Epistolae et dicta (Liberius)

This is the stable version, checked on 28 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et dicta (Liberius)
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8


LibPap.EpEtDi 8 Liberius papa Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA

LIBERII PAPAE AD OSIUM EPISCOPUM CORDUBENSEM. (Anno 353 exeunte, aut 354 ineunte.) De Vincentii episcopi Capuani legatione et lapsu. Quia in nullo conscientiam tuam debeo praeterire: multi ex Italia episcopi convenerunt, qui mecum religiosissimum imperatorem Constantium fuerant deprecati, ut juberet, sicut ipsi placuerat dudum, concilium ad Aquileiam congregari. Vincentium Capuensem cum Marcello aeque ex Campania episcopo legationem nostram suscepisse sanctitati tuae insinuo. De quo cum multa sperarem, quod et causam optime retineret, et judex in eadem causa cum sanctitate tua frequenter resedisset; credideram integrum Dei Evangelium sua legatione posse servari. Non tantum nihil impetravit, sed et ipse in illam ductus est simulationem. Post cujus factum duplici moerore confectus, mihi moriendum magis pro Deo decrevi, ne viderer novissimus delator, aut sententiis contra Evangelium accommodare consensum.

EPISTOLA. LIBERII PAPAE AD CAECILIANUM SPOLETINUM EPISCOPUM. (Eodem tempore.) De eadem re. Nolo te factum Vincentii ab intentu boni operis revocet, frater carissime.

EPISTOLA LIBERII PAPAE AD EUSEBIUM VERCELLENSEM EPISCOPUM. (Eodem tempore.) De legatione Luciferi Calaritani episcopi ad Constantium imp. ut concilium, quo res Ecclesiae componantur, ab eo postulet. Ut Eusebius ipse illius adjutor sit quo petitionem impetret. Liberius episcopus dilectissimo fratri Eusebio. I. Me, frater carissime, ad solatium vitae praesentis erigit invicta fides tua, qua secutus Evangeliorum praecepta, nullo genere a consortio sedis apostolicae discrepasti: quod credo non sine Dei impulsu, qui digno ( F. dignos) sibi in sacerdotio detinet, benevolentia complesse. Cum igitur post legationem Vincentius in illam ductus est simulationem, reliqui per Italiam episcopi publica conventione coacti fuissent sententiis Orientalium obedire; Deo procurante, frater et coepiscopus noster Lucifer de Sardinia supervenit, qui cum latebras causae interioris cognovisset, et pervenisset ad ejus conscientiam, sub occasione nominis Athanasii haereticos haec velle tentare; pro devotione fidei suae subire voluit justum laborem, et ad Comitatum religiosi principis pergere: ut tandem exposito ordine totius causae, impetraret ut omnia, quae in medium venerunt, in coetu possent sacerdotum Dei tractari.

II. Itaque quia scio sanctum fidei tuae calorem cum ejus animo concordare, prudentiam tuam peto, ut si procurante Deo habuerit te praesentem, per quoscumque potueris, sollicite excubare contendas, ut possitis universa, quae fides catholica exigit, clementissimo imperatori insinuare: ut tandem aliquando deposita animi indignatione, faciat quod et quieti nostrae et saluti suae possit in omnibus convenire. Ex superfluo autem credidi, ordinationem causae totius honorificentiae tuae litteris insinuare, cum supradictus frater meus vel ejus comites in praesenti possint omnia relatione sua referre. Deus te incolumem custodiat, domine frater carissime. EPISTOLA MISSA AD CONSTANTIUM IMPERATOREM A LIBERIO EPISCOPO URBIS ROMAE PER LUCIFERUM EPISCOPUM. (Anno 354.) Constantium sibi placare, et concilium quo paci ecclesiarum consulatur, ab eo impetrare conatur. Gloriosissimo Constantio Augusto Liberius episcopus. I. Constantii erga Liberium implacabilis animus. Concilium petitum. --Obsecro, tranquillissime imperator, ut mihi benignas aures clementia tua tribuat, quo possit mansuetudini tuae mentis meae propositum apparere. De Christiano enim imperatore et sanctae memoriae Constantini filio hoc ipsum sine cunctatione mereor impetrare. Sed in eo me laborare intelligo, quia repetita satisfactione placabilem etiam circa reos animum tuum in gratiam meam revocare non possum. Sermo enim pietatis tuae, jamdudum ad populum missus, me quidem, quem patienter omnia ferre necesse est, plurimum lacerat: sed animum tuum, qui lenitati semper vacat, qui numquam, ut scriptum est, in occasum diei iracundiam servat, retinere circa me indignationem miraculo mihi est. Ego enim, religiosissime Imperator, tecum veram pacem requiro, quae non sit verbis composita interna dispositione fallaciae; sed praeceptis Evangeliorum rationabiliter confirmata. Non Athanasii tantum negotium, sed multa alia in medium venerunt propter quae concilium fieri mansuetudinem tuam fueram deprecatus: ut ante omnia, quod specialiter optat mentis tuae erga Deum sincera devotio, cum fidei causa, in qua prima nobis spes est ad Deum, diligenter fuisset tractata, ne eorum, qui nostram circa Deum observantiam mirari debent, possent finiri. Et dignum fuerat Dei cultore, dignum Imperio tuo, quod Christi pietate regitur et augetur, specialiter hoc ipsum pro reverentia sanctae religionis, cui prudenter intentus es, clementiam tuam nobis ad haec impetranda praestare. II. Liberius de suppressis Orientalium litteris falso postulatus. --Sed multi Ecclesiae membra lacerare festinant, qui confinxerunt me litteras suppressisse, ne crimina ejus, quem dicebantur condemnasse apud omnes paterent. Quas illas litteras? Episcoporum Orientalium, et Aegyptiorum, quibus in omnibus eadem in Athanasium crimina continebantur? At satis omnibus clarum est, nec quisquam negat, nos Orientalium litteras intimasse, legisse ecclesiae, legisse concilio, atque haec etiam Orientalibus respondisse: qui fidem et sententiam non commodavimus nostram, quod eodem tempore octoginta episcoporum Aegyptiorum de Athanasio sententia repugnabat, quam similiter recitavimus atque insinuavimus episcopis Italis. Unde contra divinam legem visum est etiam, cum episcoporum numerus pro Athanasio major exsisteret, in parte aliqua commodare consensum. Haec scripta, si Deo fidem debet Eusebius qui missus fuerat festinans ad Africam, nobis reliquit: quae tamen postea omnia scripta, ne ad impetrandum forte concilium deessent, Vincentius qui cum caeteris missus fuerat Arelatum pertulit. III. A criminibus sibi oblatis se purgat. Videt igitur prudentia tua, nihil in animum meum introisse, quod Deo servientibus non dignum fuerat cogitare. Testis autem mihi est Deus, testis est tota cum suis membris Ecclesia, me fide et metu in Deum meum cuncta mundana, ita ut evangelica et apostolica ratio praecepit, calcare atque calcasse. Non furore temerario, sed constituto atque observato jure divino, atque in alio ministerio ecclesiastico vivens, nihil per jactantiam, nihil per gloriae cupiditatem, quod ad legem pertinebat implevi: et ad istud officium, testis est mihi Deus meus, invitus accessi: in quo cupio quidem sine offensa Dei, quamdiu in saeculo fuero, permanere. Et nunquam mea statuta, sed apostolica, ut essent semper firmata et custodita, perfeci. Secutus morem ordinemque majorum, nihil addi episcopatui urbis Romae, nihil minui passus sum: et illam fidem servans, quae per successionem tantorum episcoporum cucurrit. ex quibus plures martyres exstiterunt, illibatam custodiri semper exopto. IV. Cum Orientalibus cur communicare nequeat. -- Denique jam me aperire causam pietati tuae sollicitudo ecclesiastica atque ipsa devotio persuadet. Significant Orientales paci nostrae velle conjungi. Quae est pax, clementissime imperator, cum sint ex partibus ipsis quatuor episcopi, Demophilus, Macedonius, Eudoxius, Martyrius, qui ante annos octo, cum apud Mediolanum Arii sententiam haereticam noluissent damnare, de concilio animis iratis exierunt? Horum, si fas est sententiis, quale sit, aut quid periculi habeat, commodare consensum, aequitas et clementia tua poterit aestimare. Non est novum, quod nunc subtiliter et sub occasione nominis Athanasii attentatur. Manent litterae Alexandri episcopi olim ad Silvestrum sanctae memoriae destinatae, quibus significavit ante ordinationem Athanasii, undecim tam presbyteros quam etiam diaconos, quod Arii haeresim sequerentur, se Ecclesia ejecisse: ex quibus nunc quidam extra Ecclesiam catholicam foris positi dicuntur sibi conciliabula invenisse, quibus asseveratur etiam Georgius in Alexandria per litteras communicare. Quae ergo pax potest esse, tranquillissime imperator, si exhibitis episcopi, ut nunc per Italiam factum est, cogantur talium sententiis obedire? V. Athanasii damnatio qua conditione in Mediolanensi synodo proposita. --Accipe aliud, quia tranquillitas tua patienter admittit. Manent legatorum (Vincentii et Marcelli) litterae, qui ad clementiam tuam fuerant destinati, quae nuper venerunt, quibus significant, propter turbationem quidem omnium ecclesiarum, se quidem ante succumbere sententiis Orientalium voluisse, proposuisse tamen conditionem, ut si iidem Arii haeresim condemnassent, hoc genere inclinati eorum sententiis obedirent. Placitum, ut ipsi significant, scriptura teste firmatur, itur in concilium; accipiunt cum deliberatione responsa, Arii doctrinam se damnare non posse; Athanasium, quod solum exigebant, communione esse privandum. Hinc jam clementia tua hoc quoque consideret recte catholicae religionis jure servato, an hominis causa debeat diligenter excusseque tractari. VI. Liberius concilium enixe postulat. --Unde iterum atque iterum mansuetudinem tuam atque animum tuum Deo devotum rogamus, per ejus virtutem qui se in defensione tua quantus sit universis mortalibus approbavit, ut habens ante oculos ejus beneficia, qui imperium tuum in omnibus regit, haec in coetu episcoporum diligenter facias cum omni consideratione tractari: ut pacatis per te, Deo favente, temporibus, tranquillitate tua consentiente, sic omnia discutiantur, ut quae fuerint judicio sacerdotum Dei confirmata, cum constiterit omnes in expositionem fidei quae inter tantos episcopos apud Nicaeam praesente sanctae memoriae patre tuo confirmata est, universos consensisse, cum exemplo possint in posterum custodiri: ut ipse Salvator, qui desuper mentis tuae propositum intuetur, in tanta rerum expeditione laetetur, causam fidei et pacis etiam reipublicae necessitatibus non immerito praeposuisse. VII. Legatos commendat. --Ad exorandum igitur tuam, mansuetudinem ut benevolo animo allegationes nostras audire digneris, fratrem et coepiscopum meum sanctum virum Luciferum cum Pancratio presbytero et Hilario diacono placuit proficisci. Quos credimus de clementia tua ad pacem omnium ecclesiarum catholicarum non difficulter posse concilium impetrare. Dei omnipotentis clementia te nobis custodiat, clementissime ac religiosissime Auguste. EPISTOLA LIBERII PAPAE AD EUSEBIUM EPISCOPUM VERCELLENSEM. (Anno 354.) Ut legatis ad Constantium pergentibus se adjungat. Liberius episcopus dilectissimo fratri Eusebio.

Remeante filio meo Callepio ad patriam suam, optimum credidi per hunc sanctitatem tuam salutare, domine frater charissime, orans Dei clementiam, ut salvus atque hilaris litteras meas accipias. Sane quia scio invictum animum tuum fideliter agere quae Deus praecepit, commendo tibi fratrem et coepiscopum nostrum Luciferum, sed et charissimos filios meos Pancratium presbyterum et Hilarium diaconum, qui pro statu Ecclesiae animo virili et virtute deifica, tempore tempestivo, aggressi sunt contra inimicos Ecclesiae, quos Deus spiritu oris sui destruet. Scio enim ferventem spiritum Dei esse in te, ut simul cum eisdem aggrediaris: ut fides, quae ab Apostolis tradita est Ecclesiae catholicae, nullo modo irrumpi possit (certe dignaris retinere si leges publicae absentem non condemnant): ut eorum consortio jungat se fides tua, et similis ubi fuerit, adsit sanctitas tua, uno colloquio, uno consilio id agatis, quod Deo et angelis ejus placet, et Ecclesiae catholicae expedit. Pro hoc labore praemium coeleste, coronam immarcescibilem, haereditatem regni coelorum Christus Dominus noster retribuat vobis. Salutamus omnes qui tecum Deo fideliter serviunt. Salutate omnem clerum . . . Deus te incolumem custodiat, domine frater charissime.

EPISTOLA LIBERII PAPAE AD EUSEBIUM EPISCOPUM VERCELLENSEM. Quanta laetitia affectus sit Eusebii litteris, quibus cum se legatis ipsius adjunxisse didicit. Fortunatiano Aquileiensi episcopo se pariter scripsisse eis, ut cum excubet, et si opus sit, suam eis praesentiam non neget. Liberius episcopus dilectissimo fratri Eusebio. I. Laus pietatis Eusebii. --Sciebam, domine frater charissime, quod Spiritu Dei fervens in causa fidei, quae nos potest Domino commendare, fratri et coepiscopo nostro Lucifero, et Pancratio compresbytero nostro, qui simul erat profectus cum filio meo Hilario diacono, fida dignareris solatia exhibere, nec te posses iis denegare, quos sciebas pro devotione fidei suae tantum laborem itineris suscepisse. Magnum itaque levamen animus meus ex lectione litterarum tuarum accepit: imo causam ipsam in melius proficere posse, Deo favente, quod fratres nostros deserere noluisti, jamjamque confido. Labora itaque ut bonus miles, qui praemium aeterni imperatoris exspectas, et virtutem animi, qua te scio mundi hujus illecebras contempsisse, adversus eos qui Ecclesiae quidem luce orbi sunt, praebere ( seu, exserere) contende. Habens utpote contemptum vitae istius, veridicum te sacerdotem ostende: ut laborantibus vobis pro Ecclesiae statu, concilium possit celebrari; ut omnia, quae in praejudicium fidei subtiliter e diverso venientes machinati sunt, possint in melius reformari. Hunc laborem, quem egregia fides tua melius novit, aeterna praemia comitantur: cui quemadmodum insistere debemus, etiamsi exhortatio frigesceret, fervens Spiritus sanctus, qui in te est, propter unitatem sanctae Ecclesiae per momenta animum tuum stimularet ad majora solatia. II. Etiam ad fratrem et coepiscopum nostrum Fortunatianum, quem sciebam neque personas hominum vereri, et futura magis praemia cogitare, litteras erogavi; ut et ipse pro sinceritate pectoris, et pro fide, quam se scit etiam cum discrimine vitae praesentis custodisse, etiam nunc vobiscum dignaretur excubare. Quem quidem scio pro sanctitate pectoris sui indubitanter et consilio suo prudentiam vestram firmare, et si ita vobis placuerit, praesentiam suam in nullo dilectioni vestrae negare. Deus te incolumem custodiat, domine frater charissime.

EPISTOLA LIBERII PAPAE AD EUSEBIUM, DIONYSIUM ET LUCIFERUM IN EXILIO CONSTITUTOS. (Anno 355.)

Iis de confessionis gloria gratulatus, illorum orationibus se commendat, et ut de universis quae Mediolani gesta sunt se certiorem faciant rogat. I. Liberius exilium desiderat gloriansque de falsorum fratrum persecutione. --Quamvis sub imagine pacis, humani generis inimicus vehementius in membra Ecclesiae videatur esse grassatus; vos tamen acceptissimi in Domino sacerdotes, egregia et singularis fides et hic probabiles Deo ostendit, et jam ad futuram gloriam martyres designavit. Quo itaque praeconio laudis, qua vocis exsultatione merita virtutis vestrae proferam, positus inter moerorem absentiae vestrae et gaudium gloriae, prorsus invenire non possum: nisi quod scio hinc me probabiliora vobis solatia exhibere, si credatis me in exsilium simul vobiscum esse detrusum. Denique me adhuc in ipsa exspectatione pendentem quod a consortio vestro durior necessitas interim distrahit, satis contristor. Optaveram enim, fratres devotissimi, prior pro omnibus vobis impendi: ut exemplum gloriae per me magis vestra dilectio consequeretur. Sed fuerit haec palma meritorum vestrorum, ut priores de perseverantia fidei ad confessionis illustrem gloriam veneritis. Quaeso igitur dilectionem vestram, ut me praesentem vobiscum esse credatis; atque eo me affectu absentem non esse sentiatis; et intelligatis dolere me satis, quod sum interim a vestro consortio disparatus. Quantam denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis, quod si qui in persecutione coronati sunt, solius persecutoris cruentos gladios sentire potuerunt: contra vos, devoti per omnia Dei milites, etiam falsos fratres inimicos experti, de perfidia victoriam pertulistis: quorum quanto violentia in saeculo crescere potuit, tanto sanctis sacerdotibus praemia laudis inveniuntur conferre. II. Confessores Deo proximiores fiunt. --Estote itaque de promissione coelesti securi: et quia proximiores estis Deo effecti, vestris orationibus me vestrum consacerdotem, famulum Dei ad Dominum sublevate, ut supervenientes impetus, qui de die in diem cum annuntiantur, graviora vulnera infligunt, tolerabiliter ferre possimus: ut inviolata fide, salvo statu Ecclesiae catholicae, parem vobis dignetur me Dominus efficere. Et quia cupio quae gesta sunt in ipsa congressione fidelius scire; obsecro sanctitatem vestram, universa fideliter litteris intimare dignemini: ut additamentum majus vel ipse animus, qui diversis rumoribus cruciatur, vel vires corporis ipsius, quae jam extenuatae sunt, de cohortatione vestra possint sentire. ( Et alia manu ), Deus vos incolumes custodiat, domini fratres.

LIBERII PAPAE DICTA AD EUSEBIUM SPADONEM, DUM IPSUM, UT IN ATHANASIUM SUBSCRIBENS IMPERATORI OBTEMPERARET, HORTABATUR. (Anno 355.)

Qui, quaeso, adversus Athanasium id fieri possit (quod suades)? Nam quem non una solum, sed et altera synodus ex toto orbe coacta purum innoxiumque jure declaravit, quemque Romana synodus cum pace dimisit, quo pacto damnare possumus? Aut quis nos probaturus est, si quem praesentem dileximus, et ad communionem admisimus, absentem aversemur? Non est illud ecclesiastici canonis, nec talem unquam accepimus a patribus, qui et ipsi a beato et magno apostolo Petro acceperunt, traditionem. Sed si imperator ecclesiasticae pacis est studiosus, si jubet abrogari quae apud nos pro Athanasio scripta sunt; abrogentur pariter quaecumque ab illis adversus eum gesta fuerint, abrogentur et quae adversus omnes sunt acta: ac demum ecclesiastica synodus procul palatio cogatur, ubi nec imperator compareat, nec comes accedat, nec judex comminetur; sed tantum Dei timor sufficiat cum apostolorum constitutione, ut cum primis ecclesiastica fides eo modo servetur, quo a patribus in Nicaena synodo definita est. Ejiciantur arianae pravitatis sectatores, eorumque haeresis anathemate damnetur: ac tum demum de criminibus quae Athanasio vel alii cuipiam inferuntur, nec non de iis quibus accusantur illi, judicio facto, expellantur rei, et innoxii cum fiducia et securitate degant. Neque enim fas est synodo eos annumerari, qui fide impii sunt: neque alterius cujusque negotii inquisitionem inquisitioni fidei anteferri convenit Primum quippe omnis de fide dissensio abscidenda: ac deinde excutienda alia negotia. Nam Dominus noster Jesus Christus aegrotos non prius curavit, quam ostenderent verbisque declararent quam erga se haberent fidem. Haec a patribus didicimus, haec imperatori renuntia: ei enim et Ecclesiae aedificationi haec conducunt. Ne audiantur Ursacius et Valens: qui cum de rebus a se ante gestis poenitentiam egerint, quidvis nunc dicant, minime fide digni sunt.

Πῶς οἷόν τε τοῦτο γενέσθαι κατὰ Ἀθανασίου; ὃν γὰρ οὐ μόνον μία, ἀλλὰ καὶ δευτέρα σύνοδος πανταχόθεν συναχθεῖσα καλῶς ἐκαθάρισε, καὶ ἡ Ῥωμαίων δὲ ἐκκλησία μετ' εἰρήνης ἀπέλυσε, πῶς δυνάμεθα κατακρῖναι; ἢ τίς ἡμᾶς ἀποδέξεται, εἰ ὃν παρόντα ἠγαπήσαμεν, καὶ εἴχομεν τῇ κοινωνίᾳ, τοῦτον ἐὰν ἀποστραφῶμεν ἀπόντα; οὐκ ἔστιν οὕτος ἐκκλησιαστικὸς κανὼν, οὔτε τοιαύτην πώποτε παράδοσιν ἔσχομεν παρὰ τῶν πατέρων, τῶν καὶ αὐτῶν παραλαβόντων παρὰ τοῦ μακαρίου καὶ μεγάλου ἀποστόλου Πέτρου. ἀλλ' εἴπερ ἄρα μέλει τῷ βασιλεῖ περὶ τῆς ἐκκλησιαστικῆς εἰρήνης, εἰ κελεύει λυθῆναι τὰ παρ' ἡμῖν περρὶ Ἀθανασίου γραφέντα, λυέσθω καὶ τὰ παρ' ἐκείνων κατ' αὐτοῦ γενόμενα, λυέσθω δὲ καὶ τὰ κατὰ πάντων· καὶ γενέσθω λοιπὸν ἐκκλησιαστικὴ σύνοδος μακρὰ τοῦ παλατίου. ἐν ᾗ βασιλεὺς οὐ παρέστιν, οὐ κόμης παραγίνεται, οὐ δικαστὴς ἀπειλεῖ, ἀλλὰ μόνον ὁ τοῦ θεοῦ φόβος ἀρκεῖ, καὶ ἡ τῶν ἀποστόλων διάταξις· ἵν' οὕτως προηγουμένως, ἡ μὲν ἐκκλησιαστικὴ πίστις σώζηται, καθὼς οἱ πατέρες ὥρισαν ἐν τῇ κατὰ Νίκαιαν συνόδῳ. οἱ δὲ τὰ Αρείου φρονοῦντες ἐκβάλλωνται, καὶ ἡ αἴρεσις αὐτῶν ἀναθεματισθῇ· καὶ τότε λοιπὸν κρίσεως γενομένης περὶ ὧν Ἀθανάσιος, καὶ εἴ τίς ἔτερος ἐγκαλεῖται, καὶ περὶ ὧν ἐγκελεύονται καὶ αὐτοὶ οἱ μὲν ὑπεύθυνοι ἐκβάλλωνται. οἱ δὲ καθαροὶ παῤῥησίαν ἔχωσιν. οὐ γὰρ οἷόν τε συνόδῳ συναριθμηθῆναι τοὺς περὶ πίστιν ἀσεβοῦντας· οὐδὲ πρέ πει προκρίνεσθαι πράγματος ἐξέτασιν τῆς περὶ πίστεως ἐξετάσεως. χρὴ γὰρ πρῶτον πᾶσαν περὶ τῆς πίστεως διαφωνίαν ἐκκόπτεσθαι· καὶ τότε τὴν περὶ τῶν πραγμάτων ἔρευναν ποιεῖσθαι καὶ γὰρ ὁ κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς ὁ Χριστὸς οὐ πρότερον ἐθεράπευε τοὺς πάσχοντας, πρὶν ἂν δείξωσι καὶ εἴπωσιν ὁποίαν πίστιν εἶχον εἰς αὐτὸν. ταῦτα παρὰ τῶν πατέρων ἐμάθομεν, ταῦτα ἀπάγγειλον τῶ βα σιλεῖ· ταῦτα γὰρ καὶ αὐτῷ συμφέρει, καὶ τὴν ἐκκλησίαν οἰκοδομεῖ. μὴ ἀκουέτω (Forte, ἀκουέσθω) καὶ Οὐρσάκιος καὶ Οὐάλης· καὶ γὰρ ἐν τοῖς προτέροις μετενόησαν, καὶ νῦν λέγοντες, οὐκ εἰσὶ πιστοὶ.

DIALOGUS LIBERII EPISCOPI ROMANI ET CONSTANTII IMPERATORIS, TRIDUO ANTEQUAM LIBERIUS IN EXILIUM DEPORTARETUR HABITUS. (Anno 355.) I. Iniqua fuit tum sententia tum subscriptio Athanasium damnantium. --Constantinus imperator dixit: « Nos, quoniam et Christianus es, et episcopus nostrae civitatis, idcirco te evocandum duximus, et admonendum, ut nefariae dementiae impii Athanasii communionem abjicias. Id enim aequum esse orbis terrarum censuit, eumque ab ecclesiastica communione alienum esse synodali sententia decrevit. » Liberius episcopus dixit: « Judicia ecclesiastica, o imperator, summa cum aequitate fieri debent. Quare si placet pietati tuae, judicium constitui jube: et siquidem Athanasius condemnatione dignus videbitur, tunc secundum ecclesiastici ordinis formam in illum sententia proferetur. Neque enim a nobis condemnari potest vir, quem non judicavimus. » Constantius imperator dixit: « Totus terrarum orbis de ejus impietate sententiam tulit; et perinde atque ab initio tempori illudit. » Liberius episcopus dixit: « Quicumque subscripserunt, res gestas ipsi non viderunt: sed propter gloriam ac metum, neve abs te ignominia afficerentur, subscripserunt. » Imperator dixit: « Quaenam est gloria, quis metus, quae ignominia? » Liberius respondit: « Quicumque non diligunt gloriam Dei, ii tua munera anteponentes, eum quem ipsi non viderant, nullo judicio praevio condemnarunt; quod alienum est a christianis. »

Α'. Κωνστάντιος ὁ βασιλεὺς εἶπεν· Ἡμεῖς καὶ διὰ τὸν χριστιανόν σε, καὶ ἐπίσκοπον τῆς ἡμετέρας πόλεως. ἄξιον ἐκρίναμεν, καὶ τοῦτο μεταστειλάμενοι παραινοῦμέν σοι, τῆς ἀποῤῥήτου ἀπονοίας τοῦ ἀνοσίου Ἀθανασίου τὴν κοινωνίαν ἀρνήσασθαι. Τοῦτο γὰρ ἡ οἰκουμένη εὖ ἔχειν ἐδοκίμασε, συνόδου τε ψηφίσματι ἀλλότριον τῆς ἐκκλησιαστικῆς κοινωνίας ἔκρινε. Λιβέριος ἐπίσκοπος εἶπε· Βασιλεῦ, τὰ ἐκκλησιαστικὰ κρίματα μετὰ πολλῆς δικαιοκρισίας γίνεσθαι ὀφείλει. διόπερ εἴ σου δοκεῖ τῇ εὐσεβείᾳ, κριτήριον συσταθῆναι κέλευσον· καὶ εἰ ὀφθείη Ἀθανάσιος ἄξιος καταδίκης, τότε κατά τὸν τῆς ἐκκλησιαστικῆς ἀκολουθίας τύπον, ἐξενεχθήσεται ἡ κατ' αὐτοῦ ψῆφος. οὐδὲ γὰρ οἷόν τε καταψηφίσασθαι ἀνδρὸς, ὃν οὐκ ἐκρίναμεν. Κωνστάντιος ὁ βασιλεὺς εἶπε· Πᾶσα ἡ οἰκουμένη κατεψηφίσατο περὶ τῆς ἀνοσιότητος αὐτοῦ, καὶ ὠς ἐξ ἀρχῆς τὸν καιρὸν διαπαίζει. Λιβέριος ἐπίσκοπος εἶπεν· Ὅσοι ὑπέγραψαν, οὐκ αὐτόπται τῶν γεγενημένων ἦσαν, ἀλλὰ διὰ δόξαν, καὶ φόβον, καὶ ἀτιμίαν τὴν παρὰ σοῦ ὁ Βασιλεὺς· Τί ἐστι δόξα καὶ φόβος, καὶ ἀτιμία; Λιβέριος· Ὅσοι τὴν δόξαν τοῦ Θεοῦ οὐκ ἀγαπῶσι, τὰς παρὰ σοῦ μᾶλλον δωρεὰς προτιμήσαντες, ὃν μὴ ταῖς ὄψεσιν εἶδον, οὐ κρίναντες κατεδίκασαν· ὅπερ ἐστὶν ἀλλότριον χριστιανῶν.

II. Athanasius absens judicatus est. --Imperator dixit: « Atque praesens judicatus est in concilio Tyri et omnes orbis terrae episcopi eum in concilio damnarunt. » Liberius dixit: « Nunquam ille praesens judicatus est. Quotquot enim tunc congregati Athanasium damnarunt, post illius e judicio discessum, absque ratione eum condemnarunt. » Eusebius eunuchus dixit: « In concilio Nicaeno alienus a catholica fide demonstratus est. » Liberius dixit: « Quinque soli judicarunt ex iis qui cum Ischyra navigarunt in Mareotem: quos quidem illi miserant, ut adversus accusatum acta conficerent. Ex iis qui tunc missi fuerant, ex hac luce migrarunt duo, Theognius scilicet et Theodorus: tres autem reliqui adhuc superstites sunt, nempe Maris, Valens et Ursacius. Contra hos, qui missi erant, Sardicae eam ob rem lata est sententia. Qui postea in synodo libellos obtulerunt, veniam poscentes ob acta quae per calumniam una duntaxat parte praesente adversus Athanasium in Mareote fecerant. Quos quidem libellos nunc in manibus habemus. Utris horum assentiri et communicare debemus, imperator? hisne qui cum prius condemnassent Athanasium, postea veniam petierunt; an illis qui nuper istos condemnarunt (Sardicae)? » Epictetus episcopus (Centumcellensis) dixit: « Non fidei causa, nec pro defensione judiciorum ecclesiasticorum Liberius hodie verba facit, o imperator, sed ut apud Romanos senatores glorietur, imperatorem a se esse superatum. »

Β'. Ὁ Βασιλεύς· Καίτοι κέκριται κατὰ πρόσωπον ἐν τῇ γενομένῃ συνόδῳ ἐν Τύρῳ καὶ ἐν τῇ συνόδῳ κατεψηφίσαντο πάντες οἱ ἐπίσκοποι τῆς οἰκουμένης. Λιβέριος· Οὐδέποτε κατὰ πρόσωπον κέκριται ὁ ἄνθρωπος. ὅσοι γὰρ τότε συνελθόντες κατεψηφίσαντο αὐτοῦ, ἀναχωρήσαντος Ἀθανασίου ἐκ τοῦ κριτηρίου. κατεψηφίσαντο ἀλόγως. Εὐσέβιος ὁ εὐνοῦχος εἶπεν· Ἐν τῇ συνόδῳ κατὰ Νίκαιαν ἀλλότριος ἀπεδείχθη τῆς καθολικῆς πίστεως. Λιβέριος· Πέντε μόνοι ἔκριναν τῶν συμπλευσάντων αὐτῷ ἐν τῷ Μαρεώτῃ οὓς ἀπέστειλαν κατὰ τοῦ ἐγκαλουμένου συστήσασθαι κατ' αὐτοῦ ὑπομνήματα. ἀπὸ τούτων τοίνυν τῶν ἀποσταλέντων, οἱ δύο τεθνήκασι, Θεόγνιος καὶ Θεόδωρος· οἱ δὲ λοιποὶ τρεῖς ζῶσι, τουτέστι Μάρης καὶ Οὐάλης καὶ Οὐρσάκιος. ἀπὸ τούτων τῶν ἀποσταλέντων κατὰ Σαρδικὴν τοῦ πράγματος τούτου ἕνεκα συνεκροτεῖτο ψῆφος· οἳ ἐν τῇ συνόδῳ βιβλία ἐπιδεδώκασι, συγγνώμην αἰτοῦντες, ἐφ' οἷς ἐν τῷ Μαρεώτῃ κατὰ συκοφαντίαν ἐκ μονομεροῦς συνεσθήκαντο κατὰ Ἀθανασίου ὑπομνήματα. ἅ τινα βιβλία αὐτῶν νῦν ἔχομεν μετὰ χεῖρας· τίνι τούτων δεῖ πείθεσθαι ἡμᾶς Βασιλεῦ, κοινωνεῖν; τοῖς πρότερον καταψηφισαμένοις, καὶ ἐν δευτέρου συγγνώμην αἰτήσασιν, ἢ τοῖς νῦν τούτων καταψηφισαμένοις; Ἐπίκτητος ἐπίσκοπος εἶπε· Βασιλεῦ, οὐ πίστεως ἕνεκεν σήμερον, οὐδὲ κριμάτων ἐκκλησιαστικῶν ἀντιποιούμενος Λιβέριος τὸν λόγον ποιεῖται, ἀλλ' ἵνα τοῖς ἐν Ῥώμῃ συγκλητικοῖς καυχήσηται, ὡς συλλογισάμενος τὸν βασιλέα.

III. Quo pacto Liberius Ecclesiae paci consultum velit. -- Imperator Liberio dixit: « Quota pars es orbis terrarum, ut tu solus homini impio suffragari velis, et orbis ac mundi totius pacem dissolvas? » Liberius dixit: « Etiamsi solus sim, fidei causa non idcirco minuitur: nam et olim tres tantum reperti sunt, qui regis mandato resisterent. » Eusebius eunuchus dixit: « Imperatorem nostrum Nabuchodonosor facis? » Liberius dixit: « Nequaquam, sed tu temere hominem condemnas, quem non judicavimus. Ego vero postulo ut primum generalis praecurrat subscriptio, quae fidem Nicaeae expositam confirmet: deinde ut revocatis ab exilio fratribus nostris, et in sedes suas restitutis, si ii, qui tumultus in ecclesiis nunc excitant, visi fuerint apostolicae fidei consentire, tunc universi Alexandriam convenientes, ubi et accusatus et accusatores sunt, et defensor eorum, examinata illorum causa, concordem sententiam proferamus. « Epictetus episcopus dixit: « Verum cursus publicus haud quaquam sufficiet episcoporum subvectioni. » Liberius dixit: « Ecclesiastica negotia non indigent publico cursu; ecclesiae enim episcopos suos ad mare usque perducere suis sumptibus facile possunt. »

Γ'. Ὀ Βασιλεὺς εἶπε Λιβερίῳ· Πόστον εἶ μέρος τῆς οἰκουμένης, ὅτι σὺ μόνος συναίρῃ ἀνθρώπῳ ἀνοσίῳ καὶ τῆς οἰκουμένης τὴν εἰρήνην καὶ ὅλου τοῦ κόσμου λύεις; Λιβέριος· Οὐ διὰ τὸ εἶναί με μόνον, ὁ τῆς πίστεως ἐλαττοῦται λόγος· καὶ γὰρ κατὰ τὸ παλαιὸν, τρεῖς μόνοι εὑρίσκονται ἀντιστάντες προστάξει. Εὐσέβιος εὐνοῦχος εἶπε· Τὸν Βασιλέα ἡμῶν Ναβουχοδονόσορ ἐποίησας; Λιβέριος εἶπεν· Οὐχὶ, ἁλλ' οὕτως ἀλόγως καταδικάζεις ἄνθρωπον, ὃν οὐκ ἐκρίναμεν. ἀλλὰ κᾀγὼ ἀξιῶ πρότερον οἰκρυμενικὴν ὑπογραφὴν προχωρῆσαι, βεβαιοῦσαν τὴν πίστιν τὴν κατὰ Νίκαιαν ἐκτεθεῖσαν· ἵν' οὕτως ἀνακληθέντων τῶν ἀδελφῶν ἡμῶν ἀπὸ τοῦ ἐξορισμοῦ, καὶ ἀποκατασταθέντων τοῖς ἰδίοις τόποις, εἰ ὀφθείησαν οἱ νῦν θορυβοὺς ἐγγενῶντες ταῖς ἐκκλησίαις, συγκατατιθέμενοι τῇ ἀποστολικῇ πίστει, τότε ἐπὶ τὴν Ἀλεξανδρέων οἱ πάντες ἀπαντήσαντες, ἔνθα ὁ ἐγκαλούμενος καὶ οἱ ἐγκαλοῦντές εἰσι, καὶ ὁ ἀντιποιούμενος αὐτῶν, ἐξετάσαντες τὰ περὶ αὐτῶν συμπεριενεχθῶμεν. Ἐπίκτητος ἐπίσκοπος εἶπεν· Ἀλλ' ὁ δρόμος τῶν δημοσίων οὐχ ὑποστήσεται τὴν χρείαν τῆς τῶν ἐπισκόπων παρόδου. Λιβέριος· Οὐ χρείαν ἔχει τὰ ἐκκλησιαστικὰ δημοσίου δρόμου. αἱ γὰρ ἐκκλησίαι ἱκαναί εἰσιν ἕως τῆς θαλάσσης διαπέμψασθαι τοὺς ἑαυτῶν ἐπισκόπους.

IV. Non accusandus absens. Indignum est episcopo privatas vindicare principis inimicitias. --Imperator dixit: « Quae jam formam excepere, ea resolvi amplius non possunt: valere enim debet plurium episcoporum sententia. Tu solus es, qui impii illius amicitiam retineas. » Liberius dixit: « Nunquam audivimus, imperator, judicem absenti reo impietatem objicere, quasi privatas inimicitias cum eo gerat. » Imperator dixit: « Omnes quidem ille in commune affecit injuria, neminem tamen aeque ac me, qui non contentus exitio fratris mei majoris natu, etiam felicis memoriae Constantem ad suscipiendas nobiscum inimicitias incitare nunquam destitit: nisi nos majori mansuetudine incitantis et incitati impetum sustinuissemus. Nullam itaque victoriam tanti facio, ne illam quidem quam de Magnentio retuli ac de Silvano, quanti ut hic sceleratus ab Ecclesiae administratione submoveatur. » Liberius dixit: « Noli, imperator, inimicitias tuas per episcopos vindicare. Ecclesiasticorum enim manus ad sanctificandum et benedicendum vacare debent. Jube igitur, si placet, ut episcopi ad proprias sedes revocentur, et si visi fuerint consentire cum illo qui fidem orthodoxam Nicaeae olim expositam tuetur, tunc in unum convenientes, paci orbis terrarum provideant; ne virum qui nihil deliquit, notatum esse comprobetur. » Imperator dixit: « Unum est quod quaeritur: te namque, ubi ecclesiarum communionem amplexus fueris, Romam remittere volo. Assentire igitur paci, et subscribe, atque ita Romam revertere. » Liberius dixit: « Fratribus, qui Romae sunt, jam vale dixi. Potiores enim sunt ecclesiasticae leges, quam domicilium Romae. » Imperator dixit: « Ergo trium dierum spatium habes ad deliberandum utrum subscribens Romam redire velis, aut ad cogitandum quem in locum cupias deportari. » Liberius dixit: « Trium dierum vel mensium intervallum non mutat sententiam: quocirca mitte me quo voles. »

Δ'. Ὁ Βασιλεύς· τὰ ἤδη τύπον ἐσχηκότα, ἀναλύεσθαι οὐ δυνατόν ἐστι· τῶν γὰρ πλειόνων ἐπισκόπων ἡ ψῆφος ἰσχύειν ὀφείλει. σὺ μόνος εἶ ὀ ἀντιποιούμενος τῆς φιλίας τοῦ ἀνοσίου ἐκείνου. Λιβέριος εἶπεν· Βασιλεῦ οὐδὲ ποτε ἠκούσαμεν μὴ παρόντος τοῦ ἐγκαλουμένου, κριτοῦ ἀνοσιότητα καταγγέλλοντος, ὡς ἰδίαν ἔχθραν εἰσφέροντος πρὸς τὸν ἄνθρωπον. Ὁ Βασιλεύς· Φάντας μὲν κοινῶς ἠδίκησεν, οὐδένα δὲ οὗτως ὡς ἐμὲ. ὅς τις μὴ ἀρκεσθεὶς ἐπὶ τῇ ἀπωλείᾳ τοῦ μειζοτέρου μου ἀδελφοῦ, οὐδὲ τὸν μακαρίτην Κώνσταντα ἐπαύσατο παροξύνων εἰς ἡμετέραν ἔχθραν, εἰ μὴ ἡμεῖς πλείονι ἡμερότητι ὑπηνέγκαμεν τὴν τοῦ παροξύνοντος καὶ τοῦ παροξυνομένου ῥοπήν. οὐδὲν δέ μοι τοιοῦτον κατόρθωμα, οὐδὲ τὸ κατὰ Μαγνέντιον καὶ Σιλβανὸν, ὡς τοῦ μιαροῦ ἐκείνου περιαιρουμένου τῶν ἐκκλησιαστικῶν πραγμάτων. Λιβέριος· Μὴ διὰ τῶν ἐπισκόπων ἀμύνου τὴν ἔχθραν Βασιλεῦ. αἱ γὰρ χεῖρες τῶν ἐκκλησιαστικῶν εἰς τὸ ἁγιάζειν εὐκαιρεῖν ὀφείλουσιν. ὅθεν, εἵ σοι δοκεῖ, κέλευσον ἀνακληθῆναι τοὺς ἐπισκόπους εἰς τοὺς ἰδίους τόπους. καὶ εἰ ὀφθείησαν ὁμόφρονες τοῦ σήμερον ἀντιποιουμένου τῆς κατὰ Νίκαιαν ἐκτεθείσης ὀρθοδόξου πίστεως, τότε συνελθόντες ἐπὶ τὸ αὐτὸ ἴδοιεν ὑπὲρ εἰρήνης τοῦ κόσμου, ἵνα μὴ τὸν μὴ ἁμαρτήσαντα ἄνδρα χαραχθῆναι δοκιμασθῇ. Ὁ Βασιλεὺς· Ἕν ἐστι τὸ ζητούμενον. Βούλομαι γάρ σε ἀσπασάμενον τὴν πρὸς τὰς ἐκκλησίας κοινωνίαν, πάλιν εἰς τὴν Ῥώμην ἀποστεῖλαι. διὰ τοῦτο πείσθητι τῇ εἰρήνῃ, καὶ ὑπογράψας ὑπὸστρεψον εἰς τὴν Ῥώμην. Λιβέριος· Ἥδη τοῖς ἀδελφοῖς τοῖς ἐν Ῥώμῃ ἀπεταξάμην. μείζους γάρ εἰσιν οἱ ἐκκλησιαστικοὶ θεσμοὶ, τῆς ἐν Ῥώμῳ διατριβῆς. Ὁ Βασιλεύς· Οὐκοῦν τριῶν ἡμερῶν ἔχεις σκέψεως διάστημα, εἰ βούλει ὑπογράψας ὑποστρέψαι εἰς τὴν Ῥώμην, ἢ ἐννοῆσαι ἐν ποίῳ τόπῳ μετατεθῆναι βούλει. Λιβέριος· Τὸ τῶν τριῶν ἡμερῶν ἢ μηνῶν διάστημα οὐ μετατίθησι λογισμόν· ὅθεν ὅπου βούλει ἀπόστειλόν με.

V. Munera sibi lata respuit. --Biduo post imperator, cum Liberium accivisset, et is de sententia non decederet, eum Beroeam, Thraciae urbem, relegari praecepit. Cumque egressus esset Liberius, imperator quingentos ei solidos misit ad sumptus faciendos. Liberius vero dixit ei qui attulerat: « Abi, redde hos imperatori; opus enim his habet ut praebeat militibus suis. » Similiter et Augusta totitem ei misit. Liberius dixit: « Redde hos imperatori; hisce enim opus habet ad stipendium militum. Quod si imperator his opus non habet, det Auxentio et Epicteto, his enim opus habent. » Cum igitur ab his noluisset accipere, Eusebius eunuchus alios ei attulit. Cui Liberius dixit: « Ecclesias orbis terrarum vacuas ac desertas fecisti, et mihi tanquam noxio eleemosynam affers: abi, et primum christianus fias. » Ε'. Καὶ ὁ Βασιλεὺς, μετὰ δύο ἡμέρας κληθέντος Λιβερίου, καὶ μὴ μετατεθέντος τοῦ λογισμοῦ, εἶπεν ἐξορισθῆναι εἰς τὴν Βέροιαν τῆς Θρᾴκης· ἐκβάντος δὲ Λιβερίου, ὁ Βασιλεὺς ἀπέστειλε πεντακοσίους ὁλοκοτίνους αὐτῷ εἰς δαπάνας. Λιβέριος εἶπε τῷ κομίσαντι· Ἄπελθε, δὸς αὐτὰ τῷ Βασιλεῖ, χρείαν γὰρ ἔχει δοῦναι τοῖς στρατιώταις αὐτοῦ. Ὁμοίως καὶ ἡ Βασίλισσα ἔπεμψεν αὐτῷ τὰ αὐτά. Λιβέριος εἶπεν Ἀπόδος αὐτὰ τῷ Βασιλεῖ· χρείαν γὰρ αὐτῶν ἔχει εἰς τὴν τῶν στρατῶν ἐξοδίασιν. ἐὰν δὲ μή χρείαν ἔχῃ ὁ Βασιλεὺς, δότω αὐτὰ τῷ Αυξεντίῳ καὶ Ἐπικτήτω· χρείαν γὰρ ἔχουσιν τούτων. Ὡς δὲ παρ' αὐτῶν οὐκ ἔλαβεν, Εὐσέβιος ὁ εὐνοῦχος προσφέρει αὐτῷ ἑτὲρους. Λιβέριος δὲ εἶπεν αὐτῷ· Τὰς ἐκκλησίας τῆς οἰκουμένης ἠμήμωσας, καὶ ὡς καταδίκῳ ἐλεημοσύνην μοι προσφέρεις. Ἄπελθε, πρῶτον γενοῦ χριστιανός.

EPISTOLA LIBERII PAPAE AD ORIENTALES. (Anno Christi 357.)

Se ab Athanasii defensione destitisse, pacem vero cum ipsis habere, ac fidem Sirmii expositam sibi a Demophilo oblatam suscepisse. Laborent et ipsi ut ab exilio dimittatur. Dilectissimis fratribus presbyteris et coepiscopis Orientalibus salutem. I. Pro deifico timore sancta fides vestra Deo cognita est et hominibus bonae voluntatis. Sicut lex loquitur: Justa judicate, filii hominum (Psal. LVII, 2), ego Athanasium non defendo: sed quia susceperat illum bonae memoriae Julius episcopus decessor meus, verebar ne ab aliquo praevaricator judicarer. At ubi agnovi, quando Deo placuit, juste vos illum condemnasse, mox consensum commodavi sententiis vestris, litterasque super momine ejus per fratrem nostrum Fortunatianum dedi perferendas ad imperatorem Constantium. Itaque amoto Athanasio a communione omnium nostrum, cujus nec epistolia a me suscipienda sunt, dico me cum omnibus vobis et cum universis Orientalibus episcopis seu per universas provincias pacem et unanimitatem habere. II. Nam ut verius sciatis me vera fide per hanc epistolam ea loqui, dominus et frater meus communis Demophilus, qui dignatus est pro sua benevolentia fidem vestram et catholicam exponere, quae Sirmio, a pluribus fratribus et coepiscopis nostris tractata, exposita et suscepta est ab omnibus qui in praesenti fuerunt, hanc ego libenti animo suscepi, in nullo contradixi, consensum accommodavi; hanc sequor, haec a me tenetur. Sane petendam credidi sanctitatem vestram, quia jam pervidetis in omnibus me vobis consentaneum esse, dignemini communi consilio ac studio laborare, quatenus de exilio jam dimittar, et ad sedem, quae mihi divinitus credita est, revertar. EPISTOLA. LIBERII PAPAE AD URSACIUM, VALENTEM ET GERMINIUM. (Anno 357, sub fine.) Se ab Athanasii communione esse separatum, et cum Orientalibus necnon cum Auxentio et Epicteto pacem habere. Ut ipsum ad ecclesiam suam a Constantio remitti curent. Liberius de exilio Ursacio, Valenti et Germinio. I. Quia scio vos filios pacis esse, diligere etiam concordiam et unitatem Ecclesiae catholicae; idcirco non aliqua necessitate compulsus, Deo teste dico, sed pro bono pacis et concordiae, quae martyrio praeponitur, his interim convenio vos, domini fratres charissimi. Cognoscat itaque prudentia vestra Athanasium, qui Alexandrinae ecclesiae episcopus fuit, priusquam ad comitatum sancti imperatoris secundum litteras Orientalium episcoporum ( adde, scriberem, aut quid simile ), et ab ecclesiae Romanae communione separatus est ( leg. separatum esse), sicut teste est omne presbyterium Romanae ecclesiae. Sed haec causa fuit, ut tardius viderer de nomine ipsius litteras ad fratres nostros Orientales dare, ut legati mei, quos ab urbe Roma ad comitatum direxeram, seu episcopi qui fuerant deportati, et ipsi una cum his, si fieri posset, de exilio revocarentur. II. Et hoc etiam scire vos volo, quod fratrem Fortunatianum petii, [ut litteras meas ad clementissimum imperatorem perferat, quas ad orientales episcopos feci, ut scirent ipsi una secum Athanasii communione me esse separatum. Quas credo quod pietas ipsius pro bono pacis gratulanter accipiet. Quarum exemplar etiam Hilario imperatoris fideli direxi. Pervideat charitas vestra, haec me benigno et innocenti animo gessisse. Quapropter his litteris meis convenio vos et adjuro per Deum omnipotentem, et Christum Jesum filium ejus Deum et Dominum nostrum, ut dignemini ad clementissimum imperatorem Constantium augustum pergere, et petere ut bono pacis et concordiae, in qua pietas ejus semper exultat, me ad ecclesiam mihi divinitus traditam jubeat reverti: ut temporibus ipsius Romana ecclesia nullam sustineat tribulationem. Me autem cum omnibus vobis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere, his litteris meis aequo et simplici animo scire debetis, fratres charissimi. Magnum solatium enim vobis in die retributionis acquiretis, si per vos pax ecclesiae Romanae fuerit reddita. Scire autem per vos volo etiam fratres et coepiscopos nostros Epictetum et Auxentium, pacem me et communionem ecclesiasticam cum ipsis habere, quos credo gratanter haec suscepturos. Quicumque autem a pace et concordia nostra, quae per orbem terrarum volente Deo firmata est, dissenserit, sciat se separatum esse a nostra communione.

EPISTOLA LIBERII PAPAE AD VINCENTIUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno Christi 357.) De solatio, quod ex Urbici ope percipiebat, sibi sublato. Se ab Athanasii nomine recessisse, et cum Orientalilibus pacem habere. Hac de re Vincentius Campaniae episcopos certiores faciat, et cum his ad imperatorem scribat, quo ab exilio revocetur. De exilio Liberius Vincentio. I. Non doceo, sed admoneo sanctum animum tuum, frater charissime, eo quod colloquia mala mores bonos corrumpunt (I Cor., XV, 33). Insidiae hominum malorum bene tibi cognitae sunt, unde ad hunc laborem perveni: et ora ut det Dominus tolerantiam. Dilectissimus filius meus ( Baron. noster) Urbicus diaconus, quem videbar habere solatium, a me per Venerium agentem in rebus sublatus est. II. Sanctitati tuae significandum credidi, me de contentione illa a nomine Athanasii recessisse, et ad fratres et coepiscopos nostros Orientales litteras dedisse desuper nomine ejus. Unde quia Deo volente, et pax vobis ubique est, dignaberis convenire cunctos episcopos Campaniae, et haec illis insinuare, et ex ipsorum numero una cum epistola vestra, de unanimitate nostra et pace ad clementissimum imperatorem scribere, quo possim et ego de tristitia magna liberari. ( Et manu ipsius ): Deus te incolumem custodiat, frater. ( Item manu ipsius paginae perscriptae ): Cum omnibus episcopis orientalibus pacem habemus, et vobiscum. Ego me ad Deum absolvi, vos videritis: si volueritis me in exilio deficere, erit Deus judex inter me et vos. EPISTOLA LIBERII EPISCOPI URBIS ROMAE FACTA AD CATHOLICOS EPISCOPOS ITALIAE. (Anno 363.) Veniam iis, qui Arimini lapsi sunt, negandam non esse. Qua conditione admittendi sint. Liberius episcopis catholicis per Italiam consistentibus in Domino aeternam salutem. I. Imperitiae culpam oblitterat resipiscens. Hoc autem et de Scripturis sanctis advertere est. Pietatem ad omnia utilem esse legimus (I Tim., IV, 8); cui cedit corporalis exercitatio, quamvis et ipsa utilitatis retineat fructus, quam sectandam nobis etiam ratio temporis praesentis exposcit. Non enim si aliqui forte, qui hoc studii gerunt, ratione provisam destruere imprudenter saeviori censura, hoc aestimaverunt et novare, quod jam ex apostolica auctoritate munitum est de pietate, cum dictum est non esse parcendum his qui apud Ariminum ignorantes egerunt. Quibus nescire illicitum, fuit captum errori incidere, idcirco veritas repedanda est. Sed mihi, cui convenit omnia moderate perpendere, maxime cum et Aegyptii omnes et Achivi accusati sententiam receperunt, multis parcendum quidem his, de quibus supra tractavimus, auctores vero esse damnandos, qui obliqua et maligna subtilitate et caligine offenderunt innocentium sensus, per quae velamen obducerent veritati, tenebras lucem, et lucem tenebras venditantes. II. Igitur si quis ignorationis captum resipiscens sermonis nostrae advocationis brevissima illud virus in se pestiferum Ariani dogmatis subdolum ac tenebrosum fuerat expertus, reparatus exhauriat, condemnet, vehementiusque in auctores ejus insaeviat quos in se violentos expertus est, totumque se fidei apostolicae et catholicae usque ad Nicaenae synodi conventum de integro mancipet. Per quam professionem, etiamsi quibusdam leve et remissum videtur, recuperet id quod per astutiam rectitatis amiserat. Verum si aliquis tam stolidae mentis, quod haud credo, fuerit inventus, qui non solum nolit converti, antidotum recipiens sanitatis, venenum virusque noxius sese vindicare crediderit; et ratione vincetur, et auctori perfidiae perdite deputatus, Ecclesiae catholicae spiritali vigore plectetur. MONITUM IN DUAS EPISTOLAS SEQUENTES. I. Primam ex duabus epistolis subsequentibus Socrati, lib. IV, c. 12, simul et Sozomeno, lib. VI, c, 11, alteram soli Socrati ibid. quamvis et hujus etiam Sozomenus meminerit, debemus. Quae autem illarum scribendarum occasio exstiterit, ex utroque hic praelibare operae pretium fuerit. Nempe cum Eudoxius, Valentis imperatoris auctoritate fretus, Macedonianos vexare aggrederetur, hi malorum impendentium metu, missis inter se per singulas urbes legationibus, satius esse judicarunt ut ad Valentinianum et ad episcopum urbis Romae confugerent, eorumque communioni jungerentur, quam ut cum Valente Eudoxiique asseclis in fidei doctrina communicarent. Mittunt igitur de suo numero tres episcopos. Eustathium Sebastiae, Silvanum Tarsi et Theophilum Castabalorum cum litteris, tum ab urbe Smyrna in Asia, tum ex Pamphylia, Isauria ac Lycia ubi concilia celebraverant, ad Liberium romanum episcopum et Occidentales antistites scriptis, « quibus, » inquit Sozomenus, « eos hortabantur, ut legatos suos omni ope adjuvarent, et cum illis quid agendum esset perpenderent, et statum Ecclesiae prout ipsis visum esset corrigerent: quippe qui probam ac stabilem fidem ab apostolis traditam retinerent, ac prae caeteris omnibus religionis curam gerere deberent. » Prolixae erant hae litterae, ideoque a Socrate praetermissae. Unde contigit ut ad nos minime pervenirent. Legati Romam venientes, cum Valentinianum bello in Galliis detentum adire ipsis non licuisset, litteras suas Liberio porrexerunt. « Et ille quidem initio eos admittere recusabat, arianarum partium illos esse dicens, nec ab Ecclesia suscipi posse, utpote qui Nicaenam fidem abrogassent. At illi se dudum resipuisse et veritatem agnovisse responderunt; et Anomoeorum quidem doctrinam ejurasse jam pridem; Filium vero Patri per omnia similem confessos esse, nec differre similem a consubstantiali. » Tum Liberius ab iis sententiae suae professionem scripto comprehensam exegit. Qui cum libellum obtulissent, in quo sese Arii et aliorum haereticorum pravam doctrinam necnon Ariminensis synodi gesta damnare, et consubstantialis Nicaenique concilii libello suo insertam fidem suscipere tum proprio, tum eorum quorum legationem obibant, nomine profitebantur, communionem a Liberio atque eas litteras obtinuerunt, quas ex Socrate descriptas exhibemus. II. Praeter has litteras, si quis verbis haereat Basilii Magni, epist. 74, ad occidentales, facile adducetur ut cum Baronio ad ann. 365 credat, aliam a Liberio datam esse epistolam, qua Eustathium nominatim in suam sedem restitui praecipiebat; Eustathium vero Orientalibus in synodo Tyanensi congregatis epistolam illam, quae sibi faveret, obtulisse contentum, litteras alias celasse. Sic quippe de illo Basilius, ep. 74, scribit: « Quae vero sint illi a beatissimo episcopo Liberio proposita, quaeve ipse pactus sit, clam nos est, nisi quod epistolam attulit, per quam restitueretur, quam ubi synodo Tyanensi exhibuit, in suum locum restitutus est. » Quocirca idem Basilius mox rogat, « ut scribatur ecclesiis, quibus quidem conditionibus ad communionem susceptus sit; simul vero adjiciatur, quo pacto jam immutata sententia gratiam, a patribus qui tum erant (cum Liberio) acceptam, irritam reddat. » Sed nullus huic suspicioni locus relinquitur, cum pervenitur ad ejusdem doctoris epistolam 82. Ibi enim Basilius de rebus gestis jam certior factus, pag. 153 diserte docet, « Eustathium Sebastenum Roma Tyanam attulisse chartam, in qua consubstantialis fidem profitebatur. » Quae autem fuerit illa charta, ibid. pag. 152 explicat, de eodem Eustathio ac sociis sic disserens: « Hoc non cogitant, quod scriptum ipsorum, quo Nicaenam fidem confessi sunt, Romae asservatur; nec quod Tyanensi synodo propriis manibus tradiderunt Roma allatum libellum, qui et penes nos est, in quo eadem illa fides habetur. » Quibus verbis Basilius et libellum commemorat, quem Liberius ab Eustathio et sociis exegit, et litteras quas exinde illis ad Orientales perferendas idem pontifex dedit, quibus nimirum praedictus libellus subnectebatur. Simul etiam tradit, litteras illas Tyanensi synodo ipsa Eustathii ac sociorum manu fuisse redditas. Cum igitur in his Liberius, qua conditione ad communionem admissus sit, aperte exponat; planum est Basilium, cum epistolam 74 scriberet, Tyanensis synodi gesta ex incerto duntaxat rumore didicisse; adeoque levi admodum ac labili fundamento niti eos, qui uno hujus epistolae allato loco freti, epistolam aliam desiderant, qua Liberius Eustathium in sedem suam restitui juberet: maxime cum Socrates et Sozomenus, qui de toto hoc negotio satis accurate scripserunt, de altera illa epistola prorsus siluerint. Id tamen ex dictis memoratae epistolae 74 conficitur, Tyanensem synodum, ubi Eustathium a Liberio in communionem suam admissum esse litteris ipsius comperit eidem episcopo et communionem et sedem suam reddidisse. Sed et hoc certum cum ex praedicta Basilii epistola 74, tum ex 82 Eustathium fidem Romae datam continuo fefellisse. III. Neque vero propterea culpandus erat Liberius, quasi communionem legatis illis facilius indulsisset: quippe qui etiam ab eis nonnihil amplius exegerit, quam quod Athanasius epist. ad Rufinianum, secundum Alexandrinam synodum, ab iis qui ad Ecclesiam revertuntur exigendum statuit. Satis enim habet Athanasius, « ut anathemate damnent expresso nomine Endoxii et Euzoii doctrinam, et confiteantur fidem Nicaeae a patribus declaratam, nullamque aliam synodum huic anteponant. » Et quidem minime opus erat, ut Eustathius ac socii ab Eudoxii doctrina sese abhorrere denuo profiterentur, cum concilio Lampsaci habito, cujus legatione fungebantur, id palam declarassent. IV. Miratur vir eruditus hoc ab eis praeterea flagitatum non fuisse, ut Spiritus sancti deitatem apertioribus verbis profiterentur. Id vero mirandum magis foret, si admittenda esset haec, quae subjectae epistolae 13 a Socrate praefigitur inscriptio, « Epistola Liberii . . . ad episcopos Macedonianorum, » hoc est, si episcopi qui legatos ad Liberium miserunt, et ad quos ille rescribit, ab auctore sectae quae Spiritum sanctum Deum negavit, jam cognominati essent Macedoniani. Verum cum Sozomenus hos simpliciter vocet « Orientales, » ac Liberius « universis Orientis episcopis orthodoxis » epistolam suam inscribat; liquet hos a Socrate per anticipationem quamdam Macedonianos fuisse nuncupatos, quia plures eorum, quos Liberius nominatim appellat, huic sectae postea palam addicti fuerint. Negandum tamen non est, et ex tomo Athanasii ad Antiochenses perspicuum est, jam ab anno saltem 362 exstitisse, qui Nicaenam fidem admittere se simulantes, Spiritum sanctum rem creatam affirmarent. Quam ob causam Alexandrina synodus in laudato tomo n. 3, legatis suis Antiochiam missis praescribens quibus pax danda fuerat, haec praecipit: « Nihil amplius ab illis exigatis, quam ut arianam haeresim anathemate damnent, fidemque a sanctis patribus Nicaeae promulgatam profiteantur: condemnent item eos, qui Spiritum sanctum affirmant creaturam esse, et a Christi substantia divisum . . . Nam qui simulant quidem se Nicaenam fidem profiteri, atque interea contra Spiritum sanctum blasphemare non dubitant, nihil aliud praestant quam quod arianam haeresim verbis quidem negant, animo autem et sententia resinent. » Quocirca in fine tomi profitetur Paulinus: « Anathemate damno eos, qui fidem Nicaeae promulgatam vilipendunt, et qui negant Filium ex substantia Patris et Patri consubtantialem esse. Anathemate quoque damno eos, qui dicunt Spiritum sanctum creaturam esse a Filio factam. » Nec dicere licet novam hanc haeresim in Oriente natam, tardius in Occidente notam fuisse: cum Alexandrinae synodi gesta, quibus manifesta fit, celebria etiam in Occidente fuerint, sintque a Liberio ipso epist. 13 laudata; ac praeterea ex legatis ab eadem synodo Antiochiam missis primarii ac praecipui fuerint Eusebius Vercellensis episcopus et Lucifer Calaritanus, qui sane Liberium nihil eorum quae tum gesta sunt ignorare permiserunt. Superest igitur ut dicamus, Liberio hujus novae haeresis minime suspectos fuisse eos qui ad se scripserant, adeoque illum nihil ab eis aliud exigendum duxisse, quam quod ab Occidentis episcopis pacem ipsius et communionem petentibus exigere soleret: quamvis nonnulli eorum, statim atque Liberii communionem ac litteras obtinuerunt, omni simulatione posita, Spiritus sancti divinitatem impugnare non distulerint. De Eustathio nominatim id testatur Basilius, epist. 74. Iste jam fidem eam, in quam receptus est, depopulatur, cumque illis facit, qui homousion anathemate percellunt, et haeresis Pneumatomachorum ( qui scil. Spiritus sancti deitatem impugnant ) est antesignanus. V. De tempore, quo scriptae sunt duae epistolae sequentes, nihil est cur diutius disseratur. Primam Romae emiserunt ac Liberio obtulerunt legati a Lampsacena synodo missi, alteram iidem legati a Liberio non ita multo post acceptam reddiderunt episcopis Tyanensi in synodo congregatis. Ex quo sequitur, ut eo tempore, quod inter utramque synodum intercedit, scriptae sint. Atqui Lamsapcena synodus secundum Socratem, lib. IV, c. 4, anno 365, et quidem secundum peritiores criticos autumno appetente, Tyanensis autem vere ineunte anni 367 habita est. Restat igitur ut praedictae litterae, anno 366. intermedio conscriptae fuerint. EPISTOLA LEGATORUM LAMPSACENAE SYNODI AD LIBERIUM PAPAM. (Anno 366.) TUM PROPRIO, TUM EORUM A QUBUS MISSI SUNT NOMINE PROFITENTUR SE FIDEM NICAENAM TENERE AC SERVATUROS ESSE, AC, SI QUIS IPSOS ACCUSAVERIT, SE CORAM EPISCOPIS, QUOS LIBERIUS PROBAVERIT, CAUSAM ESSE DICTUROS. Domino fratri et consacerdoti Liberio Eustathius, Theophilus et Silvanus in Domino salutem. I. Propter insanas suspiciones haereticorum, qui offensionum causas catholicis ecclesiis inferre non cessant, nos omnem illis occasionem adimere cupientes, profitemur et adseveramus episcoporum orthodoxorum synodum, quae Lampsaci, Smyrnae, variisque in locis celebrata est, cujus legatione fungentes, tum ad tuam benignitatem, tum ad universos Italiae et Occidentis episcopos litteras afferimus, catholicam fidem tenere et custodire, quae in sancta synodo Nicaena beati Constantini temporibus a trecentis decem et octo episcopis confirmata, hactenus integra et inconcussa perpetuo permansit, in qua consubstantialis vocabulum adversus Arii perversitatem sancte ac pie positum est. Similiter et nos cum supradictis eamdem fidem tenuisse, et tenere, et usque ad extremum spiritum servaturos esse propria manu profitemur: condemnantes Arium et impiam doctrinam ejus cum discipulis illius; necnon omnem haeresim patropassiani Marcionis, Photini, Marcelli et Pauli Samosateni, horum doctrinam, et omnes qui eadem atque illi sentiunt, omnes denique haereses adversantes praedictae sanctae fidei, quae pie et catholice a sanctis Patribus Nicaeae exposita est: in primis anathema dicentes Ario, atque iis omnibus quae in Ariminensi synodo adversus praedictam fidem sancti concilii Nicaeni gesta sunt: quibus ab oppido Thraciae Nice Constantinopolim allatis, dolo ac perjurio circumventi, subscripsimus Fides autem nostra ac supradictorum, quorum legatione fungimur, haec est. Κυρίῳ ἀδελφῷ καὶ συλλειτουργῶ Λιβερίῳ Εὐστάθιος, Θεόφιλος Σιλβανὸς ἐν κυρίῳ χαίρειν.

Α'. Διὰ τὰς τῶν αἱρετικῶν μανιώδεις ὑπονοίας, οἳ οὐ παύονται ταῖς καθολικαῖς ἐκκλησίαις σκάνδαλα ἐπιφέροντες, τούτου χάριν πᾶσαν ἀφορμὴν αὐτῶν ἀναιροῦντες, ὁμολογοῦμεν τὴν σύνοδον τὴν γενομένην ἐν Λαμψάκῳ καὶ ἐν Σμύρνῃ, καὶ ἐν ἑτέροις διαφόροις τόποις τῶν ὀρθοδόξων ἐπισκόπων, ἧς συνόδου πρεσβείαν ποιούμενοι, πρὸς τὴν χρηστότητά σου καὶ πάντας τοὺς Ἰταλούς τε καὶ δυτικοὺς ἐπισκόπους γράμμα κομίζομεν, τὴν καθολικὴν πίστιν κρατεῖν καὶ φυλάττειν, ἥτις ἐν τῇ ἁγίᾳ Νικαίων συνόδῳ ἐπὶ τοῦ μακαρίου Κωνσταντίνου ὑπὸ τριακοσίων δέκα καὶ ὀκτὼ ἐπισκόπων βεβαιωθεῖσα, ἀκεραίᾳ καὶ ἀσαλεύτῳ καταστάσει ἕως νῦν καὶ διηνεκῶς διαμένει, ἐν ᾗ τὸ ὁμοούσιον ἁγίως καὶ εὐσεβῶς κεῖται ὑπεναντίως τῆς Ἀρείου διαστροφῆς. ὁμοίως καὶ ἡμᾶς καὶ τὰ τῶν προειρημένων τὴν αὐτὴν πίστιν κεκρατηκέναι, καὶ κρατεῖν, καὶ ἄχρι τέλους φυλάσσειν, ἰδίᾳ χειρὶ ὁμολογοῦμεν· κατακρίνοντες Ἄρειον καὶ τὴν ἀσεβῆ διδαχὴν αὐτοῦ σὺν τοῖς μαθηταῖς αὐτοῦ, καὶ πᾶσαν αἵρεσιν πατροπασσιανοῦ Μαρκίωνος, Φωτινοῦ, Μαρκέλλου, καὶ Παύλου τοῦ Σαμοσατέως, καὶ τούτων τὴν διδαχὴν, καὶ πάντας τοὺς ὁμόφρονας αὐτῶν, καὶ πάσας τὰς αἱρέσεις τὰς ἐναντιουμένας τῇ προειρημένῃ ἁγίᾳ πίστει, ἥτις εὐσεβῶς καὶ καθολικῶς ὑπὸ τῶν ἁγίων ἐξετέθη πατέρων ἐν Νικαίᾳ· ἀναθεματίζοντες ἐξαιρέτως Ἄρειον καὶ τὰ ἐν τῇ Ἀριμίνῳ συνόδῳ ὅσα ὑπεναντίως τῆς προειρημένης ταύτης πίστεως τῆς ἁγίας συνόδου Νικαίων ἐπράχθη· οἷς δόλῳ καὶ ἐπιορκίᾳ ὑποπεισθέντες ἐν Κωνσταντίνου πόλει κομισθεῖσιν ἀπὸ Νίκης τῆς Θρᾴκης ὑπεγράψαμεν. ἔστι δὲ ἡ πίστις ἡμῶν, καὶ αὐτῶν ὧν καὶ προείρηται, ὧν καὶ τὴν πρεσβείαν ποιούμεθα, ἁύτη.

II. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum unigenitum Deum Dominum Jesum Christum, filium Dei, genitum ex Patre, id est, ex Patris substantia, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, tam quae in coelo, quam quae in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit et incarnatus, homoque factus est; passus est etiam et resurrexit tertia die, adscendit in coelum, et venturus est judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat aliquando, quando non erat, et antequam gigneretur non erat, et quia ex nullis exstantibus factus est; aut qui dicunt ex alia substantia vel essentia, aut mutabilem et conversioni obnoxium esse Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia Dei.

Β'. Πιστεύομεν εἰς ἕνα Θεὸν πατέρα παντοκράτορα, πάντων ὁρατῶν καὶ ἀοράτων ποιητὴν, καὶ εἰς ἕνα μονογενῆ Θεὸν κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν, τὸν υἱὸν Θεοῦ, γεννηθέντα ἐκ τοῦ πατρὸς, τουτέστιν ἐκ τῆς οὐσίας τοῦ πατρὸς, Θεὸν ἐκ Θεοῦ, φῶς ἐκ φωτὸς, Θεὸν ἀληθινὸν ἐκ Θεοῦ ἀληθινοῦ, γεννηθίντα, οὐ ποιηθέντα, ὁμοιούσιον τῷ πατρὶ, δι' οὖ τὰ πάντα ἐγένετο, τά τε ἐν τῷ οὐρανῷ, καὶ τά ἐπὶ τῆς γῆς· τὸν δι' ἡμᾶς τοὺς ἀνθρώπους καὶ διὰ τὴν ἡμετέραν σωτηρίαν κατελθόντα, καὶ σαρκωθέντα, καὶ ἐνανθρωπήσαντα, καὶ παθόντα, καὶ ἀναστάντα τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ, ἀνελθόντα εἰς οὐρανοὺς, καὶ ἐρχόμενον κρῖναι ζῶντας καὶ νέκρους καὶ εἰς τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον. τοὺς δὲ λέγοντας, ἦν ποτὲ ὅτε οὐκ ἦν, καὶ πρὶν γεννηθῆναι οὐκ ἦν, καὶ ὅτι ἐξ οὐκ ὄντων ἐγένετο, ἢ ἐξ ἑτέρας ὑποστάσεως ἢ οὐσίας φάσκοντας εἶναι, ἢ τρεπτὸν ἢ ἀλλοιωτὸν τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ, τούτους ἀναθεματίζει ἡ καθολικὴ καὶ ἀποστολικὴ Ἐκκλησία τοῦ Θεοῦ.

III. Ego Eustathius, episcopus urbis Sebastae, et Theophilus et Silvanus, legati synodi Lampsacenae et Smyrnensis et aliarum, hanc professionem propriis manibus et nostra sponte conscripsimus. Si quis autem post hanc fidei nostrae expositionem adversus nos, aut adversus eos a quibus missi sumus, aliquam criminationem inferre voluerit, cum litteris sanctitatis tuae coram orthodoxis episcopis, quos probaverit sanctitas tua, veniat, et apud illos judicio contendat nobiscum, ac si quid criminis convictum fuerit, in auctorem animadvertatur.

Γ'. Ἐγὼ δὲ Εὐστάθιος ἐπίσκοπος πόλεως Σεβαστείας, καὶ Θεόφιλος καὶ Σιλβανὸς πρεσβεῖς συνόδου Λαμψάκων, Σμύρνης καὶ τῶν λοιπῶν, ταύτην τὴν ὁμολογίαν χερσὶν ἡμῶν καὶ οἰκείαις προαίρεσεσιν ἐγράψαμεν. εἰ δέ τις μετὰ τὴν ἐκτεθεῖσαν παρ' ἡμῶν πίστιν καθ' ἡμῶν, ἤτοι τῶν ἀποστειλάντων ἡμᾶς ἔγκλημά τι προσενεγκεῖν θελήσει, μετὰ γραμμάτων τῆς σῆς ἁγιοσύνης, πρὸς ο'ugvgr;ς ἐὰν δοκιμάσῃ ἡ σὴ ἁγιώτης ὀρθοδὸξους ἐπισκόπους ἔρχεσθαι, καὶ ἐπ' αὐτῶν μεθ' ἡμῶν διαδικάζεσθαι. καὶ εἴ τι ἐγκλήματος ἕνεκεν συσταθῇ, εἰς τὸν αἴτιον ἐκδικηθείη.

EPISTOLA LIBERII URBIS ROMAE EPISCOPI AD UNIVERSOS ORIENTIS ORTHODOXOS EPISCOPOS (Anno 366.) LEGATOS EORUM FIDEM NICAENAM PROFESSOS ESSE; FIDEI HUJUS ROBUR IN SUBSTANTIAE ET CONSUBSTANTIALIS VOCABULIS SITUM ESSE. PRAVORUM CONATUS, UT ARIMINI HAEC VOCABULA SUPPRIMERENTUR. ARIMINENSIS SYNODI GESTA AB IPSORUM LEGATIS DAMNATA ESSE, ET AB IIS QUI DECEPTI TUNC FUERANT SUMMO CONSENSU DAMNARI.

Dilectis Fratribus et comministris Evethio, Cyrillo, Hyperechio, Uranio, Heroni, Elpidio, Maximo, Eusebio, Eucarpio, Heortasio, Neoni, Eumathio, Faustino, Proclino, Pasinico, Arsenio, Severo, Didymioni, Britannio, Callicrati, Dalmatio, Aedesio, Eustochio, Ambrosio, Gelonio, Pardalio, Macedonio, Paulo, Marcello, Heraclio, Alexandro, Adolio, Marciano, Sthenelo, Johanni, Maceri, Charisio, Silvano, Photino, Antonio, Anytho, Celso, Euphranori, Milesio, Patricio, Severiano, Eusebio, Eumolpio, Athanasio, Diophanto, Menodoro, Diocli, Chrysampelo, Neoni, Eugenio, Eustathio, Callicrati, Arsenio, Eugenio, Martyrio, Hieracio, Leontio, Philagrio, Lucio, et omnibus Orientis orthodoxis episcopis Liberius episcopus Italiae et Occidentis episcopi in Domino sempiternam salutem.

Τοῖς ἀγαπητοῖς ἀδελφοῖς καὶ συλλειτουργοῖς Εὐηθίῳ, Κυρίλλῳ, Ὑπερεχίῳ, Οὐρανίῳ, Ἥρωνι, Ἐλπιδίῳ, Μαξίμῳ, Εὐσεβίῳ, Εὐκαρπίῳ, Ἑορτασίῳ, Νέωνι, Εὐμαθίῳ, Φαυστίνῳ, Προκλίνῳ, Πασινίκῳ, Ἀρσενίῳ, Σευήρῳ, Διδυμίωνι, Βρεττανίῳ, Καλλικράτει, Δαλματίῳ, Αἰδεσίῳ, Εὐστοχίῳ, Ἀμβροσίῳ, Γελωνίῳ, Παρδαλίῳ, Μακεδονίῳ, Παύλῳ, Μαρκέλλῳ, Ἡρακλείῳ, Ἀλεξάνδρῳ, Ἀδολίῳ, Μαρκιανῷ, Σθενέλῳ, Ἰωάννῃ, Μάκερι, Χαρισίῳ, Σιλβανῷ, Φωτεινῷ, Ἀντωνίῳ, Ἀνύθῳ, Κέλσῳ, Εὐφράνορι, Μιλησίῳ, Πατρικίῳ, Σευηριανῷ, Εὐσεβίῳ, Εὐμολπίῳ, Ἀθανασίῳ, Διοφάντῳ, Μηνοδώρῳ, Διοκλεῖ, Χρυσαμπέλῳ, Νέωνι, Εὐγενίῳ, Εὐσταθίῳ, Καλλικράτει, Ἀρσενίῳ, Εὐγενίῳ, Μαρτυρίῳ, Ἱερακίῳ, Λεοντίῳ, Φιλαγρίῳ, Λουκίῳ, καὶ πᾶσι τοῖς ἐν τῇ ἀνατολῇ ὀρθοδόξοις ἐπισκόποις Λιβέριος ἐπίσκοπος Ἰταλίας καὶ οἱ κατὰ τὴν δύσιν ἐπίσκοποι ἐν κυρίῳ παντότε χαίρειν.

I. Optatissimum nobis pacis et concordiae gaudium attulerunt litterae vestrae, fidei lumine resplendentes, fratres dilectissimi, redditae nobis per charissimos fratres et episcopos Eustathium, Silvanum et Theophilum; idque eo maxime, quod sententiam vestram atque doctrinam cum tenuitate mea cumque omnibus Italis et Occidentalibus consentire prorsus et concinere affirmarunt simul ac demonstrarunt. Hanc autem fidem catholicam et apostolicam esse agnoscimus, quae usque ad Nicaenum concilium integra et inconcussa permansit. Et hanc legati vestri se habere professi sunt, et cum inaestimabili gaudio omne vestigium ac fomitem absurdae suspicionis abolentes, non sermone solum, sed et scripto eam exposuerunt, cujus etiam exemplum his litteris necessario subjiciendum esse existimavimus, ne quam haereticis occasionem ad struendas rursum insidias relinquamus, quibus de integro incentiva malitiae suae commoventes, discordiarum ignes pro suo more excitent.

Α'. Τὴν εὐκταιοτάτην ἡμῖν χαρὰν τῆς εἰρήνης καὶ τῆς ὁμονοίας ἤνεγκε τὰ ὑμέτερα γράμματα, τῷ τῆς πίστεως φωτὶ προλαμπόμενοι ἀδελφοὶ ἀγαπητοὶ, τὰ ἀποδοθέντα ἡμῖν διὰ τῶν τιμιωτάτων ἀδελφῶν τῶν ἐπισκόπων Εὐσταθίου, Σιλβανοῦ καὶ Θεοφίλου, καὶ ταύτῃ μάλιστα, ὅτι τὴν ὐμετέραν γνώμην καὶ τὰ ὑμέτερα φρονήματα συμφωνεῖ;ν καὶ συνᾴδειν πρός τε τὴν ἐμὴν ἐλαχιστότητα καὶ τῶν ἐν Ἰταλίᾳ καὶ δυτικῶν πάντων διεβεβαιώσαντο καὶ ἀπέδειξαν. καὶ ταύτην εἶναι γινώσκομεν τὴν καθολικὴν καὶ ἀποστολικὴν, πίστιν ἥτις μέχρι τῆς κατὰ Νίκαιαν συνόδου ἀκεραία καὶ ἀσάλευτος διέμεινε. ταύτην τε αὐτοῖς ἔχειν ὡμολόγησαν, καὶ χαρᾶς ἀναπλησθέντες. πᾶν ἴχνος καὶ ζώπυρον ἀτόπου ὑπονοίας ἐκβαλόντες, οὐ μόνον διὰ λόγου, ἀλλὰ καὶ ἐγγράφως ταύτην ἐξέθεντο. ἧς καὶ τὸ ἀντίτυπον ἀναγκαίως τούτοις τοῖς γράμμασιν ὑποτάξαι ἡγησάμεθα δεῖν· μή τινα πρόφασιν τοῖς αἱρετικοῖς εἰς ἐπιβουλὴν αὖθις καταλείπωμεν, ἐν ᾗ πάλιν τὰ ὐπεκκαύματα τῆς ἰδίας κακίας ἀνακινοῦντες, πυρκαϊὰς διὰ διχοστασιῶν συνήθως ἐξάπτοιεν.

II. Insuper et hoc professi sunt carissimi fratres nostri Eustathius Silvanus ac Theophilus, tum se, tum vestram charitatem, semper eam fidem habuisse, et ad extremum usque spiritum servaturos esse, quae scilicet Nicaeae a trecentis decem et octo orthodoxis episcopis comprobata est: quae et perfectam continet veritatem, et omnes haereticorum catervas confutat et evertit. Non enim fortuito casu, sed divino nutu adversus Arii insaniam tantus episcoporum numerus congregatus est, quanto numero beatus Abraham tot millia per fidem profligavit. Quae quidem fides in substantia et consubstantialis vocabulo comprehensa, tamquam firmum et inexpugnabile munimentum, omnes impetus et pravas machinas Arianae dementiae reprimit ac repellit.

Β'. Ἐπεί τε καὶ τοῦτο ὡμολόγησαν οἱ τιμιώτατοι ἀδελφοί ἡμῶν Εὐστάθιος καὶ Σιλβανὸς καὶ Θεόφιλος, ἑαυτοὺς τε, καὶ τὴν ὑμετέραν ἀγάπην, παντότε ταύτην τὴν πίστιν ἐσχηκέναι, καὶ ταύτην μέχρι τέλους διαφυλάξειν, δηλαδὴ τὴν ἐν Νικαίᾳ δοκιμασθεῖ;σαν ὑπὸ τριακοσίων δέκα καὶ ὀκτὼ ὀρθοδόξων ἐπισκόπων· ἥτις τὴν τελείαν περιέχει ἀλήθειαν καὶ πάντα τὰ τῶν αἱρετικῶν πλήθη ἐπιστομίζει τε καὶ ἀνατρέπει. οὐδὲ γὰρ ἀπὸ ταυτομάτου, ἀλλὰ θείῳ νεύματι, ὁτῶν τοσούτων ἀριθμὸς ἐπισκόπων συνέκροτήθη κατὰ τῆς Ἀρείου μανίας, ἀλλ' ἐν ὅσῳ ἀριθμῷ ὁ μακάριος Ἀβραὰμ τοσαύτας χιλιάδας διὰ πίστεως κατεστρέψατο, ἥτις πίστις ἐν τῇ ὑποστάσει καὶ τῷ ὀνόματι τοῦ ὁμοούσίου περιεχομένη, ὥσπερ ἔρυμα ὀχυρὸν καί ἄμαχον, πάσας τὰς προσβολὰς καὶ τὰς κακομηχανίας τῆς Ἀρείου κενοδοξίας καθαιρεῖ τε καὶ ἀποτρέπεται.

III. Quocirca cum omnes Occidentalium partium episcopi Ariminum convenissent, quo illos Arianorum improbitas convocaverat eo consilio, ut aut persuasione aliqua, aut, quod verius est, saecularis potentiae auctoritate coacti, id quod in fide cautissime positum fuerat tollerent, aut oblique negarent, nihil profecit illorum versutia. Etenim omnes propemodum ii, qui apud Ariminum collecti, partim illecebris, partim dolo tunc decepti fuerant, nunc ad sanam mentem reversi, formulam ab ariminensi concilio editam anathemate damnarunt, et catholicae fidei apud Nicaeam promulgatae subscripserunt, et communione nobiscum inita, adversus Arium ejusque discipulos graviori indignatione commoventur. Cujus rei argumentum cum ipsi charitatis vestrae legati viderent, vos ipsos in subscriptione sua conjunxerunt, anathemate damnantes Arium, necnon ea quae Arimini contra fidem Nicaeae firmatam gesta sunt; quibus et vos perjuriis in fraudem inducti subscripsistis.

3. Τοιγαροῦν πάντων τῶν κατὰ τὴν δύσιν ἐπισκόπων, των εἰς τὴν Ἀρίμινον (Legit. Vales. τὸ Ἀρίμηνον) συνελθόντων, ὁποτε τούτους ἡ κακοήθεια τῶν Ἀρειανῶν συνεκρότησεν, ὥπως ἤ διὰ πειθοῦς τινὸς, ἢ ἵνα ἀληθέστερον εἴπω, κοσμικῆς δυναστείας, τοῦθ' ὅπερ ἀσφαλέστατον ἧν ἐν τῇ πίστει κείμενον ἀνέλοιεν, ἢ πλαγίως ἀρνήσωνται, οὐδὲν τούτων ὠφέλησεν ἡ πανουργία. Καὶ γὰρ σχεδὸν πάντες ἐκεῖνοι ἐν τῇ Ἀριμίνῳ γενόμενοι, καὶ δελεασθέντες, ἢ ὑπαχθέντες τότε, νῦν ἀναφρονήσαντες, καὶ ἀναθεματίσαντες τὴν ἔκθεσιν τῶν ἐν Ἀριμίνῳ συνελθόντων, καὶ ὑπογράψαντες τῇ καθολικῇ καὶ ἀποστολικῇ πίστει τῇ κατὰ Νίκαιαν θεσπισθείσῃ, οἳ καὶ ἡμῖν κοινωνήσαντες, ἐκθυμότερον κατὰ τοῦ Ἀρείου δόγματος καὶ κατὰ τῶν αὐτοῦ μαθητῶν χαλεπαίνουσιν Οὗ τινος πράγματος τὸν ἔλεγχον καὶ αὐτοὶ οἱ πρεσβεῖς τῆς ὑμετέρας ἀγάπης ἐπιγνόντες, ὑμᾶς αὐτοὺς τῇ οἰκείᾳ ὑπογραφῇ συνέζευξαν· καὶ ἀναθεματίζοτες Ἄρειον καὶ τὰ ἐν Ἀριμίνῳ πραχθέντα κατὰ τῆς πίστεως τῆς ἐν Νικαίᾳ θεσπισθείσης, οἷς καὶ ὑμεῖς αὐτοὶ δελεασθέντες δι' ὁρκωμοσιῶν ὑπεγράψατε. IV. Quamobrem congruum nobis visum est, litteras ad charitatem vestram scribere, et justa petentibus subvenire: praesertim cum ex professione legatorum vestrorum cognoverimus, Orientales ad sanam mentem reversos cum orthodoxis Occidentalibus consentire. Significamus autem vobis, ne sitis nescii, ariminensis consilii blasphemias ab iis, qui tunc per fraudem decepti fuisse visi sunt, nunc anathemate perculsas esse, et universos conspirantibus animis in nicaenam fidem consensisse. Sed et vos id omnibus indicare debetis, ut qui per vim ac fraudem aliquod fidei suae detrimentum passi sunt, nunc tandem ex haeretica caligine ad divinam catholicae libertatis lucem valeant emergere. Qui quidem si post hoc concilium perversae doctrinae virus evomere, et omnes Arii blasphemias rejicere, easque anathemate damnare noluerint, sciant se pariter cum Ario ejusque discipulis, et reliquis serpentibus, sive Sabellianis seu Patropassianis aut quibuslibet aliis haereticis extraneos esse et alienos a communione Ecclesiae, quae adulterinos filios non admittit. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.

4. Ὅθεν ἀκόλουθον ἡμῖν ἐφάνη. γράψαι πρὸς τὴν ὑμετέραν ἀγάπην, καὶ βοηθῆσαι τοῖς δίκαια αἰτουμένοις· μάλιστα δὲ, ὅτε διὰ τῆς ὁμολογίας τῶν ὑμετέρων πρεσβειῶν ἀναφρονήσαντας τοὺς ἀνατολικοὺς συμφωνεῖν προς τοὺς ὀρθοδόξους τῶν δυτικῶν ἐπέγνωμεν· καὶ δηλοῦμεν, ὅπως εἰδέναι ἔχοιτε, τὰς ἐν τῇ Ἀριμίνῳ βλασφημίας, καὶ ὑπὸ τῶν δοξασάντων τότε κατὰ συναρπαγὴν παραβεβλάφθαι, νῦν ἀναθεματισθείσας, καὶ πάντας πρὸς τὴν κατὰ Νίκαιαν πίστιν συμπεπνευκέναι. Καὶ χρὴ δι' ὑμῶν τοῦτο πᾶσι γνωσθῆναι, ὅπως δυνηθεῖεν καὶ οἳ κατ' ἐπήρειαν παραβλαφθέντες. ἤδη ποτὲ ἐκ τοῦ αἱρετικοῦ σκότους πρὸς τὸ θεῖον φῶς τῆς καθολικῆς ἐλευθερίας ἀνακάμψαι· οἵ τινες μετὰ ταύτην τὴν σύνοδον εἰ μὴ θελήσειαν ἀποπτύσαι τὸν τῆς κακοδοξίας ἰὸν, καὶ τὰς βλασφημίας Ἀρείου πάσας ἀνελεῖν, ταύτας τε ἀναθεματίσαι. γινωσκέτωσαν ἑαυτοὺς μετὰ τοῦ Ἀρείου καὶ τῶν τούτου μαθητῶν, καὶ τῶν λοιπῶν ὄφεων, ἤτοι Σαβελλιανῶν, ἢ Πατροπασσιανῶν, ἢ οἱασδήποτε ἄλλης αἱρέσεως ἐκσπόνδους εἶναι καὶ ἀκοινωνήτους τῶν ἐκκλησιαστικῶν συνάξεων, ἥτις τοὺς ἐκ μοιχείας υἱοὺς οὐ προσίεται. Ὁ Θέὸς ὑμᾶς ἐῤῥωμένους διαφυλάξοι, ἀδελφοὶ ἀγαπητοί.