Migne Patrologia Latina Tomus 20
Epistolae et decreta (Zosimus papa), J. P. Migne
- 1
EPISTOLA I. AD EPISCOPOS GALLIAE. De privilegiis ecclesiae Arelatensis.
I. Ut qui Romam aut alio e Gallia veniunt, formatas accipiant a Metropolitano Arelatensi. --II. Ut metropolitanus Arelatensis episcopos ordinet per provinciam Viennensem, et per utramque Narbonensem. --III. Ut ecclesiae Arelatensi suae paroeciae restituantur. Zosimus universis episcopis per Gallias et septem provincias constitutis.
CAP. I.
- 1.
Placuit apostolicae sedi, ut si quis ex (0642D)(0643A)qualibet Galliarum parte, sub quolibet ecclesiastico gradu, ad nos Romam venire contendit, vel alio [Reg. ms. ad alia] terrarum ire disponit, non aliter proficiscatur, nisi metropolitani Arelatensis episcopi formatas acceperit, quibus sacerdotium suum, vel locum ecclesiasticum quem habet, scriptorum ejus adstipulatione perdoceat. Quod ea gratia statuimus, quia plurimi se episcopos, presbyteros, sive ecclesiasticos simulantes, quia nullum documentum formatarum exstat per quod valeant confutari, in nomen venerationis irrepunt, et indebitam reverentiam promerentur. Quisquis igitur, fratres charissimi, praetermissa supradicti formata, sive episcopus, sive presbyter, sive diaconus, aut deinceps inferiori gradu sit, ad nos venerit, sciat se omnino suscipi (0643B)non posse. Quam auctoritatem ubique nos misisse manifestum est: ut cunctis regionibus innotescat, id quod statuimus omnimodis esse servandum. Si quis autem haec salubriter constituta temerare tentaverit, sponte sua se a nostra noverit communione discretum. Hoc autem privilegium formatarum sancto Patroclo fratri et coepiscopo nostro meritorum ejus specialiter contemplatione concessimus.
CAP. II.
- 2.
Jussimus autem praecipuam, sicuti (0644A)semper habuit, metropolitanus episcopus Arelatensium civitatis in ordinandis sacerdotibus teneat auctoritatem. Viennensem, Narbonensem primam et Narbonensem secundam provincias ad pontificium suum revocet. Quisquis vero posthac contra apostolicae sedis statuta et praecepta majorum, omisso metropolitano episcopo, in provinciis supradictis quemquam ordinare praesumpserit, vel is qui ordinari se illicite siverit, uterque sacerdotio se carere cognoscat. Quomodo enim potest auctoritatem summi pontificis obtinere, qui quae erant pontificis servare contempsit?
CAP. III.
Omnes sane admonemus, ut quique finibus territoriisque suis contenti sint: nam barbara (0644B)et impia ista confusio est aliena praesumere. De qua re ne ad nos querela ulterius redeat admonemus. Dedit enim exemplum Arelatensis ecclesia, quae sibi Citharistam et Gargarium paroecias in territorio suo sitas incorporari jure desiderat: ne de caetero ullus sacerdos in alterius sacerdotis praesumat injuriam. Sane quoniam metropolitanae Arelatensium urbi vetus privilegium minime derogandum (0645A)est, ad quam primum ex hac sede Trophimus summus antistes, ex cujus fonte totae Galliae fidei rivulos acceperunt, directus est; idcirco quascumque paroecias in quibuslibet territoriis, etiam extra provincias suas, ut antiquitus habuit, intemerata auctoritate possideat. Ad cujus notitiam, si quid illic negotiorum emerserit, referri censemus, nisi magnitudo causae etiam nostrum requirat examen. Data XI kalendas Apriles (Anno 417, Martii 22) Honorio augusto XI et Constantio II consulibus.
1 EPISTOLA II. De causa Coelestii. Quid instaurato Romae Coelestii judicio gestum sit. Eum, nisi intra duos menses veniant qui praesentem redarguant, et aliter sentire probent quam professus sit, absolutum fore. ZOSIMUS AURELIO et universis episcopis per Africam constitutis dilectissimis fratribus in Domino salutem.
- 1.
Magnum pondus examinis magna desiderant, ut non sit rebus ipsis, quae geruntur, inferior libra judicii. His accedit apostolicae sedis auctoritas, cui in honorem beatissimi Petri patrum decreta peculiarem quamdam sanxere reverentiam. Orandum (0649C)igitur, et incessanter orandum, ut continua gratia perennique adjutorio Dei, ex hoc fonte in totum orbem pax fidei et catholicae societatis nullis nebulis interfuscata mittatur. Charitas enim, quae sicut scriptum est (I Joan. IV, 8), Deus est, perfecta plenitudinis (0650A)abundantia gratulatur: cum si quid vel suspicionis habuerit, fidei intentione sollicita vel in longum perducta contentio aut emendatione corrigitur.
2. Coelestius presbyter nostro se ingessit examini, expetens ea quae de se apostolicae sedi aliter, quam oportuit, essent inculcata, purgari. Et licet multae occupationes majoribus vinculis ecclesiasticorum negotiorum curam nostram sollicitudinemque distraherent: tamen ne fraternitatis [Baron. paternitatis] vestrae de adventu ac discussione praedicti diutius penderet exspectatio, posthabitis omnibus, die cognitionis resedimus in sancti Clementis basilica, qui imbutus beati Petri apostoli disciplinis, tali magistro veteres emendasset errores, tantosque profectus habuisset, ut fidem quam didicerat et docuerat, (0650B)etiam martyrio consecraret: scilicet ut ad salutiferam castigationem tanti sacerdotis auctoritas praesenti cognitioni esset exemplo.
3. Omnia igitur, quae prius fuerant acta, discussimus, sicut gestorum huic epistolae cohaerentium instructione discetis; et intromisso Coelestio, libellum ejus, quem dederat, fecimus recitari: nec hoc contenti, utrum haec, quae scripsisset, corde loqueretur, an labiis, saepenumero exploravimus; cum de occultis animorum solius Dei nostri possit esse judicium, cui non tantum cogitata, sed cogitanda etiam praesto sunt. Quid voces ejus contineant, compendiosius duximus a sanctitate vestra legendo cognosci.
4. Unum sane movet nos, ut cum in praesenti ibi (0650C)Coelestium habueritis, nihil liquido judicatum sit. Ad litteras Herotis et Lazari priori relatione destinatas, equidem ob fervorem [Baron. hoc fervore] fidei, praefestinatum esse promptissimum est. Sed cum de his interrogaretur, asseruit nullum sibi de (0651A)talibus contentionibus umquam cum antedictis fuisse sermonem; nec ante sibi, quam de se scriberent, visu fuisse compertos; Lazarum sane in transitu cognitum; Herotem vero etiam satisfactione interposita; quod secus de ignoto et absente sensisset, cum gratia recessisse. Tam caduco ac nullo fundamine criminationis ignotae, procul dubio e re fuit, ut persona talium, quae tam ventosa et levis exstiterat, quaereretur, si saltem illis loci sui ratio vitaeque constaret, ut fides absentibus in absentes debuerit adhiberi, tantumque pondus in litteris eorum ut auctoritatem testimonii mererentur. Patuit hos inobservatis ordinationibus, plebe cleroque contradicente, ignotos, alienigenas, intra Gallias sacerdotia vindicasse, quibus se ipsi propria (0651B)abdicavere sententia; nosque, licet et alia, tamen eorum de se poenitudinem et confessionem secuti, sacerdotali eos loco et omni communione submovimus. Satis urget, causam a talibus processisse per litteras in absentis ejus accusationem, qui se praesens tuetur, qui exponit fidem, qui provocat accusantem.
5. Numquam piguit in melius retorsisse judicium. (0652A)Adolescens et sancti Spiritus exsecutor qui Susannam, seniorum falsitate damnatam, invenit innocentem (Dan. XIII, 46). Reducitur a suppliciis casta per puerum, quae per grandaevos fingitur impudica. Non ergo omni, sicut cautum est, spiritui credendum est (I Joan. IV, 1): sed diu appensius examinandum est, praesertim de fide hominis, ubi status ejus et vita perpetua est. Nec Salomonem fefellit in puerperii rixa veritatis indago (III Reg. III, 23). Non enim statim duabus feminis inter se jurgantibus unum pignus induxit: sed ibi arbiter fide cunctabundus invenit, ubi verae pietatis intellexit affectum. Perquam rarum sit, ut longa et castigata cunctatio non ad veri cubile perveniat. Optimae mentis indicium est, prava difficilius credere. (0652B)Nam plerique, quorum de se bonae confessioni pigrius adhibetur fides, in illius erroris abruptum necessitate coguntur: et irremediabile vulnus efficitur, quod desperatur sanari.
6. Unde in praesenti causa nihil praecox immaturumque censuimus, sed innotescere sanctitati vestrae super absoluta Coelestii fide nostrum examen: cui etiam prior libellus ab eo intra Africam [datus] (0653A)testimonio apud vos esse debuisset, ne inexploratis famaque jactatis tam facile crederetur. Quare intra secundum mensem aut veniant, qui praesentem redarguant aliter sentire, quam libellis et professione contexuit; aut nihil, post haec tam aperta et manifesta quae protulit, dubii sanctitas vestra resedisse cognoscat.
7. Ipsum sane Coelestium, et quicumque in tempore ex diversis regionibus aderant sacerdotes admonui, has tendiculas quaestionum et inepta certamina, quae non aedificant, sed magis destruunt, ex illa curiositatis contagione profluere; dum unusquisque ingenio suo et intemperanti eloquentia suprascripta abutitur: cum in hoc etiam magnorum virorum nonnumquam cum ipsis auctoribus scripta (0653B)periclitentur post multam temporum seriem [Baron. temporis miseriam] interpretantis arbitrio: ut divine praedictum sit, ex multiloquio non vitari peccatum (Prov. X, 19); et sanctus David merito postularit circumstantiam labiis suis, orique custodiam (Psal. CXL, 3).
8. Charitatem vestram tam apostolicae sedis auctoritate, quam mutua amoris affectione commoneo, ut jam ingenia vestra se sanctarum omnium Scripturarum, quae secundum traditionem patrum atque (0654A)majorum perceptae sunt, praeceptis observationibusque subjiciant. Quid illic non abundans? quid non Dei Spiritu et vocibus plenum sit? nisi libet unumquemque plus sibi credere, suoque de se uti judicio. Data . . . . (Anno Christi 417), Honorio augusto XI et Flavio Constantio consulibus. EPISTOLA III. Pelagium missis litteris ac libello fidei, rursumque Coelestium sese purgasse, neque accusatoribus eorum tam sublestae fidei viris facile fuisse credendum; illos demum, cum damnanda damnarent, ac sequenda sequerentur, a catholica veritate aut Ecclesiae communione numquam excidisse.
ZOSIMUS episcopus AURELIO et universis episcopis per Africam constitutis, dilectissimis fratribus in (0654B)Domino salutem.
1. Postquam a nobis Coelestius presbyter auditus est, et quid de fide sentiret evidenter expressit, eademque, quae in libello contulerat, repetitis crebro professionibus roboravit, de ejus nomine plenius ad dilectionem vestram scripta dixerimus.
2. Ecce epistolam Hierosolymitani episcopi Praylii, qui in locum quondam sancti Joannis episcopus est ordinatus, accepimus, qui causae Pelagii enixius astipulator intervenit. Litteras quoque suas (0655A)idem Pelagius purgationem continentes abundantissime misit, quibus et professionis suae fidem, quid sequeretur, quidve damnaret, sine aliquo fuco, ut cessarent totius interpretationis insidiae, cumulavit. Harum recitatio publica fuit: omnia quidem paria, et eodem sensu sententiisque formata, quae Coelestius ante protulerat, continebant. Utinam ullus vestrum, dilectissimi fratres, recitationi litterarum interesse potuisset! Quod sanctorum virorum qui aderant gaudium fuit! quae admiratio singulorum! Vix fletu quidam se et lacrymis temperabant, tales etiam absolutae fidei infamari potuisse. Estne ullus locus, in quo Dei gratia vel adjutorium praetermissum sit? quod quisquis potest praeter eamdem vel mente concipere, nec ille illi supernae sententiae (0655B)subjectus, quae de sancto Spiritu lata est, quod neque hic, neque in futuro venia vel remissione donetur.(0656A)
3. Video etiam hunc Pelagium, Herote et Lazaro scribentibus, infamari. Itane, fratres dilectissimi, ad aures vestras, qui sint isti turbines Ecclesiae vel procellae, nec opinione pervenit? Ita vero vos latuit vita horum atque damnatio? Sed quamquam specialis illos apostolicae sedis auctoritas omni communione submoverit, discite et in hac epistola, licet strictim, hominum mores. Vetus Lazaro consuetudo est innocentiam criminandi. Per multa concilia in sanctum Britium coepiscopum nostrum Turonicae civitatis diabolicus accusator inventus est (Vide epist. 4, n. 2). A Proculo Massiliensi in synodo Taurini oppidi sententiam calumniatoris excepit. Ab eodem Proculo fit post multos annos sacerdos, tyrannici judicii defensor, civitatis Aquensium: (0656B)cum contrairet addicta, in ipsum penetrale et sacerdotale solium sanguine innocentis pene (0657A)respersum irrupit. Stetitque in eo hactenus umbra sacerdotii, donec in tyranno ( Constantino ) imago staret Imperii: quo loco post internecionem patroni sponte se exuit, et propria cessione damnavit. De Herote vero omnia similia, idem tyrannus patronus, caedes, turbae, presbyterorum contradicentium vincula et custodiae, et totius civitatis addictio, similis poenitentia de abdicatione sacerdotii. Mirum est si isti laicum virum ad bonam frugem longa erga Deum servitute nitentem, falsis litteris percellere noluerunt, qui in fratres et coepiscopos tanta machinati sunt, qui tot tempestates ecclesiae reddiderunt. Non decet episcopalem auctoritatem, et praecipue prudentiam vestram, ad levium susurronum scripta pendere. Ecce Pelagius Coelestiusque apostolicae sedi in litteris suis et confessionibus suis (0657B)praesto sunt: ubi Heros, ubi Lazarus, erubescenda factis et tot damnationibus nomina? ubi illi adolescentes, id est Timasius et Jacobus, qui scripta quaedam, ut asserebatur? Vos conjicite, si qui talia in sede apostolica confitentur, illa quae de iisdem a pravis ac levibus auctoribus ac dubio rumore jactata sunt, oporteat credi.
4. Amate pacem, diligite charitatem, studete concordiae. Nam scriptum est: Diliges proximum tuum (0658A)tamquam te ipsum (Matth. XIX, 19). Qui magis alter alteri proximi sumus, quam omnes qui in Christo unum esse debemus? Non omnis qui aures vestras ventus ingreditur, nuntius est veri: ideoque animo praesule et in excubiis constituto semper opus est, ne totum famae, totum testibus liceat. Recensete sacras litteras et divina tabularia: maximam partem falsi testes occupavere, ubi sanctorum aut accusationem aut pericula reperimus: maximam dico, immo totam, cum in ipsum Dominum nostrum Salvatorem totius mundi hostiam et pontificem salutarem falsi testes insurrexerunt [Garn. insurrexerint], qui se ejus blasphemiam audisse confingerent. Aestimate quid jam possit praeterire fallacia, quae in Deum fidei, immo in ipsam fidem ac veritatem, perjuriis impetum fecit.(0658B)
5. Haec ideo scripsimus, ut de caetero, si qui absentes minusqe noti de quolibet talia ex libidine mentientur, fixi sint pedes vestri adversus arietem fraudulentiae. Unde et lucernam pedibus suis ac lumen semitis suis vir sanctus exorat (Psal. CXVIII, 105): scilicet ne inter fallaces tenebras sint caeca nobis et errabunda vestigia. Et in Evangelio: Numquid lex nostra judicat hominem, nisi ab ipso audierit prius, et cognoverit (Joan. VII, 51)? Etiam in veteri (0659A)Testamento: Non credes auditui vano, et non consenties cum iniquo fieri testis injustus (Exod. XXIII, sec. LXX). Et ne forte multitudini detrahentium ante examinationem judicii crederetur, addit dicens, Non eris cum pluribus in malitia, et non accipies per eos peccatum (Ibid.). Et iterum alibi: Prius quam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste (Eccli. XI, 7). Et iterum: Quae viderint oculi tui loquere (Prov. XXV, 8; sec. LXX). Et in Actibus Apostolorum adversus principes sacerdotum et seniores Judaeorum postulantes absentis Pauli apostoli damnationem, justissimam sententiam gentilis Festus tribunus protulit, quam convenit etiam nos in facie credentium objicere ad verecundiam, dicens, Non est consuetudo Romanis, damnare (0659B)aliquem hominem prius, quam is qui accusatur, praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina (Act. XXV, 16). Si hanc igitur moderationem extra septum fidei nostrae positus tenuit contra sacerdotalem pudorem, indigna omnino credulitas absentibus in absentes. Quotus enim quisque immunis invenietur a vulnere, si ad omnem ferientis ictum, credulum pectus aperitur.
6. Doceat nos terrena moderatio, quae saecularibus arbitriis et causis primum de ipsis judicibus eligendis repudiandisque sit, et quanta cunctatio; quot interpositae dilationes; quoties inhibita comperendinatio (V. Cod. Th. lib. II, tit. 6 et 7): etiam sub ipso fine certaminis ampliare judicia cum innocenti (0659C)reo (Ibid. lib. IX, tit. 36). Confugitur ad (0660A)mare et transmarina documenta, ut fides quae in praesenti plerumque arctioribus strangulatur angustiis, saltem eminus veniat. Haec omnia mentior, nisi in patrocinium tuendae innocentiae reperta sint. Tolerabilius est enim innocentem quemlibet tardius inveniri, quam cito pro nocente damnari.
7. Grave fuit Lazaro et Heroti litterarum suarum pedissequos esse. An nesciebant, dilectionem vestram ad sedem apostolicam relaturam? Huc certo calumniae compendio navigassent. Ubi de episcopatu ambiendo agitur, maria terrasque lustrant, nec ulla suffragia praetermittunt. Ubi vero innocentium fama percellitur, otiosi et delicati sive accusatores sive testes (in utroque enim fallentibus nomen infame est), in cubilibus et lectulis suis litteris abutuntur; (0660B)et totam Africam, universumque tranquillum catholicae serenitatis innubilant ad libidines suas duae pestes. Ante tribunal Christi omnes stabimus: nemo illic abesse poterit, nec Domini, cujus immensitas omnibus locis ac rebus intervenit, declinare judicium.
8. Si Deo nostro cordi fuit; propter oves perditas Verbum carnem fieri, et ex Domino formam servientis induere, ut diu interceptam redderet libertatem: sit vobis gaudium, eos quos falsi judices criminabantur, agnoscere a nostro corpore et catholica veritate numquam fuisse divulsos. Certe hoc, quod vestra exspectatio desiderabat, eluxit, ut damnanda damnarent, et sequenda sequerentur. Si paterfamilias reditu filii gratulabatur, qui mortuus fuerat, (0660C)et revixit; perierat, et inventus est (Lucae XV, 32); (0661A)et jubebat in usum ejus stolam mundam, hoc est insigne candidae mentis afferri, et vitulum saginatum; quantum haec uberior exsultatio est fidei, non mortuos esse, nec periisse, de quibus falsa vulgata sunt? Misimus igitur ad dilectionem vestram exemplaria scripturarum, quas Pelagius misit: quarum lectionem non ambigimus parituram esse vobis in Domino de absoluta ejus fide laetitiam. Data XI kal. Octobris (Septemb. 21).
EPISTOLA IV. De Urso et Tuentio episcopis illicite ordinatis, ut nusquam in Ecclesiae communione suscipiantur.
ZOSIMUS AURELIO et universis episcopis per Africam constitutis, universis episcopis per Gallias et septem provincias constitutis, universis episcopis (0661B)per Hispaniam constitutis, a pari.
1. Cum adversus statuta patrum venitur, non tantum illorum prudentiae atque sententiae, qui in aevum victura sanxerunt, sed ipsi quodam modo fidei et catholicae disciplinae irrogatur injuria. Quid enim tam sanctum atque venerabile est, quam (0662A)penitus non exorbitare ab itinere majorum, quorum canonica statuta veluti quaedam fundamenta sunt ferendis fidei jacta ponderibus? Sed nihil minus ab Urso et Tuentio, quorum unus assidua sedis hujus medicina curatus, ad emendati erroris pervenire non potuit sanitatem; alter vero ante aliquot annos objecta criminatione submotus, sicut civium scripta testantur vel ingesta [Forte, ut gesta] docuerunt, etiam ab eo ipso gradum summi sacerdotis accepit, a quo fuerat ante damnatus. Caecus error in utroque, ut quod est potissimum in omnibus, nec velit aliorum de Tuentio, nec suam de Urso tenere sententiam.
2. Sed fac ut honesti mores hominibus essent et probata suffragia: quid illud, quod praetermisso (0662B)fratre nostro Patroclo metropolitano episcopo Arelatensium civitatis, sine cujus auctoritate, juxta majorum canones, nulla penitus potuit ordinatio celebrari, tumultuose et turbide indebitis sacerdotia impinguntur? Nec saltem comprovinciales episcopi corrogantur, ut error velamento aliquo tegeretur: sed Lazarus, dudum in Taurinensi concilio gravis- (0663A)simorum episcoporum sententiis pro calumniatore damnatus, cum Britii innocentis episcopi vitam falsis objectionibus appetisset, post vero indebitum ab eodem Proculo, qui inter caeteros in synodo damnationis ejus assederat, sacerdotium consecutus, a quo se ipse vitae suae conscientia, datis litteris in abdicationem sui, sponte submovit. Re vera incongruum fuit, ut illicitum sacerdotio, omisso metropolitano, sua confessione spoliatus, sacerdotem pariter ordinaret. Et ne nihil non intempestive fieret, ne dies quidem legitimus ordinationis adsciscitur: scilicet ut quibus cuncta deerant, etiam legitimum tempus deesset. Quid his tot tantisque improba usurpatione posthabitis addi potest, nisi illud extremum, quod totum transcendit errorem, ut territoriis (0663B)indebitis, ad Arelatensium civitatem antiquitus pertinentibus, locarentur? Unum vitium si in causis talibus evenisset, apostolicae sedis auctoritas etiam caetera destruxisset. Hic multa concurrunt, improborum et damnatorum ordinatio, praetermissio metropolitani, necnon et provincialium sacerdotum, locorumque alienorum impudentissima usurpatio, nec saltem diei custodita solemnitas, et Lazarus in consortio illicitae ordinationis adscitus. Haec omnia apud nos gestis testimoniisque discussa sunt.(0664A)
3. Atque utinam in Tuentio pravi tantum mores, non etiam Priscilliana superstitio patuisset! quae sedis hujus dudum humanitas et misericordia in hoc illi consulere voluit, ut emendatior de caetero permaneret. Quod beneficium sibi pene praeter exemplum praestitum si diligentius observare voluisset, erroris illum anteacti oportuit poenitere, non ita praecipiti impetu ad sacerdotium festinare, ut nec diei veterem solemnitatem, quae praecipue custodienda fuerat, observaret, nec indebito loco crederet abstinendum.
4. Qua de re ad sanctitatem vestram et per totum orbem, ubicumque et in quacumque terrarum sonus catholicae religionis exiit, scripta direximus, fratres charissimi, ne Tuentium et Ursum in communione (0664B)Ecclesiae, in quocumque ecclesiastico gradu a qua in totum anathemati sunt, suscipiendos esse ducatis. Dicuntur enim circulatores esse, quod nos ex sententiis agnovimus in eorum damnatione sacerdotali auctoritate prolatis, quas in diversis regionibus exceperunt. Removendae sunt a sancto corpore putridae carnes, et a massa sanctificationis acidum exsecrandumque fermentum. De quibus plura scribere pudoris fuit, cum illis pudori non sit tanta fecisse.
5. Jussimus autem praecipuam, sicuti semper habuit (0665A)metropolitanus episcopus Arelatensium (et caetera ut in epistola 1, capite 2).
6. Omnes sane admonemus, ut quique finibus suis contenti sint: nam barbara et impia ista confusio est, aliena praesumere. De qua re ne ad nos, et reliquum capitis 3 mox dictae epistolae. Data sub die X kalendas Octobris (Anno 417, Septemb. 22) Honorio augusto XI et Constantio II consulibus. EPISTOLA V. Ut metropolitanus Arelatensis in provincia Viennensi et in utraque Narbonensi ordinandorum episcoporum habeat potestatem ZOSIMUS episcopis provinciae Viennensis et Narbonensis secundae, a pari.
Multa contra veterem formam Proculus usurpasse detectus est in ordinationibus nonnullorum indebite celebrandis, quas proxime numerosa cognitione discussimus: licet ipse diu exspectatus, fastidiose ferens sibi inducias attributas, convenire dissimulet. Attamen illa praesumptio nos admodum movit, quod in synodo Taurinensi, cum longe aliud ageretur, in apostolicae sedis injuriam subripiendum putavit, ut sibi concilii illius emendicata praestaret obreptio ordinandorum sacerdotum veluti metropolitano in Narbonensi secunda provincia potestatem (Taurin. concil. c. 1 et 2). Et ne solus, impudenter indebita postulando, (0666A)huic sedi videretur intulisse convicium, socium sibi Simplicium Viennensis civitatis ascivit, qui non dissimili impudentia postularet, ut sibi quoque in Viennensium provincia creandorum sacerdotum permitteretur arbitrium. Indecens ausus, et in ipso vestibulo resecandus, hoc ab episcopis ob certas causas concilium agitantibus extorquere, quod contra statuta patrum et sancti Trophimi reverentiam, qui primus metropolitanus Arelatensis civitatis ex hac sede directus est, concedere, vel mutare ne hujus quidem sedis possit auctoritas. Apud nos enim (25, quaest. I, c. 7; Ivo p. IV, c. 226) inconvulsis radicibus vivit antiquitas, cui decreta Patrum sanxere reverentiam. Et quia redire in ordinem suum intermissa praecipimus, fratres charissimi, metropolitanus (0666B)Arelatensis civitatis episcopus jam inde a Trophimo ordinationis seriem temporibus roboratam inviolabili in utraque Narbonensi et Viennensi auctoritate possideat. Data III kalendas Octobris, Honorio augusto XI et Constantio II consulibus.
EPISTOLA VI. Hilarium nullo niti jure ad ordinandos in prima Narbonensi episcopos, ac ne quid inde sibi usurpet.
ZOSIMUS HILARIO episcopo Narbonensis primae provinciae.
1. Mirati admodum sumus, dum nobis studiosius (0667A)requirentibus relatio tua de ordinandis in provincia Narbonensi prima sacerdotibus legeretur, quod dum assertioni et desideriis tuis cupis esse consultum, praetermissa veri fide, relationem tuam sub honestatis specie colorasti, asserens in aliena provincia ab alio non debere fieri sacerdotes: cum utique debueris, non quid tibi rectum videretur, sed quid habuerit antiqua consuetudo, suggerere. Ideoque vacuato eo quod obtinuisse a sede apostolica subreptitie comprobaris, quia satis constitit Arelatensis ecclesiae sacerdoti prisca id institutione concessum, ut non solum in provincia Viennensi, sed etiam per duas Narbonenses, episcopos faciat. Nam sanctae memoriae Trophimus sacerdos, quondam ad Arelatensem urbem ab apostolica sede transmissus, ad (0667B)illas regiones et tanti nominis reverentiam primus exhibuit, et in alias non immerito ea quam acceperat auctoritate transfudit; adque hanc ordinandi consuetudinem, et pontificatum loci illius quem obtinuerat primus et justus, custoditum usque in proximum tempus, gestis apud nos habitis, multorum consacerdotum testimoniis approbatur.
2. Ergo licet sola, quae in sede apostolica habita sunt, potuissent gesta sufficere; tamen etiam hac te auctoritate constringimus, ut praesumptioni tuae, quam extulisse contra veterem consuetudinem videbaris, modum noveris justae praescriptionis indictum, neque aestimes tibi ulterius pontificatum de ordinandis sacerdotibus vindicandum: cum hoc videas Arelatensis episcopo civitatis et per apostolicam sedem, (0667C)et per sancti Trophimi reverentiam, et per veterem consuetudinem, et nostra recenti evidentissima definitione (0668A)deferri. Si quid contra haec, frater charissime, quae a nobis sunt sub Dei judicio statuta, tentaveris: non solum quos faciendos credideris, episcopatum obtinere non possint, sed etiam ipse catholica communione discretus, sero de illicitis praesumptionibus ingemiscas. Data VI kalendas Octobris (Anno 417, Septem. 26) Honorio augusto XI et Constantio II consulibus.
EPISTOLA VII. Metropolitani dignitas a Proculo usurpata, Patroclo asseritur. Ipsius est cuivis de Galliae clero formatas dare. Ordinationes praecipites ac per saltum vetantur. ZOSIMUS PATROCLO episcopo Arelatensi.
1. Quid de Proculi damnatione censuerim, tenet conscientia tua, cum meo inferesses examini: nec (0668B)te gestorum nostrorum auctoritas latet vel scriptorum quae de ipsius damnatione per terrarum diversa direximus. Unde metropolitani in te dignitatem atque personam etiam apostolicae sedis auctoritate considera: in quem furtive locum per indebita a synodo Proculus usurpatum irrepserat. Quicumque igitur ex Gallicanis unde unde regionibus veniunt sub quovis ecclesiastico nomine vel gradu, formatas per te commoniti ad nos mittendas esse cognoscant: alioquin sibi imputabunt, si inefficaciter, hac solemnitate postposita, te inconsulto ad nos venire tentaverint: quod ab episcopis usque ad ultimum ecclesiasticorum gradum observari conveniet, frater charissime.
2. Et quia nonnulli ex quacumque militia se ad (0668C)Ecclesiam conferentes (V. epist. 9, n. 1), statim saltu quodam summatem locum religionis affectant, (0669A)qui gradatim per ecclesiastica stipendia venientibus explorata solet discussione differri: idcirco quoniam in nonnullis factum infirmare non possumus, si qui jam ordinati sunt, in eo gradu, ad quem saltu subito pervenerunt, perdurare debebunt. Si enim Apostolus neophytum sacerdotio non statim cumulari jubet (I Tim. III, 6), et hoc idem canonum statuta sanxerunt (Nicaen. can. 2); hoc addimus nostra sententia, ut quisquis de caetero vel summo sacerdotio, vel presbyterii gradu vel diaconatus crediderit cumulandum, sciat et se gradus sui subire jacturam, nec in illum valitura esse quae contulit: ut saltem ab ordinatione praecipiti metus iste summoveat, quos examinata discussio coercere debuisset. Scripta nostra in omnium facies notitiam pervenire; ut ne hoc (0669B)quidem ipsum tibi, quod omnibus interdictum est, licere cognoscas. Data VI kalendas Octobris (Die 29 Sept. ann. 417) Honorio XI et Constantio II consulibus.
EPISTOLA VIII. SEU LIBELLUS PAULINI DIACONI ADVERSUS COELESTIUM ZOSIMO EPISCOPO DATUS. Quod Zosimus Coelestii haeresim condemnarit, ejusdemque adversum se calumniam respuerit, ac demum suam ipsius approbarit fidem, gratulatur; et cur Romam non adeat, exponit. (Hanc epistolam legere est inter opera Paulini, ubi eam videsis infra.) EPISTOLA IX. I. Quod monachi vel laici nisi per gradus ecclesiasticos non debeant ad summum sacerdotium pervenire. -- II. Quod si quis interdicta despexerit, gradus superioris periculo subjacebit. --III. Quae in singulis cleri gradibus tempora sint praefixa. ZOSIMUS Hesychio episcopo Salonitano.
CAP. I.
1. Exigit dilectio tua praeceptum apostolicae sedis, in quo Patrum decreta consentiunt, et significas nonnullos ex monachorum populari coetu, quorum solitudo quavis frequentia major est, sed et laicos ad sacerdotium festinare. Hoc autem (Ivo p. 5, c. 102) specialiter et sub praedecessoribus nostris, et nuper a nobis interdictum constat, litteris ad Gallias Hispaniasque transmissis, in quibus regionibus familiaris est ista praesumptio, quamvis nec Africa super hac admonitione nostra habeatur aliena, ne quis (Dist. 36, c. 2, et dist. 59, c. 1) penitus (0670B)contra patrum praecepta, qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non fuisset imbutus, et temporis approbatione divinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum Ecclesiae sacerdotium aspirare praesumeret: et non solum in eo ambitio inefficax haberetur, verum etiam in ordinatores ejus, ut carerent eo ordine, quem sine ordine contra praecepta Patrum crediderant praesumendum. Unde miramur ad dilectionem tuam statuta apostolicae sedis non fuisse perlata. Laudamus igitur constantiam propositi tui, frater charissime, nec aliud de pontificii tui vetere censura auctoritatis genus exspectandum fuit, quam ut talibus ambitionibus, pro praeceptis Patrum, in procinctu fidei constitutus occurreres.
2. Igitur si quid auctoritati tuae, quod nos non opinamur, aestimas defuisse, supplemus. Obsiste (0671A)talibus ordinationibus, obsiste superbiae et arrogantiae venienti. Tecum faciunt praecepta Patrum, tecum apostolicae sedis auctoritas. Si enim officia saecularia principem locum, non vestibulum actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinato temporibus deferunt: quis ille tam arrogans, tam impudens invenitur, ut in coelesti militia, quae pensius ponderanda est, et sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse desideret, cum tyro ante non fuerit, et prius velit docere, quam discere? Assuescat in Domini castris, in lectorum primitus gradu divini rudimenta [Merl. rudimentis] servitii: necilli vile sit exorcistam, acolythum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri: nec hoc saltu, sed statutis majorum ordinatione temporibus. Jam vero (0671B)ad presbyterii fastigium talis accedat, ut et nomen aetas impleat, et meritum probitatis stipendia anteacta testentur. Jure inde summi pontificis locum sperare debebit. 3. Facit hoc nimia remissio consacerdotum nostrorum, qui pompam multitudinis quaerunt, et putant ex hac turba aliquid sibi dignitatis acquiri. Hinc passim numerosa popularitas etiam his locis, ubi solitudo est, talium reperitur, dum paroecias extendi (0672A)cupiunt, aud quibus aliud praestare non possunt, divinos ordines largiuntur. Quod oportet districti semper esse judicii. Rarum est enim omne quod magnum est.
CAP. II. 4. Proinde nos, ne quid meritis dilectionis tuae derogaremus, ad te potissimum scripta direximus, quae in omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum facies ire notitiam, non tantum eorum qui in ea provincia sunt, sed etiam qui vicinis dilectioni tuae provinciis adjunguntur. Sciet quisquis hoc postposita Patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtius vindicandum; ut loci sui minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat, post tot prohibitiones, impune tentari. Contumeliae enim studio fit, quidquid interdictum (0672B)toties usurpatur (Nicolaus I, epist. al. 40, n. 4).
CAP. III. 5. Haec autem (Dist. 77, c. 2; Rabanus de instit. cleric. lib. I, c. 13) singulis gradibus observanda sunt tempora. Si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, inter lectores usque ad vicesimum aetatis annum continuata observatione perduret. Si major jam et grandaevus accesserit, ita tamen, ut post baptismum statim, si divinae (0673A)militiae desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneatur: exinde acolythus vel subdiaconus quatuor annis; et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat; in quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, haerere debebit. Exinde suffragantibus stipendiis, per tot gradus datis propriae fidei documentis, presbyterii sacerdotium poterit promereri. De quo loco, si eo illum exactior ad bonos mores vita produxerit, summum pontificatum sperare debebit. Hac tamen lege servata, ut neque digamus, neque poenitens, ad hos gradus possit admitti. Sane, ut etiam defensores ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supra dicta observatione teneantur, si meruerint esse in ordine clericatus. Data IX kalendas Martias (Anno 418, Februar. 21) DD. NN. Honorio XII et Theodosio VIII augustis consulibus.
EPISTOLA X. Adversus Proculi ausus et illicitas ordinationes. ZOSIMUS PATROCLO episcopo Arelatensi.
Cum et in praesenti cognoveris, et frequentibus a nobis litteris ipse sis monitus, ut auctoritate metropolitani, quam tibi apostolicae sedis pronuntiatione firmavimus, Proculi ausibus conatibusque illis, quibus adhuc se putat aliqua posse turbare, hujus rei oppressu (0674A)occurreres, renitens rigore censuraque, quam pro regularum confirmatione susceperas, quippe cum et tibi nostrum delegatum nosses officium, et illum scires esse damnatum: miror quid post ista Proculo liceat, aut vacet illa, quae consueverat, aut pejora committere. Cur non putat unde istam habeas potestatem tuam, frater charissime, ut censuerimus, censeamusque, quicumque ex illis ad nostras regiones veniunt, sine tua non suscipiendos esse formata, nec probandum quem non in provincia positus ipse probaveris? Post istam esse delegationem ad nos rumor advenit, Proculum quasi consuetis ludere et uti moribus suis, junxisse sibi quosdam idoneos turbationibus homines, et post illa quae illi interdiximus ordinasse. Sed sciant quibus hanc epistolam (0674B)volumus in notitiam pervenire, suscipi se nullatenus posse, qui aut contra regulas repente, aut postquam illi interdiximus, sunt ordinati. Data III nonas Martias (Ann. 418, Martii 5), Honorio XII et Theodosio VIII augustis consulibus.
EPISTOLA XI. Patroclo commissum esse, ut Proculi loco alium episcopum accipiant.
ZOSIMUS clero, ordini, et plebi consistenti Massiliae.
Non miror Proculum in consueta adhuc fronte durare, (0675A)et oblitum penitus pudoris quotidie digna damnatione committere, nec aliquando desistere, ut toties commonitus prohibitusque non cesset. Ecce coetum vestrae dilectionis sua, qua sola notus est, turbatione confundit: nec Ecclesiam patitur esse concordem, cum suis id agat semper officiis, quatenus aggerens postrema prioribus, malum aliquod, quod ante commiserat, in pejus emendet. Cum ipse jam non sit episcopus, episcopos facit, et humanus largitor aliis se dicit posse praestare, quod datum sibi aliquando immerito tenere non potuit. Addens sibi jungitque inquietae mentis homines, et qui soli possunt favere damnato, per quos quaecumque turbarum studiosus cogitat, hac sua fidens societate conficiat. Sed habeo, fratres charissimi, vestri curam, (0675B)moleste ferens quidquid ille quotidianis ausibus facit, id vos, Christianum populum, et qui in nostra charitate persistat, posse perferre, nec ejus obviare factis, aut repugnare conatibus. Idcirco curam vestri licet et prioribus commiserim litteris vestrae metropolitano provinciae fratri et coepiscopo nostro Patroclo, tamen iterum committo: ut ipsius tuti consilio et pro disciplinarum ratione formati, ejus obtemperantes nutibus, dignum possitis accipere sacerdotem. Data III nonas Martias (Ann. 418, Febr. 5), Honorio XII et Theodosio VIII augustis consulibus.
EPISTOLA XII. Zosimus auctoritate sedis suae pluribus explicata, certiores Afros facit, se non omnem, ut ipsis visum est, Coelestii verbis fidem commodasse, aut ea immutasse quae de illo a decessore suo statuta sunt.
ZOSIMUS AURELIO ac caeteris, qui in concilio Carthaginensi adfuerunt, dilectissimis fratribus in Domino salutem.(0676A) 1. Quamvis Patrum traditio apostolicae sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de ejus judicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque [ Supple, eadem sedes] servaverit, et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet exsolvat: tantam enim huic Apostolo canonica antiquitas per sententias omnium voluit esse potentiam, ex ipsa quoque Christi Dei nostri promissione, ut et ligata solveret, et soluta vinciret (Matth. XVI, 19); par potestatis data conditio in eos, qui sedis haereditatem, ipso annuente, meruissent: habet (0676B)enim ipse, cum omnium Ecclesiarum, tum hujus maxime ubi sederat, curam; nec patitur aliquid privilegii aut aliqua titubare aura sententiae, cui ipsa sui nominis firma et nullis hebetata motibus constituit fundamenta, et quae sine suo periculo temere nullus incessat: cum ergo tantae auctoritatis Petrus caput sit, et sequentia omnium majorum studia firmaverit, ut tam humanis quam divinis legibus et disciplinis omnibus firmetur Romana Ecclesia, cujus locum nos regere, ipsius quoque potestatem nominis obtinere non latet vos, sed nostis, fratres charissimi, et, quemadmodum sacerdotes, scire debetis: tamen cum tantum nobis esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia; nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro (0676C)litteris referremus; dantes haec fraternitati, ut in (0677A)commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus, aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem Ecclesiae veniens displiceret; sed pariter vobiscum voluimus habere tractatum de illo (Scil. Coelestio) qui apud vos, sicut ipsi per litteras dicitis, fuerat accusatus; et ad nostram, qui se assereret innocentem, non refugiens judicium ex appellatione pristina, venerit sedem; accusatores suos ultro deposcens, et quae in se crimina per rumorem falso dicebat illata condemnans. Omnem ejus petitionem prioribus litteris, quas vobis misimus, putavimus ac novimus explicatam; satisque illis scriptis, quae ad illa rescripseratis, credidimus esse responsum.
2. Sed post missae per Marcellinum subdiaconum (0677B)vestrum epistolae omne volumen volvimus: quo aliquando perlecto, ita totum litterarum comprehendistis textum, quasi nos Coelestio commodaverimus in omnibus fidem, verbisque ejus non discussis, ad omnem, ut ita dicam, syllabam praebuerimus assensum. Numquam temere quae sunt diu tractanda sinuntur; nec sine magna deliberatione statuendum (0678A)est, quod summo debet disceptari judicio. Idcirco noverit vestra fraternitas, nihil nos post illas quas superius vel litteras vestras accepimus immutasse, sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum (Scil. sub Innocentio) fuerant, eum hoc nostris litteris vestrae indicavimus sanctitati, ut illa quae a vobis ad nos missa erat, obtestatio servaretur. Subscripsi. Bene valete. Data XII kalend. April. (Ann. 418, Martii 21), Honorio augusto XII consule. Accepta tertio kalendas Maias (April. 29). EPISTOLA XIII. SEU HONORII CONSTITUTIO AD AGRICOLAM PRAEFECTUM. Ut septem provinciarum concilium singulis annis Arelate habeatur. (0678B)(Cum ad doctrinam Pelagianam spectet haec epistola, eam melius est collocari inter monumenta ad haeresim pertinentia, quae summe in uno ex inferioribus hujus saeculi tomis colligemus.)
EPISTOLA XIV. SEU COMMONITORIUM ZOSIMI PAPAE PRESBYTERIS ET DIACONIBUS SUIS RAVENNAE CONSTITUTIS. De presbyteris quibusdam rebellibus, et iis qui se eorum societati adjunxerant.
Ex relatione fratris nostri Archidami presbyteri, qualiter suscepti sitis vel quid egeritis, cognovimus, vel qualiter illi suscepti sunt, qui contra canones adversum nos ad Comitatum, nescio qua audentes temeritate, ire voluerunt. Ad quos haec, quae nunc misimus, olim scripta feceramus, eorum quas injuriose miserant respondentes epistolis (Sardicen. conc. c. 8, 9, 10). Sed quoniam non potuerunt rei in sua, hoc est, in nostra ecclesia Romana, cum nostris compresbyteris commorari, has ad vos illis tradendas litteras destinavimus, in quibus decreto nostro sanximus, memoratos perturbatores omnium ab apostolicae nostrae sedis communione alienos fuisse, atque nostra subscriptione prolatam sententiam (0679B)suscepisse. Illos etiam, qui effrenato huic facto consilioque assensum commodare voluerunt, vestrae (0680A)charitatis est aestimare qualiter habeantur. Quibus hoc objicere vos debetis, quod juxta canonum praecepta fortiter incurrere, et qualiter presbyteros non decebat, rebelles exstitere. Vos autem monemus in speculis esse debere, ne quo eorum prorumpat audacia, quos anathematizatos scit sancta et apostolica Ecclesia. De his vero, qui eorum se societati junxerunt, quid agere debeamus, cum reversi fueritis, consilio meliori tractabimus. ( Et alia manu: ) Data quinto nonas Octobris (Octob. 3, ann. 418), Honorio XII et Theodosio VIII augustis consulibus.
EPISTOLA XV. SEU COMMONITORIUM ZOSIMI PAPAE AD LEGATOS SUOS. De appellatinibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem. --II. De tractandis presbyterum et diacorum causis apud finitimos episcopos, si a suis excommunicati fuerint.
Fratri FAUSTINO et filiis PHILIPPO et ASELLO presbyteris ZOSIMUS episcopus.(0681A)
1. Vobis commissa negotia non latent. Vos ita ut nostra, immo quia nostra ibi in vobis praesentia est, cuncta peragite; maxime cum et hoc nostrum possitis habere mandatum, et verba canonum, quae in pleniorem firmitatem huic Commonitorio inseruimus. Ita enim dixerunt, dilectissimi fratres, in concilio Nicaeno, cum de episcoporum appellatione decernerent: « Placuit autem, ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerint eum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum ecclesiae Romanae episcopum, et voluerit audiri, et justum putaverit ut renovetur examen; scribere his episcopis (0681B)dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi Romani quid velit et quid existimet. Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes auctoritatem ejus a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit. » (Sardic. concil. c. 7). (0682A) 2. De appellationibus autem clericorum, id est minoris loci, quid acturi sitis, est ipsius synodi certa responsio. De qua re quid acturi sitis, credidimus inserendum: quod taliter dictum est. Hosius episcopus dixit: « Quid me adhuc movet, reticere non debeo. Si episcopus quis forte iracundus, quod esse non debet, cito aut aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur aut perdat communionem. Habeat potestatem ejectus, ut finitimos interpellet, causa ejus audiatur et diligentius tractetur; quia non oportet negare ei audientiam petenti: et ille episcopus, qui juste aut injuste eum rejecit, patienter accipiat, ut negotium discutiatur, ut aut probetur ejus (0682B)aut emendetur sententia, etc. » (Sardic. concil. c. 17). 3. ( His adjectum erat quartum caput ), de Urbano episcopo excommunicando, vel etiam Romae vocando, nisi ea, quae videbantur corrigenda, corrigeret (Bonifac. I, epist. I, n. 2).
EPISTOLA XVI. De spretis judiciorum regulis, adeo ut sacerdotes praesentibus laicis judicentur, et accusato imponatur necessitas adversarium suum quaerendi et ad judicium deducendi. ZOSIMUS episcopis per Byzacium constitutis dilectissimis fratribus in Domino salutem.(0683A) 1. Miror vos nullam reverentiam nostri nominis praestare fastigio, nec honorem episcopatui talem deferre, qualis debet ab iis [ Forte, debet iis] servari, quorum hic honor est. Judicaturi laici de episcopis sedent, et hoc vestrum dicitis esse concilium, ubi non sacerdos laicum, sed laicus permissione vestra judicaturus interest sacerdotem. Non enim sibi poterit, quamvis honoratus fuerit, laicus tantum de quovis honore blandiri, ut merito interfuisse videretur, quod erat constitutum ecclesiasticum. Adde quod telonariorum sive temonariorum etiam nomen inseritur, et judicium in episcopum ab hac congregatione (0684A)collegitur. Sedent publicani homines, et auditur episcopus, et talibus quid fas non est facientibus vobis auditur. Illud quoque quis non rideat, immo non doleat; cum taliter ecclesiasticam videat regulam titubare, et vigorem canonum ad hoc esse dejectum? Quando hoc et ubi factum docetur? exemplum quae aetas meminit, quis sacerdos audivit? cum fuerint innumeri, qui, amplissimis abdicatis honoribus, ita potentiam refutaverint saecularem, ut vel minimi nominis clerici malueriat sustinere, nec aliquid prioris dignitatis ambitu judicari, et cede judicibus vera et certa praescriptio. Quid vultis de consensu judicem laicorum? vel clerici, qui hoc solum nomen sine pristinas ne saecularitates gloria erubescit (0685A)audite. Quid vobis, certe indulgete si dicam, cum judicaturi cum talibus considetis?
2. Illud autem non nobis praetermittendum videtur, praesertim cum hoc nulla acerbitas fecerit judiciorum, nullus ordo meminerit, ut quaerendi adversarium suum alicui necessitas imponatur, et ad judicium deducendi; cum ille ultro se debet inferre (0686A)qui arguit. Unde hoc invicem scriptum ad vestram transmisimus charitatem per fratrem et coepiscopum nostrum Numunianum. Bene valete, fratres, et ad latus: XVI kalendas Decembris (Anno 418, Novemb. 16), Honorio XII et Theodosio VIII consulibus augustis.
MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1. E veteri Arelatensis ecclesiae codice, qui nunc in Colbertina bibliotheca asservatur, a Baronio primum in annalibus, ac deinde a Jac. Sirmondo inter concilia Galliae vulgata est haec epistola. Exstat et in altero laudatae bibliothecae non minus vetusto exemplari. Ad utriusque discrimen primum Arel., alterum Colb., nuncupamus. Tertium vero nobis suppeditavit bibliotheca Regia codicem not. 3989 duobus praedictis antiquiorem, in quo praemittitur factum (seu edictum) ad virum illustrem Agricolam praefectum Galliarum Augustorum Honorii et Theodosii, infra suo loco edendum, ac deinde sequuntur plures Zosimi aliorumque Romanorum pontificum ad Pelagium usque epistolae, praesertim in Arelatensis Ecclesiae gratiam conscriptae. Praeterea in Morbacensis monasterii exemplari, compilationem canonum ab annis circiter 800 scriptam continente, duo posteriora epistolae hujus capita reperimus Zosimo nostro adscripta. In eodem tamen ms. offendimus ejusdem caput 1 nomine inscriptum Silvestri papae, velut Reticio Augustodunensi episcopo per Gallias ac septem provincias privilegium largientis, idque regionis hujus praesulibus significantis. Exhibet quoque vulgata Floriacensis bibliotheca idem caput nomine item Silvestri papae insignitum, quo idem privilegium Paschasio Viennensi conceditur. Hujus autem scripti, quod in Appendicem rejiciendum duximus, falsitatem loco suo probaturi sumus. Neque igitur haec scriptio, sicut nec falsa codicis Morbacensis citatio, epistolae sequentis officiunt veritati. Hinc tantum conficitur ecclesias, quae aliquod sibi jus in alias arrogare voluerunt, privilegio ad epistolae hujus imitationem concinnato illud obfirmare contendisse. 2. Epistolae sequentis veritatem non modo probat veterum codicum auctoritas, sed et historica veritas confirmat. Certe episcoporum Arelatensis provinciae ad Leonem papam preces apud ipsum Leonem epist. 40 nemo queat legere, quin epistolam istam plane ab illis indicari, et ex ejus verbis preces illorum expressas esse non statim agnoscat. Similiter omnes sive antecedentium sive subsequentium Romanorum pontificum quae ad Arelatensem ecclesiam attinent epistolae, ita inter se cohaerent, ut qui unam admiserit, vix ullam rejicere deinde valeat. Quocirca Joan. Morinus Eccl. exercit. 24 Scaligerum merito ridet, quod epist. 348, et hanc epistolam, et alias Arelatensis sedis gratia scriptas Zosimo indignas ac supposititias judicarit. Quae autem adversus illas objiciuntur, Pasch. Quesnellus ad calcem operum Leonis dissert. 5, part. I, cap. 6, diluit. Demum Francofordiense concilium anno 794 habitum, Carolo Magno praesente, can. 8 illarum haud obscure meminit, ubi habet: « De altercatione Ursionis Viennensis episcopi lectae sunt epistolae beati Gregorii, Zosimi, Leonis et Symmachi, quae definierunt, etc. » 3. An Zosimus Arelatensi episcopo nihil hac epistola novi tribuerit, jure disceptetur. Censet quidem Pasch. Quesnellus loco laudato in eo etiam, quod cap. I de formata praecipitur, nihil ei tributum esse, nisi quod jam a Cypriani aevo habuerit. Sed quod ea de re ex epistola 1, ad Stephanum I papam, patere ait, nobis prorsus latere ultro fatemur: in ea enim epistola nullus occurrit de formatis sermo. Immo si canones consulamus, quos Siricius ad Gallos episcopos misit, Zosimum in eo, quod formatas quibusvis clericis ab Arelatensi episcopo tradendas esse decernit, de jure communi in Galliis recepto derogasse non ambigemus. Ubi enim observat Siricius (Epist. 10, n. 17) clericum quemlibet, « sine litteris episcopi sui vel formata in aliena ecclesia non posse ministrare, » clericos alio pergentes litteras seu formatam episcopi sui, non Arelatensis, accipere consuevisse satis aperte indicat. Ad Metropolitani quidem jus hoc pertinuisse non negaverim, ut ei subjecti episcopi aliquod iter procul ab Ecclesiis suis suscipientes formatam ab ipso acciperent. Quamobrem concilium Carthaginense anno 397 celebratum constituit, « ut nullus episcoporum naviget sine formata primatis » (Cod. can. Eccl. Afr., c. 56). Neque vero opus est moneamus, primates cujusque provinciae in Africa vicem gessisse metropolitanorum. At singulos episcopos clericis suis formatas illas tradidisse vel ex eo patet, quod alterum Carthaginense concilium anno 407 decrevit: « Formatas autem, quae a primatibus (tribuuntur episcopis) vel a quibuscumque episcopis propriis clericis dantur, habeant diem Paschae » (Ibid. c. 106). Sanxit quoque Laodicenum concilium can. 40 secundum interpretationem in Codice Quesnelli cap. 58 vulgatam: « Non oportet ministrum altaris, vel etiam laicum, sine canonicis litteris, id est formata, aliquo proficisci; » ac deinde can. 41 hanc formatam a proprio episcopo accipiendam esse docet his verbis: « Non oportet altaris ministrum vel quemlibet praeter jussionem episcopi ad peregrina proficisci. » Immo concilium Antiochenum cum can. 7. secundum mox laudatum interpretem praecipiat, « nullum peregrinorum clericorum absque formata suscipi oportere, neque presbyteros ad regiones longinquas formatas, id est epistolas dare; addit tamen can. 8: « Vicario vero episcopi, qui a Graecis chorepiscopus dicitur, formatas facere liceat. » Unde ante Zosimi tempora cum in Oriente, tum in Occidente, usu receptum fuisse liquet, ut praedictas formatas clerici ab episcopis suis peterent, et episcopi a metropolitanis: adeoque Zosimus novi aliquid tribuit Arelatensi episcopo, cum episcopos et clericos quoscumque formatas ab eo accipere voluit. ↑
1 MONITUM. IN DUAS EPISTOLAS SUBSEQUENTES. 1. Ambas primus Baronius ad annum 417 e veteris codicis Vaticani fide cum suis naevis in lucem emisit. Naevos illos repurgare nisus est Joannes Garnerius, sed ea libertate, quam nobis licitam non existimamus. Interdum tamen felix fuit illius labor, ubi a criticae regulis minus recedit. Capelli censura, qua eas adulterinas putat, eruditorum omnium judicio merito rejicitur. Harum prima primis secundae verbis, sicut et haec altera aperte indicatur istis Marii Mercatoris in commonitorio dictis: « Coelestius ad urbem Romanam sub sanctae memoriae Zosimo episcopo tota festinatione perrexit. Ubi actis quorum exemplaria habemus interrogatus, cum ab illo cognitore aliquatenus tentaretur, crebris responsionibus et prosecutionibus suis spem praeseminavit, condemnare se illa capitula, de quibus apud Carthaginem fuerat accusatus, promittens. Id enim et instantius jubebatur, ab eoque vehementius ut id faceret exspectabatur: atque ob hoc ipsum nonnulla illius sancti sacerdotis humanitate dignus est habitus. Et sic epistolam quamdam benignitatis plenam ad Afros episcopos meruit, qua ille abusus est, et adhuc abutitur ad multorum ignorantum deceptionem. » De utraque vero Augustinus libris contra duas epistolas Pelagianorum ad Bonifacium et de Peccato originali, ut mox visuri sumus, non minus diserte loquitur. Manifesta quoque sunt haec Facundi lib. VII, c. 3, p. 277, de ambabus verba: « Invenient postremo B. Zosimum apostolicae sedis antistitem, contra S. Innocentii decessoris sui sententiam, qui primus Pelagianam haeresim condemnavit, fidem ipsius Pelagii ejusque complicis Coelestii, quem in ecclesia Carthaginensi convictum, atque appellantem apostolicam sedem, et ipse gestis discusserat, tamquam veram et catholicam laudantem, insuper etiam Africanos culpantem episcopos, quod ab illis haeretici crederentur, cum, necdum ipsi Africanis episcopis dolos eorum manifestius detegentibus, memoratos Pelagium et Coelestium putaret orthodoxos. » Et haec quidem pro litterarum illarum veritate, quae ex dicendis magis ac magis elucescet, interim satis. An vero Zosimus causam denuo recognoverit a decessore suo finitam, de qua Augustinus Serm. 131, n. 40, dixerat: « Causa finita est; utinam finiatur error! » an etiam in hoc toto negotio, ut vult Facundus, « contra S. Innocentii decessoris sui sententiam » se gesserit, nunc est expendendum. 2. Ad Augustinum quod attinet, finitam dixit causam, quatenus aperte ac certa auctoritate erant reprobati errores; at finitam non intellexit, quatenus istud fixam sonat ac determinatam etiam personarum Pelagii ac Coelestii condemnationem. De his enim Carthaginense concilium epist. 26, ad Innocentium. n. 6, velut subdubitans scripserat: « Etiamsi Pelagius Coelestiusque correcti sunt, vel se ista numquam sensisse dicunt. » Nec quidquam certius quinque episcopi epist. 28, ad eumdem papam, n. 11. de Pelagio asseruerant, utpote a quo id postulare satis habebant: « Anathemet ergo Pelagius scripta sua . . . Aut si ea sua esse negat, aut scriptis suis ab inimicis suis dicit immissa quae sua esse negat, anathemet ea et damnet. » Neque etiam illum ejusque socium Innocentius nisi adjecta conditione damnarat, ut si nimirum resipiscerent aut purgare sese valerent, absolverentur et intra Ecclesiam reciperentur. « Quod si fecerint, » inquit epist. 29, n. 8, « erit in potestate pontificum istis aliquatenus subvenire, et talibus aliquam curam praestare vulneribus, quam solet lapsis cum resipuerint Ecclesia non negare: ut a suis revocati praecipitiis, intra ovile Domini redigantur. » Idipsum epist. 30, n. 6, adhuc apertius confirmat. Nominatimque de Pelagio epist. 31, n. 4, rescribit: « Non deerit cura, si medicinae praebeat ille materiam. Potest enim damnare quae senserat, ac datis litteris, erroris sui, ut regressum ad nos decet, veniam postulare. » His igitur Pelagius Coelestiusque litteris invitati, is quidem nulla mora interposita Romam se contulit, atque apostolicae sedis sententiae morem gerere se professus est, ille vero litteras cum libello fidei suae misit, in quibus errores sibi ascriptos conceptis verbis damnare videbatur. Cum igitur Zosimus congruam illis medicinae curam adhibere non neglexit; nihil contra decessoris sui egit sententiam, nec tam causam ab eo finitam recognovisse dicendus est, quam quod Innocentius ad ejus coronidem praescripserat, ex ipsius mente perficere voluisse. 3. Innocentii quippe votis fecisse satis videbatur Pelagius. Nam cum adverteret, ut observat Augustinus lib. de Gratia Christi, cap. 30, duo esse de quibus infamaretur, unum quod parvulis negaret baptismi sacramentum, alterum quod Dei excluderet auxilium; astute confessus est in libello (Lib. de Grat. Chr., c. 32), « infantes in remissionem peccatorum percipere baptismum, » atque huic confessioni in epistola praemisit (Ibid. c. 31), liberum arbitrium « in omnibus bonis operibus divino semper adjuvari auxilio. » Hac duplici professione, cui dubio procul Coelestius praesens ultro subscripserit, cum satis purgatus censeretur, accedente praesertim epistola Praylii Hierosolymitani episcopi, qui Pelagii causae enixius adstipulator interveniebat, litteras non differendas duxit Zosimus, quibus Afros de Pelagii ad Ecclesiam reditu certiores faceret, eisque suum ea de causa gaudium panderet ac declararet (August. lib. de Pecc. Orig., c. 5). Eo etiam erga Pelagium animo, quo Zosimus, affecti sunt Albina, Pinianus et Melania, cum quae apud Zosimum scriptis professus erat vafer ille haereticus, ipsius ore praesentis excepissent. 4. Aegrius percipitur, quo pacto probari potuerit fides Coelestii, qui, Augustino teste (Ibid. c. 33), « in libello suo, quem Romae gestis ecclesiasticis allegavit, parvulos et baptizari in remissionem peccatorum confessus est, et negavit ullum habere originale peccatum. » Ipsa autem hujus haeretici verba idem Doctor refert lib. de Pecc. orig. c. 6. Zosimum tamen variis modis excusant tum Marius Mercator, ut jam vidimus, tum Augustinus ipse, ut nunc paucis exponendum. 5. Primo quidem licet Augustinus libellum Coelestii a Zosimo catholicum dictum esse fateatur, non ideo tamen catholicum dictum esse docet, quia fidei venena in illo posita ab apostolica sede approbarentur, sed quia catholica mente, seu sub catholicae mentis specie, conscriptus esset. Coelestius enim in libello suo (Lib. II. ad Bonifac., c. 3 et 4) de peculiari sententia sua locuturus praemiserat: « Si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, vestra sententia corrigatur. » At vero, infit Augustinus, « hoc catholicae mentis est, si qua forte aliter sapit, quam veritas exigit, non ea certissime definire, (quae haereseos est nota,) sed detecta ac demonstrata respuere. » Neque vero hac generali Coelestii professione contentus fuit Zosimus, sed crebris interrogationibus ac responsis eo illum adegit, ut se « litteris beatae memoriae papae Innocentii, quibus de hac re (scil. de peccati originalis fide) dubitatio tota sublata est, consentire responderet. » Quod ubi professus est (Cap. 4), « quis, inquit Augustinus, non videat quemadmodum sit colligatus Coelestius, et vinculo saluberrimo obstrictus, ne ulterius defendere auderet in baptismate parvulorum non dimitti originale peccatum. » Idcirco laudat idem Augustinus lib. de Pec. Orig., c. 7, piam Zosimi in curando Coelestio industriam, qua eum, velut furentem et phreneticum, suis interrogationibus ac propriis ipsius responsionibus sic colligare studuit, ut ne vix quidem evadere jam posset; sic fovere, ut « interposito duorum mensium tempore, donec rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus » concederetur. Interea « et hoc (scil. peccatum originale a Coelestio non negari) ut plenius et manifestius in illo fieret, exspectabatur, venturis ex Africa litteris, in qua provincia ejus aliquanto calliditas evidentius innotuerat » (Lib. II ad Bonifac., c. 3). Tum igitur, ut verbis utamur Augustini, « voluntas emendationis, non falsitas dogmatis approbata est. » Quamobrem apposite idem concludit Augustinus: Profecto quidquid interea lenius actum est cum Coelestio, servata dumtaxat antiquissimae et robustissimae fidei firmitate, correctionis fuit clementissima suasio, non approbatio exitiosissima pravitatis. Et quod ab eodem sacerdote (Zosimo) postea Coelestius et Pelagius repetita auctoritate damnati sunt, paululum intermissae, jam necessario proferendae severitatis fuit, non praevaricatio prius cognitae, vel nova cognitio veritatis. 6. Ejus etiam indulgentiae, qua « duo illa ingenia aliquanto lenius, quam severior postulabat Ecclesiae disciplina, tractata sunt, » hanc suggerit Augustinus causam; quia nimirum « quamvis nefando errore perversa, non tamen erant contemptibilia. » Cur vero non erant contemptibilia, subinde aperit, ubi de Coelestio sic loquitur, ut de « homine accerrimi ingenii, qui profecto si corrigeretur, plurimis profuisset. » Hujus quoque profectus spe Innocentius utrique, modo iis quae prave senserant anathema dicerent, veniae locum relinqui jussit. Sperabat quippe fore (Innoc. ep. 31, n. 5) « ut illi, qui ejus (Pelagii) sermonibus fuerant praeceptisque collapsi, quid tandem habeat fides vera cognoscerent. Facilius enim revocari poterunt, cum ista a suo senserint auctore damnari. » Et hinc igitur rursum cum Innocentio perspicua est Zosimi consensio: adeoque assentandi suspicione vacat Paulinus diaconus, cum infra epist. 8, n. 2, Zosimum Innocentii de Pelagio Coelestioque sententiam, etiam antequam eos ille decretorio judicio damnaret, secutum esse affirmavit. Sed et assertionis ipsius veritatem id, quod ex gestis in medium profert, evidenter probat. Nil igitur vetat, quominus in laudatum papam, etiam ante decretorium ipsius judicium, convenire sentiamus illud Augustini ad Julianum: « Quale est autem, quod B. memoriae Zosimum apostolicae sedis episcopum, ut in tua pravitate persistas, praevaricationis accusas? qui non recessit a praecessore suo Innocentio, etc. » (Lib. VI, contr. Julian., c. 12.) 7. Sane in hac causa iidem clerici Romani consederunt et cum Innocentio, quando Pelagius ac Coelestius ea conditione damnati sunt, ut eis, si resipiscerent, venia non negaretur, et cum Zosimo, quando cum iisdem quamdam resipiscentiae speciem prae se ferentibus lenius actum est, et rursus cum eodem papa quando detecta larva ac fraude patefacta haeretici illi palam condemnati sunt. Et eam quidem ob causam Pelagiani clericis illis inuri voluerunt praevaricationis notam, quasi quam in priori Zosimi judicio probassent doctrinam, in posteriori reprobassent. Sed calumniam illorum hac ratione Augustinus repellit: « Si, quod absit, ita tunc fuisset de Coelestio vel Pelagio in Romana Ecclesia judicatum, ut illa eorum dogmata; quae in ipsis et cum ipsis papa Innocentius damnaverat, approbanda et tenenda pronuntiarentur, ex hoc potius esset praevaricationis nota Romanis clericis inurenda » (Lib. II ad Bonifac., c. 3). Ex quo consequens est, ut in tribus illis judiciis constans fuerit cleri Romani sententia, adeoque manifesta Zosimi, etiam in judicio priori cum decessore suo consensio. 8. Hanc etiam inde probat Augustinus quod « tot et tantis inter apostolicam sedem et Afros episcopos currentibus et recurrentibus scriptis, ecclesiasticis etiam gestis de hac causa apud illam sedem Coelestio praesente et respondente confectis, nulla Zosimi epistola, nulla ejus interlocutio reperiatur, in qua vel dixerit vel conscripserit quidquam, quod perversae Coelestii doctrinae suffragetur. » Immo et Facundus, quamvis ipsi Zosimus Pelagii Coelestiique fidem « contra S. Innocentii decessoris sui sententiam » approbasse videatur (Lib. VII, c. 3, pag. 278), fatetur tamen non secus de illo sentiendum esse, ac de Athanasio cum Timotheum Apollinaris discipulum Damaso commendavit, de ipso Damaso cum commendatum benigne suscepit, ac de Palaestinis episcopis cum Pelagium orthodoxum judicarunt; « quoniam, inquit, non debet crimini deputari simplicium, non intellecta versutia malignorum. » Et ea quidem erat versutia, ut ex Pelagii litteris tunc Zosimo datis hunc haereticum credidisset Augustinus plane correctum nisi varias illius artes aliunde compertas habuisset, uti fidem faciunt ipsius Augustini verba notis in epistolam 42 Pelagii, ad Innocentium, pag. 918, not. g, relata. 9. Coelestii Pelagiique causam non mediocriter apud Zosimum juvit sinistra Herotis et Lazari, qui eos accusarant, quamvis immerita fama. Tametsi enim, etiam postquam ab episcopatu remoti sunt, a Mario Mercatore studiosi episcopi; a concilio Carthaginiensi epist. 26, ad Innocentium, n. I, sancti fratres et consacerdotes; ab Augustino lib. de Gestis Pelagii c. I, item sancti fratres et coepiscopi nostri Galli nuncupentur; longe tamen aliud de illis Zosimus sibi referri audiebat. In epistola nempe Pelagii legebat, teste Augustino (Lib. de Gratia Chr. c. 33), ipsius Pelagii « invidiosas de inimicis suis querelas. » quae maxime in eos cadebant. Neque iis dubio procul parcebat Praylii Hierosolymitani antistitis « enixius Pelagii causae intervenientis » epistola. Quae etiam hujus decessor Joannes adversus eos dixerat, non tacebantur. Augustinus quidem sapienter monuerat: « Quidquid dixit episcopus Joannes de absentibus fratribus nostris sive coepiscopis Herote et Lazaro, sive de presbytero Orosio . . . credo quod intelligat (Pelagius) ad eorum praejudicium non valere. » Sed non is erat Pelagius, qui monito tam aequo cederet. Praesens praeterea in urbe aderat Coelestius, qui nihil unde iis invidiam vel conflaret vel augeret omittebat: praesens et Patroclus, quem Zosimus eo acceptius ac benegnius audiebat, quod amicus ac familiaris erat Constantii consulis et militum magistri, « cujus per ipsum gratia, inquit Prosper, quaerebatur. » E re autem Patrocli erat, ut Heros, in cujus locum invaserat, existimatione damnatus esset. Quidquid igitur Zosimus in epistolis suis adversus Herotem scripsit, ex illius fide non immerito creditur dixisse. Patroclus autem, ut Prosper in Chronico docet, tam perditae conscientiae erat, ut « infami mercatu » sacerdotia venditare non dubitaret. Quod dum ignorat Zosimus, ex ore trium testium de Lazaro et Herote inter se consentientium, aequum de illis judicium proferre se existimavit. Nec advertit, absentes ex suspectis adversariorum sive manifestorum sive latentium testimoniis eo ipso tempore a se damnari, quo Afros dictis in absentes credendum non esse sedulius admonebat. Adeo verum est facilius cerni quod aliis cavendum vel faciendum est, quam quod nobis; ac viros oculatos interdum in id labi se non advertere, quod in aliis reprehendunt. At quam nulla in errorem propensione Zosimus primum fallacibus haereticis paulo credulior fuerit, postmodum detecta veritate patefecit. Nec sine divino nutu factum est, ut a quo per totum orbem proscribenda essent perversa commenta, is eorum auctores prius singulari benevolentia complecteretur. Inde enim persuasum omnibus fuit, pestilentem haeresim soli veritatis vi, ac nulli privato odio succubuisse. ↑