecclesiis, vel altaribus quae in tota Transtiberi necessaria fuerit faciendum, nisi forte cardinalis presbyter, vel cardinalis diaconus, vel subdiaconus, vel acolytus sacri palatii Lateranensis efficiatur (alia vero vobis vestrisque) sed omnia tibi tuisque successoribus, vel episcopis qui a vobis invitati fuerint ordinandi, benedicendi, consecrandive concedimus potestatem, et ne parochia vestra aliquo pervadatur episcopo, fines ejus per hoc nostrum apostolicum privilegium intimare, tuaeque ecclesiae confirmare curamus incipiente (igitur) quoque primo termino a fracto ponte, ubi unda dividitur (Antonina dicitur, unda ducitur), per murum videlicet Transtiberinae urbis per Septinianam portam et per portam S. Pancratii, per silicem vero ipsius portae usque ad pontem marmoreum, qui est super Arronem, et ducente per ipsam silicem usque ad Paritorum, indeque revolvente per paludes usque in mare, indeque veniente per mare usque ad duo milliaria ultra Farum, et usque in (focem) fontem majorem; indeque remeante per medium flumen majus venit usque ad (Romam in medio) Ramum fracti pontis, qui est juxta Marmoratam, indeque ad medium pontem S. Mariae, et ad medium pontem, ubi Judaei habitare videntur (solebant), et redit per medium pontem praedictum fractum, ubi jam (undam Antoninam) de unda diximus, qui est primus affinis absque Transtiberinis catholicis ecclesiis S. Mariae videlicet in Transtiberi, S. Chrysogoni, et sanctae Caeciliae, vel monasterio S. Pancracii, et sanctorum Cosmae et Damiani, tamen in praedictis ecclesiis et monasteriis quidquid ibidem ab episcopis necesse fuerit faciendi Portuensibus episcopis, vel ab ipsis invitatis tribuimus potestatem. Itemque concedimus et confirmamus in jam dicto episcopio plebem S. Mariae, et S. Apollinaris in mola rupta, et plebem S. Stephani in Pauzi, et plebem S. Mariae in Apruniana ( Aproniana ), vel omnes ecclesias exiguas vel magnas cujuslibet nominis, quae infra jam dictos affines sunt vel esse possunt, absque illis quas jam diximus Transtiberi sitis.

Interea sancientes jubemus, sicuti a nostris praedecessoribus jussum est, ut in flumine toto, qui juxta urbem Portuensem decurrit, nullus audeat molendina aut pontem, praeter jussionem tuam vel successorum tuorum episcoporum, juxta priscam consuetudinem, quoquo modo constituere (construere), et cum vel a vobis, vel ab aliis quibus tamen vos faciendum injunxeritis constitutum (restitutum), aut factum fuerit, ipsa molendina vel pons vestro (pontoneis in vestro) arbitrio dispensentur. Per pontem vero civitatis ipsius (de pontone vero per pontem civitatis ipsius) si factus fuerit cum plaustro onusto vino vel victu nemo audeat nec hinc illuc, nec inde huc penitus transmeare. Iterum (item) sancientes jubemus ut nullus presb . . . vel cujuslibet ordinis clericum aliquis audeat de toto praefato episcopatu ad placitum constringere, aut ad contentionem finiendam (faciendam) compellere. aut aliquod servitium ab eis requirere, praeter episcopos Portuenses, in cujus parochia sunt. Quicunque vero praesumptor sive dux, sive comes, vel vicecomes, aut cubicularius, vel a nostra apostolica sede missus, aut qualiscunque interveniens potestas, quae de ipsa civitate Portuensi dominatum tenuerint, de quocunque fuerint ordine, praedicta omnia immobilia loca, aut praenominatum castoldatium, vel duos piscatores, et duos curiales, vel omnes praedictos clericos a jure et potestate atque ditione praefati episcopii auferre vel minuere voluerit, vel parochiam infringere tentaverit, aut homines in praedicta turre habitantes, vel ubicunque proprietas hujus episcopii mentionata fuerit, ad publicum servitium revocaverit, sciat se compositurum episcopo ipso ( sic ) qui per tempora fuerit auri purissimi libr. XX et insuper anathemati subjaceat.

Statuentes quippe apostolica censura auctoritate beati Petri apostolorum principis sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdictionibus, ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum, vel alia quaelibet magna parvaque persona ea quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate vel augmento praedicti episcopii statuta sunt, refragari, aut in quoquam transgredi, aut aliquid exinde minuere audeat, sed sicut superius a nobis statutum vel concessum est, ita perennibus ac perpetuis temporibus sine aliqua minuatione permittat finetenus permanere. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hoc nostrum privilegium venire, aut in quoquam ire praesumpserit, et sicut superius a nobis statutum est, ita firmiter permanere non dimiserit, et in omnibus non observaverit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei omnipotentis, et beati Petri apostolorum principis, atque nostra, qui ejus fungimur vicariatione, anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, et omnibus pompis ejus omnino incendio concremandum. Qui vero pio intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii in omnibus exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam a justo Judice Domino Deo nostro, et ab omnibus sanctis ejus consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manum Sergii sanctae Romanae Ecclesiae scriniarii, mense Maio, indictione VIII.

II. Joannes XIX Bisantio archiepiscopo Canusino [i. e. Barensi] pallium concedit juraque ejus confirmat. (Anno 1025.) [UGHELLI, Italia sacra VII, 601.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo confratri ac nostro spirituali filio BISANTIO, sanctae Canusinae Ecclesiae a nobis consecrato archiepiscopo omnibus diebus vitae tuae.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impartire assensum. Ex hoc enim lucri potissimum primum a Conditore omnium Deo in sidereis arcibus praescribitur remuneratio, quando egregia ac venerabilia loca ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur, quia postulasti a nobis quatenus ob tuam reverentiam, atque amabilem fraternitatem, concederemus et confirmaremus cunctis diebus vitae tuae praefatum archiepiscopatum sanctae Canusinae Ecclesiae cum omnibus sibi adjacentiis vel pertinentiis, videlicet duodecim episcopatus quemadmodum abolita tempora, scilicet nostris antecessoribus sanctae memoriae, decreverant ut archiepiscopus duodecim sub se ordinaret episcopos. Unde nunc juste precantium votis favemus ut et vobis praenominato Bisantio Angelico archiepiscopo consecrarem in praefatae ecclesiae sanctae Canusinae cum universis civitatibus, et castellis, hoc scilicet Canusinae, Bari, Medunco, Juvenacio, Melficta, Rubo, Trane, Canni, Minerbino, Aquatecta, Monte Melioris, Labellotatum, Cisternae, Bitalbae, Salpi, Cupersano, Puliniano simul et Catera, et aliarum civitatum atque castrorum sibi adjacentium, vel longe lateque ibi positae, donec impleatur duodecimus episcopus. Itaque confirmamus vobis omnes fundos et casales una cum casis et vincis, servos et ancillas, una cum massis et massariciis atque molendinis, littora cum portu, montibus et collibus, atque planitiis et pratis, simulque plebibus, sive ecclesiis cum omnibus titulis, sive capellis suis. Verum etiam monasteria virorum seu puellarum, tam Graeca quam Latina, cum universis ordinibus ecclesiasticis, diaconis, subdiaconis, lectoribus, presbyteris, et omnia, et universa praedia, et possessiones, cultum, vel incultum, atque cum omnibus quae dici et nominari rura solent generaliter, et integro pertinentibus, constitutis a termino Apuliae. Praeterea concedimus cum auctoritate beatorum apostolorum principis Petri et Pauli, et caeteris simul, qui eorum fungimur vicariatum, quatenus licentiam habeas cunctis diebus vitae tuae utere pallium, et episcopos consecrare cum omni humilitate atque reverentia, quia tale hoc tantum pastoralis officium arripere, si sine interiori vigilantia perpendatur, plus est oneris quam honoris; quippe cum propria non sufficit curare, nisi et salubriter gesserit alienum. His ita breviter praelibatis, nunc benigne et in Christo amantissime, esto forma omni bonitate, esto forma cunctis videntibus seu audientibus, imitare suorum vestigia in terris, ut eorum consortes esse mereatis in coelis. Quem vero superscriptum archiepiscopatum Canusinum cum omnibus suis pertinentiis, et episcopos ipsos per manus vestras consecrandi, atque usu pallii per auctoritatem apostolicam utendi a praesenti octava indictione omnibus diebus vitae tuae concedimus, atque confirmamus tenendum atque dominandum, et omni cum Dei timore regendum et gubernandum, ita ut nullus patritius, seu catapanus, atque excubitus, vel qualiscunque honoris seu dignitatis imperialis sit, audeat vel praesumat dijudicare, vel molestare, aut inquietare de ulla re, etiam nullus clericus, nullusque laicus, vel quaelibet persona hujusmodi audeat vel praesumat ibidem aliqua molesta vel contraria facere. Statuentes quippe apostolica censura, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictionibus, ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum, sive regum, vel imperatorum, aut cujuslibet magnae, parvaeque potestatis audeat interdicere, vel confringere hoc quod a nobis constitutum et ordinatum est. Si quis autem, quod non credimus, temerario ausu contra hoc nostrum instrumentum, apostolicum privilegium exstiterit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei omnipotentis, et Beati Petri apostolorum principis, et caeteris, anathematis vinculo esse innodatum et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, et omnibus impiis socius sit in infernum. Qui vero pro intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam a Domino percipere mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manus Rogerii notarii regionarii, atque scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae mense Junio indict. octava. Valete.

III. Bulla Joannis XIX papae ad omnes reges, episcopos, duces, comites, etc. (Circa annum 1025.) [ Mémoires et Documents historiques de la Suisse, tom. III, p. 429. Lausanne 1838. 8o] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus regibus, episcopis, ducibus, comitibus atque omnibus principibus, in quorum potestate Romanense coenobium videtur habere aliquas ecclesias, aut aliquas terras, salutem a Deo et apostolicam benedictionem.

Precor omnem in commune vestram fraternitatem ut pio Dei et sancti Petri nostroque amore, praedictum Romanense coenobium, et omnia ad ipsum pertinentes ( sic ) protegere studeatis, et in omnibus tueamini et defendatis. Si vero aliquis in vestris potestatibus aut terris exstiterit, qui supra dicto loco vel terris ad eum pertinentibus aliquam injuriam aut molestiam inferre tentaverit, rogo vestram in commune fraternitatem ut supradicto loco justitiam et rectum judicium facere studeatis. Si vero contempserint et in sua malitia perseverare voluerint, sciant se a nobis apostolica auctoritate excommunicandos atque maledicendos, nec non et a liminibus sanctae Ecclesiae arcendos et societate omnium christianorum segregandos, et cum Datan et Abiron, quos vivos terra deglutivit, in inferno demergendos, nisi cito ad emendationem venerint S. Petri Romani monasterii, suique excommunicati atque anathematizati ex parte S. Petri apostoli, qui potestatem a Domino accepit ligandi atque solvendi, qui terras ejusdem S. Petri injuste tenent et nolunt reddere: et illi similiter excommunicati, qui eas celant et nolunt indicare vel manifestare ministris SS. Petri, terras ejusdem. Eruntque miseri in inferno damnati cum Juda, qui Dominum nostrum impiis Judaeis tradidit, et cum Pilato, qui ipsum Dominum jussit crucifigi, et cum Herode, qui se ipsum interfecit, cum his sint omnes illi homines damnati, qui terras S. Petri Romani monasterii injuste tenent vel celant; tradat eos Dominus corruentes ante hostes suos, per unam viam egrediantur contra eos et per septem fugiant ab eis et dispergantur per omnia regna terrae, sitque cadaver eorum in escam cunctis volatilibus coeli et estiis terrae, et non sit qui abigat. Percutiat eos Dominus amentia, et caecitate ac furore mentis; et palpent in meridie, sicut balpare solet caecus in tenebris, et non dirigant vias suas, omnique tempore calumniam sustineant, et opprimantur violentia nec habeant qui liberet eos; uxores accipiant et alius dormiat cum eis videntibus illis. Domos aedificent et non habitent in eis. Plantent vineas et non vindemient eas. Et veniant omnes maledictiones istae et multae aliae super omnes homines qui terras S. Petri Romani monasterii injuste tenent, vel qui eas celant, nisi cito ad emendationem venerit.

IV. Joannes XIX Ecclesiae Silvae Candidae possessiones, petente Petro episcopo, confirmat. (Anno 1026.) [UGHELLI, Italia Sacra, I. 93] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO, Domini gratia, episcopo Silvae Candidae Ecclesiae, et per te eidem venerabili episcopio successoribusque tuis episcopis in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium apud Conditorem omnium Deum promerebimus, quando venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia dilectio tuae filiationis postulavit quatenus concederemus et confirmaremus tibi tuoque venerabili episcopio ea quae a praedecessoribus nostris pontificibus, ob restaurationem et restitutionem sacri loci ipsius, et remedium animarum suarum et suorum successorum, in praefatum usum tui episcopii concesserunt atque confirmaverunt, nos, simili clementia praemoniti, et inclinati precibus vestris, per hujus nostri apostolici privilegii seriem concedimus et confirmamus tibi, supradicto filio dilecto Petro episcopo, supradictum tuum episcopatum in integrum cum omni integritate sua, cum universis plebibus, titulis, clericis, capellis, massis, curtibus, fundis et casalibus, villis, vineis, terris, vel omnia quae sub jure et dominio ejusdem episcopatus adjacere vel pertinere dignoscuntur, in primis videlicet massam in integrum, quae appellatur Caesarea, cum fundis et colonis suis, qui dicuntur Furculae, Tondiliani, Martiniani. Item coloniam de Salaro, et de Cortina et de Gradulsi; coloniam de Valle, et de Fontana et de Sancto, et coloniam de Coriliano et de Lauro, simulque coloniam de Casa Nova, colonia de Tribuno et de Masopane, et coloniam de Castanea cupa et de Cobellis, coloniam de Caesario, sive quibus aliis vocabulis nuncupantur, cum omnibus suis vineis, casalibus et appendiciis; et cum omnibus finibus et terminis, limitibus, scilicet terris, campis, pratis, pascuis, silvis, salictis, arboribus pomiferis, fructiferis et infructiferis, diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis perennibus, aedificiis, parietinis, arenariis, adjunctis, adjacentibusque suis, et ecclesiam S. Andreae apostoli, infra ipsam massam aedificatam, una cum colonis atque massaritiis, tributariis et angarialibus, masculis et feminis, filiis et filiabus ac nepotibus ibidem residentibus aut exinde provenientibus, ubicunque inventi fuerint, et cum omni censu et dationibus atque functionibus, nec non et angariis pertinentibus positis in territorio Nepesino, milliarium ab urbe Romae viginti, ex corpore patrimonii Thusciae juris S. nostrae Romanae (cui Deo auctore praesidemus) Ecclesiae, et inter affines, ab uno latere, terra monasterii S. Stephani Minoris a S. Petro, et, secundo latere, silva et terra quae sunt de Joanne grammatico, et a tertio latere, pastoritia Donica, et a quarto latere, massa Claudiana. Itemque concedimus et confirmamus vobis fundum in integrum, qui vocatur Buxus, in quo basilica SS. Rufinae et Secundae constructa esse videtur, et fundum in integrum, qui vocatur Artronum, et montem Jordani, cum casis, vineis et terris, silvis, cultum et incultum, una cum servis et ancillis, atque colonis ibidem residentibus utriusque sexus et aetatis, vel cum omnibus eorum pertinentibus, situ, territorio Silvae Candidae, et inter affines, a primo latere, terra supradicta S. episcopii, a secundo latere, rivus, qui vocatur Galeria, a tertio latere, Bibaro, a quarto latere, Criptulae; nec non fundum in integrum, qui dicitur Mons Aureus, cum omnibus suis pertinentiis, ab uno latere mons qui vocatur Jordanus, a secundo latere, Criptulae, a tertio latere casale quod vocatur Palmira, a quarto latere, fundus, qui dicitur Lauret, et a quinto latere, terra et monasterium S. Martini, seu fundum qui appellatur Mons Grundul cum omnibus ad eum pertinentibus; inter affines, ab uno latere, fundus Aquilin. a secundo latere, fundus Palmi, a tertio latere, fundus Montis Aurei, et a quarto latere, fundus Criptulae, et Bibariolae atque fundum qui dicitur Oripo, cum omnibus ad eum pertinentibus, inter affines, ab uno latere, bona monasterii S. Martini, et a secundo latere, fundus qui vocatur Insula Sancta, et a tertio latere, curtis S. Petri, et fundus Montis Grunduli, et a quarto latere, insula de curte S. Petri.

Verum etiam fundus qui vocatur Criptulus, et Palmis, cum omnibus eorum pertinentiis, ab uno latere, fundus Fulisanus, et a secundo latere, fundus Lauret, et a tertio latere, terra S. Martini, et a quarto latere, fundus Seriani; in imo, fundus Isidori cum omnibus pertinentibus suis, ab uno latere, terra monasterii S, Martini, a secundo latere Castagnetol, et a tertio latere, Insula Sancta, denique et ipsum fundum Insulam Sanctam, cum omnibus ad eum pertinentibus, ab uno latere, casale quod vocatur Bruce, a secundo latere Donicus, et a tertio latere Musanus, et a quarto latere Sanctus Laurentius de Panti; pari modo fundum S. Basilii cum omnibus ad eum pertinentibus, ab uno latere, casale S. Petri, qui appellatur Pauli, a secundo latere, vallis quae vocatur Intensonosa, et a tertio latere, Barbarol, a quarto latere, monasterium S. Stephani. Porro fundum Panori, cum omnibus suis pertinentibus, ab uno latere, fundus Aprunianus, a secundo latere Silva Candida, et a tertio latere, Musanellus, et a quarto latere Camiliar, et a quinto latere turris Aureliana, et silex S. Stephani, cum salinaria, atque fundum Laureti, ab uno latere, terra S. Petri, a secundo latere, terra S. Martini, a tertio latere, mons Iliodori, a quarto latere, fundus Oripi, seu casale quod vocatur, Pauli, et fundum Serianum cum omnibus eorum pertinentiis, ab uno latere, terra S. Martini, a secundo latere, Silva Candida, a tertio latere Insula Sancta, et a quarto latere silva S. Petri, nec non casale quod dicitur Castagnolum, ab uno latere sancti quatuor Fratres, a secundo fundus Orbanula, a tertio Mussan, a quarto Massanell., atque silva quae vocatur Magia, cum omnibus pertinentibus suis, ab uno latere rivus de Galesia, a secundo latere, monasterium Veneris, quod vocatur Huppla Ancilla Dei. Omnes vero illos fundos, et casaliacum terris, campis, pratis, pascuis, silvis, cultis et incultis, positis in territorio Silvae Candidae, milliarium ab urbe Romae plus minus duodecim. Verum etiam aquimolum molentem in integrum in vico qui vocatur Galeria, cum omnibus sibi pertinentibus, et terra Simitaritia, quae vocatur Pastina, longe ab uno latere, Gualdus Donicus, a secundo terra S. Petri quae appellatur campus Massanus, a tertio latere, mons Actionus, a quarto, mons Pauninus constitutus juxta supradictum episcopium, sive alium aquimolum in ipso rivo cum omnibus sibi pertinentibus, juris ipsius episcopii. Itemque concedimus et confirmamus vobis omnes plebes et ecclesias, parochiasque cum omnibus eorum pertinentibus vel adjacentiis, scilicet plebem S. Mariae in Silva Candida cum titulis suis, titulum SS. Joannis et Pauli in Lutino, et titulum S. Angeli in Musano, titulum S. Donati in Majorata, atque plebem S. Gregorii in ipso loco, titulum S. Anastasii in Musano et plebem S. Angeli in Ruscindo cum terris suis, simulque plebem S. Joannis in nono cum terris et titulis suis, titulum S. Martiani in ipso burgo cum terris suis, titulum S. Andreae cum titulis suis, nec non titulum S. Mariae cum terris suis, titulum S. Nicolai, qui est in castello de monte Depini, titulum S. Mariae qui appellatur Insirigus, cum terris suis, titulum S. Pancratii cum terris et titulis suis, S. Mariae in Insula cum terris suis, plebem S. Mariae Lutiae cum terris suis, insulam S. Joannis cum titulo et terra sua, titulum S. Gregorii in ipso loco; similiter plebem S. Pauli in Formello, cum terris, vineis, hortis, et olivetis atque titulis suis, titulum S. Sylvestri in columna cum terris et vineis suis, titulum S. Angeli in Mubiano cum terris et hortis suis, titulum S. Martini cum terris suis, titulum S. Genesii in Dalmatia cum terris suis, titulum S. Laurentii in Formello cum terris et hortis suis, titulum S Joannis in ipso loco cum terra sua, titulum S. Petri cum terra sua, titulum S. Angeli in Laureto, titulum S. Valentini in Criptullo; item plebem S. Cornelii in Crapario.

Et per hujus privilegii nostri et decreti paginam, in perpetuum confirmamus S. praedicto vestro episcopio Silvae Candidae, cum terris, vineis, et olivetis et titulis suis, titulum S. Pancratii cum terris suis, titulum S. Mariae cum terris et prato suo, titulum S. Valentini cum terris et oliveto suo atque prato, titulum S. Donati cum terris suis, titulum S. Mariae cum terris suis, titulum S. Laurentii cum terris suis, titulum S. Anastasii in Cannetalo, cum terris et vineis suis, titulum S. Viti cum terris suis, plebem S. Pauli cum terris, vineis et juribus suis, titulum S. Sylvestri, et S. Angeli cum terris et vineis, et olivetis et juribus suis, titulum S. Mariae cum terris et vineis, titulum S. Christianae cum terris, vineis et silvis suis, titulum S. Georgii, titulum S. Martini cum terris et vineis suis, titulum S. Casiani cum terris et vineis, et familiis tribus, titulum S. Anastasii, cum terris et vineis, titulum S. Justinae cum terris et vineis, titulum S. Angeli cum terris suis, titulum S. Gregorii cum terris suis et vineis; similiter plebem S. Marcelli in Quarto decimo cum terris et vineis, et oliveto majore atque titulis suis, titulum S. Mariae in Scrofano cum terris et vineis, titulum S. Stephani in Matera, titulum S. Mariae in Matera, titulum S. Blasii in Scrofano, titulum S. Joannis in ipso Scrofano, et S. Eugeniae cum terris et vineis, simulque plebem S. Mariae in Molmula cum terris et vineis et titulo suo, et S. Angeli cum terris et vineis. Confirmamus etiam vobis casalia et colonias, atque castellum in integrum, qui appellatur Dalmachia, Balneo, Stabla, Massaviliana, vel si qui aliis vocabulis nuncupatur, una cum familiis, masculis et feminis, seu colonis per singula loca pertinentibus, cum casis, vineis, terris, silvis et pratis, aquis perennibus, vel cum omnibus ad supradicta casalia, et colonias atque castellum pertinentibus, positum in territorio Nepesino milliarium ab urbe Roma plus minus viginti; inter affines ab uno latere via, quae est inter militiam de turre de Crapacorio et terram de Pastoritia S. Petri, ab alio latere terra de monte Arsitio, et Focapran, qui vocatur Columella, et terra de turre de Crapacorio, quae appellatur Matera, et a quarto latere terra S. Laurentii, quae appellatur Salicara, et rivus qui pergit per Bussetum et Malcan. Itemque concedimus, et confirmamus vobis in perpetuum ecclesiam SS. Rufinae et Secundae, sitam Romae juxta palatium nostrum, cum omnibus ad eam pertinentibus. Etiam concedimus et confirmamus vobis in perpetuum ecclesiam S. Mariae, cum omnibus suis pertinentibus infra hanc civitatem Romanam, non longe a monte qui Augustus dicitur. Pariter concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum, sicuti a memorato sanctissimo papa, sive a certis praedecessoribus nostris pontificibus concessa et confirmata fuerunt, videlicet, monasteria quinque S. Stephani Majoris, et Minoris, Sanctorumque Joannis et Pauli, et B. Martini, atque Theclae, constituta juxta magnam ecclesiam S. Petri, cum omnibus eorum pertinentiis, omnesque consecrationes quae ibidem sunt, aut in praedicta alma ecclesia S. Petri, aut in caeteris ecclesiis, quae sunt constitutae in tota civitate Leonina, et si necessarium fuerit eas consecrare, nullus alius episcopus ad tale ministerium, vel consecrationem accedere praesumat, nisi vos vestrique successores episcopi S. Silvae Candidae ecclesiae in perpetuum.

Concedimus autem et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum S. diem Sabbati ad baptismi sacramentum celebrandum, et totum officium faciendum, in ecclesia B. Petri apostoli, et supra magnum altare, in quo toto ven. altari, seu in confessione, quidquid auri, vel argenti, pallii, vel cerae, sive aliarum rerum positum, vel oblatum, vel jactatum fuerit, vel vobis oblatum, ab hora videlicet diei tertia, qua ingredi ecclesiam ad ordinandum et peragendum divinum officium vos volumus, et usquequo expletam S. Dominicae diei missam habueritis per vestros curatores in vestram vestrorumque successorum, remota omni contradictione, deveniat potestatem. Et quia usque ad nostrum tempus in praefata ecclesia S. Petri, a qua pene omnes ecclesiae doctrinam acceperunt, sicut a magistra et Domina, dies Dominica Palmarum, et dies Coenae Domini et Parasceve tam irreverenter colebantur, ut nec processio cum palmis in ipsa die Dominica ibi fieret, neque in die Coenae Domini Gloria in excelsis Deo diceretur, et in Paraseeve non tam reverenter uti decebat officium ibi fiebat. Condoluimus, et meliorare hoc cupientes per vos vestrosque successores, statuimus ut omni annua die Dominica Palmarum cum processione ab ecclesia S. Mariae in Turri exeatis, et venientes ad magnum altare S. Petri missam celebretis. Similiter, et omni anno in die Coenae Domini vos vestrosque successores missam super eodem Altare S. Petri celebrare, Gloria in excelsis Deo dicere, S. chrisma conficere, et quod ad episcopum pertinet, agere volumus, et omni anno die Parasceve supra ipsum altare majus S. Petri totum officium reverenter, ut decet vos vestrosque successores facere volumus, in quibus tribus missis, scilicet in missa Palmarum, seu in missa Coenae Domini, et in officio Parasceve, quidquid auri vel argenti, pallii, seu cerae, vel aliarum rerum supra jam dicto sacro altari S. Petri, sive in confessione positum, aut jactatum fuerit vel vobis oblatum, ab hora qua ipsa missa, et officium inchoata fuerint, et expleta per nostros custodes in vestram, vestrorumque successorum similiter, remota omni contradictione, deveniat potestatem, in quibus quinque diebus si vobis vestrisque successoribus utile visum fuerit aliquem diaconorum nostrorum ministrare ob honorem S. Petri vestram reverentiam volumus petere; potestatem autem ejusdem ecclesiae S. Petri et supradictorum suorum monasteriorum, et cuncta ecclesiastica judicia ipsorum, seu totius civitatis Leoninae vobis vestrisque successoribus concedimus et confirmamus, similique modo ad inungendum et consecrandum imperatorem primum vestram et vestrorum successorum episcoporum fraternitatem convocamus, ut quibus regimen totius Ecclesiae S. Petri et civitatis Leoninae commissum est ab his primum sit benedictum. Nec non cuncta sacra officia, seu mysteria, quae nos et successores nostri facere debemus, si aegritudine, vel aliqua cura impediti facere non possumus, tam in supradicta Ecclesia S. Petri, et monasteriis suis quam per totam civitatem Leoninam, per vos vestrosque successores fieri apostolica auctoritate decernimus.

Consecrationem vero altarium ecclesiae S. Petri et aliorum monasteriorum, nec non consecrationem ecclesiarum, altarium, sacerdotum, diaconorum, seu diaconistarum totius civitatis Leoninae vobis, vestrisque successoribus in perpetuum, sicut praelibatum est, concedimus et confirmamus. Superque etiam ecclesiae SS. Rufinae et Secundae, cui Deo auctore praesidetis, vobis vestrisque successoribus in perpetuum concedimus et confirmamus etiam ecclesiam S. Adalberti et Paulini cum ecclesia S. Benedicti, et omni sua integritate et pertinentiis, et sicut ad manus vestras hodie tenetis posita infra hanc civitatem Romanam in insula Lycaonia, ut sit vobis vestrisque successoribus cum volueritis episcopale domicilium, et congruum receptaculum opportunumque habitaculum, quemadmodum interesse videtur Portuensem ecclesiam, S. Joannem inter duos pontes, presbyteros vero et clericos, qui pro tempore in eadem ecclesia S. Adalberti, Paulini, et Benedicti fuerint, ita subjectos vobis esse volumus ut proprios filios ecclesiae vestrae, et ab omni jure illos subtrahimus, tuae paternitati tamen eos committentes, ut solummodo vestrum judicium exspectent, vestro dominio famulentur, et per omnia vestris rationalibus obsecundent mandatis, ut, quomodo vobis placet, eos ordinare, secundum decet, regere, informare et emendare nostra apostolica auctoritate in perpetuum liceat, praedictis vero omnibus locis, et familiis cum omnibus eorum pertinentibus, sicut superius missa sunt, a praesenti decima indictione, tibi, tuisque successoribus in eodem venerabili episcopio in perpetuum donamus, largimur, concedimus et confirmamus, atque stabilimus perenniter in usum et utilitatem ipsius venerabilis episcopii, et episcoporum qui per tempora tenuerint ipsam ecclesiam. Statuentes quippe apostolica censura, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdicto, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum, vel qui publicas functi fuerint actiones, vel alia quaelibet magna, parvaque persona audeat vel praesumat aliquid de omnibus quae supra continentur, contra hoc nostrum pontificale privilegium agere, vel alienare aut auferre, scilicet potius firma atque stabilia perpetuis temporibus, sicuti a nobis statuta et confirmata sunt, decernimus permanenda. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hoc nostrum apostolicum privilegium in quoquam transgressor esse praesumpserit vel frangere ausus fuerit, et in omnibus obediens et observator esse noluerit, sciat se auctoritate Dei omnipotentis et domini nostri apostolorum principis Petri, cujus, licet immeriti, Dei tamen dignatione gerimus vices, anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi et omnibus impiis socius sit in inferno. Qui vero pro intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, meritis atque precibus B. Petri apostolorum principis, et SS. martyrum Rufinae et Secundae in aethereis arcibus praemia, et benedictionis gratiam atque misericordiam, a justo judice Domino Deo nostro, vitam aeternam percipere, et invenire mereatur in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manum Georgii notarii regionarii atque scriptoris S. R. Ecclesiae in mense Decembris, et indictione supra scripta X. Thebaldus Bell. tren. Ecclesiae episcopus. Theobaldus episcopus sanctae Alban. Ecclesiae. Dominicus S. Lavican. Eccl. episc. Petrus Praenest. Eccl. episc. Petrus episc. S. Ostiens. Ecclesiae. Stephanus presbyter tituli sanctae Caeciliae. Benedictus archidiaconus. Ugo diaconus. Petrus card. tit. S. Damasi. Crescentius diaconus. Joannes subdiaconus Joannes card. tit. S. Marci. Joannes Domini gratia diaconus. Joannes subdiaconus de Mira. Joannes presbyter tit. S. Callixti in Transtiberim. Crescentius diaconus. Rodulphus indignus presbyter, et abbas ex monasterio S. Laurentii, qui ponitur in Clausura. Joannes presbyter card. tit. S. Grisogoni. Franco diaconus. Raynerius diaconus.

Datum XVI Kal. Januarii, per manus Benedicti episcopi Portuensis, et vice Peregrini Coloniens, archiepiscopi bibliothecarii S. apostolicae sedis, anno pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis, et universalis XIX papae in sacratissima sede B. Petri apostoli, tertio mense Decemb., indictione X.

Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel injustis vexationibus fatigare, scilicet omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si quae igitur in futurum ecclesiastica, saecularis, vel alia persona, hanc nostrae constitutionis paginam, sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judice existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus, et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

V. Joannes XIX in concilio Petrum, episcopum Silvae Candidae, accepta virga, de universa terra omnium ecclesiarum Galeriae, investit. (Anno 1026.) [UGHELLI, ibid., pag. 98.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

Ego JOANNES divina providentia XIX papa Romanus, sciens pene cuncta oblivioni dari ob nimiam fragilitatem humanam, quae ad honorem et utilitatem SS. Rufinae et Secundae martyrum temporibus gesta sunt, litteris pandenda mandavimus, ut posteri devotionem erga nostra loca cognoscant, et si qui rebelles fuerint, contabescant et erubescant. Defuncto igitur Gregorio episcopo supradictarum martyrum Rufinae et Secundae, Petrum consecravimus episcopum, post cujus consecrationem, nondum transactis tribus annis presbyteri S. Nicolai de Galeria coeperunt gerere eumdem episcopum de presbyteris S. Andreae, presbyteri vero S. Andreae rogaverunt episcopum ut illuc iret, et in praedicta ecclesia S. Andreae altaria aedificaret. Quibus episcopus respondit non debere ibi altaria consecrare, quia de ipsa ecclesia litigatur presbyter S. Nicolai, prius igitur veniant utraeque partes ante nos, et legibus finiatur, et tunc si canonice potero, ad servitium S. Ecclesiae faciendum libenter ibo. His auditis reversi sunt, et archipresbytero et caeteris presbyteris nuntiaverunt, qui iterum atque iterum canonice vocati, tandem utraeque partes venerunt ante suum episcopum, quorum causam volens praelibatus Petrus episcopus ita finire ut nunquam magis lis inde oriretur, ante nostram praesentiam illos conduxit, nos vero residentes in ecclesia S. Sylvestri, quae est infra palatium Lateranense, una cum Theobaldo Belliternens., Petro Praenestino, Benedicto Portuensi, Theobaldo Albanensi, Petro Ostiensi, Dominico Lavican. Benedicto archidiacono, Crescentio, atque Raynerio, Gregorio diaconibus, Petro card. S. Damasi, Francone card. S. Sixti, Tuidisco card. S. Marcelli, aliisque quamplurimis sacerdotibus, et clericis adstantibus autem Benedicto Primicerio, et alio Benedicto Secundicerio, Crescentio nomenclatore, Petro primo defensore, Stephano Protoscriniario, Joanne Deubaldo Dativo judice, seu fratre nostro Domino Alberico comite palatii, et Joanne Tocco comite Galeriae, dictos presbyteros utrarumque ecclesiarum introire fecimus cum paucis laicis Galeranis, videlicet Joanne filio Rodulphi, Baldo; tunc episcopus veniens ad pedes nostros coepit exponere quomodo, et qualiter, et qua pro causa vocasset eos, et coepimus causam quaerere, quae illos movebat, tranquilla mente dirimere et tractare. Quae cum protelaretur, ut reor, suggestione Spiritus sancti, venit mihi in mentem quod multum lucri episcopus S. Rufinae haberet de tot sacerdotibus et tam magno populo Galerano, hoc cogitans infra me ipsum, et volens addiscere quantitatem redditus praedictae Galeriae, taliter episcopum interrogavi. Credo quidem multum redditus habere episcopum S. Rufinae de tot sacerdotibus, et tam amplo populo Galerano. Episcopus respondit: A sacerdotibus S. Nicolai XIV solidos per annum, et a presbyteris S. Andreae XXX denarios consequitur episcopus, nihil amplius. Quod nos audientes maxima tristitia affecti sumus, et relinquentes causam quam tractabamus, omnes uno spiritu, una mente, cogente tanta impietate, ad hoc tractandum conversi sumus. Tunc archipresbyterum vocavimus S. Nicolai cum suis, et syndicum S. Andreae cum suis, quia archipresbyter absens, erat infirmitatis causa, nos taliter aggressi sumus: « Dicite nobis quare tam parum episcopo redditis, et quare vel tertiam non redditis sibi, sicut et alia loca faciunt? » Qui responderunt: « Consuetudo nostra fuit. » Et nos contra: « Habetis ab aliquo episcopo inde aliquid scriptum? » Qui responderunt per omnia: « Domine, nullum. » Tunc nos interrogavimus, residentes episcopos, sacerdotes, diaconos, judices, quid deberet de hoc fieri, et praelibatus episcopus procedens ad pedes nostros, talia coepit: « Domine, si vestri gratia est, ad eam causam redite, pro qua huc venimus, istam opportuno tempore reservate. » Tunc nos commoti et valde irati contra eum, quia nolebat nos proponere quod ipse quaerere debebat, diximus: « Miror, cum sis prudens ac potens, quare ecclesiam tuam non sublevas, sed magis opprimis? quare non dixisti hoc per tot dies, et quare illam consuetudinem, quam omnes Ecclesiae habent, non exigis ab ipsis? Mihi adeo non imputabitur quod in ea est Ecclesia: ego eam vobis dedi, si tu non vis tertiam ab eis exigere, ego illam exigam, ut Ecclesia tibi commissa meo et tuo tempore non decrescat. » His verbis Petrus episcopus correptus respondit: « Domine, quid vos et sanctum hoc concilium judicat, recipere paratus sim. » Tunc ab omni concilio definitum et judicatum est ut, cunctis postpositis, prius ecclesia S. Rufinae, et episcopus suus honoretur, et per me de tertia cunctae Galeriae episcopus ministretur, refutantibus ea presbyteris, et dare integram promittentibus sibi, suisque successoribus in perpetuum, et sic ad inchoatam causam presbyterum redire, quod et factum est. Nam accepta ego virga, investivi episcopum Petrum, et per se suosque successores de universa tertia omnium ecclesiarum Galeriae, assuetaque datione, consentientibus presbyteris utriusque Ecclesiae, et refutantibus, atque dare eam promittentibus, ac dicentibus quod se illam prius sponte darent. Iterumque judicatum est ut sub interdictione anathematis hoc poneretur, et confirmaretur, et factum est, nam nostra jussione, et omnium praedictorum sacerdotum, episcoporum, diaconorum accepta stola Benedictus Portuensis episcopus dixit: Auctoritate Patris, Filii, et Spiritus sancti, et auctoritate B. Petri apostoli, et D. N. Joannis papae hoc S. concilio praesidentis, et auctoritate hujus S. concilii maledicimus, et excommunicamus, et perpetuo anathematis vinculo obligamus, quicunque sacerdotum, sive clericorum, sive laicorum, seu qualiscunque persona mortalium tertiam universarum ecclesiarum Galeriae Petro episcopo, suisque successoribus aliquo modo contendere praesumpserit, vel aliquo modo fraudare disposuerit, et hoc quod de Galeria judicavimus ab omnibus locis praedicti episcopatus S. Rufinae, et ab omnibus sacerdotibus, et clericis, vel laicis, et ab omni persona observari sub simili anathemate apostolica auctoritate sancimus, et statuimus in perpetuum, postquam ter a Petro episcopo vel suis successoribus supradicta tertia requisita fuerit, et ab omnibus clamatum est, Fiat, fiat, amen, amen. Et ut diligentius observetur, et clarius cognoscatur, totum per ordinem Gregorio scrivanio S. R. E. scribere praecepimus, et ab omnibus qui interfuerunt propriis manibus roborare voluimus.

Benedictus archidiaconus interfui, et in perpetuum valere judico. Petrus Praenestinus episcopus interfui, et in perpetuum valere judico. Ego Benedictus episcopus Portuensis interfui, et in perpetuum valere judico.

Datum XIX Kalend. Januarii per manus Bosonis episcopi S. Tiburtinae Ecclesiae et bibliothecarii S. A. S. interfui, et in perpetuum valere judico, Raynerius diaconus de diaconia S. Georgii, et Leon episcopus Ostiensis Ecclesiae interfui et in perpetuum valere judico. Gregorius S. Luciae interfui, et in perpetuum valere judico. Benedictus episcopus S. Anagninae ecclesiae interfui. Joann. episcopus S. Bledanae Ecclesiae interfui, et in perpetuum valere judico. Benedictus episcopus Ceren. hoc decretum firmum, et in perpetuum valere judico. Petrus cardinalis tituli S. Marci interfui, et in perpetuum valere judico. Raynerius episcopus Nepesinae ecclesiae hoc decretum firmum, et in perpetuum manere judico. Amasus episcopus atque capellanus domini papae. Franco cardinalis S. Sixti. Benedictus Domini gratia secundicerius S. A. S. Joannes cardinalis tit. S. Marcelli. Crescentius Domini gratia nomenclator S. A. S. Ego Stephanus Dei gratia scrivanius S. sedis apostolicae scripsi, etc.

VI. Privilegium Joannis papae XIX pro monasterio Cluniacensi.--Declarat se confirmare omnia monasteria et loca ad Cluniacense monasterium pertinentia, et ei ab aliquibus fidelibus Christianis, regibus, episcopis, ducibus, seu principibus antea concessa. Prohibet quoque ne quis episcopus, vel sacerdos, pro aliqua ordinatione seu consecratione ecclesiae, presbyterorum, aut diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate Cluniacensi invitatus, veniat Cluniacum; sed liceat monachis Cluniacensibus cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicunque suo placuerit abbati. Similiter vetat ne quis episcopus vel sacerdos possit excommunicare fratres Cluniacenses ubicunque positos. Decernit praeterea Cluniacense monasterium omnibus ad se ob salutem confugientibus fore misericordiae sinum; et statuit quod si aliquis cujuscunque obligatus anathemate idem monasterium expetierit, sive pro corporis sepultura, seu alterius suae utilitatis, et salutis gratia, benigniter excipiatur oleo medicamenti salutaris fovendus. Denique definit electionem abbatis Cluniacensis pertinere ad congregationem ipsius loci. (Anno 1027.) [ Bullarium Cluniacense, pag. 8.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio ODILONI abbati monasterii quod dicitur Cluniacum, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum, in comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis abbatibus in perpetuum.

Cum omnium fidelium petitionibus et necessitatibus subvenire debeat apostolicae charitatis gratia, multo magis his est impertienda ejus beneficii clementia, quos singulariter proprios et specialiter filios se gaudet habere sancta Romana mater Ecclesia, et suae utilitatis gratia, et praecedentium Patrum auctoritate egregia, quorum etiam desideriis et votis eo plenius parere debet auctoritatis apostolicae sublimitas, quo certius constat eos nonnisi illa desiderare et expetere quae sunt ad honestatem sanctae pietatis, et utilitatem verae religionis. Et quoties in suae necessitatis commodis nostrum assensum et solitae apostolicae auctoritatis audiverint humiliter requirere praesidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire, et rite pro integra securitate solidare; ut ex hoc nobis quoque potissimum praemium a conditore omnium Deo sidereis arcibus contribuatur. Et ideo quia postulastis a nobis ut praefatum monasterium apostolicae auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanenda confirmaremus, et absque omni jugo seu ditione cujuscunque personae constabilire nostri privilegii pagina studeremus: propterea tuis flexus precibus, ob interventum domni invictissimi et pii Henrici imperatoris augusti, ejusque remedium animae, per hujus nostrae auctoritatis privilegium statuentes decernimus, ut cuncta loca et monasteria ad praedictum Cluniacense coenobium pertinentia, quae ab aliquibus fidelissimis Christianis, regibus, episcopis, ducibus, seu principibus eidem loco sunt concessa, et ab antecessoribus tuis abbatibus acquisita, Bernone videlicet, Odone, Aymardo, et beatae recordationis sancto Mayolo praedecessore tuo, vel quaecunque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione, cum magna securitate debeas possidere, et per te universi successores tui in perpetuum. Necnon sub divini judicii promulgatione et confirmatione, et anathematis interdictione corroborantes decernimus, ut nullus episcopus, seu quilibet sacerdotum in eodem venerabili coenobio pro aliqua ordinatione, sive consecratione ecclesiae, presbyterorum, aut diaconorum, missarumque celebratione, nisi ab abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum praesumat; sed liceat monachis ipsius loci cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere, ubicunque tibi, tuisque successoribus placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione, ut isdem locus sub nullius cujuscunque episcopi vel sacerdotis deprimatur interdictionis titulo, seu excommunicationis vel anathematis vinculo. Non enim patitur sanctae sedis apostolicae auctoritas, ut ullius cujuscunque personae obligatione proscindatur a se cuilibet concessa liberalis libertas: neque ipsius loci fratres ubicunque positi, cujuscunque episcopi maledictionis vel excommunicationis vinculo teneantur astricti. Inhonestum enim nobis videtur ut sine nostro judicio, a quoquam anathematizetur sanctae sedis apostolicae filius veluti cujuscunque subjectae Ecclesiae discipulus. Si qua vero competens ratio adversus eos quemquam moverit, et hoc aliter determinari vel definiri nequiverit, judicium apostolicum, quod nulli praejudicium praetendere patitur, super hoc patienter praestoletur et humiliter requiratur. Decernimus etiam, et illius cujus vice quamvis indigne fungimur, auctoritate sancimus, ut isdem locus omnibus ad se ob salutem confugientibus, sit misericordiae sinus, sit totius pietatis et salutis portus. Obtineat in eo locum justus, nec repellatur poenitere volens iniquus. Praebeatur innocentibus charitas mutuae fraternitatis, nec negetur offensis spes salutis et indulgentia pietatis. Et si aliquis cujuscunque obligatus anathemate eumdem locum expetierit, sive pro corporis sepultura, seu alterius suae utilitatis et salutis gratia, minime a venia et optata misericordia excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fovendus benigniter colligatur. Quia et justum sic est, ut in domo pietatis et justo praebeatur dilectio sanctae fraternitatis, et ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiae et salutis. Sit autem omnibus ibi advenientibus causa salutis, hic et in perpetuum divinae miserationis et pietatis refugium, et apostolicae benedictionis praesidium. Decernimus praeterea et omnino constituimus ut, praedicti loci obeunte abbate, non ibi alius cujuscunque personae violentia constituatur ordinandus, sed ab ipsa congregatione loci secundum timorem Dei, et institutionem legislatoris Benedicti, pater qui sibi praeesse debeat eligatur, atque ad eum ordinandum qualiscunque illi placuerit, advocetur episcopus. Quascunque vero terras nunc tenes, et quas tu tuique successores acquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu, quod fieri non credimus, contra hujus nostrae apostolicae confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri et apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodandum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, in aeternum ignem concremandum, simulque in voraginem tartareumque chaos demersum cum impiis deficiendum. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam aeternam a Domino consequatur, etc. Amen.

VII. Joannis XIX epistola ad Popponem patriarcham Aquileiensem. (Anno 1027.) [UGHELLI, Italia sacra, V, 49.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri POPPONI sanctae Aquileiensis Ecclesiae patriarchae perpetuam salutem.

Cum magna nobis sollicitudine insistit cura pro universis Ecclesiis Dei ac piis locis vigilandi, ne aliquam necessitatis jacturam sustineant, sed magis propriae utilitatis stipendia consequantur, ideo convenit nos tota mentis aviditate eorumdem veterum locorum stabilitatem ac integritatem maxime procurare, et sedulo eorum utilitatem ac subsidia illic contrahere, ut Deo nostro omnipotenti id quod pro ejus sancti nominis honore et laude, atque gloria ejus divinae majestatis, nostrarum rerum confirmare veteribus locis sit acceptabile, nobisque ab ejus locupletissima misericordia digna hujusmodi pii in sidereis conseri amoris arcibus remuneratione. Igitur quia postulatis a nobis quatenus patriarchatum sanctae Aquileiensis Ecclesiae cum omni suo honore, atque suis pertinentiis totum in unum vobis conferamus, sicuti olim a beato Petro principe apostolorum, nec non Eugenio, atque Gregorio, caeterisque praedecessoribus nostris hujus apostolicae sedis episcopis decretum est, inclinati namque precibus vestris apostolica auctoritate concedimus, et per hujus nostri privilegii paginam confirmamus vobis vestrisque successoribus patriarchatum sanctae Aquileiensis Ecclesiae fore caput et metropolim super omnes Italiae Ecclesias, quoniam ante omnes constitutam et in fide Christi fundatam fuisse cognoscimus; atque volumus S. Aquileiensem in cunctis fidei rebus peculiarem, et vicariam, et secundam esse post hanc almam Romanam sedem, sicuti olim a beato Petro apostolo concessum fuisse videtur. Insuper vobis vestrisque successoribus, apostolica auctoritate pallium concedimus, quo vos ad missarum solemnia celebranda uti volumus in Natali Domini, ac solemnitate Epiphaniae, et in quatuor S. Mariae festivitatibus, et in ejusdem Dedicatione ecclesiae, et in die Natalitii sui, et in Coena Domini, et in die S. Paschae, et in Ascensione Domini, et in die S. Pentecostes, et in Nativitate S. Joannis Baptistae, atque in festivitatibus omnium apostolorum, et in festivitate Omnium Sanctorum, et in caeteris omnibus praecipuis festivitatibus, nec non in consecratione episcoporum. De rationali autem idipsum praecipimus ut in caeteris festivitatibus utamini, quemadmodum et de pallio. Insuper autem vobis vestrisque successoribus apostolica auctoritate universos episcopos S. Aquileiensis Ecclesiae pertinentes, nec non monasteria . . . atque etiam parochias cunctas eidem patriarchatui pertinentes cum omnibus plebibus, titulis, ecclesiis, seu capellis, castellis, villis, terris cultis et incultis, seu decimationibus eorum cum exitibus, vel redditibus eorum, seu cum omnibus utensilibus eorum, et appendiciis, quaesitis, vel inquirendis, quae dici vel nominari possunt, nec non confirmamus vobis vestrisque successoribus insulam, quae Gradus vocatur, cum omnibus suis pertinentiis, quae barbarico impetu ab eadem Aquileiensi Ecclesia subtracta fuerant, et falso patriarchali nomine utebatur, de qua multi antecessores vestri, temporibus meorum antecessorum, et multorum imperatorum per multas synodos proclamaverunt, ad quas aemulus tuus multoties synodali sententiae, et imperiali praecepto vocatus venire renuit, unde interventu etiam et petitione dilecti filii nostri Conradi imperatoris Augusti synodum congregavimus, in qua multi nostrates et Longobardi et Teutonici episcopi, et abbates interfuerunt, ad quam ipse canonice vocatus venire distulit. Unde judicio omnium episcoporum qui aderant, restituta est ibi eadem insula cum omnibus suis pertinentiis, ut secundum Deum et votum vestrum eam ordinare vobis liceat, vel omnia quae sub jure ac dominio patriarchatus praefati adjacere, vel pertinere noscuntur, quemadmodum beatissimus Petrus apostolus olim suo discipulo Marco evangelistae, ejusque sequaci eleganti viro Hermagorae contradidit. Statuentes igitur apostolica censura sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictu interdicimus ut nullus unquam nostrorum successorum pontifex, nullusque episcopus, nullaque magna parvaque persona in totis finibus vestri patriarchatus, vel episcoporum vestrorum dominio pertinentium, ordinationem quamlibet facere praesumant, nisi vestro vestrorumque successorum fuerit consensu, quatenus Ecclesiarum ordines cum Dei adjutorio sedule accrescant. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu hujus nostri apostolici privilegii transgressor exstiterit, sciat se auctoritate Dei omnipotentis, et apostolorum principis Petri, et Pauli, et nostra, qui eorum fungimur vice, anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei esse alienum; qui vero hujus nostrae Epistolae institutionis in omnibus observator exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam, et absolutionem omnium peccatorum suorum consequi mereatur a Deo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manus Joannis cardinalis, et cancellarii, vice Petri diaconi, mense Septembris, indictione decima.

Datum per manus Bossonis episcopi et bibliothecarii S. R. E. in mense, et indictione suprascripta, in sacratissima sede beati Petri apostoli, anno IV, Deo propitio, pontificatus D. Joannis summi pontificis et universalis XIX papae.

VIII. Joannes XIX Ecclesiae Tiburtinae bona juraque, petente Benedicto episcopo, confirmat. (Fragm.--Anno 1029.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 1307.] Dilecto in Christo ac nostro spirituali filio BENEDICTO S. Tiburtinae Ecclesiae a nobis consecrato episcopo. . . . . Imo etiam ecclesias, quas Boso episcopus tuus antecessor isto praesente anno consecravit, videlicet S. Joannis et B. Juvenalis.

In nomine . . . . Pontificatus D. Joannis XIX in sacratissima sede, etc., anno VII, indictione XIV, mense Januarii die VIII, Joannes episcopus S. Tiburtinae Ecclesiae, consentiente cuncta congregatione episcopii S. Laurentii martyris Christi, donat cuncto clero venerab. presbyter. omnem medietatem demortuorum civitatis Tiburtinae ad se pertinentem, in juga presbyterorum jurat, ut sup. poena auri obritiae unciae tres. Tedemandus vir et tabellio civitatis scripsit.

+ Joannes episcopus, servus servorum Dei, S. Tiburtinae Ecclesiae.

IX. Joannes XIX in synodo patriarchatum Gradensem, sub potestatem Popponis patriarchae Aquileiensis contra jus fasque redactum, Ursoni patriarchae Gradensi restituit. (Anno 1029.) [MANSI, Concil. XIX, 491.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei.

Si mortalibus inevitabiliter non immineret accidens ex protoplasti parentis vitio deficere, nulla penitus ratio cogeret acta eorumdem servanda futuris saeculis bona ad exemplum, vel improba ad cautelam stylo inextricabili commendare, illa minus idoneum foret auctores praesentes inspicere, et Acta exsequi exarata. Sed quia, ut praemissum est, primi parentis piaculo instantia caeterorum deficere coepit, provide eorum invenit humanitas, ne secum deperirent Gesta propria ad informationem sequentium saeculorum, vel ad evitationem, si obscura fuerint, debere adnotari, ut ipsa adnotatio immemores aetates superans significaret quid utile, quidve gestum fuisset inutile, et lucida indagatione verum a falso in tempore opportuno secerneret. Quod si est in saecularibus negotiis id servari sancitum, cautius, et diligentius in ecclesiasticis est observandum, qui tanto tempestatem saeculi horrent quanto quiete perpetua ardent, tanto inquietudinem refugiunt mortalium quanto soli viventi Deo in saecula saeculorum placere desiderant. Cujus rei gratia omnibus S. Dei Ecclesiae filiis notum esse volumus quod inter Ursonem patriarcham Gradensem, et Popponem Forojuliensem patriarcham, proh dolor! nostris temporibus zabulo ventilante commotum est, et ad quod usque perductum. Conspirante namque Veneticorum populo contra dominum suum ducem, et praelibatum patriarcham fratrem suum, uterque posthabitis dignitatibus et curis, quae ad se pertinebant, alias se receptarunt, donec sopitis saecularibus insolentiis ad sua repedare quivissent, sicuti postea rei probavit eventus. Interea vero antiquo zelo accensus hostis Forojuliensis patriarcha Poppo Gradensem civitatem adit, petens se recipi a civibus adjutorem confratris sui patriarchae Gradensis, et amici sui ducis. Cui cum nollent acquiescere per Deum et octo suorum sacramenta firmavit, sicut referente Ursone patriarcha, et quamplurimis Veneticorum nobilibus, ac tum provincialium episcopis didicimus, quod ad salvam faciendam duci et fratri suo patriarchae civitatem intraret. Ubi postquam intratum est, oblitus sacramentorum, gentilium more, ut de saecularibus audivimus, quidquid in ecclesia inventum est, unca manu depraedatum est, duorum monasteriorum sanctimoniales stupratae ac violatae a suis sunt, neque monachis pepercit. Quin etiam defunctorum corpora quietem desiderantia e propriis tumulis auferens ad civitatem suam inhonorata transtulit, reliquias minus tamen quam desiderabat similiter secum devexit, altaria confregit, thesauros abstulit, civitatem aliquibus patronis Gradensem licet destitutam munitam suis reliquit. Cui non sufficiens hoc apposuit iniquitates super iniquitates (Psal. LXVIII, 28), nos suis legatis petiit poscens confirmationem omnium locorum suorum a nobis, et nominatim Gradensis insulae: quibus cum responderem non sibi juste, et canonice, ac per antiqua privilegia pertinere, dixerunt: Non aliter ea petit dominus noster sibi confirmari, nisi quemadmodum per privilegia vestrorum antecessorum suis antecessoribus et Ecclesiae suae confirmata est, et sibi juste et canonice pertinere videtur, ac ipse probare potest, et promittit. His auditis, nec arbitrantes eum audere illudere apostolicae sedi, et magis quia novimus pro hac ratione Ursonem patriarcham a bonae memoriae domno Benedicto papa Romam vocatum fassum se venire non posse sub excusatione imperialis timoris, licet legatos suos mitteret petitionibus suis condescendentes privilegium sibi dare filio nostro Petro diacono et cancellario praecepimus. Sed et de insula Gradensi inseri jussimus, sicut audietis. Praeterea confirmamus vobis insulam Gradensem cum pertinentiis, sicut juste et canonice per antiqua privilegia vobis et Ecclesiae vestrae pertinere dignoscitur: et sicut tu ipse juste probare omni tempore potes, et promittis, ita ut secundum Deum tibi eam ordinare liceat. Quod totum in contrarium accidit, quia nec juste sibi pertinere convinctum est: qui vocatus ad satisfaciendum de hoc Gradensi patriarchae sicut promisit, venire distulit, nec secundum Deum dictam ordinavit insulam, neque antiqua per privilegia eam sibi pertinere, ut promiserat, ostendit. Privilegium, quod scriptum est sub praefata conditione manu nostra corroboratum, per suos remissum est nuntios. Post eorum reversionem nondum expleto triduo nuntius patriarchae Gradensis supervenit, flebilem nobis repraesentans epistolam, quam cum legissemus magno moerore affecti sumus; sed recuperata spe ex eo, quod probare omni tempore justitiam se habere promisit, nuntium nostrum Gregorium fide probatum, et omni eloquentia insignem ad utrumque misimus cum epistolis paterne vocantibus eos ad nostram synodum. Sed Poppo visis litteris commotus . . . . . sicut Gregorius retulit, quod nec etiam caput inclinaret, sed potius tenorem privilegii denegaret. Et, quia perditam Gradensem insulam haberet, querebatur, nec posse se venire ad nostram synodum nulla ratione interveniente profitebatur; sed de tenore privilegii in eodem loco vinctus est mendacem esse; quia exemplar demonstratum est a Gregorio: cui revertenti junxit se Urso patriarcha nos vocatus adiens. Quod cum cognovisset Poppo Forojuliensis patriarcha, monachum quemdam legatum ad nos misit, nulla probabili ratione, nec justa defensione, ut promiserat, munitum. Quem cum retinere audito adventu Ursonis patriarchae voluissem, fugam arripuit. Veniens autem ante nos patriarcha Gradensis triduo flebiliter questus est. Postea vero congregata synodo in ecclesia B. Sylvestri infra nostrum palatium residentibus nobiscum venerabilibus episcopis Petro Pipernensi, Benedicto Portuensi, Dominico Lavicanensi, Bosone Tiburtinensi, Reginerio Nephiensi, Benedicto Cerensi, Dodone Nucerensi, Petro Praenestinensi, Joanne Bledensi, Joanne Ortensi, Azo, Amato seu Benedicto episcopis ac diaconibus, Benedicto archidiacono, Crescentio diacono, Petro diacono archicancellario, Crescentio et Rainerio diaconibus et cardinalibus, Stephano, Petro, Joanne et alio Joanne, seu caeteris tam episcopis quam presbyteris, nec non diaconibus, quorum subtus manus ascriptae esse subcernuntur; omnes res per ordinem relatae sunt atque privilegia antecessorum nost., scil. sanctissimi Pelagii, Gregorii et Honorii, Stephani et Gregorii, Leonis, Sergii et Leonis, Benedicti, Adriani, Bonifacii, Romani, Theodori, Anastasii, Joannis, Sylvestri et Sergii ostensa, quorum imitantes quamplurima de eadem Gradensi sede instituta, talem definitionem promeruit, ut privilegium confirmationis judicio nostrorum episcoporum sibi, suisque successoribus de ejusdem sedis stabilitate perpetualiter faceremus. Quod et fecimus, statuentes apostolica censura sub divini judicii obtestatione, ut nulli unquam in tempore praedictum Ursonem patriarcham, ac successores ejus de praedicto patriarchatu Gradensi, sive de rebus, ac possessionibus ejus inquietare, aut molestare praesumant; sed potius saepius nominatum patriarcham Gradensem cum sua integritate quietum remota omni contradictione ipse, suique successores perpetuis possideant temporibus, ita etiam ut absque suo suorumque successorum voluntario consensu nulli electionem suorum suffraganeorum facere liceat. Et quidquid ab eis juxta normam canonicam pro commissae sibi Ecclesiae cura prolatum fuerit, tam a suffraganeis sibi episcopis, quam a clero et populo custodiri praecipimus. Qui vero haec, quae a nobis pio intuitu promulgata sunt, infringere aut in aliquo transgredi praesumpserit, omnipotentis Dei iram incurrat, et nostro anathemate confossus pereat, sed et cum diabolo perpetuo damnatus gemat. Qui autem custos et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, gratiam mereatur SS. Trinitatis, et nostra benedictione fruatur, ac in saecula saeculorum laetetur.

Scriptum per manus Georgii scriniarii S. R. E. in mense Decembri indictione VIII. + Bene valete.

Ego Benedictus episcopus Portuensis interfui et subscr.

Ego Bosus episcopus S. Tiburtinae Ecclesiae subscripsi.

Ego Petrus episcopus Hostiensis subscr.

Ego Dominicus episcopus Lavicanensis Ecclesiae subscripsi.

Ego Benedictus S. Cerensis Ecclesiae episcopus subscr.

Ego Joannes episcopus S. Ortanae Ecclesiae subscripsi.

Ego Raynerius S. Nepesinae Ecclesiae episcopus subscr.

Ego Petrus episcopus S. Pipernensis Ecclesiae subscripsi.

Ego Benedictus episcopus de Portalatina subscr.

Ego Dodo episcopus Nucerensis subscr

Ego Azo episcopus Camerinensis subscr.

Ego Joannes episcopus S. Bledanae Ecclesiae subscripsi.

Ego Almatius . . . . subscr.

Ego Leo S. Ficoclensis Ecclesiae episc. subscr.

Ego Monaldus episcopus Ariminensis ex jussione D. Jo. papae subscr.

Ego Berardus S. Fulgiliensis Ecclesiae episc. ex jussione D. Jo. papae subscr.

Ego Benedictus archidiaconus, et vicedominus subscr.

Ego Petrus diaconus S. R. E. et cancellarius sacri palatii subscr.

Ego Crescentius diaconus subscr.

Ego Riginerius diaconus subscr.

Ego Stephanus cardinalis interfui.

Ego Joannes cardinalis tit. S. Marcelli interfui.

Ego Joannes cardinalis S. Marci interfui.

X. Joannis XIX papae epistola ad Petrum episcopum Gerundensem de privilegio pallii. (Anno 1030.) [FLOREZ, Espana Sagrada, XLIII, 430.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, PETRO venerabili episcopo Gerundensis sanctae Ecclesiae et dilecto in Christo filio, perpetuam in Domino salutem et apostolicam benedictionem.

Cum tui amoris causa aliquid agimus, tanto nos placere Deo devotius confidimus quanto tuam conversationem tam evangelicis quam et apostolicis glorificatam testimoniis scimus. Ad ejus namque laudem refertur illud quod dicitur: « Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. » Si ergo per charitatem in Deo manemus et Deus in nobis, et sine illa Deo placere non possumus, in omnibus nostris operibus sine intermissione illam praeferre debemus. Et quia urgente pastorali sollicitudine qua divinitus videmur praediti, si aliquos captivos ab Hispanis redimere possemus, te veniente ad limina apostolorum, interrogavimus; respondisti triginta captivos te velle et posse pro remedio animae nostrae redimere et libertati dare, si vel duodecim in anno vicibus tibi pallii usum concederemus. Zelo itaque Dei, qui eos proprio sanguine redemit, accensi, petitioni tuae condescendimus, palliumque gestandum duodecim in anno vicibus tibi solum modo concessimus, in Natale videlicet Domini, in Epiphania, in Coena Domini, in Resurrectione Domini, in die luna Resurrectionis, in Ascensione Domini, in Pentecosten, in festivitate Omnium Sanctorum, in Assumptione sanctae Mariae, et in festo sancti Saturnini, in uno concilio dioecesis vestrae. Cujus quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur ut ei morum tuorum ornamenta conveniant, quatinus auctore Deo recte utrobique possis esse conspicuus. Itaque vita tua filiis tuis sit regula. In ipsa, si qua tortitudo in illis injecta est, dirigantur; in ea quae imitentur, aspiciant; in ipsa semper considerando proficiant, ut tuum post Deum videatur esse bene quod vixerint. Cor ergo neque prospera quae temporaliter blandiuntur extollant, neque adversa dejiciant; sed quidquid illud fuerit virtute patientiae devincatur. Nullum apud te locum odia, nullum favor indiscretus inveniant; districtum mali cognoscant, insontem apud te culpabilem suggestio mala non faciat, nocentem gratia non excuset. Remissum te delinquentibus non ostendas, ne quod ultus non fueris perpetrari permittas. Sit in te et boni pastoris dulcedo, sit et judicis severa districtio, unum scilicet quod innocenter viventes foveat, aliud quod inquietos feriendos a pravitate compescat. Sed quoniam nonnunquam praepositorum zelus, dum districtus malorum vindex existere vult, transit in crudelitatem correctio, iram judicio refrena, et censuram disciplinae sic discute ut et culpas ferias, et a dilectione personarum quas corrigis non recedas. Misericordem te, prout virtus patitur, pauperibus exhibe. Oppressis defensio tua subveniat, opprimentibus modesta correctio contradicat. Nullius faciem contra justitiam accipias, nullum quaerentem justitiam despicias. Custodia in te aequitatis excellat, ut nec divitem potentia tua aliquid apud vos extra viam rationis suadeat audire, nec pauperem de re sua faciat humilitas desperare, quatenus Deo miserante talis possis existere qualem sacra lectio praecipit, dicens: « Oportet episcopum irreprehensibilem esse. » Sed his omnibus uti salubriter poteris, si magistram charitatem habueris; quam qui secutus fuerit a recto aliquando tramite non recedit. Ecce, frater charissime, inter multa alia, ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem vestram gratia suae protectionis circumdet, atque ita in timoris sui via nos dirigat ut post vitae hujus amaritudines ad aeternam simul pervenire dulcedinem mereamur.

Scriptum per manum Sergi scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, mense Aprili, indictione tertia decima

XI. Epistola Joannis papae XIX ad Robertum regem Francorum de immunitate Cluniacensis monasterii. (Anno 1024-1031.) [ Bullarium Cluniacense, pag. 7.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, ROBERTO regi Francorum, salutem charissimam cum benedictione apostolica.

Quoniam, o religiosissime rex, multorum jam charitate frigescente, superabundante autem iniquitate, plurimis in locis non solum ab extraneis, verum etiam ab iis qui filii nomine tenus dicuntur, status Ecclesiae confunditur, sacrae religionis ordo contemnitur, pietas et forma justitiae dehonestatur, et privilegia apostolica seu etiam regalia praecepta, quantum ad substantiam, illorum temeritate irreverenter cassantur: oportet vestram sublimitatem vigilare, ut in regno vobis Deo auctore commisso catholicae fidei norma vigorem obtineat, sanctitas et religio contra inimicos veritatis trophaeum victoriae insigniter teneat, et sacer ritus praecedentium Patrum inviolabiliter permaneat, quatenus per haec et vestra fides plenitudinem bonorum percipiat, et devotio subditorum exinde ad incrementa virtutum magis ac magis proficiat. His enim rei sacramentum non solum a nobis exigitur, quibus pastoralis commissa est cura, verum etiam et a vobis, cui credita est, cum usuris exigenda maxima pompa et regiae sublimitatis potentia. Quod enim sine gravi dicere non valemus dolore, quibusdam vestrorum exsecrabili negotio ad sacerdotium introductis, non sufficit injuste acquisita, posthabito religionis ordine, per perimendos terrenae affectationis luxus distrahere, nisi etiam et ea loca quae a fidelibus, qui illa ex propriis possessionibus et sumptibus construxere, potestati solius Romanae Ecclesiae tradita sunt testamenti auctoritate, ad damnationis suae cumulum sibi conentur defendere, et suis usibus male applicare; qui profecto ipsum caput discerpere gestiunt, dum membra ab ipso separare volunt, et eos quos ut vernaculos habet injuriis et contumeliis lacessere non desinunt, ignorantes utique miseri quod hujus sanctae sedis decreta ita pia fide a filiis matris Ecclesiae accipienda sunt, et veneranda, ut tanquam regulae canonum ab eisdem absque ullo scrupulo admittantur, utpote quae de omni Ecclesiae fas habeat judicandi, neque cuiquam liceat de ejus garrire decreto, nec judicare judicio. Cujus judicii sententiam eo magis oportet a nemine dissolvi, quo certius apostoli constat illam Petri firmitate et auctoritate solidari. Ait enim quodam in loco Leo papa venerabilis et sanctae institutionis doctor admirabilis: « Non parvae insaniae est contra eum aliquem mutire, qui clavigerum regni coelestis habet tutorem et patronum; quin eo magis si hic multa verba tumentis spiritus relaxentur, ne forte Petri vindicta in posterum reservetur. » Horum itaque rabiem et tumoris insolentiam a nostris locis, et maxime a Cluniensi coenobio specialiter et singulariter nobis proprio procul amovere cupientes, hoc privilegium apostolica auctoritate filio nostro charissimo Odiloni et sibi succedentibus in perpetuum facere voluimus; quod vestrae nobilitati idcirco cum his litteris mittimus, ut vestris vestrorumque sacerdotum vel optimatum in auribus recitetur, praeceptoque regali et auctoritate firmetur, corroboretur, et auctorizetur; ut nullius cujuscunque sacerdotis vel principis persona contra hoc apostolicae auctoritatis decretum in perpetuum garrire vel mutire audeat, ne apostolico percussus anathemate districtae ultionis poenas luat, et regalis transgressor praecepti cum suppliciis infernorum exsors etiam fiat temporalium bonorum.

XII. Epistola Joannis XIX papae ad Gauslenum episcopum Matisconensem pro tuenda libertate et immunitate monasterii Cluniacensis ab omni jurisdictione episcopali. (Anno 1024-1031.) [ Bullarium Cluniacense, pag. 8.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, GAUSLENO episcopo Matisconensi, salutem charissimam cum benedictione apostolica.

Cui, Deo auctore, praesidemus reliquarum Ecclesiarum caput et cardo sancta Romana Ecclesia tanto intolerabilius patitur quodcunque sibi ingeritur dedecus quanto unitati suae is, a quo ingestum est, videtur propinquior. Ex quo ad episcopalem gloriam deductus es, Romanae Ecclesiae filius et discipulus visus es, et tam a nobis quam ab antecessoribus nostris amodo sic computatus es; nunc vero nescimus qua nova temeritate illectus, inexstinguibili cupiditate accensus, matri tuae repugnas, et contra nos, meritis apostoli Petri magistrum tuum, levas calcaneum, cum coenobium Cluniacense, cunctis pene nationibus sanctitate praefulgens, nec non apostolicis privilegiis fultum et ab omnium ditione subtractum, solius principis apostolorum et vicariorum suorum judicio reservatum, commoves, venerandum etiam infidelibus Patrem domnum Odilonem, abbatem irreverenter appetis, fratres ibidem degentes pro adipiscenda perpetua transitoriam quietem optantes sollicitas, apostolica privilegia cassare contendis. Quod ita accipimus quemadmodum si ipsa membra nostra avide discerpere quaereres; et quod sine ruina tua esse nequit. Cave caute vel jam monitus animae, et nostrum monasterium singulare nobis relinque ne, dum particeps ejus contra nos esse cupis, ordinis nostri exsors apostolica auctoritate efficiaris. Si vero aliqua competens ratio adversus eum te commovet, nostrum judicium sub quo solo manet confidenter quaere; nos nempe qui eum tam a te quam et ab omnibus tuemur, nulli praejudicium praetendere patimur.

XIII. Epistola Joannis XIX papae ad Bochardum archiepiscopum Lugdunensem pro immunitate Cluniacensis monasterii. (Anno 1024-1031.) [ Bullarium Cluniacense, pag. 9.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, BORCHARDO archiepiscopo Lugdunensi, salutem charissimam cum benedictione apostolica.

Gauslenum Matisconensem suffraganeum vestrum, Cluniacensis monasterii nostri ordinationem et consecrationem avide contra privilegia apostolica usurpare quaerentem, valde dolemus, ex eo magis quod tantorum apostolicorum excommunicationum reus sola cupiditate factus est. Et quia pro amore sancti Petri, cujus singulare monasterium est, suae parti favisse et favere vos intelleximus, gratias vobis apostolicis benedictionibus referimus cumulatas, et ut incessanter faciatis, petimus. Sub quae etiam rogamus ut eidem episcopo interdicatis, sicut nos litteris nostris fecimus consecrationem, ordinationem, vel aliquod jus in nostro monasterio quaerere, ne dum hoc injuste appetit, quod juste sibi licet pro sua inobedientia, iterata tantorum Patrum querela, apostolica auctoritate careat.

XIV. Joannes XIX monasterii Fuldensis privilegia, petente Richardo abbate, confirmat. (Anno 1031.) [DRONKE, Cod. diplom. Fuld., 351.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio RICHARDO, abbati venerabilis monasterii Salvatoris nostri Jesu Christi et sancti Bonifacii martyris, siti in loco qui vocatur Boconia juxta ripam fluminis Fuldae, et per te omnibus tuis successoribus.

Congruit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione assensum praebere. Igitur, quia postulasti a me, fili charissime, quatenus praedictum Fuldense monasterium privilegii sedis apostolicae infulis decoretur, ut sub jurisdictione sanctae Romanae Ecclesiae specialiter constitutum nullius alterius Ecclesiae jurisdictionibus submittatur: idcirco piis desideriis faventes hac nostra auctoritate id quod exposcimur effectui mancipamus. Commendamus itaque tuae fidei et discretioni praefatum monasterium cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus sibi pertinentibus quas nunc habet, vel in futurum Deo auxiliante habebit. Concedimus etiam atque donamus vobis monasterium Sancti Andreae, quod vocatur Exailum, situm juxta basilicam sanctae Mariae ad Praesepe, cum omnibus mansionibus suis. Monasterium ergo Fuldense, quod sanctus martyr Christi Bonifacius primitus construxit, et pluribus ornatibus ac praediis ditavit regumque ac principum defensionibus munivit, cum omnibus cellis, ecclesiis et curtibus cunctisque ad se pertinentibus nostri privilegii praeceptione confirmamus, hocque jubemus et statuimus ut nullus inde futurus abbas consecrationem usquam praesumat accipere nisi ab hac sede apostolica. Quem etiam idcirco specialiter ordinamus et consecramus atque privilegiis Romanae et apostolieae sedis insigniri volumus, ut noverint caeterae Ecclesiae Fuldensem Ecclesiam specialem sanctae Romanae Ecclesiae esse filiam. Tibi ergo, fili charissime, inter omnes abbates Galliae et Germaniae primatum sedendi et judicandi et concilium cum caeteris abbatibus habendi concedimus. Nulli episcoporum, archiepiscoporum, patriarcharum temere, nisi a vobis accepta licentia, super altare vestri patrocinii missarum solemnia celebrare liceat. Nullius persona principis neque totum neque partem de rebus ejusdem monasterii alicui mortalium subdere vel in beneficium praestare audeat, excepto solo abbate, qui legitima beneficia viris ac ministerialibus suis praestare habet; sed soli Romanae Ecclesiae specialis filia Fuldensis Ecclesia libere atque secure deserviat. Si, quod absit! aliquis abbas de vestro monasterio aliquo crimine infamis fuerit, praecipimus ut pulsationis judicium non sentiat, donec a nostra apostolica sede audiatur. Liceat etiam tibi, charissime fili, tuisque successoribus abbatibus ejusdem monasterii, episcoporum more, apostolicam sedem ad defensionem tui tuaeque Ecclesiae appellare, et contra omnes aemulos vestros Romanae majestatis scuto vos defendere. Praeterea ob amorem et reverentiam venerabilis Fuldensis Ecclesiae tibi, frater charissime, tuisque successoribus abbatibus usum dalmaticae et sandaliorum in celebratione missae concedimus, ut et in hoc prae caeteris nostri amoris privilegio specialiter insignitus appareas. Decrevimus quoque deliberantes ut congruis temporibus nostrae pro vobis sollicitudini intimetur qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur et concordia fratrum studio ecclesiasticae professionis custodiatur, ne forte, quod absit! sub hujus privilegii obtentu animus gressusque vestrae rectitudinis a norma justitiae aliquomodo retorqueatur. Interdicimus etiam, secundum petitionem sancti Bonifacii et decretum Zachariae antecessoris nostri, ne ulla femina idem venerabile monasterium ingrediatur. Sed et hoc summopere praecipimus et commonemus, ut nullus hominum de redditibus et fundis vel decimis caeterisque fidelium oblationibus seu familiis ad hospitale pauperum vel ad portam hospitum pertinentibus aliquid auferat, vel in beneficium suscipere praesumat; sed, sicut beatissimus Christi martyr Bonifacius instituit, omnia sint rata et ordinata, tam ea quae ad usus fratrum quam ea quae ad diversos officiorum cultus pertinere videntur. Super haec omnia constituimus per hujus decreti nostri paginam, ut quicunque cujuslibet Ecclesiae praesul vel quacunque dignitate praedita persona hanc nostri privilegii chartam, quam auctoritate principis apostolorum firmamus temerare tentaverit, anathema sit, et iram Dei incurrens a coetu omnium sanctorum extorris existat, et nihilominus praefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat apostolica auctoritate subnixa.

Scriptum per manum Sergii scriniarii sanctae Romanae sedis, mense Martio, indictione XIV.

XV. Epistola Joannis XIX ad Jordanum Lemovicensem episcopum, caeterosque Galliarum episcopos, de S. Martialis apostolatu. (Anno 1031.) [MANSI, Concil. XIX, 417.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, JORDANO episcopo, et ejus clero cunctisque episcopis Galliarum, salutem charissimam cum benedictione apostolica.

Ad pastoralem quidem sollicitudinem pertinet, cum aliquid controversiae in Ecclesia oritur, antequam vires recipiat, falcastro severae linguae exstirpare radicitus, et ea superserere tam divinis quam sanctissimis exemplis quae messem Dei faciant et laetificent. Cur enim talia suscepimus propalabunt subjecta. Beatissimus quidem Martialis, sicut in gestis ejus reperimus, docente Christo in mundo et praecipiente, a Petro apostolorum principe baptizatus est, et tanto sancti Spiritus igne inflammatus ut ex eo derelictis parentibus soli ipsi Filio Dei servire eligeret, et hunc Magistrum et Dominum, Petro apostolo confirmante, cujus sanguine cretus erat, desideraret: quod et factum est. Nam in resuscitatione Lazari praesens aderat, in coena interfuit, in lavatione pedum ministravit. Post passionem vero, quando putabant se spiritum videre, palpare manus et latus Thomam vidit. Quando apostolis dictum est: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII), etc. Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX), audivit. Ascendentem in coelum vidit, Spiritum sanctum in igneis linguis descendentem et vidit et accepit, omnibusque linguis est usus. Deinde principi apostolorum adhaesit, utpote carne propinquus et baptismate filius, a quo, praecipiente Christo ad praedicandum provinciis Galliarum est destinatus, ubi infinitum populum a cultu idolorum removens, Christo sua doctrina dedicavit; quam piam sanctamque, tam gravitate et pietate morum, quam resuscitatione mortuorum, recuratione claudorum, caecorum illuminatione, et omnium mirabilium perpetratione confirmabat.

Huic modo quidam vestrorum, ut audivimus, detrahere praesumunt, quasi nihil sit ei commune cum apostolis, sed confessoribus. Hi vero non loqui, sed insanire videntur, quia gravati fascibus peccatorum, in coelis judicare contendunt. Petrum denique nostrum, cui claves coelorum commissae sunt, confessorem dicimus quia Christum confessus est, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI), et apostolum dicimus, quia ab ipso Domino ad praedicationem est missus; martyrem nominamus, quia praedicando Christum, martyrio vitam finivit; principem apostolorum credimus quia apostolos constituit, sicut est Marcus baptismate filius, et Mathias sorte electus, Lucas discipulus apostoli Pauli, et Barnabas, et quamplures. An forte nolunt hos recipi inter apostolos, eo quod ab apostolis sint electi et missi, qui Martialem, eo quod non sit de duodeno numero, apostolica dignitate nolunt clarum videri?

Non putant alios apostolos, nisi illos duodecim; et ubi est quod dicit apostolus Paulus Philippensibus? Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos (Philipp. II). Silam quoque et Judam ab apostolis apostolos nominatos invenimus. Anglorum enim Ecclesia usque hactenus beatissimum Gregorium, quem nos confessorem dicimus, proprium suum apostolum nominat. Romani pontifices, quia vice apostoli funguntur, apostolici nominantur. Cum igitur apostoli nomen non sit numeri, sed suffragii, quicunque revelante Deo ad praedicandum mittitur, et sua pia exhortatione et exemplo commissum sibi divinitus populum a potestate diaboli liberat, non incongrue apostolus dici potest, quia apostolus missus dicitur.

Nos vero, in firma petra aedificati, hunc de quo loquimur Martialem, utrum inter confessores, an inter apostolos, Jesus Christus Dei Filius, cui corporaliter adhaesit, et cujus gloriam vidit et benedictione est usus, annumeret; apostolum nominari posse definimus, et aeque apostolica officia in divinis mysteriis exhiberi sibi censemus: nec de illius beatitudine dubitare quemquam posse confidimus, qui sibi respondente nomine sacris operibus apostolicam dignitatem subtrahere invidiose conatur. Ut autem reverentia et celebritas tanti apostoli in toto terrarum orbe excelsius recolatur, aedificatum et dedicatum est a nobis in ejus honorem pulcherrimum altare in basilica Sancti Petri apostoli Romae ad meridianam templi partem III Idus Maii, ubi quotidie ipsius sancti memoria devotissime veneratur, et praecipue in die natalitii ejus, quod est pridie Kalendas Julias, quotannis dulcius recolitur.

XVI. Joannis XIX epistola ad S. Odilonem Cluniacensem abbatem.--Redarguit quod Lugdunensem archiepiscopatum recusaverit. (Anno 1031.) [MANSI, Concil. XIX, 418.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, ODILONI abbati, salutem charissimam cum benedictione apostolica.

Docente beatissimo Gregorio, multa videntur bona, et non sunt. Verumtamen cum dicatur, si rogas, audies; quia omnia tua quae videbantur bona, bona non esse sentimus. Quid enim in monacho obedientia sanctius? Quid in Christiano acceptabilius? Nonne melior est obedientia, sacrificio, secundum propheticum judicium? et voce Dominica dicitur: Obedientiam volo, et non sacrificium. Quantum vero beatus Benedictus eam suis praeconiis extollat, non est dignum hic inserere, cum te non lateat. Percipimus igitur injuriam sanctae Ecclesiae Lugdunensis petentis te in conjugium, quia competebat: cui etiam salivam in facie jecisti. Omittimus injuriam sanctae plebis, cujus regimen, parcendo soli vitae tuae, refugisti, et refugis. Tacemus quod auctoritatem tantorum praesulum monentium, et rogantium ad episcopalem dignitatem accedere, posthabuisti, quod sanctae Romanae Ecclesiae et nobis inobedientem te reddidisti, et inultum relinquere nec debemus, nec possumus, nisi forte obedientia diluat quae inobedientia maculavit, satisfactione purgetur quod transgressione inquinatum est, id est, nisi expetitum regimen jam dictae Ecclesiae, quod inobediendo usque hactenus sprevisti obedienter susceperis; quid amaritudinis, vel severitatis erga meritos sciat Romana Ecclesia injicere, senties. Nam hoc sacrum regimen sicut a nullo est temere usurpandum, ita petente Ecclesia a nullo tuo simili est vitandum. Quoniam tantorum perditionis reus eris, quantorum saluti exemplo et doctrina prodesse potuisses. Nota loquimur, et quae te scire pleniter confidimus. Ideoque taceat jam charta, et lingua loquatur, verum episcopi Gaudfridi, cui luce clarius voluntatem meam reserandam tam tibi, quam confratribus tuis, et omni Ecclesiae commisimus. Vale.

XVII. Litterae absolutionis Hugoni Antissiodorensi episcopo, a Joanne XIX concessae. (Anno 1032.) [MANSI, Concil. XIX, 419.] JOANNES gratia Dei Romanae sedis episcopus, universis in orbe terrarum Ecclesiae filiis.

Nullum in Ecclesia catholica majus potest esse nefas quam existimare alicujus naevum criminis, praecipue poenitentis, quod non queat dissolvere concessa Petro a Domino clavis. Debemus enim ante oculos mentis revocare lapsum ipsius primi pastoris qui, dum Magistrum negavit, protinus ut poenituit, non solum gradum, vel dignitatem apostolici culminis non amisit, sed potius sui ovilis custodiam Christus illi postmodum evidentius assignavit. Quod nihil aliud, ut credimus, quam lapsorum medicina fuit. Proinde fratri nostro Hugoni Antissiodorensi praesuli, Deo et nobis sua peccata confitenti, seseque culpabilem reddenti, plenariam a Deo pollicente promittimus consequi indulgentiae veniam, secundum sponsionem ejusdem, qua dixit: Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX). Ideoque nobis debet effici charissimus, quia Dei timore correptus, apparet humillimus, et quia in talibus requiescit Deus.

XVIII. Joannis XIX papae ad Bardonem archiepiscopum Moguntinum epistola. (Anno 1032.) [GUDENI, Cod. diplom. I, 15.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, confratri et coepiscopo BARDONI, sanctae Moguntinae Ecclesiae venerabili archiepiscopo, perpetuam in Domino salutem

Licet omnibus Christianis sit conveniens charitatem Christi sequi, a quo nomen ducunt, qui in tantum nos dilexit ut proprio sanguine a potestate diaboli liberaret, nos praecipue, qui sacerdotali dignitate fungimur, ita per omnia sequi charitatem debemus ut secundum divinum eloquium proximum sicut nos ipsos diligere demonstremus.

Quod sequentes sanctissimi antecessores nostri, decus sacratissimum, singulariter in sede beati Petri apostoli praesulantibus divina providentia adinventum, pallium scilicet, gestandum inter missarum solemnia dignitatis et sanctitatis insigne et ad universorum honestorum morum cultum aliis coepiscopis, quos benigna opera caeteris clariores reddiderunt, indulgere honestum visum est certis festivitatibus. Hoc vero quia petiit fraternitas vestra, et antecessorum vestrorum ducit exemplo gestandum, vobis certis festivitatibus, et subjectis concedimus, videlicet in die Natalis Domini, in Epiphania, in die Coenae Domini, in die sancto Paschae, et in Ascensione Domini, in die sancto Pentecostes, in festivitatibus sanctae Mariae, in Natalitiis apostolorum, in festivitate sancti Martini et sanctorum Lamberti, Albani, Sergii, Bachi, Aurei et Justinae, in Ordinatione suffraganeorum tuorum episcoporum et clericorum, in die Natalis vestri et in Dedicatione ecclesiae vestrae.

Crucem ante vos portandam fraternitati vestrae concedimus, et in stationibus festivis super equum equitandi licentiam damus. Et si quid in Ecclesia vestra, vel suffraganeorum vestrorum acciderit, quod judicium apostolicum vel apostolici legati praesentiam competenter expetat, et tanta necessitas vos urgeat ut exspectare nulla ratione valeatis, nostra vice terminare, vos apostolica auctoritate judicamus, servata tamen in hoc, et in supra scriptis ea mensura qua antecessores vestros usos esse per privilegia sanctissimorum antecessorum nostrorum cognoveritis. Quarum dignitatum honor cum modesta actuum vivacitate servandus est. Hortamur tamen ut ei cuncta morum vestrorum ornamenta conveniant, quatenus auctore Deo recto utrobique possis esse conspicuus.

Itaque vita tua filiis tuis sit regula; in ipsa, si qua tortitudo illis injecta est, dirigant, in ea quid imitentur aspiciant, in ipsa se semper considerando proficiant, ut tuum post Deum, videatur esse bonum quoad vixerint. Cor ergo neque prospera quae temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant, sed quidquid illud fuerit, virtute patientiae vincatur.

Iram judicio refrena, et mensura disciplinae sic utere ut et culpas ferias, et a dilectione personarum quas corrigis non recedas. Misericordem te, prout virtus patitur, pauperibus exhibe, oppressis defensio tua subveniat, opprimentibus modesta correctio contradicat. Nullius faciem contra justitiam accipies, nullum quaerentem justa despicias. Custodia in te aequitatis excellat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat rationis audire; nec pauperem de se sua faciat humilitas desperare, quatenus Deo miserante talis possis existere qualem sacra lectio praecipit, dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse. Sed in his omnibus uti salubriter poteris, si magistram charitatem habueris; quam qui secutus fuerit, a recto aliquando tramite non recedit.

Ecce, frater charissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, et praedictarum virtutum: quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas fraternitatem tuam gratiae suae protectione circumdet; atque in timoris sui viam nos dirigat, ut post vitae hujus amaritudinem, ad aeternam simul pervenire dulcedinem mereamur.

Scriptum per manus Sergii notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, mense Januario, indictione quinta decima.

XIX. Joannes XIX sedem episcopalem Ciza Numburgum translatam rogatu Hildiwardi episcopi confirmat. Anno 1032. [MANSI, Concil., tom. XIX, col. 481.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HILDIWARDO sanctae Nuemburgensis Ecclesiae episcopo, et omnibus successoribus tuis perpetuam in Domino salutem.

Convenit apostolico moderamini pia religione petentibus benevola cooperatione succurrere, ac poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo procul dubio promeremur, si venerabilia loca opportune ordinata et ad meliorem per vos fuerint statum perducta. Sicut ergo, charissime fili, tibi absenti rogatu filii nostri Christianissimi imperatoris Conradi, et confratris nostri Hunfredi Magdeburgensis archiepiscopi, nec non illorum qui haereditatem suam ecclesiae contulerunt, videlicet Hermanni marchionis, et germani sui Ekkihardi, et maxime pro magna utilitate et securitate Ecclesiae tuae consilio episcoporum et clericorum nostrorum, sedem episcopalem de Ziza in Nuemburg transferre concessimus. Ita nunc quoque tibi praesenti cum clero tuo et dignioribus de populo et nuntiis praedicti imperatoris, et archiepiscopi consilio eorumdem archiepiscoporum et clericorum nostrorum factum probamus, et tam tibi quam omnibus successoribus tuis perpetua stabilitate confirmamus. Quod enim secundum canones pro necessitate saepe factum fuisse legimus, nostris quoque temporibus fieri non prohibemus. Quoniam igitur canonice, et communi consensu omnium ad quos attinebat, sedis tuae translatio facta est, absque omni contradictione universi successores tui a Nuemburgensi clero, et populo eligantur, atque ad eumdem titulum regulariter consecrentur, et Magdeburgensibus archiepiscopis, quorum dioecesim translatio non excedit, utpote metropolitanis suis omni pietatis devotione sint subjecti. Hoc quoque communicato concilio placet addere, quod Ecclesia Citicensis in honorem beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrata non omnimodis negligatur, sed in loco clericorum in Nuemburg transeuntium monachi vel canonici substituantur, qui integrius stipendiis ejusdem ecclesiae inibi Deo serviant, et sicut pacis filii matri suae Nuemburgensi Ecclesiae in Domino semper devote obediant. Si quis autem, quod minime credimus, temeraria praesumptione contra hoc nostrum apostolicum privilegium venire, aut in aliquo contraire praesumpserit, seu violator exstiterit, sciat se, auctoritate Dei omnipotentis et beati apostolorum principis Petri, ac nostra, anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi socium futurum inferno, excommunicationique subjaceat, donec resipiscens ad satisfactionem et congruam emendationem revertatur. Qui vero suo intuitu curator et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam, et aeterni regni gaudia a Domino percipere mereatur in saecula saeculorum. Amen.

XX. Epistola Joannis XIX pro monasterio S. Joannis Angeriaco (Anno 1024-1033.) [ Gallia Chritisana, tom. II, p. 466.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, urbis Romae vicarius beatorum Petri et Pauli apostolorum, omnibus archiepiscopis et episcopis Galliarum degentibus, cum WILLELMO religioso duce Aquitanorum, et GOFFREDO comite Engolismae civitatis commoranti; nec non ELIA comite Petragoricae urbis degenti, simulque filiis Hugonis castro Leziniaco habitantibus; itemque WILLELMO de Paterniaco, et alio WILLELMO de Talamonte, pariter cum WILLELMO vicecomite filio Kalonis de Castello-Oniaco, AIMERICO de Taleburgo, WILLELMO de Surgeriis, et ALBUINO, omnibusque senioribus, minoribusve Aquitaniae partibus commorantibus, salutem beatissimam cum benedictione apostolica.

Rogamus vos omnes, suprascripti seniores, et qui hic nomine tenus non sunt positi, vos vestrique successores, usque in perpetuum custodire hujus nostrae textus, videlicet ut monasterium sanctissimi ac beatissimi praecursoris et martyris Christi Joannis, et confessoris domini Reverentii, positorum in loco qui dicitur Angeriaco, ab hac praesenti die Kal. Maiarum, defendere, ac benigne tractetis cum religioso domno Aymerico ejusdem Patre loci, cum cuncta caterva monachorum a Deo sibi credita, ita venerari, sicut decet in omnibus, maxime tamen pro eo quod regulam sanctissimi Patris Benedicti inviolabiliter audivimus custodiri. Quapropter obnixe precamur et praecipiendo praecipimus ut nullus sit ab hac hora inantea usque in saecula saeculorum res praedicti monasterii temerare [ausus], et quod absit! aliquid exinde auferre praesumat, nisi tantummodo ex consensu ejusdem loci Patris et omnium fratrum. Si quis autem hanc nostram assertionem custodire voluerit, habeat benedictionem a Filio S. Mariae et a praecursore ejusdem Domini nostri Jesu Christi, et absolutus sit a B. Petro apostolo, et a me ejusdem pastoris vicario, ab omnibus peccatorum vinculis, etc. Vos autem valete et pro me orate.

XXI. Epistola Joannis XIX papae ad Guillelmum comitem. (Circa a. 1030.) [ Histoire générale du Languedoc tom. II, Preuves, pag. 185, ex Chronico ms. Amymerici de Peyrat. Biblioth. Colbert.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, domino GUILLELMO glorioso comiti, charissimam salutem et apostolicam benedictionem.

Mittimus ad tuam benignitatem veluti ad charissimum filium, ut audias nostram exhortationem, et benefacias monasterio sancti Petri de Moyssiaco, ut ipse beatus Petrus, qui est pastor et nutritor omnium fidelium, benefaciat de te cum a praesenti vita subtraxeris. Arnaldus Oddo vice comes Gasconiae, miles tuus, possidet injuste duas ecclesias quae pertinent jam dicto monasterio Sancti Petri; una est aedificata ad honorem sancti Martini, in loco qui dicitur Orriolo; alia sancti Saturnini, in Flamalingis. Manda Arnaldo ut reddat sancto Petro duas ecclesias cum omnibus pertinentiis illarum, ut fratres commorantes in praedicto monasterio habeant de eisdem ecclesiis quod rectum est, et propter tuam animam quotidie supplicent Domini clementiam, ut, cum per divinam vocationem de hac luce deportaberis ab angelis sanctis, aeternam habeas requiem. Quod si non peregeris secundum quod tibi per praesentem epistolam transmisimus, ex auctoritate Petri apostoli scias te esse excommunicatum, ita ut in ecclesiam nom ingrediaris, neque communionem accipias. Vale

XXII. Joannis XIX epistola qua omnes « bonum facientes » excitat ut in restituendam ecclesiam Magalonennensem incumbant. (Anno 1024-1033.) [MANSI, Concil. tom XIX, col. 570.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus bonum facientibus in Ecclesia Magalonensi, ad honorem apostolorum Petri et doctoris gentium Pauli dedicata et dedicanda, salutem charissimam, cum benedictione apostolica et absolutione.

Supradictam Magalonensem ecclesiam, peccatis exigentibus, ad nihilum redactam audivimus, unde valde dolemus, quia Ecclesiarum desolatio Christianorum detrimentum esse dignoscitur. Ob hoc quidem tam Ecclesiae supradictae quam et omnibus circumcirca degentibus suggerere volumus Christianis ut in restauratione hujus ecclesiae laborent: peccatorum namque suorum veniam et indulgentiam promereri a justo judice apostolica auctoritate spondemus, quicunque de propria haereditate vel de propriis bonis offerendo, aut de beneficiis reddendo, ecclesiam supradictam relevare nisus fuerit. Nam unam et similem mercedem accipiet qui propria offeret, et qui beneficia ecclesiastica reddet in commune, et benedictione pariter et absolutione apostolica fruetur. Quod si aliquis episcopus, vel cujusque dignitatis honore, quod ibidem ablatum fuerit, pravo ingenio alienare, usurpare vel vendere voluerit, maledictione anathematis percellatur, habeaturque extraneus a Christianorum consortio et regno Dei. Hoc vero decretum firmari ab omnibus volumus episcopis, quos Arnaldus invitaverit, sicut nos fecisse inferius cognoscent +. Bene valete. Aldericus Dei gratia Vercellencis episcopus. Reynaldus Dei gratia Papiensis episcopus. Petrus, quem dicunt episcopum sanctae Ruffinae, subscribens firmavit. Ismundus archiepiscopus Ebredunensis firmavit. Oldericus episcopus Aurelianensis Ecclesiae +. Raymundus episcopus de Rende. Deodatus episcopus Lunensis firmavit. Alcuius Astensis firmavit. Vaudinus Taurinensis firmavit. Bernardus Aggenensis firmavit. Deodatus episcopus Tholonensis firmavit. Petrus episcopus Massiliensis firmavit.