EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et diplomata
X Saeculo

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum


AleIi.EpEtDi9 146 Alexander II Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

GENUINA. I. Alexandri II Epistola ad Mediolanenses conterraneos suos.--Excitat eos ad virtutum exercitia. (Anno 1061.)[MANSI, Concil. XIX, 941.]

ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, omnibus Mediolanensibus clero et populo salutem et apostolicam benedictionem.

Divini judicii dispositione provisum est ut Mediolanensis Ecclesiae filius, et Ambrosianis uberibus sublactatus, ad famulatum apostolicae sedis indignus ascenderem ac matri omnium Ecclesiarum pastoralis curae sollicitudine deservirem. Unde cum totius universalis Ecclesiae cura nobis non levis incumbat, propensius circa vos ipsa natura nos provocat esse pervigiles: ut unde nos constat originis duxisse primordium, ibi etiam majoris ad aeternam salutem habeamus sollicitudinis incrementum. Nam et ignis ea primum ligna conflagrat ex quibus oritur, et fons ante omnia illas terrae venas infundit ex quibus fluens derivatur. Unde vos, dilectissimi, internae dilectionis studio cohortans, rogo, ut ad coelum se vester spiritus erigat, deceptoria terrenarum rerum et caduca lucra contemnat, ab amore coenosi hujus mundi se prudenter expediat, ad Creatoris sui desiderium medullitus inardescat. Estis enim, sicut beatus dicit apostolus, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit ad admirabile lumen suum (I Petr. II). Quibus ergo haereditas incontaminata, immarcescibilis, conservatur in coelis: absit ut eorum mens per amorem rebus sit involuta terrenis.

Plane, quia etiam vulgaribus loquimur, vulgatum Scripturae testimonium libentius exhibemus. Mementote itaque, fratres mei, quod in oratione Dominica dicitis: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI). Quem itaque Patrem vocamus, ad ejus haereditatem tota mentis concupiscentia festinare debemus. De terrena porro haereditate scriptum est: Haereditas, ad quam in principio festinatur, in novissimo benedictione carebit (Prov. XX). Cur ergo, cum dicimus: Pater noster, praesto subjungimus: Qui es in coelis, et non potius, qui es in terris, videlicet quae nobis notiores sunt; sive, qui es in aquis, aut in abyssis, cum ubique Deus sit, nihilque ab ejus praesentia vacuum sit? sed cum dicimus: Pater noster, idcirco addimus: Qui es in coelis, ut ad illam coelestem haereditatem sese noster animus erigat atque, in tam sublime germen adscitus ut sit haeres Dei, terrena quaelibet ignobiliter non requirat. Enim vero Pater fidei, Abraham, plures habuit filios, sed solus ille nobilis, qui fuit uxoris; qui vero ex concubinarum sunt ignobilitate suscepti, paternae haereditatis successione leguntur exclusi. Porro autem, dum eos aluit Abraham, omnes dicebantur filii Abraham; at vero, cum testamentum venit, qui esset legitimus haeres, qui fieri deberet exhaeres patenter ostendit. Nam, Scriptura testante, dedit Abraham omnem haereditatem filio suo Isaac; filiis autem concubinarum dedit munera, et segregavit eos a filio suo Isaac (Gen. XXV).

Ecce itaque omnes dicebantur filii, sed non omnes haereditatis paternae sunt jura sortiti. Sic profecto fratres quamplures sunt hodie Christianae professionis titulo decorati, qui videlicet in Christi haereditate nequaquam merentur ascribi; et nunc quidem paterno vocabulo gloriantur, sed nequaquam ad haereditanda paterna bona perveniunt, quia, velut spurii, non coelestia, sed terrena ignobiliter concupiscunt. Vos autem, dilectissimi, membra mea, viscera animae meae, sic satagite per viam mandati coelestis incedere ut mens nostra merito semper debeat de sancta consanguineorum suorum conversione gaudere. Speramus autem in eo qui de Virgine dignatus est nasci quia, nostri ministerii tempore, sancta clericorum castitas exaltabitur, et incontinentium luxuria cum caeteris haeresibus confundetur. Omnipotens Deus, dilectissimi fratres mei, ab omni vos pravitate custodiat, et per justitiae semitam ad coelestia vos regna perducat.

II. Alexandri II epistola ad Landulfum et Arialdum clericos.--Non ita esse indulgendum perjuris ut perjurandi detur occasio. (Fragmentum.--Anno 1061.)[MANSI Concil. XIX, col. 980.] Possumus in perjurio aliquo crimine lapsis misericordiae manum porrigere, sed non debemus ad futurae perditionis exemplum licentiam dare.

III. Alexandri II epistola ad Haraldum Norvegiae regem.--Hortatur cum ad obediendum Adalberto Hamburgensi archiepiscopo. (Anno 1061.)[MANSI, Concil. XIX, 942.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, HARALDO Nortmannorum regi salutem et apostolicam benedictionem.

Quia adhuc rudes in fide existitis et in ecclesiastica disciplina quodammodo claudicatis, oportet nos, quibus totius Ecclesiae est commissum regimen, divinis admonitionibus vos frequentius visitare. Sed quia ob longarum difficultatem viarum per nos hoc agere minime valemus, sciatis nos Alberto [Adalberto] Bremensi archiepiscopo vicario nostro haec firmiter commisisse. Praedictus itaque archiepiscopus legatus noster suis nobis est conquestus epistolis quod episcopi vestrae provinciae aut non sunt consecrati, aut data pecunia contra Romana privilegia quae suae ecclesiae sibique data sunt in Anglia vel in Gallia pessime sunt ordinati. Unde ex auctoritate apostolorum Petri et Pauli vos admonemus ut, sicuti apostolicae sedi reverentiam subjectionis debetis exhibere, ita praefatam venerabili archiepiscopo vicario nostro et vice nostra fungenti, vos vestrique episcopi impendatis, etc.

IV. Alexandri II epistola ad episcopos Daniae.--Praecipit ut Edbertum, episcopum Farriensem, ab Adalberto, archiepiscopo Hamburgensi, per triennium ad synodum vocatum, inducere ad inobedientiam desistant. (Anno 1061.)[ADAMI Gesta Hamburg. Pont., apud PERTZ, Monum. Germ. hist., Script. tom. VII, p. 365.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis in regno Danorum constitutis, apostolicae sedi et nostro vicario obedientibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Adalbertus, Hammaburgensis archiepiscopus venerabilis, vicarius noster, litteris et legatis suis conquestus est quod quidam Edbertus, Farriensis episcopus, multis criminibus involutus, ad synodum suam per triennium vocatus, venire contempserit; quod quia consilio quorumdam vestrorum dicitur esse factum, mandamus et apostolica auctoritate praecipimus, ut ab hujusmodi recedatis omnino consilio, eumque ad audientiam praedicti fratris nostri ire admoneatis, quatenus post factam examinationem canonice judicetur.

V. Bulla Alexandri papae II pro stabilitate bonorum Rivipollensis monasterii contra cujuscunque personae infestationem. (Anno 1062.)[COCQUELINES, bullarum Collectio, tom. II, p. 4.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, fratribus in Rivipollensi coenobio sub Dei Genitricis tuitione degentibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam, divina favente clementia, cum apostolicae sedis regimine cunctarum Ecclesiarum sollicitudo nobis incumbit, idcirco justis petitionibus quorumcunque fidelium nos convenit annuere, et ad nostrae pietatis auxilium confugientes auctoritatis apostolicae clypeo munire. Quocirca dilectionis ac fraternitatis vestrae litteras per fratrum S. suscipientes, et quod in eis expetere videbamini diligentissime perpendentes, quoniam justam petitionem et auctoritate nostra ad perficiendum non indignam judicavimus, vestris petitionibus acquiescere non recusavimus. Unde vos debita charitate monemus ut professionis sanctae propositum, quod Deo aspirante suscepistis, pro viribus semper custodiatis, nec ab illo in neutram partem ullo modo deflectatis. Episcopos autem, comites, principes, magistratus, et potentes vestra vicinia incolentes, paterna sollicitudine commonemus ut vestri coenobii semper in omnibus adjutores, defensores ac propagatores existant, et quoscunque contrarios, vel ad nocendum avidissimos esse viderint, digna censura coerceant, quatenus et a Deo retributionem percipiant, et apostolicae simul ac nostrae benedictionis participium habeant. Illos vero qui praedia, quae vobis jure debentur, dono abbatum non satis digne praesidentium, seu rapina, vel invasione, sive qualicunque injusta occasione possidere videntur, auctoritate apostolica convenimus, et insuper interminando mandamus ut illa nequaquam retineant, sed sicut Dei esse noscuntur, ita Deo quantocius reddere studeant. Quod si postquam hanc nostrae paternitatis interminationem audierint, infra sex mensium spatium reddere distulerint, sciant se a totius Ecclesiae corpore separandos, et perpetuae excommunicationis jaculo feriendos, donec resipiscant et digna poenitudine satisfaciant. Porro commonemus et apostolica simulque canonica auctoritate praecipimus ut nullus amodo et deinceps vestri coenobii regimen per Simoniacam haeresim obtineat, nec qualicunque ingenio ante vel post acceptum honorem per pecunias locum abbatis arripiat. Quod qui praesumpserit, quandiu retinere tentaverit, telo justissimae damnationis subjacebit. His igitur vestri voti peractis, hortamur dilectionem vestram ut semper ad meliora proficere studeatis, et pro nobis ac totius Ecclesiae statu intentissimas et assiduas preces indesinenter ad Deum effundere non negligatis, quatenus divinae protectionis et apostolicae benedictionis participes esse valeatis. Amen.

Data XII Kal. Junii, anno millesimo sexagesimo tertio Nativitatis Christi, indictione XV.

VI. Alexandri II epistola ad Suenonem regem Danorum.--Exigit censum a Suenone Danorum rege, quem majores ejus persolvere consueverunt. (Fragmentum. Anno 1062.)[MANSI, Concil. XIX, 943.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, SUENONI regi Danorum.

Quapropter prudentiam tuam admonemus ut censum regni tui, quem praedecessores tui sanctae apostolicae Ecclesiae persolvere soliti sunt, nobis et successoribus nostris transmittere studeat, ita tamen ut non, sicut oblatio, in altari ponatur, sed, ut supra diximus, tam nobis quam successoribus nostris, ut certius approbetur, praesentialiter offeratur.

VII. Alexandri II epistola ad Gervasium Remensem archiepiscopum. Mandat ut monasterium Corbeiense a Guidonis Ambianensis injuriis tueatur. (Anno 1062-3.)[MABILL. Annal. Bened. IV, 623.] ALEXANDER GERVASIO.

Clamor ad aures nostras perlatus est super Ambianensi episcopo Guidone quod, contra decreta sedis apostolicae, monasterium Corbeiense frequenter inquietet, habens, prout sibi videtur, ad sui defensionem decreti verbum: « Nisi quantum canonicus ordo permittit. » Quod si bene perpendat, inveniet privilegii auctorem hoc dicto praecedentia sequentiaque minime infirmasse. Esset quippe ridiculosum, si quae prius corroboraverat ipse etiam violanda mandaret. Unde tibi apostolica mandamus auctoritate ut, quia illum monasterium specialiter sub protectione sedis apostolicae fovetur, tuae fraternitatis diligentia defensetur. Nam, sicut te specialiter ulnis charitatis amplectimur, sic te quae nostri juris specialiter esse videntur diligere mandamus. Igitur episcopus et ablata altaria loco restituat et ab omni inquietudine monasterii desistat. Quod si noluerit, et decretum apostolicae sanctionis irrumpere tentaverit, fretus apostolica auctoritate ei episcopale officium interdicas. Abbati vero quem suspendit officium suum restituas, et in omnibus negotiis suis auxilium tuae protectionis exhibeas. Vale.

VIII. Alexander II papa confirmat canonicam in Pisana ecclesia erectam, et bona ad eam pertinentia. (Anno 1063.)[COCQUELINES, Bullarum, privilegiorum ac diplomatum Romanorum pontificum amplissima collectio. Romae 1739, 8, tom. II, pag. 4.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, GERARDO venerabili canonico, salutem et apostolicam benedictionem.

Ad apostolicae sedis speculam sublimati, et ad sollicitudinem et curam omnium Ecclesiarum non nostris meritis, sed divina solummodo dignatione promoti, oculos discretionis manusque consilii debemus avidius extendere, ubi piae religionis exercitia et sollicitudinis ecclesiasticae instantiam comperimus fore. Proinde justae petitioni tuae, quam respectu supernae remunerationis super incolumitate ecclesiae Sanctae Mariae, quae Pisanae civitatis dignoscitur principalis, audientiae nostrae approbavimus allatae, auctoritatis nostrae patrocinium consulentes exhibemus, et ut magis magisque pristinum devotionis tuae augeatur studium, benignissime exhortamur. Igitur, juxta sincerae petitionis tuae affectum, canonicam supradictae ecclesiae quam tenes, sibique juste pertinentia omnia, et quidquid a te juste acquisitum, vel Deo consentiente acquirendum est, apostolatus nostri auctoritate et per hujus nostri privilegii paginam confirmamus, per omnia quidem interdicentes ut neque imperator, neque marchio, neque episcopus, neque cujuslibet ordinis homo, praefatas res agere vel causare, seu per aliquod ingenium praesumat diminuere. Quod si huic nostrae confirmationi aliquis ex his quos supra memoravimus debitae obedientiae non inclinaverit, et supra dictis rebus contemptor apostolicae sedis aliquo modo nocere praesumpserit, condignae excommunicationis gladio feriendum et a communione sanctae Ecclesiae se omnimodis noverit esse separandum, et insuper viginti libras auri, medietatem camerae nostrae et medietatem tibi, sciat se esse compositurum.

Datum Luccae per manus Mainardi sanctae Ecclesiae Candidae cardinalis, apostolicae sedis bibliothecarii, anno Dominicae incarnationis 1063, indictione I.

IX. Bulla Alexandri papae II pro ecclesia Sancti Donati Luccensi. (Anno 1063.)[FIORENTINI, Memorie della gran contessa Mathilda, Documenti, p. 38.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ordinariis S. Luccensis ecclesiae dedicatae in honorem S. confessoris Donati in perpetuum.

Quoties a nostra mansuetudine illa postulantur quae a recti itineris ratione non deviant, non solum deneganda non sunt nostris fidelibus, verum etiam prompta et benevola sunt largitione concedenda; et si erga laicorum personas, in quantum justitiae ratio non contradicat, munificos et largos nos esse oportet, quanto magis erga devotum clericorum ordinem strenuos condecet esse, ut justis remunerationibus eorum recompensemus labores, qui assidue in Dei vinea nostri cooperatores inveniuntur. Quapropter ego Alexander, sanctae Romanae Ecclesiae divina providentia pontifex et episcopus Luccensis Ecclesiae, pro vestro qui supra memorati estis servitio, et benevola erga nos dilectione per hoc apostolicae sedis privilegium concedo et confirmo vobis praememoratis unam petiam de terra Luccensis nostri episcopatus, sitam juxta praefatam ecclesiam S. Donati, cum casa, et horto, et omni suo aedificio, et intratoriis, et egressionibus ejus, et cum omnibus rebus quae ibi sunt aut quas in antea tibi Dominus dederit: tenentem scilicet ambo capita unum latus in terra domni regis, aliud vero latus in muro praefatae ecclesiae, et in terra quae fuit Leonis et Germanorum: cum eo videlicet ordine ut libere et quieti ipsi et successores eorum cum omnibus suis cohabitantibus in dictam terram, et casam, et cum omnibus quae praediximus integre teneant et possideant, et ibi habitent, remota omni molestia, et inquietudine nostra nostrorumque successorum, qui voluimus et firmiter constituimus ut non solum illi nostri praefati Dei, et illorum successores cum omnibus suis cohabitatoribus, sicut dictum est, habeant, et teneant, et habitent memoratam terram, et casam cum omni suo aedificio, et intratoriis, et egressionibus, atque omni pertinentia sua, velut superius dictum est, sed etiam similiter omnes illi qui in dicta nostra ecclesia ordinati fuerint, et ibi communem vitam ducere voluerint et canonice vixerint, et obedierint, et rectam fidem portaverint, et non inique insidiati fuerint mihi meisque successoribus. Si quis autem ordinarius de saepe dicta ecclesia deinceps in antea Dei judicio de hoc saeculo migraverit, et talis clericus a vobis inventus fuerit qui moribus et officio utilis videatur praedictae ecclesiae, et canonice vivere promiserit, illum talem constituimus et omni stabilitate confirmamus ad vivendum regulariter sine mala intentione ordinari a proprio episcopo in loco defuncti absque pretii acceptione, nullaque venalitas pro praedicta ordinatione jam dictis clericis irrogetur, vel alicujus pretii illatio ab eis exigatur, si tantum pro obedientia quam suam debent exhibere episcopo per singulos annos si a suo praesule moniti fuerint semel et una vice aut ad domnum papam Romam cum eodem episcopo unus eorum pergere debeat, vel, si necesse fuerit, ultra montes ad regem, scilicet si ipse episcopus stipendium itineris eis largitus fuerit; ut autem haec nostra decreta, quae de me et meis successoribus superius dicta sunt, firmiter in perpetuo maneant, volumus et decernimus, atque cum omni firmitate constituimus, ut nulli liceat ea unquam malo ordine infringere aut violare; unde si quis episcopus aut quaelibet magna parvaque persona memoratam petiam de terra cum casa et omni suo aedificio, et intratoriis, et egressionibus ejus, et cum omnibus rebus quae ibi sunt, aut quas in antea ibi Dominus dederit, atque cum omni pertinentia sua ab eo ministerio, et quae ad quod eam concessimus subtraxerit, vel malo ordine tulerit aut invaserit, seu de ordinatione clericorum aliter quam dictum est fecerit, componat auri optimi libras centum, medietatem camerae domni regis, et medietatem illis quibus injuria illata fuerit, et insuper perpetuo anathemate inretitus omni maledictione subjaceat. Ut autem haec verius credantur, manu propria subscribentes hanc paginam roboramus.

( In circulo: MAGNUS DEUS NOSTER, ET MAGNA VIRTUS EJUS; et in circuitu ejusdem circuli: EXALTAVIT ME DEUS IN VIRTUTE BRACHII SUI.) Datum VII Idus Januarii in comitatu Senensi, anno vero II domni Alexandri II PP., per manus Petri bibliothecarii an. 1063, indict. prima.

X. Alexandri II epistola ad Burchardum Halberstadensem episcopum.--Laudes ejus commendat, et pallium pro merito concedit. (Anno 1063.)[MANSI Concil. XIX, pag. 983.] ALEXANDER episcopus servus servorum Dei dilectissimo in Christo BURCHARDO Halberstadensi episcopo in Domino salutem et apostolicam benedictionem.

Inter multa quae Magister et Doctor gentium, minister quidem Christi et secundum Dei gratiae donum dispensator mysteriorum ejus, discrete et spiritualiter instituit, quosdam in Ecclesia sancta non ut hospites et advenas, sed ut cives, et cohaeredes et concorporales in habitaculum Dei coaedificatos, in area quoque Dominica comparticipes et cooperatores singulari munificentia excellenter donari praemonuit. Dum tempus, inquit, habemus, bonum operemur ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Gal. VI, 10). Unde etiam, mi dilectissime fili Burcharde, venerande coepiscope, fidei tuae quae per charitatem operatur (Gal. V, 6), et justitiae tuae quae ex fide est (Rom. X, 6), plurimum congratulamur. Temporibus autem istis, in quibus venit ira Dei in filios diffidentiae, de quibus vere possumus cum Apostolo dicere: Videte canes malos operari concisionem (Phil. III, 2), opus ministerii tui, et aedificationem corpus [corporis] Christi ad honorem apostolorum Petri et Pauli, ad voluntatem et jussionem dilectissimi nostri filii Henrici IV regis, scilicet ut ecclesiasticae pacis inquietudinem regius advocatus propulsares, quod cum omni gaudio suscepisti. Itaque post susceptum legationis obsequium, semper unanimis uno spiritu et sincera affectione pro nobis ac Romana Ecclesia nobis cum sollicitus fuisti, non tamen quaerens quae tua quantum quae sunt Jesu Christi. Pro tanto igitur Deo ejusque sanctis apostolis a te collato servitio, in primis ipsi gratias laudesque debitas referimus qui dilectissimo filio nostro, praenominato regi, tam sanctum opus tibi injungere tibique suscipere inspiravit. Deinde quia sancta Romana Ecclesia, quae bene fundata est super firmam petram, hoc semper habuit verae charitatis judicium, ut aut nunquam aut raro ab aliquo gratis habere vellet beneficium, competit nostro apostolico moderamini aliquod honestum, aut singulare donativum pro nostro jure tibi tuaeque Ecclesiae privilegiorum auctoritate concedi. Itaque et locum et nomen filii spiritualis singulari ac familiari affectu tibi concedimus, sanctae quoque Halberstadensi Ecclesiae tuae, ut sit filia Romanae Ecclesiae praerogativam quamdam attribuimus. Insuper quoque pio paternoque affectu pallio te adornare decrevimus, salva tamen auctoritate aut magisterio sanctae metropolis Moguntinae Ecclesiae, salvo quoque fratrum tuorum coepiscoporum et ordine et loco. Sed tuum est ut sicut nos forinsecus, ita te ipse adornes intrinsecus, ut docendo et faciendo quaecunque sunt justa, quaecunque honesta, ante et retro esse possis conspicuus. Pallium in determinatis diebus, ad sacra missarum solemnia celebranda tibi concedimus, in natali Domini, in festo S. Stephani protomartyris et S. Joannis evangelistae, in epiphania Domini, in purificatione, et assumptione et nativitate sanctae Mariae, in coena Domini, in S. Sabbato, in die Resurrectionis, in ascensione Domini, in Pentecostes festo S. Joannis Baptistae, in festo Joannis et Pauli, inventione corporis S. Stephani, in festo S. Sixti, et S. Michaeli, et Omnium Sanctorum, ut nativitate apostolorum Petri et Pauli, et Andreae, in dedicatione ecclesiarum, in faciendis ordinibus. Crucem etiam ante te et ante successores tuos portandi licentiam donamus. In stationibus quoque festivis super Naccum (id est equum, solemniter ornatum. Videatur simile diploma Coloniensi Ecclesiae datum) equitandum permittimus tibi et successoribus tuis. Insuper mitras tibi, et successoribus tuis ac canonicis excellentioribus, scilicet presbyteris et diaconis, inter missarum solemnia ministraturis, subdiaconis in majori ecclesia tua et suprascriptis festivitatibus portandas concedimus. Et omnia quae privilegiorum auctoritate tibi et tuae Ecclesiae a praedecessoribus nostris, videlicet summis pontificibus, insuper etiam sive regum, sive imperatorum confirmationibus, seu quarumlibet personarum donationibus juste collatae sunt, nostro quoque auctoritatis privilegio confirmamus. Praeterea quoque statuimus coram Deo, ac terribili ejus examine futuro, et per hujus nostri privilegii et apostolici (praecepti) seriem ac constitutionem sancimus, ac B. Dei genitricis semperque virginis Mariae, nec non beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, sanctorum etiam martyrum Stephani ac Xixti [Sixti] caeterorumque omnium sanctorum auctoritate, in quorum nomine praenominata tua ecclesia dedicata est, decernimus atque obtestamur tam apostolicae sedis futuros pontifices quam qui ecclesiasticas administraverint actiones, cunctosque Christianorum titulo insignitos, ut nullus hanc licentiam (sibi sumat) de his omnibus, quae eidem Ecclesiae a praedecessoribus nostris per privilegia juste concessa, vel a nobis data vel danda, aut ab aliquibus fidelibus viris ac mulieribus praefatae Ecclesiae tradita sunt, vel futuris temporibus contradentur, tam in abbatiis. quam in monasteriis, ac xenodochiis, tam in familiis quam in terris, et comitatibus, seu aliquibus possessionibus convellendi, disvestiendi, molestandi vel alienandi.

XI. Monasterium Fructuariense sub apostolicae sedis protectione recipitur; confirmaturque permutatio terrae cujusdam, inter abbatem et Albertum Ypporegiensem episcopum inita. (Anno 1063.)[COCQUELINES, Bullarum, privileg. etc. ampl. Collect. tom. II, pag. 2, ex vet. cod. Vatic. ] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, ALBERTO venerabili abbati Sanctae Fructuariensis ecclesiae, suisque successoribus, salutem et apostolicam benedictionem.

Cognoscentes quod Fructuariense coenobium, quod constructum est a domno Willelmo abbate Divionensis coenobii, jam olim a predecessoribus nostris, Joanne, et Benedicto, item Joanne, Clemente atque Leone totius libertatis et securitatis munitum est, et nos humillimis precibus abbatis ipsius monasterii, nomine Alberti, corroboramus nostri etiam privilegii firmitate, ut sub tuitione apostolicae sedis constitutum nullius alterius Ecclesiae potestati, ullo modo subdatur. Ideo Dei, sanctique Petri ac nostra auctoritate statuimus ut neque in mundanis neque in ecclesiasticis rebus, vel ordinationibus nullus homo, etc., aliqua gravamina vel praejudicia audeat inferre, sed omnia quae collata sunt eidem coenobio et usque in finem saeculi conferenda, in quibuscunque rebus mobilibus et immobilibus, in potestate et ordinatione abbatum ipsius loci sine alicujus contradictione consistant. Igitur praecipientes praecipimus et statuentes statuimus ex auctoritate beati Petri principis apostolorum ut nulli liceat, etc.

Insuper etiam confirmamus, et ex nostra auctoritate constituimus ut supradictum monasterium in perpetuo teneat et possideat sine alicujus contradictione terram et decimas quas Albertus Ipporegiensis episcopus commutavit cum Alberto abbate praedicti monasterii, sicut in chartula commutationis continetur, anno ab incarnatione Domini nostri Jesu-Christi 1063; secundo die mensis Februarii, inductione prima. Sed ne iis sanctis ordinationibus quispiam invidus vel audax rebellis praesumat obviare, apostolica censura interdicimus et prohibemus sub divini judicii obtrectatione, atque anathematis interminatione. Idcirco, etc.

Datum in sacro Lateranensi palatio, decima Kalendas Aprilis, per manus Petri bibliothecarii S. Romanae Ecclesiae acoluti, vice domni Annonis Coloniensis archiepiscopi, et ipsius Sanctae Romanae Ecclesiae archicancellarii, anno vero secundo domni Alexandri II papae, ab incarnatione Domini 1063, indictione prima.

XII. Synodica ad omnes episcopos de rebus in synodo Romana I gestis. (Anno 1063.)[MANSI, Concil. XIX, 1023.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis catholicis, cunctoque clero et populo, salutem et apostolicam benedictionem.

Vigilantia universalis Ecclesiae regiminis assiduam sollicitudinem debentes omnibus, quae in Constantiniana synodo nuper celebrata coram centum amplius episcopis, licet nobis immeritis praesentibus, sunt canonice instituta, vobis notificare curamus, quia ad salutem vestram exsecutores eorum vos esse optamus et apostolica auctoritate jubendo mandamus.

CAPITULA. 1. Primo namque inspectore Deo, sicut a sancto papa Leone, et a sanctae memoriae papa Nicolao primum statutum est, erga Simoniacos nullam misericordiam in dignitate servanda habendam esse decernimus; sed juxta canonum sanctiones, et decreta sanctorum Patrum, eos omnino damnamus, ac in Ecclesia non praeesse apostolica auctoritate sancimus.

2. De his autem qui non per pecuniam, sed gratis sunt a Simoniacis ordinati, quia quaesita jam a longo tempore diutius ventilata est quaestio, omnem nodum dubietatis absolvimus, ita ut super hoc capitulo neminem deinceps ambigere permittamus. Quia igitur usque adeo haec venenata pernicies hactenus inolevit, ut vix quaelibet Ecclesia valeat reperiri quae hoc morbo non sit aliqua ex parte corrupta, eos qui usque modo gratis sunt a Simoniacis ordinati, non tam obtentu justitiae quam intuitu misericordiae, in acceptis ordinibus manere permittimus, nisi forte alia culpa ex vita eorum secundum canones eis obsistat. Tanta quippe talium multitudo est, ut dum rigorem canonici vigoris super eos servare non possumus, necesse sit ut dispensatione ad piae condescensionis studium nostros animos ad praesens inclinemus. Ita tamen, ut auctoritate sanctorum apostolorum Petri et Pauli omnimodis interdicamus ne aliquis successorum nostrorum ex hac nostra permissione regulam sibi, vel alicui sumat, vel praefigat; quia non hanc aliquis antiquorum Patrum jubendo aut concedendo promulgavit, sed temporis nimia necessitas permittendo a nobis extorsit. De caetero autem statuimus ut si quis in posterum ab eo quem Simoniacum esse non dubitat, se consecrari permiserit, et consecrator et consecratus non disparem damnationis sententiam subeant, ut uterque depositus agat poenitentiam, et privatus ab ea propria dignitate persistat. 3. Praeter haec autem praecipiendo mandamus, ut nullus missam audiat presbyteri, quem scit concubinam indubitanter habere, vel subintroductam mulierem. Unde sancta synodus haec a capite sub excommunicatione statuit. dicens: « Quicunque sacerdos vel diaconus post constitutum beatae memoriae praedecessoris nostri sanctissimi papae Leonis aut Nicolai de castitate clericorum, concubinam duxerit palam, vel ductam non reliquerit, ex parte omnipotentis Dei, et auctoritate apostolorum Petri et Pauli praecipimus, et omnino interdicimus, ut non cantet missam, neque evangelium, neque epistolam ad missam legat, neque in presbyterio ad divina officia cum his, qui praefatae constitutioni obedientes fuerint, maneat, neque partem ab ecclesia suscipiat. » 4. Et praecipientes statuimus ut hi praedictorum ordinum, qui iisdem praedecessoribus nostris obedientes castitatem servaverint, juxta ecclesias quibus ordinati sunt, sicut oportet religiosos clericos, simul manducent et dormiant, et quidquid eis ab ecclesia competit, communiter babeant. Et rogantes monemus ut ad apostolicam communem vitam summopere pervenire studeant, quatenus perfectionem consecuti, cum his qui centesimo fructu ditantur in coelesti patria mereantur ascribi. 5. Ut decimae, primitiae seu oblationes vivorum et mortuorum, reddantur a laicis, et in dispositione episcoporum sint; quas qui tenuerit, a sanctae Ecclesiae separetur communione. 6. Ut per laicos nullo modo quilibet clericus aut presbyter obtineat ecclesiam nec gratis nec pretio. 7. Nec aliquis presbyter duas ecclesias obtineat. 8. Ut per Simoniacam haeresim nemo ordinetur vel promoveatur ad quolibet officium ecclesiasticum, neque ecclesiis praeficiatur. 9. Et ut de consanguinitate sua nullus uxorem ducat usque ad septimam generationem, vel quousque parentela cognosci poterit. Quod prius a Nicolao II statutum fuit. 10. Et ut laicus uxorem simul habens et concubinam, non communicet Ecclesiae. 11. Ut nullus habitum monachalem suscipiat, spem aut promissionem habens ut abbas fiat. 12. Ut nullus laicus ad quemlibet gradum ecclesiasticum repente promoveatur, nisi prius, mutato habitu saeculari, divina consecratione inter clericos fuerit comprobatus. Vos ergo haec et alia sanctorum Patrum statuta fideliter et Christiana reverentia observate, si vultis sanctae Ecclesiae Romanae et apostolicae sedis pace et communione atque benedictione et absolutione gaudere. Valete. XIII. Alexandri II privilegium pro monasterio Vindocinensi. (Anno 1063.)[MANSI, Concil. XIX, 970.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio ODRICO abbati, Vindocinensis monasterii, cunctisque successoribus ejus ibidem regulariter promovendis in perpetuum.

Omnibus votis quae de justo ac puro desiderio procedunt succurrere nos debere ipsa apostolica censura monemur. Quanto enim quisque altius effert oculos mentis ad divinae speciem contemplationis, tanto nos ejus intentionem studiosius animare et exaltare debemus, ut ad illum qui est fructus et merces operum bonorum possit pervenire desiderium bonum. Confirmamus igitur atque per hujus nostri privilegii paginam corroboramus monasterium Sanctae Trinitatis apud castrum Vindocinum situm, quod videlicet Gaufredus Andegavensis comes, et uxor ejus Agnes Pictavensis comitissa, fundaverunt et beato Petro in allodium et patrimonium cum universis rebus ad eumdem locum pertinentibus pia devotione obtulerunt. Hoc itaque monasterium, studio bonae voluntatis fundatum et juri beati Petri contraditum, juxta fundatorum institutionem et tuae religionis petitionem, charissime fili abba Odrice, ita apostolica auctoritate munimus, quatenus inter primae et apostolicae sedis pontificem et Vindocinensis monasterii abbatem nulla cujuscunque dignitatis vel ordinis persona sit media habeatur. Concedimus etiam omnibus hujus loci abbatibus ecclesiam Beatae Priscae, sancti Spiritus judicio decernentes ut nulla deinceps ecclesiastica saecularisve persona praedictam Beatae Priscae ecclesiam seu ecclesiae dignitatem eis auferre praesumat; abbas Vindocinensis, qui alodiarius beati Petri noscitur, ab episcopo, vel a quolibet nostrae sedis vicario, ad concilium nullatenus vocetur. Hoc etiam praesentis decreti auctoritate prohibemus ut nulla, nisi solius papae persona, potestatem aliquam aut dominationem in praedicto Vindocinensi coenobio exercere audeat, vel pro aliquibus rebus ejusdem loci abbatem sive fratres sollicitare contendat. Sed si quis contra eos causari voluerit, papae praesentia requiratur, cujus monasterium ipsum et res ad monasterium pertinentes esse noscuntur. Quod si legatus, a nostro vel nostrorum successorum latere missus, ad partes Transalpinas descenderit et praedictum locum Beati Petri placuerit visitare, ibi charitative suscipiatur, et ei quae corpori erunt necessaria, juxta loci possibilitatem, ministrentur. Ipse vero in eodem loco nihil disponat, nihil corrigat, nec occasione legationis quidquam molestiae loci habitatoribus inferat; sed si quid agnoverit corrigendum, papae notificare licebit. Praeterea statuimus ut defuncto abbate ipsius loci, successor ei eligatur de eadem congregatione: si tamen sancto regimine dignus inveniatur. Si apud eos dignus praelatione inventus non fuerit, a Cluniaco, seu a Majori Monasterio, uti undecunque melius poterunt, procurent monachi Patrem sibi secundum Deum eligere. Electus autem, ad nos, vel ad nostros successores, ordinandus accedat, et a sede beati Petri apostoli cujus est juris, baculum et consecrationem accipiat. Si vero grave fuerit electo pro sua ordinatione statim Romam venire, licentiam habeat a quocunque voluerit catholico episcopo abbatis benedictionem suscipere. Quomodo tamen vel qualiter electio ipsa vel ordinatio facta exstiterit, studeant monachi ejusdem loci papae litteris intimare ut aut emendet, si opus fuerit emendandum, aut si fuerit secundum Deum et Beati Benedicti regulam facta, bono studio gratuletur et sua auctoritate firmetur.

Neque illud omittendum est, magis autem huic nostrae confirmationi adnectendum, quod Theodericus Sanctae Mariae Carnotensis Ecclesiae episcopus, in cujus dioecesi praedictus Vindocinensis locus situs noscitur, Clementi papae epistolam suam transmiserit, rogans eum quatenus hic locus, consilio ejus et voluntate beato Petro oblatus, tali per eum corroboraretur auctoritate ut neque illi, neque successoribus suis hujus loci rebus vim vel calumniam inferre, sive de his quidquam subtrahere, vel pro qualicunque causa excommunicare sive interdicere, seu quamlibet potestatem aut dominationem in ipso loco exercere liceret, vel qualibet occasione rectorem loci vel fratres molestare praesumeret. Quod benigne Clemens papa annuit et sua auctoritate firmavit. Et nos nostra auctoritate dignum annuere censemus, et perpetuo anathemate praedicti episcopi damnamus successorem his praeceptionibus refragantem, et calumniam inferre tentantem, donec resipiscat et Romanae Ecclesiae satisfaciat. Omnia autem, quae praefatum monasterium usque hodie possedisse noscitur, firma, inconcussa eidem loco manere sine cujusquam retractatione sancimus. Censum vero duodecim solidorum de moneta illius patriae Beato Petro per unumquemque annum reddi volumus. Si comes Vindocinensis, vel quilibet de hominibus suis adversus praedicti loci abbatem querelam habuerit, in curia abbatis. pro dignitate loci. querela ipsa finiatur. Dimidia tamen sors torfacti, secundum constitutionem fundatorum monasterii, condonetur. Quicunque igitur contra hujus nostrae auctoritatis praeceptionem scienter fecerit, nisi se correxerit digna satisfactione, maledictione Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti damnetur, confundatur, pereat, in cujus honore et nomine locus ipse constructus est. Deinde incurrat iram Dei genitricis, et apostoli Petri et omnium sanctorum, et nostra auctoritate sit excommunicatus, ut nunquam regnum Dei videat, sed cum diabolo et Juda traditore omnibusque impiis sit damnatus et in tenebris maneat et umbra mortis. Qui autem conservator hujus nostrae apostolicae confirmationis et tuitionis exstiterit, ipse benedicatur omni benedictione, et partem habeat in regno Dei et gaudeat laetitia sempiterna in illa luce et claritate coelorum, ubi est omne bonum in saecula saeculorum. Amen.

Scriptum per manus Rainerii scriniarii et notarii sacri palatii in mense Maii, indictione I.

Datum Laterani per manus Petri sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi atque cancellarii, vice domini Annonis Coloniensis archiepiscopi, VIII Idus Maii, anno II domni Alexandri II papae, ab Incarnatione Domini 1063, indict. I.

XIV. Alexandri II epistola ad Hugonem abbatem Cluniacensem.--Quod nemo sine apostolico judicio potest excommunicare monachos Cluniacenses, nec interdicere. (Anno 1063.)[MANSI, Concil. XIX, 973, ex Biblioth. Cluniac.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio HUGONI abbati monasterii, quod dicitur Cluniacum, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum, in comitatu Matisconensi situm, et per te cunctis successoribus tuis abbatibus in perpetuum.

Cum omnium fidelium perditionibus et necessitatibus subvenire debeat apostolicae charitatis gratia, multo magis his est impertienda ejus beneficii clementia quos singulariter proprios, et specialiter se gaudet filios habere sancta Romana mater Ecclesia, et suae utilitatis gratia, et praecedentium Patrum auctoritate egregia. Quorum etiam desideriis et votis eo plenius parere debet auctoritas apostolicae sublimitatis quo certius constat eos non nisi illa desiderare et expetere quae sunt ad honorem sanctae pietatis et utilitatem verae religionis. Et quoties in suae necessitatis commodis nostrum assensum et solitum apostolicae auctoritatis studuerunt humiliter requirere praesidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire et rite pro magna securitate solidare, ut ex hoc nobis potissimum praemium a Conditore omnium, Deo, in sidereis arcibus conscribatur. Et ideo quia postulasti a nobis ut praefatum monasterium apostolicae auctoritatis serie muniremus, et omnia ejus pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanendo confirmaremus et absque omni jugo seu ditione cujuscunque personae, constabilire nostri privilegii pagina studeremus, propterea tuis flexus precibus, per hujus nostrae auctoritatis privilegium statuentes decernimus ut cuncta loca et monasteria, ad supradictum Cluniacum coenobium pertinentia, quae ab aliquibus fidelissimis Christianis, regibus, episcopis, ducibus, seu principibus eidem loco sunt concessa et ab antecessoribus tuis acquisita, Bernone videlicet, Odone, Eymardo, et beatae recordationis S. Majolo, et bonae memoriae Odilone praedecessore tuo, vel quaecunque ad eumdem locum pertinere videntur, absque ullius contradictione, cum magna securitate quietus debeas possidere; et per te, universi successores tui in perpetuum. Necnon sub divini judicii promulgatione et confirmatione, et anathematis interdictione, corroborantes decrevimus ut nullus episcopus, seu quilibet sacerdotum, in eodem coenobio, pro aliqua ordinatione sive consecratione ecclesiae, presbyterorum vel diaconorum, missarum celebratione, nisi ab abbate ejusdem loci invitatus fuerit, venire ad agendum praesumat. Sed liceat monachis ipsius loci, cujuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere, ubicunque tibi tuisque successoribus placuerit. Interdicimus autem sub simili anathematis promulgatione ut idem locus sub nullius cujuscunque episcopi, vel sacerdotis, deprimatur interdictionis titulo, seu excommunicationis vel anathematis vinculo. Non enim patitur sanctae sedis apostolicae auctoritas ut ullius cujuscunque personae obligatione proscindatur a se cuilibet concessa liberalis libertas; neque ipsius loci fratres ubicunque positi, cujuscunque episcopi maledictionis vel excommunicationis vinculo teneantur astricti. Inhonestum enim nobis videtur ut sine nostro judicio a quodam anathematizetur sanctae sedis apostolicae filius, veluti cujuscunque subjectae Ecclesiae discipulus. Si qua vero competens ratio adversus eos quemquam moverit, et hoc aliter determinari nequiverit, judicium apostolicum, quod nulli praejudicium praetendere patitur, supra hoc patienter praestoletur et humiliter requiratur. Decernimus etiam et illius cujus vice, quamvis indigni, fungimur, auctoritate sancimus, ut isdem locus omnibus ad se ob salutem confugientibus sit misericordiae sinus, sit totius pietatis et salutis portus. Obtineat in eo locum justus, nec repellatur poenitere volens iniquus. Praebeatur innocentibus charitas mutuae fraternitatis, nec negetur offensis spes salutis et indulgentia pietatis. Et si aliquis eumdem locum expetierit suae humilitatis et salutis gratia, minime a venia et optata misericordia excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fovendus benigniter colligatur, quia et justum sic est ut in domo pietatis et justa praebeatur dilectio sanctae fraternitatis, et ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiae et salutis. Sit autem omnibus ibi advenientibus causa salutis, hic et in perpetuum divinae miserationis et pietatis refugium, et apostolicae benedictionis et absolutionis praesidium. Decernimus praeterea et omnino constituimus ut, praedicti loci obeunte abbate, non ibi alius cujuscunque personae violentia constituatur ordinandus, sed ab ipsa congregatione loci, secundum timorem Dei et institutionem legislatoris Benedicti, Pater qui sibi praeesse debeat eligatur, et ad eum ordinandum, quicunque illis placuerit episcopus advocetur. Quascunque vero terras nunc tenes, et quas tu tuique successores acquirere potueritis, in perpetuum possidendas concedimus vobis. Si quis autem temerario ausu, quod fieri non credimus, contra hujus nostrae apostolicae confirmationis seriem venire aut agere tentaverit, sciat se Domini nostri Jesu Christi et apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodandum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in aeternum ignem concremandum, simulque in voraginem, tartareumque chaos demersum cum impiis dejiciendum. Qui vero custos et observator nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et vitam aeternam a Domino consequatur, etc.

XV. Alexandri II epistola ad archiepiscopos Galliae.--Mandat ut Petro Damiano Ostiensi episcopo, legato sedis apostolicae, in omnibus fidem habeant et debite obediant. (Anno 1063.)[MANSI, Concil. XIX, 358.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, GERVASIO Remensi, RICHERIO Senonensi, BARTHOLOMAEO Turonensi, M . . . . . . . . . . Bituricensi, T . . . . . . . Burdigalensi, archiepiscopis, salutem et apostolicam benedictionem.

Non ignorat sancta vestra fraternitas, dilectissimi, quod ex auctoritate sedis apostolicae, cui nos indignos clementia divina praefecit, totius universalis Ecclesiae regendus ac disponendus nobis status incumbit. Quoniam igitur pluribus Ecclesiarum negotiis occupati, ad vos ipsi venire non possumus, talem vobis virum destinare curavimus quo nimirum post nos major in Romana Ecclesia auctoritas non habetur, Petrum videlicet Damianum Ostiensem episcopum, qui nimirum et noster est oculus et apostolicae sedis immobile firmamentum. Huic itaque vicem nostram pleno jure commisimus, ut quidquid in illis partibus, Deo auxiliante, statuerit, in ratum teneatur et firmum ac si speciali nostri examinis fuerit sententia promulgatum. Quapropter venerabilem sanctitatem vestram fraterna charitate monemus, et insuper apostolica vobis auctoritate praecipimus ut talem tantumque virum, tanquam nostram personam, digna studeatis devotione suscipere, ejusque sententiis atque judiciis, propter beati Petri apostolorum principis reverentiam, humiliter obedire. Quisquis enim fastu superbiae, quod absit! inflatus, illius judicio contradictor vel adversator exstiterit, usque ad dignam satisfactionem, nostram vel Romanae Ecclesiae gratiam non habebit. Quia vero, cum ad vos Girelmum misimus, adhuc adventum praefati domini Petri nos impetrare posse nullatenus speraremus, volumus ut si quid apud vos Girelmus coepit, ad domini Petri magisterium veniat, et per ejus manum quidquid agendum est, fiat.

XVI. Alexandri II epistola ad Gervasium Remensem archiepiscopum.--Prohibet ne consecret Josselinum Suessionensem episcopum de Simonia convictum. Belvacensem episcopum corrigi, et Ambianensem, ob injuriam Corbeiensi abbati illatam, ad satisfactionem adigi praecipit. (Anno 1063.)[MANSI, Concil. XIX, 956.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, GERVASIO venerabili Remorum archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Pestem Simoniacam, quae hactenus vestris in partibus quasi timida serpere solebat, nunc caput accepimus extulisse et gregi Dominico, tam timore quam pudore remoto, gravissimam jacturam instantissime inferre. Unde non mediocri moerore afficimur, quippe qui nobis creditos et Christi sanguine redemptos quorumdam perversitate perire videamus. Quod totum sane archiepiscopis imputamus; nemo enim Simoniacus emptionem iniret, si se consecrandum fore desperaret. Sed quia archiepiscopi sine discretione consecrant, multi indiscrete ad episcopatus aspirant. Verum cum tempus acceperimus, adjutore Deo, et de consecratis et de consecratoribus justitias judicabimus. At vero audito tuo erga sanctam religionem bono studio, non modice gaudemus; quem strenuum cultorem ita in vinea Domini operari audivimus ut nulla Simonis propago in ea, quantum ad te attinet, radicare possit. Et quanquam admonitione non videaris egere, te tamen admonemus, atque praecipimus ut Josselinum Suessionensis Ecclesiae non consecres episcopum qui, archidiaconatum Simoniace obtinuisse non contentus, episcopari etiam pecunia contendit. Belvacensem autem episcopum, quem res ecclesiasticas et populum Dei atrociter disperdentem audivimus, si verum est, jubemus ita virga sanctae auctoritatis ferias ut caeteros, si qui sunt similes ejus, exemplo corrigantur. Porro Ambianensis episcopus, a nobis admonitus ab injuria Corbeiensi abbati illata, non veritus nostram auctoritatem, non modo non desistit, verum etiam in dies eam multiplicat. Quare utrumque ad te maturius convoces, eorum contentioni finem canonice impositurus. Quod si per te nequiveris, rem totam ad sedem apostolicam tempestivius per epistolam referas, ut apostolica auctoritate haec contentio sospita conquiescat. Haec agas et aliis quoque Ecclesiae utilitatibus hortamur inservias, ut laboris tui Dominum Jesum quandoque habeas largissimum retributorem, et nostram erga te benevolentiam sentias certiorem.

XVII Alexandri II epistola ad Jocelinum archidiaconum Parisiensem.--De eo qui episcopatum per Simoniam et homicidium acquisiit. (Anno 1063.) [MANSI, Concil. XIX, 978.] Litteris ad sedem apostolicam allatis comperuimus te, contempto sanctorum Patrum anathemate, archidiaconatum non modo pecunia, verum etiam homicidio acquisiisse, et nunc, tanta sceleris contagione maculatum, Suessionensem episcopatum per detestabile Simoniacae haeresis commercium comparasse. Unde apostolica auctoritate tibi interdicimus ut ordinationem suscipere non praesumas, donec ante nos vel legatum nostrum purificare te super hac infamia studeas

XVIII. Alexandri II epistola ad Widonem episcopum Ambianensem.--Jubet ut desistat ab inquietatione abbatis et monasterii Corbeiensis; alioquin suspendit ipsum ab officio, et excommunicat, donec abbati coram archiepiscopo Remensi satisfaciat. (Anno 1063.)[MANSI, Concil. XIX, 973, ex apographo Sirmondi.] ALEXANDER, servus servorum Dei, Widoni Ambianensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Miramur fraternitatem tuam, neglectis sanctorum canonum auctoritatibus, postposita quoque sanctae apostolicae sedis reverentia, injuste et sine ulla ratione monasterium Corbeiense inquietare et abbatem, a praedecessore nostro piae memoriae Leone ordinatum, temeraria praesumptione excommunicasse; altaria quoque, juri ipsius monasterii pertinentia, contra sanctorum canonum instituta, aliis, unde maxime indignamur, collata, dato ab ejusdem monasterii abbate pretio, non reddidisse, ita videlicet ut in his praedictis omnibus privilegia, ab antecessoribus nostris canonica et apostolica auctoritate confirmata, pro nihilo duceres et sanctae universali Ecclesiae nullius obedientiae reverentiam exhiberes. Unde monemus et apostolica auctoritate omnino praecipimus ut ab istiusmodi praesumptionibus manum retrahas et injuriam praefato monasterio et abbati ulterius inferre non praesumas. Quod si huic nostrae admonitioni aurem debitae obedientiae non inclinaveris et supra memoratum monasterium ulterius inquietare tentaveris, apostolica auctoritate sancimus ut idem chrisma, et ordinationes, et caetera, quae a te solitus est recipere, ab archiepiscopo Remensi, vel a quolibet alio quem sibi opportunius providerit, deinceps recipiat. Si autem superbia elatus, his nostris praeceptionibus obviaveris et supra dicto monasterio injuriam amplius inferre praesumpseris, scias te omni episcopali officio et sacerdotali privatum esse, donec tumorem superbiae debitam per humilitatem dimiseris et nobis et sanctae apostolicae sedi per condignam obedientiam satisfacere studueris. Si autem, secundum duritiam et impoenitens cor tuum, iram tibi apostolicae sedis, spreta hac nostra admonitione, thesaurizaveris, omnino tibi sacrosanctam communionem interdicimus, nisi, cum in periculo mortis fueris constitutus, donec ante praesentiam fratris nostri Remensis archiepiscopi, cujus judicio omnem hanc causam commisimus, supra dicto abbati satisfacias.

XIX. Alexandri II epistola ad Gervasium archiepiscopum Remensem, de Cadaloi pseudopontificis vinculis, et de Simoniacis exstirpandis. (Anno 1063.)[MANSI, Concil. XIX, 945.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimo confratri GERVASIO Remensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Visis fraternitatis tuae litteris evidenter intelleximus eam matri suae, sanctae Romanae Ecclesiae, sinceram compassionem exhibere, ipsamque, si facultas daretur, praesentia corporis velle visitare. Et quia sollicitudinem tuam de ejusdem prosperitate laetari, quemadmodum de infortunio contristari, non dubitamus, annuntiamus tibi, divina suffragante clementia, Cadaloi praesumptionem, extollentem se adversus apostolicam sedem, tanto amplius ad majorem sui ignominiam devenisse quanto ipse speraverat altioris superbiae culmen ascendisse. Siquidem proprii nominis etymologiam evidenter intelligens ad reparandam pecuniam, in periculum capitis sui a fautoribus suis distributam, cujusdam turris praesidio gemebundus servatur.

Unde per misericordiam Dei speramus nullo modo posse evadere, donec quidquid contra sanctum Petrum nequitia sua praesumpsit, satisfecerit digna emendatione. Quod igitur Simoniacae haereseos pestem, quae in partibus illis vires adhuc obtinet ejus dolo, velle insequi significasti, non parum devotionis tuae studio congaudemus. In quo nimirum adeo specialem dilectionem a nobis et filiis sanctae Romanae Ecclesiae promeruisti, ut a nonnullis, te odio habentibus, odium nobis evidentibus indiciis exhiberi declaretur. Super Aurelianensem denique, qui Simoniace episcopatum obtinuisse et inde perjuriunt, tribus aliis sibi adhibitis incurrisse probatur, sententiam dare archiepiscopum Senonensem litteris nostris admonuimus; quem nimirum, ut cum ipso convenias et negotium illud pariter agas, apostolica auctoritate hortamur. Abbatem quoque Sancti Medardi, jam pridem excommunicationis vincula innodatum, omnibus modis operam dare studeas, ut de abbatia quam injuste retinet ejiciatur, et alter digne et canonice substituatur.

Caetera vero quae in litteris tuis continentur ad praesens distulimus, praesertim cum in praesentia tui, quam desideramus videre, id melius fieri existimamus; non enim panis securi, neque arbor cultro succidi solet. De causa autem Amelrici iterum et iterum te admonemus ut quod in apertis litteris nostris continetur, omni studio omnique sollicitudine peragas.

XX. Alexander II papa Lanfranci abbatis monasterium, « quod Cadomi construitur, » tuendum suscipit. (Anno 1063.)[MABILL., Annal. Ord. S. Bened. IV, 643.] Charissime fili Lanfrance abbas, quia in tantam te excrevisse religionem cognoscimus, ut non solum de propria salute studiosus existeres, verum etiam communem vitam eligentibus monasterium construeres ac formam religionis provideres, inclinati precibus tuis, monasterium tuum quod Cadomi construitur sub tutela et defensione apostolicae sedis recipimus, et omne jus ipsius monasterii ad sollicitudinis tuae tuorumque successorum studium decernimus pertinere.

XXI. Alexander papa II confirmat donationes et privilegia Conventriensi coenobio ab Edwardo rege concessa. (Anno 1063?)[COCQUELINES, bullarum, privileg. etc., summorum pontificum ampliss. Collectio, II, 4.) ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio EDWARDO regi Anglorum, salutem et apostolicam benedictionem.

Scriptorum vestrorum eloquia, incolumitatem vestram significantia, laeti suscepimus. Gratias itaque omnipotenti Deo retulimus, qui cordis vestri sinceritatem ad omnia utilia sanctae matris Ecclesiae compungit. Proinde, juxta scripta vestra, monasterio Sanctae Mariae de Conventria ubi servorum Dei constituta est congregatio a reverendae memoriae Leofrico, duce nuper exstincto, hujusmodi privilegia praesentis auctoritatis nostrae indulgemus, concedimus atque confirmamus, statuentes ut ipse locus, regiis praeceptis et privilegiis apostolicis fultus, per omnia tempora sine vexatione cujuscunque dioecesani episcopi, aut alicujus judiciariae potestatis, cujuscunque ordinis vel dignitatis sit, et semper, sicut praeoptat et expetit benevolentia tua regalis, futuro tempore permaneat. Fratres igitur ejusdem loci idoneos ex se, vel ex qua voluerint congregatione, abbates sive decanos sibi per successiones eligendi habeant potestatem; et ne impediantur auctoritate apostolica prohibemus. Praeterea quidquid illi loco contulerunt, vel collatum est, vel conferetur, divina et nostra auctoritate roboramus. Nec non privilegia vestra ad honorem Dei pertinentia quae ibi instituere volueris, gratanti affectu annuimus, confirmamus et confirmando in perpetuum stare decrevimus. Et infractores eorum aeterna maledictione damnamus.

Acta anno Dominicae Incarnationis millesimo [ leg. sexagesimo] quadragesimo tertio.

XXII. Alexandri II epistola ad Gervasium Remensem archiepiscopum ejusdemque suffraganeos.--Excommunicationis sententiam in Reginaldum monasterii Sancti Medardi invasorem a Petro Damiani latam confirmat, eamque exsecutioni mandari praecipit. (Anno 1064.)[MANSI, Concil. XIX, 958.] Si quod officii vestri est exsequeremini, non abbatem, sed maleficum Reginaldum, a Petro Ostiensi episcopo et a vobis in conciliis justa ratione, ut nobis relatum est, condemnatum, ab ipso Sancti Medardi, quod Simoniace invasit, coenobio penitus eliminaretis. Quod, si causa cupiditatis, aut amore vel timore alicujus potentis personae, explere renuistis, haec omnia Dei omnipotentis timori praeposuistis et nullum dispersis monachis solatium regrediendi praebuistis. Quapropter ejusdem Rainaldi malitia magis multiplicatur et crescit. Haec vero idcirco mandare curavimus, quia ex iisdem dispersis monachis quidam ad nos venerunt flentes et ejulantes, alii litteras direxerunt lamentabiles, justitiam sancti Petri, nostramque consolationem pro tali injustitia requirentes. Unde supradicti Petri vestramque nostra auctoritate corroboramus sententiam, eumdemque Rainaldum ei consentaneos ejus anathematizamus, ipsumque coenobium, quandiu in eo manserit, interdicimus, et ut idem faciatis vobis mandamus.

XXIII. Alexandri II epistola ad Gervasium Remensem archiepiscopum.--De amoto Carnotensis Ecclesiae Simoniaco invasore Gervasio et regi gratias agit; Aurelianensem eadem de causa amoveri petit. (Anno 1064.)[MANSI, Concil. XIX, 959.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimo fratri GERVASIO Remensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Debitas fraternitati tuae grates rependimus quod, in ejectione Hi . . . a nobis damnati, quod Carnotensem Ecclesiam Simoniace invaserat, te promptum sollicitumque ostendisti, quodque, ut alter dignus et idoneus eidem Ecclesiae canonice substitueretur charissimo filio nostro, Philippo, Francorum regi, consilium dedisti. Cui nimirum suisque optimatibus ut dignas super hoc grates rependas prudentiam tuam invitamus. Noverit etiam fraternitas tua nos confratrem nostrum Senonensem archiepiscopum admonuisse quatenus Aurelianensis Ecclesiae invasorem (Hadericum) nostra apostolica auctoritate excommunicet. Claret enim ipsum Simoniace episcopatum obtinere, et ad obtegendam reatus sui improbitatem perjurium in Cabilonensi synodo incurrisse, suaque fraudulentia confratrem nostrum Petrum Ostiensem episcopum, a quo eadem synodus celebrata est, decepisse Super haec etiam, ad augmentum criminum suorum, litteras apostolatus nostri, quibus ad haec examinanda vocabatur, omnino refutavit. Quapropter charitatem tuam apostolica auctoritate admonemus ut praefato Senonensi archiepiscopo in damnatione Aurelianensis invasoris, contempto timore et gratia omnium, te socium et adjutorem adhibeas.

XXIV. Privilegium Alexandri II papae pro monasterio Salvatoris et S. Bonifacii Fuldensis. (Anno 1064.)[DRONKE, Codex diplomaticus Fuld., pag. 370.] + A. episcopus, servus servorum Dei, WIDERATO pio et religioso abbati venerabilis monasterii Salvatoris Domini nostri Jesu Christi et Sancti Bonifacii, quod situm est in loco qui vocatur Bochonia juxta ripam fluminis quod vocatur Fulda, et per te eidem venerabili monasterio tuisque successoribus in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et poscentibus juste et religiose alacri devotione assensum impertiri. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium, Deo, procul dubio promeremur, si venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur, quia postulastis a nobis, decrevimus nostra apostolica praeceptione reconcedere ac reconfirmare perpetualiter vobis vestrisque successoribus praedictum monasterium Salvatoris Domini nostri Jesu Christi et Sancti Bonifacii, situm in loco qui vocatur Bochonia juxta ripam fluminis quod dicitur Fulda, cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus sibi pertinentibus, quas nunc habet. et in futuro, Deo auxiliante, habebit. Concedimus etiam atque donamus vobis, charissime ac dilectissime fili, vestrisque successoribus abbatibus in perpetuum pro magno nostro amore nimiaque dilectione, quam circa vos habemus et habere deinceps cupimus, monasterium Sancti Andreae apostoli, quod vocatur Exaiulum, situm Romae juxta ecclesiam Sanctae Dei genitricis Mariae semper Virginis, quae vocatur Ad Praesepe, cum omnibus mansionibus, caminatis, cellis vinariis, et coquina, cum vineis, hortis, diversisque generibus pomorum, cum curte et puteo et introitu per portam majorem a via publica, et cum omnibus ad idem monasterium generaliter pertinentibus, tam intra quam extra urbem sitis, quae ei juste ac recte pertinere dignoscuntur. Prohibemus autem omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in idem vestrum Fuldense monasterium quamlibet ditionem habere, vel auctoritatem, praeter nostram apostolicam sedem; specialiter episcopum in cujus dioecesi constructum iesse videtur, ita ut, nisi ab abbate monasterii fuerit nvitatus, nec missarum solemnia ibidem celebrare praesumat. Dona vero, et oblationes decimasque fidelium, absque ullius personae contrarietate, firmitate perpetua ipsi monasterio vestro, secundum praedecessorum nostrorum privilegia, confirmamus et corroboramus. Decernimus etiam ne alicui personae magnae vel parvae liceat aliquam vim vel controversiam inferre eidem monasterio in rebus ac familiis ejus, et ne femina unquam illuc ingredi praesumat nostra apostolica interdicimus auctoritate, et ne quis unquam placitum ibi habeat vel in caeteris ejus locis nec servos nec colonos ad aliquod servitium constringat, nisi cui abbas ad utilitatem suae necessitatis assensum praebuerit. Eligendi quoque abbatem sibi, quando opus fuerit, fratres inter se potestatem habeant secundum regulam sancti Benedicti, sine ullius contradictione personae.

Caeterum vero hoc deliberantes decernimus ut, congruis temporibus, nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur, concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit! sub hujus privilegii obtentu, animus gressusque rectitudinis vestrae a norma justitiae aliquo modo retorqueatur. Concedimus etiam tibi, quem bene eruditum et bene eloquentem virum esse novimus, dulcissime fili, praedicare verbum Dei auctoritate sancti Petri apostoli Dei et nostra ejus vicarii, et ut tam vos quam successores vestri ante alios abbates Galliae seu Germaniae primatum in omni loco conventuque nostra apostolica auctoritate obtineatis. Usum quoque dalmaticae et sandaliorum in missarum solemniis licentia nostrae apostolicae auctoritatis concedimus tam vobis quam successoribus vestris, secundum quod in privilegiis praedecessorum nostrorum habetur. Abbas vero nonnisi a nostra apostolica sede benedicatur, a qua benedici debet, et si in aliquo crimine accusatus fuerit, de eadem nostra apostolica sede tantum judicium exspectet. Illud etiam generaliter addendum dignum duximus ut, quidquid auctoritate antecessorum quorumlibet nostrorum, regum et imperatorum, ipsi vestro Fuldensi monasterio constat fuisse concessum, sit etiam nostra apostolica auctoritate per hoc nostrum privilegium confirmatum atque corroboratum, statuentes apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, ne quis unquam nostrorum successorum pontificum Romanorum, regum, ducum, marchionum, comitum, et praeterea archiepiscoporum, episcoporum, aut cujuslibet dignitatis vel conditionis hominum contra hoc nostrum privilegium quidquam audeat attentare. Quod si quis praesumpserit, sciat se nostri anathematis vinculo usque ad dignam satisfactionem insolubiliter innodatum. Qui autem pio intuitu se custodierit, et ne in aliquo infringatur a se observaverit, benedictionis gratiam et peccatorum suorum absolutionem a retributore omnium bonorum Deo consequi mereatur ut in coelesti sede glorietur.

Datum per manus Petri, sanctae Romanae Eccleclesiae subdiaconi, et vice domni Annonis Coloniensis archiepiscopi, cancellarii in Lateranensi palatio, anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo sexagesimo quarto, indictione III.

XXV. Alexander II papa concedit privilegium monasterio Sancti Miniatis. (Anno 1065.)[LAMI, Ecclesiae Florentinae Monumenta, tom. II, pag. 1183.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, OBERTO monasterii Sancti Miniatis abbati, suisque successoribus, in perpetuum.

Nostrae intentionis tunc bene implemus officium, cum juste petentibus facile praebemus auditum. Ideo enim apostolica sedes, cui, Deo propitio, praesidemus, infirmissimae petrae posita est specula, ut undique puro mentis spiritu circumspiciens, et per devia gradientes, aequitate judice, corrigat, et ad salutis portum tendentibus ducatum diligenti sollicitudine porrigat; tanto siquidem charitatis praecepta melius implemus, quanto studiosius Deo famulantibus auxilii manum praebemus: necessitatibus quippe sanctorum vere communicamus, si eorum sacratissima corpora custodientibus et adjutorii subsidium et defensionis praesidium damus. Sic denique sacrarium exauditionis nobis aperiri speramus, si in oratione quotidie perseverantes pia devotione adjuvamus. Quapropter, fili charissime, o venerabilis abbas, te praelibatumque monasterium praefati martyris Miniatis, suorumque septem comitum, in specie septiformis gratiae sancti Spiritus sanguine consecratum, ac eodem praefulgente octo beatitudinum similitudine decoratum, inclinati precibus tuis in tutelam apostolicae defensionis suscipimus, atque, quia in praedicto insigni monasterio, sito in monte Florentino, non longe ab urbe praemissorum octo beatorum martyrum suorumque innumerosorum sociorum corpora requiescunt, illud apostolicae auctoritatis vigore roboramus, sibique confirmamus omnia quaecunque possidet, et quae reges et imperatores, et Hildebrandus, Lambertus, Attho, etc., Gerardus, Florentini praesules, contulerunt, nominatim Montem Regis, in quo praedicto Miniatis martyris ecclesia posita est, cum omni pertinentia ejusdem curtis, et campum Martii, et Bisarium a flumine Arno usque ad viam publicam, stabiliter cum omnibus castellis, agris, vineis, silvis atque familiis a praelibatis regibus sive imperatoribus atque praesulibus collatis, inviolabili sanctione concedimus, et concessa in saepe dicto monasterio ad monachorum hospitumque usum in perpetuum permansura mandamus.

Confirmantes quoque sibi ecclesiam Sanctae Mariae Albuini, sitam in Albarito cum omnibus pertinentiis suis, et omnia castella et ecclesias, curtes atque terras, et familias cum omnibus pertinentiis suis quae jam dicto monasterio Sancti Miniatis dederunt Azo, Azonis filius, et uxor ejus Amaldruda, et Guelfredus, filius Teuzonis, et uxor ejus Maria, et Azo, filius Ramerii, et Ermingarda filia praelibati Azonis; et Raimbertus, filius Addolfi, et mater sua, et Rodulfus, qui Feuscolus vocatur, Gerardii filius; et Theodicius, filius Rainerii, et uxor et filii eorum; ecclesiam quoque Sancti Petri, juxta Imam fluvium positam, cum omnibus pertinentiis suis. Haec et omnia quae supra dicta beati Miniatis martyris ecclesia per diversa tempora a principio sui juste recepit vel acquisivit, aut receptura vel acquisitura est in futurum, constituimus, sancimus atque inviolabiliter eidem ecclesiae duratura stabilimus, ita ut nullus rex, nullus dux, nullus marchio, nullus vicecomes, castaldio vel curialis, nulla praelata vel privata, magna sive parva persona, te praefatumque monasterium in bonis suis minuere, vexare, inquietare, aut molestias inferre temeraria praesumptione audeat, salva tamen Florentini episcopi reverentia, cujus juri eidem monasterium legaliter subjicitur. Si quis autem sciens hanc nostram apostolicam constitutionem contumax infregerit et admonitus non emendaverit, anathematis jaculo confossus cum Juda traditore pereat. Si quis autem devotus conservator exstiterit, Christo duce, ac intercedente Petro, antiquae promissionis et novae redemptionis patriam sine fine possideat. Caetera desunt.

XXVI. Constitutio Alexandri papae II pro monasterio Sancti Petri Perusini. (Anno 1065, Aprilis 27.)[MARGARINI, Bullar. Casin., tom. II, pag. 98, ex archiv. S. Petri Perusini.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabili monasterio beati Petri apostoli, sito extra, imo et juxta civitatem Perusiam, in loco qui dicitur Caprarius, et per illud RAYNERIO abbati, ejusque successoribus ibidem jure et regulariter promovendis in perpetuum.

Cum universalis sancta mater Ecclesia per gloriosos apostolorum principes, Petrum scilicet piscatorem hominum, ac Paulum doctorem gentium, prae caeteris cooperatoribus maxime sit coadunata, instituta et ditata, convenit eis confirmari et detineri omnia, quae suae ditionis ac potestatis reperiuntur specialia. Quapropter ad hujus supradicti monasterii honorem semper augendum et nunquam minuendum concedimus, per hoc apostolicae defensionis privilegium, ut teneat et habeat pacifice et quiete quod hactenus tenuit et habuit, et nunc tenet et habet, scilicet cellas suas et ecclesias, cortes suas ac plebes, fundos etiam et casales, plebem scilicet Sancti Constantii, et Sancti Ruphini, ac Sancti Martini; ecclesiam Sanctae Mariae in Agellione, cum suis pertinentiis; cortem de Casale, et cortem Sancti Justini, cortem de Petroniano, ecclesiam Sancti Andreae de Aliano cum sua pertinentia, ecclesiamque Sanctae Mariae in Petiniano, et ecclesiam Sancti Clementis, atque medietatem ecclesiae Sancti Donati in civitella, necnon et terram Ugonis, nepotis Bernonis de Monte Nigro. Apostolica quoque auctoritate tibi corroboramus quod in privilegio praedecessoris nostri beatae memoriae Nicolai continetur, videlicet in comitatu Perusino bona quaedam ecclesiae sanctorum Apollinaris, Blasii, nec non et Montani, quod ecclesiae Farfensi Sanctae Mariae dedit Hugo Alberici filius, cum suis adjacentiis, quidquid sit, seu castellum, seu villae, sive servi, sive ancillae, seu terra culta vel inculta, seu postea quidquid omnibus suprascriptis ecclesiis ab ipsis monachis acquisitum, uti hoc praedictum bonum, ut praelibavimus, abbas Farfensis praedecessor Berizoni abbati suisque successoribus, sub censu definito, singulis annis persolvendo, duodecim scilicet solidorum monetae Papiensis, contulit. Insuperque confirmamus eidem monasterio in perpetuum massas tres in comitatu Perusino positas, unam quae vocatur Pusulo, alteram Filoncio, et aliam quae nuncupatur Casalini, cum ecclesiis, casis, vineis, campis, hortis, montibus cultis et incultis, omnibusque suis pertinentiis. Monasterium quoque Sancti Angeli in comitatu Arisati, in loco qui dicitur Tolliano, et Limisano, cum cellis et capellis suis et cum omnibus sibi pertinentibus, necnon quidquid deinceps praefatum Sancti Petri monasterium, quovis modo divinis vel humanis legibus cognito, acquirere potuerit hujus nostri apostolici privilegii tenore confirmamus. Licentiam quoque damus tibi de omnibus tuis clericis, tam in monasterio degentibus, quamque etiam foris in possessionibus tuis manentibus, a quocunque volueris idoneo et canonice locato episcopo eos ordinandi, et chrisma in suis plebibus accipere; si tamen ab episcopo, in cujus dioecesi praefatum monasterium situm est, nec ordinationes, nec chrisma potueris canonice et gratis obtinere, aut impetrare, et de ecclesiis consecrandis eodem modo. Et nullus episcopus ad idem monasterium pertinentem excommunicare, aut damnare audeat, si in causa sua nostrum ac sanctae apostolicae sedis patrocinium et examen flagitat. Romani autem pontificis donum abbatiae et abbas ipse et consecratio abbatis sit in perpetuum. Etenim remota excusatione, nisi canonica, ad synodum quandocunque a summo pontifice vocatus fuerit, veniat. Porro oblationes, eidem monasterio collatae vel conferendae, tam pro vivis quam pro defunctis, a nullo episcoporum pervadantur, sed ex integro proficiant monasterii utilitatibus, ac fratrum necessitatibus. Decimae autem ejusdem monasterii in susceptione hospitum et peregrinorum ad portam ipsius monasterii conferantur. Servitium quoque et quod vulgariter dicunt Foderum, nec imperatori, nec regi, nec marchioni, nec alicui hominum liceat ex eodem monasterio, aut ex pertinentia ejus requirere nisi soli apostolicae sedi nostrae. Insuper et ibidem sepeliri nequaquam prohibeat mortuum. Episcopus vero publicus missas et stationes ibidem facere non audeat, nisi ab abbate ipsius monasterii fuerit invitatus, ne, sicut beatus Gregorius dicit, in servorum Dei secessibus ulla occasio praebeatur popularibus conventibus; et simpliciores ex hoc animos plerumque, quod absit, in scandalum trahat, frequentior quoque mulierum introitus. Quod si, invitante vel annuente abbate, episcopus missas publicas ibidem facere voluerit, his tantum diebus id agat, scilicet secunda feria Paschae, et beatorum Petri et Pauli natalitiis, sed nullas inde oblationes tollat ipse aut aliquis clericorum ejus, invito abbate ac fratribus.

Statuimus quoque ut, obeunte abbate monasterii ipsius, nec episcopus nec aliquis clericorum ejus, in distribuendis providendisque acquisitis, acquirendisve ejusdem monasterii rebus, nulla se occasione permisceant. Abbatem vero eidem monasterio non alium, sed quem dignum moribus atque aptum disciplinae monasticae, communi consensu, congregatio tota poposcerit, si ex se habuerit; vel si ab alia congregatione sibi elegerit, absque aliqua venalitate, a Romano pontifice conservandum.

Decernimus etiam ut omnes eidem monasterio chartae contrariae et nocivae, omnino vacuae et inanes existant. Praeterea apostolica nostra auctoritate constituimus et confirmamus ut nullus imperator, rex, episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, castaldio, aut aliqua quaelibet magna parvaque persona, praedictum abbatem suosque successores canonice intrantes de jam dicto monasterio, vel de omnibus suis rebus et proprietatibus, mobilibus et immobilibus ac sese moventibus molestare, devestire aut inquietare audeat. Si quis ergo contra hujus nostri apostolici privilegii decretalem paginam temere agere tentaverit vel praesumpserit, auctoritate sanctae et individuae Trinitatis, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, et nostra, perpetuae maledictionis anathemati se subjacere noverit, donec resipiscens satisfecerit; insuper compositurus existat duodecim libras auri; medietatem nostro sacro palatio, medietatem ipsi monasterio. Qui vero pio studio hanc observare voluerit, et praefatum monasterium in nulla sua justitia, vel rebus suis fraudaverit, sive qui ei reverentiam habens, pro Deo, de suis aliquid contulerit, benedictionis gratiam a Domino Deo consequatur, et per clavigerum principem coeli, januas regni coelestis introduci mereatur.

Scriptum per manum Guinizonis notarii sacri palatii, sanctaeque Romanae Ecclesiae, in mense Aprilis, et indictione tertia.

Datum Laterani XV Kal. Maii, per manus Petri sanctae Romanae Ecclesiae bibliothecarii, anno IV domni Alexandri papae II.

XXVII. Alexandri papae II privilegium pro abbatia Sancti Dionysii. (Anno 1065.)[DOUBLET. Hist. de l' abbaye de Saint-Denis, p. 466.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, regibus et ducibus, principibus atque dominatoribus, et eis omnibus qui tunc sunt et venturi sunt futuris temporibus.

Quoniam justis petitionibus assensum nos praebere, et Ecclesiae sanctae vigilanter utilitatibus oportet inservire, Deo nostro sine dubio per hoc speramus nos placere, si res et ecclesiasticas constitutiones a sanctis Patribus ita ut constitutae sunt cogamus permanere, et ne deinceps ab iniquis impune corrumpantur, nostra auctoritate corroborare. Quapropter notum facimus praesentibus et futuris omnibus, videlicet regibus et ducibus, principibus et dominatoribus, seu cunctis apostolicae sedis fidelibus, quod venerabilis abbas Rainerius, et monachi monasterii beati Dionysii martyris, ubi ipse sanctus in corpore quiescit, nostram praesentiam adierunt, suppliciter postulantes quatenus privilegia, eidem monasterio a domno Dagoberto, Francorum rege, ipsius loci fundatore concessa, sed et Clodovei, filii ipsuis Dagoberti, regumque simul eorum omnium immunitatum confirmationes, quicunque suam illi monasterio beati Dionysii martyris auctoritatem promulgantes praestiterunt, sed et privilegium quod fecit dominus et venerabilis Landericus Parisiacae urbis episcopus, una cum consensu suorum canonicorum pariterque regionis illius episcoporum, de libertate et emissione clericorum in suis ordinibus omnibus, quod videlicet omnes secundum metas a se discretas in circumscripto ecclesiis deservientes, a sua et omnium suorum successorum potestate absolvit, et abbati et fratribus monachis supradicti monasterii regendum et disponendum contradidit, sanctorumque praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, Zachariae, Stephani, Leonis, Adriani, Nicolai atque beatae memoriae domini Leonis privilegiorum decreta, sancta et apostolica auctoritate confirmata, nec non privilegium episcoporum illius patriae de praedicti loci corroboratione temporibus Caroli regis factum, nos demum manum imponentes, nostra etiam auctoritate dignaremus roborare.

Providentes ergo eidem Ecclesiae, et ad munimentum praelati ibi abbatis, atque fratrum praesentium et futurorum, qui in ipso venerabili monasterio Deo militare vident r utile fore auctoritate beati Petri apostoli (cujus nos immeriti vicarii existimus) et nostrae privilegio paginae praedictorum regum, seu praedecessorum nostrorum et ejusdem patriae venerabilium episcoporum decreta roboramus, regum omnium potentiam, sive successorum nostrorum a Christo creditam auctoritatem obtestantes, ne locum sancti Dionysii Christi martyris, suis auctoritatibus et privilegiis roboratum, vel per se, vel sibi subditos, quoquomodo temerare patiantur in aevum. Sancientes etiam promulgamus ne ullus aliquando Parisiacae urbis, vel aliarum Ecclesiarum episcopus, quaqua ratione vel quacunque causa ab abbate, vel a fratribus praedicti loci, vel ab his omnibus qui sub eorum potestate, secundum Patrum praedictorum decreta, sunt constituti, aliquid in piis privilegiis a nobis corroboratum audeat utcunque repetere. Praecipimus quoque ne quis eorum episcoporum a quibus ista postulare voluerint, eis oleum, chrisma, tabulas, benedictiones, consecrationes, ordines, suis temporibus (prout ipse abbas vel patres vel eorum successores expetierint) praesumat denegare, et ne quis episcopus Parisiacae sedis haec eis deneget, vel alium qui eis contulerit pro hoc interpellare tentet, omnino interdicentes prohibemus. Hoc insuper etiam jubemus, ut, pro causis et responsis ecclesiae suae, nostram atque nostrorum successorum audientiam licenter habeant appellare et adire, nullusque eos interim condemnare, vel res eorum invadere conetur. Quod a nostris utique praedecessoribus eis ante constitutum est.

Quod si quisquam cujuscunque potentiae, vel persona cujuscunque ordinis vel aetatis, hoc nostrae nostrorumque praedecessorum auctoritatis privilegium quoquomodo ausus fuerit violare, sempiterno damnetur anathemate, ligatus beato Petro nobisque a Deo concessa potestate; conservatores autem perpetua fruantur benedictione.

Datum Laterani secundo Nonas Maii, per manum Petri sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi atque bibliothecarii, anno quarto pontificatus domni Alexandri secundi papae, indictione quarta. Hildebrandus, sanctae Romanae Ecclesiae archidiaconus, consensit. Desiderius, cardinalis Sancti Petri et abbas Sancti Benedicti, cons. Bonifacius Albanensis episc. cons. Joannes Portuensis episc. cons. Petrus Damianus Hostiens. episc. cons. Mainardus de Sancta Rufina episc. cons. Hubaldus Sabin. episc. cons. Joannes Tusculanens. episc. cons. Joannes Thiburtinae episc. cons. Hubertus Ariminensis episc. cons. Andulfus Feretranensium episc. cons. Guvinieldus Sinogaliens. episc. cons. Clotharius Acsimanensium episc. cons. Benedictus Fossabrunensis episc. cons. Aginus Asisinatensium episc. cons. Dominicus Balbinofiscium episc. cons. Joannes Piscencium episc. cons. Rainerius Forianensecium episc cons. Dominicus Pensauriensecium episc. cons. Gisilbertus Tuscanecium episc. cons. Joannes Balneoregense civitatis episc. cons. Jeronymus Frequatinecium episc. cons. Petrus Castellanecium episc. cons. Atinolfus Gatensis episc. cons. Adelbertus Marimens. episc. cons. Joannes Subtrensis episc. cons. Mainardus Urbinens. episc. cons. Bernardus Populonensis episc. cons. Leo Pistoriensis episc. cons. Lanfrancus Elusinae civitatis episc. cons. Vuido Pisanecium episc. cons. Joannes Biternecium episc. cons. Constantinus Aretinus episc. cons. Dominicus Granden sis patriarcha cons. Andreas Spoletinus episc cons. Alto Folomensis episc. consensit. Hermen fredus Sedunens. episc. cons. Drogo Matisconens. episc. cons. Gaufredus Parisiensis episc. cons. Harro Aurelianensis episc. cons. Vuido Belvacensis episc. cons. Hugo Trecassinus episc. cons. Gaufredus Antissiodorensis episc. cons. Goscelinus Burdegalensis episc. cons. Willelmus Engolismae episc. consentit.

XXVIII. Alexandri II epistola ad Gervasium Remensem archiepiscopum.--Privilegia monasterio Sancti Dionysii a praedecessoribus contra Parisiensem episcopum concessa confirmat. (Anno 1065.)[MANSI, Concil. XIX, 957.] ALEXANDER, servus servorum Dei, charissimo fratri GERVASIO Remensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Devotioni tuae notum fieri volumus quod abbas monasterii Sancti Dionysii martyris apud nostram audientiam super episcopo Parisiensi semel et secundo fuerit questus, videlicet quod ipse, contra jus privilegiorum, a sanctis et apostolicis viris salubriter eidem monasterio multoties concessum, contraque Francorum regum et episcoporum ipsius patriae constitutiones, subripere, sibique vindicare jam dicti monasterii potestatem at tentaverit. Ad quae nimirum dirimenda ad sedem apostolicam utcunque venire invitavimus, ut ibi congregatis ecclesiarum judicibus hujus causam litigii canonice determinaremus. His igitur in sancto concilio repraesentatis, post longam discussionem, post varias utriusque partis oppositiones, claruit justitiam praefato monasterio favere, nec tot aut tantorum pontificum auctoritate absque horrendo anathemate aliquem posse obviare. Unde consilio totius sancti conventus, quae a sanctis praedecessoribus nostris sancte sunt instituta, firmavimus atque corroboravimus. Rogando itaque fraternitatem tuam admonemus quatenus, si invitatus fueris ab abbate vel fratribus ejusdem monasterii, chrisma et oleum et caetera quae eis ex episcopali officio videntur necessaria, tribuas ac tuos suffraganeos tribuere praecipias.

XXIX. Bulla Alexandri papae II ad clerum Velitrensem. (Anno 1065, III Idus Junii.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul. tom. II, pag. 201, ex autographo tabularii ecclesiae Velitrensis, apud Alexandrum Borgiam archiepiscopum Firmanum in Historia Velitrensi, pag. 183.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis in Christo Jesu filiis, TITO archipresbytero venerabilis ecclesiae sancti Christi martyris Clementis, quae ponitur in episcopatu Veletrensis civitatis, ceu Gregorius archipresbyter ecclesiae Sancti Angeli in castello, nec non Dominicus archipresbyter Sancti Joannis de Plagis, simulque archipresbyter Petrus Sancti Martini, atque Joannes sancti Antonini, Adrianus presbyter Sancti Laurentii, et Joannis presbyter Sancti Salvatoris atque Stephanus archipresbyter Sancti Pauli caeterisque aliis presbyteris in eadem civitate Velletri commanentibus intus et foris, successoribusque vestris in perpetuum.

Si extraneis laicisque personis apostolica suffragia irrogamus, quanto elegantius agitur, si sanctae nostrae Ecclesiae militantibus fideliaque servitia exhibentibus, ecclesiasticis rebus collocemus. Quapropter fidelissimis servitiis vestris expressis a Petro Damiani nostro coepiscopo ex nostro dono confirmavimus vobis, ut nullus ex vobis quodlibet servitium atque angariam faciatis, foderum autem non detis, hostem vero minime faciatis, neque bandum, neque ullam donationem aut quoquo modo promissionem detis; solum episcopalis redditum, scilicet tertiam partem oblationis trium missarum et quarta pars decimarum, a praesenti tertia indictione successoribus vestris in perpetuum, statuentes apostolica censura, sub divini judicii obtestationibus et anathematis interdictis, ut nullum quam nostrum, nostrorum successorum pontificum, vel alia cujuslibet magna parvaque persona cujuscunque ordine sit vel dignitate, contra hoc nostrum apostolicum privilegium aliquam inferre calumniam, si quis quod non optamus, temerario ausu venire tentaverit et ita perficere non dimiserit, sciat se, nisi resipuerit, anathematis vinculo esse innodatum, et insuper compositurus existat auri optimi solidos quinquaginta, medietatem sacri palatii et medietatem vobis caeterisque successoribus ( sic ). Qui vero pio intuitu custos et observater hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam justo judice Deo nostro consequi mereatur.

Scriptum per manus Stephani notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Junio et indictione suprascripta tertia.

Joannis Portuensis episcopus subscripsi.

Ego Hildebrandus archidiaconus subscripsi.

Bene valete.

Datum Romae III Idus Junii per manus Petri sanctae Romanae Ecclesiae bibliothecarii, anno IV pontificatus domni Alexandri papae secundi, indictione tertia.

XXX. Alexandri II privilegium pro monasterio Dervensi. (Anno 1065.)[MABILL. Annal. Bened., IV, 665.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, coepiscopis RICHERIO Senonensi, HUGONI Trecassino, ROGERO Catalaunensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam quidem omnium Ecclesiarum sollicitudinem nobis commisit dignatio divina, instantius, ut nostis, procurare debet provisio nostra ne quid detrimenti seu inquietudinis quaelibet earum incurrat nostra sub custodia. Unde jam annis anterioribus fraternitati vestrae praecepisse meminimus super adversis Ecclesiae Dervensis, quae sibi inferuntur a nonnullis minus Deum timentibus, auctoritate apostolica praecipientes vobis ut ex adverso ascenderetis, et murum pro defensione ejusdem Ecclesiae opponeretis. Quod aliquandiu diligenter exsecuti estis; verum nunc aliquantulum intepescit fervor zeli prioris. Proinde iterato dirigimus apices hujus nostrae commonitionis, ut virga ecclesiasticae animadversionis eorum impudentiam qui adversus eam insurgunt, coercere curetis, ne quam posthac querimoniam infundere quaerat auribus nostris. Et quoniam abbatem ecclesiae ipsius virum virtutis novimus esse, nobisque jam pridem devinctum familiari dilectione, quem praedecessor noster bonae memoriae Leo papa tanto suae charitatis dignum duxit amore ut eum sui nominis, dicti Brunonis, quod ante apostolicatum in baptismate sortitus fuerat, donaret honore, nolumus quemquam sibi suisque in aliquo molestum esse. Quod si fiat a quibuscunque, concedimus ei apostolica auctoritate, et omnibus successoribus ecclesiae ipsius quoscunque insurgentes contra eam frangere anathematis ultione ut cum securiori quiete Deo valeant liberius vacare.

Valete.

XXXI. Bulla Alexandri II pro monasterio Gellonensi. (Anno 1066.)[ Gall. Christ., tom. VI, pag. 273, ex chart. Gellon.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, PETRO abbati monasterii Gellonensis, suisque successoribus, secundum regulam sancti Benedicti, intraturis.

Quia divina clementia nos universaliter suae Ecclesiae praeesse voluit, omnibus ubique terrarum constructis ecclesiis consulere auxiliique manum porrigere ex ipsius sanctae apostolicae sedis consideratione debemus, quatenus Ecclesiarum Dei ministri nostrae apostolicae auctoritatis robore fulti atque muniti, securius et devotius omnipotenti Deo servire, sibique debitas preces et laudes queant persolvere. Unde quia charissimus confrater noster Rostagnus, Lutevensis episcopus, significavit sanctae apostolicae sedi quaedam munimina privilegiorum, Gellonensis monasterii, ubi corpus sancti Guillelmi requiescit, igne esse consumpta, nos ipsius justis petitionibus inclinati, idem monasterium sub tutela et defensione sanctae apostolicae sedis suscepimus, et omnia quae juris ipsius quaeque a triginta annis retro pacifice tenuit, sed et omnia quae in futuro tempore ibidem sunt conferenda in quibuscunque rebus mobilibus et immobilibus privilegii nostri pagina confirmamus atque corroboramus. Statuentes itaque apostolica censura, et sub divini judicii obtestatione interdicentes, sancimus ut nullus rex, dux, marchio comes, vicecomes, sed neque archiepiscopus, aut episcopus, seu alicujus dignitatis persona vel conditionis, de his omnibus, quae praefato monasterio praesenti pagina confirmamus, auferre, alienare, seu diminuere praesumat. Quod si aliquis temerario ausu hujus nostrae sanctionis auctoritatem infringere tentaverit, et admonitus supradicto venerabili loco digne non satisfecerit, sciat se usque ad condignam emendationem auctoritate beatorum principum apostolorum Petri et Pauli vinculo excommunicationis innodatum. At vero qui custos et observator fuerit, et eidem venerabili loco de propriis rebus aliquam oblationem dare studuerit, absolutionem peccatorum suorum a remuneratore omnium bonorum, et in coelesti sede sanctorum consortio feliciter glorietur.

Datum Romae VII Idus Martii, per manus Petri sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi atque bibliothecarii, anno V pontificatus domni Alexandri papae II, indictione IV.

XXXII. Alexander II monasterium S. Michaelis Siegburgense munimine apostolico confirmat. (Anno 1066.)[WURTWEIN, Nova Subsidia diplomatica, tom. IV, p. 41, ex autographo.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, ANNONI sanctae Coloniensis Ecclesiae venerabili archiepiscopo, in Christo Jesu fratri charissimo.

Quod a nobis, Deo dilecte frater, expetis, ex officio suscepto et auctoritate apostolica universis debemus ecclesiis, videlicet ut cum aliquis fidelium in vinea Domini Sabaoth laborans propagines ejus extenderit, nos eam sepiendo munire convenit, ne vel a praetereuntibus conculcetur, vel a latrunculis in labores alienos detur aditus. Quare mihi, in Deo dilecte frater, tecum agendum est longe aliter, quippe apud virum religiosum, et revera tam operibus quam nomine episcopum, quique cum fidelis servus et prudens totis anhelans visceribus propriae deservis Ecclesiae; de medio laborum matrem laborantem respiciens pios ei subponis humeros, ne labori succumbens, cum per multa incedas obstacula, declines a via regia, atque hoc est, quod nos praeter commune pensum in omnem voluntatem tuam excitas, etiamsi ab apostolica sede petisses aliquid difficillimum: quaeris igitur, in Deo dilecte frater, quatenus coenobium monachorum quod in honorem sancti Michaelis, archangeli in Monte piae devotionis aedificare laboras studio, nos munimine confirmemus apostolico; cui juste postulationi tuae tam facilem quam debitum praebemus assensum. Itaque ex parte Domini nostri Jesu Christi et sanctae Dei genitricis Mariae. sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, omniumque sanctorum electorum confirmamus et corroboramus coenobium, seu abbatiam supradictam in perpetuum, scilicet ne qua persona magna vel parva, non aliquis successorum tuorum, non rex aut comes, nullus, inquam, hominum ex ea quidquam ad destructionem illius loci demoliri audeat, verum omnibus inibi injuste collatis atque conferendis pax sit permanens et inconvulsa. Illud quoque auctoritate statuimus apostolica quatenus prima ista, quae modo instituitur, apud monachos ipsius loci permaneat consuetudo, sitque illis libera de abbate elatio; sive de semetipsis in ipso coenobio, seu utilius eis visum fuerit undecunque magis religiosum sibi proponendi liberum habeant arbitrium, secundum regulam S. Benedicti. Si quis igitur hujus nostri privilegii temer violator exstiterit et monitus canonice emendare contempserit, perpetui anathematis vinculo innodandum noverit, nisi forte resipiscens digne satisfacerit. Qui vero pia devotione observator esse studuerit, precibus apostolorum principum Petri et Pauli peccatorum suorum omnium ab omnipotenti Deo consequatur veniam, et aeternae beatitudinis mereatur gloriam.

Datum Laterani, Id. Maii, per manus Petri sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi atque cancellarii, vice domni Annonis Coloniensis archiepiscopi et sanctae sedis apostolicae archicancellarii, anno V pontificatus domni Alexandri II papae, indictione IV.

XXXIII. Sanctae Priscae monasterii donatio Vindocinensibus facta. (Anno 1066.)[MABILL. Annal. Bened., IV, 755, ex archiv. Vindocinensi.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, ODRICO dilectissimo filio Vindocinensi abbati, et post eum cunctis successoribus ejus in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini justis petitionibus assensum praebere et piis admonitionibus manum auxilii porrigere. Unde, charissime fili Odrice abbas Vindocinensis monasterii, quoniam petis, ut convenientiam, quam cum charissimo filio nostro Heldiprando archidiacono atque coenobii Sancti Pauli oeconomo de ecclesia Sanctae Priscae quae sita est in monte Aventino, fecisti, apostolica auctoritate confi memus. Convenit enim praefatus filius noster Heldiprandus, Sanctique Pauli monasterii rector, tibi tuisque successoribus Vindocinensis monasterii abbatibus, praedictam Sanctae Priscae ecclesiam cum omnibus suis pertinentiis in perpetuum largiri ad utendum, fruendum, possidendumque dignitate cardinali, eo videlicet tenore ut ita praefatum Sanctae Priscae monasterium ordinare ac disponere studeas, ut semper ibi ad serviendum Deo duodecim, nunquam autem minus octo, monachi regulariter valeant conversari. Pensio vero et caetera omnia, sicut in charta, quam vobis praedictus Heldiprandus archidiaconus ac Sancti Pauli rector cum monachorum Sancti Pauli generali capitulo consensu tradidit et firmavit, continetur, persolventur. Ergo utrarumque ecclesiarum utilitatem in hoc negotio perpendentes, beatorum Petri et Pauli principum apostolorum auctoritate praefatum Sanctae Priscae monasterium, secundum praedictum tenorem, cum omnibus suis ubique pertinentiis confirmamus, sancti Spiritus judicio decernentes ut nullus unquam Sancti Pauli abbas, prior vel monachus, nullaque prorsus ecclesiastica saecularisve persona infringere vel auferre tibi vel tuis successoribus abbatibus Vindocinensis monasterii praesumat. Quod qui fecerit, nisi dignos poenitentiae fructus exhibeat, sit anathema, maranatha. Qui vero conservator et obediens apostolicae auctoritati fuerit, benedictione et gratia omnipotentis Dei perfruatur, et inter prospera humilis et inter adversa maneat securus, ut divina misericordia munitus valeat per beatum Petrum coelestia regna intrare et cum Christo in aeternum gaudere. Scriptum per manus Rainerii, scriniarii et notarii palatii, in mense Julio, indictione quarta.

Datum Laterani, Kal. Julii, per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi atque cancellarii, vice domini Annonis Coloniensis archiepiscopi, anno quinto pontificatus domni Alexandri papae secundi, indictione quarta.

XXXIV. Alexander II Ecclesiae Cremonensis possessiones et jura confirmat. (Anno 1066.)[UGHELL., Italia sacra, IV, 597.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, Charissimo fratri HUBALDO Cremonensi episcopo, suisque successoribus.

Pastorali sollicitudine erga salutem Dominicarum ovium seu reparationem bonorum ecclesiarum vigilantibus tanto promptius apostolicae auctoritatis protectione debemus providere quanto eos tam ea quae Jesu Christi constat, quam quae sua sunt, quaerere. Unde, charissime frater, quia religionem tuam eorum magis pontificum formam qui laboris sui diligentia pauperes ecclesias sibi commissas ditaret, studes per omnia imitari quam eos qui deliciis et saecularibus pompis ecclesiasticas divitias in miserabilem redigunt paupertatem, justae petitioni tuae assensum praebemus, et memores inconcussae fidelitatis tuae erga apostolicam sedem, ea quae tuae ecclesiae sunt juste collata, seu in futurum conferenda, quaeque in praecepto charissimi filii nostri regis Henrici continentur sub tutela sanctae Romanae Ecclesiae suscipimus, et per hujus nostri privilegii paginam confirmamus tibi tuisque successoribus quidquid . . . telonei, atque portatici, seu ripatici, de Cremonensi civitate ad publicam functionem pertinuit, quam de ipsis civitatibus comitatus, quam de parte curtis Sexpilae, nec non ripas, et piscarias, a Vulpariolo usque in caput Adduae, cum molendinis et cum uniuscujusque navis solito censu, sicut continetur in praecepto et novitiis tuis, seu cum per solutionem omnium navium causa navigandi Cremonam adeuntium, tam Veneticorum quam caeterorum navium, et cum curata omnium negotiorum quae fiunt in praedicta ripa; districtionem vero civitatis, infra et extra, per quinque milliariorum spatia; altare quoque Sancti Hymerii, canonicam, portas, multones, equos, tractus, opera, districtus, legationes, hostes, munera, sotrum, et caetera quae in praefato praecepto continentur; curtem quoque, quae Barianum dicitur, Maleum, Crottam, Moneodanum, Nualtellam, Monterionem cum castris, et villis eorumque pertinentiis; castrum de Romenengo cum omni sua integritate, medietatem curtis Botariano infra Castrum, et caetera, et partes in curtibus Gabiano, Vidalasco, Terciolasco, publica intra et extra, seu Manzanello, Fontanella et quaecunque prudentiae tuae studio praenominatae ecclesiae juste acquisita, vel acquirenda sunt, praesenti apostolicae sanctionis nostrae pagina corroboramus, statuentes sub divini judicii obtestatione ut nullus imperator, rex, dux, marchio, comes, vicecomes, neque ulla magna parvaque persona, de his omnibus, quae supra leguntur; praesumat aliquo malo studio auferre, seu te tuosque successores inquietare. Quod si aliquis temerario ausu contra hujus nostri privilegii auctoritatem agere praesumpserit, et post notitiam hujus auctoritatis emendare contempserit, auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum sciat se usque ad dignam satisfactionem excommunicatum et a regno Dei alienum. At vero qui custos et observator exstiterit, a misericordissimo Domino omnipotente, Domino nestro Jesu Christo, consequatur aeternam vitam.

Datum Laterani, III Kalend. Novemb., per manus sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, ac bibliothecarii, anno VII pontif. D. Alexandri papae II, ab Incarnatione vero Domini 1066, indict. V.

XXXV. Alexander II monasterii Gellenensis totam ordinationem et dispositionem abbati et congregationi Anianensi asserit. (Anno 1066.)[Mabill. Annal. Bened. IV, 679.] Anianensi in Septimania monasterio hoc anno (1066) praeerat Emmeno abbas, antea Gellonensis monachus, dein coenobii Sancti Petri de Salve, quod Gelloni suberat, in pago Nemausensi prior, ac demum ante circiter annos Pontio Anianae abbati subrogatus. Ejus tempore Gellonenses, qui ab origine Anianae subjecti fuerant, Anianensium jugum excutere moliebantur, et proprios, inconsultis Anianensibus, sibi proficere abbates. Id non passus Emmeno, tametsi olim Gellonensis monachus, hoc de re expostulavit apud Alexandrum papam. Ad ejus querelas breve apostolicum rescripsit Alexander, vetuitque ne quivis episcopus in loco Gellonensi abbatem benedicere praesumat; statuens ut tota ordinatio et dispositio illius cellae in manu abbatis et congregationis Anianensis consistat.

Datum Lateranis VII Idus Novembris per manum Petri S. R. E. subdiaconi atque bibliothecarii, anno ab Incarnatione Domini 1066, anno quoque pontificatus Alexandri papae secundi IV, indictione IV.

Verum his litteris nequaquam deterriti Gellonenses, proprios sibi abbates nihilosecus asciverunt. Qua de re querelas apud Gregorium VII Emmeno iteravit.

XXXVI. Alexandri II epistola ad clerum Cremonensem. (Anno 1066.)[Bonizonis Lib. ad. am., apud OEFELE Rerum Boicarum Script., II, 808.] ALEXANDER, servus servorum Dei, Cremonensis Ecclesiae religiosis clericis, et fidelibus laicis, salutem et apostolicam benedictionem.

Inspiratori omnium bonorum Deo et bonae voluntatis auctori uberes referimus gratias, qui vos adversus hostem humani generis virtutum suarum telis armavit, et ad destruendam Simoniacam haeresim ac fornicationum spurcitias clericorum ferventer accendit. Erexistis enim, sicut in litteris vestris cognovimus, contra versutiam serpentis antiqui, et qui, velut biceps coluber, per fistulas geminarum faucium nequitiae suae super vos venena nequiter evomebat, sancti zeli vestri zelo perfossum atque praecisum se virtutis vestrae pugione suspirat. Plane qui serpenti dudum in paradiso damnationis aeternae judicium intulit, ipse vos adversus modernam occulti draconis astutiam unanimiter incitavit. Quam ob rem sanctis conatibus vestris et hujus sanctae sedis apostolicae accedat vigor, hoc ipsum apud vos per omnia decernimus observandum quod a sanctis praedecessoribus nostris et a cunctis pene sanctorum canonum conditoribus non ambigimus institutum, videlicet ut tam subdiaconi quam diaconi sed et permaxime sacerdotes, qui mulieribus carnali commercio admiscentur et Simoniaca sorde polluti sunt, et ecclesiasticis careant beneficiis et perceptae priventur officio dignitatis. Indignum est enim ut qui vel per incontinentiam carnis, vel per commercium sacrilegae venalitatis suscepti ordinis privatur honore, ecclesiastica potiatur ulterius facultate.

Caeteros autem clericos, qui videlicet inferioribus potiuntur officiis, si legalibus conjugiis sunt obligati in suis gradibus manere praecipimus, et competentia ecclesiastici sumptus beneficia non negamus. Sed quia nonnulla praeter haec quae vobis sunt admodum necessaria, ut a nostra respondeatur auctoritate consultu hortamur ut synodale concilium, quod auctore Deo post proximum Pascha celebraturi sumus, prudentes ex vobis viros venire non pigeat qui nobis quidquid exigendum est, vestrisque utilitatibus conferendum non per judicia litterarum, sed per vivae vocis officium patenter exponant. Huic enim bello, quod zelo divini fervoris estis aggressi, non segniter sed omni virtutis instantia Romana sedes accurrit, brachium porrigit, clypeum defensionis opponit et vos, ut magis ac magis circa membra diaboli non enerviter ( ita codex ) insurgere debeatis, accendit. Igitur unusquique vestrum divinae virtutis mucrone praecinctus dicat: Si quis est Domini jungat se mecum, sicque cum Moyse quasi de porta in portam castrorum tanquam fervidus bellator in sacrilegos irruat, ut Simoniacae venalitatis et clericalis adulterii januas, per quas diabolus in vestram fuerat ingressus Ecclesiam caesis cadaveribus claudat. Omnipotens, dilectissimi filii, sua vos dextera benedicat et per officium beati apostoli sui Petri januam vobis coelestis regni aperiat. Amen.

XXXVII. Alexandri II epistola ad Gervasium Remensem archiepiscopum.--Compatitur afflicto statui Ecclesiae Remensis; illatamque injuriam legitime vindicandam pollicetur. (Anno 1066.)[MANSI, Concil. XIX, 952.] ALEXANDER, servus servorum Dei, dilectissimo fratri GERVASIO archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilectionis tuae litteras diligenter accepimus, et gratanter amplectentes, intento mentis intuitu charitative perspeximus. Sed querelis et doloribus plenas cernentes, charitative compatimur et condolemus, tum quia Ecclesia tua antiquitus inter caeteras occidentales, Deo propitio, nitore prudentiae atque religionis resplenduit, ac per apostolicam, cui Deo auctore licet indigni deservimus, sedem, magnificata emicuit, cum eadem, a prioribus Patribus et praedecessoribus non discrepans, in sinu suo te retinere et charitatis dulcedine fovere desiderat. Quae querelae, etsi inter damna Ecclesiae quae referunt, inter dolores et gemitus cordis tui quos depingere contendunt, saltem [ al., salutem] pectoris tui et fidelitatem quam nostrae Romanae adhibes, et unicam et sinceram dilectionem quam tuae Remensi servas Ecclesiae, satis urbane et honeste monstraverint, nos tamen utcunque arguunt quia vindicem gladium manu apostolicae ultionis in adversarios tuos jam [ for., non jam] porreximus; siquidem antiqui hostis invidia, Antichristum per iniquitatis conceptionem suorum viscerum egerens de sentina, tantis eo ingruente Romanam Ecclesiam per quinquennium, nunc callida tergiversatione, nunc hostili invasione oppressit periculis, ut intestina nostrae specialis Ecclesiae negotia vix possemus ventilare, nedum longinqua ad plenum extricare. Verum post longam tempestatem et crebras procellas, sereno, nube expulsa, Deo jubente, reddito, forensibus jam occurrere valemus, quia, Deo propitio, unde ire debeamus viam videmus. (Ivo, p. 14, c. 41.) Non tamen juste, ut vestra diligentia novit, potest fieri ut prius quis a quoquam praelato excommunicetur quam missa synodica canonice ad respondendum vocetur. Age modo, debitum tenentes ordinem et adversariis tuis vocatorias litteras dirigemus, et tibi tuaeque Ecclesiae justitiam exsequi procul dubio pollicemur. Quapropter, quia, ut aiunt, nunquam consequimur victoriam, nisi prius praecedat pugna; ut tuae, sicut amantissimus sponsus et egregius patronus, Ecclesiae viriliter subvenias, et Romanae per beatum Petrum, velut bonus filius, strenue adjuvando obedias, et vineae Domini indefessus collaborator centenum fructum tempore messionis recipias, ad synodum, Deo annuente, quinto decimo die post proximum Pascha cum praesentiae tuae dilectione celebrandam, sanctitatem tuam venire desideramus, ac sancto conventui interfore apostolica auctoritate invitamus. Ad haec si dilectus filius noster Petrus sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconus, et noster cancellarius, quem pro responsis ecclesiasticis vestras ad partes misimus, per vos transierit, ita erga eum se tua fraternitas habeat ut quemadmodum nos diligat ostendat. Quod autem citius apicibus tuis non respondimus, non nobis, sed tui legati nimiae deputes festinationi.

XXXVIII. Alexandri II epistola ad Gervasium Remensem archiepiscopum.--Condolet necessitatibus Ecclesiae Remensis, eique auxilium pollicetur. (Anno 1066.)[MANSI, Concil. XIX, 955.] ALEXANDER, servus servorum Dei, GERVASIO Remensium diligentissimo archipraesuli, atque in Christo dilectissimo fratri, salutem et apostolicam benedictionem.

Visis fraternitatis tuae litteris, coepiscoporum quoque tuorum, nec non et clericorum flebilibus auditis querelis, sensibiliter intelleximus quam maximis cladibus et aerumnis, praeter solitum, Remensis gloriosissima opprimatur Ecclesia, quantoque tua religiosa dilectio immerito versetur [ f. vexetur] incommodo. Quapropter vera affecti compassione, tum ex loci cui immeriti praesidemus, sollicita consideratione, tum etiam ex tuae prudentiae necessitudine, quam pio diligimus sinceri cordis amore, gravi gemitu detrimento tuae condolemus Ecclesiae, nec non fastidio tuo, charissime, procul dubio compatimur praecipue. Auxilii quoque dexteram, quam a nostra tantopere postulare studuisti apostolica sede, integro affectu prompti sumus, pro viribus nostris proque temporis qualitate, necessitati tuae benigne impendere atque apostolicae auctoritatis clypeum omnibus Remensis Ecclesiae adversariis libenter opponere. Sed praenuntii tui festinatione, qui se asserebat collegas nullo modo posse relinquere, tuae causae habiles, utpote in momento temporum, minime tunc, absentibus etiam nostris fratribus cardinalibus, reperire valuimus consilium. Ipsi autem post paululum, tuae legationis communicata supplicatione, et aptum consilium invenire et inventum una cum legato, quem a latere nostro poposcisti, auxiliante Deo, quam citius poterimus, curabimus partibus vestris dirigere. Interim vero hanc nostram responsionem suffraganeis tuis episcopis, qui similiter nostrum per litteras imploraverunt suffragium suae matri Ecclesiae Remensi, intimare ne negligas, apostolicae sedis, nisi morte fuerimus praeventi, certissime praestolando legatum.

XXXIX. Alexandri II epistola ad Gervasium Remensem archiepiscopum.--Monet iterum ut duorum clericorum Remensium causam terminet. (Anno 1061-67.)[MANSI, Concil. XIX, 9.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, GERVASIO venerabili confratri Remorum archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Miramur diligentiam tuam, dilectissime frater, auctoritatem nostram ita parvipendere ut ea quae crebris orationibus nostris digne admoneris atque rogaris minime videaris perficere. Si enim aliquis in tui auxilii favore confisus, a partibus nostris ad te veniendi fastidium arriperet et in confidentia sua deceptus nihil proficeret, credimus quod charitas tua non parum doleret. Ut enim de patientia nostra interim taceamus, qua fiducia beatissimum Petrum, coelestis regni clavigerum, in tuis petitionibus vales invitare cum jam per biennium ii qui ejus patrocinium longis itineribus gravibusque laboribus petierunt fere nihil, nobis vice sua instantibus, adhuc potuerunt impetrare? Cum enim in hac petra, in qua Christi Ecclesia aedificata est, singulare sit refugium tribulantibus constitutum, ut qui ad eam confugiunt semper soleant invenire solatium, hujuscemodi tempore nostro evacuari Romanae Ecclesiae privilegium dissimulando ferre non possumus. Quapropter fraternitatem tuam his nostris affatibus diligenter admonemus, atque admonentes praecipipimus ut ita te nunc in causa Manasse et Amalrici Ecclesiae tuae clericorum pium reddas, ita benignum exhibeas quo ulterius aures nostrae inde querelam non audiant, quatenus sicut in uno coepisti restaurationem, ita justa exsecutione perficias in utroque, quia non incipientibus, sed perseverantibus promittitur praemium. Si autem in hac re verba nostra tibi levia fuerint, amicitia inter nos durare non poterit

XL. Alexandri II epistola ad Gervasium Remensem archiepiscopum.--Hortatur ut in causa abbatissae e Laudunensi monasterio injuste ejectae cognoscenda, Elinando Laudunensi episcopo, juxta tenorem commissionis apostolicae, consilio assistat. (Anno 1061-67.)[MANSI, Concil. XIX, 955.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimo fratri GERVASIO Remensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Proclamatio delata est sanctae apostolicae sedi, quod abbatissa Laudunensis, monasterii scilicet Sancti Joannis, sine canonica audientia et judicio episcopi sui a regimine suo ejiciatur. Quod nimirum quia canonicis institutionibus omnino videtur esse contrarium, admonuimus confratrem nostrum Elinandum Laudunensem episcopum ut hanc causam diligenter discutiat atque canonice definiat; ita tamen, ut eadem abbatissa, priusquam discussio fiat, regimini suo, sicut sacri canones praecipiunt, restituatur. Invitamus igitur fraternitatem tuam, ut manum adjutorii tui ad haec exsequenda sibi tribuat, et, ut hoc negotium juxta tenorem litterarum nostrarum quas tibi misimus, determinetur, te adjutorem et cooperatorem adhibeas. Quod quidem sollicitudinis studium, etiamsi apostolatus nostri litteris praemonitus non esses, oporteret tamen devotionem tuam impendere, ipsumque Laudunensem episcopum, quia parochianus tuus est, ad hoc peragendum incitare. Non dubitet igitur prudentia tua hunc laborem arripere seque pro domo Israel murum opponere. Et quia officii tui est pacem diligere, sicut jam te saepius admonuimus, iterum admonemus ut pacem cum charissimo nostro duce Godefrido studeas componere. Periculosum est enim Ecclesiam tuam tanto discrimine fatigari ei nobis importabile tot accusationibus pulsari.

XLI. Alexandri II epistola ad Gervasium Remensem et ad Senonensem, archiepiscopos, eorumque suffraganeos.--Causam divortii inter Radulfum comitem ejusque uxorem, utrique dijudicandam committit. (Anno 1061-67.)[MANSI, Concil. XIX, 959.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimo fratri GERVASIO Remensi archiepiscopo omnibusque suffraganeis suis, necnon Senonensi archiepiscopo suisque suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem.

Mulier ista, praesentium litterarum portatrix, apostolorum limina adiens, conquesta est quod ei comes Radulphus omnia bona sua abstulerit, eaque dimissa, crimine fornicationis fallaciter objecto, alteram ducere velit; quod quam sit divinis et humanis legibus contrarium fraternitas vestra perpendat. Quapropter studeat religio vestra ipsum convenire; et si causa talis est ut ista asserit, redditis propriis bonis, ut ipsa ab eodem recipiatur satagite. Quod si ipse rationi acquiescere recusaverit, vos super eum canonicum deliberate judicium quod nos, sequentes sanctorum Patrum auctoritatem ubi sententiam vestram audierimus, confirmabimus

XLII. Alexandri II epistola ad Gervasium archiepiscopum Remensem.--Ut corpus sancti Menni, ab ecclesia sua indebite per Catalaunensium episcopum translatum, ad propriam ecclesiam comminatione censurarum ecclesiasticarum referatur. (Anno 1061-67.)[MANSI, Concil. XIX, 960.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, GERVASIO Remensi episcopo, confratri dilectissimo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam ad universalem sedem, cui divina providentia praesidemus, lacrymabilis et inaudita ecclesiae Sancti Menni querimonia est allata, sanctissimi scilicet ejus corporis absentia desolata, domibus quoque et caeteris omnibus bonis impie et sine more denudata, lacrymas nos et Romanam fundere cogit Ecclesiam. Unde fraternitati tuae rogando curavimus mandare ut corpus sanctissimi viri, ab episcopo Catalaunensium a propria sede deportatum et, quod lacrymabilius est, cruentis armatorum militum manibus, velut in partem praedae, discissum, ad propria redire remota omni excusationis simulatione facias. Eversionem quoque domorum et direptionem caeterorum bonorum, sicut justum est et officium magisterii tui decet, ut emendare compellas ex parte beatorum apostolorum Petri et Pauli praecipiendo mandamus. Quod si sententiae nostrae, imo tuae justae deliberationi, parere noluerit, virga magistratus tui, ex auctoritate sancti Petri, ardentissime feriatur.

XLIII. De episcopis duobus depositis. (Fragmentum.--Anno 1062-1067.[MANSI, Concil. XIX, 978.) Ernolfus Santonensis, in Francia, et Landus Nucerinus, in Italia, episcopi, multis certisque criminibus accusati, alter, quod ecclesiarum ecclesiasticorum ordinum consecrationem Simoniace et interveniente pecunia fecerit; alter, quod officium ab apostolico sibi interdictum praesumpserit, convicti, sunt synodali judicio depositi.

XLIV. Alexandri II epistola ad Gervasium Remensem archiepiscopum.--Blandinensis et alterius coenobii invasores, nisi rationi acquiescant, excommunicari jubet. (Anno 1064-67.)[MANSI Concil. XIX, 953.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, GERVASIO Remensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Licet Carnotensium causam, contra praeceptum sanctae apostolicae sedis et pristinae rectitudinis tuae zelum, reprehensibiliter neglexisse proberis, tamen, quia messis multa et operarii pauci, ad definienda ecclesiastica negotia quae nobis deferuntur prudentiam tuam nobis cooperatricem esse exposcimus. Praesentium itaque portitoris lacrymabiles querimonias audientes, compassionem, ut oportuit, exhibuimus. Deploravit enim se honore propriae abbatiae, altero Simoniace subrogato, privatum, seque nullam inde justitiam consequi potuisse. Litteras etiam Blandinensis coenobii nobis attulit quod quidam Everelmus monasterium illud Simoniace invaserit, ipsiusque bona ejectis monachis ad nihilum redegerit, vitamque suam adulteriis variisque criminibus, ultra humanam consuetudinem, polluerit. Admonemus itaque charitatem tuam ut utrumque invasorem convenias, et, si res ita est, hanc praesumptionem in partibus illis ulterius locis venerabilibus obesse non permittas. Quod si praefati invasores canonicae rationi acquiescere contempserint, et quibus debentur ipsa monasteria dimittere noluerint, nostra eos apostolica auctoritate studeas cum omnibus fautoribus suis excommunicare.

XLV. Alexandri II epistola ad Gervasium Remensem archiepiscopum.--Cur monasterium Corbeiense ab episcopo exemerit. (Anno 1064-67.)[MANSI Concil. XIX, 957.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, fratri GERVASIO, salutem et apostolicam benedictionem.

Privilegia coenobii Corbeiensis, ab antecessoribus nostris instituta antiquitus, noverit nos tua dilectio confirmasse et, ut in perpetuum rata sint, auctoritate sanctorum Petri et Pauli roborasse. Quod nostrae sanctionis edictum te quoque observare volumus et per omnia observari facias pia sollicitudine commonemus. Miramur autem tuae prudentiae videri praedicta privilegia dissentiri ecclesiastico canoni, cum constet apud te alias esse leges Ecclesiarum quae sunt generales, et alias esse eas quae specialiter, in privilegiis, quibusdam praerogantur Ecclesiis ad immunitatem, ne quorumlibet importunitate patiantur inquietudines. Causam vero, quae summa et principalis erat inter episcopum et abbatem, canonice in concilio discussam scias nos penitus terminasse, eumdemque episcopum nobis et sanctae Romanae et apostolicae sedi, cui Deo auctore praesidemus, coram fratribus et coepiscopis nostris satisfecisse in synodo, ipsumque pro inobedientia sua suspensum fuisse ab officio. Caetera autem, de quibus abbas conqueritur, mandamus fraternitati tuae ut audias, et, secundum quod tibi justum videbitur, definias. Chrisma vero et ordinationes si episcopus spiritu superbiae inflatus dare noluerit, nostra licentia praefato monasterio concedas et in omnibus negotiis auxilium tuae protectionis exhibeas.

XLVI. Alexandri II epistola ad Gervasium Remensem archiepiscopum.--Monet ut controversiam quae est inter clericos citra affectum componat. Significat comitibus esse scriptum, ut Ecclesiae laesae satisfaciant, vel ad synodum futuram Romae compareant. (Anno 1067.)[MANSI Concil. XIX, 953.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, GERVASIO Remensi archiepiscopo, fratri charissimo, salutem et apostolicam benedictionem.

Si sacerdotale quod administramus officium mentis integritate pensemus, sic nos cum filiis nostris individuae charitatis debet unire concordia ut, sicut patres in nomine, ita affectu probemur in opere. Ideoque desideramus ut quos diversitas voluntatis ab alterutra dilectione facit esse divisos, eos ad concordiam redeuntes charitas faciat esse in gratia unitos. Litteras itaque sanctitatis vestrae suscipientes solita diligentia relegimus; in quibus continebatur controversia quae inter vos et clericos vestros M. et A. ( Manassem et Amalricum ) vertitur; et damna, quae M. et R. comites, Ecclesiae vestrae atque canonicis inferunt. Unde ipse professus es te ante legatos nostros aut satisfaciendo corrigere, aut plenissime purgare. Quapropter dilectionem tuam intente hortamur ut ante legatos nostros P. sanctae Romanae Ecclesiae bibliothecarium, atque V. cardinalem presbyterum, si ipsi adesse potuerint, congregatis suffraganeis tuis, admisso etiam Laudunensi, cui instans negotium commiseramus, episcopo, ita aequitatis lance terminetur ut neutra pars de injustitia amplius causetur. Illi tamen, quia ad beatissimi Petri sacratissimum corpus venerunt, in quo totius Christianitatis est singulare refugium, sibi sentiant adesse praesidium quo per nos non videamini moti ad iracundiam, quia si proximorum necessitatibus benigna mente compatimur, nostris procul dubio petitionibus clementem Dominum reperimus. Ita ergo, frater beatissime, stude quatenus, dum ad synodum, ad quam pro adjutorio sanctae Ecclesiae invitatus es, Deo auxiliante, veneris, de his expeditus, solummodo ad ecclesiastici negotii vaces concilium, et sanctae tuae universali matri Ecclesiae. ut prudentissimus consiliator et fortissimus propugnator, contra hostes suos ultionis atque defensionis impendas auxilium. Comitibus autem illis, qui Ecclesiae tuae, adversantur iterum scripsimus, ut aut ante legatos nostros mala quae Ecclesiae tuae intulerunt satisfacientes digne emendando corrigant, aut ad praefatam synodum omni posthabita occasione ad respondendum de objectis veniant. Ubi si rebelles fuerint, quod justum visum fuerit decernemus, et officium nostrum adimplere non omittemus. Praefatos autem legatos vestrae benignitati iterum commendamus; quos tamen a fraternitate tua honeste tractari non dubitamus.

XLVII. Alexandri II epistola ad Petrum Antibarensem episcopum. (Anno 1067.)[BARON. Annal. ad ann. 1062, tom. XI, pag. 344.] ALEXANDER, servus servorum Dei, PETRO venerabili archiepiscopo Diocliensis atque Antibarensis Ecclesiae, salutem perpetuam in Christo.

Si pastores ovium sole geluque pro gregis sui custodia die ac nocte intenti sunt, et, ne qua ex eis aut errando pereat aut ferinis laniata morsibus deficiat, oculis semper vigilantibus circumspectat, quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles nos qui pastores animarum esse dicimur? Attendamus igitur ut susceptum officium exhibere erga custodiam Dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro desidia nostra ante summum Pastorem negligentiae nos reatus excruciet, unde modo honoris reverentia inter caeteros sublimiores judicamur. Igitur, dilectissime frater, petitionibus tuis justis annuentes, apostolica auctoritate decernimus ut per hujus privilegii nostri paginam sic sanctissimam Diocliensem ecclesiam cum omnibus pertinentiis, Antibarensem ecclesiam cum omnibus suis pertinentiis, Eiaterensem ecclesiam cum omnibus suis pertinentiis, Palechiensem ecclesiam cum omnibus suis pertinentiis, Suatinensem ecclesiam cum omnibus suis pertinentiis, Scodriensem ecclesiam cum omnibus suis pertinentiis, Dinnastinensem ecclesiam cum omnibus suis pertinentiis, Polatinensem ecclesiam cum omnibus suis pertinentiis, Serbiensem ecclesiam cum suis pertinentiis, Boloniensem ecclesiam cum suis pertinentiis, Tibuniensem ecclesiam cum suis pertinentiis, monasteria quoque, tam Latinorum quam Graecorum, sive Slavorum cures, ut scias et haec omnia unam Ecclesiam esse teque omnibus praedictis locis episcopali regimine praeesse.

Pallium autem fraternitati tuae ex more ad missarum solemnia celebranda, sicut antecessoribus tuis concessum est, concedimus, videlicet in natali Domini, Epiphania, coena Domini, Pascha, Ascensione, Pentecoste; sic natali sancti Joannis Baptistae, natali apostolorum Petri et Pauli, et quatuor festivitatibus sanctae Mariae, scilicet Nativitate, Annuntiatione, Purificatione, Assumptione, et duobus festis sancti Angeli, sic pro natalitiis quoque duodecim apostolorum, natali sancti Gregorii, et sanctorum Sergii et Bacchi, et festivitate Omnium Sanctorum, atque natali tuo, et quoties ordinationem vel consecrationem ecclesiarum celebramus. Hortamur itaque charitatem tuam, ut mores vitae tuae tanto honori conveniant quatenus, auctore Deo, exemplis verbisque possis esse conspicuus. Vita igitur tua filiis tuis sit regula, ut si quae fortitudo in illis deprehenditur, in ea dirigatur. Cor ergo tuum neque prospera, quae corporaliter hic blandiuntur, extollant, neque adversa adjiciant; sed quidquid illud fuerit, virtutis puritate devincat.

Nullum apud te locum ira, odium, nullum furor indiscretus inveniat. Sacrae benedictionis tuae, justique judicii opus nulla venalitatis interventio commaculet. Sit in te et boni pastoris dulcedo, sit et judicis severa districtio, unum scilicet quod innocenter viventes foveat, aliud quod inquietos a pravitate compescat. Misericordem te, prout . . . patiatur, pauperibus exhibe, oppressis defensio tua subveniat, opprimentibus modesta ratio contradicat. Nullius faciem contra justitiam accipias. Nullum quaerentem justa despicias, custodia in te aequitatis extollat, ut nec dives potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat rationis ardore, nec pauperum de se sua faciat humilitas desperare, quatenus, Deo miserante, talis possis existere qualem sacra lectio praecipit, dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse. Sed his omnibus uti salubriter poteris si charitatem magistram habueris, quam qui secutus fuerit, a recto aliquando tramite non recedit. Ecce, frater charissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii ornamenta, quae si studiose observaveris, quod foris accepisse ostenderis intus habebis. Crux etiam ante te, sicut ante praedecessores tuos per Dalmatiam et Slavoniam, ubique geratur. Archiepiscopatum quoque Ecclesiae tuae, juxta formam sanctorum praedecessorum nostrorum, a quorum auctoritate non debes aberrare, concedimus et confirmamus. Sancta Trinitas gratia suae protectionis fraternitatem tuam circumdet atque in timoris sui vos viam dirigat, ut post hujus vitae amaritudinem ad aeternam possis simul dulcedinem pervenire.

Bene valete.

Subjacet his sigillum, nempe circulus quadrifidus in formam crucis cum nomine ejusdem pontificis Alexandri papae II, circumcirca ejusmodi habens inscriptionem.

+ EXALTAVIT ME DEUS IN VIRTUTE BRACHII SUI.

Post sigillum ista subjicitur subscriptio post notam temporis:

Pontificatus domini Alexandri II, papae II, indictione XII.

Datum Romae XV Kal. April.

Manus Petri cancellarii, vicedomini Annonis Coloniensis archiepiscopi, anno sexto.

XLVIII. Alexandri papae II privilegium pro ecclesia S. Petri Insulensi. (Anno 1067.)[BUZELINI, Gallo-Flandria, parte I, lib. II, p. 310.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, BALDUINO illustrissimo Flandrensis comitis, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia ex auctoritate apostolicae sedis, cui, licet indigni, Deo auctore, praesidemus, nobis imminet ut cujuscunque justis petitionibus merito debeamus annuere, petita vero postmodum firmissimis apostolicae auctoritatis roborationibus confirmare; quod ab apostolatu nostro suppliciter satagis petere, charitatis etiam tuae respectu inclinati liberalissime non dedignamur concedere. Unde haec omnia illa quae a Balduino Noviomensis Ecclesiae episcopo Islensi ecclesiae, quam ipse in honore beati Petri apostolorum principis a fundamento construxisti, religionis respectu remissa, sive concessa sunt, ut, in ejus litteris ab eo nobis missis continetur, apostolica auctoritate confirmamus, per hujus nostrae conscriptionis paginam inviolabiliter corroboramus, ita ut nec praefatus episcopus, nec aliquis suorum successorum, non etiam tu ipse, vel aliquis tuorum posterorum, nec ulla alicujus conditionis magna vel parva persona praelibatae ecclesiae de his quae modo sibi sunt a te, vel ab aliis concessa, seu in posterum concedenda, aliquam temerario praesumat ausu inferre molestiam, aut quamcunque injuriam. Si vero, quod absit! contra hujus nostrae institutionis praeceptum, aliquis vir tentaverit, et loco illo suarum rerum invasionem, alienationem, seu oppressionem inferre molitus fuerit, apostolica consideratione addentes praecipimus ut illi quibus injuria illata fuerit liberum habeant locum apostolicae sedis appellandi refugium. Quisquis igitur hujus nostrae institutionis temerarius violator fuerit, beatorum apostolorum Petri et Pauli, nisi per dignos poenitentiae fructus resipuerit, gratiam amittat. Qui vero devotus observator exstiterit, Christo duce, et beato Petro intercedente, antiquae promissionis et novae redemptionis patriam sine fine possideat.

Datum Romae jussione praefati domni papae Alexandri II, per manum Rembaldi subdiaconi anno Dominicae Incarnationis 1066, VI Idus Aprilis, indictione quinta, anno pontificatus Alexandri papae sexto.

XLIX. Alexandri papae II bulla pro monasterio Casinensi. (Anno 1067.)[TOSTI, Storia della badia Casin., tom. I, pag. 422.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, DESIDERIO dilecto filio, abbati venerabilis coenobii almi Patris Benedicti, quod nuncupatur Mons Cassinus, cunctisque successoribus ejus illic regulariter ad regimen provehendis in perpetuum.

Pastoralis sollicitudinis nostrae bonum si debet prospicere et proficere omnibus etiam extraneis et longinquis, multo magis domesticis et propinquis. Ipsis quippe secundo gradu post Deum admovenda est invisibilis charitas, ut per eos, velut quaedam visibilis flamma, gradatim ad remotiores quosque discurrat. Piis ergo locis et divina religione venerabilibus debitae consolationis et defensionis porrecturi manus, illum caeteris praeferendum non ambigimus quem monasticae normae constat esse principale gymnasium et sanctae Romanae et apostolicae sedi contiguum, quem cives Romani, Patres videlicet eximii, Benedictus, Maurus et Placidus cum nonnullis aliis fundarunt, quemque a gentibus destructum Romani pontifices nihilominus sua auctoritate restruxerunt, et privilegiis apostolicae sedis merito caeteris coenobiis praetulerunt atque contra quorumlibet suspectas injurias efficaciter munierunt. Quorum nos sacrae auctoritatis sicut tempore et loco succedimus, sic eorum exemplo, ut oportet, innitimur, et per hujus nostrae decretalis paginae tenorem tibi, dilectissime fili abba Desideri, concedimus, secundum privilegia antecessorum nostrorum atque consuetudinem monimentorum almi Patris Benedicti, situm monte Castro Cassino, cunctamque ipsius monasterii abbatiam in integro cum cellis suis, castellis, praediis, et omni sua pertinentia ex hac nostra auctoritate confirmamus, tam in finibus Beneventanorum, Apulorum et Calabrorum, quam etiam in finibus Marsorum et in marchiis, sive ubicunque longe et prope hactenus jure sibi pertinet aliquid, sive quidquid deinceps ubivis juste acquisierit.

Ad haec justitiam vel aliquod debitum, quod officiales nostri sacri palatii exigent a navibus ad Romanum portum applicantibus, vestri coenobii navi peculiarii gratanter relaxamus. Usum quoque sandaliorum et dalmaticae, quamvis jure cardinalatus tui ab apostolica sede perceperis, a nobis tamen tibi et loco deinceps, in principalibus tantum festis, ad honorificentiam tam venerabilis coenobii et ob dilectionem tuam, concedimus. Praeterea corroboramus tibi tuisque successoribus, in omni conventu episcoporum et principum superiorem omnibus abbatibus sedere, et in conciliis et judiciis priorem sui ordinis hominibus sententiam, pro tanti loci qui primum et summum monasticae legislatorem vivum et mortuum retinere promeruit, quique ipsius legislationem scripto, verbo et exemplo coenobiale propositum appetendo in toto mundo sole clarius vibravit. Defuncto autem abbate, ex seipsa congregatio secundum sanius consilium sapientum et seniorum fratrum sibi abbatem eligat, et apostolicae sedis pontifici firmandum et consecrandum exhibeat; nec aliter ibi abbas constituatur, aut aliunde illuc intromittatur, nisi forte ex se aliquem tanto regimini idoneum non habuerit, et ob id saniori consilio extraneum sibi elegerit. Porro praeter summum apostolicae sedis praesulem, cujuslibet ecclesiae episcopum vel sacerdotem, in praefato monasterio vel in cellis ipsius, ditionem quamlibet sibi praesumere hac nostra interdicimus auctoritate, ita ut nisi ab abbate fuerit invitatus, nec missarum inibi audeat solemnia celebrare. Contra quam auctoritatem quia Hildebrandus Capuanus archiepiscopus submurmurare praesumpsit, coram nobis in ecclesia Domini Salvatoris Lateranensis, videlicet patriarchio, synodum celebrantibus privilegiis apostolicae sedis, convictus, se peccasse confessus est. Unde tam sibi quam suis successoribus apostolica auctoritate sub districti anathematis vinculo interdicimus ut nullam ulterius inde audeant assumere quaestionem, vel contra praefatum venerabilem locum litem promovere, sed remota et propulsata qualibet oppressione ecclesiasticarum vel saecularium personarum, sicut hactenus mansit a praesenti quinta indictione, hoc nostro privilegio in perpetuum quietus et liber ad servitium et gloriam Dei maneat, sub defensione et jure sanctae Romanae et apostolicae sedis cum suis omnibus.

Ex quibus summatim et generaliter omnibus haec nominatim et specialiter tantum istic digessimus: in primis, monasterium Domini Salvatoris positum ad pedem ipsius montis, atque monasterium sanctae Dei Genitricis et Virginis Mariae qui vocatur Plumbarolo, seu et castellum Sancti Petri ad pedem ipsius montis, quod ab antiquis dictum est Castrum Cassinum; nec non et castellum Sancti Angeli, castellum qui vocatur Pinjatari, castellum Sancti Giorgii et Sancti Apollinaris, Sancti Ambrosii et Sancti Andreae, et castellum qui vocatur Vallis Frigida, castellum qui dicitur Bantra, et Sancti Petri Inflia, et Sancti Victoris Torocolum, et Cervarum, et Sanctae Heliae, et Vallis Rotunda Rocca de Bantra, cum omnibus suis pertinentiis, castellum qui dicitur Saraceniscus, et Sancti Stephani, et castellum qui dicitur Serame, et castellum qui vocatur Fratte, quos commutastis a Riccardo principe, et castellum qui vocatur Mortula, cum ipsa curta quae vocatur Casa Fortini, et monasterium Sancti Salvatoris qui vocatur Cueuruzzu, cum omnibus suis pertinentiis; in comitatu Aquinense cellam Sancti Gregorii, Sancti Mauricii, et Sancti Nicolai in Pica S. Angeline cannuccio, Sanctae Mariae, in Verule, et Sancti Petri in Ateleto; in lucca cellam Sancti Georgii, prope posterulam Giurigalam, cellam Sanctae Scholasticae in Cajeta, Sancti Stephani in Serracina, Sanctae Luciae, S. Petri in curili, S. Sylvestri et Sanctae Luciae in Arpino, Sancti Benedicti in colle Insula, S. Germani in Sura, curtem S. Urbani in Comino, cellam S. Pauli ibidem, S Nazari, et S. Valentini, ac S. Salvatoris, cellam S. Benedicti in Benafro, et S. Nazarii, et Sanctae Mariae in Sale, curtem S. Benedicti Minoris ibidem, cellam in loco qui vocatur Cesoma, cellam S. Benedicti in Suessa, necnon et S. Benedicti in Capua, cum ipso Gualdo ligure et cum omnibus suis pertinentiis, cellam S. Joannis ancillarum Dei in eadem civitate; in Tusculanis cellam Sanctae Agathae, et monasterium ibidem, qui vocatur Jerusalem; in Calvo cellam Sanctae Mariae, S. Mariae in Cinola, S. Adjutoris in Alifas, Sanctae Caeciliae in Neapolim, ecclesiam Sanctae Crucis in Amalfi, cellam S. Benedicti in Salerno, et cellam S. Laurentii ibidem, et Sanctae Sophiae infra civitatem Beneventanam, S. Benedicti in Ascuto, Sancti Benedicti in Trani, et S. Benedicti in Bavi, Sanctae Mariae ancillarum Dei in civitate Cosensia, cellam S. Benedicti in Pittinara, Sanctae Mariae Banze. Sancti Benedicti in marino, cellam S. Eustasii, quem sancto Benedicto obtulit Adelferius Pantasia; Sanctae Mariae in Barretano, S. Mariae in cannete juxta fluvium Trinium, S. Benedicti in ripa versa cum omnibus suis pertinentiis, nec non et castellum qui vocatur Lastinianus, et alia tria castella. Quae duo Trasmundus comes filius Attonis beato Benedicto obtulit, in monte Casino legali donatione, et chartarum monumentis contulit. Tertium autem castellum Frisam, quod praefati Trasmundi . . . . pro anima sua, consentiente viro suo, S. Benedicto obtulit, Sancta Turta ibidem, cellam Sancti Focati in Alanino, S. Giorgii in Termule, cellam S. Liberatoris in marchia cum omnibus suis pertinentiis, S. Salvatoris in Tabe, Sanctae Scholasticae in Piune, S. Martini in Salino, S. Nicolai in Apruzo, S. Angeli in Morano cum omnibus cellis suis, sanctorum septem fratrum, S. Laurentii, et S. Benedicti in Trunto, S. Apollinaris in Firmo, S. Benedicti in Tisino, et Sanctae Mariae in Arbosia, cellam S. Benedicti in Marsi, et sanctorum Cosmae et Damiani, et Sanctae Mariae in cellis, S. Benedicti in Pomperano, et S. Petri in Morino, cellam S. Angeli, in valle regia, cum castellis, et omnibus suis pertinentiis.

His igitur et omnibus quae praefato coenobio juste pertinent nunc, et quae in futuro juste pertinebunt, sub tutela et Romana libertate hoc privilegio perpetualiter ad temporalem servorum Dei, praesentium scilicet atque futurorum, quietem, statutis atque firmatis, apostolica censura, sub interpositione districti anathematis et divini contestatione judicii interminamus omnibus, tam praesentibus quam futuris, cujuscunque officii, seu quaelibet parva aut magna persona, quibuscunque rebus vel personis praefato monasterio juste pertinentibus aliquam violentiam inferat, aut calumniosus existat vel incumbat. Insuper quia . . . secundum praeceptum regulae almi Patris Benedicti, aestivis et hiemalibus temporibus praefixus est, auctoritate apostolica concedimus ut liceat fratribus signum pulsare in omnibus cellis ejusdem monasterii, tam ad diurnas quam ad nocturnas horas, quandocunque voluerint. Liceat quoque ipsius monasterii et cellarum ejus fratribus clericum cujuscunque ordinis, de quocunque episcopatu fuerit, secundum traditionem sanctorum Patrum suscipere eum in rebus suis ad conversandum, et monachicum habitum suscipiendum absque interdictione quorumlibet episcoporum, et liceat eisdem subjectos monasteriis eorum judicare, tam monachos quam et sanctimoniales feminas, absque prohibitione et contradictione cujuslibet saecularis potestatis, seu ecclesiasticae. Ad haec liceat vobis sacrum chrisma et ecclesiasticos ordines, et altarium consecrationes ab episcopo quolibet canonice promoto accipere, et christianissimum ( sic ) in ecclesiis vestris agere per clericos vestros, et hymnum angelicum per dies Dominicos et festivitates ad missarum solemnia rite decantare, et nullus episcopus praesumat in jamdicto monasterio, vel in ecclesiis sibi subjectis sacerdotem excommunicare, vel ad synodum provocare, aut abbates et monachos earumdem ecclesiarum.

Porro cupientes consulere monasticae religioni, quae peccatis exigentibus passim depravatur, te, tantummodo diebus vitae tuae, vicarium nobis ad correctionem omnium monasteriorum, et monachorum, seu monacharum ab ipso fluvio Piscaria sicut influit in mare, scilicet per totam Campaniam, principatum quoque et Apuliam atque Calabriam assumere decrevimus, ita ut capitulum in eis habeas, et vice nostra indisciplinatos cum adjutorio episcoporum, ad quos monasteria ipsa pertinent, corrigas, et quae sunt emendanda, si potueris, secundum Deum emendes, aut apostolicae sedis pontifici renunties, ad perpetuam animae nostrae mercedem, et monasticae religionis emendationem et conservationem. Pariter quoque honorificentiam et gratiam . . . . . . . . . . . . . . . . . per te religiosum et prudentissimum illius successorem. Si quis vero, quod non optamus, hujus nostri privilegii decretalem paginam temerario ausu in aliquo infringere tentaverit, aeternae maledictionis innodatum vinculis se noverit, et perpetua supplicia luiturum cum diabolo et angelis ejus, nisi forte prius resipiscens satisfecerit. At qui pietatis intuitu ipsius privilegii devotus observator exstiterit, interventu almi Patris Benedicti, perfectorumque sequacium sociorum ejus sempiternae benedictioni particeps, et paradisi beatus possessor efficiatur.

Scriptum per manus Octaviani, scriniarii et notarii sacri palatii. EXALTAVIT ME DEUS IN VIRTUTE BRACHII SUI. MAGNUS DOMINUS NOSTER, ET MAGNA VIRTUS EJUS.

Bene valete. Ego Bonifacius Albanensis episcopus subscripsi. Ego Petrus peccator Ostiensis episc. SS. Ego Ildeprandus sanctae Romanae Ecclesiae qualicunque archidiaconus SS. Ego Hubaldus Sabinensis episcop. SS. Stephanus vocatus cardinalis SS. Ego Joannes qui et minutus cardinalis de titulo Sanctae Mariae trans Tiberim SS. Ego Leopertus Praenestinus episc. subscripsi.

Datum Laterani sexto Idus maii per manum Petri S. Rom. Ecclesiae subdiaconi, atque vice domni Annonis Coloniensis archiepiscopi bibliothecarii, anno sexto pontificatus domni Alexandri papae secundi; ab Incarnatione vero Domini millesimo sexagesimo septimo, indictione V.

L. Alexander II Parthenonem S. Petri Florentinum confirmat. (Anno 1067.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 76.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimo fratri PETRO Florentino episcopo, suisque successoribu

Pia postulatio voluntatis affectu debet prosequente compleri, quatenus et devotius et sincerius laudabiliter innotescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Et quia fraternitas tua insinuavit sanctae apostolicae sedi se, ad communem sanctimonialium usum, in ecclesia Sancti Petri, sita in suburbio Florentinae civitatis, monasterium constituisse, et praediorum tam a te quam etiam a quadam religiosa femina, nomine Gisla, nonnulla beneficia eidem ecclesiae collata esse, non solum devotionis tuae studium laudamus, sed ordinationis tuae constitutionem, quam interim per donationis paginam eidem ecclesiae fecisti, auctoritatis apostolicae privilegio confirmamus atque in perpetuum ratum firmumque fore corroboramus, et jam praefatae ecclesiae, tum ea quae nunc juste tenet, quaeque a praenominata matrona collata sunt, quam quae ab eadem seu caeteris in futurum juste conferenda sunt fidelibus. Sub divini igitur judicis obtestatione statuimus ut neque rex, neque dux, marchio, comes, vicecomes, sed neque episcopus, aut aliqua praeditus dignitate, postremo nulla magna parvaque persona sub cujuslibet causae et occasionis specie hujus nostrae apostolicae sanctionis decretum infringere, seu ea quae jam juste collata sunt, quaeque in futurum sunt juste conferenda, aliquo modo ac studio minuere vel auferre praesumat. Quod si aliquis temerario ausu hanc confirmationis nostrae paginam violare praesumpserit, et admonitus a te seu a successoribus tuis emendare contempserit, auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli sciat se excommunicatum et poena centum librarum auri mulctandum; at vero qui observator exstiterit, repleatur abundantia apostolicae benedictionis.

Datum Laterani, XI Kal. Junii, per manum Petri, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi et bibliothecarii, anno sexto pontificatus, domini Alexandri papae secundi, ab Incarnatione vero Domini 1067, indict. V.

LI. Alexandri II privilegium pro monasterio SS. Dionysii, Rustici et Eleutherii Remensis. (Anno 1067.)[MARLOT, Metropol. Rom. II, 142.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, praeposito ecclesiae sanctorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleutherii, Remis sitae, dilecto filio, suisque successoribus in perpetuum.

Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitantes assumat. Proinde juxta petitionem confratris nostri Gervasii, venerabilis Remensis archiepiscopi, ecclesiae beatorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleuterii, quae a praefato Gervasio archiepiscopo et aedificiis et munificentiis recuperata (cui in canonica congregatione sub regula beati Augustini praeesse dignosceris) hujusmodi privilegium praesenti auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus, atque firmamus, statuentes nullum regum, nullumque antistitum, nullum quacunque praeditum dignitate, vel quemquam alium de his quae eidem ecclesiae a praefato Gervasio archiepiscopo vel ab aliis fidelibus jam donata sunt et in futurum fuerint collata, sub cujuslibet causae, occasionisque specie minuere vel auferre, suis usibus applicare vel aliis piis causis pro suae malitiae excusatione concedere, sed cuncta quae oblata sunt, vel offerri contigerit, tam a te quam ab eis qui in tuo officio locoque successerint, a tempore praesenti illibata et sine inquietudine aliqua possidere, eorum tamen usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus profutura.

Item constituimus ut, obeunte te, vel post te, aliquo ejusdem ecclesiae praeposito, non alius ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem Remensis archiepiscopus cum omni assensu ejusdem ecclesiae canonicorum secundum Dei timorem elegerit ac providerit ordinandum. Hoc quoque capitulo praesenti subjungimus; ut locum avaritiae secludamus, nullus de regibus, nullus de sacerdotibus, vel quicunque alius per se suppositamque personam, de ordinatione ejusdem praepositi vel quibuscunque causis ad ecclesiam ipsam pertinentibus, audeat in auro vel in alia qualibet commodi specie quidquam, neque idem praepositus ordinationis suae causa dare praesumat, ne hac occasione ea quae fidelibus piis locis offeruntur, aut jam oblata sunt, consumantur.

Et quoniam multae occasiones in deceptione religiosarum personarum a pravis hominibus exquiruntur, praepositum praedictae ecclesiae nullo modo privandum deponendumque esse censemus, nisi specialiter causa criminis exigente. Unde necesse est ut, si qua contra eum hujusmodi querela surrexerit, non solus archiepiscopus Remensis causam examinet, sed, adhibitis sibi aliis episcopis suis, subtili hoc investigatione perquirat, quatenus, cunctis concorditer judicantibus, canonicae districtionis censura aut reum facere aut innocentem possit absolvere.

Quoties tamen praepositus praedictae ecclesiae episcoporum praejudicio se gravari praeviderit, apostolicam sedem liber appellet, vel cum pro hujusmodi praejudicio vel pro utilitate Ecclesiae suae ad Romanum pontificem venire voluerit, ei modis omnibus liceat. Haec ergo omnia, quae hujusmodi decreti praeceptive nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis qui in eo in quo es ordine locoque successerint, vel eis quorum interesse poterint, in perpetuum servandum decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, judicum ac saecularium personarum hanc nostrae constitutionis paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata . . . . . cognoscat, et nisi ea quae ab illo male ablata sunt restituerit, vel digna poenitentia illicita deterserit, a sacratissimo corpore et sanguine Dei Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in aeterno examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis recipiat, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniat. Scriptum per manus Octaviani, scrinii et notarii sanctae Romanae sedis apostolicae

Datum Lugduni, Nonis Julii, pontificatus nostri anno quarto . . . . .

LII. Privilegium D. Alexandri papae II pro monasterio S. Nicasii Remensis. (Anno 1067.)[VARIN, Archives adm. de la ville de Reims, tom. I, p. 213.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, abbati monasterii Sancti Nicasii martyris, sive Beati Agricolae in Remensi territorio siti, dilecto filio suisque successoribus in perpetuum.

Pia postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Proinde juxta petitionem confratris nostri Gervasii venerabilis Remensis archiepiscopi, monasterio beati Nicasii . . . . sive Sancti Agricolae, quod olim a Jovino praefecto aedificatum, nunc autem a praedicto Gervasio est recuperatum, cui sub regula beati Benedicti praeesse dignosceris, hujusmodi privilegium praesenti auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus atque firmamus, statuentes nullum regum, nullum antistitum, nullum qualibet praeditum dignitate, vel quemque alium, de his quae eidem monasterio a praefato Gervasio archiepiscopo, vel ab aliis fidelibus jam donata sunt, vel in futurum a quibuslibet aliis de proprio jure fuerint collata, sub cujuslibet causa vel occasionis specie, minuere vel auferre, sive suis usibus applicare vel aliis quasi piis causis pro suae avaritiae excusatione concedere; sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel offerri contigerit tam a te quam ab eis qui in tuo officio locoque successerint, a praesenti tempore, illibata ac sine inquietudine aliqua possideri; eorum tamen usibus pro quorum substentatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura. Item constituimus ut obeunte te et post te aliquo ejusdem monasterii abbate, non alius ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem Remensis archiepiscopus, cum communi consensu ejusdem coenobii monachorum, secundum Dei timorem elegerit, aut praeviderit ordinandum. Hoc quoque capitulo praesenti subjungimus, ut locum avaritiae recludamus, nullum de regibus, nullum de sacerdotibus, vel quemcunque alium per se, suppositamve personam, de ordinatione ejusdem abbatis, vel quibuscunque causis ad ecclesiam istam pertinentibus, aut de re in auro, vel in alia qualibet commodi specie quidquam accipere, neque eumdem abbatem ordinationis sine causa dare praesumere, ne in hac occasione ea quae a fidelibus piis locis offeruntur, aut jam oblata sunt, consumantur. Et cum multae occasiones in deceptione religiosarum personarum a pravis hominibus exquiruntur, abbatem praedicti monasterii nullo modo privandum deponendumque esse censemus, nisi specialiter causa criminis exigente. Unde necesse est ut si qua contra eum hujusmodi querela surrexerit, non solus archiepiscopus Remensis causam examinet, sed adhibitis sibi aliis episcopis suis, subtili hoc investigatione perquirat, quatenus cunctis concorditer judicantibus, canonicae districtionis censura aut reum punire, aut innocentem possit absolvere. Quoties tamen praenominati monasterii abbas episcoporum praejudicio se gravari praeviderit, apostolicam sedem libere appellet; vel cum pro hujusmodi praejudicio, vel pro utilitate monasterii sui, ad Romanum pontificem venire voluerit, ei modis omnibus liceat. Haec igitur omnia quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, tam ibi quam cunctis qui in eo loco in quo es, ordine locorum successerint, vel eis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum aut saecularium personarum, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se a divino judicio existere de perpetrata iniquitate agnoscat; et nisi ea quae ab illo sunt male oblata restituerit, vel digna poenitentia illicite acta deleverit, a sacratissimo corpore et sanguine Dei Domini redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in aeterno examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini . . . . . Quatenus fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Scriptum per manus Octaviani, scriniarii et notarii sacri palatii.

LIII. Alexandri II papae privilegium pro monasterio S. Sylvestri Nonantulani. (Anno 1067.)[TIRABOSCHI, Storia della augusta badiadi Nonantola, tom. II, p. 196, ex autographo in arch. Nonant.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, LANDULFO, venerabili abbati monasterii Sancti Sylvestri apud Nonantulam constituti, suisque successoribus, necnon universae congregationi sub eodem aeterno regi militanti perpetuam in Domino salutem.

Quemcunque ad laudem Redemptoris nostri Domini Jesu Christi pertinere et ad stabilitatem venerabilium locorum respicere noscuntur cum magnae sollicitudinis studio convenit nos apostolica et rationabili censura procurare, quatenus ex hoc juges eidem propitiatori nostro carminum persolvantur laudes, et nobis, qui licet immeriti divina tamen gratia proveniente apostolici regiminis curam gerimus, opima in sidereis arcibus remunerationis praemia concedantur. Igitur quia religio tua, dilectissime fili Landulphe venerabilis abba, postulavit a nobis, quatenus monasterium Sancti Sylvestri, cui Deo auctore praeesse dignosceris, apostolicae auctoritatis juxta formam antecessorum nostrorum privilegio muniremus, justae petitioni tuae libenter annuimus. Cum enim in Mediolanensi Ecclesia, naturali videlicet matre nostra, unicam et specialem ab ipso primaevae aetatis tyrocinio charitatem invicem servaverimus, multo nunc vigilantius eamdem tibi convenit nos charitatem impendere, quam non solum in nostra sed etiam sanctae Romanae Ecclesiae fidelitate constat ardenti desiderio excrevisse. Nos itaque inclinati devotionis tuae precibus eidem venerabili monasterio ejusque abbatibus qui pro tempore fuerint auctoritate beati apostoli, cui a Domino Deo tradita est potestas et interpellandi ac solvendi, firmissimam stabilitatem nostrae censurae apostolicae concedimus, confirmantes et promulgantes vestrum venerabile monasterium massas, fundos, casales, cortes, castella, casas atque familias, servos . . . . . les simulque reliquis rebus et possessionibus, frugibus, decimationibus, aquimolis, olivetis, et quidquid in quibuscunque locis habere, vel tenere videtur, et ex hoc nunc legaliter ei donatum sive datum fuerit, aut quolibet modo juste evenerit, tenere et possidere sine qualibet controversia perpetuis temporibus valeat; et nulli unquam liceat regum, episcoporum, ducum vel aliorum magnae parvaeque personae, in praedicto venerabili monasterio vel in eis, quae eidem monasterio pertinere noscuntur, quocunque modo incumbere, vel invasionem facere . . . . . quispiam sacerdotum ibidem praesumat missarum solemnia celebrare, nisi ab abbate vel congregatione loci fuerit invitatus, et neque episcopus, neque abbas aliquis, comes, seu vicecomes, vel quaelibet magna parvaque persona in praefato monasterio vel in ejus cellis, vel ecclesiis mansiones facere vel expensas repetere aut aliquid per potestatem servitium praeter peregrini et legitimi hospites, et neque colloquium qualecunque aut placitum in ipso monasterio, aut in ejus praenominatis cellis tenere quis audeat nisi abbate fuerit invitatus. Quatenus hoc quod ad laudem Dei et stabilitatem praedicti monasterii statuimus firma stabilitate permaneat. Interdicentes omnino episcopo Mutinensi, in cujus parochia esse videtur praedictum monasterium constitutum, ut nihil contra tenorem praesentis decreti pia postulatione indulti quidquam attentet . . . neque aliquando . . . baptismales ecclesias sibi vindicet, neque ipse suique successores praesumant prohibita contingere, sed neque missarum solemnia ibidem persolvere praesumant nisi ab abbate suprascripti monasterii fuerit invitatus, neque ordinationem sacerdotum, abbatum, episcoporum in praefato monasterio vel ejus jure quod nunc habet aut suo clero agere audeat, nisi, ut praelatum est, ab abbate fuerit evocatus. Chrisma igitur vel quidquid ad sacra mysteria petinet, si a parte vestra . . . . . a quibuscunque providerit praesulibus, concedimus . . . . . Sed neque decimas usquam dare concedimus nisi ecclesiis supradicti venerabilis monasterii ad nostram . . . . . . . . . . . . . . Sed et hoc statuimus et inviolabili sanctione de apostolica auctoritate firmamus, ut nullus aliquando in praedicto monasterio de aliis monasteriis seu quibuscunque ecclesiis in quibus. . . . . . . . . . . . . . . defunctus fuerit, de propria semper congregatione eligatur abbas, si ibi idoneus inventus fuerit; qui ab omnium monachorum consensu ibi constituatur ad augmentum et. . . . .. . . . . . . . . . . . . nihilominus omnibus . . . . . . . . . interdictione prohibemus aliquam scripturam vel confirmationem de praedicti monasterii rebus vel de praenominata abbatia quoquo ingenio contra hoc nostrum praeceptum petere, si quae igitur scriptura vel petitio impetrata fuerit aut in reliquo apparuerit, has irritas esse vacuasque omni robore jubemus. Si quis praeterea, quod non credimus, praesumpserit hoc nostri apostolici privilegii statum in aliquo transgredi aut contemnere, sciat se auctoritate beatorum Petri et Pauli apostolorum principum . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . atque Juda traditore Domini nostri Jesu Christi aeterni incendii suppliciis deputatus, a regno Dei penitus segregatus . . . . . . . . . . ad dignam satisfactionem . . . . . . . . .. . . . . . servatus et . . . . . . . .. . . . misericordissimo Domino nostro benedictionis gratiam et vitam perpetuam consequatur.

Datum Lucae VII Idus Julii, per manus Petri sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi ac bibliothecarii, anno VII pontificatus domni Alexandri papae secundi, videlicet anno Dominicae Incarnationis millesimo sexagesimo septimo, indictione quinta.

SIGILLUM AVULSUM.

LIV. Alexander II Ecclesiae Salernitanae bona, a Guillelmo filio Tancredi, in « episcoporum, et abbatum, et aliorum fidelium conventu » restituta, confirmat. (Anno 1069.)[MANSI Concil. XIX, 1063.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei.

Notum sit omnibus sanctae Ecclesiae filiis quoniam in synodo, quae sexto pontificatus nostri anno apud Melphim in ecclesia B. Petri apostolorum principis, quae est ejusdem civitatis sedes episcopatus, praesidentibus nobis, et aliis coepiscopis et abbatibus, die Kalendarum Augustarum celebrata est, confrater noster Alphonsus S. Salernitanae Ecclesiae archiepiscopus de haereditatibus eidem Ecclesiae pertinentibus, quas Guillelmus filius Tancredae et milites sui invaserant, querimoniam fecit. Unde eum a nobis hac de ratione vocatum, ut quae violenter invaserat juste eidem Ecclesiae redderet, paterna charitate monuimus; sed quia in contumacia sua perdurans obedire nobis et tanto conventui noluit, judicio totius sacri concilii eum et fautores suos a liminibus sanctae Ecclesiae sequestravimus, et anathematis vinculo, quousque resipisceret, innodavimus: sed postea inspirante sibi illo, qui neminem vult perire (Petr. III, 9), ad poenitentiam et ad emendationem, cum Salerni essemus, ante nostram praesentiam cum militibus suis humiliter venit. Quapropter episcoporum, et abbatum, et aliorum fidelium congregato conventu, inter quos fuerunt Joannes Tusculanensis episcopus cardinalis, et Ildebrandus S. R. E. archidiaconus, et Ambrosius Terracinensis episcopus, et Balduinus Melphis episcopus, et Stephanus Trojanus episcopus, et Ingilbertus Tuscensis episcopus, et Gisulfus Salernitanus princeps cum fratribus suis Guidone et Joanne, Robertus dux, et Rogerius comes frater ejus, et alii plures Longobardi et Nortmanni, idem Guillelmus, et Girmondus filius Gimundi, qui dicitur de Mulsi miles, ejus haereditarius S. Salernitanae Ecclesiae nominatim curtem S. Petri Dataro, et curtem S. Viti de Siler, quae sunt juxta eumdem fluvium, et ecclesiam S. Michaelis archangeli, quae sita est in crypta montis, qui dicitur Aureus, cum omnibus hominibus et pertinentiis suis, et res de lacu majore cum toto ipso lacu, et res de Tusciano, et de Lama, et de Rivoalto, et de Asa, et de Pecentino, et Jufuni, et Salsanicum, et Forino, et Anguillario, et Prato, et omnes alias res ipsi matri ecclesiae, et caeteris Ecclesiis Salernitanis pertinentes sub nomine fidei, quam Deo et S. Petro debebant, in manu vestra refutaverunt atque dimiserunt. et se confirmaverunt esse sub anathemate, si eas amplius praesumerent invadere. Inde nos omnibus supradictis coram astantibus episcoporum judicio, et laudatione Longobardorum, et Nortmannorum, qui intererant, S. Salernitanae Ecclesiae, et per eam tibi, confrater Alfane Salernitane archiepiscope, successoribusque tuis supradictas res et haereditates stabilivimus, concessimus, et in perpetuum confirmamus, et deinceps salvo tuo, successorumque tuorum vigore earum invasores, et depraedatores, et persecutores perpetuo anathematis vinculo religamus. Si quis vero contra hujus nostrae praeceptionis scriptum temere agere praesumpserit, aut fautor exstiterit, sciat se auctoritate B. Petri apostolorum principis et nostra, a regno Dei alienatum, atque cum Juda traditore Domini in aeternum damnatum. Qui autem hujus nostrae concessionis et confirmationis constitutionem observaverit devotus, a sancta et individua Trinitate benedicatur, et aeterni regni intervenientibus Dei genitrice Maria et B. Matthaeo apostolo et Evangelista, quorum causam adjuverit, particeps effici mereatur, etc.

Ego Alexander, solius Dei misericordia, licet indignus S. R. et apostolicae Ecclesiae episcopus, in hac constitutionis pagina ad confirmandum volens subscripsi.

Ego Joannes, Tusculanensis episcopus, me adfuisse testificans subscripsi.

Ego Hugo, Ydruntinus archiepiscopus, me adfuisse testificans subscripsi.

Ego Ambrosius, Terracinae episcopus, subscripsi.

Ego Hildebrandus, S. R. E. diaconus, subscripsi.

LV. Alexander II Ecclesiae Salernitanae jura possessionesque, Alphani archiepiscopi rogatu, confirmat. (Anno 1067.)[UGHELLI Italia sacra, VII, 382.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, Sanctae Salernitanae ecclesiae, quae beatae et gloriosae semper Virginis Dei genitricis Mariae, ubi etiam apostoli gloriosum Matthaei et evangelistae corpus, cum beatis martyribus Fortunato, Gaio et Anthes, requiescit, et per eam confratri ALFANO ejusdem Ecclesiae archiepiscopo, suisque successoribus in perpetuum.

Ex consideratione pastoralis curae quam ex administratione apostolicae sedis gerimus cum Deo auctore, sicut indigni, decernimus omnium quae sunt Ecclesiarum provectui invigilare ac justis fidelium postulationibus aequitatis assensum praebere, necessario compellimur viscera deserere, ne Dominico gregi debitae consolationis suffragium videamur subtrahere. Unde, charissime frater Alfane archiepiscope, quia devotio tua, honestis moribus fulta, postulare studuit quatenus statuta et privilegia quae sanctissimi praedecessores nostri apostolica auctoritate Salernitanae ecclesiae tuisque praedecessoribus sanxerunt, nos tibi tuisque successoribus firmaremus, tuis precibus, quae a justitia discrepare non videntur, libentissime annuimus. Qua de re hujus nostri privilegii authentica constitutione concedimus et confirmamus tibi totam ex integro Salernitanam ecclesiam, quae est archiepiscopalis sedes infra urbis moenia constituta, cum omnibus quae sibi pertinent, tam haereditario quam parochiali jure, sicut illam integram habuere et tenuere praedecessores tui episcopi et archiepiscopi, ita ut tui juris tuaeque potestatis quidquid ad ecclesiasticum et episcopale pertinet officium, tam intra Salernum quam per omnem Salernitanam parochiam, canonica dispensatione requirere, et ordine, et canonicis ecclesiis diversorum ordinum clericos, servitium Dei provehere et ordinare, in monasteriis quoque et abbatiis, abbates providere, et benedicere, et Dei servitio et utilitati semper consulere, ut omnia fiant fautore Deo ad incrementum sanctae Ecclesiae. Archiepiscopalis etiam magisterii praedecessoribus tuis apostolica auctoritate concessum fraternitati tuae confirmamus, ut liceat te intra scriptam provinciam, episcopos juxta sacrorum canonum statuta congruis in locis ordinare, et quaecunque metropolitanis sanctorum Patrum statuta attribuunt, tibi concedimus licere; ad haec etiam apostolicae auctoritatis sanctione confirmamus tibi, tuisque successoribus, quaecunque praedecessores nostri, imperatores, reges, principes, vel quicunque fideles sanctae Salernitanae ecclesiae contulere, et ea quae Gisulfus fidelis noster, qui nunc Salerni clare principatur, liberali munificentia contulit et collaturus est. Nominatim autem dicimus, ecclesiam sancti martyris Viti, quae constructa est juxta plateam quae dicitur ad portam Elini, cum omnibus suis pertinentiis, quam Landimorius filius Ademarti scripto jam dictae ecclesiae obtulit, et ecclesiam Sancti Gramatii cum suis pertinentiis, et casas illas quae sunt juxta eamdem Ecclesiam, quas Malfrit, et Adelfrit tuo episcopio obtulerunt; sed et monasterium Sancti Viti, quod constructum est juxta Salernum prope littus maris, cum suis pertinentiis, quod ecclesia tibi commissa a praedicto Gisulfo Principe commutationis ordine recepit; terras quoque et partes, pro quibus super Troytium de Rota, pro tuo episcopio, et caeteris Salernitanis ecclesiis interpellasti quod invasas detineret. Unde eum Salerni nolentem justitiam facere excommunicavimus; quas, postea resipiscens, Capuae in nostram manum legaliter reddidit, videlicet quaecunque uno anno, priusquam ipse Rotam intraret; et Salernitanae ecclesiae tenebant, quae juris tuae ecclesiae fuere tibi tuisque successoribus reddimus, et confirmamus et per te caeteris ecclesiis tua . . . Castellum quoque Olibani et cryptam S. Angeli, quae dicitur Montis Aurei, cum omnibus eorum pertinentiis, et cuncta quae Wilelmus filius Tancrede, et Wimundus miles tuus in nostram manum reddidere. Et universa quae praedicta Salernitana ecclesia juste et legaliter habuit, vel qualicunque contractu acquisitura est, tibi tuaeque fraternitati ecclesiae commissae concedimus et confirmamus, et in perpetuum stabilimus, tam ea quae ecclesiastici regiminis sunt quam quae haereditate juris, contestantes, sub protestatione anathematis, ut nullus unquam alicujus dignitatis vel potestatis homo audere temerario ausu aliquam violentiam tibi tuaeque ecclesiae inferre, vel justitiam aut dignitatem minuere, salvo in omnibus apostolicae sedis privilegio. Si quis vero contra hujus nostrae constitutionis privilegium, vilipendens apostolica statuta, temere agere praesumpserit, aut praesumentibus fautor exstiterit, judicio sancti Spiritus sciat se, auctoritate beati Petri apostolorum principis et nostra, anathematis vinculo innodatum, et ut transgressorem terminorum, quos sancti Patres nostri posuerunt, cum diabolo et trangressoribus angelis, canonica traditione, aeternis suppliciis deputatum. Observantibus autem et devotis gratia et benedictio a Domino Deo nostro multiplicentur, et intercedente beata Dei genitrice Maria, et beato Mattheo apostolo et evangelista, aeterni regni participes effici mereantur. N. OEN. BES.

Datum Capuae, IV Id. Octobris, per manus Speri sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi et bibliothecarii, anno VII pontificatus domni Alexandri papae II, indict. VII.

LVI. Alexandri II epistola ad Joannem Abrincensem episcopum. (Anno 1068.)[ Acta archiep. Rotom. apud MABILL. Analect. nov. edit. 224.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, JOANNI Abricensium venerabili episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Destituta Rothomagensi Ecclesia pastore, comperimus Sedunensis episcopi et Lanfranci abbatis relatione te ex electione principis tui dilectissimi filii nostri Guillelmi regis Anglorum, ob vitae et morum probitatem, ad majorem sedem promovendum, si ex auctoritate sedis apostolicae fuerit assensus, cui Deo auctore praesidemus. Nos igitur moti illorum precibus, ob salutem illius Ecclesiae et omnium in tuis partibus, volumus atque dilectioni tuae apostolica auctoritate praecipimus ut quod divina dispensatio de te providit non contradicas, et electioni te obedientem exhibeas. Admonemus itaque fraternitatem dulcedinis tuae, ut si in modico fuisti fidelis, in majori bene operari non desinas, populum divini Verbi pabulo reficias, ut merearis audire illam benignam vocem Domini dicentis: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. De caetero secretiorem animi nostri voluntatem planius audies per nostrorum legatorum veridicam relationem.

LVII. Alexander II monasterium S. Stephani Cadomense tuendum suscipit privilegiisque ornat, Lanfranco abbate petente. (Anno 1068.)[LANFRANCI Opp. pag. 27.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio LANFRANCO abbati, suisque successoribus regulariter promovendis in perpetuum.

Quisquis divina inspiratione compunctus, relictis saeculi hujus actionibus, ad Deum converti festinat, ita cum charitate ab apostolica sede, cui licet indigni praesidemus, suscipiendus est et blandis per omnia consolationibus refovendus ut in ea quam elegit, Deo adjuvante, delectetur conversatione persistere, et quod semel coepit usque in finem irreprehensibiliter valeat exhibere. Unde quia, charissime fili Lanfrance abbas, in tantam te excrevisse religionem cognoscimus ut non solum de propria salute studiosus existeres, verum etiam communem vitame ligentibus monasterium construeres ac forma religionis provideres, inclinati precibus tuis monasterium tuum, quod in honorem beati protomartyris Stephani a glorioso Willelmo principe Normannorum, ac victoriosissimo rege Anglorum, Cadomi construitur ac largitate possessionis ditatur, sub tutela et defensione sanctae sedis apostolicae recipimus, statuentes nullum, ecclesiastica seu saeculari praeditum dignitate, in rebus vel dispositione ejusdem monasterii aliquam habere potestatem, sed omne jus ipsius monasterii ad sollicitudinis tuae tuorumque successorum studium decernimus pertinere. Qui nimirum si alicujus episcopi molestia praegravatus tu, vel successores tui fueritis, sanctamque apostolicam sedem appellaveritis, nulli ulterius episcoporum liceat contra vos litem provocare, donec causa vestra ante papam deferatur, ejusque judicio diffiniatur; et hac praesentis privilegii nostri pagina statuimus ut Baiocensis episcopus, prae qualibet abbatis vel monachorum culpa, praefatum monasterium non praesumat excommunicare, vel divinum in eo officium prohibere. Quod si abbas vel congregatio ordini et professionibus suis contraria gesserit, et abbas vel se vel monachos suos regulariter emendare neglexerit, Baiocensis episcopus secreto atque amicabili colloquio ut se vel subjectos suos corrigat admoneat. Porro si paternae admonitioni obedire contumacia pertinaci contempserit, non quidem eum Baiocensis episcopus ad suae Ecclesiae synodum convocet, sed rem ad Rothomagensem archiepiscopum, seu ad totius provinciae universale concilium perferat, ut eorum consilio, auctoritate, diffinitione, audiat, discat, accipiat quid agi sive statui de eo oporteat; sententia tamen de capitalibus apostolicae sedi reservata. Ad quem Baiocensem episcopum nihil aliud ipsius monasterii pertinere decernimus, nisi abbatis et caeterorum qui ibidem sunt promovendi ordinationes, sacri chrismatis donum, et ecclesiarum dedicationes, laicorum, qui criminalia peccata incurrerint, consilia et poenitentiarum injunctiones. Si vero praenominatum Baiocensem episcopum claruerit esse Simoniacum, vel ab apostolica sede excommunicatum, vel si ipse episcopus alicujus malitiae studio eorum ordinationes ultra spatium unius mensis distulerit, tunc liberam habeant potestatem adeundi Romanum pontificem, vel quemcunque religiosum episcopum elegerint. Si quis igitur temerario ausu hujus nostrae sanctionis scriptum violare praesumpserit, auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli sciat se innodatum vinculo excommunicationis, quousque dignos poenitentiae fructus sanctae apostolicae sedi repraesentaverit.

LVII bis. Rescriptum Alexandri papae II ad Petrum abbatem Gellonis, quo monasterium Gellonicum sub defensione sedis apostolicae suscipit. (Anno 1068.)[ Gall. Christ. tom. VI, p. 274.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabili abbati monasterii Sancti Salvatoris, in episcopatu Luterensi, constituti in loco qui dicitur Gellonis, suisque successoribus canonice substituendis, perpetuam in Domino salutem.

Licet generali sollicitudine circa statum omnium Ecclesiarum invigilare debeamus, specialius tamen eorum utilitatibus nos convenit providere quorum vitam et conversationem studio monasticae religionis claret resplendere; tanto enim sanctae apostolicae sedis, cui, licet indigni, deservimus, protectionem merentur, quanto internae contemplationis ardore Domino nostro Jesu Christo vicinius adhaerere probantur. Proinde quia devotio vestra postulavit a nobis ut monasterium vestrum defensione nostrae Romanae Ecclesiae muniremus, inclinati precibus vestris idem cum omnibus juste sibi pertinentibus sub tutela et defensione apostolicae sedis recipimus, et ab omni conditione liberum et quietum esse decernimus, ita tamen ut, proprii tantummodo episcopi reverentia servata, nulli loco subjaceat, nisi huic sanctae Romanae Ecclesiae; qui, videlicet episcopus, nullum in praedicto monasterii abbatem praesumat ordinare, nisi quem monachi ejusdem monasterii, Deum timentes, juxta regulae beati Benedicti tenorem, elegerint, ipsum vero sine omni fraude et contradictione benedicat; a quo nimirum episcopo, si abbas vel monachi ipsius monasterii se injuste praegravari cognoverint, ad defendendam propriam innocentiam et episcopi infestationem corrigendam libere hanc sedem appellent.

Confirmamus etiam praefato monasterio quidquid nunc juste tenet, vel deinceps tenere debet, tam in cellis, ecclesiis, castellis, villis, praediis quam etiam in caeteris rebus, mobilibus videlicet et immobilibus, constituentes, per hujus nostri privilegii auctoritatem, ut nulla spiritualis, seu saecularis persona praesumat hujus nostrae sanctionis scriptum in totum, partemve infringere, quatenus ab omni humana perturbatione securi atque quieti omnipotenti Deo valeant militare. Si quis igitur ausu temerario hanc nostram constitutionem violare praesumpserit, beatorum apostolorum Petri et Pauli sciat se usque ad dignam emendationem auctoritate excommunicationis vinculo innodatum, et cum impiis et sacrilegis aeternis Jehennae incendiis deputatum. At vero qui pio intuitu custos et observator exstiterit, repleatur abundatia apostolicae benedictionis.

Datum Laterani XIV Kal. Aprilis per manus Petri sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi ac bibliothecarii, anno VII pontificatus domini Alexandri papae II.

LVIII. Alexandri II papae epistola ad Udonem Trevirensis Ecclesiae archiepiscopum. (Anno 1068.)[ERHARD, Zeidts Christ fur Vaterlandische, tom. X, p. 310.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri nostro UDONI sanctae Ecclesiae Trevirensis venerando archiepiscopo.

Diebus vitae tuae. Et si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die noctuque ferre intenti sunt, ut neque ex eis aut errando pereat et ferinis laniata morsibus deficiat, et oculis semper vigilantibus circumspiciunt; quanto sudore, quanta cura debemus esse pervigiles nos, qui pastores animarum esse dicimur. Attendamus igitur ut si sacrum officium exhibere erga custodiam commissarum ovium non assumus, ne in die divini examinis pro desidia nostra ante summum Pastorem negligentiae nos reatus excruciet, unde modo honoris reverentia inter caeteros sublimiores judicamur. Pallium autem fraternitati tuae ex more ad missarum solemnia celebranda sicut concessum est antecessoribus tuis concedimus, videlicet ut in Natale Domini, in Epiphania Domini, in Purificatione et in aliis festivitatibus sanctae Mariae, in Palmis, in Coena Domini, in Sabbato sancto, in die Dominica Resurrectionis, in octava Paschae, in Ascensione Domini, in Pentecoste, in natali sancti Joannis Baptistae, in natali omnium apostolorum, in festo S. Laurentii et S. Mauritii, in festo S. Michaelis et Omnium Sanctorum, et S. Martini et sanctorum virorum, quorum corpora apud vos habentur, in Dedicatione Ecclesiae, et in anniversario tuo et quando ordines facis. Hortamur itaque charitatem tuam ut mores vitae tuae tanto honoris ornamento conveniant, quibus auctore Deo exempli verbo possis esse conspicuus. Vita igitur tua sit filiis tuis regula, ut si qua corritudo (so steht deutlich) in illis deprehenditur, in ea dirigatur. Cor ergo tuum neque prospera quae temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant, sed quidquid illud fuerit, virtute patientiae devinciatur. Nullum apud te locum odia, nullum favor indiscretus inveniat. (Hier eine Lücte im Lert) benedictionis tuae justique judicii opus (wieder eine Lücte) vitio commaculet. Sit in te et boni patris dulcedo et judicis pura discretio, unum quod innocenter viventes foveat, aliud inquietos a pravitate compescat. Misericordem te prout virtus patitur pauperibus exhibe. Oppressis defensio tua subveniat, opprimentibus modesta ratio contradicat. Nullius faciem contra justitiam accipias, nullum quaerentem justa despicias. Custodia vitae in te aequitatis excellat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat rationis audire nec pauperem dare sua faciat humilitas desperare. Quatenus Deo miserante talis possis existere, qualem sacra sanctio praecipit, dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse. Sed his omnibus uti salubriter poteris, si magistram charitatem habueris, quam qui secutus fuit, a recto aliquando tramite non recedit. Ecce, frater charissime, intus multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii, quae si studiose servaris, quod feceris accepisse ostenderis intus habebis. Crux autem ante te sicut ante decessores tuos ubi geratur, primatum quoque Ecclesiae tuae juxta formam sanctorum praedecessorum nostrorum; a quorum auctoritate non debemus oberrare concedimus et confirmamus. Sancta Trinitas fraternitatem tuam gratiae suae protectione circumdet atque ita in timoris sui via nos dirigat, ut post vitae hujus amaritudinem ad aeternam simul dulcedinem pervenire mereamur.

Scriptum per manum Joannis notarii et regionarii ac scriniarii sanctae sedis apostolicae, indictione VI, anno 1065.

LIX. Alexander II Arnoldo archiepiscopo Acheruntino pallii usum tribuit. (Anno 1068.)[UGHELLI, Italia sacra, VII, 25.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, ARNOLDO Acheruntinae Ecclesiae venerabili archiepiscopo, perpetuam in Domino salutem.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus affectu debitae charitatis in necessitatibus subvenire et eorum justis petitionibus benevolum praebere assensum. Tunc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Deum nos habituros speramus, si venerabilia loca sanctorum per nos fuerint ad meliorem statum perducta. Igitur quia postulastis a nobis quatenus concederemus, confirmaremus tibi archiepiscopatum praedictae Acheruntinae Ecclesiae, cum omnibus parochiis suis, civitatibus quinque, videlicet Venusio, Monte Milone, Potenza, Tulba, Tricario, Monte Peloso, Gravina, Matera, Oblano, Turri Tursio, Lasiniano, sancto Quiriaco, Virolo, cum castellis et villis, monasteriis ac plebibus, tam Graecis quam Latinis, exceptis iis, quae ad dominatum nostrum jure nobis retinemus, petitioni tuae libentes annuimus, Montem Urrani quoque et armentum, quae largitione fidelium in dominium sanctae Acheruntinae Ecclesiae recenter transierunt, tibi tuisque successoribus concedimus et confirmamus. Pallium autem fraternitati tuae ex more ad missarum solemnia celebranda, sicut concessum est antecessoribus tuis, concedimus, videlicet in Natali Domini, in octava Domini, in Epiphania, in Purificatione et aliis festivitatibus sanctae Mariae, in Coena Domini, in Sabbato sancto, in die Dominico Resurrectionis, in Ascensione Domini, in Pentecoste, in nativitate S. Joannis Baptistae, in natali omnium apostolorum, et sancti Michaelis archangeli, et Omnium Sanctorum, ac vestrorum sanctorum, quorum corpora apud vos habetis; in dedicatione ecclesiarum, et quando ordinationes facis. Hortamur itaque charitatem tuam, ut mores vitae tuae tanti honoris ornamento exempli ubique possint esse conspicui. Vita igitur tua filiis tuis sit regula, ut si qua fortitudo deprehenditur in ea, dirigatur cor erga suum, neque prospera quae temporaliter blandiuntur extollant, neque adversa dejiciant, sed quidquid illud fuerit, virtutum puritate devincatur. Nullum apud te locum odia, nullus favor indiscretus inveniat. Sacrae benedictionis tuae justique judicii opus nulla venalitatis interventio commaculet; sit in te et boni pastoris dulcedo et judicis severa districtio, unum scilicet innocenter viventes foveat, aliud inquietos a pravitate compescat. Misericordem te, prout virtus patiatur, pauperibus exhibe, oppressis defensio tua subveniat. Opprimentibus modesta ratio contradicat. Nullius faciem contra justitiam accipe. Custodia in te aequitatis excellat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam rationis audire suadeat. Nec pauperem de re tua faciat humilitas desperare, quatenus Domino miserante talis possis existere, qualem sacra lectio praecipit dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse. Sed iis omnibus uti salubriter poteris, si magistram charitatem habueris, quam qui secutus fuerit a recto tramite non secedit. Scriptum per manus Joannis scriniarii et notarii, ac regionarii sacri palatii.

Datum Later., Idibus Aprilis, per manus Petri sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi ac bibliothecarii, anno ab Incarnatione Domini 1068, ind. VI, pontificatus vero Dom. Alexandri papae II, an. VII.

LX. Alexander II ecclesiae S. Mariae Magdalenae Virdunensis protectionem suscipit bonaque confirmat. (Anno 1068.)[Dom CALMET, Histoire de Lorraine, I, Preuves, p. 462.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, ERMENTRIDO venerabili presbytero, fundatori ac praeposito ecclesiae Sanctae Mariae Magdalenae, sitae in Virdunensi civitate, suisque successoribus in perpetuum.

Ex consideratione apostolicae sedis, cui licet indigni deservimus, saluti omnium et Ecclesiarum utilitati compellimur invigilare et propositum unicuique earum jus defendendo servare? Unde quia religio tua in Christo sanctae operationis studia, quibus per Galliarum provincias praedicatur, ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae, sitam infra Virdunensem civitatem, possessione simul ac religione praeit, haereditavit, tanto convenit nos in Domino gaudere quanto gloriosus eamdem ecclesiam canonica religione decet excrescere. Unde, juxta postulationem devotionis tuae, praefatam ecclesiam sub tutela et defensione sanctae apostolicae sedis constituimus, salva tamen canonica reverentia Virdunensis episcopi, confirmamus tibi quidquid nunc jure possessionis habere videtur seu deinceps habitura est, videlicet Erisiam cum ecclesia et suis appenditiis, Villare cum ecclesia ibidem constituta, Ciranivam cum suis appenditiis, Duosam curtem cum suis appendiciis, praedia et vineas, cum familia, quae sunt apud Aquilam, Stabuletum cum molendino, ecclesiam de Hemandres; praeterea curtem quae vocatur Manera, et quinque mansos apud Sufingas, quam Agnes, illustris imperatrix una cum filio suo Henrico glorioso rege, eidem ecclesiae contulit praesentis privilegii pagina confirmamus, omnibus modis interdicentes ut nullus imperator, rex, dux, marchio, comes, sed neque episcopus, aut aliquis episcopali saecularive praeditus dignitate, praesumat ista atque omnia quae superius continentur, a jure ipsius ecclesiae subtrahere atque studio deprecationum, aut quarumlibet oppressionum auferre. Confirmamus etiam convenientiam quam gloriosus dux Godefridus in praesentia nostra tecum fecit, videlicet quod de advocatione praefatae curtis, id est, Macrae, nihil nisi tantummodo lucrum divinae remunerationis ipse atque posteri sui debeant unquam exigere. Si vero aliquis, temerario ausu, hujusmodi nostrae confirmationis scriptum violare praesumpserit, usque ad dignam satisfactionem sciat se innodandum vinculo excommunicationis. At vero qui pio intuitu custos et observator exstiterit, repleatur abundantia apostolicae benedictionis.

Datum Lateranis, Idus Aprilis, per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi et bibliothecarii, anno VII pontificatus domini Alexandri papae II, ab Incarnatione vero Domini millesimo sexcentesimo sexto, indictione VII.

LXI. Alexander II canonicorum Ferrariensium patrocinium suscipit et possessiones confirmat. (Anno 1068.)[UGHELLI, Italia sacra, II, 534.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, EVERARDO archipresbytero, et ROMANO archidiacono, et reliquis canonicis S. Ferrariensis Ecclesiae, suisque successoribus in perpetuum.

Si justis servorum Dei petitionibus satisfecerimus, procul dubio apostolica praecepta servamus. Quapropter inclinati precibus vestris, filii charissimi, vos vestraque bona in munimime apostolicae defensionis suscipimus atque confirmamus et corroboramus vobis vestrisque successoribus canonicis quidquid juste habetis, id est villam quae dicitur Qua tisana, et fundum contra Padum, et locum Cuculi, et caput Redae, et Baniolum, et Wartiaticam, et fundum Pecorile, villam quae dicitur Fossa Nova, cum capella Sancti Marci ibidem sitam, ecclesiam quoque Sancti Stephani in burgo Ferrariae cum omnibus quae ei attinent; insuper etiam medietatem decimationis plebis Sancti Georgii in episcopio, medietatemque omnium rerum, quae pro animabus fidelium defunctorum eidem ecclesiae relinquuntur, tam mobilium quam immobilium, totam etiam decimam totius villae quae dicitur Cocomario, et caetera quae eidem canonicae pertinent, scilicet terras, vineas, prata, agros cultos et incultos, aquas aquarumque decursus, piscationes, venationes seu molendina, servos et ancillas, aldiones et aldianas, quidquid habetis, tam de parte ecclesiae quam de vestrorum parentum haereditate, necnon duodecim homines illius loci qui navigent quocunque usus vester fuerit sine omni pretio; seu cunctas res mobiles et immobiles; vel quidquid deinceps juste acquisituri estis, ea videlicet ratione ut nullus in vos jam dictos canonicos, sive vestros successores, distringere vel molestare audeat, neque vestros colonos vel colonas, vestrasque facultates, sine voluntate et consensu ipsius ecclesiae praesulis. Statuentes igitur jubemus ut quiete et pacifice omnia quae super leguntur teneatis et possideatis, omnium hominum contradictione remota, ita ut nullus dux, marchio, archiepiscopus, episcopus, comes, vicecomes, nullaque magna vel parva persona de cunctis praenominatis rebus, tam de ecclesiasticis quam de propriis vos vestrosque successores molestet, sive in placito conturbet, vel colonos vestros aut colonas distringere, seu publicam functionem solvere cogat. Quod qui temerario ausu fecerit, nisi infra quadraginta dierum spatia emendaverit, anathematis vinculo obligetur et a liminibus sanctae ecclesiae alienetur usque ad dignam satisfactionem. Qui vero custos hujus nostrae sanctionis exstiterit, benedictionem et gratiam omnipotentis Dei, et beati Petri apostolorum principis, et nostram habeat, et in futurum aeternam retributionem percipiat. Amen.

Datum XII Kal. Julii per manus Petri, fungentis vice sacro sancti Romanae Ecclesiae subdiaconi, et bibliothecarii, anno ab Incarnatione Domini 1068, septimo vero pontificatus domni Alexandri papae II, indictione VI.

LXII. Privilegio di Alessandro II conceduto ai canonici regolari di S. Frediano di Lucca, col quale mette rotto la difesa e protezione della santa sede i beni che essi possedono nelle Maremme. (Anno 1068.)[ Memorie e documenti per servire all' istoria del principato Luccese. Lucca, 1813, in-4o, IV, II, 144.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, canonicis ecclesiae Sancti Frigiani eorumque successoribus in perpetuum.

Quoties a nostris filiis illa poscuntur, quae ab aequitatis ratione non discrepant, illorum dignum est justis condescendere petitionibus, eorumque desideriis vera cordis sinceritate favere. Tunc namque nobis Dei nostri voluntatem conciliamus, si quod nobis, ratione dictante, impendi volumus, recte hoc aliis concedere minime dubitamus. Et si laicorum postulationibus saepissime larga et benigna mansuetudine annuimus, videlicet ut ab illis digne postulata largiamur; multo magis erga ecclesiarum nostrarum utilitatem, et clericorum ibidem Deo militantium devotissimum collegium, munificentissimos, et benevolos esse nos condecet, qui in ecclesiastici ordinis militia nobiscum divina operante clementia, uniti esse videntur. Quapropter ego Alexander sanctae et universalis Romanae Ecclesiae pontifex, et Ecclesiae sanctae Lucensis episcopus inclinati precibus vestris, et sperantes meritis et intercessionibus beati Frigiani apud tremendum Judicem adjuvari suscepimus sub defensione et privilegio apostolicae sedis quidquid in maritima ejusdem sanctissimi Frigiani Ecclesiae pertinere videtur, scilicet in rivo de Menthe [ f. Marthure], et monte Burli [Buruli], et Castani, et a la Petra, et in monte presbyteri Joannis et Pungulini, et quidquid in aliis locis et vocabulis ab antiquis vetustioribusque hominibus habuisse memoratur. Ita sane, ut ab hac hora in antea consistant, et permaneant supradictae res in potestate vestra presbyteri, et diaconi, subdiaconi, sive etiam clerici, qui in praefata Ecclesia modo ordinati fuerint, et officium Dei ibi fecerint. Statuimus praeterea, et apostolica auctoritate sancimus, ut de jam dictis rebus praenominatae Ecclesiae, vel clericis ejusdem ecclesiae, seu loco beneficii ab ecclesia eas retinentibus, nullus praesumat aliquam inferre violentiam, aut molestiam facere, seu depraedari, vel aliquo ingenio diminuere; non aliquis successorum nostrorum, non dux, non marchio, non comes, vicecomes, capitaneus, castaldus, exactor, seu aliqua saecularis potestas, vel aliqua hominum magna, parvaque persona. Quod si aliquis, quod non credimus, diabolico instinctu, quod a nobis firmatum est infringere tentaverit, vel aliter permutare praesumpserit, vel contra jam dicta aliquid ausus fuerit moliri, timeat super se venturum omnipotentis Dei judicium, et conscius sibi tristetur de futura super eum Dei et sanctorum omnium maledictione. Insuper sciat se ex auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli, et nostra, nisi resipuerit, perpetuo anathematis vinculo innodatum. At vero custos et observator hujus sacri nostri privilegii de coelesti super se ventura benedictione gratuletur, et post praesentis vitae spatium, accipiat perennis vitae bravium.

Datum Lucae III Idus Octobris per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi ac bibliothecarii, anno VII pontificatus domni Alexandri II papae, anno videlicet Dominicae Incarnationis millesimo sexagesimo octavo, indictione VII.

LXIII. Alexander II episcopum Clusinum, in concilio Romano Simonia accusatum, cum causa et Lucae et Clusii tractata esset, absolutionem a sese impetrasse testatur. (Anno 1068.)[UGHELLI, Italia sacra, III, 629.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, sanctae Clusinae Ecclesiae, in perpetuum.

Quoniam divinae miserationis respectu ad hoc universalis administrationis curam suscepimus ut omnium ecclesiarum quietem solerti studio procuremus, omniumque animarum praelati providere omni tempore ac universas quaestiones in sancta Ecclesia emergentes diligenter perquirere, inquisitis vero legaliter calculum diffinitionis debemus imponere, ex hac ipsa consideratione nostri officii coacti sumus quamdam quaestionem in Clusinensi ecclesia ortam sagaci indagatione tractare. Quaestio denique quaedam in jam dicta Clusina ecclesia exorta est, atque in concilio ad apostolicam sedem delata. Ex antiqua namque consuetudine parochianae ecclesiae Clusini episcopatus bis in anno quasdam conditiones episcopo exhibebant semel in majori hebdomada ante Pascham, secundo vero dum episcopus synodale concilium celebraret. Hinc nata occasione, conquesti sunt clerici illius Ecclesiae adversus episcopum suum, quod ipse exigeret ab eis quemdam annalem tributum quod dicebant quasi pro chrismate pretium, necnon pro administratione sacri verbi, quam illis in sua synodo exhibebat aliud quoddam statutum. Quod nos audientes nimium exhorruimus, atque si ita esset, omnino damnare statuimus, quia Simoniacae venalitatis fere infecta haec talia videbantur. Discussimus itaque te per hoc, prout voluimus, sed quia plurimis et maximis ecclesiasticis negotiis occuparemur, plenaliter diffinire nequivimus, ac proinde ad nostram audientiam tandem deferendam statuimus tempore quo eum nobis liceret quietis perscrutari; licet ita demum canonica diffinitione concludere. Unde actum est ut paulo post nobis Roma ad Lucensium preces proficiscentibus ipsa eadem quaestio in itinere, dum per partes illas transiremus, repraesentaretur, et cum inibi diu episcopo clericisque praesentibus ventilaretur quibusdam astantibus, nec adhuc plane diffinitionis sententiam censere dignum duximus, sicque denuo evenit ut cum Luca Romam reverteremur, invitati episcopo ad praedictam Clusinam ecclesiam, pia et efficacii ipsius episcopi rogatione inflexi veniremus. Tunc evocato ibi universo clero praedicti episcopatus, maximaque parte populi congregata, supradictam quaestionem diligenti examinatione perquisivimus, residente nobiscum dilecto fratre nostro Joanne sanctae Romanae Ecclesiae cardinali Tusculano episcopo, astantibus quoque plurimis religiosis abbatibus, et sacerdotibus, etiam Raynerio filio Burgarelli et Bernardo filio Ardinghi, multisque aliis majoribus et minoribus. Quam divino nutu provida consideratione inspectam, ita visum est nobis fore diffiniendam, scilicet ut hujusmodi infamia, quae talibus occasionibus Clusinae ecclesiae inoleverat, his omnibus amputatis abscinderetur, et statutum, quod sacri canones de redditibus et votis ecclesiarum praecipiunt, ab utrisque partibus inviolabiliter custodiretur. Sequentes igitur praecepta, canoni papali ab episcopo quarta parte decimarum dari, temporibus vero reliquis in dispositione episcopi praesidentibus, episcopum vero medietatem omnium primitiarum, tertiamque totius oblationis cunctarum ecclesiarum episcopatus vivorum ac mortuorum, tam in terris quam in vineis, mobilibus vel immobilibus, seu cujuslibet generis possessionibus habere censuimus, oblationibus antiquorum monasteriorum exceptis, videlicet, S. Anthymi, S. Salvatoris, necnon S. Benedicti, et S. Petri in Campo. Addidimus etiam quod nullus laicorum ecclesias tenere vel oblationes vivorum et mortuorum in proprios usus retorquere praesumat; sunt enim plurimi, qui ecclesiasticas res, quasi jure haereditario a parentibus relictas, impudenter sibi usurpant; quod quia ecclesiasticis statutionibus nimis oppugnet, modis omnibus inhibemus. Quicunque ergo temerario ausu huic nostrae sanctioni contraierit, et hoc nostrum apostolicum decretum in totum partemve infregerit, si ex sacris ordinibus fuerit, sui ordinis periculum incurrat, si vero laicus, nostrae apostolicae excommunicationi subjaceat. Et insuper bannum nostrum componat, septuaginta videlicet optimi auri libras, medietatem Lateranensi palatio, medietatem autem parti nostrum apostolicum servanti decretum.

Datum Perusiae, tertio Kal. Januarii, per manus Petri clerici fungentis vice Petri sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi ac bibliothecarii, anno ab Incarnatione Domini 1068, pontificatus vero domni Alexandri II anno VIII, indict. VI.

LXIV. Alexandri II epistola ad Rumoldum Constantiensem episcopum.--De abbate cujus servus furtis uno ictu ab ipso percussus, post sex menses mortuus est. (Anno 1061-69.)[MANSI Concil. XIX, 963.] ALEXANDER, RUMOLDO Constantiensi episcopo.

Intelleximus in litteris tuis quod earum latior, sacerdos videlicet et abbas, ita acerrime stimulatus servientem uno fustis ictu in dorso percusserit, et sic percussus ut per conjecturam admittitur, sex tamen mensibus transactis obierit. Unde hunc, quasi homicidii culpa notatum, et sui gradus horrens incurrisse periculum et dignitatis perpendimus pertulisse naufragium. In qua re, salvo tui ordinis privilegio, quodammodo repentina severitas et statuisse videtur praejudicium et praecipue discretionis excessisse modum, quae nimirum clementiori nobis videtur moderamine temperanda. De qua videlicet habenda discretione si tua fraternitas haesitat, Gregorianae auctoritatis testimonium legat. Item. Fraternitati tuae mandamus ut fratrem istum abbatiae restituat; et si jam annus poenitentiae transactus habetur, sacerdotali sibi officio restituto, eum sacris altaribus ministrare permittat.

LXV. Alexandri II epistola ad Romaldum Constantiensem episcopum. (Anno 1061-69.)[MANSI Concil. XIX, 983.] Ad sequentem epistolam collectoris admonitio. Quicunque Ivonem accusant de corrupto interpolatoque textu canonum et decretorum quae in collectionem suam transtulit, illis profecto accidet opportunum fragmentum sequentis Alexandri epistolae, quod ego offendi in ms. Pistoriensis cathedralis codice, in quo Ivonis decretum cum aliis nonnullis decretalibus sanctionibus in extremis pagellarum ora adjectis continetur. Ex hac ipsa enim epistola excerpsit Ivo cap. 409, et ex illo Gratianus, dist. 52, cap. Sollicitudo, canonem illum, quem et Labbeus inter Alexandri epistolas num. 32 recitat. In eodem Ivonis decreto data haec epistola legitur ad Romaldum Constantiensem; in codice vero Pistoriensi ejus, ad quem dirigitur, nomen desideratur. Ad lectorum commodum utramque lectionem ex adverso positam exhibebo.

EX EDITO IVONIS ET GRATIANI. Ad Romaldum Constantiensem episcopum. De eo qui, subdiaconatus ordine postposito, diaconus et presbyter est ordinatus.

Sollicitudo dilectionis tuae studuit consulere utrum portitor istarum litterarum diaconatus et presbyteratus officium sit idoneus peragere, necne, cum ad id praepropero cursu, videlicet sine subdiaconatus ordine, negligentia potius quam superbia cognoscatur ascendisse. Unde nos consulendo charitati tuae mandavimus ut ab officio sacerdotali eum prohibeas, donec proximo quatuor temporum jejunio subdiaconatus ministerium sibi rite imponas, et sic deinceps ad majora officia eum redire concedas.

EX M. S. COD. PISTOR. Alexander papa II.

De quodam sacerdote mal ordinato.

Quidam in clericalibus officiis educatus subdiaconatus gradum suscipere neglexit, et diaconatus ac presbyteratus honorem, non quidem ambitiose, sed negligenter conscendit. In quo praeceptum canonicum non nos invenisse meminimus; consilium autem ex praerogativa auctoritatis apostolicae damus. Ab utriusque itaque, id est sacerdotalis et leviticae, quos inordinate suscepit, officio suspendatur, donec congruo tempore intersit ejus qui est ad subdiaconi benedicendum honorem; et cum eis subdiaconatus suscipiat benedictionem. Prius tamen discutiendum si ejus vita digna officio habeatur; et sic, si vitae canones non obviaverit, in priore ordinatione diaconus et presbyter teneatur.

LXVI. Alexandri II epistola ad Wilielmum marchionem.--Excommunicatus alium excommunicare ne possit. (Anno 1061-69.)[MANSI Concil. XIX, 977.] Audivimus quod Henricus, Ravennas dictus archiepiscopus, nisus sit te excommunicare; quod, quia excommunicatus excommunicare non potuit, apostolica auctoritate te tuosque absolventes, mandamus exinde non curare.

LXVII. Alexander II canonicam S. Mariae Spoletinam tuendam suscipit et bona ejus confirmat. (Anno 1069.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 1260.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, PETRO venerabili praeposito canonicae S. Mariae in matrice ecclesia Spoletani episcopatus, suisque successoribus in perpetuum.

Quoniam divinae miserationis clementia nos in specula universalis administrationis constituit, ex consideratione nostri officii cogimur universis Ecclesiis providere. Ideoque tum rogatione episcopi tui Andreae, tum tuis devotis precibus, amandi filii, flexi, te tuosque fratres ac praefatam canonicam cum omnibus sibi legaliter pertinentibus sub munimine ac tutela apostolicae defensionis suscipimus, et confirmamus praefatae canonicae quidquid nunc juste habet, et quidquid praedictus Andreas episcopus ejusdem Ecclesiae eidem canonicae tradidit atque concessit, videlicet plebem S. Joannis in campo, et decimam S. Mariae in campo cum decima Azzanine Fractae, ac plebe S. Gregorii in Nido, et curtim S. Angeli in capite cum omnibus infra se habentibus, et plebem de Verelano, et plebem de Turino, et plebem de Bernano, et plebem de Lederano, et tres partes totius civitatis, decimae videlicet Spoletanae cum tribus partibus oblationem vivorum ac mortuorum, et terram totam pertinentem praefatae canonicae, et quidquid praedicta canonica deinceps juste acquisitura et tam largitione praedicti episcopi Andreae, sive omnium successorum ejus quam oblatione quorumcunque fidelium in plebibus et capellis, decimis et pertinentiis, terris et vineis, seu cujuslibet generis possessionibus, salva in omnibus reverentia proprii episcopi. Concedimus itaque tibi Petro praeposito, et omnibus ejusdem canonicae fratribus vestrisque omnibus successoribus haec omnia, quae supra scripta sunt, statuentes ut nullus archiepiscopus, episcopus, rex, dux, marchio, comes, seu aliqua ecclesiasticarum, vel saecularium magna parvaque persona vos inquietare, et jam dictam canonicam de omnibus supra memoratis rebus divestire, vel quid ab ejus jure in aliud transferre praesumat; servato in omnibus jure S. Romanae Ecclesiae et privilegio. Quisquis autem temerario ausu, quod absit, hujus nostrae sanctionis privilegium contraierit, et illud in totum partemve infregerit, nisi admonitus digna satisfactione, quod contra nostra apostolica statuta deliquerat, emendaverit, sciat se apostolicae excommunicationis ac anathematis vinculo graviter innodatum, ac per hoc diabolo, et angelis ejus atrocibus poenis miserabiliter deputatum. At vero, qui pio intuitu custos et observator hujus nostrae statutionis exstiterit, apostolicae benedictionis abundantia repleatur.

Datum Narnensi urbe, XVII Kal. Februarii, per manus Petri clerici fungentis vices Letes sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi ac bibliothecarii, anno ab Incarnatione Domini 1069, pontificatus vero domini Alexandri papae II octavo, ind. VII.

LXVIII. Alexander II ecclesiae Narniensis canonicorum bona confirmat. (Anno 1069.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 1014.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio ALBERTO archidiacono Narniensis Ecclesiae, cunctisque canonicis S. Juvenalis, et Cassii, necnon et Maximi, illorumque successoribus in perpetuum

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et petentium votis congruum impertiri suffragium. Igitur, quia postulatis a nobis quatenus concederemus et confirmaremus vobis omnia bona ipsius canonicae, inclinati precibus vestris, per hujus nostrae confirmationis seriem confirmamus et corroboramus vobis vestrisque successoribus bona ipsius canonicae, quae modo juste habetis et in perpetuum juste habituri estis, sive sint mobilia, sive sint immobilia; sicut in decreto actorum habetis, episcopi scilicet vestri, salva in omnibus justitia et reverentia . . . vestra, statuentes apostolicam censuram subducere obtestatione judicii, ut nullus archiepiscopus, episcopus, dux, marchio, sive comes, seu vicecomes, aut aliqua ecclesiastica vel saecularis, magna parvaque persona contra hanc nostram confirmationem agere praesumat, servato in omnibus jure sanctae Romanae Ecclesiae, et privilegio. Quisquis autem hujus nostrae sanctionis privilegium violaverit, et admonitus digna satisfactione, quod contra nostra apostolica statuta deliquit, non emendaverit . . . se apostolicae excommunicationis ac anathematis vinculo graviter innodat; at vero qui, pro intuitu justo, et observator exstiterit apostolicae benedictionis abundantia repleatur.

Datum in monasterio Sancti Laurenti Catiliani, XVI Kal. Febr. per manus . . . Ecclesiae subdiaconi ac bibliothecarii, anno ab Incarnatione Domini millesimo sexagesimo nono, pontificatus vero domni Alexandri papae II, anno VIII, ind. VII.

LXIX. Alexander II monasterii S. Petri Coeli Aurei Papiensis privilegia confirmat. (Anno 1069.)[ROBOLINI, Notizie appartenti alla Storia della sua patria, Pavia, 1823, in-8o, III, 61.] Sotto questo anno 1069 abbiamo giusta la Cronaca di S. Petro in Ciel d' Oro una bolla del papa Alessandro II, diretta a Benedetto abbate del detto monastero, alquale conferma gli antichi privilegi Le note cronologiche sono:

Dat. Lucae, octavo Idus Novembris . . . . . anno X pontificatus domni Alexandri II papae, Incarnationis autem Domini 1069; indict. VII.

LXX. Alexandri II epistola ad Lanfrancum. (Anno 1061-70.)[THEINERUS, Disquisitiones criticae, pag. 206.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, LANFRANCO utriusque sapientiae gratia repleto salutem et apostolicam benedictionem.

Gratias omnipotenti Deo referimus, qui post eruditionem mundanae sapientiae ad illius te transtulit sapientiae studium, quae vera est et de qua scriptum est: Beatus homo, qui invenit sapientiam et affluit prudentia. Merito enim illi multiplices gratiae agendae sunt cujus Spiritus sic te utriusque disciplinae fonte replevit ut in uno fere omnibus sis excellentia dissimilis, et in altero virtutum merito laudabilis. Hujus itaque gratiae venerabilis fama, circumquaque diffusa, quia ab omnibus fere mundi partibus ad tuae fluenta eloquentiae multos allexit, quemdam nostrum fratruelem, quem paternis ut nosmetipsos diligimus affectibus, ad ejusdem tuae eloquentiae dulcedinem nimium gliscentem dirigere cupimus, qui tamen Deo gratias, grammaticae artis peritia bene instructus, dialecticae omnino non est alienus. De quo si ad votum nostrum pro scire et valere tuo te habueris, scias ibidem procul dubio nos tibi utriusque remunerationis merito pie et liberaliter recompensaturos. Quid autem ex hoc confidere possimus, notificare studeas quantocius.

LXXI. Alexander II papa confirmat Harlebecani collegii canonicorum institutionem. (Anno 1070.)[MIRAEUS, Opp. diplom., t. I, pag. 61.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, ERLEBOLDO praeposito Harlebecensis canonicae S. Salvatoris, sitae in episcopatu Noviomensi, cunctisque suis successoribus regulariter promovendis in perpetuum.

Quandoquidem divinae providentiae dispensatione universalis administrationis curam suscepimus, ex debito nostri officii cogimur cunctis ecclesiis per orbem terrarum late diffusis providere et utilitatibus earum ac saluti animarum, quae in eis sunt, solerti studio invigilare, praesertim his locis, quae pia religione pollere noscuntur, et nostro munimine specialiter quodammodo se tueri humili prece deposcunt, qui in eis habitat Domino servientium chorus, quatenus a turbine saecularium adversitatum nostra protectione defensi, liberius vota sua continuata Domino reddere, et eodem quo coeperunt sancto proposito usque in finem securi perseverare praevaleant.

Quare cum interventu praeclarae comitissae Adelae, tum tuis devotis precibus flexi, dilecte fili, te ac praenominatam canonicam cum omnibus sibi pertinentibus sub tutela apostolicae defensionis suscipimus, et confirmamus jam dictae venerabili canonicae quidquid hactenus habuit, tam largitione piissimorum principum, quam oblatione quorumcunque fidelium, juxta nobilissimi praeceptum regis Francorum Philippi, et praeceptum Balduini Noviomensis episcopi, vel deinceps habitura est, tam in terris quam in vineis, et villis, et ecclesiis majoribus et minoribus omnibusque rebus mobilibus et immobilibus, ita ut non liceat cuiquam ecclesiasticorum vel saecularium magnae parvaeque personae praenominatam canonicam de suis omnibus inquietare, vel quid ab eis jure in alienum transferre, salva in omnibus proprii episcopi reverentia. De ordinando vero praeposito in eodem loco, hoc apostolica auctoritate sancimus, ut nullus ibi praesumat quemquam praeponere contra canonicam regulam, sed defuncto praeposito suo, congregatio eligat, vel de eadem congregatione, si ibi idoneus inventus fuerit, vel de alia, quem potiorem vitae meritum commendaverit, juxta canonicam regulam.

Si quis vero hujus nostrae sanctionis privilegium spiritu superbiae ductus contraierit, et illud in totum partemve infregit, nisi admonitus digna satisfactione, quod in venerabilem locum deliquerat, emendaverit, noverit se apostolici anathematis vinculo innodandum. At vero qui pio intuitu custos et observator exstiterit, perpetuae benedictionis abundantia repleatur.

Datum Laterani quinto Kal. Feb., per manus Petri clerici, fungentis vice Petri sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis ac bibliothecarii: anno vero ab Incarnatione Domini millesimo septuagesimo, pontificatus autem domni Alexandri papae II octavo, indictione VIII.

LXXII. Alexandri II epistola ad Gebehardum Salzburgensem archiepiscopum.--Concedit ut episcopatum unum in sua parochia constituat. (Anno 1070.)[MANSI, Concil. XIX, 975, ex Metropoli Salisburg., tom. I.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, GEBEHARBO Salzburgensi archiepiscopo, suisque successoribus in perpetuum.

Quoties ea a nobis petuntur quae religioni conveniunt, prompta debemus concessione annuere et favoris nostri gratanter praebere assensum, quoniam ex consideratione nostri officii cogimur ecclesiarum utilitatibus, etiam si minime exigantur, sollicite invigilare et animarum saluti solerti studio providere. Quapropter, dilectissime frater, quia postulasti a nobis quatenus apostolica auctoritate concederemus tibi unum episcopatum in tua parochia constituere, quia Ecclesia tua tam ample diffusa est, quod per te solum non possis eam in chrismate aliisque pluribus, quibus episcopali officio indiget, decenter ac rationabiliter regere, piis precibus tuis inclinati, libenter annuimus, et ut etiam impleatur satagimus. Apostolica igitur auctoritate, venerande frater, religioni tuae concedimus, volumus, et firmamus, atque auctoritate beati Petri apostolorum principis: in quocunque loco tibi melius visum fuerit, episcopatum in tua parochia construe, et ad procurandam salutem animarum adjutorem tibi tua consideratione ibi praepone, ita tamen ut episcopatus ille Ecclesiae tuae, tibique vel tuis successoribus nunquam subtrahatur, et nullus ibi episcopus quandoque, sive per investituram, ut dici assolet, vel quocunque pacto inibi constituatur, nisi quem tu vel tui successores prompta voluntate elegerint, ordinaverint et consecraverint. Indignum enim atque detestabile est ut hoc quod studio pietatis a vobis quaesitum, apostolica auctoritate firmatum, ad detrimentum Ecclesiae tuae quolibet modo vertatur. Si quis autem temerario ausu hujus nostrae sanctionis privilegium infregerit, noverit se apostolicae excommunicationis atque anathematis vinculo innodatum. At vero, qui pio intuitu custos et observator exstiterit, perpetuae benedictionis abundantia repleatur.

Data Lateranis, XII Kal. Aprilis, per manus Petri clerici, fungentis vice Petri sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis ac bibliothecarii, anno ab Incarnatione Domini 1070, pontificatus vero domini Alexandri papae II nono, indict. VIII.

LXXIII. Ecclesia collegiata S. Mariae de Belliloco in dioecesi Matisconensi, in protectionem apostolicae sedis recipitur, eique bona omnia et privilegia confirmantur. (Anno 1070.)[COCQUELINES, Bull. Rom., tom. II, p. 13.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, canonicis ecclesiae Sanctae Mariae, sitae in episcopatu Matisconensi, loco Belliloco, illorumque successoribus in perpetuum.

Quoties ea a nobis petuntur, quae a religione non discrepant, libenter debemus annuere, et favoris nostri gratanter praebere assensum, quoniam ex consideratione apostolicae sedis, cui Deo auctore, licet indigni meritis, praesidemus, cogimur, etiam si a nobis exigantur, his talibus semper invigilare, ac saluti animarum solerti studio providere. Quapropter, dilectissimi filii, quia postulastis a nobis, quatenus et ecclesiam, circa quam degitis, sub tutela apostolicae defensionis susciperemus, cum per interventum episcopi vestri per litteras vestras, tum devotis precibus vestris flexi, petitioni vestrae libenter annuimus. Inclinati ergo vestris rogationibus vos, vestraque bona atque praedictam ecclesiam sub munimine apostolicae protectionis suscipimus; et confirmamus quidquid dicta ecclesia juste habet, vel deinceps juste acquisitura est, tam in terris quam in vineis, seu cujuslibet generis possessionibus: ita ut non liceat cuiquam ecclesiasticorum vel saecularium magnae parvaeque personae vos inquietare, vel quidquid injuria praenominatae ecclesiae in alienum transferre: salva matris Ecclesiae, et proprii episcopi reverentia. Quisquis autem temerario ausu hujus nostrae sanctionis privilegium infregerit, nisi resipuerit, noverit se excommunicationis atque anathematis vinculo innodandum. At vero qui pio intuitu custos et observator exstiterit, perpetuae benedictionis abundantia repleatur.

Datum Laterani II Kal. April., per manus Petri clerici, fungentis munere Petri sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, ac bibliothecarii, anno Incarnationis Domini 1070, pontificatus D. Alexandri H papae IX, indict. VIII.

LXXIV. Alexander II confirmat privilegia abbatiae Sancti Benigni Fructuariensis. (Anno 1070.)[COCQUELINES, Bull. Rom. Pont., tom. II, pag. 14.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabili ALBERTO abbati monasterii Sanctae Mariae, siti in Ipporegiensi loco, qui dicitur Fructuaria, suisque successoribus regulariter promovendis in perpetuum, salutem.

Ex consideratione hujus sanctae apostolicae sedis, cui Deo auctore, licet indigni meritis, praesidemus cogimur, universis Ecclesiis providere, praesertim iis locis qui pia religione pollere noscuntur. Multum enim Domino nostro Jesu Christo sollicitudinis nostrae curam placere confidimus, si servos ejus, ut sibi securius militare valeant, a turbine saecularium perturbationum scuto nostrae protectionis defendimus. Quapropter, fili charissime, cum interventu dilectissimae filiae nostrae Agnetis imperatricis, tum dilecti ac venerabilis Annonis Coloniensis archiepiscopi rogatione, tuis etiam precibus per nuntios tuos inclinati, jam dictum monasterium, quod per studium servorum Dei constructum absque aliqua saeculari potentia ad hoc, quod esse videtur pervenit quodque hactenus summa devotione ad hanc sanctam sedem respexit, sub tutela apostolicae defensionis suscipimus, et confirmamus quidquid recte habet, vel deinceps est acquisiturum in mobilibus, imo et immobilibus, ita ut non liceat cuiquam magnae vel parvae personae servos Dei, ibi vel in cellis suis degentes, inquietare, vel de substantia sua imminuere, nec quidquam de ejus jure in alium transferre, vel saeculare placitum facere. Specialiter autem Ipporegiensi episcopo, ne ibi hospitium faciat, apostolica auctoritate interdicimus, salvo in omnibus Ecclesiae Romanae privilegio. Si quis autem temerario ausu hujus nostrae sanctionis privilegium in totum vel in partem infregerit, nisi digna satisfactione emendaverit, norit se apostolicae excommunicationis et anathematis vinculo innodandum. At vero qui pio intuitu custos et observator exstiterit, perpetuae benedictionis abundantia repleatur.

Datum Laterani, anno Domini 1070.

LXXV. Alexander II Ecclesiae Aretinae possessiones, petente Constantino episcopo, confirmat. (Anno 1070.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 416.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, CONSTANTINO, episcopo Aretinae Ecclesiae, ejusque successoribus promovendis in perpetuum.

Convenit apostolico mandamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum, ut ea quae mota et legaliter examinata sunt, atque apostolica auctoritate firmata, perpetuis temporibus maneant inconcussa. Quapropter nostrae pontificatus auctoritatis praecepto fieri decrevimus confirmantes scilicet S. sedis Aretinae Ecclesiae omnia, quae ab antecessoribus nostris, Leone videlicet, et Stephano atque Paschali, Adriano, Victore, item Stephano pontifice IX per apostolici privilegii seriem juste, canonice, et perpetuo jure firmata sunt, videlicet plebem S. Felicis in Brolio, plebem S. Mariae in Pacina, ecclesiam S. Ansani, cum omnibus suis pertinentibus, plebem S. Victoris, plebem S. Viti in Versure, plebem S. Andreae in Maleno, plebem S. Stephani in Acinano, plebem S. Mariae in Papa, plebem S. Mariae in Saltu, plebem S. Agathae, et plebem S. Joannis in Vescona, plebem S. Viti in Corsignano, plebem S. Mariae in Cosona, plebem S. Donati in Sintigliano, monasterium S. Petri in Assu cum omnia sua pertinentia. Praeterea confirmamus eidem S. Aretinae Ecclesiae praefatam ecclesiam S. Ansani, cum omnibus suis pertinentibus, ita ut synodica sanctio (quae tempore Luitprandi regis Longobardorum) inter Adeodatum Senensis Ecclesiae episcopum, et Lupertianum Aretinum episcopum, necnon quae tempore Karoli Magni inter Aribertum praefatae Ecclesiae Aretinae episcopum, et Andream Senensem episcopum, nihilominus canonice data est. Haec nostra auctoritate perpetuo firma ac rata habeantur, nec ulla deinceps calumnia Senensium episcoporum audiatur. His ita corroboratis, apostolica censura, sub divini nominis constitutione atque districti decreti anathematis interpositione, interdicimus ut nulla quamlibet et quantumlibet magna vel parva persona, seu cujuscunque conditionis homo, tam de praefatis plebibus et S. Ansani basilica quam etiam ex cunctis quae ex Aretinae Ecclesiae de jure competunt, rebus mobilibus, vel immobilibus, sese moventibus eam inquietare, seu divestire, vel calumniare praesumat. Si quis autem, quod non optamus, contra hoc nostrae constitutionis edictum temerario ausu insurgere tentaverit, quod molitus fuerit annihiletur, et insuper divino anathemate percussus, nisi forte satisfaciendo resipiscat, damnetur. Conservator vero hujus nostri apostolici privilegii benedictionis gratia donatus, intra paradisi moenia, cum sanctis omnibus in sempiternum gaudeat. Amen.

Data in episcopatu Aretino, VI idus Junii, per manus Petri clerici, fungentis vices Petri S. R. E. card. anno ab incarn. Domini 1070, pontificatus autem Domini Alexandri II nono, ind. VIII.

LXXVI. Alexandri papae II privilegium pro monasterio S. Mariae de Florentia. (Anno 1070.)[MARGARINI, Bullar. Casin. tom, II, pag. 100, ex archiv. S. Mariae Florent., caps. M, num. 43.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, PETRO Florentino abbati, suisque successoribus regulariter promovendis, in perpetuum, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum sedis apostolicae, cui praesidemus indigni, sollicitudo deposcat, ut ad omnium ecclesiarum providentiam, cura nostra discurrat; incongruum nobis visum est, parcius nos illis impendere, qui tantum ad monasticae religionis studia videntur attendere. Hac ergo causa, tum etiam reverentissimi, atque sanctissimi episcopi Petri Damiani Hostiensis, confratris et cardinalis nostri interventu, ac dilectione plurima; precibus quoque Petri Florentini reverentissimi abbatis, suorumque confratrum, sic aures animumque deflectimus, ut praecepti nostri vigore, omnium possessionum, jure ipsius monasterii, dominia confirmaremus. Auctoritate igitur apostolica, nostra statuit infirmitas, ut praedictum monasterium Sanctae Mariae Florentinae civitatis secure et quiete habeat, firmiterque teneat, quidquid antiquitus habuit, tenuitque vel juste illi competunt, vel in posterum est habiturum. Castrum scilicet de Viclo, cum curte, et ecclesiis, et omnibus possessionibus ad eum pertinentibus. Castrum de Signa, et tertiam partem castri de Grumulo, cum ecclesia et pertinentibus eorum. Curtem de Greve, cum ecclesia Sancti Martini, caeterisque possessionibus suis. Ecclesiam Sancti Bartholomaei, cum curte, et terra Genzonis et Azzae uxoris ejus de Radda. Insuper et terram, et curtem ejusdem de Petrorio, seu in quibuscunque locis, cum omnibus proprietatibus, possessionibus ac pertinentiis suis. Castrum Radda cum curte, et ecclesiis, caeterisque possessionibus ad eam pertinentibus. Castri de Tignano tertiam partem, cum ecclesiis et proprietatibus, seu pertinentiis, monasterii competentem. Ecclesiam Sancti Nicolai in campo Clarentis, cum curte domnicatis proprietatibus, et omnibus adjacentiis eidem pertinentibus. Castrum de Collemontis, cum curte de Foscis, et omnibus proprietatibus, et pertinentiis sibi competentibus. Curtem Caccerini, cum proprietatibus, caeterisque possessionibus suis. Castrum Bibianum, cum curte, et ecclesiis, et proprietatibus ad eum pertinentibus. Ecclesiam Sancti Martini in loco confluenti, cum proprietatibus suis. Ecclesiam Sancti Martini infra civitatem, quae est juxta praelibatum monasterium, cum omnibus terris, casis, dominicatis, proprietatibus et pertinentiis suis. Ecclesiam sancti Martini in Melsula, cum omnibus terris et pertinentiis eidem competentibus. Curtem Montis Domini, cum omnibus proprietatibus et possessionibus ad eum pertinentibus. Curtem de Mandria cum proprietatibus, omnibusque adjacentiis suis. Terram Joannis filii Teudi, cum casis et dominicatis, caeterisque possessionibus et proprietatibus, sicut per cartulam offersionis, Donatus ejusdem Joannis filius et Maria mater ejus, monasterio obtulerunt. Ecclesiam Sancti Laurentii in Signa quae libellario nomine episcopatu est acquisita. Ecclesiam Sancti Proculi cum terris suis, et domibus circa se. Terram quoque et sterpetum in Podio rivi frigidi, quae et Carcia dicitur. Decimam de curte Viclo, quam ab episcopatu per libellum tenet. Decimam quam Guido Vulteranensis episcopus, per cartulam offersionis, monasterio obtulit. Decimationem terrae, quae Miccina dicitur; et decimationem curtis Caccerini. Praeter haec omnia, interveniente praedicto Petro episcopo, et cardinali nostro, et Petro praefati monasterii venerabili abbate, cum omnibus confratribus suis, adjudicamus et confirmanus quaecunque hospitali praelibati, monasterii extra et juxta portam posito, ipse Petrus venerabilis abbas, vel ejus praedecessores, ad usum pauperum ac peregrinorum per cartulam donationis cum suis fratribus contulerunt, scilicet: decimationem de Viclo et de Grove, de Signa, de Palude nova et vetere, caeteraque omnia quae in chartula donationis scripta sunt et quaecunque largitione fidelium in perpetuum est habiturum. Potestatem etiam quoscunque mortuos recipiendi monasterio eidem concedimus, ac sepeliendi. Siquidem episcopum Florentinae civitatis Romana Ecclesiae catholicum habuerit, consecrationem ab eo recipiat; quod si suspectus Ecclesiae Romanae fuerit, licentiam petendi quemcunque meliorem habeat. Haec omnia, ita confirmamus, ita statuimus, ita observari praecipimus, ut nullus rex, dux, marchio, comes, vicecomes, castaldio, nullus episcopus, nullus dominus, nulla omnino magna parvaque persona, cum dignitate, vel privata, hujus nostri privilegii praecepta violare praesumant. Sed praefatus venerabilis abbas, et omnes successores ejus, in perpetuum omnium supra nominatorum jura, quiete et secure possideant, teneant rationabiliter et regulariter disponant; nec unquam ab eorum dominio recedant. Sed omnium hominum sublata perturbatione, firma semper permaneant. Haec statuta nostri privilegii, apostolica auctoritate confirmati, si quis ausu temerario violaverit, ex parte Dei omnipotentis, Patris et Filii, et Spiritus sancti excommunicationis, et perpetui anathematis non dubitet se, usque ad emendationem vinculis innodatum. Quisquis vero horum omnium, quae supra statuimus, observator exstiterit, benedictio Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli, super eum, velut uberrimus imber coelitus influat, et haereditatem coelestis gloriae perpetuo jure possideat.

Datum Lucae Nonis Octobris, per manus Petri, sanctae R. E. cardinalis presbyteri ac bibliothecarii, anno X pontificatus D. Alexandri papae II, Dominicae vero Incarnationis 1070, indictione IX.

LXXVII. Alexandri II papae privilegium pro Lucensibus episcopis. (Anno 1070.)[FIORENTINI, Memorie della gran contessa Matilda, Documenti, pag. 52.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, Lucensibus episcopis in perpetuum.

Cum universis per orbem terrarum Ecclesiis ex consideratione apostolicae sedis, cui Deo auctore praesidemus nos conveniat providere, praecipue tamen illis quae nobis speciali, et peculiari amore devinctae sunt. Ideoque volentes episcopatum Lucensem ab omnibus infestationibus esse tutum et quietum, ne quod absit, ab invasoribus diminutionem, aut invasionem patiatur, firmamus, ac confirmamus episcopis ejus omnes plebes ipsius episcopatus cum capellis infra eas aedificatis, et aedificandis, ut quiete habeant, et possideant praedictas plebes et capellas, ut nullus rex, nullus episcopus, abbas, marchio, comes, vicecomes, presbyter clericus, aut monachus invadat, surripiat, vel subtrahat, a ditione et dominio praedictorum episcoporum, sed omnes administrantes jam dictis plebibus, et capellis debitam aut solitam obedientiam illis persolvant. Si quis autem, quod non credimus, temerario ausu, huic nostro apostolico privilegio contrarius exstiterit, sciat se, nisi resipuerit et damnum quod fecerit emendaverit, auctoritate Dei omnipotentis et B. Petri apostolorum principis, ac nostro anathematis vinculo innodatus, et a regno Dei alienus, atque cum Juda traditore sociatus; insuper compositurus existat auri optimi libras decem, medietatem sacro nostro palatio, medietatem Lucensi episcopo, et super haec quod diripuit, vel invasit praedicto restituat episcopatui. Qui vero pio intuitu custos, et observator hujus nostri apostolici praecepti exstiterit benedictionis apostolicae gratiam, vitamque aeternam a Domino Deo nostro mereatur in saecula saeculorum, Amen.

( Intra crucem circuli: MAGNUS DOMINUS NOSTER, ET MAGNA VIRTUS EJUS. In circuitu vero: DEUS NOSTER REFUGIUM ET VIRTUS.)

Datum Lucae, III Nonas Decembris per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii; annox pontific. domni Alexandri II papae, Incarnat. vero Dom. mill. septuag., indict. septima.

( Adest bulla plumbea, quae ex uno latere Petrum claves a coelesti manu suscipientem demonstrat, his in circuitu signatis litteris:

QUOD NECTIS NECTAM, QUOD SOLVIS, PETRE, RESOLVAM. Altera vero parte haec circum notantur verba: ALEXANDER PAPA, et in medio numerus II conspicitur. )

LXXVIII. Alexander papa recipit in clientelam abbatiam Sancti Rigaldi, et tribuit facultatem fratribus eligendi abbatem secundum regulam S. Benedicti. (Anno 1071.)[MABILL., Annal. Bened., V, 628.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, congregationi de monasterio Sancti Rigaldi de Ancisa in perpetuum.

Religiosis desideriis ea pietate et benevolentia consulendum atque concedendum est ut propositum piae devotionis de fructu suae provectionis gaudeat et meritum benignitatis acquirat, quod huic sine difficultate praesidia praestat. Igitur venerabilis frater Eustorgius, monasterii S. Austremonii de Alverno monachus, in silva quadam quae dicitur Adversa, in episcopatu Matisconensi, eremum inhabitaverat, et desertum loci ad usque monasterii et aliquantulae congregationis fructum, adjutorio divinae miserationis et pia collatione fidelium animarum excoluerat; apostolatus nostri praesentiam adiens, intervenientibus fratris nostri Aganonis Augustodunensis episcopi precibus, suppliciter postulavit ut idem monasterium in apostolica jura reciperemus et privilegio apostolicae tuitionis muniremus, quatenus ille venerabilis locus singulari patrocinio et defensione matris omnium Ecclesiarum suffultus et roboratus, et felicior in omni bono crescat, et securior inter humana testamenta consistat. Cujus precibus sine contemptu pietatis et justitiae effectum non potuimus denegare. Notum ergo sit omnibus fidelibus in perpetuum quoniam eidem fratri et charissimo filio nostro Eustorgio suisque fratribus, cunctisque eorum successoribus privilegium nostrae apostolicae tuitionis concessimus, statuentes et expresse decernentes ut ipsum monasterium Sancti Rigaldi de Ancisa, et omnia quaecunque jure habet, aut divina pietas . . . . in futurum sibi habenda concesserit, ita sub jure et apostolicae majestatis protectione consistant ut nullus imperator, rex, dux, marchio, episcopus, comes seu abbas, vel aliqua persona saecularis aut ecclesiastica, magna vel parva, aut invadere aut molestare, vel in aliquo inquietare et a statu suo aliquid conditionaliter inde exigendo turbare praesumat. His etiam addimus ut nullus in eodem monasterio, nisi per electionem fratrum, juxta regulam sancti Benedicti, abbas constituatur; et episcopus Matisconensis, in cujus parochia est, si gratis, hoc est sine pretio, licet velit facere, electum a fratribus debeat consecrare, et suo regimini coetu sibi commendare; sin vero pretium exigat pro consecratione aut aliquo modo canonicam electionem fratrum tentet impedire, ad apostolicam sedem pro ordinando et consecrando abbate suo veniant. Si quis vero citra hujus nostrae constitutionis et confirmationis paginam nefario ausu agere et venire tentaverit, nisi resipiscat, auctoritate apostolorum Petri et Pauli ac nostra excommunicandum et ab omni consortio fidelium repellendum se esse pertimescat. Qui autem piae venerationis intuitu observaverit, et hic apostolicae benedictionis gratiam et consolationem habeat, et aeternae remunerationis praemium Deo donante capiat.

Datum Laterani, XVI Kal. Aprilis, per manus Petri sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis, anno X pontificatus domni Alexandri II papae, Dominicae vero incarnationis 1071, indictione IX.

LXXIX. Clero Mediolanensi.--De archiepiscopo Simoniaco. (Fragm.--Anno 1071.)[MANSI, Concil. XIX, 979.] Archiepiscopum vestrum Simoniacum fuisse nullus vestrum ignorat, quia, dum abbatias et ordines vendit, hoc etiam ipse propalat.

LXXX. Alexander II monasterii S. Joannis Pinnensis, praesente Hugone Candido presbytero cardinali a Sancio Hispaniae rege cum caeteris monasteriis B. Petro abbati, protectionem suscipit et privilegia instituit. (Anno 1071.)[MABILL., Annal. Bened., V, 42.] Charissimo filio AQUILINO, religioso abbati monasterii Sancti Joannis Baptistae de Pinna, in Aragonia provincia.

Apostolicae sedi non nostris meritis, sed sola Dei misericordia praesidentes, accepimus, in partibus Hispaniae, catholicae fidei unitatem a sua plenitudine declinasse, et pene omnes ab ecclesiastica disciplina et divinorum cultu interiorum aberrasse. Itaque, instigante nos commissae sanctae et universalis Ecclesiae providentia, ad correctionem Ecclesiarum Dei, filium nostrum Hugonem Candidum, et cardinalem presbyterum, in partes illas misimus, qui divina suffragante clementia Christianae fidei robur et integritatem ibi restauravit, Simoniacae haeresis inquinamenta mundavit et confusos ritus divinorum obsequiorum ad regulam canonicam et ordinem reformavit. Dilectus ergo filius noster Sancius rex Hispaniae, divina gratia praeventus et accensus amore, cum omnibus quibus potuit, ad veram perfectamque fidem nobilitatis suae gloriam convertit et protinus semetipsum apostolicae dignitati commisit ac subdidit, et monasteria suae ditionis diu alienata Romanae Ecclesiae proprio jure tenenda reddidit. Haec autem rex piissimus per te, dilectissime fili, praedicti monasterii Sancti Joannis Baptistae de Pinna abbatem et suum spiritualem patrem, mediante Hugone cardinale nostro, in nostram praesentiam cum chartarum monumento deferri destinavit, et proprium testem suae devotionis adhibuit, specialiter quidem hoc a nobis impetrare desiderans ut praefatum monasterium, cui eo juvante serviendo praesides, juxta votum et postulationis suae desiderium, constituto censu, videlicet unius unciae auri, per singulos annos in tutelam et singulare patrocinium sanctae Romanae Ecclesiae susciperemus, et privilegio apostolicae tuitionis idem monasterium cum omnibus sibi pertinentibus muniremus. Cujus oblationem et dignam petitionem per te omni charitate et benevolentia suscipientes, pariterque religiosis desideriis suis libenter annuentes (quoniam te apostolicae dignitati devote subjectum, et ad regimen abbatiae reluctantem et invitum adductum esse cognovimus), te, et monasterium tuum, cum omnibus sibi Pertinentibus, in jus et defensionem sedis apostolicae suscipientes, privilegii apostolici ornamentum praesidiumque tibi concedimus. Ad haec statuit pontifex, ut abbas in eodem monasterio, sicut regula sancti Benedicti praecipit, nonnisi communi fratrum consensu eligatur, et ab episcopo illius dioecesis, si catholicus fuerit, alias a quolibet alio episcopo ordinetur, qui nullatenus sine judicio sedis apostolicae deponatur.

Datum Laterani XV Kal. Novembris per manus Petri S. R. E. presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, anno XI pontificatus domni Alexandri II papae, anno scilicet Dominicae Incarnationis 1071, indictione IX.

LXXXI. Monasterium S. Edmundi sub protectione sedis apostolicae recipitur, ejusque bona omnia confirmantur. (Anno 1071.)[COCQUILINES, Bull. Rom., tom. II, pag. 15.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio BALDUINO, abbati monasterii S. Edmundi quod Badriceshurde nuncupatur, in Anglia constituti, ejusque successoribus, in perpetuum.

Quanquam sedes apostolica, universalis mater et omnium ecclesiarum princeps, universas Ecclesias communi jure et dispositione contineat; pleraque tamen inveniuntur, quae in singulare patrocinium Sanctae Romanae Ecclesiae commendari, ac proprie ejus juri applicari ac submitti cupiunt; quatenus singulari providentia et charitate suae matris amplexae, usquequaque liberiores et munitiores existant; et ad exercenda divinae servitutis obsequia inde tranquillitatis et praesidii munitiores accipiant, unde magisterium sacrae traditionis exspectant. Si igitur in eadem apostolica sede praesidenti haec sollicitudo et cura singularis incumbit, ut ex ipsa consideratione regiminis, omnibus tam in defensione et corroboratione diligentiam, quam in spiritali speculatione et doctrina vigilantiam, quantum Deo auxiliante praevalet, circumferre debeat; valde congruit, ut si quando ea, quae ad honorem et utilitatem Ecclesiarum Dei pertinent, ab eo postulantur, benevola donatione concedat, et ad sinum matris, id est S. R. E. domicilium propriae commendationis devotione fluentes egregia benignitate, affectuque custodiendi suscipiat. Nos itaque, dilectissime fili Balduine, in apostolatus administratione, non nostris meritis, sed divina locati gratia, aequitatem tuae postulationis, et commissae tuae congregationis; necnon charissimi filii nostri Willelmi regis benignae interpellationis vota attendentes, videlicet ut praedictum monasterium S. Edmundi, cui divina dispositione praeesse dinosceris, in tutelam et defensionem S. R. E. susciperemus, ejusque statum et attinentia bona apostolici privilegii firmamento muniremus, cum omni benevolentia charitate vobis concedendum esse pervidimus.

Quapropter in hac praesenti sanctionis nostrae pagina (salva quidem in omnibus hujus sedis reverentia) concedimus et confirmamus tibi tuisque successoribus praefatum monasterium in futurum cum omnibus quae nunc sibi jure pertinent, aut in futurum, Deo annuente, ibi conferenda sunt: ut sine omni molestia et inquietudine illud in vestra gubernatione teneatis; statuentes, et apostolica auctoritate corroborantes, ut idem monasterium in hoc statu et monastico ordine persaecularis aut ecclesiastica eumdem venerabilem locum ad episcopalem sedem mutare possit, aut debeat. Et quaecunque donationes rerum, aut libertatis, eidem monasterio regiis statutis et nomine conferendae, ex nostra apostolica confirmatione ratae illibataeque permaneant, salva primatis episcopi canonica reverentia. Igitur ad honorem Dei, et praedicti monasterii utilitatem cupientes hanc nostram constitutionem sempiterna stabilitate teneri, sancimus, et apostolica auctoritate firmamus, ut nullus rex, dux, comes, episcopus, abbas, seu aliqua persona, saecularis aut ecclesiastica, jam saepe fatum monasterium, vel fratres ibi Deo servientes inquietare praesumat, nec aliquid eorum quae nunc jure habet, aut in futurum, Deo concedente acquisierit, cujuscunque modi sint, ab eo alienare, aut invadendo diripere, nec aliqua occasione vexare, aut sine licentia abbatis tenere audeat. Si quis autem temerario ausu haec nostra statuta contaminare praesumpserit, aut infringere, anathematis laqueo se innodatum et judicio superni Judicis plectendum esse cognoscat. Qui vero piae devotionis intuitu hujus nostrae sanctionis custos et observator exstiterit, et bona sua ad amplificationem monasterii contulerit, aut conferre studuerit, apostolicae benegnitatis gratiam consequatur, et aeternae retributionis gloria repleatur. Bene valete.

Datum Laterani VI Kalend. Novembr. per manus Petri S. R. E. presbyteri cardinalis, et bibliothecarii, anno XI pontificatus domni Alexandri papae anno videlicet Dominicae Incarnationis millesimo septuagesimo primo, indictione X.

LXXXII. Bulla Alexandri papae II, pallium Eboracensi archiepiscopo concedens. (Anno 1071.)[ Monasticon Anglicanum, tom. III, pag. 133.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo fratri THOMAE, Eborum archiepiscopus perpetuam in Christo salutem.

Cum pastores ovium, sole geluque pro gregis sui custodia, pervigiles existunt, multo vigilantius pro cura quae nobis committitur, convenit nos gerere, ut in die judicii, cum pastor pastorum, omnium facta discusserit, non de negligentia ut mercenarii judicemur, sed de injuncti officii dispensatione remuneremur. Quapropter fraternitati tuae pallium ex more concedimus, quatenus utaris eo, ipsis festivitatibus, quibus apostolicae sedis auctoritate tuis concesserit antecessoribus, videlicet, in natale Domini, Epiphania Domini, in festivitatibus S. Virginis, in coena Domini, in Pentecostes, et in tua ordinatione, et in S. Joannis Baptistae, omniumque apostolorum festivitatibus, necnon in consecratione ecclesiarum, et benedictione episcoporum, ac presbyterorum, et in anniversario Dedicationis, et principalibus festis Ecclesiae tuae. Hortamur igitur charitatem tuam, ut memores conversationis tuae, tanto ornamento conveniant, sicque exterior homo inde glorietur, ut interior conscia virtutum perfectione solidetur. Si quid istud est sacerdotii, istud est pallii, vix habere quod foris ostenderis accepisse, et ut apostolum irreprehensibile maneat; et bonae conversationis exemplum subditorum montibus praebeas.

LXXXIII. Alexandri II epistola ad Wilielmum regem Anglorum.--Fidem laudat eique ecclesiasticarum personarum defensionem et Lanfranci causam commendat. (Anno 1071.)[MANSI, Concil. XIX, 950.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimo filio WILIELMO glorioso regi Anglorum, salutem et apostolicam benedictionem.

Omnipotenti Deo laudes gratiasque referimus quod, in hoc tempore, licet mundus in maligno positus plus solito pravis incumbat studiis, tamen inter mundi principes et rectores egregiam vestrae religionis famam intelligimus et, quantum honoris sanctae Ecclesiae tum Simoniacae haeresis vires opprimendo, tum catholicae libertatis usus et officia confirmando vestra virtus impendat, non dubia relatione cognoscimus. Sed quia non iis qui bona demonstrant, justitia [initia], sed in fine probatis praemium et corona promittitur, excellentiam vestram plena dilectione monemus ut in studio Christianissimae devotionis vestrae persistatis, et primo quidem ecclesias Christi quae in regno vestro sunt, religioso cultu et justis dispositionibus exornetis, commissa vobis regni gubernacula ita justitia tenendo tractetis ut, ex operum rectitudine, quod scriptum est: Cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1), vobis manifeste congruat.

Rogamus etiam dilectionem vestram ut ecclesiasticas personas ab injuria defendatis, viduas, et orphanos, et oppressos misericorditer relevando protegatis. Quoniam licet ille Rex regum et supernus arbiter totius regni quod vobis tradidit rationem a vobis exigat pro his tamen districtius appellabit quibus non fuerunt vires [ ms. Angl., hic non sunt vires] et arma nisi vestra potentia. Ad haec igitur perficienda et aliarum virtutum incrementa percipienda, fratris nostri Lanfranci Cantuariensis archiepiscopi monitis et consiliis gloriam vestram hortamur acquiescere, quem charissimum membrum et unum ex primis Romanae Ecclesiae filiis lateri nostro assidue non adjunctum esse dolemus sed ex fructu quem Ecclesiae in regno vestro tribuit consolationem ejus absentiae sumimus.

Praeterea eminentiae vestrae notum esse volumus quod causa Alricii, qui olim Cicestrensis Ecclesiae praesul dictus, a suppositis legatorum nostrorum depositus est, non ad plenum nobis tractata videtur, ideoque, sicut in canonibus cautum est, in pristinum locum debere restitui judicavimus. Deinde causam ejus, juxta censuram canonicae traditionis, diligenter retractandam et definiendam praedicto fratri nostro archiepiscopo Lanfranco commisimus. Item sibi negotium de discernenda lite quae inter archiepiscopum Eboracensem et episcopum Dorcacestrensem de pertinentia dioecesis eorum est firmiter injungendo commendavimus, ut hanc causam diligentissima perquisitione pertractet, et justo fine determinet. In causis autem pertractandis, et definiendis ita sibi nostrae [ ms. Angl., vestrae] et apostolicae auctoritatis vicem dedimus, ut quidquid in eis, justitia dictante, determinaverit, quasi in nostra praesentia definitum, deinceps firmum et indissolubile teneatur. Multa vobis praeter haec significata dedissemus, nisi quod ea in hujus dilectissimi fratris nostri Lanfranci et ejusdem fidelissimi vobis ore posuimus, ut ejus viva voce et nostrae dilectionis affectum plenius cognoscatis et reliqua nostrae legationis verba attentius audiatis. Deus autem omnipotens det vobis quaecunque sibi sunt placita velle et posse, ut et hic auctor sit vestri [ ms. Angl., nostri] gubernaculi et retributor in gloria sempiterni gaudii.

LXXXIV. Alexandri II papae epistola ad Wratizlaum Bohemiae ducem.--Ut concordiam et pacem cum fratre quamprimum ineat, cujus causa se legatos missurum spondet. (Anno 1071.)[PEZ. Thesaurus Anecdot. VI, 246.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio W., Bohemiorum inclyto duci, salutem et apostolicam benedictionem.

Nobilitatis tuae cor et animum ea devotione erga reverentiam sanctae Romanae Ecclesiae institutum esse cognovimus ut, habita in te plena dilectione, causis tuis, quoties ad nos referuntur, quantum justitia comitante valemus, nostrae apostolicae auctoritatis curam undique impendere cupiamus. Itaque de lite, quae inter te et fratrem tuum episcopum protracta est, et pro qua compescenda jam aliquoties utrique scripsimus, valde solliciti sumus. Et quanquam officii nostri sit per universam Ecclesiam pacem et concordiam cum Dei adjutorio seminare, tamen inter vos foedus amicitiae tanto ardentius convenire cupimus quanto germanum odium non modo vestris honoribus, verum etiam saluti periculosius obesse perpendimus, praesertim cum utriusque querimonias, et de exstinguenda lite vestra deprecatorias meminerimus saepe nos accepisse litteras. Unde, sicut per nuntios tuos te desiderare intelleximus, in partes illas ad haec et caetera negotia pertractanda idoneos mittere legatos destinavimus, quos si opitulante Deo illuc usque venire contigerit, jam nunc te commonitum esse volumus illorum consiliis ac decretis sic acquiescere, sic favere prout nostrae erga te benevolentiae debito et exsequendis Ecclesiae Dei utilitatibus congruit. Praeterea, sicut charissimum filium te admonemus, ut humanae conditionis memor cogites quam haec vita fragilis est et incerta, quidve in futuro examine districto Judici, omnes conscientias tuas perscrutanti, responsurus sis, et hos honores caducos et transitorios ita gerere ac transire studeas ut pro his incomparabiles divitias et indeficientem regni Dei gloriam non amittas. Inter omnia vero et prae omnibus hoc hortamur, hoc rogamus, ut ecclesias et monasteria, quae in tua potestate sunt posita, ab injuriis protegas, et, ut ii qui ad sacrosancta mysteria electi sunt caste et religiose Deo serviant; quantum possis, studium ac diligentiam habeas. Plura tibi in scriptis miserimus, nisi quod futuros legatos ea melius viva voce indicaturos esse putavimus.

LXXXV. Alexandri II papae privilegium pro ecclesia Sanctae Mariae Florentinae. (Anno 1072.)[LAMI, S. Ecclesiae Florentinae Monumenta, tom. I, pag. 107.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, PETRO abbati suisque successoribus regulariter promovendis in perpetuum salutem et apostolicam benedictionem.

Cum sedis apostolicae cui praesidemus indigni, sollicitudo deposcat, ut ad bonum ecclesiarum providentia curae nostrae discurrat, incongruum nobis visum est, parcius nos illis impendere, quae tantum ad monasticae religionis studia videntur attendere. Hac ergo causa, tum etiam reverentissimi atque sanctissimi episcopi Petri Damiani Hostiensis, et cardinalis nostri interventu ac dilectione plurima precibus suorumque confratrum, sic aures animumque deflectimus, ut praecepti nostri vigore omnium possessionum jura ipsius monasterii dominio confirmaremus. Auctoritate igitur apostolica nostra statuit infirmitas, ut praedictum monasterium S. Mariae Florentinae civitatis secure et quiete habeat, firmiterque teneat, quidquid antiquitus habuit tenuitque, vel juste illi competunt, vel in posterum est habiturum. Castrum scilicet de Viclo cum curte, et ecclesia, et omnibus possessionibus ad eum pertinentibus; castrum de Signa, et tertiam partem castri de Crumulo cum ecclesia et pertinentiis eorum. Curtem de Greve cum ecclesia S. Martini, caeterisque possessionibus suis. Ecclesiam Sancti Bartholomaei cum curte, et terram Benzonis et Azzae uxoris ejus, de Radda. Insuper et terram, et curtem ejusdem de Peroio [ f., Petroio], seu in quibuscunque locis cum omnibus pertinentibus possessionibus, ac pertinentiis suis. Castrum Radda cum curte et ecclesia caeterisque possessionibus ad eam pertinentibus. Castri de Tignano tertiam partem cum ecclesiis et pertinentibus, seu pertinentiis suis . . . . . . . . . monasterii pertinentem. Ecclesiam Sancti Nicolai in campo Clarenti cum curte, dominicatis, proprietatibus, et omnibus adjacentiis eidem pertinentibus. Castrum de Collemontis cum curte de Fosci, et omnibus pertinentibus, et pertinentiis sibi competentibus; curtem Azzexi cum proprietatibus, caeterisque possessionibus suis. Castrum Bibianum cum curte et ecclesia, et proprietatibus ad eam pertinentibus. Ecclesiam S. Martini in loco Confluenti cum proprietatibus suis. Ecclesiam S. Martini infra civitatem, quae est juxta praelibatum monasterium, cum omnibus terris, casis, dominicatis, proprietatibus, et pertinentiis suis. Ecclesiam S. Martini in Mensula, cum omnibus terris et pertinentiis eidem competentibus. Curtem montis Domini cum omnibus proprietatibus et possessionibus ad eam pertinentibus. Curtem de Mandria cum proprietatibus, omnibusque adventitiis suis. Terram Joannis, filii Teudi, cum casis et dominicatis, caeterisque possessionibus et proprietatibus, sicut per chartulam offersionis, et donationis ejusdem Joannis filius, et Mariae mater ejus, monasterio obtulerunt. Ecclesiam S. Laurentii in Signa, quae libellario nomine ab episcopatu est acquisita. Ecclesiam S. Proculi cum terris suis et domibus circa se. Terram quoque, et sterpetum in podio Rivifrigidi, quae et Carcia dicitur. Decimam de curte Viclo, quam ab episcopatu per libellum tenet. Decimam quam Guido Vulterannensis episcopus per chartulam offersionis monasterio obtulit. Decimationem terrae, quae Micina dicitur, et decimationem curtis Citerani. Praeter haec omnia interveniente Petro episcopo, et cardinali nostro, et Petro praefati monasterii venerabili abbate cum omnibus confratribus suis, adjudicamus et confirmamus quaecunque hospitati praelibati monasterii extra et juxta portam posito, quod ipse Petrus venerabilis abbas, vel ejus praedecessores ad usum pauperum, et peregrinorum per chartulam donationis cum suis fratribus contulerint, scilicet, decimationem de Viclo, et de Greve, et de Signa, de Palude nova et vetere, caeteraque omnia, quae in chartula donationis scripta sunt; et quaecunque largitione fidelium in perpetuum est habitura. Potestatem etiam quoscunque mortuos recipiendi monasterio eidem concedimus, ac sepeliendi. Si quidem episcopum Florentinae civitatis Romana Ecclesia catholicum habuerit, quamlibet consecrationem ab eo recipiat; quod si suspectus Ecclesiae Romanae fuerit, licentiam petendi quemcunque meliorem habeat. Haec omnia ita confirmamus, ita statuimus, ita observari praecipimus, ut nullus rex, dux, marchio, comes, vicecomes, castaldio, nullus episcopus, nullus dominus, nulla omnino magna, parvaque persona, cum dignitate, vel privata, hujus nostri privilegii praecepta violare praesumat. Sed praefatus venerabilis abbas, et omnes successores in perpetuum, omnium supra nominatorum jura quiete et secure possideant, teneant rationabiliter, regulariter disponant, nec unquam ab eorum dominio recedant, sed omnium hominum sublata perturbatione firma semper permaneant. Haec statuta nostri privilegii apostolica auctoritate firmavi. Si quis ausu temerario violaverit, ex parte Domini omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, excommunicationis et perpetui anathematis non dubitet se usque ad emendationem vinculis innodandum. Quisquis vero horum omnium, quae supra statuimus, observator exstiterit, benedictio Dei omnipotentis, et beatorum Petri et Pauli apostolorum, super eum velut uberrimus imber coelitus influat, et haereditatem coelestis gloriae perpetuo jure possideat.

LXXXVI. Alexandri II privilegium pro ecclesia Petri Damiani. (Anno 1061-72.)[MANSI, Concil. XIX, 972.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, omnibus Eugubinis, clero et populo, fidelibus videlicet Sancti Petri, salutem et apostolicam benedictionem.

Non ignorat sancta vestra devotio, dilectissimi fratres et filii, quia ecclesiam charissimi fratris et coepiscopi nostri Petri Damiani, in beati Lucae evangelistae nomine consecratam, nos in beati Petri apostolorum principis nostraque tutela ac defensione suscepimus, salva reverentia et utilitate sanctae Romanae Ecclesiae, eamque, ut ad orationis et sacrificii gratiam vigeat ac illibata permaneat, ex apostolicae sedis auctoritate firmamus. Quapropter quicunque praedictum oratorium qualibet machinatione vel studio destruere, vel hostiliter impugnare tentaverit, ab omnipotenti Deo ac beato Petro apostolo excommunicandum se esse non ambigat, et usque ad satisfactionem congruam excludendum se a liminibus sanctae ecclesiae, prout dignum est, perhorrescat: sicut dicit Apostolus: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III). Qui praefatum locum sanctorum pro Christi amore coluerit, et intemeratum atque incolumem servare studuerit, ipse quoque, per intercessionem beati Petri, templum Christi fiat, et benedictionem sui Redemptoris haereditate possideat.

LXXXVII. Alexander II ecclesiam Furconiensem tuendam suscipit ejusque possessiones confirmat, petente Ragnerio episcopo. (Anno 1072.)[MURATORI, Antiq. Ital., VI, 492.] ALEXANDER episcopus servus servorum Dei, in Christo fratri RAYNERIO Furconensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam multa te in episcopatu commode et prudenter, adjuvante Domino, egisse cognovimus; quod, inter laborem suscepti regiminis et quotidianam sollicitudinem salvandarum animarum, Ecclesiam tuam temporibus etiam bonis decenter germinare, et thesaurizare perpendimus; secundum quod omne opus bonum ex fine suo maximam laudem capit et praemium . . . . . . ea qua cunctis debitores sumus charitate et sollicitudine dilectionem tuam exhortari volumus, ut in proposito bonorum operum indefesso sudore et infatigabili virtute persistas, et de virtute in virtutem per misericordiam Domini consolatoris et confortatoris ascendens, Ecclesiam tuae gubernationi traditam, sicut bonus pastor et rector valeas argumentare et sublevare, et speculatore munire et ex suis justis facultatibus ita exstruere studeas quantus expleto cursu hujus temporis in illo consortio laetus ascribi valeas, quibus vox superni Judicis dictura est: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Ut autem praesentis laboris fructus et studium, tam in vita tua quam post obitum tuum, praesidio apostolicae defensionis roboretur, et obtineat probabilitatem quod in posterum elevetur, juxta votum et postulationem tuam, Ecclesiam, cui Deo dignante praeesse dignosceris, in jus et tutelam apostolicae defensionis suscipientes, hujus nostrae sanctionis privilegium benevola tibi concessione tribuimus, statuentes et confirmantes ut omnia, tam in locis quam in decimis, seu oblationibus, campis, vineis, pratis, pascuis, terris, et castris, vel quibuslibet rebus juste sibi pertinentia, necnon et ea quae Deo dante tuo in tempore acquisivit, vel acquisitura est, et omnia quae justo titulo per succedentia tempora habere contigerit, et pace et tranquillitate semper obtineat, ut nullus imperator, rex, dux, comes, aut episcopus, seu abbas, vel aliqua persona saecularis aut ecclesiastica ea in aliquibus molestare aut inquietare vel minime audeat; vel tibi praedicto Fr. Raynerio, tuisque successoribus in regendis et obtinendis praenominatae ecclesiae, bonis violentiam, vel aliquod impedimentum quocunque modo ingerendum, inferre praesumat. Si quis autem contra hanc nostram paginam, etc.

Datum Reate XV Kalend. Februar., per manus Petri S. R. E. presb. card. ac bibliothecarii, annox pontificat. D. Alexandri II papae, Dominicae vero incarnat. 1072, indict. septima [decima].

LXXXVIII. Alexandri papae II privilegium pro monasterio Sancti Prosperi Regiensis (nunc vero S. Petri ). (Anno 1072, Maii 12.)[MARGARINI, Bullar. Casin., tom. II, p. 104.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo et reverendissimo filio GISELBERTO, abbati venerabilis coenobii Sancti Prosperi confessoris Christi, ubi sacratissimi ejus cineres conditi, et ossa reservantur, subter civitatem Regium constituti, et per eum cunctis successoribus ipsius inibi regulariter promovendis in perpetuum.

Quemadmodum regi, defendi, et gubernari ab illo, a quo sumus, optamus, ita per universum orbem Christianum, juxta quod nobis commissum esse constat, a singulis provisoribus Ecclesiarum Dei, prout cuicunque eorum expedit, sperare non dubitamus. Ideoque huic operi tanto vigilantius insistere debemus, quanto, permittente Deo, malefactorum saevitiam hoc tempore adversus ovium Domini pastores nullo resistente, efferatam, attendimus.

Quapropter justa et salubri suggestione tua, charissime frater Gisleberte abba, ad utilitatem tuam, successorumque tuorum commoti, et commoniti per hujus nostrae apostolicae constitutionis paginam, confirmamus et corroboramus venerabili coenobio Sancti Prosperi Regiensis episcopi, ut electio et ordinatio abbatis ipsius monasterii fiant omnino secundum regulam sancti Benedicti. Et quia a sanctae recordationis domino, videlicet Stephano papae sanctissimo, privilegium, et a beatissimae memoriae Conrado, et Henrico ejus filio imperatoribus, ac nonnullis aliis regibus, praecepta, et a venerabili Sigefrido, et Adelberto praedictae sanctae Regiensis Ecclesiae episcopis decreta, non totum de ipsa abbatum electione, verum et de omnibus rebus ipsi monasterio juste acquisitis, vel acquirendis constant, secundum tenorem illorum, et quod majus est, secundum veritatis et justitiae rationem. Per hujus nostrae auctoritatis privilegium nominatim concedimus, atque decernimus ipsi venerabili coenobio Sancti Prosperi, quod in tutela beati Petri, et nostra, successorumque nostrorum perpetuo suscipimus. Fundum ipsius ecclesiae Sancti Prosperi sub urbe Regii sitae, cum coemeterio ipsius, et novem jugera terrae, cum capella Sancti Nazarii, quam a praeposito ecclesiae ejusdem Sancti Prosperi, intra castrum ejusdem civitatis sita, per commutationem juste factam, abbas, qui tunc temporis erat, accepit; nec non et omnem illam terram de corticella, vel in circuitu ipsius monasterii, quae ab episcopis, vel canonicis ejusdem loci, vel a quibuscunque fidelibus, jam dicto monasterio data est. Insuper duodecim mansos in Fossule, quatuor in Palude, quatuor in Campagnola, tres in Quingente, unum in Curtenova, unum in Gurgo, unum in Fossudunde; quinque in Bagnolo, et capella Sanctae Mustiolae, cum suis pertinentiis. Unum mansum in Crustulo veteri, unum in vico de Sbregato, unum in Magno casale, et capella Sancti Silvestri, cum dominicatu de eadem villa Magno casale. Tres mansos in Regio, et dominicatum Regii. Braidam Regis, et omnem terram praedicti monasterii circa eamdem civitatem sitam. Tres mansos in Rodano, tres in Marmirolo, unum in Miano, unum in Bubiano, unum in Piano, unum in Mulazano. Unum in Planzo. Unum in castro Oleriani, et curtem de Nasseto, cum Lama Fraularia, et campo, et rivum de Vasseto, quae a Carolo rege piissimo per praeceptum, juxta fines ibi designatos, Regiensi Ecclesiae data esse dignoscitur; et terram, quam dedit Rolandus filius Eriberti. In Mutilena quatuor mansos cum capella, et quodam parte castri. In Albinea quatuor mansos, et capellam Sanctae Mariae in Pisignano, cum oliveto sibi adjacente. In Vergnam duos mansos, et octo mansos, quos dedit Ardicio filius Attonis, filii Gandulphi, et capellam Sancti Damiani in Medulae quam dedit Ubertus, Vineam cum septem mansibus. Capellam Sancti Petri in Convanello, cum omnibus suis pertinentiis. In Spretiano unum mansum. In Sancto Floriano unum, unum in monte Baranzonis, et quamdam partem in capella Sancti Martini in Revere; et quatuor partes in praedicta Revere; duas in ecclesia Sanctae Mariae; unam in Sancto Florentino, unam in S. Laurentio; duos mansos in Pulianello, et quidquid intra Italicum regium juste possidet, vel si non possidet juste possidere debet. Itaque tum ea quae praediximus, quam devotione quorumcunque fidelium juste acquisita deinceps fuerint, in perpetuum, sine alicujus inquietudine ut praefatum monasterium sub tutela beati Petri perpetualiter suscipimus, possidere apostolicae auctoritate sancimus. Illud etiam ad reverentiam tanti confessoris praecipueque Domini, praesenti auctoritate, tibi, dilectissime fili Giselberte abba, tuisque successoribus, et quibus tu, vel quem supradicti monasterii fratres jusserint, in sacerdotali officio positis, apostolico privilegio concedimus ex charitate, quae Deus est, in virtute Spiritus sancti, auctoritate beati Petri coelorum clavigeri, confirmamus, ut populis per saecula, unde quoque sanctissimi confessoris suffragia expetendo concurrentibus; sive ipsius terrae incolis, ad eamdem Ecclesiam convenientibus; ad honorem Dei et beatissimi Prosperi confessoris devote super ipsius sacris reliquiis solemnes, et publicas missas celebrare, et pane verbi Dei eos congrue reficere, atque saepius praenominati Domini et magni patroni, videlicet beatissimi Prosperi meritis, et nostra praesenti auctoritate roborati, eorum devotas confessiones suscipientes vestrarum ipsarum, aliarumque orationum, sermonum quoque, vigiliarum, jejuniorum etiam et eleemosynarum illis subministrantes praesidium; delictorum eorum expiandorum conferatis solatium. Praecipimus quoque, ne quis ejusdem civitatis episcopus, sed nec quidem aliquis primas, vel metropolitanus, aut quaelibet parva, magnaque ecclesiastica, saecularisve persona quidquam earum, quae supra taxavimus, pervertere audeat, sed nec aliquam potestatem exercere, contra eumdem vestrum coenobium, neque quavis occasione, inibi missas celebrare, aut ordinationem aliquam; quamvis parvissimam, sine voluntate abbatis et fratrum agere, aut excommunicationem contra eos ferre, vel aliquod officium, aut sepulturam mortuorum condere audeat, qui non vult aeternaliter damnari et perpetuo anathemate feriri. Quod si aliquo unquam tempore apparuerit aliquis qui contra haec ire velit, auctoritate beati Petri, ut praediximus, irritum habeatur, quod praesumpserit appetere; neque a te, vel a tuis successoribus obediatur. Porro super electione seu ordinatione abbatis, in quod maxime salus coenobitarum competit, hoc in fine repetimus, ut tanto tenacius haereat praesentium et futurorum mentibus, quanto pro sui speciali, vel singulari utilitate inculcatur crebrius. Si quis ergo quocunque ingenio per aliquam venalitatem, vel humanam gratiam, defuncto abbate, successorem ei subrogare praesumpserit, aut aliter quam a beatissimo Patre nostro Benedicto constitutum est, in electione vel ordinatione abbatis egerit; electio illa vel ordinatio, auctoritate sanctae Romanae et apostolicae sedis, omnimode habeatur irrita; et auctores ejus, vel mediatores, nisi resipuerint, perpetuo damnati sint anathemate maranata. Hinc hujus privilegii transgressor, quicunque temere tentare praesumpserit, districto anathemate se condemnatum noverit; nisi forte resipiscens, digne satisfecerit. Qui vero devotus conservator exstiterit, divinis repleatur benedictionibus, et principis apostolorum auctoritate ab omnibus delictorum suorum absolvatur nexibus. Amen.

Datum Lucae quarto Idus Martii, per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et bibliothecarii, anno XI pontificatus domni Alexandri II papae, Dominicae vero Incarnationis 1072, indictione nona.

LXXXIX. Approbatio congregationis monachorum eremitarum Camaldulensium, alias Campi Amabilis ordinis Sancti Benedicti. (Anno 1072.)[ Bullar. Rom. edit. Lugdun. 1673. I, 51.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, RUSTICO priori, et cunctae ejus congregationi, de loco qui dicitur Campus Amabilis, in perpetuum.

Nulli fidelium venit in dubium quin sedes apostolica, eo quod princeps existat omnium Ecclesiarum, omnibus hoc jure et debita sollicitudine Ecclesiis praeesse debeat, ut non solum eas catholicae religionis unitate concludat, sed generaliter ab his quae extrinsecus promoventur sua auctoritate salvet et muniat. Inter quas tamen complures inveniuntur quae speciali et propria commendatione in tutelam ejusdem sedis apostolicae se contulere, ut speciali charitate et studio suae matris amplexae, securiores et liberiores ab omni infestatione consisterent. Quas, ut dignum erat, ita in suo sinu Romana suscepit Ecclesia, tantaque protexit undique diligentia ut omnibus ornamenta, praesidia, nonnullis quoque et gratiam consecret [conferret] amplificationis. Cujus rei nobis plurima exempla sanctissimi viri praedecessores nostri reliquere qui ante nos in ea, quam diximus, apostolica sede fulgentes, pro honore Ecclesiarum Dei et earum exaltatione, magis quam pro vita aut salute sua solliciti fuere. Novimus monasteria plurima et caetera ecclesiastica bona quae a religiosis viris ad patrocinium et defensionem apostolicae sedis sunt delata, cum summa charitate ab illis suscepta, et privilegio apostolicae defensionis quasi muro munita firmissimo. In qua re quam sante fecerint, et illorum nobis ostendit gloria, et ipsius rei tam fructuosa gratia. Nam cum oratoria in pace et tranquillitate consistunt, ecclesiastica beneficia pauperes Christi nutriunt, laus Deo condigna depromitur et remedia peccatorum, tam vivis quam defunctis pie impenduntur.

Unde nos in eadem apostolica sede, non nostris meritis, sed divina locati gratia, oratorium Sancti Salvatoris in Campo Amabili constructum, et omnes cellas ipsi adhaerentes et circumcirca adjacentes, et omnia ad ipsum pertinentia communi rogatione fratrum in tutelam apostolicae auctoritatis et nostram, successorumque nostrorum, suscipimus defensionem; salva quidem suae matricis Ecclesiae debita et canonica reverentia. Volentes ut tam pia fidelium animarum devotio, a quibus idem oratorium fuit incoeptum, et adhuc usque productum, Deo crescat, et illis eorumque posteris et successoribus, ad salutem corporis et animae proficiat. Sic denique ipsum oratorium et praedictum locum, cum omnibus cellulis et hospitiis suis, seu universis rebus ad eum pertinentibus, in nostram defensionem suscipimus ut tam illa quae modo habere et tenere videtur quam quae in antea Deo largiente juste acquirere poterit, ubicunque posita fuerint, sub apostolicae sedis custodia et tuitione consistant.

Primo itaque loco ponimus eremum et oratorium situm in loco qui dicitur Campus Amabilis; secundo, hospitium ejus, quod dicitur Fons Bonus; tertio coenobium quod est constructum in loco qui dicitur Cerreto, qui est infra comitatum Vulterensem; quarto in loco qui dicitur Agna; quinto, in loco, qui dicitur Monte, et Soci; sexto in loco qui dicitur Arcina; septimo, in loco qui dicitur in Chaliano et Punina; octavo, in loco qui dicitur in Chio, et ecclesia Sancti Savini; nono, in loco qui dicitur Fogiano.

Sancimus igitur hoc nostro privilegio ut neque rex, imperator, dux, comes, aut pontifex, aut aliqua persona, idem oratorium, aut fratres ibi Deo servientes, ejusque territoria, aut aliqua sibi juste, modo aut antea pertinentia, invadere aut molestare, vel aliquo modo inquietare praesumat. Libertatem vel licentiam ecclesiastici juris, quam hucusque habere visi sunt, seu quam juste in antea habere poterunt, in hac eadem serie confirmamus, et perpetuam fore statuimus. Ne quis etiam malas consuetudines superinducat, quibus idem oratorium a sua religione turbetur, apostolica auctoritate prohibemus.

Ita tamen volumus et constituimus ut jam dictum oratorium cum cellis suis, omni tempore, eo modo atque tenore, quo prius inchoatum est, et ad nostra usque tempora productum, maneat in suo vigore atque stabilitate, scilicet ut semper eremitico tramite, contemplativae vitae celsitudine perseveret. Nec liceat cuiquam unquam, aut abbatem ibi ponere, aut coenobium facere, sed semper solitariae vitae locus ipse sit deditus, et firmitate continua dedicatus

Hoc quoque vestra charitate rogante, et huic apostolicae sedis privilegio adnectimus ut, si quando opportunum fuerit, aliquem ex vestra congregatione in ecclesiasticos gradus ordinari, et episcopus, ad cujus parochiam jam pertinet praedictum oratorium S. Salvatoris, seu aliqua ex ecclesiis, vel cellulis vestris in antea pertinebit Simoniaca haeresi fuerit depravatus, ut rite, et canonice episcopale non possit implere officium; tunc libera facultas, et licentia pareat vobis, adire catholicum et bene viventem episcopum ubicunque in vestra, vel proxima provincia inveniri potuerit, ut ab ipso ecclesiasticis gradibus, et officiis ordinari ex vestra congregatione dignus esse possit. Sacris enim canonibus et bonis congruit moribus, ut sicuti qui ordinandi sunt bonae vitae rectaeque scientiae existere debent, sic juxta Apostoli sententiam, illi qui manus ordinandis imponunt, irreprehensibiles et absque crimine inveniantur.

Si quis autem temerario ausu, quod fieri non credimus, contra hujus nostrae apostolicae auctoritatis dimus, contra hujus nostrae apostolicae auctoritatis confirmationis seriem, agere tentaverit, sciat se esse excommunicatum a beato Petro apostolorum principe, et nostra apostolica auctoritate.

Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam, et vitam aeternam a Domino Deo consequi mereatur.

Datum Lucae IV Kalend. Novembris, per manus Petri sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, anno duodecimo pontificatus ipsius domini Alexandri papae II.

XC. Concessio privilegiorum monasterii Floriacensis, bonorumque ad illud spectantium confirmatio. (Anno 1072.)[COCQUELINES, Bull. Rom., tom. II, pag. 16.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, GUILLELMO, venerabili abbati Floriacensis monasterii, ubi venerabile corpus beati Benedicti requiescit; ejusque successoribus regulariter intrantibus, in perpetuum.

Si in apostolica sede praesidenti haec sollicitudo et cura singularis incumbit, ut, ex ipsa consideratione regiminis omnibus ecclesiis, et venerabilibus locis tam in temporali defensione et corroboratione diligentiam, quam in spirituali speculatione et doctrina, quantum Deo auxiliante praevalet, vigilantiam adhibere debeat, valde congruit, ut earum provectui et utilitatibus, quae sub tutela sanctae Romanae Ecclesiae specialiter constitutae sunt, tanto impensioris curae studium impertiatur, quanto et generalis providentiae corpus cum caeteris, et singularem apostolici privilegii lineam prae caeteris sortiuntur. Nos itaque in apostolatus administratione, non nostris meritis, sed divina locati gratia petitionibus tuis, charissime fili et frater in Christo Guillelme, cum omni charitate et benevolentia consentientes, venerabili loco, cui praeesse dignosceris, tibi quoque tuisque successoribus, nostrae apostolicae defensionis et confirmationis privilegia, praedecessorum nostrorum statuta servantes, impendimus; statuentes et apostolica auctoritate corroborantes, ut ipsum monasterium et possessiones ejus, res tam mobiles quam immobiles seu cujuscunque modi bona sint, quae nunc ibidem juste sunt collata, vel in posterum Deo annuente a fidelibus conferenda, sine omni inquietudine sub tua tuorumque successorum gubernatione firma et inconvulsa permaneant, ut nulla potestas saecularis, ecclesiastica, seu aliqua persona magna vel parva, idem monasterium vel ejus pertinentia invadere, vel comminuere, aut in quocunque molestare audeat, nec subjectas illi personas, sine voluntate abbatis distringere; vel quidquid fiscus exigit aliquo modo praeripere praesumat. Addimus etiam, ut quia venerabilis Pater Benedictus, monachorum legislator, ex divina gratia, dux est monasticae religionis, sit etiam qui eidem monasterio praefuerit, primus inter abbates Galliae. Nec aliquis de ordine sacerdotali, archiepiscopus scilicet, aut episcopus, aut inferioris ordinis, eum inquietare, nec contra voluntatem ipsius ad idem monasterium venire, aut aliquam ordinationem facere, vel missas celebrare praesumat. Ut omni tempore quieti et securi absque omni molestia vel controversia monachi in eodem monasterio Deo servire possint. Abbas vero, qui ordinandus ibi est, cum electione fratrum propter vitae meritum et honestatem morum, et non propter turpia lucra, seu pro pecunia, eligatur, et absque ulla calumnia a quocunque episcopo, prout sibi placuerit, benedicatur.

De sacerdotibus vero aut diaconibus ordinandis id observetur, quod in regula praecipitur: ne saltem aliquis episcopus subjectionem ab eis requirat, quos ordinaverit: nec unquam officio dignos ordinare differat.

Denique si contigerit ut abbas accusetur criminalibus causis, non unius episcopi judicio determinetur sententia, sed provincialis concilii exspectetur censura; aut si forte maluerit appellare sedem apostolicam, res ad Romani pontificis deferatur audientiam. Et quotiescunque necessitas urgebit eum venire Romam, ei in omnibus liceat. Sed et solvendi et ligandi eam potestatem habeas quam antecessores tui per Romana privilegia probantur habuisse. Quod si peccatis habitatorum terrae exigentibus, excommunicationis anathema ad eos pervenerit, id privilegium eidem monasterio indulsimus, ut fratres ejusdem congregationis, exclusis aliis omnibus, ipsi absoluti divinum officium peragant. Visum quoque nobis est, ut hanc licentiam eidem tribuamus: ut fratres, qui in quibusdam coenobiis degunt, quod vivere regulariter nequeant, si voluerint studio meliorandae vitae, ad ipsum ducem monachorum confugere, permittatur eis in eodem coenobio tandiu degere, si contenti fuerint monastica consuetudine, quousque in suis monasteriis videatur ordo redire. Permittimus etiam ut si alicujus de ipsis fratribus onerosa conversatio fuerit, ipse potius cum suo detrimento discedat, quam alios inquiret.

Haec igitur omnia, quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, tam eidem abbati quam cunctis in eo in quo est, ordine locoque successuris, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum atque quarumlibet personarum, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, vel de ecclesia Sanctae Mariae cum omnibus appendiciis, pertinentibus ad ipsam ecclesiam, quae est in castro Sancti Brictii, quam Robertus dominus ipsius castri ipsi monasterio contulit, aliquid abstulerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate agnoscat. Et nisi illa, quae ab illo sunt male ablata, restituerit, et digna satisfactione acta emendaverit, sub anathematis interdictione fiat; atque in aeterno examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Datum Lucae VII Idus Novembris per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, anno XI pontif. domni Alexandri papae, indictione decima.

XCI. Litterae Alexandri II papae in gratiam Ecclesiae Cabilonensis, quas Roclenus episcopus ab aliis postea curavit episcopis subscribi et confirmari. (Anno 1072.)[ Gall. Christ., tom. IV, Instr., pag. 229.] ALEXANDER, Christi Domini favente gratia, Romanae sedis episcopus, reverendo caeteri totius cleri Cabilonicae urbis secus morem ecclesiasticae institutionis constituto sub tutela matris Ecclesiae beati Vincentii levitae et martyris, prosperari feliciter munimine totius salutis, ac pollere perpetuo continua defensione apostolicae benedictionis.

Quamvis quidem bene et specialiter summo conveniat moderamini sacrosanctae et apostolicae sedis Romanae, omnibus Christiana pollentibus religione opem sui juvaminis pro sui necessitate fideli expetentibus devotione, paterno totius pietatis affectu, ac clementissima semper compati ac misereri subventione, maxime tamen qui de rebus ecclesiastici juris insigne apostolici praesidii juvamen ac placidam suae serenitatis audientiam rite videntur consultare, illos oportet faciliori suae tranquillae miserationis respectu de his, quae fideliter et canonice expetant prius clementer exaudiri debere, post vero ne ulterius fieri valeant irrita, inviolabili auctoritatis apostolicae privilegio corroborari perpetuali confirmatione. Porro tam reverendam ac penitus intemeratam a primordio Christianae religionis auctoritatem sedis apostolicae, nostro quoque in tempore omnino iuviolabiliter percupientes stabilire, patefieri volumus cunctis reverendis confratribus ac filiis fidelibus intra gremium constitutis sacrosanctae matris Ecclesiae, qualiter nonnulli ex reverendi cleri collegio beati Vincentii Cabilonensis cathedrae, pridem sacratissima apostolorum Petri et Pauli limina ac placidam nostrae serenitatis studuerunt reverentiam adire, submittentes supplici prece in nostrae paternitatis praesentia quamdam nefandae factionis querimoniam cum canonica proclamatione de quibusdam scilicet ecclesiis communitatis suae, et rebus proprii juris suae matris Ecclesiae, quae sibi violenta auferri videbantur direptione, crudeli quoque et immoderata rapacitate non solum a quibusdam irreligiosis laicis hujus potestatis mundanae, verum etiam, a nonnullis suae ecclesiae praelatis similia illis inferentibus violenta et tyrannica pervasione. Quorum miserabili querimoniae ac petitioni eorum canonicae placidas nostrae serenitatis aures submittendo libentissime litteris illud directis a B. Petri et nostra parte procuravimus mandare apostolica praeceptione ea quae illis injuste ablata fuerunt restitui certissime; post quoque inviolabili privilegio sedis apostolicae, ne illis ulterius auferantur, decrevimus perpetuo corroborare. Est nempe, uti evidentissimis declaratur indiciis, eadem beati Vincentii mater Ecclesia prae caeteris totius Galliae ecclesiis, huic apostolicae sedi familiari ac speciali charitatis copulatione connexa, adeo ut a reverendis sanctae sedis Romanae vicariis illuc nostra directis licentia, statutis temporibus reverenda Jesu Domino annuente inibi celebrentur concilia, quorum prorsus celebratione reparatur status sacrosanctae et universalis Ecclesiae, Christi Domini juvante gratia, ac per sacrorum instituta canonum examinatur in Domini fide religio Christiana. Igitur imperioso catholicae et apostolicae sedis edicto statuimus ac statuendo irrefragabili auctoritatis nostrae privilegio sanciri decernimus, quatenus istae ecclesiae a nobis denominandae praedictorum communitati clericorum et praelibatae matris ecclesiae beati Vincentii perpetuis deserviant usibus; in primis scilicet ecclesia fundi Baugiacensis, quam sequitur quoque ecclesia ruris Cerliacensis, nihilominus etiam ecclesia Bregniacensis, postremo ecclesia de S. Martino de Monte, ita nuncupata vulgaribus verbis, ad ultimum vero ecclesia de S. Privato ita vocitata a temporibus antiquis, his siquidem ecclesiis nominatim designatis, uti praelibavimus, matri ecclesiae beati Vincentii Cabilonicae sedis, communi quoque a sui totius cleri inibi degentis, inconvulso sanctae sedis Romanae perpetualiter privilegio concessis, in monumentum quoque specialissimae familiaritatis, quam inter se videntur obtinere, eadem scilicet mater ecclesia Cabilonicae urbis, ac insignis toto orbe sedes, apostolicae sublimitatis, opportunum procul dubio duximus cuncta antiqua ejusdem matris Ecclesiae privilegia, sibi firmissimo tenore concessa a praedecessoribus nostris, inviolabili confirmatione stabilire ac indissolubili tenore consolidare, secus auctoritatem apostolicam sacrosanctae Romanae sedis, sancientes eadem apostolica auctoritate illibata et intemerata permanere, succedentibus sibi invicem omne per aevum temporibus cunctis. Si quis vero cujuscunque conditionis aut potestatis homo huic nostrae apostolicae auctoritatis privilegio contradictor temerarius voluerit existere, auctoritate profecto humanae et individuae Trinitatis et beati Petri apostolorum principis, nostra quoque, qui ejus vices exsequendo cathedrae ipsius videmur praesidere, noverit se indissolubili feriendum anathemate et cum Dathan et Abiron, in tartareum chaos demergendum post occasum vitae, in flammis quoque gehennae se perpetualiter concremandum cum Juda Jesu Domini proditore.

+ Ego G. Dei gratia Ostiensis episcopus et S. Romanae Ecclesiae legatus, rogatu domni Rocleni Cabilonensis episcopi legi laudavi et subscripsi.

+ Ego Humbertus archipraesul Lugdunensis Ecclesiae subscripsi.

+ Ego Ermannus ( lege Varmundus) Viennensis archiepiscopus subscripsi.

+ Ego Ugo Bituricensis archiepiscopus subscripsi.

+ Ego Agano Eduensis episcopus relegi.

+ Ego Guntardus Valentinensis episcopus subscripsi.

+ Ego Ermenfredus Sedunensis episcopus subscripsi.

+ Raimbaldus apostolicae sedis legatus. M. S. S..

XCII. Alexandri II epistola ad episcopos, clericos et judidices Italiae.--Quomodo computandi gradus consanguinitatis. (Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 966.] Ad sedem apostolicam perlata est quaestio noviter exorta de gradibus consanguinitatis; quam quidam legum et canonum imperiti excitantes, eosdem propinquitatis gradus contra sacros canones et ecclesiasticum morem numerare nituntur, novo et inaudito errore affirmantes quod germani fratres vel sorores inter se sint in secunda generatione; filii eorum vel filiae, in quarta; nepotes vel neptes eorum, in sexta. Talique modo progeniem computantes et hujusmodi sexto eam gradu terminantes dicunt, deinceps viros ac mulieres inter se posse nuptialia jura contrahere. Et ad hujusmodi profanum errorem confirmandum, in argumentum assumunt saeculares leges quas Justinianus imperator promulgavit de successionibus consanguineorum. Quibus confisi ostendere moliuntur fratres in secundo gradu esse numeratos, filios eorum in quarto, nepotes in sexto. Sic seriem genealogiae terminantes, numerationem sanctorum Patrum et antiquam Ecclesiae computationem, ad nos usque perductam, perversa quadam calliditate disturbare nituntur. Nos vero, Deo annuente, hanc quaestionem discutere curavimus, in synodo habita in Lateranensi consistorio, convocatis ad hoc opus episcopis et clericis, atque judicibus diversarum provinciarum. Denique, diu ventilatis legibus et sacris canonibus, distincte invenimus, ob aliam causam alteram legum fieri, alteram canonum computationem. In legibus siquidem ob nihil aliud ipsorum graduum mentio facta est, nisi ut haereditas, vel successio, ab una ad alteram personam inter consanguineos deferatur. In canonibus vero ob hoc progenies computatur, ut aperte monstretur usque ad quotam generationem a consanguineorum sit nuptiis abstinendum. Ibi praescribitur ut haereditas propinquis modo legitimo conferatur; hic vero, ut rite et canonice inter fideles nuptiae celebrentur. In legibus districte non numerantur gradus, nisi usque ad sextam; in canonibus autem usque ad septimam distinguuntur generationem. Hac igitur de causa, quia haereditates nequeunt deferri nisi de una ad alteram personam, idcirco curavit saecularis imperator in singulis personis singulos praefigere gradus. Quia vero nuptiae sine duabus non valent fieri personis, ideo sacri canones duas in uno gradu constituere personas. Utramque tamen computationem, si attente ac subtiliter perspecta fuerit, idem sensisse et eamdem esse in eis sententiam atque ad eumdem terminum convenire manifestissimum erit. Justinianus namque usque ad quem gradum consanguinitas ipsa perduret in suis legibus non definivit. Canones vero ultra septimam, nullam numeravere generationem. Sexto quippe gradu determinato, in ipsis legibus subintulit imperator. (Hactenus ostendisse sufficiat quemadmodum gradus cognationis numerentur. Namque ex his palam est intelligere quemadmodum ulteriores quoque gradus numerare debeamus. Generata quippe persona semper gradum adjicit.) Ecce in his brevibus verbis aperte ostenditur tales gradus, quales isti computant, non tantum usque ad sextum, verum etiam ultra numerari debere, quippe cum ultra sextum ulteriores gradus numerandos esse decernat. Ubi enim ulteriores nominat gradus, aperte indicat non sex tantummodo esse gradus, sed sex finitis, adhuc alios numerandos. Nec mirum, cum in praecedentibus ipse firmaverit imperator decimo etiam gradu consanguineos sibi inter se posse succedere. Cum enim decimum nominat, non esse tantummodo sex luce clarius confitetur.

Hi ergo evigilent, et aciem mentis, si possunt, intendant quos hactenus istiusmodi pertulit error. Enimvero ubi, secundum leges, inter agnatos, vel cognatos defertur successio, consanguineos esse non dubium est. Neque enim sibi succederent, nisi inter se parentelae vinculo tenerentur. Succedunt autem inter se, teste Justiniano, in decimo gradu; consanguinei igitur sibi sunt, qui sibi succedunt. Quod si in decimo gradu consanguinei sibi existunt, non est terminata consanguinitas, ut isti fatentur, in sexto tantummodo gradu. Quid igitur dicent? computatis namque gradibus, sicut isti numerant, aut finitur consanguinitas in sexto gradu, aut non. Si finitur, fallaces erunt leges, quibus isti nituntur, quae in decimo gradu sibi succedere consanguineos jubent. Quod si non finitur consanguinitas in isto sexto gradu, falsidici erunt ipsi, qui ultra illum sextum gradum nolunt computare consanguinitatem. Igitur aut leges erunt falsae, aut isti qui sic finiunt generationem. Sed ut veridicae leges et veraces sint canones, dicamus hoc quod veritas habet, scilicet quod anno terminatur consanguinitas in hujusmodi sexto gradu, sed terminatur, secundum canones, in septimo gradu. Utraque enim computatio, sicut superius diximus, uno fine concluditur. Namque duo gradus legales unum gradum canonicum constituunt. Fratres itaque qui, secundum saeculares leges, dicuntur in secundo gradu, juxta canones, numerantur in primo; filii fratrum, qui illic numerantur in quarto, hic computantur in secundo; nepotes, qui in sexto ibi, istic numerantur in tertio; sic deinceps qui in legibus scribuntur in octavo et decimo, in canonibus definiuntur in quarto et quinto. Atque hoc modo de reliquis sentiendum est, ut qui, secundum canones, dicuntur sexto vel septimo, secundum leges, accipiantur in duodecimo, vel quarto decimo. Hanc computationem intelligens prudentissimus papa Gregorius, dum quaereretur in quota generatione conjungi fideles debeant, ipsas saeculares leges in testimonium adducens, Augustino Anglorum episcopo sic rescripsit: « Quaedam terrena lex in Romana republica permittit, ut sive fratris et sororis, sive duorum fratrum germanorum, seu duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est, ut jam in tertia, vel in quarta generatione copulatio fidelium licenter sibi conjungi debeat. Nam a secunda, quam praediximus, omnimodo debent abstinere. » Ecce hic aperte monstratur, filios et filias fratrum in secunda generatione numerari. Et, si fratrum filii et filiae numerantur in secunda, fieri non potest, ut ipsi fratres non sint in prima. Quod si fratres computantur in prima, filii eorum in secunda, dubium non est quin eorum nepotes sint in tertia, pronepotes in quarta, et sic de reliquis usque ad septimam. Sed sunt quidam qui ex his Gregorii verbis, quibus ait, ut in tertia, vel quarta generatione copulentur fideles, occasionem accipiunt illicita matrimonia contrahendi, dicentes se hoc juste facere posse quod prudentissimus doctor sua sententia definivit. Isti itaque qui se hoc velamento defendere nituntur advertant, in ejusdem Patris sententiis, hoc non generaliter cunctis, sed specialiter Anglorum genti mandasse. Nam postmodum a Felice Messanae Siciliae praesule requisitus an hoc, quod Augustino mandaverat, generaliter cunctae Ecclesiae tenendum esset, apertissime firmavit non aliis hoc quam illi genti mandasse, ne bonum quod coeperant, metuendo austeriora, desererent. Sed ex illis, postquam in fide essent firma radice solidati, et universali Ecclesiae, censuit semper esse tenendum ut nullam de propria consanguinitate vel affinitate, infra septimam generationem, aliquis sibi audeat conjugio copulare.

Ecce aperte monstratum est, et ex verbis ipsius legis et auctoritate prudentissimi papae Gregorii, quid de gradibus consanguinitatis numerandis sentire debeamus. Quamvis alia quoque ratio pari modo ipsos revincat adversarios. Nam si, ut ipsi fatentur, in illo sexto gradu consanguinitas finiretur, omnes personarum ramusculos, qui ultra illum gradum in pictura arboris continentur, velut superfluos oporteret detruncari. Sed quia omnes qui in praedictae arboris pictura numerantur, ex una parentela consistunt, nunquam sine diminutione consanguinitatis a se poterunt separari, veluti non sine damno cujusque personae valent a proprio corpore, manus, brachia, et pedes truncari. Illa quoque sacrorum praeceptio canonum quae jubet a propria abstinere consanguinitate, quandiu generatio recordatur, aut memoria retinetur, nec a praedicta parentelae discrepat computatione. Nam in septem gradibus, si canonice et usualiter numerentur, omnia propinquitatum nomina continentur. Ultra quos nec consanguinitas invenitur, nec nomina graduum reperiuntur, nec successio potest amplius prorogari, nec memoriter ab aliquo generatio recordari. Ne vero in hac consanguinitatis computatione, aliqua dehinc valeat ambiguitas remanere; aliam, quam quidam faciunt, numerationem, in hac etiam disputatione duximus finiendam. Sunt enim quidam, qui non a fratribus, sed a filiis eorum, id est patruelibus, vel consobrinis, genealogiam numerare incipiunt, docentes filios fratrum in prima generatione computari debere: quia fratres, quasi quidam truncus ex quo caeteri ramusculi oriuntur, existunt. Sed nec ista graduum computatio, si bene intellecta fuerit, ab ea quam superius exposuimus in sententia poterit esse diversa. Isti enim qui numerandi initium sumunt a filiis fratrum non progrediuntur ultra sextam generationem; sed, sicut totius mundi sex aetates existunt et humanae vitae itidem sex, ita et in consanguinitate sex tantummodo autumant computandas esse generationes; quibus finitis, novae conjunctionis dicunt posse fieri initium, ut, quasi fugientem, revocare possint consanguinitatem. Haec itaque computatio quae incipit a fratrum filiis, et numerat usque ad sextam generationem, tantumdem valet quantum ea quae incipit a fratribus et competat usque ad septimam. Nec ulla in sensu existit diversitas, quamvis in numero graduum varietas videatur. Ultima enim generatio, si initium numerandi sumat a fratribus, septima invenitur, si a filiis fratrum, reperitur sexta. Taliter igitur determinatis gradibus consanguinitatis, apostolica vos auctoritate monemus. fratres et filii, ut omnibus sic seriem genealogiae computandam esse intimetis quemadmodum sancti Patres numerandam esse sanxerunt, et antiquus mos sanctae et universalis Ecclesiae per longa tempora olim computasse monstratur. Nam si quis perversa et obstinata mente a recto tramite apostolicae sedis deviare voluerit, et aliter quam nos in nuptiis celebrandis gradus parentelae numerare contenderit, primum pro sua temeritate, coelesti poena plectetur, postmodum vero gladio perpetui anathematis se noverit jugulandum.

Data Romae, etc.

XCIII. Clero Mediolanensi.--De Simoniacis, et presbyteris diaconis qui feminis abutuntur. (Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 978.] Noveritis nos in synodo nostra Romana, episcopis omnibus et religiosis fratribus adjudicantibus, decrevisse a Simoniacis et fornicatoribus officium celebrari non debere, nec aliquem Christianum id ab iis audire. Populum itaque a Simoniacis et ab his quos feminis abuti cognoscitis officium audire interdicite, et sacerdotes nihilominus a tam nefaria praesumptione repellite (Can. 17, dist. 81). Si quis vero sacerdotum, diaconorum, vel subdiaconorum, officium contumaciter deserens, feminam sibi potius eligit, sicut sponte ob fornicationem dimittit officium, ita ob praevaricationem dimittere cogatur et invitus beneficium.

XCIV. Populo Mediolanensi.--De presbyteris Simoniacis et fornicatoribus. [MANIS, Concil. XIX, 978.] Sciat nobilitas vestra nos in Romana synodo consilio totius sancti conventus decrevisse ut a presbytero Simoniaco, seu concubinam habente, missa a nullo fidelium audiatur. Eos etiam qui, ut fornicari liceat, divinum officium derelinquunt, et ab eo recedentes, diabolo et ejus operibus serviunt, sicut se justissime ab officio alienos faciunt ita beneficio ecclesiarum privatos adjudicamus.

XCV. Philippo regi Francorum.--Quod Romanae sedis decreta tanquam regulae canonum admittenda sunt. (Fragm.--Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 979.] Ignorant miseri quod hujus sanctae sedis decreta ita pia fide a filiis matris Ecclesiae accipienda sint et veneranda ut, tanquam regula canonum, ab eisdem absque ullo scrupulo admittantur.

XCVI. Alexandri papae II epistola Reibaldo Arelatensi archiepiscopo. (Anno 1061-73.)[ Gall. Christ., tom. I, pag. 96.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus REIBALDO Arelatensi archiepiscopo et BERTRANDO Forojuliensi episcopo, perpetuam in Domini salutem.

Quoties illa [ f. add. res] a nobis requiritur quae justitiae concordare videtur, libenter debemus impendere, et justa poscentium animis condescendere. Quia igitur, charissime frater Reibalde Arelatensis archiepiscope, postulasti a nobis ut ecclesiam Sanctae Mariae sitam in villa quae vocatur Barjolis, in territorio vestrae civitatis Forojulii, quam beati Patri perpetualiter juri supposuisti, privilegio confirmaremus apostolicae sedis, inclinati precibus tuis, ipsam ecclesiam sub tutela et defensione S. Romanae Ecclesiae recipimus eamque ab omni infestatione liberam et quietam esse decernimus; ita quidem, ut pro ea annualiter sanctus Petrus habeat unum aureum denarium. Propterea confirmamus ut quidquid nunc juste possidet vel deinceps apostolica interdicente auctoritate . . . . . ut nullus ibi praepositus constituatur, neque clericus aut monachus inducatur absque voluntate eorum qui vi perfectionis [professionis] sese eidem ecclesiae servituros devoverent . . . Interdicimus etiam ut nulla ecclesiastica saecularisve persona praesumat praefatam ecclesiam inquietare, aut ea quae superius continet infringere. Quod si quis temerario ausu praesumpserit . . . At vero qui custos et observator exstiterit, et pio intuitu aliquod bonum ibi conservare studuerit, repleatur abundantia apostolicae benedictionis.

XCVII. Bulla Alexandri II pro Giraldo Tricastinensis et Arausicae civitatis episcopo. (Anno 1061-73.)[ Gall. Christ., tom. I, Instrum., pag. 119.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, universo clero et populo Tricastinensis et Arausicae civitatis.

Admonemus vos, charissimi filii, ut fratri nostro Giraldo pastori (Dasteri), et episcopo vestro dignam obedientiam exhibeatis, et quia divina dispositio eum custodem animarum vestrarum ponit, hortamur vos ut in omni pace et concordia sub ejus regimine indissolubili charitate persistatis, et eum cum omni reverentia in patrem et proprium colatis episcopum. Illudque apostolica auctoritate vos monere destinavimus, ne quis vestrum in hoc consilio aut facto consentiat, ut Bertrannus, vel aliquis mortalium Arausicanam ecclesiam ab unitate Tricastinae ecclesiae dirimat, aut in aliqua parte constitutionem sanctissimi Patris nostri Gregorii, qui utrasque ecclesias conjunxit et univit, corrumpat aut minuat. Scientes quod omnis, qui in hac divisione, consilio aut facto commiscetur, a parte B. Petri et nostra apostolica auctoritate excommunicatur, et divinum officium penitus interdicitur.

Datum Romae, etc.

XCVIII. Bulla Alexandri papae, qua Geraldum episcopum utriusque simul Ecclesiae Tricastinensis et Arausicae tuetur et confirmat. (Anno 1061-73.)[ Gall. Christ., tom. I, Instrum., pag. 120.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, BERTRANDO filio Raimbaldi, si obedierit, salutem et apostolicam benedictionem.

Si vera sunt quae te conari intelleximus, nec salutem animae tuae, sed ad perpetuam damnationem tuam te ejectum esse perpendimus; videlicet domini nostri Gregorii papae statuta et ordinationes summopere labores infringere, et Arausicanam Ecclesiam, quam ipse justissima consideratione Tricastinae Ecclesiae conjunxit, et unum episcopatum esse constituit, die nocteque inde evellere studeas et separare; nec Geraldum utriusque urbis episcopum eamdem Ecclesiam Arausicanam patiaris in pace, sicut episcopum oportet, tenere et regere praefatum, ac si praedictae Ecclesiae non tam antiqua constitutione et auctoritate domni Gregorii ad unius episcopatus continentiam copulatae et unitae fuissent. Propterea ex parte sancti Petri et nostra monemus ne praedictam Arausicanam Ecclesiam amplius a Tricastina Ecclesia separare praesumas, sed praedictum Geraldum episcopum episcopali jure et providentia juxta constitutiones sanctissimi patris Gregorii eam Tricastinensi Ecclesiae conjunctam regere et gubernare permittas. Quod si non feceris, scias te et omnes in hac causa tibi consentientes ex parte beati Petri et nostra excommunicatos esse, et omne divinum officium per totam terram tuam suspendi decrevimus.

Datum Romae, etc.

XCIX. Alexandri II epistola ad abbatem et congregationem Anianensem.--Ut episcopo Magalonensi pareant. (Anno 1061-73.)[BALUZ., Miscell. II, 119]. ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, abbati et universae congregationi Anianensis monasterii salutem et apostolicam benedictionem.

Pervenit ad nos querela Magalonensis episcopi super intolerabili praesumptione et inobedientia vestra, quod, quamvis Romanam Ecclesiam episcopum eum censere et tolerare cognoveritis, nullius tamen episcopatis reverentiae honorem sibi attribuitis, imo et contemptu ejus illicita vobis usurpantes, in corpus totius Ecclesiae graviter ac nefande delinquitis. Nam quod excommunicatos illius nulla auctoritate fulti suscipitis, et quod, ejus manus impositione contempta, ordinationes vestras ad libitum vestrum aliunde petitis, in hoc et canonicae traditionis instituta corrumpitis, et exemplo reprobo grave scandalum in Ecclesia generatis. Unde vos auctoritate apostolica commonemus ut, haec et alia hujusmodi penitus relinquentes, praefato episcopo vestro deinceps totius subjectionis et reverentiae debitum exhibeatis, scientes quoniam, si haec querela ulterius ad nos delata fuerit, districtam in se temeritatis vestrae pertinacia vindictam provocabit.

C. Alexandri II epistola ad Guillelmum Petracoricensem et Durannum Tolosanum episcopos, et Hugonem abbatem.--Praescribit modum poenitentiae ab eo peragendae qui fraternae caedis nolens causa fuerat. (Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 963.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, GUILLELMO Petragoricensi, DURANNO Tolosensi, episcopis, et HUGONI abbati.

Praesentium portitor litterarum, ad nos perveniens, lacrymabiliter confessus est se fratricidii crimen incurrisse. Qui, licet tanti facinoris efficiens causa fuerit, tamen minime sua voluntate peractum intimavit. Cum enim fratrem suum inimicantem sibi paratis insidiis cepisset, et ipsum ut secum iret percussione capuli ensis coegisset, consobrinus quidam suus secum perveniens, sine consilio et praemeditatione, sine voluntate etiam ipsius, ut astruit, eum interfecit. Cui licet condignam religio vestra injunxerit et laudabilem poenitentiam, tamen circa eum misericordiae viscera exhibentes, praecipimus ut, cum domum redierit, medietatem totius patrimonii sui, pro fratris animaeque suae remedio pauperibus tribuat, alterius [ f. alteram] quoque haereditatis suae portionem nihilominus pro eadem causa distribuens, usumfructum suae necessitati reservet. Et sic ordinatis omnibus suis, liber in monasterium ingrediatur, et ibi per unum annum hujusmodi poenitentia maceretur, scilicet ut a Pentecoste usque ad sancti Michaelis festivitatem bis in unaquaque hebdomada jejunet in pane et aqua. Dehinc autem usque ad Quadragesimam tribus diebus jejunet similiter in pane et aqua, et ut a corpore et sanguine Domini usque ad tres annos expletos abstineat, nisi periculum mortis immineat. Quadragesimam totam, praeter dies Dominicos, similiter jejunet; arma nullo modo in vita sua induat; conjugio usque ad peractam septem annorum poenitentiam non utatur; sexta feria, donec vixerit, jejunet. Haec omnia ita illi conjunximus ut, si infirmitatem ejus haec minime ferre posse providentia vestra praesenserit, licentiam habeat miserendi, prout placuerit.

CI. Alexandri II epistola ad omnes episcopos Hispaniae [al., Galliae].--Quod Judaei servari debeant, non occidi. (Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 964.] ALEXANDER papa, omnibus episcopis Hispaniae.

Placuit nobis sermo quem nuper de vobis audivimus, quomodo tutati estis Judaeos qui inter vos habitant, ne interimerentur ab illis qui contra Sarracenos in Hispaniam proficiscebantur. Illi quippe stulta ignorantia, vel forte caeca cupiditate commoti, in eorum necem volebant saevire, quos fortasse divina pietas ad salutem praedestinavit. Sic etiam beatus Gregorius quosdam qui ad eos delendos exardescebant prohibuit, impium esse denuntians eos delere velle, qui Dei misericordia servati sunt, ut, patria libertateque amissa, diuturna poenitentia, patrum praejudicio in effusione sanguinis Salvatoris damnati, per terrarum orbis plagas dispersi vivant. (Can. 11, 23, 4, 8). Dispar nimirum est Judaeorum et Sarracenorum causa. In illos enim, qui Christianos persequuntur et ex urbibus et propriis sedibus pellunt, juste pugnatur; hi vero ubique parati sunt servire. Quemdam etiam episcopum synagogam eorum destruere volentem prohibuit.

CII. Berengario Narbonensi vicecomiti.--Non esse occidendos Judaeos. (Fragm.--Anno 1061-73.[MANSI, Concil. XIX, 980.] Noverit prudentia vestra nobis placuisse quod Judaeos qui sub vestra potestate habitant tutati estis ne occiderentur. Non enim gaudet Deus effusione sanguinis, neque laetatur in perditione malorum.

CIII. Wifredo Narbonensi archiepiscopo.--De eodem. (Fragm.--Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. ibid.] Noverit prudentia vestra quod omnes leges, tam ecclesiasticae quam saeculares, effusionem humani sanguinis prohibent.

CIV. Guillelmo de Monstrolio [al., Monasteriolo].--Nisi coram Ecclesia consanguinitate probata. uxorem dimittere non licet. (Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 980.] Multorum relatione cognovimus te propriam velle abjicere uxorem et adhaerere alteri, praetendentem consanguinitatis occasionem. Unde apostolica auctoritate interdicendo mandamus tibi ut hanc quam nunc habes uxorem nullatenus praesumas dimittere vel aliam ducere, donec episcoporum religiosorum concilium causam istam examinaverit.

In sequentem epistolam collectoris praemonitio. Ex nonnullis epistolae quam hic exhibeo laciniis, a Gratiano simul junctis et assutis, compingitur epistola illa ad Lucenses, quam Labbeus num. 36 dedit. Integram duplo ac triplo majorem ex archetypo Lucensi, quem servant Archiva canonicorum ecclesiae illius cathedralis pluteo BB. I, vulgavit primus omnium Florentinus noster in Opere inscripto Memorie della contessa Matilda, in append. Veter. Monum., pag. 129. Ex illo vero hic transtuli, ne deinceps in collectionibus conciliorum mutila, et hinc inde detruncata, spectaculum sui miserandum lugendumque lectoribus reique canonicae amatoribus praebeat.

CV. Alexandri II epistola ad clerum et populum Lucensem.--Contra sacras ordinationes et beneficiorum collationes Simoniacas. (Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 985.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, Lucensis Ecclesiae clero et populo in perpetuum.

Cum divina providentia idcirco nos in sede apostolica constituere voluerit ut omnium ecclesiarum generalem curam gerere debeamus, tum maxime illi Ecclesiae studium nostrae devotionis sollicitius est exhibendum, in qua, ante susceptum universalis regiminis opus, ecclesiastici officii necessitate laboravimus, et cui privata quodammodo dilectione prius deservire studuimus. Circa Lucensem itaque Ecclesiam tanto specialius nostrae devotionis studium desideramus impendere, quanto et illi privata ejus et publica omnium cura compellimur providere. In ea igitur quod multis temporibus male pullulasse, et in robur jam inveteratae malitiae comperimus excrevisse, divini verbi gladio succidere, et penitus exstirpare optamus, ut, Deo volente, erutis spinis vitiorum, in fertilem postmodum messem semen illic satum valeat abundare. Ex multis temporibus hoc detestabile malum intra ipsam Ecclesiam inolevisse cognovimus, ut nulli unquam clerico, quamvis religioso, quamvis scientia et moribus praedito ecclesiasticum beneficium concederetur, nisi ei qui profano pecuniae munere illud emere studuisset; fiebat ecclesia et res ejus ita venalis, veluti quaedam terrena et vilis merx a negotiatoribus ad vendendum exposita. Quod malum quam detestabile, quantum Deo sanctisque sit contrarium, et sacri canones docent et fere omnibus manifestum existit. Chalcedonense nempe concilium, unum ex principalibus, simili poena condemnat eos qui sacram manus impositionem (per quam Spiritus sanctus confertur) mercari dignoscuntur. Utrosque enim auctoritate inexpugnabili, illos a beneficio, istos sacro ordine jubet repelli. Sacrorum vero canonum auctoritate docemur omnia quae Deo vel ejus Ecclesiae offeruntur sacra fieri ipsa oblatione; nullaque autem sacra fieri possunt nisi Spiritu sancto, a quo omnis sanctificatio procedit. Nam, sicut omnis quaelibet res cum imperatori defertur imperialis efficitur, sic, cum ex voto Deo vel sanctis offertur, divina, ac per hoc sanctificata cognoscitur. Non igitur mirum si par poena constringit eos qui aut sacrum ordinem aut sacram rem Ecclesiae vendere seu emere audent; cum neutrum, nisi sancti Spiritus dono valeat sanctificari. Praeterea cum sacrorum canonum auctoritas quatuor ex rebus Ecclesiae jubeat fieri portiones, quarum una pauperibus, altera fabricis ecclesiarum sit impendenda, tertia episcopo, quarta clericis conferenda; sicut pauperibus Ecclesiae singulae partes gratis sunt concedendae, ita quoque reliquae partes nec ab ipso episcopo vel clero sunt retinendae aut vendendae, sed eis pro Evangelii praecepto, et officii sui labore eodem modo conferendae. In Veteri quoque Testamento, cum adhuc gratia Evangelii adhuc non coruscaret in mundo, legimus scelus hoc quantum abominabile esset, cum, tempore Jeroboam, quicunque volebat implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum; et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam et deleta est de superficie terrae. Si vero domus Jeroboam ob hoc deleta est quod pecuniam accipiens constituebat sacerdotes in excelsis, non immerito de libro vitae coelestis eorum nomina delentur, qui interventu pecuniae sacerdotes, vel clericos in domo Dei constituunt. Puto enim quod hi tales nunquam adverterunt Psalmistae sententiam dicentis: Quia non cognovi negotiationem, introibo in potentias Domini (Psal. LXX, 15). Nam si quis ideo intrat in potentias Domini quia non cognovit negotiationem, aperte consequitur ut non intret in eas qui negotiationes maxime ecclesiasticarum rerum non solum cognoverit, sed etiam exercuerit. In Novo autem Testamento humani generis Redemptor, omnes ementes et vendentes de templo ejiciens, cathedras vendentium columbas evertit, nummulariorum effundit aes, praecepti sui auctoritate denuntians et dicens: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis (Joan. II, 16).

In quo Salvatoris facto vigilanter est advertendum quod non dicitur cathedras vendentium movisse, sed evertisse (ibid., 15). Levius utique ferendum esset si talium negotiatorum cathedrae moverentur, quam si everterentur, sicut per Joannem Dominica voce angelo idem praedicatori Ephesi Ecclesiae dicitur: Age poenitentiam, et prima opera fac, alioquin veniam ad te, et movebo candelabrum tuum de loco suo (Apoc. II, 5). Illud quoque in eodem facto sollicite considerate, quod per totum textum sancti Evangelii nusquam reperitur Dominum tanta severitate, tam districta censura justitiae peccantes corripuisse, cum non solum eloquio increpans, verum etiam facto flagello de funiculis verberans, omnes eliminavit de templo, aperte demonstrans quod tales negotiatores non sicut caeteri peccatores sunt corripiendi, sed a templo Dei, id est a sancta Ecclesia, longius sunt projiciendi. Nam, sicut per columbarum venditores illi denotantur qui sacram manus impositionem vendere conantur, sic per nummularios ecclesiastici beneficii venditores designantur, qui domum Dei, teste Evangelio, speluncam latronum efficiunt (Matth. XXI, 13); quia ab hujusmodi mercatoribus quidquid possunt capiunt, et gladio suae malitiae non corpora, sed, quod pejus est, animos trucidare noscuntur. Tempore vero apostolorum, cum multi rerum suarum pretia ad pedes eorum ponerent, Anania et Saphira, inspirante sancto Spiritu, voto cordis pretium agrorum suorum Deo obtulerunt. Qui postmodum, quia suggerente diabolo partem ipsius pretii retinere conati sunt, voce beati Petri principis apostolorum Spiritui sancto mentiti esse dicuntur, et quam grave scelus contraxerint utriusque repentina morte monstratur (Act. V). Si ergo illi initio surgentis Ecclesiae tam horribili poena divinitus sunt puniti pro eo solummodo quod partem pretii retinuissent quod solo voto Ecclesiae obtulerant, quid dicendum est de his mercatoribus qui non suas, sed res Ecclesiae in usus suos et propinquorum suorum non verentur vertere? Profecto, sicut deterius est distrahere vel comparare res ecclesiae, non quas ipsi ecclesiae conferunt, seu quas pro animabus suis fideles offerunt, quam solam pretii partem rerum a se oblatarum retinuisse, sic talium negotiatorum interitus gravior et profundior quam illorum esse convincitur; ex hac quoque pessima venditione pene malorum omnium semina pullulare noscuntur. Nam ii qui res Ecclesiarum et potiora earum pretio student acquirere, non Deo vel ejus Ecclesiae velle famulari, sed soli mammonae velle servire veridica ratione probantur. Sicut etiam sanctus Gregorius de Simoniacis testatur, non vitam moribus componere, non scientia curant exornare, sed solummodo aurum et pecuniam, quibus res emant ecclesiae, inhiantes desiderant congregare. Ac si tandem malitiae suae votum impleverint, et data numerosa pecunia rerum ecclesiasticarum penes se dominium habere coeperint, tunc aperiunt qua intentione Ecclesiae militare decreverunt. Toto enim mentis adnisu undecunque possunt corradere pecuniam student, ut quae prius evacuaverant possint redimplere marsupia; cujus aviditate impulsi sacris non parcunt altaribus, sed, veluti fures et sacrilegi, profanas eis manus injiciunt, pauperibus et ecclesiarum fabricis decimas et oblationes juste et canonice competentes more praedonum diripiunt, a mortuis etiam, quasi fisci exactores, importunis clamoribus velut tributa exigunt. Terras quoque, quas fideles pro suis peccatis ecclesiae contulerunt, quia eas ex toto vendere non possunt, ob vilissimum redditum pecunia accepta quibusque concedunt. Inter se autem ubi de lege divina, et de animarum salute esset tractandum, litibus et contentionibus, clamoribus et injuriis perstrepere non desistunt. Quibus ad cumulum suae damnationis non sufficit quod ipsi pereunt, sed insuper laicos, quibus ducatum rectae viae praebere debuerant, secum malo exemplo trahunt in profundam inferni voraginem.

Quapropter, ego Alexander, sanctae Romanae Ecclesiae et apostolicae sedis episcopus (imo minister indignus), tot et tanta mala in multis Ecclesiis et maxime in Lucensi Ecclesia ex iniqua concupiscentia fieri conspiciens, ne sanguis iniquorum a districto Judice de manu nostra requiratur, illa exstirpare et penitus eradicare decrevimus. Constituimus istis, et praesenti decreto firmamus (sicut olim nostri decessores fecisse noscuntur) ut nullus deinceps episcoporum beneficium Ecclesiae (quod quidam canonicam, vel praebendas, seu etiam ordines vocant) pro aliquo pretio vel munere clericis audeat unquam conferre; sed etiam ministros et servitores Ecclesiae gratis et absque ulla venalitate in sancta Ecclesia studeant ordinare. Nec eligant in domo Domini qui majores sacculos pecuniae conferant, sed eos qui moribus et disciplina atque scientia divites pro officio suo ipsam valeant sustentare Ecclesiam. Sponte Christi donaria non pro libitu cujusque, invito Sponso, venalia fiant, sed gratis et pro vitae meritis tribuantur, nec audeat ullus cujuscunque gradus sit clericus per se vel per interpositam personam aliquo ingenio pretium vel dare vel promittere, nec ipsi episcopo nec alicui ex ejus ministris, seu cuicumque magnae vel mediocri aut parvae personae. Ne vero calliditas aut fraus diaboli sub specie religionis aliquos suae malitiae laqueo capiat, constituimus et eodem modo firmamus ut nullus cujuscunque gradus clericus pro ecclesiae beneficio aliquid audeat conferre aut fabricae ecclesiarum, vel donariis ecclesiarum, seu etiam quod pauperibus sit tribuendum; quia (teste Scriptura) qui aliquid male accipit ut quasi bene dispenset, potius gravatur quam juvatur. Quod si aliquis, divinorum praeceptorum et animarum salutis immemor, praefatum beneficium ecclesiae iniqua cupiditate ductus vendere vel emere temerario ausu praesumpserit, sicut in Chalcedonensi concilio definitum est, gradus sui periculo eum subjacere decernimus, nec ministrari possit Ecclesiae, quam pecunia venalem fieri concupivit, et insuper, terribili anathematis mucrone perfossus (nisi resipuerit), ab Ecclesia Dei, quam laesit, modis omnibus abscindatur.

Ego Alexander solius Domini misericordia sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae praesul, et Lucensis episcopus, in hoc decreto ad confirmandum ss.

CVI. Alexander II de Ecclesiae Lucensis muneribus in probos doctrinaque instructos viros conferendis leges condit. (Anno 1061-73.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 811]. ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, Lucensis Ecclesiae canonicis, ac filiis per omnia dilectis, eorumque successoribus in perpetuum.

Quamvis ecclesiasticae disciplina censurae, pro officio a Deo nobis commisso, nos admoneat vigilanti cura universis Ecclesiis toto orbe terrarum diffusis providere, speciali tamen speculatione nostrae Lucensi Ecclesiae pro posse nos opitulari oportet, cujus regimen, antequam ad apostolicae sedis curam vocaremur, divina nobis imposuit providentia. Unde cum omnibus simpliciter, huic tamen dupliciter, oculum nostrae speculationis intendere oportet. Nam quia, inimico humani generis insidiante, sanctae matris Ecclesiae compositos mores ab antiquis patribus institutos prava quorumdam temeritas, seu potius cupiditas, violare non metuit, idcirco studiosos sollicitosque convenit esse, ut quae mala quotidie pullulant mucrone justitiae resecentur. Nam, charissimi filii, vestra bene novit dilectio, in nostra praelibata Ecclesia pessima inoleverat consuetudo ut ordines et canonicae ipsius Ecclesiae sic passim et indiscrete cuique tribuerentur, ut ille sacerdotalis ordinis iniret officium qui necdum etiam ostiarii vel lectoris ministerium suscepisset. Nec stabili ordine sortitum fuerat quis missarum solemnia celebrare, quis sanctum Evangelium vel Apostolum legere debuisset. Indisciplinatis etiam et saecularibus clericis vita et scientia longe ab ecclesiastica doctrina sejunctis, praelibatae canonicae conferebantur, nec tamen absque interventu pecuniae vel etiam praemiorum, qui ipsam Ecclesiam potius perturbare quam moribus videbantur ornare. Quae omnia quantum Deo et ecclesiasticae religioni contraria et inimica existant nullum ignorare putamus, vobis autem tanto verius sunt cognita quanto divinitus sustentata. Quapropter, divino adjutorio simul et apostolica fulti auctoritate, haec deinceps resecanda et in melius reformanda decernimus, eo scilicet tenore, hac ratione ut ex triginta ordinibus qui in jam nominata ecclesia esse noscuntur, duodecim presbyteris traderentur, qui quotidie missarum solemnia et quae sacerdotali officio congruunt peragere possent. Septem vero diaconos, totidem subdiaconos in his semper ordinibus, qui competenter ecclesiasticum officium juxta ordinem suum adimplere valerent; reliquos vero choro tantummodo deputavimus. Nos ergo in praefatis ordinibus ita eligi decrevimus ut si quando, Deo vocante, aliquis eorum ex hac luce decesserit, loco ejus nullus alius subrogetur, nisi ille qui decedentis officium integritate vitae et puritate scientiae valeat adimplere, ut si presbyter fuerit decessor, loco ejus vel presbyter substituatur, vel qui eodem anno presbyterii valeat honorem accipere. Similiter de diaconibus et de subdiaconibus eadem ratio idemque ordo procedat.

Horum autem omnium ordinationem ita, Deo annuente, volumus canonice fieri, ut nulla venalitatis fraus, vel pecuniae interventus aliqua possit ratione subripere, sed gratis et absque ullius commodi ratione consistat, nisi ordinandus non statuto pretio, sed sua sponte, ad utilitatem vel honestatem ecclesiae aliquid largiri voluerit. Avaritiam etenim de templo Dei eliminandam sacrum testatur Evangelium, quod refert et Dominum per se ipsum nummulariorum aes effudisse, et cathedras vendentium columbas evertisse. Officium autem ipsius Ecclesiae ita ad honorem Dei fieri volumus ut omni die una solemnis missa cum diacono et subdiacono hora tertia celebretur cum canonicis horis, sicut consuetudo deposcit matricis ecclesiae. Illud quoque non minima correctione indigere prospeximus, quod quidam clericorum, plus suae avaritiae quam Ecclesiae consulentes, in duabus vel etiam in tribus ecclesiis ministrare noscuntur, et cum uni vix congrue et opportune sufficiant, ambitu pecuniarum illecti duabus vel tribus, sicut diximus, suum officium pollicentur. Sicque fit ut, dum plures vicissim percurrunt, nullam canonice et juste regere valeant. Quapropter, hanc quoque causam in melius reformantes, constituimus et praesenti decreto firmamus nullum qui in majori et matrici ecclesia deinceps fuerit ordinatus, aliam praeter ipsam posse tenere Ecclesiam, sed, sicut sacri praecipiunt canones, ipsa et sola contentus, ut competens in ea possit exercere servitium. Nec vaget, et instabilis huc illucque discurrat, sed singulari ecclesiae qua fixus est immobilis perseveret. Quod si quis temerario ausu haec omnia, quae salubriter ad utilitatem sanctae Ecclesiae constituta sunt, violare vel infringere tentaverit, noverit se apostolica auctoritate, nisi resipuerit, gradus sui periculo subjacere, et ecclesiastici beneficii fieri expertem, et insuper, pro sua temeritate a clero repulsus, laicorum tantum communioni deputetur. Si vero adhuc quoque obstinato animo in eadem pertinacia manere praesumpserit, et admonitus ad hoc quod salubriter decrevimus reverti noluerit, a liminibus sanctae matris Ecclesiae, quam impugnare non desinit, alienus existat. Conservator autem hujus nostrae canonicae dispositionis, apostolica sit munitus intercessione, et gaudeat coelesti repletus benedictione.

Ego Alexander, solius Dei misericordia, licet indignus, sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae praesul et Lucensis episcopus, in hoc decreto a me facto ad confirmandum scripsi.

CVII. Alexandri II privilegium pro ecclesia Lucensi.--Bona ejus alienari vetat. (Anno 1061-73.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 812.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, clero et populo S. Lucensis Ecclesiae in perpetuum.

Quamvis circa omnes Ecclesias per orbem terrarum longe lateque diffusas pro earum gubernatione oculum nostrae speculationis intendere oporteat, praecipue tamen erga Lucanam Ecclesiam attentissime vigilare nos convenit; quia ei et propter episcopatus suscepti administrationem, et pro universalis apostolicae [curae] consideratione dupliciter quodammodo providere compellimur; qua de causa haec nostri cordis, Deo aspirante, voluntas semper inhaerere debebit ut quae in ea, vel incuria vel malitia quorumdam, hactenus male pullulare cognovimus, resecare et emendare studeamus, et quae ad honorem et salutem ipsius ecclesiae spectare videantur, congrue ordinare et firmiter statuere debeamus. Ante nostra etenim tempora praedecessores nostri qui eidem ecclesiae praeesse visi sunt, seu propter carnalium propinquorum affectus, seu pecuniae amore illecti, vel etiam quorumdam potentium nimia importunitate devicti, castella, terras, possessiones ipsius Ecclesiae ita indiscrete superflua effusione largiti sunt, ut nec sibi nec familiae suae vel reliquis sibi ministrantibus, prout congruebat, in propriis necessitatibus succurrere potuissent. Fiebat itaque propter rerum penuriam ut ordines sacros et ecclesiastica officia, quae pure et absque ulla venalitate, solo vitae aeternae intuitu concedi oportet, pro pecuniae acceptione et diversorum munerum exactione profanis quibusdam et indignis tribuerunt, et, quod omnes catholicos detestari et abominari oportet, de morte animae vitam corporis sustentarent. Proinde, divina inspiratione commoniti, ne de caetero tam grave peccatum ex occasione paupertatis emergat, praesenti decreto constituimus et apostolica auctoritate firmamus ut nullus deinceps pontificum quibus ipsa sancta Ecclesia commissa fuerit, castella, mansos, terras, possessiones, quas non modo ad manus nostras habemus, vel quas ipsa Ecclesia in antea, Deo largiente, pure et absque contradictione acquisitura est, praeter illa quae in beneficium nunc usque dari consueverunt, aliquo ingenio alienare, vel auferre, seu alicui dare moliatur (nisi necessitate cogente in pignus ea sine malo ingenio ad tempus tradiderit; ea ratione ut ante statutum tempus eas persolvat et recipiat. Ita sane omnem alienationem et quamcunque dationem penitus interdicimus, ut nemo in posterum praesumat praedictas res ecclesiae vel per beneficium dare, aut per libellum concedere, aut quovis modo alicui personae tribuere, nisi tantum agricolis et laborantibus, et ipsi episcopo vel ejus misso aut ministeriali rationem reddentibus; sed omni tempore intactae et illaesae subsistant ad utilitatem episcopi et suae necessitatem familiae sustentandam. Ne vero in dubium venire possit a quarum rerum traditione nos nostrosque successores per omnia volumus abstinere, praesentis decreti pagina nominatim illas inserere adnotari praecipimus, ne vel ipsos episcopos, vel procaces et importunos petitores latere possit ipsarum rerum notitia. Hic enumerata bona consulto relinquuntur.

Haec itaque omnia quae praesenti decreto connumeravimus, et si quae alia noviter acquirenda, quae Deus in manus nostras vel nostrorum successorum, sicut superius dictum est, dare voluerit, eo modo ordinamus et firma stabilitate componimus, ut semper deinceps ad manus Lucensis episcopi teneantur et ad privatas ejus rationes spectare videantur, ut ex his valeat suae utilitati simul et honestati consulere, ac suae familiae decenter necessitati succurrere. Id si quis nostrorum successorum haec, quae salubriter ad Ecclesiae honestatem et ipsius episcopi utilitatem statuta sunt, temerario ausu infringere vel violare praesumpserit, vel carnali amore vel iniqua cupiditate devictus contra haec aliquo ingenio venire tentaverit, pro sua praesumptione nodo excommunicationis et maledictionis alligatum se esse cognoscat, et ab episcopali officio usque ad satisfactionem removendum, ita ut omne damnum quod ex sua malitia sibimet ipsi et Ecclesiae ex hac re intulit, resarcire cogatur. Ut vero omnia quae superius comprehensa sunt firma et illibata, Deo auctore, serventur, hanc decreti paginam manus nostrae subscriptione et sigilli nostri impressione confirmari praecepimus.

Ego Alexander, solius Dei misericordia, licet in dignus, sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae praesul, et Lucensis episcopus, in hac constitutionis a me factae pagina subscripsi.

CVIII. Alexander II Desiderio abbati Casinensi abbatiam SS. Sebastiani et Zosimi, quae Palaria vocatur, tribuit, recepto coenobio S. Hierusalem. (Anno 1061-13.)[PERTZ, Monum. germ. hist. Script. VII, 729, not.] ALEXANDER, etc.

Quapropter, charissime frater et consacerdos, quia prudentiam tuam maxime lateri nostro optamus adhaerere sereno vultu, tam tibi quam tuis successoribus Casini Montis abbatibus, recepta investitura Sanctae Hierusalem coenobii, quam felicis memoriae Leo episcopus, hospitandi gratia, Richerio antecessori tuo contulit, tradimus et concedimus abbatiam sanctorum martyrum Sebastiani et Zosimi, quam vulgares usitato Domine Palariam solent nuncupare, etc.

CIX. Alexander II papa monasterio Sancti Salvatoris de Magella [al. Majella ] ejusque ecclesiis ac bonis exemptionem ac libertatem asserit perpetuam. (Anno 1061-13.)[ Bullar. Vatic., tom. I, pag. 39, ex veteri ms. in tabulario S. Petri, caps. 21, fasc. 39]. ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio RAINERIO abbati eremi Sancti Salvatoris ad montem Magellae, suisque successoribus in perpetuum.

Quamvis ex universalitate sedis apostolicae cui, licet indigni, praesidemus, omnibus Ecclesiis et venerabilibus locis passim sollicitudinem . . . . . . . tuitionis opere exhibere debeamus, propensiore tamen cura et studio iis invigilare et contra adversitatum hujus mundi turbines, per Deum, quae possumus praesidia debemus impendere, qui . . . , tutela sanctae Romanae Ecclesiae positi tam generalis quam singularis providentiae debito consulere et apostolici muniminis scutum praefigere cogimur. Itaque, dilecte fili, postulante te ut venerabilem locum tuum, praedictam videlicet eremum, quam cum omnibus pertinentiis suis in pro . . . . . jus sanctae Romanae Ecclesiae, voluntate et consensu fratrum quibus praeesse dignosceris, tradidisti, apostolicis privilegiis muniremus, benevola concessione votis tuis annuendum esse decrevimus, per quae . . . inhabitatio tantae religionis, ab omni humano jure et potestate libera et absoluta sub alis hujus summae et apostolicae sedis tutior in omni tranquillitate consistat, et fruc . . . . in divina servitute proficiat. Igitur [ sup. in vim, aut virtute, aut quid simile ] praesentis privilegii constituimus et confirmamus praefatae eremo et ibi Deo famulantibus monasteria, cellas et ecclesias. . . . . . ecclesiam Sancti Salvatoris de Angre. Et Sancti Martini desuper Cephalia, et Sancti Pancratii ecclesiam, quae est ad radicem montis ipsius Magellae, et Sancti Andreae, et S. Clementis, quae sunt prope ad montem praefatum. Ecclesiam S. Mariae della Vella, et castrum quod vocatur la Penna, cum omnibus suis pertinentiis, et villa quae vocatur Grele cum ecclesiis et omnibus pertinentiis suis, S. Crucis dec . . . .. Et sancti Blasii de Sancto Angelo in trifinio. Et Sancti Angeli ad Gruttam et Sancti Barbati de super Polotri. Et Sancti Nicolai della Ilice. Et Sanctae Duciae de Calo . . . . .. Has itaque ecclesias cum cellis, et omnibus rebus suis, vel quascunque possessiones in terris, silvis, vineis, et olivetis, aut in aliquibus locis cultis aut incultis, res etiam mobiles seu immobiles, et omnia bona quae nunc habet, aut in futurum, Deo donante, habere contigerit, ut ea omni tempore sine omni inquietudine tenere possideat.

Quod ad corroborandum et memorabili stabilitate fulciendum, sanximus et apostolica auctoritate statuimus, in perpetuum libertate consistimus ut nullus rex, imperator, dux, comes, episcopus, seu aliqua persona saecularis aut ecclesiastica, venerabilem locum illum a statu religionis suae divellere, aut turbare praesumat, nec quidquam de locis aut rebus sibi pertinentibus invadere, rapere, imminuere, aut aliquo modo sibi usurpare, aut ab usu fratrum alienare audeat. Si quis igitur contra hujus nostrae constitutionis paginam temerario ausu venire praesumpserit, usque ad dignam satisfactionem anathematis nexibus se innodatum, et a liminibus totius Ecclesiae expellendum noverit. Qui vero haec eadem pio intuitu et veneratione observare curaverit, et venerabilem locum illum fideli devotione consolari et adjuvare studuerit, divinae remunerationis gratiam, et apostolicae benedictionis consequatur abundantiam.

CX. Alexander II episcopatum Trojanum, petente Stephano episcopo, confirmat. (Anno 1061-73.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 1344.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio STEPHANO Trojano episcopo, perpetuam in Domino salutem.

Concedimus et donamus, secundum tenorem privilegii serenissimorum imperatorum Constantinopolitanorum, Constantini et Basilii fratrum, qui ipsam civitatem Trojanam reaedificare fecerunt per Bubajanum capitaneum suum et fidelem, fines et terminos statuerunt auctoritate imperiali; concedimus tibi et successoribus tuis, canonice intrantibus in ipsam civitatem, et in tota parochia jura episcopalia libere exercenda, et quod Trojani pontifices a nullo alio nisi a Romano pontifice consecrentur. Cui numerum ecclesiarum tibique et successoribus tuis legitimo jure parochiali concedimus et donamus. Imprimis suburbium Crepacordis cum ecclesiis suis; monasterium S. Mariae de facto cum ecclesiis ad eam pertinentibus; S. Crucem de Portula; S. Felicem; S. Panochilum, juxta locum Biccharii; Biccharum cum ecclesiis ad eum pertinentibus; abbatiam S. Petri de Burgano ad benedicendum in ea abbatem, et jura archiepiscopalia exercenda; ecclesiam S. Georgii; ecclesiam S. Viti; monasterium S. Mariae in Monte Arato; ecclesiam S. Petri de Montilla; casale S. Justae; casale S. Nicolai de Blanca Terra; villam Fogia cum ecclesiis suis; Castellionem; ecclesiam S. Aegidii in valle Ficuum; ecclesiam S. Leonardi; casale S. Laurentii in Carmin cum ecclesiis suis; monasterium S. Mariae Coronatae cum benedictione abbatis; fabricam Pontis Albanensis cum ecclesiis suis ad eum pertinentibus; Montem Calceellum Sanctum de Sandoro; abbatiam S. Nazarii; S. Nicandrum; casale de Ripalonga. Haec omnia tuae cond. habenda concedimus in perpetuum, et donamus in perpetuum jure parochiali. Reliqua desunt.

CXI. Alexandri II decretalis epistola contra malefactores ecclesiae S. Clementis. (Anno 1061-73.)[MURATORI, Rer. Ital. Script. II, II, 862.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, nobilibus viris TRASMUNDO, BERNARDO, BERARDO filiis Sansonis, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam erga monasterium Sanctae Clementis piae devotionis studium vos habuisse et ad ejus honorem plerumque benefacta vos contulisse a confratre nostro Dominico Valvensi episcopo et ejusdem loci abbate cognovimus, grates vobis et nostrae dilectionis benevolentiam per haec scripta mandamus. Sed quia Deus ad finem bonae operationis maxime respicit, et non incipientibus, sed in bona actione persistentibus, larga remunerationis praemia pollicetur et tribuit, rogamus, et ut charissimos filios vos admonemus, ut in Dei servitio et in amplificando honore praefati monasterii vestra fides et studiosa devotio crescat, consilium, et ubi necesse sit, adjutorium vestra nobilitas sibi exhibere studeat, quatenus per interventum B. Martyris Clementis divinae protectionis gratia et apostolicae benedictionis abundantia in hoc saeculo et in futuro vos protegat et conservet. Illud autem vobis et omnibus qui inter vos sunt notum esse volumus, quoniam quisquis ad injuriam praefati monasterii se erexerit, et abbati qui nunc ibi praesidet, suisve successoribus, in regendis et tenendis bonis Ecclesiae contrarius exstiterit; nisi a tam nefanda et sacrilega temeritate se retrahat, et damna quae Ecclesiae intulit digna emendatione restituat, sine dubio apostolicae maledictionis, et districtam nostrae excommunicationis ultionem super se venturam esse pertimescat, et ab omni Christiana communione se separandum esse expavescat.

CXII. Alexandri II epistola ad Landulphum.--Respondet quod non aliter quam cum consensu uxoris suae monasticam vitam ingredi et votum continentiae emittere possit. (Anno 1061-73.)(MANSI, Concil. XIX, 951.) ALEXANDER II LANDULFO in Corsica.

Notificasti te morte tenus infirmatum esse, et peccatorum tuorum recordatione et terrore valde pavefactum, anxie quaesisse monachum fieri, et a tua uxore minis et terroribus eam occidendi ad haec licentiam extorsisse, et sic te monachicam vestem sine abbate sumpsisse et monasterium petiisse. Postea vero cum sanus factus esses, tuae uxoris reclamantibus ejulationibus et planctibus, tuaeque familiae dispersionibus, utpote poenitens [ al., utpote penitus] devictus, domum remeasse et post multos dies quorumdam sapientum consilio ad jam dictae mulieris cubile rediisse diceris. Nunc autem, si tua uxore uti liceat, nostrum requiris consilium. Si ita denique est ut tuus nuntius narrat, non videtur nobis rationabiliter neque sana mente id factum. Quoniam cum omni homini ad monachicam vitam tendenti legaliter et juste sit peragendum, tu contra leges minaciter et violenter a tua uxore, partim terrore mortis, partim tuae infirmitatis doloribus exanimatus, devia secutus [ al., de via securus], nulla, ut dicitur, licentia accepta, recessisti et monasterium petisti. Non enim violentia, sed ex pari voluntate et consensu, sicut sancti Patres dicunt, haec fieri debent. Neque vir in monasterio recipiendus est, nisi uxor illius femineum monasterium elegerit, aut professa continentia, habitum cum festinatione mutaverit [ al., neque vir monasterium eligere, aut professa continentia habitum cum festinatione debet mutare (can. 2, 33, q. 5) ]. Sanctus enim Basilius episcopus de hac re taliter dicit: « Si quis conjugatus vult converti ad monasterium, non est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente fuerit absolutus. Nam si illa, illo vivente, alteri per incontinentiam nupserit, procul dubio adultera erit; nec recipitur apud Dominum ejusmodi viri conversio quam sequitur conjugalis foederis prostitutio. Tales igitur tunc sine culpa relicto saeculo sequuntur Christum, si habeant ex pari voluntate castitatis consensum. » Itaque, fili charissime, perpende et vide si sic canonice a tua es solutus uxore, et tua uxor ita pollicita est; et tu et illa adimplete bonum incoeptum, et votum vestrum; aliter enim non debemus vobis necessitatem separationis imponere.

CXIII. Alexandri II epistola ad clericos Neapolitanos.--Quomodo gradus consanguinitatis computandi sint. (Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 961.] ALEXANDER II clericis Neapolitanis.

De parentelae gradibus tam famosae quaestionis apud illos scrupulum nuper etiam inter vos emersisse cognovimus; super qua nonnullos perniciosos interpretes ac disputatores contra veritatis regulam sanamque doctrinam dogmatizare dolemus. Sedentes enim in cathedra pestilentiae dictant jura quae nesciunt, et docent illa quae nullatenus didicerunt. Nam, ut fertur, ita generationes a duobus fratribus altrinsecus prodeuntes enumerant ut eorum invicem filios quartam, nepotes sextam, pronepotes octavam generationem esse perhibeant. Hoc itaque modo unumquemque generationis gradum, qui unus procul dubio dicendus est, dividunt, atque imperite numerandam progeniem desecare contendunt. Qui nimirum nequaquam in hujus fetoris ructus pestilenter irrumperent, si sacrae pabulum Scripturae vivacis ingenii faucibus ruminarent. Nam quod duorum fratrum, sive nepotum, vel deinceps utrinque descendentium generationes, non diversae dici, sed eodem ac sub uno nomine debeant uniformiter appellari, testatur liber Geneseos, cum dicit: Vixit Joseph centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir, filii Manasse, nati sunt in genibus Joseph (Gen. L, 22). Porro autem si sic cognationes supputari deberent ut vestri disputatores autumant, dum Joseph ex utroque filio, Ephraim scilicet et Manasse, nepotes haberet, nequaquam Scriptura diceret, quia vidit filios Ephraim usque ad tertiam, sed usque ad sextam generationem. Item beatus quoque Gregorius, dum super Anglorum conjugiis scriberet, haec fere verba deprompsit. Quaedam lex in Romana republica praecepit ut duorum fratrum, vel sororum filius, vel filia, in conjugio copularentur. Sed omnino cognoscitur ex hoc conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est ut jam quatuor vel quinque invicem generationes copulentur. In quibus nimirum verbis luce clarius patet quia, dum doctor insignis duorum fratrum soboles prohibet in matrimonio jungi, in quarta vero generatione permittit neophytos copulari, nequaquam, ut cultores perversi dogmatis astruunt, generatio quarta in duorum fratrum filiis valeat inveniri.

CXIV. Alexandri II epistola ad Constantinum Aretinum episcopum.--Ut qui concubinae suae consanguineam, alteri desponsatam, uxorem duxit, eam sponso restituat. (Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 961.] Scripsisti quemdam Ecclesiae tuae filium concubinae suae in quarta linea consanguineam, alterius scilicet desponsatam, pro conjuge duxisse. Juraverat enim eam, ut asseris, in matrimonium prius ducere sponsus; juravit etiam illam in fornicatione retinere incestuosus. Item infra. Apostolica fulti auctoritate tibi judicando consuluimus sponsam proprio sponso concedi, illi videlicet qui nulla consanguinitatis copula jungitur sibi, quoniam misericordius perjurii poena, quam pro vitandis culpis contrahit, indulgenda est, quam poena perjurii cum perseverantia criminis vel delicti. Tribus denique peccator iste notatur criminibus, perjurio, adulterio, incestu. Perjurio namque, quia quod observare legaliter non potuit sine judicio parentum vel judicum temere jurare praesumpsit; adulterio quidem, quoniam alterius sponsam vivente proximo concupivit et seduxit; incestu, quia, contra decreta Patrum, vicinius quam liceat permiscere sanguinem sanguini non veretur. Item infra. Nosti quid sacri canones super hujuscemodi homine decreverunt, videlicet: si laicus, ut non promoveatur ad clerum; si clericus, ulterius non ascendat.

CXV. Alexandri II epistola ad Amalgerium Civitatensem episcopum.--De poenitentia presbyteri qui presbyterum occidit. (Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 962.] Fratri huic, quem perpetrati homicidii reatu ad judicium canonicae poenitentiae suscipiendum ad apostolicam sedem misisti, noveris nos hujus ordinis poenitentiam misericordiae respectu injunxisse. Nam quia presbyter presbyterum occidit, quadrupliciter, viginti octo videlicet annis, eum poenitere oportet; quatuordecim annos sibi misericorditer indiximus, irrecuperabiliter dejicientes eum presbyteratu et omni administratione altaris. Quos quidem quatuordecim annos hoc ordine observabit. Tribus prioribus annis extra ecclesiam, nisi ad extrema mortis, absque communione, et mensae participatione, et pace sit. Sed a Coena Domini solummodo reconcilietur usque ad octavas Pentecostes. Hac praesenti Quadragesima quotidie jejunet in pane et aqua diebus tribus hebdomadae, usque in Pascha. Ab octavis Pentecostes usque in festum sancti Michaelis, duobus diebus; deinde tribus. Post tres annos, reddita sibi communione ecclesiae et mensae, inter idiotas sit usque ad expletos septem annos, eodem modo totum poenitentiae tempus servans. Et quia convenit eum esse sub regimine abbatis, mandamus tibi ut mittas eum in aliquo monasterio, ut ibi condigne poenitens salvetur, et si tibi vel abbati videtur, sibi remittere, si hunc observasse poenitentiam videris, post tres annos licet.

CXVI. Alexandri II epistola ad clerum Vulturnensem.--De poenitentia ejus qui presbyterum in se armis irruentem interfecerit. (Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 962.] Poenitens praesentium portitor ad nos veniens, retulit se instinctu diaboli quemdam presbyterum, armatum super se irruentem ictumque ferentem, occidisse. Unde, quia in canonibus habetur pro interfectione armati presbyteri simplicem poenitentiam esse dandam, injunximus poenitentiam decem annorum, ita ut hinc usque ad Pascha jejunet tribus diebus per septimanam in pane et aqua, et non utatur calceamentis neque lino. Ab octava Pentecostes usque ad festivitatem sancti Martini jejunet duobus diebus per septimanam, et a festivitate sancti Martini usque ad natalem Domini aut faciat carcerem, jejunans quotidie in pane et aqua, aut eat exsul et jejunet tribus diebus in pane et aqua. Ab octava Epiphaniae usque ad Quadragesimam jejunet duobus diebus. A Quadragesima usque in Pascha jejunet tribus diebus in pane et aqua; et haec faciat usque ad annos quinque. Ab ingressu autem ecclesiae et communione septem annos abstineat.

CXVII. Alexandri II epistola ad Wltinensis Ecclesiae clericos.--Quam imposuit poenitentiam Theoderico, qui filium non sponte occidit. (Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 966.] Diligentia vestra noscat huic Theoderico [Teuderico] pro parricidio, videlicet morte filii sui, non sponte commisso, auctoritate beatissimorum apostolorum et canonum poenitentiam nos septennio composuisse [imposuisse], in eodem peractae poenitentiae tempus connumerantes [in eodem pacto poenit. connumeravimus], ita ut amodo usque sancti Martini festum duobus jejunet in hebdomada diebus, quarta feria videlicet et sexta, in pane et aqua. A sancti Martini festivitate usque ad Domini nativitatem, continuum agat jejunium in pane et aqua, exceptis Dominicis et quintis feriis, in quibus quadragesimali cibo vescatur. Ab octavis Theophaniae usque ad Quadragesimam, duobus in hebdomada jejunet diebus, quarta et sexta feria, in pane et aqua, exceptis festis principalibus, in quibus eleemosyna se redimat. In Quadragesimali vero tempore continuum agendum est jejunium in pane et aqua, exceptis Dominicis. In quinta feria tantum, vinum ei bibere [ al., tamen vinum exhibere] et quadragesimali uti cibo concedimus. Post annum vero completum, in toto anno duobus diebus in unaquaque hebdomada in pane et aqua jejunet. In quadragesima tamen continuum agat jejunium in pane et aqua. Et in unoquoque anno usque ad expletum poenitentiae tempus hujusmodi jejunium agendum est, et a carne se abstineat. Per unum annum ecclesiam ei denegamus. Post ingressum ecclesiae, tribus annis eum a communione separamus, nisi mortis fuerit timore praeventus. Si quis autem episcopus, vel religiosus presbyter, causa pietatis aliquid sibi relaxare voluerit, hoc ei apostolica auctoritate concedimus.

CXVIII. Dominico Gradensi Patriarchae.--De presbyteris, diaconis, subdiaconis caste non viventibus. (Fragm.--Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 977.] Erubescant impii, et aperte nos intelligant judicio sancti Spiritus eos qui in tribus sacris gradibus, presbyteratu scilicet, diaconatu et subdiaconatu positi, mulierculas non abjecerunt et caste non vixerunt, excludere ab eorumdem graduum dignitate. De manifestis loquimur; secretorum autem cognitor et judex Deus est.

CXIX. De episcopo Simoniaco et fornicatore. (Fragm.--Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 978] Lancium Micernium episcopum ab episcopio deposui, quia accusatus est et convictus de fornicatione et Simoniaca episcopatus adeptione sacrorumque ordinum venditione.

CXX. Clero populo Florentino.--Monachi intra claustra morentur, et a praedicatione abstineant, non ministrent. (Fragm.--Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 979.] Juxta Chalcedonensis tenorem optimi concilii, monachis, quamvis religiosis, ad normam sancti Benedicti, intra claustrum morari praecipimus: vicos, castella, civitates peragrare prohibemus, nisi forte quis, de suae animae salute sollicitus, ut eorum habitum assumat, eos intra claustrum consulere voluerit.

CXXI. Mangiso Venetensi episcopo.--Nullis eleemosynis redimi posse, quin consanguinei separentur. (Fragm.--Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 979.] Hujus viri causam super qua apostolicam sedem consuluisti retractantes, si quo modo misericorditer conjunctam sibi illicite consanguineam retinere posset et orationibus, jejuniis, ac haereditatis et eleemosynarum se largitione redimere, nullam auctoritatem comperimus qua sibi concederemus.

CXXII. Epistola Alexandri II ad Romaldum Cumanum episcopum. Super causas Gissandi presbyteri, de morte episcopi sui praedecessoris tui infamati, in medium consuluimus. Itaque circa omnium astantium fratrum assensu unanimi tuae dilectioni rescribimus praefatum Gissandum ante te praesentandum, ubi, si certi accusatores defuerint, tunc, dictante justitia, sine omni controversia presbyter quaecunque ob hoc injuste amisit, ac sacerdotium et integra accipiat beneficia. Purgationem tamen ante te, duobus tibi sacerdotibus junctis, ubi accusator cessaverit, eumdem ex se praebere tuo committimus arbitrio. Vulgarem denique legem, a nulla canonica sanctione fultam, ferventis scilicet sive frigidae aquae ignitique ferri contactum, aut cujuslibet popularis inventionis (quia fabricante haec sunt omnino facta invidia) nec ipsum exhibere, nec aliquo modo te volumus postulare, imo apostolica auctoritate prohibemus firmissime.

CXXIII. Alexander II [Heliseo] episcopo Mantuano mandat ut Leonis IX de corpore Simeonis eremitae (Padilironensis) praeceptum una cum Ferrariensi et Veronensi episcopis exsequatur. (Anno 1061-73.)[MABILL. Acta Bened. Saec. VI, part. I, pag. 168. A. [ALEXANDER] episcopus, servus servorum Dei, H. [HELISEO] Mantuano pontifici, salutem et apostolicam benedictionem.

Visis litteris quas antecessor noster, beatae memoriae papa Leo, conscribi fecerat de corpore Simeonis monachi et eremitae, ejus sanctitate confisi quidquid ipse laudavit nos laudamus. Ad hoc autem perficiendum Ferrariensem seu Veronensem episcopos associamus.

CXXIV. Episcopis et regi Dalmatiarum.--De auctoritate Mainardi episcopi et Joannis archiepiscopi. (Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 977.] Notificamus omnia capitula quae per confratres nostros venerabiles, Mainardum scilicet collateralem episcopum nostrum et Joannem archipraesulem nostrum, in Spalaeto aliisque civitatibus sunt statuta, eadem in Romana synodo, seriatim ea referente, a beatae memoriae praedecessore nostro Nicolao apostolica auctoritate roborata, et sub anathematis interpositione roborata.

CXXV. Episcopis et regi Dalmatiarum.--De episcopis, presbyteris, diaconis feminam accipientibus et retinentibus. (Fragm.--Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 977.] Si quis amodo episcopus, presbyter, diaconus, feminam acceperit, vel acceptam retinuerit, proprio gradu decidat usque ad satisfactionem; nec in choro psallentium maneat, nec aliquam portionem de rebus ecclesiasticis habeat.

CXXVI. Alexandri II epistola ad Gebonardum Viennensem archiepiscopum.--De presbytero qui caduco morbo laborabat. (Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 965.] In tuis litteris continebatur sic: Hic clericus ordinem habet presbyterii; sed quia caduco morbo laborat, et ipsi in praesentiarum hoc agnovimus, non ausi fuimus concedere sibi ut offerret vel missam celebraret. Quia vero languor in culpa non est, super hac re auctoritatis nostrae decreto consulendum deliberavimus. Consulimus itaque ut, si frequenter hoc morbo tangitur, ab oblatione et missarum celebratione modis omnibus prohibeatur. Indecens enim est et periculosum ut in consecratione Eucharistiae morbo victus epileptico cadat. Si vero Dei misericordia convaluerit, quandoquidem non culpa, sed infirmitas est in causa, eum sacrificare jam non interdicimus.

CXXVII. Berengario Basileensi episcopo.--De poenitentia ejus qui filiam patrui corruperat. (Fragm.--Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 979.] Iste poenitens venit ad nos confessusque est se filiam patrui sui corrupisse. Cui quatuordecim annorum poenitentiam injunximus, ut jejunet quidem tribus quadragesimis. In quadragesima post Pentecosten, duobus diebus in pane et aqua in septimana; et in Adventu, tribus; et in majori quadragesima, tribus; et abstineat se ab ingressu ecclesiae, et a communione, duobus annis.

CXXVIII. Wilfredo Constantiae episcopo.--De misericordia impendenda his qui homicidio supervenientes, nec voluntate, nec actione perpetraverint. (Fragm.--Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 980.] Dicebant se latores praesentium homicidio illi, pro quo poenitentia illis injuncta est, penitus non interfuisse, sed praeliantibus solummodo casu supervenisse. Quod si ita est, quandoquidem nec in causa homicidii nec in culpa fuerint, misericordia super eos moti, exsilium eis apostolica auctoritate remisimus.

CXXIX. Alexandri II pont. max. litterae quibus Adalberonem episcopum Herbipolensem hortatur ut ab iniqua venatione, qua ecclesiam Fuldensem affligebat, in posterum abstineat. (Anno 1061-73.)[SCHANNAT, Dioecesis Fuld., p. 252.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, ADALBERONI, Wirciburgensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Wideradus charissimus filius noster, abbas Vuldensis, conqueritur quod fraternitas tua injusta exactione monasterium suum turbaverit: videlicet quod per trecentos annos eidem monasterio per multa antecessorum nostrorum privilegia firmatum est, subtrahere coneris, qua in re licet Romanae Ecclesiae, cujus defensione locus ille munitus, non modicam injuriam intuleris, memores tamen tuae pristinae dilectionis, affectum tibi paternae charitatis spe futurae emendationis servamus; cum enim tot sanctorum patrum auctoritatem violasse proberis, et nostros apices pro eadem causa destinatos vilipendisse videaris, quod merearis perpende.

Tamen quia nostrae mansuetudinis est diu amicos portare, maluimus sensum tuum ad exsecutionem justitiae amicabiliter revocare, quam conatus tuos dura invectione redarguere, unde religionem tuam monemus ut praefato Vuldensi monasterio nullam ulterius inquietudinem inferas, neque quod tot sancti patres per auctoritatem a Domino nostro Jesu Christo collatam prohibuerunt, exigere praesumas, sicque religio tua a praedicto monasterio inquietudinis manum retrahat, ut beati Petri apostolorum principis, cujus tutelae ipse locus per omnia subditus, gratiam semper habeas, et apostolicae sedis dilectionem retineas, et ulterius conquerendi necessitatem congregatio ipsa non habeat, alioquin, licet invitos nos ad ulciscendam injuriam Romanae Ecclesiae provocabis.

CXXX. Alexandri II epistola ad Sigfridum archiepiscopum Moguntinum.--Illum reprehendit quod, neglectis adhortationibus suis, monasterio Fuldensi injurias inferre perrexerit. (Anno 1061-73.)[SCHANNAT, Dioeces. Fuld., 253.] Si fraternitatis tuae preces et vota pro honore tuo non solum re, sed, quod difficillimum est, tempore etiam longe praecessimus, aequum fuerat ut et tu, tum ex debito subjectionis, tum exemplo charitatis, admonitionibus nostris debitam reverentiam non negares. Meministi enim quod jam secundo tibi pro Vuldensi monasterio scripsimus, admonentes ut te tuosque ab ejus injuria cohiberes, et nisi privilegia apostolicae sedis violare desisteres, de periculo vindictae non dubitares; sed quoniam acceptis litteris nostris, ut querimoniae abbatis nobis indicant, injurias exaggerasti, et tertio nos per contemptum apostolicae auctoritatis ad mandata compulisti, non jam aliud tibi mandamus aut scribimus quam quod episcopo Herbipolensi in praesentia legatorum abbatis de simili causa, viva voce constituimus: videlicet praecipientes tibi per obedientiam quam sancto Petro debes et nobis, ut sine omni mora contradictionis, monasterio omnia quae per te sunt abbata restituas, ecclesias ab officio suspensas absolvas, et quaecunque monasterium tenuit, quando tu episcopus factus es, deinceps cum omni pace tenere permittas, donec, si legatus noster prius apud vos hanc litem non deciderit in eventura synodo, aut per vos aut per idoneos nuntios vestros ad judicium et determinationem hujus rei in nostra praesentia conveniatis: alioquin, quod non optamus, ab officii tui cautela longe te digressum esse canonica districtio commonebit.

CXXXI. Alexandri II pontificis litterae quibus Widerado Fuldensi abbati fuse exponit quae et quanta pro tuitione jurium ejus Ecclesiae egerit. (Anno 1061-73.)[SCHANNAT, Dioeces. Fuld., pag. 253.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo in Christo filio Fuldensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.

Si te ex corde diligimus, si te singularem sancti Petri filium omni diligentia fovere curamus, et legati tui referre poterunt, et negotia tua ex ipsa sui pertractatione nuntiabunt; verum haec qualiter in praesentia legatorum tuorum apud nos procurata sunt, in subditis cognoscere potes.

Convocato episcopo Herbipolensi, cum singula [quae] adversum te et monasterium tuum verbis aut factis commisisse dicitur, graviter ab eo exigeremus, et in his omnibus contemptum apostolicae sedis, sicut aequum fuerat, principaliter sibi opponentes, in nosmetipsos etiam specialiter et gravius eum deliquisse probaremus; licet ante quibusdam occasionibus causam declinare et differre quaereret, nostra tamen constantia flexus, hoc modo processit: primo omnium de verbo contumeliae, et tuae Simoniacae ordinationis opprobrio, quod nos quidem vehementer affligit, juramento se purgandum obtulit; itaque accepto libro, atque in hunc modum dictato sacramento, quod nunquam se sciente dixerit te Simoniace consecrationem a nobis accepisse, aut, ideo quia ad nos pro consecratione veneras, te excommunicatum esse, gratia Dominicae resurrectionis, et sancti Petri, complementum perdonavimus; deinde vero de contemptu litterarum nostrarum se confessus reum humiliavit, et culpabilem, et poenitentiae subiit correctionem. Postremo de usurpatione juris et bonorum tui monasterii ex nostra jussione ita spopondit, specialiter quidem de ecclesia illa et capellis, unde advocato suo procurationem, quasi pro obtinendo jure suo, citra nostrum tradiderat interdictum, et praeterea de omnibus quae monasterium, cum ipse episcopus factus est, tenuit, ut amplius se inde non intromittat, neque per se aut per suos aliquod impedimentum monasterio ad haec obtinenda faciat, donec, si legatus noster prius apud vos hanc litem non deciderit in ventura synodo, aut per se aut per idoneos nuntios suos ad judicium et terminationem hujus rei in nostram praesentiam veniat, in quo si denuo mutatus fuerit, quod non optamus, officii sui periculo subjacebit.

CXXXII. Quot missas in die sacerdoti celebrare liceat. (Fragm.--Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 979.] Sufficit sacerdoti missam unam in die celebrare, quia Christus semel passus est et totum mundum redemit. Non modica res est unam missam facere, et valde felix est qui unam digne celebrare potest. Quidam tamen pro defunctis unam faciunt et alteram de die, si necesse sit. Nam quicunque pro pecuniis aut adulationibus saecularium una die praesumunt plures facere missas, non existimo evadere condemnationem.

CXXXIII. Consecretur qui electus est ab Ecclesia, et est altero dignior, licet filius sacerdotis. (Fragm.--Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 980.] Apostolica auctoritate praecipimus vobis ut, si eum qui ab Ecclesia electus est altero digniorem esse canonicamque ejus electionem probaveritis, fulti nostra auctoritate consecretis. Nam pro eo quod filius sacerdotis dicitur, si caeterae virtutes in eum conveniant, non rejicimus, sed suffragantibus meritis connivendo, eum recipimus.

CXXXIV. Fratrem aut sororem uxoris aequivoce tantum dici cognatos. (Fragm.--Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 981.] Quod autem frater sororve uxoris tuae cognati tui dicuntur, aequivocationis jure fit et necessitate vulgaris appellationis, potius quam ulla causa cognationis. Uxor enim fratris fratrissa potius quam cognata vocatur. Mariti frater levir dicitur. Duorum autem uxores vocantur janitrices, quasi eamdem januam tenentes, vel per eamdem januam intrantes. Viri soror glos appellatur. Sororis autem vir non habet nomen speciale, non uxoris frater.

CXXXV. Responsio ad episcopi cujusdam inquisita. (Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 981.] Fraternitatis tuae studiosae sagacitati, frater amande, quia debeo, refero grates; quoniam quaesisti quae debuisti, jucundum me reddidisti. Unde placide ad inquisita respondeo. Sedem apostolicam consulere decrevisti si mulier, copula nuptiali extraneo viro juncta, cognationi ejus pertineat, si eo defuncto cognatio maneat eadem, vel si ab alio viro cognationis vocabula [vincula?] dissolvantur, vel si susceptae soboles possint legitime ad prioris viri cognationem [cognationis] transire copulam. Est enim verbum Domini validum et forte, est durabile, est praeservabile et immutabile, non momentaneum, non transitorium; ait autem per se ipsa Veritas, quae Deus est, et Verbum Dei: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Marc. XIII, 31). Antequam Deus in carne inter homines appareret, eo inspirante, dixit ei Adam: Quamobrem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II, 24); cui non contradixit Dominus.

Deinde, cum Veritas oriretur de terra, in terra et visibilis in humanitate apparuit, interrogatum est si licitum esset homini uxorem relinquere. Quod perhibens vetuit fieri, praesertim si fornicatio sola excluderet copulam maritalem: unde protulit statim in medium eamdem ipsam sententiam quam ante saecula manens cum Patre Verbum inspiraverat in Adam, ipse confirmans quod ipse primus protulit homo: Quamobrem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

Si una caro fiunt, quomodo potest aliquis eorum propinquus uni pertinere, nisi pertineat alteri? quod minime fieri posse credendum est; nam uno defuncto, in superstite affinitas non deletur, nec alia copula conjugalis affinitatem prioris copulae solvere valet. Sed neque alius conjunctionis soboles placet ad ipsius affinitatis, prioris siquidem, transire consortium, pro eo quod verbum Domini validum est, et forte et, ut inquiens dixit propheta: Verbum Domini stabit in aeternum (Isa. XL, 8); et alius propheta: Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt: statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit (Psal. CXLVIII, 5). Nam per verbum suum atque praeceptum efficere duo carnem unam, id est masculum et feminam, qui innumeram multitudinem sexus utriusque non destitit secum facere unum, sicut per se Veritas dixit: Non rogo pro his tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut unum sint sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 20). Si quis sacrilego et temerario ausu in defuncto quaerit propinquitatem vel sub altero affinitatis vocabula dissipare, et susceptas soboles alterius copulae credens legitime sociari propinquitati prioris, hic negat Dei verbum validum esse vel forte.

Et quia tam facile et tam velociter quaerit dissolvere, hic non credit verbum Domini manere in aeternum. Confice . . . . . . ex quatuor locis a se distantibus magna intercapedine, et confecta et conglutinata finge cujuscunque figurae vel immensitatis volueris corpus. Nunquid erit humanum ingenium quod ipsas quatuor partes ab invicem valeat segregare, ut unaquaeque possit agnosci, sicut a quatuor avis duo conficiuntur in unum, et de duobus fit concretio una? An similitudinem de quatuor elementis, unde homo concretus est, potes colligere, si eorum unaquaeque species, quoniam in multas divisiones partita est, discretas inter se conferas partes aliquas? Fit idem in metallis, hoc etiam in liquoribus; probat etiam in coloribus pictor qui sequitur arte naturam, fucis admiscendo colores ex invisibilibus corpora fingens. Sed ne alia Domini constitutio vel jussio cassaretur, et ne tellus a proprio vacaret ornatu, Spiritu sancto reflante, posuit terminum constitutio Sancta sanctorum. Ait autem praeceptio sancta divina: Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. IX, 1). Posuit enim Dominus terminos causis, aetatibus saeculi finem statuit, compagibus membrorum hominum posuit numerum. Lex Ecclesiae regulaque sanctorum cognationi mortalium, agnatis atque affinibus terminum reciprocationis instituit; quod valde metuendum exterminari sancimus. Quisquis exterminari non metuit, catholicus non esse convincitur.

CXXXVI. Nisi canonice judicatum episcopum qui comprehenderit laicus excommunicetur. (Fragm.--Anno 1061-73.)[MANSI, Concil. XIX, 982.] Si quis deinceps priorum, aut cujuscunque dignitatis vel cujuscunque ordinis laicorum episcopum comprehenderit, percusserit, aut aliqua vi a propria sede expulerit, nisi forte judicatum canonice, auctores et cooperatores tanti sceleris anathematizentur, et bona eorum Ecclesiae ipsius juri perpetuo tradantur. Si vero in presbyterum, vel in quemcunque inferiorum graduum clericum haec eadem praesumpserit, canonicae poenitentiae atque depositioni subjacebit. Si contumax fuerit, excommunicetur.

CXXXVII. Alexandri II epistola ad Adelardum Suessionensem episcopum. (Fragm.--Anno 1064-73.)[MANSI, Concil. XIX, 989.] Quod XXX annorum longitudinem homicidii in terra Dei facti poenitentiam extendistis, constitutioni huic auctoritatem non damus, quia in sacris hoc canonibus non invenimus. Tamen, quoniam a prudentibus et religionis viris treva Dei pro conservanda in populo pace est constituta, omnino non reprobamus.

CXXXVIII. Bulla Alexandri II de canonizatione S. Theobaldi. (Anno 1066-73.)[MABILL. Acta SS. Bened. VI, II, 182.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, omnibus fidem Christi colentibus gratiam et apostolicam benedictionem.

Multa praeclara et admiratione digna de quodam eremita religioso viro, Theobaldo nomine, celebris fama divulgat; quam sancte et religiose vixerit, et exutus omnibus Dominica praecepta secutus sit, cum in praesentiarum fuisset, manifeste patet. Miraculorum vero indicia indubitata fide ejus merita commendant, multis religiosis viris super his cognita et vera referentibus. Quapropter, vitae ejus conversatione cognita et miraculorum indiciis probatis per non fallacia testimonia, suggerentibus nobis de eo Mainardo et Damiano episcopis et Vincentiae populo, illum celebri memoria dignum Romana decrevit Ecclesia. Et, quia procul dubio cum electis coronatur in coelis, ut ejus memoria, sicuti aliorum sanctorum, praecipimus solemniter celebretur in terris.

CXXXIX. Alexandri II epistola ad Wilielmum regem Anglorum, pro exactione denarii sancti Petri. (Fragmentum.--Anno 1066-73.)[MANSI, Conc. XIX, 949.] ALEXANDER WILIELMO regi Anglorum.

Novit prudentia tua Anglorum regnum, ex quo nomen Christi ibi clarificatum est, sub apostolorum Principis manu et tutela exstitisse, donec quidam, membra mali capitis effecti, zelantes superbiam patris sui Satanae, pactum Dei abjecerunt et Anglorum populum a via veritatis averterunt. Et paulo post: Nam, ut bene nosti, donec Angli fideles erant, piae devotionis respectu ad cognitionem religionis annuam pensionem apostolicae sedi exhibebant, ex qua pars Romano pontifici, pars ecclesiae Sanctae Mariae, quae vocatur Schola Anglorum, in usum fratrum deferebatur.

CXL. Alexandri II epistola ad Udonem Trevirensem, et Theodoricum Virdunensem episcopos.--Ut qui in morbo monachum se futurum promiserat, et beneficia abdicaverat, si deinde convalescens monachus fieri nolit, beneficia illi restituantur. (Anno 1066-73.)[MANSI, Concil. XIX, 960.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, UDONI Trevirensi, et THEODORICO Virdunensi episcopis, salutem perpetuam

Praesentium lator Cosaldus presbyter ad limina apostolorum veniens querelam apostolicae sedi deposuit, beneficium et altaria quae per canonicam Virdunensis Ecclesiae obtinere solebat, a quodam diacono, Richerio nomine, sibi ablata esse. Dixit enim quod quondam in infirmitate, fervore passionis oppressus, monachum se facere promiserit, non tamen ut monasterio vel abbati se tradiderit vel promissionem scripserit, sed confitetur quod beneficium in manu advocati ecclesiae refutaverit. At postquam convaluit, monachum [se] facere mox negavit. Dixit etiam quod, cum infirmus jaceret, praedictus Richerius beneficium suum ab episcopo Virdunensi acquirere potuisset, quia dixit eum monachum jam factum esse. Causa differtur in Trevirensem synodum, in qua praefatus Richerius diaconus mala fide acquisisse ac male intrasse convictus est. Quapropter quia beati Benedicti, canonicaque et praecipue Patris et praedecessoris nostri sancti Gregorii papae, constitutio interdicit ante unius anni probationem effici monachum, si ita est ut dixit, judicamus et auctoritate apostolica praecipimus ut diligentia vestra atque clementia harum portitor, Cosaldus presbyter videlicet, beneficia et altaria recipiat, habeat et quiete retineat

CXLI. Epistola Alexandri PP. II ad Udonem archiepiscopum Trevirensem.--De poenitentia sacerdotis incestuosi perpetua. (Anno 1066-73.)[HONTHEIM, Hist. Trevir. diplom., I, 416.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, UDONI charissimo fratri, Trevirorum archipraesuli, salutem et apostolicam benedictionem.

Litteris tuis, dilectissime frater, susceptis, quemdam sacerdotem matris et filiae commistione pollutum didicimus, eumdemque, officio prohibito susceptoque poenitendi judicio, missarum officia usurpasse cognovimus; item depositum, psalmodiis quotidianis addictum, carnibus vetitis jejunio maceratum intelleximus: propterea, quod a te caute provisum sapienterque dispositum est, ex toto commutare indignum; sed ut in hac poenitentia eum omnibus diebus vitae suae facias permanere, nobis scias per omnia complacere. Verumtamen, quia per baculum principis apostolorum Petri, quem per manus sancti Eucharii discipuli Domini suscepisti, prae omnibus Galliae et Germaniae suffultus, viciniori nimirum Romanae sedis affinitate in Domino gloriaris, ne nostri, quod absit! temporibus, tantae dignitatis privilegio aliquatenus destituaris, volumus ut in hujus clerici poenitentia et in omnibus a te dandis vel adimendis poenitentiae vinculis, liberiori quoque prae caeteris Galliae et Germaniae pia moderatione episcopis propriae discretionis arbitrio fungaris; quatenus et afflictioribus et spiritu contritioribus frenum disciplinae pia moderatione remittere sufficias, superbis vero jugumque disciplinae Domini detrectantibus eadem ligamina justa severitate constringere praevaleas.

Vale.

Data Romae, etc.

CXLII. Alexandri II epistola ad Lanfrancum Cantuariensem archiepiscopum.--Praedecessorum suorum decreta confirmat, ut monachis ecclesias cathedrales obtinere liceat. (Anno 1071-73.)[MANSI, Concil. XIX, 969.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo fratri in Christo LANFRANCO venerabili Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem

( Edit. inter epist. Lanfranci ) Accepimus a quibusdam venientibus de partibus vestris ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli quod quidam clerici, associato sibi terrenae potestatis, laicorum videlicet, auxilio, diabolico Spiritu repleti, moliuntur de ecclesia Sancti Salvatoris in Dorobernia, quae est metropolis totius Britanniae, monachos expellere et clericos inibi constituere. Cui nefario operi molitionis suae hoc adjicere conantur ut in omni sede episcopali ordo monachorum exstirpetur, quasi in eis non vigeat auctoritas religionis.

Qua de re, zelo Dei compulsi, scrutinium de privilegiis Ecclesiarum fieri praecepimus, et venit ad manus statutum praedecessoris nostri beatae memoriae Gregorii Majoris, de Ecclesiis Angliae, quomodo scilicet praecepit Augustino, gentis vestrae apostolo, ut ejusdem ordinis viros, cujus et ipse noscitur esse, poneret in praefata sede metropolitana. Cujus praeceptiones inter alia haec subnexa sunt: « Quia, inquit, tua fraternitas monasterii regulis erudita, in Ecclesia Anglorum, quae nuper, auctore Deo, ad fidem perducta est, hanc debet conversationem instituere quae in initio nascentis Ecclesiae fuit Patribus nostris, in quibus nullus eorum ex iis quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illi omnia communia: » Quam communionis regulam ordini monachorum permaxime congruere, nemo qui dubitat. Hinc habetur epistola Bonifacii, qui quartus a beato Gregorio Ecclesiae Romanae, cui auctore Deo praesidemus, praefuit, quam Atelberto regi Anglorum et Laurentio praedecessori vestro misit; in qua praemissis hujusmodi censura anathematis usus est: « Gloriose, inquit, fili, quod ab apostolica sede per coepiscopum nostrum Mellitum postulasti, libenti animo concedimus, id est, ut vestra benignitas in monasterio Dorobernensi civitate constituto, quod sanctus doctor noster [ f., vester] Augustinus beatae memoriae, Gregorii discipulus, Sancti Salvatoris nomini consecravit, cui ad praesens praeesse dignoscitur dilectissimus frater noster Laurentius, licenter per omnia monachorum regulariter viventium habitationem statuat; apostolica auctoritate decernentes ut ipsi vestrae salutis praedicatores monachi monachorum gregem associent, et eorum vitam sanctitatum moribus exornent. Quae nostra decreta si quis successorum nostrorum, regum sive episcoporum, clericorum sive laicorum irrita facere tentaverit, a principe apostolorum Petro et a cunctis successoribus suis, anathematis vinculo subjaceat, quoadusque, quod temerario ausu peregit, Deo placita satisfactione poeniteat, et hujus inquietudinis vestrae emendationem promittat. » Unde, quia ratione dictante quieti Ecclesiarum utile esse perspeximus, praesens decretum praenominatorum Patrum confirmamus, et vice apostolorum sub eodem anathemate eos constringimus quicunque huic obviare contenderint.

CXLIII. Alexandri II epistola ad Lanfrancum Cantuariensem archiepiscopum.--Monet ut monasterii Wintoniensis statum tueatur. (Anno 1071-73.)[MABILL. Annal. Bened. V, 36.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, in Christo fratri LANFRANCO Cantuariorum archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Pervenit ad aures nostras quod monasterium Wintoniae multas persecutiones et indignas oppressiones ab his sustineat quorum immoderata pravitas ordinem et officium monachorum inde ejicere ac prorsus expellere certat. Verum, quia nobis non leve videtur tam antiquas constitutiones, et, ut dicitur, a beato Augustino praedicatore ejus terrae profectas et ductas, subita et inconsulta permutatione diruere, nec eas catholicae fidei eruditionibus obviare videmus, fraternitatem tuam rogando monemus ut his qui talia conantur prudenti defensione resistat, et praefatum monasterium a statu et ordine monasticae congregationis labefactari aut destitui, quoad potest, nullatenus patiatur neque permittat. Praeterea de liberatione capti episcopi, quod experientiae tuae commisimus, valde miramur an hoc tua praetermiserit negligentia, an regis poenam adjiciens contempserit inobedientia. Per praesentium etiam latorem dilectionem tuam interpellare curavimus, ut quae apud te impetrare desiderat, dummodo concedenda sint, tua sibi benignitas pro nostra charitate concedat.

CXLIV. Alexandri II epistolae ad congregationem monasterii Wintoniensis. (Anno 1071-73.)[MABILL., Annal. Bened., V, 36.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, congregationi monasterii Wintoniae, salutem et apostolicam benedictionem.

Legati nostri, qui ad partes vestras missi concilium ibi celebraverunt, sicut a plerisque majoribus et antiquioribus gentis vestrae se didicisse confessi sunt, ecclesiam vestram a vetusta constitutione in ordine et officio atque cultu monachorum exstitisse nobis indicaverunt. Sunt etiam nonnulli qui asserunt, fere omnes majores ecclesias ejus terrae consuetudinem monastici ordinis ex eo cepisse et tenuisse, quod S. Augustinus, legatus beatissimi papae Gregorii et ejus terrae praedicator, quos percepta fide ad obsequium divini ministerii et ecclesiasticos ordines perducere potuit in hac forma religionis et cultu praecipue constituit et ordinavit. Quibus quoniam longe nos impares esse cognoscimur, statuta mutare vel infringere indignum esse ducimus, praesertim cum ea catholicae fidei eruditionibus obesse non invenimus. Unde per praesentia scripta statuimus et confirmamus ut ecclesia vestra in eo statu monastici ordinis, quo hactenus mansit, deinceps sine omni laesione et perturbatione consistat. Vos autem ut charissimos filios admonemus, quatenus propositum vestrae professionis ea sinceritate et studio de die in diem, adjuvante Domino, in melius proficiendo peragatis ut ex interiori conscientia vestra servitus et devotio divino conspectui placeat et exterioris forma conversationis nulli reprehendendi vos occasionem tribuat, sed omnibus exemplum sanctitatis, et erga diligentiam vestrae religionis amorem et desiderium confirmandae dilectionis praebeat. Caeterum si quis audaci temeritate, vel pravo studio, hunc statum et ordinem ecclesiae vestrae mutare vel confundere attentaverit, procul dubio sciat se iracundiam apostolicae sedis incurrere, et, nisi cesset, anathematis in se judicium provocare.

CXLV. Alexandri II privilegium pro ecclesia ab Altmanno, Pataviensi episcopo, ad regularem canonicorum vitam aedificata. (Anno 1073.)[MANSI, Concil. XIX, 976, ex Metropoli Salisburg., tom. II.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri in Christo ALTMANNO Patav. episcopo, et per eum ecclesiae quam in territorio ejusdem civitatis in portu Oeni fluminis construxit, et in honore sanctae Trinitatis, et passionis Domini nostri Jesu Christi, et sanctorum Andreae apostoli, Pantaleonis martyris, et sancti Nicolai confessoris consecravit, in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini religiosis desideriis et petitionibus ea benignitate et pietatis studio condescendere effectumque praebere ut, dum spiritualis auctoritas officii sui debitum peragit, dum pia fidelium statuta roborando venerabilibus locis praesidium defensionis impendit, hinc affectus supernae retributionis lucretur initium quod in parando beneficio non minor fuit charitas quam potestas. Hoc enim et bonorum studiis, spe proficiendi, augmentum tribuit et opus proprium, fructu profectionis, Deo acceptabile reddit. Itaque, dilecte frater, charissima Sancti Petri filia, imperatrice Agnete semper Augusta, indicante nobis te, in suburbio civitatis tuae, juxta portum praedicti fluminis Oeni, ad communem et regularem canonicorum vitam, ecclesiam construxisse, et, ut eam, juxta propositum tuae devotionis et constitutionis, apostolicis privilegiis firmaremus, tum ipsa partes tuas referente, tum ipso pro te sanctissimo desiderio postulante, tanto promptius utriusque voluntati annuendum esse judicavimus quanto et tua vota justa esse certius intelligimus, et illius desideria divino accensa Spiritu ubique prosperari cupimus. Concedentes igitur tibi et praefatae ecclesiae hujus nostri apostolici decreti privilegium, sancimus et apostolica auctoritate statuimus ut clerici qui vel nunc in eadem ecclesia sunt ordinati sub communi semper vita et claustrali conversatione consistant. Ad quorum communem usum confirmamus et incommutabiliter tenenda decernimus determinate quidem et ea quae praenominata imperatrix Augusta pro remedio animae suae donavit.

( Enumerat possessiones, tum ab imperatrice, tum ab episcopo huic ecclesiae donatas. )

Haec, inquam, omnia et quaecunque etiam innominata bona eidem ecclesiae vel nunc juste collata sunt, vel in posterum Deo disponente conferenda, eo tenore et auctoritate ad communem usum fratrum ibidem Deo famulantium decernimus et corroboramus, ut communem et regularem vitam ducentes, nihil de bonis ecclesiae praeposito et singulari usui vindicent. Ut haec igitur nostra decreta, adjuvante Domino, undique firma illibataque permaneant, apostolica auctoritate constituimus ut nullus rex, imperator, dux, comes, episcopus, vel archiepiscopus, seu aliqua persona saecularis aut ecclesiastica, praefatam ecclesiam ab eo statu et ordine, quem superius confirmavimus, divellere aut aliqua perturbatione impedire praesumat, vel quidquam de rebus et bonis ecclesiae invadere aut diminuere, vel ab usu fructuum subtrahere audeat. Si quis autem contra hujus nostrae sanctionis decreta temerario ausu venire tentaverit, usque ad dignam satisfactionem anathematis laqueo se irretitum noverit. Qui vero haec eadem fideli devotione observare curaverit, divinae remunerationis gratiam et apostolicae benedictionis hic et in futuro consequatur abundantiam.

Datum Romae, V Non. Martii, per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae presbyt. cardinalis ac bibliothecarii, anno XII pontificatus domini Alexandri II papae, indictione XI.

CXLVI. Alexandri papae II privilegium pro ecclesia Sanctae Mariae Madgelenae Vezantionensi. (Anno 1073.)[ Mémoires et documents inédits de la Franche Comté. II, 316.] ALEXANDER, etc. . . .

Notum esse volumus omnibus qui in Christo sunt, nos ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae, sitam Bisontii ultra flumen Dubium, juxta pontem ejusdem fluvii constitutum, ab Hugone bonae memoriae, ejusdem loci archiepiscopo. . . . . . . . . . . . . .

Datum Laterani, XV Kal. Maii, anno XII pontificatus Alexandri secundi papae, indictione XI.

DUBIA. CXLVII. Alexandri II epistola ad Liemarum Hamburgensem archiepiscopum.--Illi pallium mittit et privilegia Ecclesiae ejus confirmat. (Anno 1073.)[LAPPENBERG, Hamburg. Urkund. I, 99.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo LIEMARO, sanctae Hammaburgensis Ecclesiae archiepiscopo suisque successoribus, pacem et salutem in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione impertiri. Ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Dominum procul dubio promeremur, dum venerabilia loca opportune ad meliorem fuerint statum sine dubio perducta. Igitur, quia postulastis a nobis quatenus pallium tibi transmitteremus et archiepiscopatum Hammaburgensis Ecclesiae totum in integrum tibi confirmaremus, sicut a praedecessore nostro, domino Nicolao, hujus apostolicae sedis, et caeteris successoribus suis decretum est, inclinati petitionibus domni H. Francorum et Romanorum regis, apostolica auctoritate concedimus . . . . . . decernimus, et in omnia praedicta regna te, vice nostra, legatum constituimus. Deinceps . . . esse et vocari. Legationem quoque et archiepiscopalem potestatem in omnia regna septentrionalia, Danorum scilicet, Suedorum, Norvenorum, Islandicorum et omnium insularum iis regnis adjacentium tibi et omnibus successoribus tuis perpetuo tenenda concedimus. Omnem quoque adversantem vel contradicentem, atque piis nostris studiis quolibet modo insidiantem, anathematis mucrone percutimus, perpetuaeque ultionis reum diabolica sorte damnamus; ut culmen apostolicum more praedecessorum nostrorum, causaque Dei pro affectu zelantes ab adversis hinc inde partibus muniamus. Auctoritate . . . mereatur.

Data IV Nonas Februarii, indictione V, per manum Hildebrandi, cancellarii S. Petri atque abbatis sancti Pauli.

CXLVIII. Alexandri papae II, privilegium pro monasterio S. Salvatoris et S. Juliae Brixiensis. (Anno 1063, Aprilis 19.)[MARGARINI Bullarium Casinense, tom. II, pag. 98, ex archivio monast. S. Juliae Brixiensis.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, charissimae in Christo filiae ALDAE, abbatissae monasterii Domini Salvatoris, et sanctae Juliae virginis et martyris, quod Novum dicitur, et in civitate Brixia situm est, ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus, benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Poposcit quidem a nobis veneratio tua, religiosa Alda abbatissa, quatenus monasterium Domini Salvatoris, et sanctae Juliae virginis et martyris, caeteraque monasteria, cum universis basilicis ad se pertinentibus, quod a piissimae Ansae reginae jure constructum esse noscitur, nostrae auctoritatis privilegiis et sicuti ab antecessoribus nostris, decoretur. Quapropter, piis desideriis vestris annuentes, hac nostra auctoritate id, quod recte exposcitur, effectui mancipamus. Per praesentis igitur scripti paginam constituimus, ut idem monasterium sub apostolicae sedis protectione, et regia defensione submissum, nullius unquam alterius jurisdictionibus submittatur, adeo ut quisquam sacerdotum, nisi ab ipsius loci abbatissa fuerit invitatus, nec missarum ibi solemnia celebrare praesumat. Possessiones autem ipsius loci, quae ab aliis fidelibus legaliter concessae sunt, tibi, tuisque sororibus, et his quae post vos in eadem religione susceperint, confirmamus: scilicet curtes, villas, castella, cum omnibus basilicis, in terris jam dicto monasterio pertinentibus constructis, et omnia eidem monasterio pertinentia. Quaecunque praeterea in futurum, largiente Deo, juste atque canonice poteritis adipisci, firma tibi tuisque successatricibus, et eidem monasterio, illibata que permaneant. Decernimus ergo ut nullus episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes, vel aliqua magna, parvaque persona, idem monasterium temere audeat perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; aut ullum districtum in aliquibus locis ipsius monasterii judicare: seu aliquod placitum, absque licentia abattissae habere praesumat; aut aliquas res ejusdem monasterii quovis modo alienare, vel ibi molestiam inferre; aut fodrum, vel mansionaticum, seu ripaticum, aut paratas, sive aliquas audeat functiones exigere; sed omnia integra conserventur earum, pro quarum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnibus profutura. Decimas praeterea, et primitias laborum vestrorum, et districtum servorum, et laboratorum ad vestrum coenobium pertinentium, confirmamus. Sane abbatissa ipsius loci licentiam habeat ad honorem Dei ecclesias construendi, mercatum, et castella in terris ad praefatum monasterium pertinentibus, ubicunque voluerit, pro utilitate monasterii construendi. Obeunte te, vel aliqua ipsius monasterii abbatissa, nulla ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur, nisi quam sorores communi consensu, vel sororum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Chrisma quoque, oleum sanctum consecrationis altarium atque basilicarum ordinationis abbatissae, vel monachorum sive clericorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, seu quidquid ad sacrum mysterium pertinet, a quibuscunque catholicis praesulibus malueris postulare, gratis concedimus, et absque reprehensione tribuenda, sicut Anselperga prima abbatissa ejusdem monasterii a Paulo beatae memoriae apostolicae sedis pontifice, pro fragilitate feminei exus, obtinuit. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, temerario ausu, quod non optamus, contra hoc nostrum privilegium temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis, honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de commissa iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi corpore et sanguine aliena fiat, ac in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Scriptum per manum Antonii regionarii notarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, indictione prima.

Datum XIII Kal. Maii, per manum Joannis episcopi sanctae Albanensis Ecclesiae et bibliothecarii sanctae Romanae Ecclesiae, anno Domini nostri Jesu Christi 1073, anno vero pontificatus domni PP. Alexandri Junioris III, indictione prima.

CXLIX. Alexandri II bulla confirmatoria omnium privilegiorum et jurium monasterii sacrarum virginum Ticinensium, quod appellatur Senatoris. (Anno 1061.)[MURATORI, Antiq. Ital., V, 993.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ALEXANDER universalis papa. Quoniam universae Ecclesiae toto orbe diffusae studium, curam ac regimen divina dispositione nobis habendum, etsi indigno, commissum videtur, pro quiete et pace Ecclesiarum in Dei peragendis laudibus, et nostrum officium peragendo congauderemus, earumque calamitates et lapsus omni conamine suppositis humeris sublevaremus, solerti studio regere, gubernare, tueri atque defendere eas, competenti labore incessanter nostra paterna satagere debet cura, quatenus, Dei opitulante clementia, a luporum faucibus, quanto plus aliquam nostrarum ovium rapere indagant, tanto magis solerti custodia eas protegamus, ut ad caulas veri Pastoris illaesas perducere possimus. Ea propter precibus Luciae venerabilis abbatissae, Romanae sedis filiae, caeterarumque sororum ejus monasterii Senatoris, in honore beatissimae Dei genetricis Mariae constructi, aures nostras accommodare non distulimus. Ut senator constituit, multorumque nostrorum praedecessorum et regum auctoritate firmatum est, nulla abbatissa illic ordinetur, nisi quam secundum regulam beati Benedicti universa ex eadem congregatione congregatio elegerit. Et res, quas senator pro mercede animae suae ad alendum sanctimoniales, vel quidquid ibi monachae ordinatae acquisiverint, vel Dei misericordia acquirere potuerunt, ut multorum regum praeceptis statutum est, nostra tuitione, protectione atque cura, omni molestia, apostolicae sedis auctoritate, immunes conservare disposuimus, ut nec Ticinensis praesens episcopus, aut qui inantea ejus vice ordinatus fuerit, aliquam molestiam inferat, nec ullum dominium, nec aliquam subjectionem inde habeat, nec etiam celebrandi aliqua officia intra teneatur monasterium, nisi causa concilii vel consecrationis, cum invitatus fuerit. Et si Ticinensis praesens episcopus, aut aliquis ex successoribus suis causa suae auctoritatis vel potentiae, aliter disponere vel ordinare voluerit, statim monasterium per debitam obedientiam nostrae ditioni dimittat, quia nec nos, nec aliquis aliter quam senator bonae memoriae, cum Deo constituere valemus. Et res suas in Dertonensi episcopatu positas, ad utilitatem sororum, videlicet Viqueria cum capella Sancti Hilarii, cassellas et Fauratundum cum capellis Sanctae Margaritae, cum integritate sui honoris sine omni molestia teneant. In Parmensi territorio Rivum Nigrum et Costicellam. In Veronensi episcopatu curtem Codena et Ambariana, et terram, quae Carcer appellatur; et terram, quae ad Arca-rupta dicitur; et terram, quae est ad Pontem juxta portam civitatis. In Brixiano episcopatu fictum olei, et terram, quae Acarferria dicitur. In Laudensi episcopatu villam Pulpignianam cum capella Sancti Michaelis, et Crispiadem cum Sancti Andreae, et terram, quae ad Beccanellum et Bagnolum habetur. In Placentino episcopatu Sarmitum cum capella sanctae Mariae et terras, quae esse ad Cantuariam dicuntur; et mansos tres ad Sanctum Georgium. In Cumano episcopatu terram etiam cum portu et curtem quae est supra lacum Cumanum, cum omni sua integritate, villam Nessii in valle Volterinae, cum ecclesia sanctae Agathae de Vedeo, cum piscaria, et cum monte de Veterano, et aliis ecclesiis, scilicet Sancta Maria de Massemanego, et Sanctus Julianus, qui est in monte de Massemanego, et Sanctus Quiricus, qui est juxta illum montem, et confinis istarum ecclesiarum est a mane curtis de Rubino in monte et in plano est episcopus de Laude, et a sero de Coregho, et istae terrae istarum ecclesiarum tenentur ab omnibus partibus usque in culmis, et a nullo hora tenent per totum usque in lacum: cohaeret de monte Veterano a monte Vallis grandis, quae dicitur Vallis Major, et aqua, quae dicitur Bidus, a sero per totum Vallis Malla a fundo Aquaegrandae usque ad culmen, et usque in cimam culminis. In Mediolanensi archiepiscopatu Purlicia cum capellis octo, et Alpes in Camussia, et lacum Lugnascum cum piscaria et nave quocunque velit ire, et flumen Cusin cum piscaria. In Taurinensi territorio terram de Vanglo, et quae in Sanctadona habentur. In monarchia adhuc regia viginti quinque mansos cum capella Sancti Joannis. In Ticinensi suburbio aecclesiam Sancti Georgii et Sancti Patricii, in Roncalia tres Massaritias ex parte Regia. In Pado piscaria, quae dicitur Collateralii. Vel quidquid habere videntur tam intra civitatem Papiae, quamque et foris, vel ubicunque per loca infra Italicum regnum habent, vel, Deo annuente, juste acquirere potuerint, omni remota molestia, cum integritate sui honoris teneant atque possideant, nec ulla magna vel parva persona eas molestare praesumat. Si quis hujus nostrae institutionis paginam aliquo ingenio violare praesumpserit, ex parte Dei omnipotentis et beatae Virginis Mariae, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et omnium sanctorum nec non et apostolicae sedis et nostra, sciat se anathematis vinculo alligatum esse, atque cum Juda proditore et cum omnibus reprobis, nisi resipuerit, in futuro judicio ante tribunal Domini maledictionis sententiam percipiat, et poenae nomine centum libras auri componat, medietatem papae apostolicae sedis, et medietatem monachabus, quae inibi ordinatae fuerint. Hoc vero ut habeatur firmius, nos propria manu subter firmavimus, ac nostri sigilli notatione insigniri fecimus.

Ego Alexander, humilis apostolicae sedis episcopus, hoc privilegium beatae Mariae et beati Aureliani manu propria confirmavi.

Scriptum per manus Joannis scriptoris dictae Romanae Ecclesiae.

Confirmatum per manus Gregorii episcopi et cardinalis sanctae apostolicae sedis.

Ego Joannes, quamvis indignus episcopus et cardinalis, subscripsi.

Ego Stephanus, diaconus et cardinalis, subscripsi.

Ego Benedictus, diaconus et capellanus, subscripsi.

Ego Petrus, subdiaconus Romanae Ecclesiae, subscripsi.

Datum Laterani, VI Kalendas Maii, anno pontificatus antedicti Alexandri papae XII, anno Dominicae Incarnationis 1061, indictione XIII.

CL. Alexandri II privilegium pro ecclesia S. Salvatoris Wissegradensi, a Wratislao duce condita. (Anno 1062.)[MANSI, Concil. XIX, 999.] ALEXANDER, servus servorum Dei, urbis Romae episcopis et papis suis successoribus, nec non catholicis episcopis, sanctaeque Romanae Ecclesiae subjectis cunctis, utriusque vitae prosperitatem et apostolicam benedictionem a summo Deo cum omnibus sanctis.

Ea quae Dominus Deus, suam per clementiam, ad augmentum apostolicae sedis condonare dignatus est, ad agnitionem omnigenarum linguarum hoc sul chirographo propagari volumus. Primum quidem misericordiam Dei super nos diffusam liquide annuntiamus. Bohemorum dux Wratislaus, vir Christianus, fidei integerrimus amator, rebus in bellicis magnificus triumphator, quod serenissime ubique terrarum claruit, limina apostolorum Petri et Pauli honestos per nuntios quotidie visitans, nos, caeterosque in Dei servitio devotissimos omni beneficio non minime praeteriens piae mentis devotione innotuit: Multa ante tempora votum Deo vovi quod adhuc nequaquam implevi. Ecclesiam in honorem Salvatoris nostri, cujus ubique protectione munitus, vestrae pietatis auxilio aedificare cupio. Dictis talibus auditis, pontificalis apex ut accresceret, sanctorum Patrum numero septuaginta duorum communi consilio penitus collaudavimus. Igitur ad haec perficienda Joannem episcopum Tusculanensem, fundamentum dare misimus, cujus in praesentia ipse praefatus dux cophinos terra onustatos duodecim propriis humeris portasse videbatur. Locus ergo, in quo est erecta, Wissegrada cognominatur, quod sonat litteraliter altior civitatibus. Quam sacrosanctam Ecclesiam totius provinciae caput dici, venerari sanximus; praediis, mancipiis, auro, argento, caeterisque ornamentis ditatam comperimus. Episcopi ejus sub dominio suis de decimis, trecentos homines ad eamdem ecclesiam segregaverunt; praesul Pragensis ducentos, Olomucensis centum, fratrum suorum Conradi, Ottonis consensu. Hoc itidem asylum tutamini B. Petri principis apostolorum, cunctisque in ejus sede sessuris firmiter commendavit. Marcas XII de eadem ecclesia ad pedes universalis papae, quicunque erit, omni anno offerendas sub Christi testimonio destinavit. Hujus vero conditionis gratia cunctis celsior in eadem regione ut videretur ecclesiis, qualicunque apparamento septem cardinales altari Sancti Petri ministrare student, mitra, sandaliis, simili modo ipsius ecclesiae praepositum, presbyterum, diaconum, subdiaconum incedere praecipimus. Laudes, quas sub diademate statutis diebus proclamare solemus, solummodo in ista ecclesia astante duce summa diligentia Christum collaudare permittimus, chrisma baptizandi, consecrationem clericorum, episcopus loci illius invidia diaboli attactus abnegare si praesumpserit, nostri decreti judicio apud quemlibet episcopum inveniat et accipiat. Nemine autem praepediente omnem injuriam in Romana synodo libere proclamet. Scripta istarum litterarum sigillo impresso supra venerandum corpus B. Petri apostoli posuimus, maxime ea pro causa ut si quis Dei inimicus mandatorumque ejus contemptor hoc divellere voluerit, sciat se ab omnipotenti Deo in perpetuum condemnatum, ac cum coetibus sanctorum nil commune fore, sed cum diabolo inexstinguibili gehennae incendio aeternaliter concremari.

Data haec in manus Petri praepositi S. Georgii in palatio Lateranensi, sub Henrico rege filio Henrici gloriosissimi imperatoris, VII Idus Maii.

CLI. Alexandri II papae privilegium pro abbatia Montis-Casini. (Anno 1071, Oct. 1.)[MARGARINI, Bullar. Casin., II, 103.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, omnibus Ecclesiae catholicae filiis salutem et apostolicam benedictionem.

Pastoralis sollicitudinis nostrae bonum si debet prospicere et proficere omnibus etiam extraneis, et longinquis, multo magis domesticis et propinquis. Ipsis quippe secundo gradu post Deum admonenda est invisibilis charitas, ut per eos, velut quaedam visibilis forma gradatim ad remotiores quosque discurrat. Piis ergo locis, et divina religione venerabilibus, debitae consolationis et defensionis porrecturi manus, illud caeteris praeferendum non ambigimus, quod monasticae normae constat esse principale gymnasium, et sancto Petro, et apostolicae sedi contiguum, quem cives Romanorum, Patres videlicet eximii, Benedictus, Maurus et Placidus, cum nonnullis aliis fundaverunt, quemque a gentibus destructum, sanctissimi praedecessores nostri Gregorius et Zacharias restruxerunt, et privilegiis apostolicis, caeteris coenobiis praetulerunt, utpote, non studio hominum, sed Dei imperio et sanctissimo patre Benedicto constructum est; quorum nos sacrae auctoritatis, sicut tempore et loco succedimus, sic eorum exemplis, ut oportet, innitimur. Sed quia rerum gestarum series ad hoc litterarum fidei innituntur, ne illa veritas posterorum memoriae subtrahatur; ea quae nostris temporibus acta sunt pandere curamus. Nam cum dilectus filius noster Desiderius eamdem renovaret ecclesiam, et atrium basilicae disponeret adaequare, cum tres non ulnas integras fodisset in dextro altaris latere, reperiit tumulum, ejusdem confessoris corpus continentem; cumque fragmenta altaris remota fuissent, invenit super sepulchra syndonem expansam candidissimam, quae cum tangebatur non evanescebat. Hac ratione certissimus redditus, reserari sanctissimi Patris praecepit tumulum; quo facto, sanctissima corpora intemerata, et indiminuta invenientes, nuntios nostros asciscens, pretiosissima corpora eis ostendens, tam praesentes quam futuros certissimos et indubios de sanctissimis corporibus reddidit. Igitur cum ad eamdem dedicandam devenissemus ecclesiam, una cum decem archiepiscopis, et quadraginta quatuor episcopis, cleroque sanctae Romanae Ecclesiae, idem filius noster Desiderius conquestus est, esse quosdam, nec Deum timentes, nec homines reverentes, qui possessiones beati Benedicti per diversa loca Casinensi coenobio auferentes, in suum retorquere dominium satagant. Unde coepiscoporum nostrorum praesentium, ac cardinalium consilio habito, praefato coenobio possessiones suas confirmantes, in perpetuum habendas statuimus. Si quis vero, quod non optamus, possessiones, ecclesias, villas, civitates, et castra sanctissimi Benedicti invaserit, et bis aut ter admonitus non emendaverit, sciat se auctoritate Dei omnipotentis, et beatae Mariae semper Virginis, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, et beati Benedicti, et omnium sanctorum, esse excommunicatum, et perpetuo anathematis vinculo innodatum, et a regno Dei alienatum, et cum diabolo, et ejus atrocissimis pompis, et Juda, Jesu Christi Domini nostri proditore, aeterno supplicio, aeternaeque maledictione deputatum; et sicut lucernae exstinguuntur, ita ante Deum lucerna illius exstinguatur; nisi forte res injuste invasas sancto Benedicto reddiderit, et dictorum poenitentiam gesserit. At vero qui hujus apostolici constituti observator exstiterit, benedictionis gratiam a Domino Deo nostro, per intercessionem beati Benedicti consequatur, et vitam aeternam accipere mereatur. Statuimus etiam ut quicunque devotus ad ejusdem ecclesiae dedicationem annualiter venerit, de peccatis suis quadraginta dierum remissionem accipiat.

Datum in Castro Casino, die Kalendarum Octobris, per manus Petri, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi, atque vice domni Annonis Coloniensis archiepiscopi bibliothecarii, anno decimo pontificatus domni Alexandri papae secundi, ab Incarnatione vero Domini millesimo septuagesimo primo, indictione nona.

CLII. Bulla Alexandri II papae confirmantis bona monasterii S. Severi in Classe. (Anno 1062, VI Kal. Januarii.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., tom. II, col. 179, ex antiquo autographo ejusdem monasterii.] ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BONIZO, abbati Sancti Severi Classis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.

Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis effectum congruum impertiri. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam in qua divino estis obsequio mancipati, ad exemplar felicis recordationis Anastasii, Leonis et Benedicti, Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus qui secundum beati Benedicti regulam in vestro monasterio noscitur institutum, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possesiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam praefatam Sancti Severi cum parochia et omni jure suo et suis pertinentiis, et monasteria Sanctorum Gaudentii, Sergii, Theodori, et Sanctae Agnetis, et Sanctorum Cosmae et Damiani, et omnia olim quae fuerunt sita in civitate Classis cum omnibus rebus et possessionibus eorum, sita tam in civitate, quam extra, vel in civitate Ravennae, vel ubicunque inveniuntur per diversa loca; et monasterium Sancti Joannis et Stephani, quod dicitur ad Titum, fundatum dudum Classis, in loco qui dicitur Armeniae, quod nunc demolitum esse videtur, cum omnibus suis juribus et possessionibus ejus, et quidquid juris habuit in civitate jam dicta, et in civitate Ravenna, vel in comitatu Decimano, sive in comitatu Bononiensi, aut in comitatu Corneliensi vel Faventino, aut Liviensi, sive Pupulensi, necnon Cesenate, aut Ficoclensi. Et ecclesiam Sancti Angeli in civitate Arimini cum parochia et suo coemeterio, et cum omni jure suo. Ecclesiam Sanctae Mariae in Mariniano cum omnibus suis bonis et portionem de plebe de Candelara cum omnibus suis bonis; ecclesiam Sancti Jacobi in civitate Pesauriensi cum parochia et coemeterio, et omnibus suis pertinentiis, et omnibus rebus et possessionibus, et cum omnibus quae habetis in jam dicta civitate, et in ejus comitatu, aut in comitatu Fanestre vel in comitatu Senogaliae, videlicet: ecclesiam Sancti Benedicti de Castaniola, quae est fundata in fundo Brozale cum omnibus suis pertinentiis, et suo jure, et cum fundo de Ingildruda cum molendinis et aquimolis; Ecclesiam Sancti Andreae, quae est fundata juxta rigo de lo Trepuntio, et silva de Castaniola cum decimis, terris, silvis et molendinis cum aquimolis in rigo jam dicto Trepuntio et cum omni jure suo; ecclesiam Sancti Joannis de Pergumato cum ipso fundo, et molendino cum aquimolo suo in rigo Trepuntio; ecclesiam de Orzolo cum decimis et omnibus pertinentiis suis et omnia bona quae fuerunt de Bernardo Carbone; ecclesiam Sancti Martini de Salmariano cum parochia et castro jam dicto de Salmeriano cum habitatoribus suis, et cum omnibus suis pertinentiis; et medietatem de curte de Lisano cum omnibus suis pertinentiis; ecclesiam Sancti Joannis de Cornutula cum parochia et decimis, et omni jure suo; ecclesiam Sancti Joannis de Cassiano cum parochia et decimis, et cum fundo suo integro, et cum omni jure suo, et tota insula de la Phara cum districtu suo, et cum fundo de lo Pozo, et quidquid habetis in fundo de la Vaccaria, et in Catiliano, et in Albiniano, et quartam partem de la Colliula; et medietatem de ecclesia Sancti Gali cum omnibus suis bonis; et fundum de Campore cum terris, vineis et omnibus suis pertinentiis; et medietatem de castro de Luzano cum omnibus suis bonis, et quod habetis in fundo Rubiono et in fundo la Plana; ecclesiam Sancti Petri in Caniani, cum omnia bona sua ( sic ); ecclesiam Sancti Martini de Muruco, quartam partem cum parochia, et cum omni bona sua; et in comitatu Esini monasterium Sancti Laurentii de Castaniola, quod est fundatum in fundo Laptula, cum parochia et coemeterio, cum castro suo, et suis habitaroribus, et fundum Farnaclo, fundum Lecese et Camolia, Taveliesca, et fundum le Cone et fundum lo Remorto, cum ecclesia Sanctae Mariae, quae ibi est fundata, cum parochia et decimis, et cum omni jure suo; ecclesiam Sancti Blasii de la insula delo Remorto cum parochia, et cum ipsa insula de Alama casco cum aquimolis, et omnibus pertinentiis, fundum Felcareto, fundum Rota Marcanesca, fundum Vavile medium cum molendinis, decursibus aquarum, et suis pertinentiis, et fundum le Senze, et fundum le Mad . . . . et medietatem silvae de lo Guardengo; ecclesiam Sancti Stephani de Li . . . . . . parochia, et coemeterio et decimis, et fundo integro cum eorum vocabulis et cum suis . . . . Laureto majore cum parochia et coemeterio et . . . . . . . omnibus suis pertinentiis, fundum Fabrati cum suis pertinentiis, fundum Albareto cum suis pertinentiis; ecclesiam Sancti Cassiani cum parochia et coemeterio e toto fondo cum omnibus suis pertinentiis, fundum monte de lo Vico, fundum Fontanele, fundum lo Pozo, fundum Sancti Marcelli . . . cum omnibus suis pertinentiis, et in comitatu Amone monasterium Sanctae Mariae de Tugano cum decimis, parochia et sepultura, et fundo integro cum omnibus suis pertinentiis, videlicet fundum de Camorata cum ecclesia Sanctae Mariae cum omni jure suo, fundum . . . . . te Valentino, fundum Lupicelli cum cursibus aquarum, fundum Friviano et Rivianello, fundum Amariano et Roveloto, fundum Casa novula livalli monte de la abbate, fundum de Sala cum omnibus eorum pertinentiis; ecclesiam Sancti Angeli de Salichu cum parochia et decimis, cum castro et omnibus suis pertinentiis et cum tota massa de Pariano cum eorum vocabulis, et castrum de Leemosi, fundum Faldo, cum ecclesia Sancti Angeli in Turricli cum omnibus eorum pertinentiis, ecclesiam Sanctae Mariae de Mimano cum castro et fundo suis pertinentiis, ecclesiam Sancti Cyriaci cum parochia et coemeterio cum fundo integro, cum omnibus et suis pertinentiis, et fundum Cozziano; ecclesiam Sanctae Mariae de Aguliano medietatem cum omnibus suis bonis; ecclesiam Sancti Joannis de Palumbici cum decimis, et fundo integro; ecclesiam Sancti Joannis de Agelli cum decimis, molendinis, et aquimolis, et fundo integro cum eorum vocabulis; ecclesiam Sancti Andreae de lo Sterpeto; ecclesiam Sancti Laurentii de Laureto; ecclesiam Sanctae Bazileae cum omnibus earum pertinentiis, et quod habetis in comitatu Auximano, et in comitatu Callemi, monasterium Sancti Abundi, et plebe Sancti Angeli in Claudeda cum omnibus juribus earum, et quod habetis in comitatu Eugubiensi, et in civitate Castelli et in comitatu suo castrum de Afra cum ecclesia et omnibus suis pertinentiis; sane novalium vestrorum, quos propriis manibus aut servitiis colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat.

Liceat quoque vobis personas liberas et absolutas e saeculo fugientes ad conversationem recipere, et eas absque contradictione aliqua retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis et interdictis, suppressa voce, divina officia celebrare. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia parochialium ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis vel . . . seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, provideant eligere . . . . . . . auctoritate apostolica inhibemus ut in vos vel clericos vestros, aut in ecclesias vestras excommunicationis vel interdicti sententiam absque manifesta et rationabili causa nullus promulget, nec novas aut indebitas exsecutiones monasterio vestro, vel ecclesiis ipsis imponat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pars Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Salutaris noster. Adjuva nos, Deus.

+ Ego Alexander, catholicae Ecclesiae episcopus, ss.

+ Ego Henricus, Portuensis Sanctae Rufinae sedis, ss.

+ Ego Leo, presbyter cardinalis tit. Sancti Marci, ss.

+ Ego Petrus, cardinalis tit. Sanctae Susannae, ss.

+ Ego Joannes, presbyter cardinalis basilicae XII apostolorum, ss.

+ Ego Ubaldus, presbyter cardinalis Sanctae Mariae transtiberim, tit. Calisti, ss.

+ Ego Wgo, Sancti Stephani in Coelio monte presbyter card., ss.

+ Ego Leo, diaconus card. Sanctae Mariae cosmydyn ss.

+ Ego Rubertus, diaconus Sancti Theodori ss.

+ Ego Arduvinus, Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus card. ss.

Datum Anagniae per manum Alberti sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VI Kal. Januarii, indictione XV, Incarnationis Dominicae anno 1062, pontificatus vero domni Alexandri papae II anno secundo.