Epistolae et decreta (Sixtus III)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et decreta
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 50

SixIii.EpEtDe11 50 Sixtus III Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

MONITUM IN DUAS EPIST. SEQUENTES. recensere

1. E Graeco exemplari Regiae bibliothecae primum a Joanne Baptista Cotelerio erutae, Latinitate donatae ac Monumentorum Graecorum tomo I vulgatae sunt illae epistolae. Easdem subinde Steph. Baluzius in nova collectione conciliorum pag. 658 recudi curavit. Ambae dubio procul Latine, praesulum Romanorum more, scriptae sunt, licet earum Graeca tantum interpretatio ad nos pervenerit. Utramque vero statim ab ordinatione Xysti conscriptam esse liquet, adeoque anno 432, aut circa initium Maii, si non falsa est vulgaris de die ordinationis hujus papae sententia, aut circa exitum Julii, si Pagii opinio praeferenda est. Utraque satisfacere aggreditur Xystus litteris quas Cyrillus et alii Orientales episcopi, pro componenda Orientis pace, ad decessorem ipsius Coelestinum per legatos miserant. Idcirco forsitan prima non sim liciter Xysti, sed Xysti successoris Coelestini nomine, memorato praeter morem Coelestino, inscribitur. Quamquam hoc fieri potuit, uno antiquarii studio, ut ab aliis Xystis noster distingueretur. 2. Prima non ad Cyrillum tantum, sed et ad alios Orientis episcopos, a quibus destinati fuerant legati, et ad quos scribi legati ipsi petierant, a pari scripta est, licet unum praeseferat Cyrilli nomen; haud dubie quia quod ipsi nominatim inscriptum erat exemplum, unum ad nos pervenit. Hinc neminem movere debent Cyrilli laudes, quas Xystus, nisi ad alios etiam pertinuisset haec epistola, vel tacere, vel aliter efferre debuisset. Eamdem ad Acacium Beroeae episcopum missam esse, nec aliam ab ipso indicari opinamur in Synodico, quod Baluzius post Christianum Lupum nov. coll. concil. recudit, cap. 55 pag. 757, ubi sic loquitur: Episcopus, qui Romae est, unam ad me scripsit epistolam. Et vero inter eos qui a Joanne stabant, aut Cyrillo adversabantur, praecipuus erat ille Acacius. Unde et ipse Joannes cum sua synodo, apud eumdem Baluzium ibid. c. 17 pag. 711, ad Theodosium imp. ita scribit: Haec autem (Cyrilli capitula) sicut vestrum agnovit imperium, et Deo amicissimus et sanctissimus pater noster et episcopus Acacius sanctam synodum per litteras edocuit, quod Apollinarii impietati conveniant. Novit vero haec clare vir, qui centum decem vitae annos explevit, omnem vero vitam in evangelicis certaminibus desudando transegit, et synodis multis interfuit. Alia praeterea Xysto ad Acacium scribendi causa fuit, quod nimirum is, cum Ephesum vocatus prae senio adesse non valuisset, litteras proxime a Joanne memoratas vice sui ad Theodosium misit cum synodo communicandas, quas re ipsa imperator ille perferri Ephesum curavit (Lab. tom. III Concil. pag. 722). Harum Acacii litterarum ipse meminit Theodosius in sacra quam post Nestorii, Cyrilli ac Memnonis depositionem ad synodum scripsit. Cum igitur Xystus Acacium non modo apud Joannem et socios, sed etiam apud imperatorem tantum posse animadverteret; plurimi interesse judicavit ut ad componendam pacem, idoneis conditionibus propositis, ille in primis adduceretur. De nique hanc primam Xysti epistolam notare voluisse videtur Gennadius lib. de Vir. Illustr. ubi ait: Xystus successor Coelestini pro eadem re et ad ipsum Nestorium et ad Orientis episcopos adversus errorem ejus succidendum sententias direxit. Quod si ita est, graviter hallucinatus est ille, cum epistolam ad ipsum Nestorium directam dixit, in qua diserte adversus eum pronuntiat Xystus (Num. 4): Solus igitur ille sit naufragus, quem in tanta caligine propriarum doctrinarum nihil cernentem impietatis fluctus allisit scopulo depositionis.

EPISTOLA I recensere

Episcopis Orientis nuntiat unanimi consensu factam esse ordinationem suam; cui et illos in legatis suis interfuisse gratulatur. Cyrilli erga Nestorii sectatores pia petitio laudatur et confirmatur.

XYSTI III, BEATISSIMI PAPAE ROMAE, SUCCESSORIS COELESTINI, AD CYRILLUM. 1. Gratiam habentes Dei nostri circa nos humanitati, quod eo tempore quo nos ad supremum sacerdotii apicem vocare dignatus est, concessit nobis, secundum pietatem suam, praesentiam sanctorum fratrum et coepiscoporum nostrorum Hermogenis et Lampetii, necessario ad vestram fraternitatem per eos has litteras dedimus testes ordinationis nostrae. In his enim omnes vos a quibus illi missi fuerunt, astitisse credidimus, quandoquidem nullatenus intervallo separantur quos connectit gratia spiritalis. Quali autem omnium concordia, per divinae Providentiae dispensationem, haec nostra facta fuerit ordinatio, ubi sanctitas vestra didicerit tum ex nostris litteris, tum ex relatione fratrum, omnino gratiam praebenti Domino pro nobis habitura est, dilectissime frater, ut proprii doni custos, ecclesiasticam pacem conservare dignetur. Deus noster, qui cuncta quae ad se pertinent ita dispensat, ut ne unum quidem deficere permittat, beneficium mihi in occasione fraternitatis dedit. Nam per sanctos consacerdotes nostros Hermogenem et Lampetium qui interfuerunt ordinationi nostrae has litteras mittere visum est ad pietatem tuam, quales utique ad sanctam synodum misimus, de seductoribus Nestorii.

2. Valde igitur, fateor, laetati sumus, quia contigit nobis una eademque opportunitate et quae ad fidem, et quae ad nos ipsos pertinent, communicare. Omnes quippe fratres praesentes habuit ordinatio nostra. Quis enim non interesse visus est, quando Oriens per suos legatos aderat, qui quidem spectarunt unum omnium cor, et unam in cunctis animam agnoverunt, consonamque divinae multitudinis vocem? Sic Romana Ecclesia unum suffragium custodivit in institutione praedicatoris fidei, ut in ipsa fidei praedicatione unam semper sententiam servavit. 3. Quoniam ergo sufficit paucis verbis significasse ordinationem meam, nobis loquendum superest de iis quae sanctus frater noster Cyrillus, immemor propriae contumeliae et laborum, postulat. Etenim sufficiunt quae jam a beatae memoriae decessore meo scripta fuerunt de fide, pro qua gaudemus triumphantes secundum auxilium Christi Dei nostri, in quem quaestio mota fuerat. Attamen quoniam pigere non debet, saepe repetere quae salubriter definita sunt, necessarium duxi, scribens nunc ad fraternitatem tuam per sanctos fratres et coepiscopos nostros Hermogenem et Lampetium, haec paucis declarare, quae multo jam sermone olim apostolicae sedis sententia definivit; et ne fatiscat audiens, sed et libenter audiat, quia vicit. Si enim Nestorius impiarum disputationum magister libros edidit praedicans subvertenda, quanto magis nos oportet apparere paternae fidei custodes, quae sunt subversa omnino auferentes? 4. Sanctus autem et coepiscopus noster frater antistes Alexandrinorum Ecclesiae, ostendens quomodo et quantam fidei curam gerat, contemnensque contumelias quas gloriose secundum Apostolum passus est (II Cor. XII, 9), magis ordinari Ecclesias, quam se vindicari desiderat. Confestim autem in naufragio laborantibus petit aperiri portum: ejus unius contentus morte, qui cum in imperitia doctor esse videretur, vindicavit sibi Dominici temonis gubernacula; sed permanere in sede non potuit, qui docere nescivit. Solus igitur ille sit naufragus, quem in tanta caligine propriarum doctrinarum nihil cernentem, impietatis fluctus allisit scopulo depositionis. Habuit quidem omnes una tempestas; verum, eo qui ista excogitavit submerso, sanari vult caeteros. Est itaque et in nobis eadem sententia. Praestat enim pie circa illos agere, qui erga Deum impie se gerere cessaverint. Unde recipiantur qui voluerint ad rectam viam reverti. De quibus multa loqui opus non est, cum haec pauca sufficiant. Sciant enim ecclesiarum ab ipsis occupatarum curam fore, si non ipsi sibi consuluerint, et ea ipsa quae nos, sentire voluerint. 5. De Joanne autem Antiochiae haec definimus debere servari, quae in litteris ante missis praescripta sunt, ut noverit futurum se unum catholicorum, si cuncta per synodum eversa subvertens, ostenderit se ipsum catholicum sacerdotem. Retine fortiter igitur, cum quae a synodo, tum quae a nobis definita sunt, frater dilectissime. Remittit enim frater contumelias quae ei utiles sunt coram communi Domino. Hujusmodi enim contumelia victoria est. Unde aequo animo tulit omnium aculeorum plagas; neque illa eum contristarunt de quibus nunc laetatur, memor quod certaverit propter coronam. Novit enim qualia maneant praemia eos qui talia vicerunt. Exsultet de triumphi hujusmodi societate omnis qui reversus fuerit, et animo in eamdem sententiam conspirarit. 6. Haec vero ad vicinorum fratrum notitiam volo mitti per pietatem tuam, ut discant in re tanta etsi olim cuncta plenissime definita fuerint, non cessare aut segnem esse tamen apostolicam sedem, neque enim permittit nos quietos esse ab ejusmodi curis omnium Ecclesiarum sollicitudo.

ΕΠΙΣΤΟΛΗ ΞΥΣΤΟΥ ΤΟΥ ΜΑΚΑΡΙΩΤΑΤΟΥ ΠΑΡΑ ΡΩΜΗΣ ΔΙΑΔΟΧΟΥ ΚΕΛΕΣΤΙΝΟΥ, ΠΡΟΣ ΚΥΡΙΛΛΟΝ. recensere

Χάριν ὁμολογοῦντες τῇ κερὶ ἡμᾶς τοῦ Θεοῦ ἡμῶν φιλανθρωπίᾳ, ὅτι κατὰ τὸν καιρὸν ἐν ᾧ ἡμᾶς εἰς τὸ ὑπερέχον τῆς ἱερωσύνης ἄκρον καλέσαι κατηξίωσεν, ἐδωρήσατο ἡμῖν κατὰ τὴν ἰδίαν εὐσέβειαν, τὴν παρουσίαν τῶν ἁγίων ἀδελφῶν καὶ συνεπισκόπων ἡμῶν Ἑρμογένους καὶ Λαμπετίου, ἀναγκαίως πρὸς τὴν ὑμετέραν ἀδελφότητα δι' αὐτῶν ταῦτα τὰ γράμματα μαρτυρούντων ἡμῶν τῇ χειροτονίᾳ, δεδώκαμεν. Ἐν τούτοις γὰρ πάντας ὑμᾶς, παρ' ὧν ἐκεῖνοι ἀπεστάλεσαν, παραγεγενῆσθαι πεπιστεύκαμεν· ἐπειδὴ οὐδαμῶς διαστήματι χωρίζονται, οὓς συνδεσμεῖ πνευματικὴ χάρις. Μεθ' οἵας δὲ πάντων ὁμονοίας, κατὰ οἰκονομίαν θείας προνοίας, αὕτη ἡ ἡμετέρα γεγένηται χειροτονία, μαθοῦσα καὶ ἡ ὑμετέρα ἁγιωσύνη ἐκ τῶν ἡμετέρων γραμμάτων, καὶ ἐκ τῆς ἀναφορᾶς τῶν ἀδελφῶν, πάντως τὸ δῶρον τῷ παρασχόντι κυρίῳ ὑπὲρ ἡμῶν ὁμολογήσει, ἀδελφὸς ἀγαπητότατος· ἵνα τῆς ἰδίας ὢν δωρεᾶς φύλαξ τὴν ἐκκλησιαστικὴν εἰρήνην τερῆσαι καταξιώσῃ. ὁ Θεὸς ἡμῶν, ὁ πάντα εἰς αὐτὸν τὰ ἀνήκοντα οὕτως διοικῶν, ἵνα μηδὲ ἓν λεῖψαι συγχωρήσῃ, εὐεργεσίαν μοι ἐν τῇ ἀφορμῇ τῆς ἀδελφότητος δέδωκε. Διὰ γὰρ τῶν ἁγίων συνιερέων ἡμῶν Ἑρμογένους καὶ Λαμπετίου παραγενομένων τῇ ἡμετέρᾳ χειροτονίᾳ, ταῦτα τὰ γράμματα ἔδοξεν ἀποσταλῆναι πρὸς τὴν σὴν εὐσέβειαν, οἷα δὲ πρὸς τὴν ἁγίαν σύνοδον ἀπεστείλαμεν, περὶ τῶν ἑπομένων Νεστορίῳ.

Ὁμολογῶ τοίνυν, σφὸδρα ἥσθημεν, ὅτι συνέβη ἡμῖν διὰ μιᾶς καὶ τῆς αὐτῆς εὐκαιρίας τάτε περὶ τῆς πίστεως, καὶ τὰ περὶ ἡμῶν αὐτῶν ἀνακοινώσασθαι· ἅπαυτας γὰρ ἔσχε τοὺς ἀδελφοὺς παρόντας ἡ χειροτονία ήμῶν. Τίς γὰρ ἂν ἔδοξε μὴ παραγενέσθαι, ὁπότε ἡ ἀνοτολή διὰ τῶν ἰδίων πρεσβυτέρων παρεγένετο, καὶ ἐθεάσαντο μίαν πάντων καρδίαν, καὶ μίαν ἐν πᾶσι ψυχὴν ἔγνωσαν, ὁμόφωνόν τε τοῦ θείου πλήθους φωνήν; οὕτως ἡ κατὰ Ῥώμην Ἐκκλησία μίαν ψῆφον ἐφύλαξε τῇ καταστάσει τοῦ τῆς πίστεως κήρυκος, ὥσπερ ἐν αὐτῷ τῷ τῆς πίστεως κηρύγματι μίαν ἀεὶ γνώμην ἐτήρησαν.

Ἐπείδὴ τοίνυν ἀρκεῖ διὰ βραχέων δεδηλῶσθαί μου τὴν χειροτονίαν, λαλητέον λοιπὸν ἡμῖν, περὶ ὧν ὁ ἅγιος ἀδελφὸς Κύριλλος, ἀμνημονῶν τῆς ἰδίας ὕβρεως καὶ τῶν καμάτων, αἰτεῖ. Ἀρκεῖ μὲν γὰρ τὰ ἤδη γραφέντα παρὰ τοῦ τῆς μακαρίας μνήμης τοῦ ἐμὲ προηγησαμένου περὶ τῆς πίστεως, ὑπὲρ ἧς χαίρομεν θριαμβεύοντες κατὰ βοήθειαν τοῦ Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν, καθ' ἡ ζήτησις ἐκεκίνητο Ὅμως ἐπειδὴ οὐκ ὀκνητέον ἀναλαμβάνειν πολλάκις τὰ ὑγιῶς ὁρισθέντα, ἀναγκαῖον ἡγησάμην, γράφων νῦν πρὸς τὴν σὴν ἀδελφότητα διὰ τῶν ἁγίων ἀδελφῶν καὶ συνεπισκόπων ἡμῶν Ἑρμογένους καὶ Λαμπετίου, ταῦτα δηλοῦν διὰ βραχέων, ἅπερ πολλῷ ἤδη τῷ λόγῳ πάλαι ἡ ἀπόφασις τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου ὥρισε· καὶ μὴ ἀποκάμῃ ἀκούων, ἀλλὰ καὶ ἥδιστα ἀκουέτω, ὅτι νενίκηκεν Εἰ γὰρ Νεστόριος ὁ τῶν ἀνοσίων διατριβῶν διδάσκαλος βιβλία ἐκδέδωκε, κηρύττων τὰ καθαιρετέα, πόσῳ &sb;μᾶλλον ἡμᾶς δεῖ φαίνεσθαι τῆς πατρικῆς πίστεως φύλακας, πάντη ἀναιροῦντας τὰ καθῃρημένα;

Ὀ δὲ ἅγιος καὶ συνεπίσκοπος ἡμῶν ἀδλφὸς ὁ προστάτης τῶν Ἀλεξανδρέων Ἐκκλησίας, δεικνύων ὅπως καὶ ὅσον φροντίζων τῆς πίστεως, καταφρονῶν τε τῶν ὕβρεων, ἂς ἐνδόξως κατὰ τὸν ἀπόστολον πέπονθε, μᾶλλον διοικηθῆναι τὰς Ἐκκλησίας, ἢ ἑαυτὸν ἐκδικηθῆναι ἐπιθυμεῖ. Αὐτίκα δὲ τοῖς ἐν ναυαγίῳ κάμνουσιν αἰτεῖ ἀνοιχθῆναι λιμένα· ἐκείνου μόνου ἀρκούμενος τῷ θανάτῳ, ὃς δοκῶν εἶναι ἐν ἀπαιδευσίᾳ διδάσκαλος, ἐξεδίκει ἑαυτῷ τὰ τοῦ δεσποτικοῦ φόβου πηδάλια, ἀλ' ἐπιμένειν τῷ θρόνῳ οὐκ ἠδυνήθη, διδάσκειν οὐκ εἰδώς. Μόνος οὖν εἴη ναυάγησας αὐτὸς, ὃν ἐν τοσαύτῃ ὁμίχλῃ τῶν ἰδίων διδαγμάτων μηδὲν ὁρῶντα, τὸ τῆς ἀσεβείας κῦμα προσέῤῥηξε τῷ σκοπέλῳ τῆς καθαιρέσεως. Ἔσχε μὲν οὖν πάντας χειμὼν εἷς· ἀλλὰ βυθισθέντος τοῦ ταῦτα ἐπινοήσαντος, ὑγιασθῆναι βούλεται τοὺς λοιποὺς. Ἔστι τοίνυν καὶ ἐν ἡμῖν ἡ αὐτὴ ψῆφος. Εὐσεβεῖν γὰρ περὶ τούτους βέλτιον, εἰς Θεὸν ἀσεβεῖν παυσαμένους. Ὅθεν δεχθῶσιν οἱ βουλόμενοι εἰς τὴν εὐθεῖαν ἐπανελθεῖν. Περὶ ὧν πολυλογεῖν οὐ χρὴ, τούτων τῶν ὀλίγων ἀρχοῦντων. Γινωσκέτωσαν γὰρ ἔσεσθαι φροντίδα περὶ τὰς καταληφθείσας παρ' αὐτῶν Ἐκκλησίας, εἰ μὴ αὐτοὶ ἑαυτόῖς βοηθήσουσι, τὰ αὐτὰ ἡμῖν φρονεῖν ἐθελήσαντες.

Περὶ δὲ τοῦ Ἀντιοχείας Ἰωάννου ταῦτα ὁρίζομεν ὀφείλειν φυλάττεσθαι, ἅπερ ἔγκειται ταῖς προαπεσταλμέναις ἐπιστολαῖς· ἵνα γνῷ ἐσόμενος εἷς τῶν καθολικῶν, εἰ πάντα παρὰ τῆς συνόδου καθαιρεθέντα καθαιρῶν, ἀποδείξειεν ἑαυτὸν καθολικὸν ἱερέα. Κάτεχε οὖν ἰσχυρῶς, τάτε συνοδικὰ, καὶ τὰ παρ' ἡμῶν ὡρισμένα, ἀδελφὲ ἀγαπητότατε. Ἀφίησι γὰρ ὁ ἀδελφὸς τὰς ὕβρεις, αἵ τινες αὐτῷ χρησιμεύουσιν ἐνώπιον τοῦ κοινοῦ δεσπότου. Ἡ γὰρ τοιαύτη ὕβρις νίκη ἐστίν. Ὅθεν ἐπιεικῶς ἤνεγκε πάντων τῶν κέτρων τὰς πληγάς· οὐδὲ ἐκεῖνα αὐτὸν ἐλύπησεν, ἐφ' οἷς νῦν ἥδεται, μεμνημένος ὅτι ἠγωνίσατο διὰ στέφανον. Οἶδε γὰρ οἷα μένει νικητήρια τοὺς τοιαῦτα νικῶντας. Ἀγαλλιάσθω ἐπὶ τῇ κοινωνίᾳ τοῦ τοιούτου θριάμβου πᾶς ὁ παραγενόμενος, τῇ δὲ ψυχῇ συναινέσας.

Ταῦτα δὲ εἰς τὴν τῶν γειτνιώντων ἀδελφῶν γνῶσιν βούλομαι πεμφθῆναι διὰ τῆς σῆς εὐλαβείας, ἵνα μαθῶσι περὶ τοῦ τηλικούτου πράγματος· εἰ καὶ πάλαι πληρέστατα πάντα ὡρίσαντο, μὴ ἀργεῖν ὅμως τὸν ἀποστολικὸν θρόνον. Οὐ γὰρ ἐπιτρέπει ἡμᾶς ἠρεμεῖν ἀπὸ τῶν τοιούτων φροντίδων ἡ ὑπὲρ πασῶν τῶν ἐκκλησιῶν μέριμνα.

EPISTOLA II. recensere

Litteras ei mittit testes ordinationis suae, cui ipsum in legatis interfuisse gavisus est. De Joanne Antiocheno caeterisque Nestorii consortibus quid decretum sit, significat.

XYSTI III PAPAE AD CYRILLUM.

1. Laetatus sum in iis quae per epistolam a sanctitate tua indicata sunt mihi de sanctis et coepiscopis meis, quos brevis usus et congressio quales quantique essent ostendit. Et forsan minus litteris quas de eis scripsisti credidissemus, nisi earum testimonium vicisset sibi ipsi attestans hominum praesentia. Vidimus vere Domini sacerdotes; vidimus viros plenos gratia spiritali, quae in primis ab ipso conceditur Deo. Sed et ipsos gratiores nobis Dei circa nos judicium effecit. Illos enim praesentes habuit nostra ordinatio. Et in cunctis quae sacerdotem perficiunt ornati, ipsam nobis praesentiam exhibuerunt sanctitatis tuae, quam non sine multo merito, fraterno affectu complectimur. Tantum enim tibi debet orbis Ecclesia, quantum tibi omnes sunt obnoxii, qui utique omnes ubique vicisti.

2. Insistente igitur, et salubriter cuncta suggerente filio nostro Themisone archidiacono, congruas dedimus litteras ad fratres et coepiscopos nostros, ad quos petierant praedicti consacerdotes nostri. Sufficiebant quidem illae, quas et antea per Ecclesiae Constantinopolitanae clericos, et postea per diaconos tuae sanctitatis plenas omnibus necessariis misi: at nunc obsequens tum exspectationi sanctitatis tuae, tum nostrae consuetudini, quae mihi salubriter suggesta sunt, agere non omisi: gratiam habens, et in beneficiis ducens hoc, quod persuasum habeo mihi coelitus donatum fuisse ut de mea ordinatione ac fide eadem ad unanimitatem tuam conseramus verba. 3. De Antiocheno autem et reliquis qui cum eo sectatores Nestorii fieri voluerunt, et de cunctis qui praeter ecclesiasticam disciplinam Ecclesias instituunt, jam antea hoc definivimus custodiendum: ut si resipuerint, et cum suo duce rejecerint omnia quaecumque sancta synodus nobis confirmantibus rejecit, redeant in sacerdotum consessum. Sicut enim persistentes prioribus non potuerunt in nostra esse communione, sic volumus eos, propter unitatem ac pacem Ecclesiarum, satisfacientes ut diximus suscipi. Ipsi vero in seipsos invenientur aequam sententiam protulisse, si extra manentes, cum eo qui dejectus et expulsus est, tantae impietatis sese ostenderint socios atque participes.

ΕΠΙΣΤΟΛΗ ΞΥΣΤΟΥ ΠΑΠΑ ΠΡΟΣ ΚΥΡΙΛΛΟΝ. recensere

Ἥσθην ἐπὶ τοῖς δηλωθεῖσί μοι δι' ἐπιστολῆς παρὰ τῆς σῆς ὁσιότητος περὶ τῶν ἁγίων καὶ συνεπισκόπων μου, οὓς ὀλίγη χρῆσις καὶ συντυχία οἷοί τε καὶ ὅσοι εἶεν ἀπέδειξε. Καὶ τάχα ἧττον ἂν τοῖς περὶ αὐτῶν γράμμασιν ἐπιστεύσαμεν, εἰ μὴ τὴν παρ' αὐτῶν μαρτυρίαν ἐνίκησεν ἑαυτῇ μαρτυροῦσα ἡ τῶν ἀνδρῶν παρουσία. Εἴδομεν ἀληθῶς τοῦ Κυρίου ἱερέας· εἴδομεν ἄνδρας μεστοὺς χάριτος πνευματικῆς, ἥτις ἐν πρώτοις παρ' αὐτοῦ δέδοται τοῦ Θεοῦ. Ἔτι μὴν αὐτοὺς χαριεστέρους ἡμῖν ἡ τοῦ Θεοῦ περὶ ἡμᾶς κρίσις ἀπέδειζεν. Ἔσχε γὰρ αὐτοὺς παρόντας ἡ ἡμετέρα χειροτονία. Καὶ ἐν πᾶσι τοῖς ἀποτελοῦσιν ἱερέα κεκοσμημένοι, αὐτὴν ἡμῖν παρουσίαν ἐνέδειξαν τῆς σῆς ἁγιότητος, ἥν οὐκ ἄνευ πολλῆς τῆς ἀξίας, ἀδελφικῇ διαθέσει περιπλεκόμεθα. Τοσοῦτον γαρ σοι ὀφείλει ἡ κοσμικὴ Ἠκκλησία, ὅσον σοι πάντες εἰσὶν ὐποχείριοι, ὁς γε πανταχοῦ πάντας νενίκηκας.

Ἐπιμένοντος τοίνυν καὶ ὑγιῶς πάντα ὑποβάλλοντος τοῦ υἱοῦ ἡμῶν Θεμίσωνος τοῦ ἀρχιδιακόνου, τὰ πρέποντα δεδὼκαμεν γράμματα πρὸς τοὺς ἀδελφοὺς καὶ συνεπισκόπους ἡμῶν, πρός οὗς ᾔτησαν οἱ προειρημένοι συνιερεῖς ἡμῶν. Ἤρκει μὲν γὰρ κᾀκεῖνα, ἃ πρὸ τούτου διά τε τῶν τῆς κατὰ Κωνσταντινουπόλεως Ἐκκλησίας κληρικῶν, καὶ ὕστερον διὰ τῶν διακόνων τῆς σῆς ἁγιότητος ἔμπλεω πάντων ἀναγκαίων ἀπέστειλα· ἑπόμενος δὲ τὸ νῦν τῇ τε ὑπομονῇ τῆς σῆς ἀδελφότητος καὶ τῷ ἡμετέρῳ ἔθει, οὐ παρέλειψα τὰ ὑγιῶς μοι ὑποβληθέντα· χάριν ὁμολογῶν, καὶ ἐν εὐεργεσίαις τιθέμενος τοῦτο, ὃ πέπεισμαί μοι οὐρανόθεν δεδωρῆσθαι, ἵνα περί τε τῆς ἐμῆς χειροτονίας καὶ τῆς πίστεως, τὰ αὐτὰ πρὸς τὴν σὴν ὁμόνοιαν μίξωμεν ῥήματα.

Περὶ δὲ τοῦ Ἀντιοχείας καὶ τῶν λοιπῶν, οἵ τινες μετ' αὐτοῦ ἀκόλουθοι γενέσθαι Νεστορίου ἠθέλησαν, καὶ περὶ πάντων δὲ τῶν παρὰ τὴν ἐκκλησιαστικὴν ἐπιστήμην Ἐκκλησιας διοικούντων, κατειληφότες, τοῦτο ὡρίσαμεν φυλακτέον, ἵνα εἰ ἀνανήψειαν, καὶ μετὰ τοῦ ἰδίου ἡγεμόνος ἀθετήσειαν ἃπαντα ἅπερ ἡ ἁγία σύνοδος ἡμῶν ἐπιβεβαιούντων ἠθέτησεν, ἐπανέλθοιεν εἰς τὸ τῶν ἱερέων συνέδριον. Ὥσπερ γὰρ ἐπιμένοντες τοῖς προτέροις οὐκ ἠδυνήθησαν ἐν τῇ ἡμετέρᾳ εἶναι κοινωνίᾳ, οὕτως βουλόμεθα αὐτοὺς διὰ τὴν ἑνότητα καὶ εἰρήνην τῶν ἐκκλησιῶν, ἀπολογουμένους ὡς εἰρήκαμεν, ὑποδέχεσθαι. Αὐτοὶ δὲ καθ' ἑαυτῶν εὑρεθήσονται τὴν ἴσην ἀπόφασιν ἐξενεγκάμενοι, εἰ ἔξω μένοντες δείξειαν ἑαυτοὺς πρὸς τὸν καταβληθέντα καὶ ἐξωσθέντα τοσαύτης ἀσεβείας κοινωνοὺς καὶ μετόχους.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1. recensere

Haec epistola, quam ex Ephesini Concilii III parte cap. 27 huc revocamus, a Baronio et aliis refertur ad annum 432, a Tillemontio autem in mensem Martium anni 433 differtur. Praecessit certe concionem quam Cyrillus 28 die mensis Pharmuti, hoc est 23 Aprilis. confirmata jam pace, ad populum suum habuit. Nec permittunt itus ac reditus, quibus ad hanc pacem perventum est, ut hoc citius anno 433 contigisse censeamus. Sed et qua ratione pax illa inita confectaque sit, non ignorare, adeoque rem paulo altius repetere juverit.

2. Maximianus regiae urbis antistes his Coelestini verbis (Epist. 24) animatus, Gloriam et vigilantis pastoris et benigni sacerdotis exerceas, et saporem Christianae salubritatis infundas, ut plus in reparando potuisse te liqueat, quam ille (Nestorius) potuit in laedendo, pacis curandae gratia episcopos, quos Constantinopoli esse comperit, una cum universo clero convocavit; eorumque consensu id in primis constituit, ut imperator ipsorum rogatu ad Joannem Antiochenum episcopum litteras mitteret, quibus sponderet fore ut omnis altercationis materia e medio tolleretur, si Nestorii depositioni subscriberet, illiusque doctrinam anathematizaret (Ephes. conc. III part. c. 24). His annuens Theodosius, litteris ad Joannem, dum adhuc Coelestinum superstitem crederet, per Archelaum tribunum missis, praedictas pacis conditiones proposuit (Ibid.). Quibus commotus Joannes, non statim tamen cessit, sed aliquamdiu, ut ex epistola discimus Cyrilli ad Donatum (Ibid. c. 38), ubi tota rei gestae series enarratur, tergiversatus est. Primo enim nonnulli qui cum eo erant auctores ipsi fuerunt ut ad Cyrillum scriberet Acacius Beroeensis episcopus, et omnia ipsius adversus Nestorium scripta supprimi, et velut irrita haberi postularet. Quod et factum est: sed tam absurdae petitioni assensum negavit Cyrillus, ac longe aequius esse respondit, ut ipse Joannes cum suis Nestorii blasphemias anathematizaret. subscriberet illius depositioni, et ordinationem Maximiani comprobaret. Tum Joannes ac socii Paulum Emisenum episcopum Alexandriam mittunt, qui Cyrillo litteras traderet (Exstant apud Baluz. Synodici cap. 80) communionis quidem indices, sed quas ille. ob instauratas adversus se querelas nonnullas, non prius admittendas duxit, quam Paulus hoc ex mera animi simplicitate scriptum jurasset. Demum idem Paulus, eorum qui ipsum miserant nomine, Cyrillo libellum offert (Habetur Ephes. conc. p. III c. 28), in quo quidquid de pactis pacis conditionibus flagitabatur praestat. Necdum tamen his contentus Cyrillus, duos e clericis suis, Cassium scilicet et Ammonium, cum Aristolao tribuno Antiochiam destinat, qui a Joanne ut easdem conditiones subscriptione sua firmet exigunt. Quibus cum Joannes et qui cum eo illustriores erant satisfecissent, eam continuo ad Cyrillum miserunt epistolam, quae ad pacis complementum exspectabatur, quamque in III parte concilii Ephesini c. 30 videre licet. Miserunt autem, inquit Cyrillus (Ibid., c. 38), eamdem illam epistolam, quam ad me scripserunt, ad piissimos quoque sanctissimosque Xystum magnae Romae et Maximianum sanctae Ecclesiae Constantinop. episcopos. 3. Ex iis igitur quae Cyrillus, cum in praedicta epistola ad Donatum, tum in altera ad Acacium Melitinensem narrat, sequitur, ut Joannes post imperatoris sacram ab Archelao acceptam, concilium habuerit, indeque miserit Beroeam qui Acacium ad scribendum Cyrillo induceret; tum Acacius quidem litteras Alexandriam miserit, sed cum a Cyrillo repudiatae fuissent, Paulus Emisenus episcopus a Joanne et sociis sequester pacis delegatus, Alexandriam contenderit, Cyrillo novas Joannis litteras necnon ejusdem ac sociorum nomine obtulerit libellum, ac tum demum Alexandria Constantinopolim legati fuerint Cyrilli clerici, quibus epistola nostra credita est. Neque conjectura deest, duas illas Pauli Emiseni ad populum Alexandrinum homilias, quarum una Decembris 25, altera Januarii 1 die consignatur, per illam moram habitas esse, qua legatorum mox dictorum reditus exspectabatur (Ephes. concil. p. III, cap. 31 et 32). Quod si ita est, epistolam istam, quam retulerunt, circa initium anni 433 scriptam fuisse concedendum est. Sane rerum ab inito pacis negotio gestarum series eam citius scriptam credi non permittit. Cum his igitur stare nequit opinio Baronii, sive cum hanc epistolam e concilio quod Joannes post acceptam Theodosii sacram Antiochiae coegit, scriptam putat, sive cum eamdem Cyrillo datam negat. Ipsi enim non secus atque Xysto et Maximiano inscriptam fuisse ejus enuntiat epigraphe, quam et ipsa Cyrilli verba superius relata diserte confirmant. Altera quidem ad idem tempus attinens III part. concil. Ephes. cap. 30 habetur soli Cyrillo inscripta; sed in hujusmodi negotiis nihil vetat quominus uni eidemque episcopo duas epistolas simul scriptas, unam cum aliis communem, alteram privatam, admittamus. Nec longe quaerenda exempla, cum hujus rei testes sint duae superiores Xysti epistolae ad eumdem Cyrillum simul missae. EPISTOLA III. Probare se declarant depositionis sententiam a sancta synodo adversus Nestorium prolatam, necnon blasphemas ejus doctrinas anathematizare, et assentiri Maximiani ordinationi.

JOANNIS ANTIOCHENI EPISCOPI CAETERORUMQUE QUI CUM ILLO ERANT AD XYSTUM EPISCOPUM ROMANUM, CYRILLUM ALEXANDRINUM ET MAXIMIANUM CONSTANTINOPOLITANUM. recensere

Sanctissimis Deoque dilectissimis fratribus et consacerdotibus XYSTO, CYRILLO et MAXIMIANO, JOANNES et reliqui omnes qui mecum sunt, in Domino salutem. 1. Omnibus qui sacerdotium sortiti sunt et quibus divinum episcopatus ministerium a Salvatore omnium nostrum Christo creditum est, studium et scopus is esse debet, ut in recta fide excellant, eamque populos sibi subditos doceant. Cum itaque res ita habeat, anno elapso, ex religiosissimorum Christique amantium imperatorum decreto, doctrinae Nestorii gratia, in Ephesiorum metropoli convenit sancta synodus Deo dilectissimorum episcoporum: qui cum legatis a beatae memoriae Coelestino, Romanae urbis quondam episcopo, missis facto consessu, dicta depositionis sententia, ejecerunt memoratum Nestorium, ut qui profana uteretur doctrina, et multis scandalo esset, ac non recte circa fidem ambularet. Cum vero et nos eo properassemus, rem invenientes confectam, aegre tulimus. Hac de causa cum inter nos et sanctam synodum controversia intercessisset, ac multa ultro citroque dicta et facta essent, ad nostras Ecclesias ac civitates reversi sumus: neque per id tempus eatenus consensimus sanctae synodo, ut prolatae adversus Nestorium depositionis sententiae subscriberemus.

2. Cum Ecclesiae in graves discordias incidissent, quando omnes id maxime curare oportebat quomodo, omni animorum dissensione sublata, ad concordiam adducerentur, atque ut hoc fieret religiosissimi ac Deo amantissimi reges praecepissent, ejusque rei gratia spectabilem tribunum et notarium Aristolaum misissent; nos ipsi quoque, ut omnis e medio tolleretur contentio atque Ecclesiis Dei pax redderetur, decrevimus sanctae synodi sententiae adversus Nestorium prolatae assentire, ipsumque habere pro deposito, et blasphemas ejus doctrinas anathematizare: eo quod nostrae Ecclesiae, perinde ac vestra sanctitas, rectam semper et sinceram habuerint fidem, eamque semper servaverint ac populis tradiderint. Assentimur etiam ordinationi Maximiani sanctissimi et religiosissimi sanctae Ecclesiae Constantinopolitanae episcopi, et cum omnibus totius orbis religiosissimis episcopis, quicumque fidem orthodoxam et immaculatam habent ac servant, communicamus. ΕΠΙΣΤΟΛΗ ΙΩΑΝΝΟΥ ΕΠΙΣΚΟΠΟΥ ΑΝΤΙΟΧΕΙΛΣ ΚΑΙ ΤΩΝ ΛΟΙΠΩΝ ΣΥΝ ΑΥΤΩ ΠΡΟΣ ΞΥΣΤΟΝ ΕΠΙΣΚΟΠΟΝ ΡΩΜΗΣ, ΚΑΙ ΠΡΟΣ ΚΥΡΙΛΛΟΝ ΕΠΙΣΚΟΠΟΝ ΑΛΕΞΑΝΔΡΕΙΑΣ, ΚΑΙ ΜΑΞΙΜΙΑΝΟΝ ΕΠΙΣΚΟΠΟΝ ΚΩΝΣΤΑΝΤΙΝΟΥΠΟΛΕΩΣ.

Τοῖς ὁσιωτάτοις καὶ θεοφιλεστάτοις ἀδελφοῖς καὶ συλλειτουργοῖς Ξύστῳ, Κυριλλῳ καὶ Μαξιμιάνῳ, Ἰωάννης καὶ οἱ λοιποὶ πάντες οἱ σὺν ἐμοὶ ἐν Κυρίῳ χαίρειν. recensere

Καὶ σπουδὴ καὶ σκοπὸς πᾶσι τοῖς ἱερᾶσθαι λαχοῦσι, καὶ τὴν θείαν τῆς ἐπισκοπῆς λειτουργίαν πεπιστευμένοις παρὰ τοῦ πάντων ἡμῶν σωτῆρος Χριστοῦ τὸ ἐν ὀρθῇ πίστει διαπρέπειν, οὕτω τε διδάσκειν τοὺς ὑπὸ χεῖρα λαούς. Οὕτω τοίνυν ἔχοντος τοῦ πράγματος κατὰ τὸ παρῳχηκὸς ἔτος ἐκ θεσπίσματος τῶν εὐσεβεστάτων καὶ φιλοχρίστων βασιλέων, ἁγία σύνοδος θεοφιλεστάτων ἐπισκόπων συνήχθη κατὰ τὴν Ἐφεσίων μητρόπολιν, τῆς κατὰ Νεστόριον ὑποθέσεως χάριν οἵ καὶ συνεδρεύσαντες ἅμα τοῖς ἀποσταλεῖσιν ἐκδίκοις παρὰ τοῦ τῆς μακαρίας μνήμης Κελεστίνου, τοῦ γενομένου ἐπισκόπου τῆς ἁγίας Ῥωμαίων Ἐκκλησίας, ψήφῳ καθαιρέσεως ὑποβεβλήκασι τὸν μνημονευθέντα Νεστόριον, ὡς βεβήλῳ διδασκαλίᾳ χρώμενον, καὶ σκανδαλίσαντα πολλοὺς, καὶ οὐκ ὀρθοποδίσαντα περὶ τὴν πίστιν. Συνδεδραμηκότες δὲ καὶ ἡμεῖς, εἶτα τοῦτο γεγονὸς εὑρόντες, λελυπήμεθα. Ταύτης ἕνεκα τῆς αἰτίας, διαφορᾶς μεταξὺ γενομένης ἡμῶν τε καὶ τῆς ἁγίας συνόδου, καὶ πολλῶν μεταξύ πεπραγμένων τε καὶ εἰρημένων, εἰς τὰς ἑαυτῶν ἐκκλησίας τε καὶ πόλεις ὑπεστρέψαμεν, οὐ συνενεχθέντες τὸ τηνικαῦτα τῇ ἁγίᾳ συνόδῳ δι' ὑπογραφῆς εἰς τὴν ἐξενεχθεῖσαν κατὰ Νεστορίου καθαιρέσεως ψῆφον.

Διῃρεμένων πρὸς διχόνοιαν τῶν ἐκκλησιῶν, ἐπειδὴ τούτου μάλιστα πάντας φροντίσαι ἐχρῆν ὅπως συναφθεῖεν, ἐκ μέσου γενομένης διχονοίας ἁπάσης, καὶ τῶν θεοσεβεστάτων καὶ φιλοχρίστων βασιλέων αὐτὸ δὴ τοῦτο γενέσθαι θεσπισάντων, καὶ εἰς τοῦτο πεπομφότων τὸν θαυμάσιον τριβοῦνον καὶ νοτάριον Ἀριστόλαον, συνήρεσεν εἰς ἀναίρεσιν πάσης φιλονεικίας, καί ὑπὲρ τοῦ τὴν εἰρήνην βραβευθῆναι ταῖς ἐκκλησίαις τοῦ Θεοῦ, καὶ ἡμᾶς αὐτοὺς συνθέσθαι τῇδε ψήφῳ τῆς ἁγίας συνόδου, τῇ ἐξενεχθείσῃ κατὰ Νεστορίου, ἕχειν τε αὐτὸν καθῃρημένον, καὶ ἀναθεματίσαι τὰς δυσφήμους αὐτοῦ διδασκαλίας, διὰ τὸ τὰς παρ' ἡμῖς ἐκκλησίας τὴν ὀρθὴν ἀεὶ καὶ ἀβέβηλον ἐσχηκέναι πίστιν, καθὰ καὶ ἡ ἡμετέρα ὁσιότης, καὶ ταύτην ἀεὶ φυλάττειν καὶ παραδιδόναι τοῖς λαοῖς. Συναινοῦμεν δὲ καὶ τῇ χειροτονίᾳ τοῦ ὁσιωτάτου καὶ θεοσεβεστάτου τῆς Κωνσταντινουπολιτῶυ ἁγίας ἐκκλησίας ἐπισκόπου Μαξιμιανοῦ, καὶ κοινωνικοὶ πᾶσίν ἐσμεν τοῖς κατὰ τὴν οἰκουμένην θεοσεβεστάτοις ἔχουσί τε καὶ τηροῦσι πίστιν.

EPISTOLA IV, DEO AMICISSIMI EUTHERII TYANENSIS EPISCOPI ET HELLADII TARSENSIS, SCRIPTA AD MAGNI NOMINIS ROMAE EPISCOPUM XYSTUM. recensere

De Joannis Anthiocheni mutatione attoniti, plurium provinciarum nomine Xystum rogant ut orbi succurrere non differat, cum in ea parte quae errat, tum in ea quae tyrannidem sustinet.

1. Multam providentiam humani generis per singula tempora faciens Dominus Christus, alio tempore alia luminaria praeparavit ad eorum ducatum qui bonae sint voluntatis, convictionemque contrariorum et mendacii quidem destructionem, veritatis autem confirmationem. Sicut etiam sub illo amaro Pharaone beatum Moysen contra Jamnes et Mambre (II Tim. III, 8), et sicut per Simonem Magum Petrum bene vincentem; sic et contra eos qui nunc insurrexerunt, inimicos tuam protulit sanctitatem, per quam bonae spei sumus et nos, quod orbis terrarum ab Aegyptio liberetur errore; qui Moyses novus existens, omnem quidem Aegyptium haereticum percuties, salvabis vero omnem Israelitam orthodoxum. Igitur contra veritatem multis millibus gestis et mundissima orthodoxiae margarita multas excipiente inimicitias, et quantas nulla umquam tradit historia, ab his qui harum vocum novitatem contra paternam fidem apostolicam repererunt: nostrum quidem est, qui triplices multiplicesque patimur tempestates, et pene in piratas incidimus, ad eum clamare qui a Deo productus est gubernator, eumque pro amore veritatis quanta possibile est edocere: tuae autem gratiae sapientiaeque est non despicere neque otiose transcurrere hujusmodi quaestionem tantamque causam, sed et perscrutari cum dilectione boni laboris, et imponere emendationem cum tota constantia et Deo dilecta fiducia.

2. Et olim siquidem saepius jam, ex Alexandria hujusmodi haereticis zizaniis insurgentibus suffecit vestra apostolica sedes per universum tempus illud ad mendacium convincendum, impietatemque reprimendam, et corrigenda quae necessarium fuit, muniendumque orbem terrarum ad gloriam Christi, tam sub illo ter beato et inter sanctos habendo episcopo Damaso, quam sub pluribus aliis gloriosis atque admirabilibus. Cujus rei gratia et nos praesumimus has supplicationes offerre: ut adjuvetis orbem terrarum, et in illa parte quae errat, et in illa quae tyrannidem sustinet, quaeque ad hoc impugnatur, ut iis quae non conveniunt assensum praebeat, eo quod nec velit nec expedire judicet, ut Aegyptiorum capitulorum varias vocum novitates excipiat. 3. Scribens enim Cyrillus Alexandrinus blasphemam vocum novitatem per bis sena capitula universae divinitus inspiratae Scripturae contrariam, et anathematizantem legitimas et antiquas sanctorum Patrum traditiones, et maxime illorum qui excelsa quidem Christi divinitati ascribunt, humilia vero humanitati ejusdem, nusquam unitione ejus intercidenda; proposuit ei qui tunc sanctam sedem regebat magni nominis urbis, qui fuit a principio probatus et notus circa fidem, circa vitam, circa doctrinam Verbi et circa universa, Nestorio, ut aut consentiret capitulis ejus, atque subscriberet ea, et permaneret episcopus, aut certe periclitaretur in gradu, et a sancta Ecclesia pelleretur. Ille autem, propositioni nequam Dei timore praelato, eligit potius multis millibus periculis sibi injuste inferendis tradere semetipsum, quam dolis haereticis praebere consensum, et confirmare totius orbis errorem. 4. Ad haec synodus convenit in Epheso, et in nullo correptus, neque rationem reddere expetitus, antequam convenirent qui sustinebantur universi, exactus est ultionem, dum illorum capitulorum blasphemiae obviaverit, et omni credulitate ei quae dicitur damnationi et aliis aliquibus subjectus est, dum certe Cyrillus auctoritatem judicis non haberet, sed ejus qui judicandus est ordinem, eo quod contra invicem moverint quaestiones. Et erat praesidens reus et sententiat princeps, qui sustinebatur multis sententiis supponendus. 5. His gestis, aliis quidem cuncta quae acta sunt lacrymis digna, aliis vero ridicula videbantur; ita ut et ille qui Antiochenam tenebat Ecclesiam Dei, post haec veniens, Cyrillum quidem et Memnonem damnationi subjiceret communi decreto Deo amicissimorum sanctissimorumque episcoporum usque ad viginti duorum metropolitanorum, caeterorumque qui pariter aderant, qui illos haereseos ac seditionis principes judicarunt et ecclesiasticarum aemulos sanctionum; caeteros vero qui eis ad omnia incongrua complices exstiterant, alienos a communione fecerunt. Sed illi egregii contra veritatem simul et regulas sibimetipsis indulgentiam relaxantes, terribilium mysteriorum communionem irreverenter sibi continuo praesumpserunt; alios vero communicare sibi periculose fecerunt: ita ut omnes divinae regulae decreto subjaceant, quae eos qui ita regunt omnino perdamnat. 6. Haec addiscens Deo amicissimus et bonus victor princeps, continuo definivit vacare quae sic inordinate inconsequenterque sunt gesta contra eum qui in nullo convictus est, abrupte vero et furiose addictus; denuo autem de dogmate cum veritatis amore fieri quaestionem per interrogationem et responsionem et demonstrationem, quae omnibus suaderet, non quae auctoritate tyrannica imperaret. 7. Illi vero ad solutionem canonum id quoque adjecerunt, ut nec his piis litteris obedirent. Et nihil de fide dicere vel audire acquiescentes ulterius, ad solam se universi pertinaciam contulerunt. Ad consensum coeperunt habere iniqui judicii, alios quidem fraude, alios violentia, alios praemiis. 8. Constupentes super his nos, per multum tempus rogabamus, obtestabamur, cum omni fiducia provocabamus, ut nihil irrationabiliter fieret aut teneretur; sed de quaestione quidem dogmatum et de Cyrilli capitulis communis proponeretur tractatus atque concilium, et quod omnibus placuisset, una sententia firmaretur; de eo vero qui tyrannidem sic aperte pertulerat, judicium verax fieret atque legitimum; ut convictus quidem de corruptione veritatis, adjudicationem consone sustineret ab omnibus: si vero ex toto innoxius probaretur, in scripto abdicaret illa nobiscum quaecumque incongrua quidam vel ejus personae vel ex aliorum nomine ex suspicione aut accusatione jactaverant. 9. Sed ista quidem displicebant iis qui ex sola auctoritate devincere, non autem vel suadere vel suaderi volebant. Praecipiebant vero universis ut abrupte anathematizarent et damnationi subscriberent. Quicumque autem se integriori deliberationi servasset, damnabatur, ordinabatur ab eis, subjiciebatur calumniis, malae doctrinae vocabatur. Ordinabantur pro talibus alteri: quia consentire nolebant laudare quidem damnatione digna capitula, damnare vero eum qui, quantum nos conscii sumus, nihil aliud dixit nisi ea quae a sanctis prophetis et evangelistis et apostolis per Spiritum sanctum manifeste sunt tradita. 10. Volebant enim et apostolos criminari, dum supervacue adjudicant illum qui ea quae ipsorum sunt praedicabat. Talem namque et eorum quae dicuntur gestorum fecerunt actionem, ut inconsona et incerta adversus illum virum proferrent, et plerumque irreprehensibilia reprehenderent: Cur, inquiunt, Nestorius dixit, quod passio non deitatem, sed humanitatem Christi attigerit? interdum vero falsa scriberent, ponendo quod ab ipso dicta fuissent verba quae nec quicumque infidelium, immo nec agrestium daemonum, dicere praesumpsisset, id est, quod Christus esset Christus Domini, sicut Saul, sicut David, sicut infidelis Cyrus. In quibus facile est convincere volenti calumniam. 11. Ea vero quae de Antiocheno Joanne sunt gesta, si esset possibile, tacere velimus. Sic irrationabilis apud nos ejus mutabilitas facta est et manifesta transgressio, et proditio veritatis, quae ex improviso completa est sive peracta. Ille enim, quia antequam veniremus ad Ephesum, haereticam reperit capitulorum fraudem, plurimis per litteras indicavit: per primam Cappadociam secundamque, et per diversos locos, ut ab eis se observarent, admonuit, quasi Eunomio et Ario et Apollinario consonarent; et qui acute ac fervide in Cyrilli damnationem prosilivit, et ad hoc omnes hortatus est. Quippe adiit et ipsam regiam civitatem, ut huic impietati resisteret; et idem nobis scripsit adhuc Ephesi constitutis, prius quidem dicens, Quia illum, id est Nestorium, dimissum cognoscentes ab Epheso, valde doluerunt animae nostrae, eo quod illa quae sine judicio et inique sunt gesta, videantur interim roborari; deinde, Quia etsi illa blasphema capitula Cyrillus abjecerit, eum ne tunc quidem suscipere per sacramenta promisimus; eo quod princeps ipse sit factus iniquae haeresis. Unde alterum cor accipiens ignoramus, omnibus motibus suis est adversatus, et Cyrilli communicator effectus non repellentis quae male conscripserat, qui eum numquam suscepturum se, vel si ea refutasset in scripto, juraverat: et solus vinculum solvit, quod cum tantis Cyrillo et Memnoni noxiis consequenter intulerat. Et nullam securitatem his qui pro pietate fuerant offensi procurans, ipse quidem reconciliatus est ei quem pridem sic amare notaverat; permisit vero Ecclesias perturbari, et praesules quosdam quidem manere depulsos, alios autem adhuc multipliciter exturbari. Sed etiam litteras mirabiles fecit, in quibus ait damnatum se habere Nestorium, et anathematizare quidquid impie dixit aut sapuit. Sic et accusatione et demonstratione defecit, ut nec diceret, Illam vel illam sive illam anathematizo sententiam; sed ait, Quidquid ab eo impie dictum est, dum certe aperte dicere debuisset, ut ab eo sensu quisque cautior redderetur: sicut clare abominamur nos Cyrilli capitula, et quaesumus universos ut se ab insita illius malignitate custodiant, praeconvincentes eas quae in ipsis sunt blasphemias, et eas clare omnibus publicantes. 12. Haec pauca de plurimis cum multa abbreviatione conscripsimus, scientes quod horum malorum nimietas non solum Jeremiae lamentationibus digna sit, sed et universam tragoediam superaverit. Rogamus vero, et sanctis tuae religiositatis provolvimur pedibus, ut manum porrigas salutarem, et auferas mundi naufragium, omniumque horum inquisitionem jubeas fieri, et his illicitis coelestem superduci correctionem, ut revocentur quidem sancti pastores qui injuste sunt a suis ovibus effugati, et reddatur gregibus ordo et antiqua concordia, et ut non ultra lamentatus et mugitus pro votis offerantur ac psalmis, dum multi dispersi sunt; et ne quiquam periclitentur circa ea quae praecipua sunt, dum vitant ab haereticis vel lavacrum regenerationis vel mysticam communionem accipere, quae ab orthodoxis sumere ad salutem minime permittuntur. 13. Quae ex parte quidem videntes, ex parte vero audientes, olim concurrissemus ad sanctitatem tuam nos qui e diversis regionibus sumus, id est ex Euphratesia, ex utraque Cilicia, secunda Cappadocia, Bithynia, Thessalia et Moesia: ut et fontes effunderemus lacrymarum, et publice defleremus peregrina et insueta hujus vitae mala, nisi detineret nos luporum terror insidiantium gregibus ad rapinam et ad errorem omnemque adversitatem. Unde coacti sumus nostra vice dirigere religiosissimos clericos et monachos, qui impleant locum nostrum. 14. Quaesumus igitur ut absque dilatione exsurgatis, et fervido zelo magnum victoriae tropaeum contra aemulorum cuneos erigatis, ante oculos habentes boni Pastoris diligentiam simul et studium circa ovem quae erraverat (Luc. XV, 4). Et non absque periculo deputetis, si quid fastidiose circa tot pastores et oves agatur; dum illae quidem errent, illi vero tyrannicam sustineant violentiam. Imitamini potius et magnum pietatis praeconem Paulum, oculum mundi, quem nos ut pignus habere familiaritatis nostrae erga vestram credimus sanctitatem. Civis enim noster existens, errore totius orbis extincto, illius apostolicae sedis factus est ornamentum, et a beato Petro dexteram societatis accepit (Gal. II, 9), ut appareret ab utrisque aequam subtilitatem dogmatum custodiri. 15. Etiam quaesumus ne despiciamur a vobis nos, quos tot mala circumdant. Non enim de pecuniis vel gloria aut quolibet alio temporalium decertamus; sed pro pietatis possessione communi, pro paterno fidei thesauro, pro spe communi fidelium, pro bona confessione apostolorum, pro immortali certamine martyrum, et maxime pro adventu clementiaque Dominica; cujus virtutem invincibilem invocantes sine cessatione clamamus: Parce, Domine, populo tuo, et ne dederis haereditatem tuam in opprobrium (Joel. II, 17). Eutherius episcopus metropolis Tyanensium subscripsi, et quaeso ut me ores incolumem, Deo amicissime et sanctissime pater.

Helladius episcopus metropolis Tarsi subscripsi; et rogo ut me ores incolumem, Deo amicissime et sanctissime pater.

EPISTOLA V, S. XYSTI PAPAE AD CYRILLUM ALEXANDRINUM, POST PACEM FACTAM INTER IPSUM CYRILLUM ET JOANNEM. recensere

Rei hujus relationem in conventu episcoporum se notam fecisse. Quanta hinc Ecclesiae laetitia. Felicem fuisse laborum Cyrilli exitum, eosque sibi et concilio suo in omnibus probatos esse.

XYSTUS episcopus CYRILLO episcopo Alexandrino. 1. Magna sumus laetitia alacritatis impleti, postquam, quam, sicut legimus, ex alto nos Oriens visitavit (Luc. I, 78). Ecce enim sollicitis nobis, quia neminem perire volumus, sanctitas tua redintegratum corpus Ecclesiae suis epistolis indicavit. Redeuntibus ejus in sua membra compagibus, neminem foris jam videmus errare, quia intus omnes positos fides una testatur. Laetamur e medio nostrum qui hoc opus fecit ablatum: soli sibi nunc non credenti quod sensit intelligit obfuisse, qui contra hunc nixus est, quem profitemur omnibus profuisse.

2. Sed convenit a tristibus nos ad laeta transire, quia ipse cui quaestio mota fuerat, de Ecclesia universali moerore sublato, tempus nobis praestitit gaudiorum. Christus denique Deus noster, quam vere sit sua causa, monstravit, quando ita res dignatus est gubernare, ut tantae rei et talis indicium servaret suorum conventui sacerdotum. In unum congregati apostoli de fide saepe tractarunt: in unum nunc convenientes apostolici de ejus victoria gratulantur. O relatio digna mittente, digna conventu! Gaudii coelestis indicium tales habere debuit cognitores. Et quia res et causa deposcit, locum quoque convenit non taceri. 3. Ad beatum apostolum Petrum fraternitas universa convenit: ecce auditorium congruens auditoribus, conveniens audiendis. Habuerunt coepiscopi nostri illum congratulationis testem, quem habemus honoris exordium; sanctae namque et venerabili synodo, quam natalis mihi dies favente Domino congregarat, quia sic credendum est, ipse praesedit, quandoquidem probatur nec spiritu nec corpore defuisse. Affuit palmae, qui contentioni non defuit; juvit animorum vota nostrorum, qui videt symbolo primum inter Apostolos tradito derogari: non passus est nefandum caput gaudere solatiis, nec turbari diu sivit lutulento gurgite fontis illius perspicui puritatem. Ad nos reversi sunt fratres, ad nos, inquam, qui morbum communi studio persequentes, animarum curavimus sanitatem. 4. Non se exsuli vestro sanctus frater noster Joannes addiderat, non ejus est blasphema praedicatione deceptus; nam, quantum rerum exitus docet, suspendit suam sententiam, non negavit. Nam quid in inventorem malorum posset aliud judicare, nisi quod probatur ipse per sacerdotes suos cujus agebatur causa, sentire? Statuerat hoc nimirum de nostrorum desertore castrorum, quod a ducibus fidei suaderet perfidia judicari. Numquam se a nostro numero separasset, in quem potuit et reverti. 5 Exsulta, frater charissime, et ad nos recollectis fratribus victor exsulta. Quaerebat Ecclesia quos recepit. Nam si neminem perire volumus de pusillis, quanto magis gaudendum nobis est sanitate rectorum? Legimus una ovis quantum gaudii reportata praestiterit (Luc. XV, 6); et idcirco intelligendum est quid laudis habeat tantos revocasse pastores. Greges aspiciuntur in singulis; nec unius hic causa tractatur, quoties agitur de sanitate multorum. Laetamur hic nihil egisse nos praecoquum, quando fructu nostrae sententiae gratulamur. Sustinuimus fratres, certi eos non spinas, sed uvas esse facturos (Matth. VII, 17). In evidenti est nostrorum vindemia gaudiorum, quae sanctam synodum largitate gratulationis implevit. Vineam suam custos ille curavit, quem ad custodiendam domum Israel nec dormitare nec obdormire David propheta testatur (Psal. CXX, 4). Infecundum illud Christo nostro, nec afferens fructum, suscepit flamma sarmentum (Joan. XV, 6). Sed ut hoc videmus convenire damnato, ita de reversis ad nos fratribus convenit dicere, quia non potuit a diabolo eradicari plantatio quam plantaverat Pater (Matth. XV, 13). Illum ergo sibi ignis aeternus, hos possessoris aeterni vinea vindicavit in tantum ut Antiochenae Ecclesiae sacerdotem vocari a sanctitate tua jam nunc venerabilem virum et domnum gaudeamus. Et merito vocatur domnus, qui communem Dominum recognovit, qui incarnationis ejus mysterium voce catholica nobiscum confitetur.

6. Bene nobis breviter tua fraternitas quae sunt super eodem negotio gesta narravit; sed mirati non sumus, quod a dissentientibus in te compositam legimus dejectionis injuriam (Matth. V, 11). Novimus FREQUENTER PATERE calumniis veritatem, nec tamen umquam posse falsitate superari. Votivae sunt semper molestiae fidem praedicanti. His namque cum beatitudine copiosa merces paratur in coelo (Ibid. 12), quibus propter justitiam maledictiones, persecutiones et omne malum praecipitur sustinere. Passus es falsitatem, ut victricem faceres veritatem; et ideo nunc insultandum est falsitati, quia nullus perire potuit veritati.

7. Exspectamus igitur memorati fratris nostri Joannis clericos, et optamus venire: scimus et pro honore et labore tuo dare responsum. Non es, secuti fratri et coepiscopo nostro Maximiano saepe jam scripsimus, etiam ipse redeuntibus difficilis aperire januam: ut vere nisi perditionis filius nemo sit perditus (Joan. XVII, 12); sitque ei major causa lugendi, quod meruit solus excludi. Haec ad venerationem tuam fraternitas mecum sancta scribit, probans tuos in omnibus et confirmans labores: qui tamen graves aut amari esse non potuerunt, quia huic impensi sunt, cujus onus leve et jugum suave portamus (Matth. XI, 30). Datum 15 kal. Octobris, Theodosio XIII et Maximo consulibus. EPISTOLA VI, S. XYSTI PAPAE III AD JOANNEM ANTIOCHENUM. Ecclesiae de Joannis reditu laetitia. Aequitas latae adversus Nestorium sententiae. Romanae Ecclesiae in servanda fide constantia, et in ejusdem fidei causa imperatorum studium. Quam idoneus sit Maximianus, qui malis a Nestorio illatis medeatur.

XYSTUS episcopus JOANNI episcopo Antiocheno. 1. Si ecclesiastici corporis gloriam, si ejus integritatem dilectio tua considerare dignetur, profecto laetitiae nostrae non quaeret interpretem. Ipsae namque res evidentissime loquuntur, moerorem nostrum repentino sancti fratris Cyrilli sermone in gaudium esse conversum. Tantam hanc ergo sollicitudinem nostram nos evasisse delectat, postquam reo fidei nostrae tua fuit sanitas poenitudo.

2. Nunc vere se exsulem, nunc se sentit ejectum. Abundant ei in deserto spinae (Matth. VII, 16): quia deest uva quam colligat. Hos habet fructus, qui erga vineam Domini nostri noluit exercere culturam. Credo ad dilectionem tuam rerum cursus et ordo pervenerit, qualiter ei voluimus nostra admonitione succurrere. Retinuimus in praeceps euntem, qui erat blasphemiarum pondere in profundum mergendus. Si negotii qualitatem justa lance pensemus, nulli non videbitur Nestorius sero damnatus. Hic fuerit debitus sermo praeteritus. Fruamur nunc praesentibus bonis, nec diu haereamus in tristibus, quibus Dominus gaudere concessit. 3. Audivit universa fraternitas, quae ad natalis mei convenerat diem, qualiter bono humani generis, apostolicae sedis me praeside. . . . Excedant licet meritum meum et extra me haec esse cognoscam, exordium tamen tui sermonis gratus accipio, quia non est tibi controversia perferenda, qui Christum Dominum nostrum bono humani generis ita ut natus est confiteris. Subsequenter Ecclesiae addis luciferum et ubique lucentem. Sed et nunc vos, immo omnes qui lucis illius signum fronte gestamus, luciferos confitemur. Sint ergo omnes fidem praedicantes Domini sacerdotes luciferi et ubique lucentes. 4. Sit et Nestorius ille lucifer de quo scriptum est: Cecidit lucifer, qui mane oriebatur (Isa. XIV, 12). Cecidit, sed superbiens cecidit, sed elisus cum ascendere disponit in coelum, et ponere super coeli sidera sedem suam, et promittit Altissimo similem se futurum. Ille ad similitudinem se aptabat Altissimi; iste in suam similitudinem vocabat Altissimum. Hominem namque natum eum tantummodo praedicabat, auferens incarnationis mysterium, et illud evacuans, immo illud impugnans, quo secundum symbolum et fides et salus nostra subsistit. Non est certandi jam tempus, hoste prostrato: transeundum nobis ab his est quae bella moverunt, importunum victoriae tempore adhuc de praeliis disputare. 5. Quae hic evidentior rerum fides, quae ratio major potest esse, quam palma? Fruamur, auctore Domino, bono atque jucundo, quia in unum fratres rursus coepimus habitare (Ps. CXXXII, 1). Haec sanctitatem tuam volumus praedicare quae scribis. Expertus es negotii praesentis eventu, quid sit sentire nobiscum. Beatus Petrus apostolus in successoribus suis, quod accepit, hoc tradidit. Quis ab ejus se velit separare doctrina, quem ipse inter apostolos primum magister edocuit? Non hunc auditus per alterum, non sermo lectus instruxit: doctus est cum aliis ore Doctoris. Non scripturae, non scriptorum passus est quaestionem; absolutam et simplicem fidem, et quae controversiam non haberet, accepit, quam utique meditari semper, et in qua manere debemus, ut sensu puro sequentes Apostolos, inter apostolicos esse mereamur. Non parum nobis oneris, non parum laboris incumbit, ut Ecclesiae Domini macula desit et ruga (Ephes. V, 27). 6. Quam semper super hoc esse solliciti nos debeamus, clementissimorum et christianissimorum regum cura testatur. Aspice, frater charissime, coelesti negotio quam se vigilanter impenderint. Cogitationum ferias nesciverunt; nec dignati sunt terrena curare, nisi coelestibus paruissent. Quoties apostolicam sedem, quoties diversos fratres eorum sermo commovit? Impenderunt se ejus negotio qui se eorum numquam negavit imperio. Sciunt se illi fenerare sollicitudinem suam qui eam cum grandi reddat usura. De qua re nos convenit gloriari, quia coelestem Regem videmus foederatos reges habere terrarum. Intelligunt, sicut ait David, et eruditi sunt qui judicant terram (Ps. II, 10), quando, sicut dicit alibi, ipsi et omnes populi laudant nomen Domini (Ps. CXLVIII, 12). 7. Ergo quia, sicut ait Apostolus, fides una est (Ephes. IV, 6), quae et vincenter obtinuit, dicenda credamus, et tenenda dicamus. Nihil ultra liceat novitati, quia nihil adjici convenit vetustati. Dilucida et perspicua majorum credulitas nulla coeni permixtione turbetur. Habet probatum nobis virum fratrem et coepiscopum nostrum Maximianum Constantinopolitanae Ecclesiae sacerdotem, divino illic judicio consecratum, ut aegritudinis morbum quem astutiae venena solius infuderant, superet simplicitatis dulcedo succedens; qui non illic aliud quam credimus poterit praedicare, nisi quod a decessoribus meis, nobiscum positus frequenter audivit. Data XV kalendas Octobris, Theodosio XIV et Maximo consulibus. EPISTOLA VII, XYSTI III PAPAE AD PERIGENEM CORINTHIORUM EPISCOPUM. Ut vicarii apostolicae sedis dignitatem Anastasio Thessalonicensi antistiti a se ex antiquo more concessam revereatur, atque ejus auctoritati se subtrahere ne tentet.

Dilectissimo fratri PERIGENI XYSTUS.

1. Gratulari potius quam conqueri deberemus de tuae fraternitatis actibus, cum tibi apostolicae sedis auctoritas in ipsis tuae ordinationis initiis, quod te semper meminisse oportet, affuerit. Sed ut nostrum est non ista retexere, ita tuae convenit fidei retinere. Nunc aliqua incitare voluisse cognovimus: sed haec, cum res per nostrorum praesentiam, quos vice nostra ad eas partes propter has causas direximus, sopitae sint, praeterimus. Nam et sanctos fratres nostros Martianinum presbyterum idem et diaconum Lollianum egisse credas, quod et utilitatibus tuis et sedis apostolicae auctoritati congrueret: et idcirco nunc ad fraternitatem tuam nil tale scripsimus, quo tibi tristitiam generemus, quia malumus correctione pacifica id quod tentatum fuerat aboleri.

2. Nunc ergo, frater charissime, admonitus nostris epistolis per fratrem et coepiscopum nostrum Lucam, qui ad vos sola charitatis gratia provocatus advenit, sancto fratri et coepiscopo nostro Anastasio Thessalonicensis urbis antistiti eam servato reverentiam quam caeteri quoque pontifices per Illyricum constituti erga praedicti dignitatem reservare non abnuunt; cum sciamus nihil novum illi a nobis fuisse concessum, sed id quod ejus decessoribus nostri decessores detulerant, habita consideratione disciplinae ecclesiasticae constitutum. Tua enim magis interest ut huic plurimum deferatur Ecclesiae, quae tibi tantum honoris contulit, ut pro te contra eos qui tibi tunc aemuli fuerant repugnaret. EPISTOLA VIII, XYSTI III PAPAE AD SYNODUM THESSALONICAE CONGREGANDAM. Vicarii dignitatem per Illyricum se de more Anastasio Thessalonicensi episcopo tribuisse. Quae ejus sit potestas, quae munia. Ut ei Perigenes Corinthiorum episcopus subjiciatur.

Dilectissimis fratribus universis episcopis synodo apud Thessalonicam congregandis XYSTUS. 1. Si quantum inservitur legibus et principum constitutis, quae sunt temporalia et mutantur, et saepe saepius abolentur, tantum divinis legibus aeternisque mandatis obedentiae praestaremus, essemus profecto summae beatitudinis compotes, et mundanae vexationis molestias vitaremus, illo rectore vel praesule qui subinde subvenire cupiens quotidianis vocibus clamat: Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. I, 3) . . . ( Inter caetera et ad locum ) Nos fratri et coepiscopo nostro Anastasio tantum tribuimus, quantum decessoribus ipsius a nostris decessoribus attributum. Priorum judicium sequimur, haec constituendo quae ab his novimus constituta: quia et ipsum hujus probamus meriti, cujus fuerunt illi qui talia meruerunt. Nullus obviet salubribus constitutis, nullus praeceptionibus his resultet. Habeant honorem suum metropolitani singularum, salvo hujus privilegio quem honorare debeant amplius honorati. In provincia suajus habeant ordinandi; sed hoc, inscio vel invito quem de omnibus volumus ordinationibus consuli, nullus audeat ordinare. Ad Thessalonicensem majores causae referantur antistitem. Ipsum major cura respectet, eos qui ad episcopatum vocantur discutiendi sollicitius et probandi. Ipse optimos solertissimosque de vestro numero eligat, quos negotiis secum asciscat arbitros; aut sine se tribuat, qui in disceptationem missa componat.

2. Noverit Corinthius episcopus sibi licentiam potestatis liberae minime tribuendam, si huic voluerit Ecclesiae resultare, quam sibi noverit profuisse. Cui necesse est nos quoque, si quid tentare voluerit, obviare; qui praeteritorum quae illi per nos praestita sunt memores sumus et illicitis semper usurpationibus obviamus. 3. De caeteris vero, quaecumque illae sunt, nostris praesentibus volumus finiantur: quoniam tota illorum apud nos fides est, ut quae illi probaverint, nos credamus judicasse pariter et probasse. Data VIII idus Julias, Theodosio XV et Valentiniano IV augustis consulibus. EPISTOLA IX, XYSTI III PAPAE AD PROCLUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM. Ut sine Thessalonicensis antistitis formata, ex iis provinciis quae ad illum pertinent, nullum sacerdotem ad se venientem suscipiat.

Dilectissimo fratri PROCLO XYSTUS. 1. Licet fraternitatem tuam, disciplinis ecclesiasticis eruditam, ea omnia quae ad regularum et canonum observantiam pertinent custodire summa sollicitudine noverimus, nec quidquam aut ipsam facere, aut facere alios sacerdotes se connivente permittere, quod vetusta Patrum constituta pervertat, documentis evidentibus probaverimus (id enim optimo convenit et Deo dignissimo sacerdoti, ut et ad se pertinentia qua potest cura custodiat, et alios fratribus suis debita minime inquietare vel temerare ex aliqua parte, MODERATIOREM HONORIFICENTIAM suam majore gloria servaturus, si nihil licere contra morem veterum attentantibus sinat), nostra tamen adhortatione per gratiam charitatis hoc fraternitati tuae specialiter debet accedere, ut contra subreptiones aliquorum circumspecta sanctitas tua facultatem non praebeat horum incongruae voluntati, qui Ecclesiis per se scandalum cupiunt et discordiam generare, volentes per Ecclesiarum perturbationem crescere, et locum sibi per dispensationem facere sacerdotum.

2. Id ergo, quod nos quoque servamus, fraternitatem tuam, quam scimus hoc suo more facturam, volumus custodire; id est, ut si quis ad fratrem et coepiscopum nostrum Thessalonicensis urbis antistitem harum provinciarum, quae ad eum pertinent, sacerdos adveniat praeter ejus conscientiam, si sine ejus epistolis atque formata venire tentaverit, tamquam disciplinae ecclesiasticae despector et contemptor canonum, quos nos temerari ex aliqua parte non patimur, habeatur. Reverentiae vestrae in commune praestatur, si alter alterius honori debita, praevenientes invicem per charitatis gratiam, reservetis; quae fieri nolumus ut legimus. Discant omnes illius provinciae sacerdotes tantae fraternitatem tuam esse censurae, ut non permittas fieri quod non licet a sacerdote tentari. 3. Diceremus plura, si non de tuae fraternitatis mente nossemus majora et ex hac parte sentire, quam nos in nostras epistolas hasce quas ad te dirigimus, possumus sermone conferre. Habes recentissimum nuper habitae actionis exemplum fratris nostri Idduae, circa quem tuae fraternitatis decrevimus judicium custodiri; cognitioni tuae facere nolentes injuriam, cum ejus intentionem justissimam innocentia tuereris. Monendi sunt ignorantes; at scientem atque servantem talia si diutius velis instruere, non tam admonere quam exprobrare ignorantiam videaris. Sufficiant ergo quae scripsimus, frater charissime, quoniam ad haec corrigenda atque servanda animum tuum atque censuram nobiscum sentire confidimus: quoniam unum cor et animum, ut dicit Scriptura (Act. IV, 32), circa religionis observantiam, canonum custodiam et disciplinam ecclesiasticam retinendam nos habere, ut debemus et credimus. Data 15 kalendas Januarias, Aetio iterum et Segisvulto consulibus. MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1. Ad epistolae hujus scopum assequendum non parum refert nosse quid sibi velit Xystus his num. 3 verbis: Nec his vos, fratres charissimi, constitutis, quae praeter nostra praecepta Orientalis synodus decernere voluit, credatis teneri, praeter id quidem, quod de fide nobis consentientibus judicavit. Quae sit illa synodus Orientalis, quaeve illius constituta, quibus Illyricanae Ecclesiae non teneantur quaeritur. 2. Lucas Holstenius, notis in hunc locum, verbis illis innui existimat negotium Juvenalis episcopi, qui Ephesina in synodo Palestinae provinciae principatum obtinere studuit; eaque de re consulendum monet Leonem in epistola ad Maximianum episcopum, hoc est, quod in epistola illa legimus: Difficile est ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram moliatur appetere; sicut etiam in Ephesina synodo Juvenalis episcopus ad obtinendum Palestinae provinciae principatum credidit se posse sufficere, et insolentes ausus per commentitia scripta firmare (Leo epist. 110 cap. 6). Verum ad haec Xystum minime respicere hinc nobis persuasum est: primo quod, Cyrillo Juvenalis ambitioni intercedente, irriti fuerint illius conatus, adeo ut nullum ea de re decretum, immo nec verbum in Ephesina synodo exstet; cum tamen Xysto de constitutis, non quae unus episcopus, sed quae synodus decernere voluit, hic sermo sit. Deinde etiamsi obtinuisset Juvenalis quod ambiebat, idque firmari decreto aliquo impetrasset; ad episcopos Illyrici quid attinebat usurpatus Palestinae principatus? quidve opus erat, ut eos Xystus ad synodum vocaret, ubi hujusmodi statuto se minime teneri admonerentur? 3. Eadem verba quo referri queant, incompertum sibi esse scribit Tillemontius (Tom. XIV pag. 264), nisi his decretum notetur Ephesinae synodi act. 7, in quo non solum ecclesiarum Cypri asseritur libertas, sed et sua caeteris Ecclesiis jura servantur, atque edicitur: Placuit igitur sanctae et aecumenicae synodo unicuique provinciae pura et inviolata, quae jam inde ab initio habuit, sua jura serventur juxta veterem consuetudinem, et liberum sit cuique metropolitano actorum exempla ad suam securitatem excipere. At simul fatetur vir modestissimus, decretum illud, postquam sedis apostolicae legati Ephesum advenissent, constitutum esse, nec tamen uspiam quidquam legi, unde legatos illos ei reclamasse colligamus. Xystus autem de constitutis loquitur quae sedes apostolica numquam probaverit. Praeterea Xystum synodi quae summam sedi apostolicae reverentiam exhibuit, vel decreta rejecisse, vel auctoritatem imminuere voluisse quis credat? Ille certe concilium oecumenicum non vago synodi Orientalis, sed saltem proprio synodi Ephesinae nomine designasset. 4. Hujus papae verba prima fronte congruere magis videntur Constantinopolitanae synodo anno 381 habitae, utpote cujus decreta, in iis quae ad fidem attinent, ita receperunt Romani pontifices, ut caetera constituta etiam diutissime post Xysti tempora probare prorsus noluerint. Quocirca hujusmodi decreta, cum ab Anatolio valde jactitarentur, nullius momenti esse Leo ad ipsummet Anatolium rescribens contendit his verbis: Persuasioni enim tuae in nullo penitus suffragatur quorumdam episcoporum ante sexaginta, ut jactas, annos facta conscriptio, numquamque a praecessoribus tuis ad apostolicae sedis transmissa notitiam (Leo epist. 97, n. 6). Quae autem de fide tum definita fuerant, ab eadem synodo ad Damasum missa esse, ex ipsius synodi ad eumdem papam epistola 13 n. 4 colligitur, nec a quoquam catholico exinde repudiata esse legimus. Certe hujus synodi symbolum in Concilio Chalcedonensi act. 2 cum omnium plausu recitatum, act. 5 ejusdem Concilii definitioni totum cum Nicaeno insertum fuit. Verum nonnullis decretis, quae recentius constituta sint, Xystum hic moveri prope certum est. 5. Censemus igitur synodum ab hoc papa notari ipsius aevo habitam, in qua quaedam adversus Ecclesiarum, ac nominatim Thessalonicensis, jura, Proclo instigante, sive, ut lenius loquitur ipse Xystus, connivente, constituta sint. Quocirca Xystus in epistola superiore Proclum summa moderatione ac prudentia corripiens, totus in eo est, ut illum et ad vetusta Patrum constituta custodienda, et ad servandum antistiti Thessalonicensi honorem debitum cohortetur. Porro ex Theodoreti epistola 86 ad Flavianum episcopum CP., discimus sub Proclo celebratam esse synodum, in qua nonnulla, haud dubie in gratiam Constantinopolitani antistitis, contra Ecclesiarum aliarum jura constituta sunt. Sic enim ibi Theodoretus Flavianum alloquitur: Scito, domine mi, hanc illum (Dioscorum Alexandrinum episcopum) adversus me pusillitatem gerere, ex quo synodicis vestris sub beatae memoriae Proclo factis, sanctorum Patrum regulis inhaerentes, assensimus; ac de hoc nos semel atque iterum increpasse, quasi et Antiochenorum, ut ait, et Alexandrinorum jura prodiderimus. Sane in his Theodoreti verbis nihil est quod non cum iis quae Xystus de Orientali synodo habet apprime componatur. 6. Quod si ita est, de Concilio quod sub Proclo habitum esse memorat Theodoretus, hoc affirmare liceat, primo illud non serius anno 437 celebratum esse, et in eo alia quidem de fide cum apostolicae sedis consensu, alia extra fidem et circa disciplinam praeter ejusdem sedis praecepta fuisse constituta. Deinde Xystus manifeste docet constitutis illis, quae praeter ipsius praecepta edita sunt, laesa fuisse Thessalonicensis antistitis jura. Neque minus ex Theodoreto liquet, iisdem pariter, saltem Dioscori judicto, violata fuisse Alexandrinorum atque Antiochenorum privilegia: adeo ut Dioscorus Theodoretum, quod assensu suo decreta illa comprobarat, veluti proditorem haberet Alexandrinorum et Antiochenorum jurium, eaque de causa justo illum odio prosequi se existimaret. Unde merito conjicere est, constitutis illis ea confirmata vel etiam aucta esse privilegia, quae jam ab anno 381 in concilio Constantinopolitano regiae urbis praesuli attributa sunt. Si etiam synodo sub Proclo non interfuit Theodoretus, sed ejus decretis postmodum assensit, constituta illa per provincias, ut episcoporum assensu ac subscriptione firmarentur, missa esse inde colligitur. 7. Hinc corrigendi Baronius et qui eum secuti sunt conciliorum editores, qui quidem concilium illud sub Proclo ad annum 439 referunt, ac de illo, unis Theodoreti verbis fulti, multa comminiscuntur ab eo prorsus aliena. Fingunt nempe Dioscorum adhuc diaconum, cum Constantinopoli apocrisarium Ecclesiae Alexandrinae ageret, cum Antiocheno episcopo contendisse pro primatu, eamque ob causam congregata synodo fuisse definitum, ut quae in Nicaeno aliisque conciliis hac de re olim constituta fuissent, rata ac firma manerent (Baron. sub finem ann 439; Lab. tom. III, pag. 1284), ac demum Theodoretum Cyri episcopum sese ad tuendas Antiocheni episcopi partes contulisse, ideoque grave Dioscori odium suscepisse. Et vero Theodoretus in laudata epistola Dioscori odium non ideo in se concitatum dicit, quia praesulis Antiocheni jura defenderit acriter, sed quia synodi sub Proclo habitae constitutis assentiens, Antiocheni potius praesulis, non secus atque Alexandrini jura prodidisse judicabatur. Nec in illa synodo firmata sunt Nicaena decreta, sed de illis, ut ex Xysto conficitur, fuit derogatum. Altercationis vero Dioscori diaconi cum Antiocheno praesule nullum apparet in verbis Theodoreti vestigium, idque meram fabulam sapit. 8. Non immerito igitur a Baronii sententia Joan. Garnerius in Auctario Theodoreti, Historiae ejusdem cap. 7, n. 7, et ad ejus imitationem Anton. Pagius ad annum 439, n. 13, discesserunt. Sed nec illi multo felicius Theodoreti mentem videntur assecuti, dum ab hoc scriptore memorari putant litteras synodicas, quas Proclus ad domnum Antiochenum antistitem in gratiam Athanasii Pyrrhenorum episcopi scripsit, quaeque actioni 14 concilii Chalcedonensis insertae sunt. Quod ut evidentius pateat, observandum est epistolam cujus explicationem quaerimus, eo consilio a Theodoreto scriptam esse, ut Flaviani opem atque subsidium adversus Dioscori calumnias sibi conciliaret. Hujus rei gratia Flavianum urget, ut decretorum in generali concilio Constantinopolitano sancitorum sit vindex, ac Dioscori superbiam, qua pra finitis sibi limitibus contineri non vult, retundat. Tum in episcopi hujus odium ex eo incurrisse se narrat, quod litteris synodicis sub Proclo factis assenserit, quasi hoc assensu Alexandrinorum Antiochenorumque jura prodidisset. Jam vero litterarum Procli in gratiam Athanasii scriptarum, et synodicarum, quibus assensit Theodoretus, quae consensio? Procul dubio si tantum litteris pro Pyrrhenorum episcopo scriptis subscripsisset Theodoretus, nihil inde fuisset causae cur apud Dioscorum Antiochenorum, longe minus Alexandrinorum, jurium proditor audiisset. Primo enim mere commendatitiae sunt hae litterae, nec in iis Proclus quidquam sibi juris arrogat. Immo Antiochenae Ecclesiae jura in hoc toto negotio salva et illaesa esse diserte declarat, ubi ejus antistitem Domnum sic alloquitur: Non igitur tua religiositas arbitretur quia tamquam ad injuriam sedis Antiochenae maximae civitatis huc venit memoratus Dei amantissimus episcopus Athanasius, etc. Deinde litteras illas non suo tantum, sed ipsius etiam Cyrilli nomine scriptas esse testificatur ac dicit: Praesentibus eum (Athanasium) litteris consolantes, confidere jussimus ego atque sanctissimus episcopus et consacerdos Cyrillus. An Ecclesiae suae jura tunc ignorasse aut prodidisse Cyrillus existimandus est? Longe potiori jure crediderimus synodicas Procli litteras, quas Theodoretus epist. 86 ad Flavianum memorat, omnino alias esse ab eis quas concilium Chalcedonense act. 15 exhibet. Sed ubi epistolam Xysti cum praedicta Theodoreti epistola conferimus, ex mutua luce quam sibi invicem conferunt, de una eademque synodo deque iisdem constitutis in utraque sermonem esse haud difficulter deprehendimus. EPISTOLA X. XYSTI PAPAE III AD TOTIUS ILLYRICI EPISCOPOS. Vices suas per Illyricum Anastasio de more commisisse se significat. Quae sit illius potestas. Ut ei reverentiam exhibeant.

Dilectissimis fratribus universis episcopis per Illyriricum consistentibus XYSTU. 1. Doctor gentium, vas electionis, religionis nostrae firmissimum fundamentum, epistolis omnibus quas ad singularum civitatum scribit Ecclesias, de sua in Domino gratulatione testatur, quos legis praeceptis parere videat, et in Dei nostri timore versari. Si tanta igitur Apostolo tam docto quam sancto est mentis hilaritas, quod tantos pariter, quod novit et his ad quos scribit et religioni proficere, unis appellet epistolis, quanto nobis gaudio existimatis esse, quoniam in commune sanctitatis vestrae datur nobis appellare concilium, et sermonem nostrum affectionis piae circa vos testimonia continentem, cum vestra sanctitate conjungere? Ille enim singulas, ut diximus, epistolis suis visitat Ecclesias: nos tot pariter credimus Ecclesias nostris appellare nos litteris, quot estis qui ad sanctam synodum convenitis. Illi est sermo cum rudibus atque discipulis; nobis sermo cum collegis et doctis. Et ut a beatissimi Pauli, cujus maxime praeceptis obedire vos convenit, non recedamus exemplo, non vobis grave sit de his quae ad nostram notitiam perveniunt, ut servetur disciplina ecclesiastica, commoneri ac si praesentes. Ergo vobiscum quod ad regularum canonumque custodiam proficere novimus, pro sollicitudine nostra conferimus, sequestro filio nostro Artemio presbytero cujus nobis efficacia in agendo pariter et moderatio placuit et amor, ut traditus trames a patribus, firmis vestrae dilectionis vestigiis teneatur, et ea quae a nobis propter quietem Ecclesiarum sunt custodita, serventur.

2. Illyricanae omnes Ecclesiae, ut a decessoribus nostris accepimus, et nos quoque fecimus, ad curam nunc pertinent Thessalonicensis antistitis; ut sua sollicitudine, si quae inter fratres nascantur, ut assolent, actiones distinguat atque definiat, et ad eum quidquid a singulis sacerdotibus agitur, referatur. Sit concilium quoties causae fuerint, quoties ille pro necessitatum emergentium ratione decreverit: ut merito sedes apostolica, relatione ejus instructa, quae fuerint acta confirmet. Evocatus vestrum venire nemo contemnat, nec congregationi sanctae ad quam debet festinare, se deneget. Excusatio per contumaciam non requiratur: ut vobis pariter convenientibus possit in commune constitui, quod Ecclesiarum servet quietem, et populos teneat ad salutem. 3. Nec his vos, fratres charissimi, constitutis, quae praeter nostra praecepta Orientalis synodus decernere voluit, credatis teneri, praeter id quidem quod de fide consentientibus judicavit. A canonum praeceptis vestrum nemo discedat, nec ab his deviet, quae juxta regularum ordinem frequens ad vos directa sedis apostolicae decrevit auctoritas. Si quid forsitan aut inter fratres natum fuerit, aut fratri cuipiam aliqua actio qua pulsetur, illata; aut illic fratre et coepiscopo nostro Anastasio judice eveniens negotium terminetur, qui vices apostolicae sedis agere, ut beatae memoriae Rufus decessor ipsius, ex nostra voluntate cognoscitur; aut ad nos, si illic finiri non potuerit, eodem tamen suis litteris causam omnem quae vertitur prosequente, veniat examen. 4. Nullum corpus est, quod capite non regatur. Estis quidem membra, ut novimus sancta; sed vestrum caput respicere et honorare vos condecet: quoniam honor capitis ad spem totius proficit sanctitatis; et suum corpus sollicitis tuetur oculis, quod sibi aptum et dignis videatur ad unamquamque rem officiis convenire. Sed ut omne corpus capite regitur, ita ipsum caput, nisi suo corpore sustentetur, firmitatem et vigorem suum perdit, et non tenet quam habuerat dignitatem. Estote igitur, ut esse convenit Domini sacerdotes, Ecclesiarum praesules, religionis nostrae doctores. Reservate fratri et coepiscopo nostro reverentiam quam debetis, et inter vos pacem et concordiam custodite. Sit in vobis, ut esse credimus, cor unum et anima una (Act. IV, 32). Nec credatis vobis minui quidquid reverentiae illius, ad quem et majores nostri et nos Illyricanas Ecclesias juxta morem traditum voluimus pertinere, a vestra dilectione et servari volumus et deferri. Data 15 kalendas Januarias, Aetio iterum et Segisvulto consulibus.