Epistolae et decreta (Siricius)

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et decreta
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13


SirPap.EpEtDe5 13 Siricius papa Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin



EPISTOLA I.

recensere

SIRICII PAPAE AD HIMERIUM EPISCOPUM TARRACONENSEM.

SIRICIUS HIMERIO Tarraconensi episcopo. 1. Siricius ordinationem suam, ut aportuit, significat. Ejus cura et quod ei a Petro subsidium. Directa ad decessorem nostrum sanctae recordationis Damasum fraternitatis tuae relatio me jam in sede ipsius constitutum, quia sic Dominus ordinavit, invenit. Quam cum in conventu fratrum sollicitius legeremus tanta invenimus, quae reprehensione et correctione sint digna, quanta optaremus laudanda cognoscere. Et quia necesse nos erat, in ejus labores curasque succedere, cui per Dei gratiam successimus in honorem; facto, ut oportebat, primitus meae provectionis indicio, ad singula, prout Dominus aspirare dignatus est, consultationi tuae responsum competens non negamus: quia officii nostri consideratione, non est nobis dissimulare, non est tacere libertas quibus major cunctis Christianae religionis zelus incumbit. Portamus onera omnium qui gravantur: quin immo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur haeredes.

CAP. I.--2. Liberii decreta. Haereticos in Ecclesiam recipiendi modus. Prima itaque paginae tuae fronte signasti, baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare, et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle: quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetet (Ephes. IV, 5), et canones contradicant, et post cassatum Ariminense concilium, missa ad provincias a venerandae memoriae praedecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant, quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus, episcopalis manus impositione, Catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus Oriens Occidensque custodit: a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari.

CAP. II.--3. Baptismi percipiendi tempora ac ritus. Quibusnam baptismus statim conferendus. Sequitur deinde baptizandorum, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus, quod commoti dicimus (De Consecr. dist. 4, c. 11), non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur, ut passim ac libere Natalitiis Christi, seu Apparitionis, necnon et Apostolorum seu Martyrum festivitatibus innumerae, ut asseris, plebes baptismi mysterium consequantur; cum hoc sibi privilegium et apud nos, et apud omnes ecclesias, dominicum specialiter cum Pentecoste sua Pascha defendat; quibus solis per annum diebus, ad fidem confluentibus generalia baptismatis tradi convenit sacramenta, his dumtaxat electis, qui ante quadraginta vel eo amplius dies nomen dederint, et exorcismis, quotidianisque orationibus atque jejuniis fuerint expiati; quatenus Apostolica illa impleatur praeceptio (I Cor. V, 7), ut expurgato fermento veteri, nova incipiat esse consparsio. Sicut sacram ergo paschalem reverentiam in nullo dicimus esse minuendam; ita infantibus qui necdum loqui poterunt per aetatem, vel his quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri; ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari, exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et vitam. Quicumque etiam discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum, vel cujuslibet corporalis aegritudinis desperationem inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento temporis, expetitae regenerationis praemia consequantur. Hactenus erratum in hac parte sufficiat: nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli (Matth. XVI, 18).

CAP. III.--4. Apostatae a corpore Christi abscidendi, sed poenitentibus non neganda in fine vitae venia. Adjectum est etiam, quosdam Christianos ad apostasiam, quod dici nefas est, transeuntes, et idolorum cultu ac sacrificiorum contaminatione profanatos. Quos a Christi corpore et sanguine, quo dudum redempti fuerant renascendo, jubemus abscidi. Et si resipiscentes forte aliquando fuerint ad lamenta conversi, his, quam diu vivunt, agenda poenitentia est, et in ultimo fine suo reconciliationis gratia tribuenda: quia, docente Domino, nolumus mortem peccatoris, tantum ut convertatur, et vivat (Ezech. XVIII, 23).

CAP. IV.--5. Nemini licet alterius sponsam uxorem ducere. De conjugali autem velatione requisisti, si desponsatam alii puellam, alter in matrimonium possit accipere (27, q. 2. c. 50). Hoc ne fiat, modis omnibus inhibemus: quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur.

CAP. V.--6. Poenitentium leges. De his vero non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit consulendam (33, q. 2, c. 12; ivo p. 13, c. 17), qui acta poenitentia, tamquam canes ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates, et nova conjugia, et inhibitos denuo appetivere concubitus, quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt. De quibus, quia jam suffugium non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione jungantur, sacrae mysteriorum celebritati, quamvis non mereantur, intersint; a Dominicae autem mensae convivio segregentur; ut hac saltem districtione correpti, et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscoenis cupiditatibus retrahantur. Quos tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt, viatico munere, cum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis gratiam volumus sublevari. Quam formam et circa mulieres, quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt servandam esse censemus (Zacharias papa epist. 7, c. 36).

CAP. VI.--7. Qui plectendi monachi aut moniales castitatis propositum temerantes. Praeterea monachorum quosdam atque monacharum, abjecto proposito sanctitatis, in tantam protestaris demersos esse lasciviam, ut prius clanculo, velut sub monasteriorum praetextu, illicita ac sacrilega se contagione miscuerint: postea vero in abruptum conscientiae desperatione perducti, de illicitis complexibus libere filios procreaverint; quod et publicae leges, et ecclesiastica jura condemnant. Ilas ergo impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus: quatenus retrusae in suis ergastulis, tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoquere, ut eis vel ad mortem saltem, solius misericordiae intuitu, per communionis gratiam possit indulgentia subvenire.

CAP. VII.--

8. Clericorum incontinentia. Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandae religionis injuriam ita per vestras provincias calcatos atque confusos, charitate tua insinuante, reperimus, ut Jeremiae nobis voce dicendum sit: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum? et flebo populum hunc die ac nocte (Jerem. IX, 1). Si ergo beatus Propheta ad lugenda populi peccata non sibi ait lacrymas posse sufficere; quanto nos possumus dolore percelli, cum eorum, qui in nostro sunt corpore, compellimur facinora deplorare! praecipue quibus secundum beatum Paulum, instantia quotidiana et sollicitudo omnium ecclesiarum indesinenter incumbit. Quis enim infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Plurimos enim (Dist. 82, c. 3; Ivo p. 6, c. 50) sacerdotes Christi atque levitas, post longa consecrationis suae tempora, tam de conjugibus propriis, quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. 9. Veteris Testamenti auctoritas frustra praetenditur. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum, praeceptorque vitiorum: Si aestimat, quia in lege Moysi passim sacris ordinibus a Domino laxata sunt frena luxuriae, cur eos, quibus committebantur sancta sanctorum praemonet dicens: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XX, 7)? cur etiam procul a suis domibus, anno vicis suae, in templo habitare jussi sunt sacerdotes? hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes, acceptabile Deo munus offerrent. Quibus expleto deservitionis suae tempore, uxorius usus solius successionis causa fuerat relaxatus; quia non ex alia, nisi ex tribu Levi, quisquam ad Dei ministerium fuerat praeceptus admitti. 10. Sacerdotes et diaconi insolubili continentiae lege constringuntur. Unde et Dominus Jesus cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatur, quia Legem venerit implere, non solvere. Et ideo Ecclesiae, cujus sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare (Matth. V, 27), ut in die judicii, cum rursus advenerit, sine macula et ruga eam possit, sicut per Apostolum suum instituit, reperire (Ephes. V, 27). Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae, sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus et corpora, dummodo per omnia Deo nostro in his, quae quotidie offerimus, sacrificiis placeamus. Qui autem in carne sunt, dicente electionis vase, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 8, 9). Et ubi poterit, nisi in corporibus, sicut legimus, sanctis, Dei spiritus habitare? 11. Lapsis ex ignorantia servatur honor, secus aliis. Et quia aliquanti (Dist. 82, c. 4; Ivo, p. 6, c. 50), de quibus loquimur, ut tua sanctitas retulit, ignoratione lapsos esse se deflent: his hac conditione misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento, in hoc quo detecti sunt, quam diu vixerint, officio perseverent, si tamen posthac continentes se studuerint exhibere. li vero, qui illiciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi asserant veteri hoc lege concessum; noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, apostolicae sedis auctoritate dejectos, nec umquam posse veneranda attrectare mysteria; quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum: quilibet episcopus, presbyter, atque diaconus, quod non optamus, deinceps fuerit talis inventus, jam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum: quia ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint medicinam.

CAP. VIII.--12. Digamus sacerdos aut diaconus non ordinetur. Didicimus etiam, licenter ac libere inexploratae vitae homines, quibus etiam fuerint numerosa conjugia, ad praefatas dignitates, prout cuique libuerit, aspirare. Quod non tantum illis qui ad haec immoderata ambitione perveniunt, quantum metropolitanis specialiter pontificibus imputamus, qui dum inhibitis ausibus connivent, Dei nostri, quantum in se est, praecepta contemnunt. Et ut taceamus quod altius suspicamur, ubi illud est, quod Deus noster data per Moysen lege constituit, dicens, Sacerdotes mei semel nubant (Levit. XXI, 13, 14)? et alio loco: Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non repudiatam, non meretricem (Ezech. XLIV, 22)? Quod secutus Apostolus ex persecutore praedicator, unius uxoris virum (I Tim. III, 2) tam sacerdotem quam diaconum fieri debere mandavit. Quae omnia ita a vestrarum regionum despiciuntur episcopis, quasi in contrarium magis fuerint constituta. Et quia non est nobis de hujusmodi usurpationibus negligendum, ne nos indignantis Domini vox justa corripiat, qua dicit: Videbas furem, et currebas cum eo, et ponebas tuam cum adulteris portionem (Psalm. XLIX, 18): quid ab universis posthac ecclesiis sequendum sit, quid vitandum, generali pronuntiatione decernimus.

CAP. IX.--13. Ordinandorum aetas. Quicumque itaque se Ecclesiae vovit obsequiis a sua infantia, ante pubertatis annos baptizari, et lectorum debet ministerio sociari (Dist. 77, c. 3; Ivo p. 6, c. 91 et 92). Qui accessu adolescentiae usque ad tricesimum aetatis annum, si probabiliter vixerit, una tantum, et ea, quam virginem communi per sacerdotem benedictione perceperit, uxore contentus, acolythus et subdiaconus esse debebit; postque ad diaconii gradum, si se ipse primitus continentia praeeunte dignum probarit, accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter ministrarit, congrue presbyterium consequatur. Exinde, post decennium, episcopalem cathedram poterit adipisci, si tamen per haec tempora integritas vitae ac fidei ejus fuerit approbata.

CAP. X.--14. Qui vero jam aetate grandaevus, melioris propositi conversione provocatus, ex laico ad sacram militiam pervenire festinat, desiderii sui fructum non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore, statim lectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eum unam habuisse vel habere, et hanc virginem accepisse, constet uxorem. Qui dum initiatus fuerit, expleto biennio, per quinquennium aliud acolythus et subdiaconus fiat, et sic ad diaconium, si per haec tempora dignus judicatus fuerit, provehatur. Exinde jam accessu temporum, presbyterium vel episcopatum, si eum cleri ac plebis edecumarit electio, non immerito sortietur.

CAP. XI.--15. Quisquis sane clericus (Dist. 84, c. 5; Ivo p. 6, c. 55) aut viduam, aut certe secundam conjugem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis privilegio mox nudetur, laica tantum sibi communione concessa; quam ita demum poterit possidere, si nihil postea, propter quod hanc perdat, admittat.

CAP. XII.--16. Feminas vero (Dist. 81, c. 31; Ivo p. 6, c. 52 et 187) non alias esse patimur in domibus clericorum, nisi eas tantum, quas propter solas necessitudinum causas habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit (Can. 3. Vide concil. Carthagin. III, c. 17).

CAP. XIII.--17. Monachos quoque (16, q. 1, c. 29; Ivo p. 6, c. 53) quos tamen morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus; ita ut qui intra tricesimum aetatis annum sunt, in minoribus per gradus singulos, crescente tempore, promoveantur ordinibus: et sic ad diaconatus vel presbyterii insignia, maturae aetatis consecratione, perveniant. Nec saltu ad episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem, quae singulis dignitatibus superius praefiximus, tempora fuerint custodita.

CAP. XIV.--18. Clerico nulli conceditur poenitentiam agere. Illud quoque nos par fuit providere, ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita et post poenitudinem ac reconciliationem nulli umquam laico liceat honorem clericatus adipisci: quia quamvis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum.

CAP. XV.--19. Et quia his omnibus, quae in reprehensionem veniunt, sola excusatio ignorationis obtenditur, cui nos interim, solius pietatis intuitu, necesse est clementer ignoscere: quicumque poenitens (Dist. 50, c. 56), quicumque bigamus, quicumque viduae maritus, ad sacram militiam indebite et incompetenter irrepsit, hac sibi conditione a nobis veniam intelligat relaxatam, ut in magno debeat computare beneficio, si adempta sibi omni spe provectionis, in hoc in quo invenietur ordine, perpetua stabilitate permaneat: scituri posthac omnium provinciarum summi antistites, quod si ultra ad sacros ordines quemquam de talibus crediderint assumendum, et de suo, et de eorum statu quos contra canones et interdicta nostra provexerint, congruam ab apostolica sede promendam esse sententiam.

20. Ut Himerius haec statuta ecclesiis aliis nota faciat. Explicuimus, ut arbitror, frater charissime, universa quae digesta sunt in querelam: et ad singulas causas, de quibus per filium nostrum Bassianum presbyterum ad Romanam Ecclesiam, utpote ad caput tui corporis, retulisti, sufficientia quantum opinor responsa reddidimus. Nunc fraternitatis tuae animum ad servandos canones et tenenda decretalia constituta magis ac magis incitamus, ut haec quae ad tua rescripsimus consulta, in omnium coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem, et non solum eorum qui in tua sunt dioecesi constituti: sed etiam ad universos Carthaginenses ac Baeticos, Lusitanos atque Gallicios, vel eos, qui vicinis tibi collimitant hinc inde provinciis, haec, quae a nobis sunt salubri ordinatione disposita, sub litterarum tuarum prosecutione mittantur. Et quamquam statuta sedis apostolicae vel canonum venerabilia definita, nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum: utilius tamen, et pro antiquitate sacerdotii tui, dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea, quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis tuae sollicitudinem, in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur: quatenus et quae a nobis non inconsulte, sed provide sub nimia cantela et deliberatione sunt salubriter constituta, intemerata permaneant, et omnibus in posterum excusationibus aditus, qui jam nulli apud nos patere poterit, obstruntur. Data tertio Idus Februarias, Arcadio et Bautone consulibus.

APPENDIX.

Ex pervetusto codice Corbeiensi.

Et quia quotiens de religione agitur, episcopos convenit judicare; si quando inter duas ecclesias fuerit orta contentio, usque ad synodum vel ante metropolim causa ecclesiastica deducatur. Nihil liceat ante principem ulla ratione suspendi: sed quod agitur inter episcopos, episcoporum sententia terminetur. Si quando evenerit, ut in ecclesia inveniatur simplex successor episcopus, ita ut ea, quae ab anteriore episcopo conquisita sunt vel conlata, per teporem simplicitatis auferantur, et perdat ecclesia per simplicitatem pontificis, quod inquisierat per prudentiam decessoris; cum inter ecclesiam et ecclesiam hujusmodi fuerit orta contentio, quandoque prudentior successerit, suggerendi illi aditus non negetur: quia, juxta statuta canonum, ecclesia ecclesiae praejudicium nullo tempore facit; nec potest charitas dividi, quae et unita est, et toto orbe diffusa.

Idem capitulum interpolatum, quale exstat tum in ms. 424 Germanensi cap. 21, tum in Colbertino 1868, Siricio ascriptum.

Si quando inter duas ecclesias fuerit orta contentio, usque ad synodum vel ante metropolim causa ecclesiastica dedicatur. Nulli liceat ante principem ulla ratione suspendi: sed quod agitur inter episcopos, episcoporum sententia terminetur [ Ut veneratio sacerdotibus debetur innoxiis, ita et poena moderata inquietis atque dejectis. Quemadmodum enim Deo servientes et divini sacerdotii integritate lucentes non solum vitam suam proprium praestant ornamentum, sed etiam subjectae plebi atque obedienti exemplum; ita ii, quorum indigniora sunt sub integritatis professione peccata, si exclusi degradatique ab episcopis comprobentur], nullatenus ab aliis episcopis recipiantur. Si quando sic evenerit, ut in ecclesia inveniatur simplex successor episcopus: ita ut in ea, quae ab anteriore episcopo ecclesiae conquesita sunt vel conlata, per teporem simplicis auferantur, et perdat ecclesia per simplicitatem pontificis, quod acquisierat per prudentiam decessoris; cum inter ecclesiam et ecclesiam hujusmodi fuerit orta contentio, quandoque prudentior successerit, suggerendi illi aditus non negetur: quia, juxta statuta canonum, ecclesia ecclesiae praejudicium nullo tempore facit; nec potest charitas dividi, quae unita est, et toto orbe diffusa.

Idem paucis ac summatim expressum prout in alia vetusta canonum collectione citatur. IN EPISTOLA SIRICI PAPAE.

Si per simplicem episcopum res ecclesiae amissae fuerint, successori ejus suggerendi aditus non negetur, et, juxta sententiam canonum, ecclesiae praejudicium nullo tempore fiat: quia una est in toto orbe diffusa.

EPISTOLA II.

recensere

VALENTINIANI IMPERATORIS AD PINIANUM, Qua Siricii Romani antistitis electionem approbat. (Haec epistola jam a nobis allata est in Monum. Vett. ad Arianorum doctrinam pertinentibus, sup. col. 593) .

EPISTOLA III.

recensere

MAXIMI IMPERATORIS AD SIRICIUM PAPAM. Maximus catholicae fidei curam pollicetur. Spondet et Agricii, quem Siricius ad presbyterii gradum indebite provectum scripserat, causam in synodo examinandam esse. Suum denuo profitetur pro catholica fide studium, ac mittit gesta quibus recens prodita sunt Manichaeorum seu Priscillianistarum scelera.

(Haec epistola quoque collocata est a nobis in Monum. Vett. ad Arian., supra col. 589.)

EPISTOLA IV.

recensere

SIRICII PAPAE AD ANYSIUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. Ut nullus in Illyrico episcopum sine Anysii consensu ordinet. Dilectissimo fratri ANYSIO SIRICIUS.

Etiam dudum, frater charissime, per Candidianum episcopum, qui nos praecessit ad Dominum, hujusmodi litteras dederamus, ut nulla licentia esset sine consensu tuo in Illyrico episcopos ordinare praesumere: quae utrum ad te pervenerint, scire non potui. Multa enim gesta sunt illic per contentionem ab episcopis in ordinationibus faciendis, quod tua melius charitas novit. Et ideo sollicite agere te oportet, ne, ut factum est, certatim in una ecclesia dum ordinare praesumunt indignos, veluti tres episcopos fecisse videantur. Ad omnem enim hujusmodi audaciam comprimendam vigilare debet instantia tua, Spiritu in te sancto fervente: ut vel ipse, si potes, vel quos judicaveris episcopos idoneos cum litteris dirigas dato consensu, qui possit in ejus locum qui defunctus vel depositus fuerit, catholicum episcopum, et vita et moribus probatum, secundum Nicaenae synodi statuta, vel ecclesiae Romanae clericum de clero meritum ordinare.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. I. Epistola sequens Siricio ab aliis adjudicata, ab aliis abjudicata, quibusdam dubia. --Longum esset varias eruditorum de hac epistola sententias, et argumenta quibus suam quisque tuetur, referre. Sed et de his prorsus tacere mihi non licet. Blondellus in Pseudo-Isidoro pag. 550, quaedam de illius veritate dubitandi semina primus, quod sciam, jecit. Fatetur quidem Ferrandum diaconum in Breviatione canonum art. 6, 130, 138 et 174 epistolae hujus meminisse, eumque, utpote qui ad annum Domini 547 vixerit, idoneum esse ad conciliandam illi auctoritatem: duo tamen adversus eam opponit, primum, quod nulla ejus exstet in veteri Romanae ecclesiae codice memoria; alterum, quod tota propemodum ad verbum descripta sit in epistola Innocentii ad Victricium: tunc haec lectorum judicio permittit. Papebrocius consularem notam addititiam censet. Pascuasius Quesnellus dissertatione 15, in Leonis opera pluribus contendit, et hanc epistolam, et concilium Africanum in quo dicitur lecta, merum esse impostoris figmentum. Scripti utriusque veritatem Emanuel a Schelstrate eccles. Afric. dissert. 3, cap. 12, defendit. Sebastianus le Nain Tillem. tom. X, p. 793, ubi ea quae ipsum moveant proposuit, pro insita sibi modestia, eruditorum judicio cuncta permittit, malens Baluzii exemplo in suspenso ea relinquere, quam quidquam temere definire. Postmodum tamen Steph. Baluzius, ad calcem editionis lib. de Concord. sacerd. et imp. anno 1704 recusae, pag. 1339, adjecta singulari adversus Quesnellum dissertatione de concilio Teleptensi, se hac in re minime dubium aut incertum ostendit, sed epistolae nostrae veritatem acriter tuetur. II. Asseritur Ferrandi auctoritate. --In hac dissertatione primum conjecturis, quibus Quesnellus Ferrandi opusculum interpolationis suspectum haberi vult, confutatis, affirmare non dubitat, « vix ullam esse veterum Scriptorum lucubrationem adeo sanam, adeo integram, et in quam minus grassatae sint manus non dicam impostorum, sed imperitorum librariorum, » adeoque « puram esse ab iis maculis quibus illam aspergere conatus est Quesnellus. » Tum his addit, etiam si quaedam in ea Ferrandi collectione menda, quaedam obscura certo probarentur, minime inde consequi, ut quoties occurrit epistolae Siricii mentio, illinc protinus expungenda esset; alioqui de auctoritate omnium ferme veterum Scriptorum actum iri, si semel licentia ista invalescat. Subinde vero Quesnellum indiligentiae in eo maxime arguit, quod sub finem cap. 1, de Chiffletio ait, « Codicem Trecensem commemorat, qui Zellensem synodum appellat eamdem, quam alii Telensem: sed unicus est adversus innumeros. » Non enim praeter Trecense, innumera sunt Breviationis Ferrandi exemplaria, sed unicum Corbeiense. Hujus autem codicis aetas, siquidem mille ac centum annos superat, edito Ferrandi operi non mediocrem praestat auctoritatem. Cum igitur, Quesnello ipso cap. 2, n. 1, fatente, « de Telensis seu Zellensis concilii epistolaeque ei annexae sinceritate secure pronuntiari posset, si de ipsius Breviationis integritate constaret; » et concilium illud et epistolam in eo lectam sincera esse merito pronuntiat Baluzius, ubi Ferrandi Breviationem ab omni depravationis suspicione vindicavit. III. Teleptensi in concilio fuisse recitatam. -- Alterum Quesnelli adversus epistolae hujus veritatem argumentum repetitur ex concilii, cui illa annexa est, nomine. « Constat enim, » inquit cap. 3, « ubique Telense scribi, nec librariorum errore ita scriptum. Liquet porro unicam esse Telensem civitatem, quae in proconsulari jacet provincia: Donatianum autem, Teleptensem in Bizacena episcopum, synodum in proconsulari habuisse, somnium est impostoris, cui nec disciplinae ecclesiasticae nec Africanarum regionum notitiae satis adfuit, ut scite fraudem texeret. » Hic mirari satis nequimus quantum cuique imponat praeconceptae vis opinionis. Ut enim mittamus veterem codicem Vaticanum, in quo praedictum concilium Thelescense, duos Regios, quorum in uno Telenense, in altero Telinense nuncupatur; in ipso Thuano, nunc Colbertino not. 932 quem Quesnellus penes se habuit, quemque passim in suo Codice laudat, legere est in generali indice cap. 62: « Constituta Theleptensis concilii, id est in Africa, juxta decretalem Siricii papae; » ac deinde in ipsius fronte concilii, « Incipit concilium Teleptense super Tractatoria sancti Cyricii papae urbis Romae per Africam . . . congregato concilio in ecclesia Apostolorum plebis Teleptensis. » Virum oculatum quo pacto fugere potuit trina illa Teleptensis vocabuli repetitio? an ista loca consulere omisit? Si autem vel codicem, qui penes ipsum erat, legere neglexit; quae fides habenda pronuntianti, « Constat ubique Telense scribi, nec librariorum errore ita scriptum? » Praeterea in altero ms. Colbertino not. 3368 duplex habetur ejusdem concilii exemplum: et in primo quidem Telense, in altero autem Telenense nuncupatur, addito ad calcem, Expliciunt canones Thelenses. Donatianus vero in primo exemplo Teleptinensis, et in altero Telensis civitatis episcopus appellatur. Cum igitur Donatianum Teleptinensis seu Teleptensis ecclesiae episcopum, ac Bizacenae provinciae primatem anno 417 fuisse in confesso sit, quod et illius subscriptio in concilio Milevitano II ann. 416 habito probat, ac nihilominus Telensis civitatis episcopus manifesto librariorum lapsu scribatur; cur non item librariorum lapsu factum credamus, ut concilium, quod nonnullis in mss. Teleptense legimus, in aliis Telense scriberetur? Idem vero concilium a Ferrando Zellense, quia re ipsa Zellae habitum sit, ab aliis autem Teleptense, quia ad Teleptensem dioecesim Zella pertineat, nuncupatum Baluzius opinatur « eo modo, quo Loaisa concilium Tarraconense vocavit illud, quod temporibus Sisebuti regis habitum fuit apud Egaram in provincia Tarraconensi; Sirmondus vero Magalonense illud, quod convenit apud Juncarias in territorio Magalonensi. » IV. Alterius epistolae Innocentii cum ea consensionem nihil ejus veritati officere. --Item objectum aliud, ex summa epistolae Siricii cum altera Innocentii ad Victricium consensione petitum, hac diluit Hincmari Remensis to. II, p. 461, observatione: « Hic est enim mos apostolicae sedis pontificibus, ut verba decessorum suorum quasi propria in suis ponant epistolis. » Quam quidem observationem Hincmarus Laudunensis ibid., pag. 624 et 631, verissimam esse confirmat. Quamquam non aliunde forsitan nitatur haec illorum observatio, nisi quod in epistolis ab Isidoro confictis eadem frequenter repetita deprehendantur. Saltem illud certum, quod adjungit Baluzius, ipsum Innocentium in epistola ad Exsuperium cap. 1 propria verba epistolae suae ad Victricium cap. 9 exscribere. Ex quo minus mirum videri debet, si et decessoris scripta, quae cum illius sede quodam modo propria ipsi evaserant, pariter exscribat. Immo mihi utramque epistolam conferenti persuasum est, Innocentii epistolam ex epistola Siricii, non hanc ex illa expressam esse. Idemque iis persuasum iri confido, qui quae in epistola Siricii explicatione egeant, in Innocentii epistola ut plurimum suppleri animadverterint; adeo ut Siricius verborum suorum auctor, Innocentius Siricii interpres plane appareat. Veri enim simile non est eum qui ex Innocentii verbis epistolam componere, et Siricio affingere voluisset, quaedam illius verba, quae ad perspicuitatem sententiae videntur necessaria, fuisse omissurum. Ex his autem locis nonnulla nunc essent indicanda, nisi hoc notis commodius servaretur. Ad Innocentium quod attinet, plures a Siricio jam praescriptas regulas epistolae suae inserendo convenienter Victricio satisfecit, nihil ab ipso novum postulanti, sed regularum librum, quo « qualis servetur in urbis Romae ecclesiis disciplina » edoceretur, expetenti. V. Rejicitur quae fingitur ejus supponendae causa. -- Neque hic locus ullus est viri clarissimi suspicioni, qua censet aliquem Romanae amplitudinis auctoritatisque praepostere studiosum, cum videret Romanorum pontificum Zosimi, Bonifacii et Coelestini male cessisse operam, quam pro jure appellationum ad Apostolicam sedem in Africanas provincias invehendo posuerant, in animum induxisse suum, ut has Siricio litteras supponeret, celebremque fingeret Africae synodum eas recipientem, quo infausti exitus memoria oblitteraretur. Sane hujusmodi suspiciones ea levantur atque removentur facilitate, qua et injiciuntur. Immo ab hujus generis figmentis tum quisque Romani nominis studiosus deterreri debuisset, cum recens probasset Afrorum in iis excutiendis, quae sibi conciliorum nomine obtrudebantur, diligentiam. Quis etiam tam hebes erat, ut rei tot gestis consignatae, atque ipsius Africanae ecclesiae canonum Codici insertae memoriam oblitterari posse speraret? Sed et si cui tantum fuisset Romanae amplitudinis studium, ut hujus rei gratia nec falsa scripta comminisci vereretur, is dubio procul sedis illius jus apertioribus ac magnificentioribus verbis, quam quibus Siricius num. 2 utitur, explicuisset. VI. Siricium verbis monendi et rogandi ad ea quae praecepta essent persuadenda non absurde usum esse. -- At, inquit laudatus vir cap. 5, n. 7, « manifestam faciunt impostoris malitiam vel inscitiam verba haec capitis 9, « Suademus ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant; » necnon ista, « Hortor, moneo, rogo, etc. » In his tamen verbis nil simile nobis apparere ultro fatemur. Neque enim sic ea dici, ut obtendit vir eruditus, intelligimus, « quasi lege continentiae non tenerentur sacerdotes et levitae; » sed ut ad eam legem servandam qua tenebantur, hortando, monendo, rogando, suadendo inducerentur. An ad ea tantum, quae ex animi libera voluntate pendent, ac nulla praecepti necessitate exiguntur, est hortandi, monendi, rogandi et suadendi locus? Ipse Siricius, ab ipso epistolae suae prooemio ea ad quae subinde hortatur, non mera consilia esse indicat, sed praecepta, et ea quidem, quibus eo magis quisque teneatur, quod non nova, sed vetera constituta sint. Quocirca iisdem expositis subjicit: « Si quis sane inflatus mente carnis suae ab hac canonis ratione voluerit evagari, sciat se a nostra communione seclusum, et gehennae poenas habiturum. » Nemo certe ullum, ob consilia neglecta, aut a communione sua secludendum esse, aut gehennae poenis obnoxium fore censuerit. Ad haec, uti jam Baluzius observavit, Innocentius epist. 3, ad Exsuperium, n. 3; Siricii de continentiae lege verba laudans, ea « beatae recordationis viri Siricii monita, » non praecepta, nuncupat. Ipse quoque Siricius in epistola 4, n. 5, id, quod velut « contra apostolica praecepta, » factum vehementer improbat, ne deinceps fiat, verbo admonendi prohibet in hunc modum, « Quod ne fiat ultra admoneo. » Et epist. 10, n. 6: « Hominibus coinquinatis et infidelibus . . . . mysterium Dei credere non oportere, veneratione religionis ipsa suadente, moneo. » VII. Afrorum erga sedem apostolicam observantia. --Jam praemiserat Quesnellus cap. 3, n. 3: « Certum est per eam aetatem, Africanos suarum ecclesiarum administrationem ex propriarum synodorum canonibus gessisse, nec leges ecclesiasticae disciplinae a transmarinis regionibus sibi imponi passos esse. » Verum id, quod pro certo ponit, cum iis quae sub Siricii successoribus Anastasio, Innocentio et Bonifacio gesta sunt, componere prorsus non valeat, si hinc Siricii litterae, quod Africano in concilio dicantur lectae, rejiciendae sint. Nunc enim Africani, ut et Baluzius annotavit (Cod. can. Eccl. Afr. c. 36), litteras scribendas et legatum mittendum decernunt ad Anastasium apostolicae sedis episcopum et Venerium sacerdotem Mediolanensem, eos oraturum; ut decretum temperent, quod tum observari Africanarum Ecclesiarum status non permittebat. Modo Anastasii ejusdem litteris in concilio suo recitatis, gratias agunt Deo, « quod illi optimo ac sancto autistiti suo tam piam curam pro membris Christi, quamvis in diversitate terrarum, sed in una compage constitutis, inspirare dignatus est (Ibid. c. 65.) » Ipsi etiam ad eumdem papam mittunt rursum litteras, quibus quae de Donatistis recipiendis decreverint, reverenter exponunt. Subinde et Innocentii litteris, quibus cavebatur « ut episcopi ad transmarina pergere facile non deberent (Ibid. c. 94), » sibi pariter praelectis, hoc ipsum sententiis suis confirmarunt. Demum edito Scripturarum canone sanciunt, « ut hoc etiam fratri et consacerdoti nostro Bonifacio vel aliis earum partium episcopis pro confirmando isto canone innoteseat (Ibid. c. 24). » Immo ipsummet Siricium ac Simplicianum de infantibus apud Donatistas baptizatis, an ex eis sacri altaris ministros promovere liceat, consulendos duxerunt (Ibid. c. 47). Cum igitur erga sedem apostolicam sic affecti essent Afri, eos anno 418 utiles ac sanis statutis refertas Siricii litteras in concilio suo recitari praecepisse quis stupeat? Sed neque leges litteris illis proprie imponebantur, utpote quibus non nova edebantur praecepta, sed vetera firmabantur. VIII. Epistolam sequentem ad Italos et propter Italos scriptam esse. --Pari facilitate diluuntur caetera, quae adversus epistolae sequentis veritatem objiciuntur. Hujus rei causa observasse maxime juverit, epistolam illam non propter Afros, sed propter eos qui ad Romanum concilium vocati venire non potuerant fuisse scriptam, ac postmodum missam esse ad Afros eo fere modo, quo Damasi epistolam 3 propter episcopos Illyrici scriptam, subinde ad orientales missam, ipsisque inscriptam vidimus. Quemadmodum autem in epistolae hujus exemplo, quod Orientalibus traditum est, retenta sunt quae solis Illyrici episcopis dici conveniebat, cujusmodi est illud num. 2: « Unde advertit sinceritas vestra . . . . hac fide nobiscum Orientales, qui se catholicos recognoscunt, Occidentalesque gloriari » : ita nec in exemplo Siricii, quod Italis scriptum, sed Afris transmissum, et ab eis in concilio suo recitatum est, mutata sunt quae de solis Italis dicta fuerant. Hinc illud, « propter eos maxime, qui in praesenti, aut valetudine aut fessae aetatis causa, adesse minime potuerant, » quod Quesnellus de Afris interpretans omnino absurdum judicat, Italis, de quibus unis dicitur, aptissime congruere deprehenditur. Ex eadem observatione pendet primi capituli seu decreti intelligentia, circa quam memoratus vir frustra laboravit. Istud sane si observasset, procul abfuisset ut cap. 4 diceret, « primum νοθείας argumentum ex hujus primi decreti insulsitate repeti, » utpote « quod quovis modo legeris, nec ad usum loquendi, nec ad grammaticae leges, nec ad Africanam disciplinam et consuetudinem possis accommodare; » sed hoc ultro fassus esset adeo apte ad consuetudinem ac disciplinam Africanam accommodari, ut vel hinc de totius epistolae atque Teleptensis concilii veritate dubitare jam desineret. IX. Tantum ad nos pervenit beneficio exempli quod Afris transmissum est. --Observandum est deinde, non aliunde ad nos epistolam istam, nisi gestorum Teleptensis synodi beneficio pervenisse. Eam qualis in hoc concilio recitata est, exhibent diversae, eaeque perantiquae conciliorum ac pontificiarum epistolarum collectiones, quarum quatuor in bibliotheca Colbertina, duae in Regia, una in nostra Germanensi, et aliae alibi asservantur. Sed nec ab eo abest codice, quem Codicis canonum ecclesiae Romanae nomine Quesnellus donavit. In eo quidem postremum obtinet locum; unde ille postmodum eam additam conjectat. Sed si semel admittatur illa ratio, pariter additi censendi erunt Constantinopolitani, Laodiceni, Antiochenique canones, qui proxime antecedunt; idemque de Damasi ad Paulinum epistola, quae in eo codice dumtaxat cap. 55, post epistolas Simplicii, Felicis, Gelasii, etc., collocatur, judicium erit. Ex gestis autem Teleptensis concilii qui primum hanc transcripsit epistolam, id unum curavit, ut unde illam acceperit, non lateret. Neque vitio ei vertendum, quod caetera praetermiserit ejusdem concilii gesta: sicut nec nos culpaverit quisquam, quod Romanorum pontificum epistolas diversis in conciliis recitatas, relictis synodalibus gestis, hic exhibeamus. Quemadmodum enim instituti nostri non est, ita nec fuit eorum qui antiquos canones et apostolicae sedis decreta collegerunt, collectioni suae gesta synodalia adjungere. Unde ex eo, quod e synodis illis tantum epistolam exscripserint ibi recitatam, consequens non est ut nihil aliud in iis gestum fuerit; neque illud Quesnello colligendum fuit, « quod nullum majoris momenti negotium in illa synodo (Teleptensi) tractandum erat, quam lectio epistolae vel epistolarum Siricii. » Ipsa praefatio, quae antiquis in libris huic Siricii epistolae praemittitur, indicat hujus papae litteras nonnisi ex occasione, et postquam absoluta essent negotia, propter quae convenerat synodus, concilio ipso approbante fuisse recitatas. Eam hic Colbertino ex codice descriptam, aliorum exemplarium varietatibus ad marginem annotatis, omnium oculis subjicere operae pretium duxi. Sic porro in praedicto codice habetur: X. « Incipit concilium Teleptense super Tractoria (Corb. ms. Telesim per tractatus) sancti Ciryci papae urbis Romae per Africam. Post consulatum gloriosissimi Honorii XI et Constantii II, VI kalendas Martias congregato concilio [in ecclesia Apostolorum] plebis Teleptensis (Idem ms. concilio plebis Telensis, omissis intermediis), beatus pater primae sedis episcopus Donatianus civitatis Teleptensis cum resedisset, consedentibus secum Januario, Felice, Secundo, Cyrio, Secundiano, Geta (Idem ms. Zeta), Eunomio, Maximiano, Donato, Cresconio, Jocundo, Soprato (Alter Colb. Sopatro), Restituto, Juliano, Maximino, Romano, Teriolo, Nilico, Maximo, Donatiano, Basilio, Papiniano, Januario, Porfyrio, item Porfyrio, Donato, Juliano, Tuto, Fortunio (Duo mss. Fortino, Quantiano), Quintiano, Capione et caeteris episcopis; necnon etiam Vincentio, Fortunatiano legatis provinciae Proconsularis ad Bizacenum concilium directis, et reliqua » (quae scilicet in synodo gesta fuerant, et quae consulto praetermittit antiquarius, ut ad Syricii litteras veniat), « Vincentius et Fortunatianus dixerunt: Etiam cum Thusdrum (Corb. ms. Thosdrum, alter Colb. Thiodrum) fuissemus, sicut mecum recolit memorialis auditio vestra, et epistolas sanctae memoriae Syricii sedis apostolicae episcopi dederamus recitandas, ex quibus cum unam relegeret sanctimonium fratris nostri episcopi Latonii, utrasque nos nunc referre suggestio indicat: has recitari donate. Episcopi dixerunt: Recitentur epistolae venerabilis memoriae sancti (Duo mss. sanctae) Syricii, ut noverimus quid earum textus contineat. Cumque traderentur, Privatus notarius dixit: Exemplar tractatoriae (Quidam mss. Exemplum tractoriae, seu tracturiae) episcopi urbis Romae. Dilectissimis fratribus, etc. » Hic forte quod dicitur consilium Teleptae « in Ecclesia Apostolorum » celebratum, si quis fictum esse suspicetur ad imitationem verborum Siricii, « qui ad reliquias B. Petri » convenisse se praefatur; eo iniquior videbitur illa suspicio, quod in quavis orbis parte dicatas Apostolis Ecclesias haberi insolens non est. XI. Teleptense concilium suppositionis suspectum immerito dici. --His probe consideratis, judicet quisque merisne conjecturis ut supposititium rejicere liceat concilium Africanum in pervetustis exemplaribus, ac nominatim Corbeiensi, quod medio saeculo VI recentius non est, asservatum, et Ferrandi diaconi Afri, qui eodem saeculo VI ineunte florebat, auctoritate fultum; concilium, inquam, in quo notantur dies et consules quibus habitum est, locus in quo celebratum, episcopus qui ei praefuit, et caeteri episcopi qui eidem interfuerunt: tametsi tot in notis nihil deprehendatur, quod non consentiat aut repugnet historicae veritati. Certe Donatianum anno 411 Teleptensis Ecclesiae episcopum exstitisse ex Collatione Carthaginensi habemus. Eumdem saltem ab anno 416 Bizacenae provinciae primatem fuisse testis est illius concilio Milevitano II subnexa subscriptio, idque diserte firmat canonum Eccles. Afric. Codex c. 127. Eum quoque ad annum 418, quo Teleptense concilium consignatur, superstitem fuisse fidem facit generalis Africae synodus, prout apud Lab. to. II, pag. 1578, legitur, kalendis Maiis ejusdem anni 418 habita. Nec repugnat, provincialem synodum aliquanto ante generalem vel propriorum negotiorum causa, vel ut res ad generalem deferendas praeparet, celebrari. Praeterea Vincentium et Fortunatianum, qui Teleptae interloquuntur ut Proconsularis provinciae legati, alias etiam eodem munere functos esse tum ex Milevitano II concilio c. 27, tum ex Codice can. Afric. Eccl. cap. 97 et 127 discimus. XII. Tractoriae nomine quid intelligatur. -- Tracturiae seu tractoriae, vel tractatoriae vocabulum, quo donatur haec epistola, et in quo exprimendo eadem apud Augustinum est veterum codicum varietas, ad ecclesiasticum usum a jure civili translatum fuit. In Codice Theod. lib. VIII, specialis est titulus 6, de tractoriis et stativis, ubi tractoria id est quod epistola, qua castrensibus muniis absoluti domum dimittebantur, ut etiam liquet ex lib. VII, tit. 18, leg. 11. Alias diploma sonat, quo publicae vel annonae vel evectionis accipiendae fit potestas. Eo Afri ad ecclesiasticas litteras enuntiandas uti solent. Hac voce apud Augustinum epist. 43, n. 8 et 9, indicatur epistola, qua episcopi ad synodum vocabantur: at Serm. 2 in Psal. 36, n. 19 et 20, epistola synodica Maximianistarum per universam Africam missa tum ab ipso Augustino tum a Maximianistis Tractatoria seu Tractoria nuncupatur. Eadem voce Augustinus epist. 43, n. 8, litteras intelligit per totum orbem terrarum missas super eorum nomine qui vel fuerint convicti, vel de objectis criminibus respondere pertinaciter noluerint. Eodem intellectu Marius Mercator in Commonit. Tractoriam appellat Zosimi epistolam de Pelagii et Coelestii damnatione omnibus ecclesiis inscriptam. EPISTOLA V. B. SIRICII PAPAE AD EPISCOPOS AFRICAE. Siricius cum synodo ubi edisseruit quanta episcopis cura esse debeat de Ecclesiae munditie, praecepta vetera a nonnullis jam neglecta restaurare studens, statuit qualiter ordinandi episcopi, ne clericus viduam ducat uxorem, nec ad clerum admittatur qui viduam duxerit, aut qui post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis habuerit; ne ex aliena ecclesia clericum quis ordinet. Item de abjectis non suscipiendis. De recipiendis Novatianis et Montensibus, qui ad Ecclesiam redeunt. De continentia sacerdotum ac levitarum. Ut judicium misericordiae non desit.

Dilectissimis fratribus et coepiscopis per Africam, SIRICIUS. 1. Cum in unum plurimi fratres convenissemus ad sancti apostoli Petri reliquias, per quem et apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, placuitque propter emergentes plurimas causas, quae in aliquantis non erant causae, sed crimina, de caetero sollicitudo esset unicuique in Ecclesia curam hujusmodi habere, sicut apostolus praedicat Paulus (Eph. V, 27), talem Deo Ecclesiam exhibendam, non habentem maculam aut rugam, ne per alicujus morbidae ovis afflatum, conscientia nostra contaminata videretur. Qua de re, meliori consilio id sedit. Propter eos maxime, qui in praesenti, valetudine corporis aut fessae aetatis causa, adesse minime potuerunt, quo perpetua istiusmodi forma servetur, litteras tales dare placuit, non quae nova praecepta aliqua imperent, sed quibus ea, quae per ignasiam desidiamque aliquorum neglecta sunt, observari cupiamus, quae tamen apostolica et patrum constitutione sunt constituta, sicut scriptum est: State, et tenete traditiones nostras sive per verbum, sive per epistolam (II Thess. II, 14). Illud certe vestram debet mentem, dilectissimi fratres, vehementius excutere, ut ab omni labe saeculi istius immunes ad Dei conspectum securique veniamus. Non enim erimus immunes, quia praesumus plebibus; cum scriptum sit, Cui multum creditum fuerit, plus ab eodem requiretur (Luc. XII, 43). Ergo quoniam non pro nobis tantum, sed pro populo credito cogimur praestare rationem, populum disciplina deifica humilem erudire debemus. Exstiterunt enim nonnulli, qui statuta majorum non tenentes, castitatem Ecclesiae praesumptione sua violarunt, voluntatem populi sequentes, Deique judicium non timentes.

2. Ergo ne pari more silentio connivere atque adhibere consensum talibus videamur, unde gehennae poenas possimus incurrere, dicente Domino, Furem videbas, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18): haec sunt, quae deinceps intuitu divini judicii omnes catholicos episcopos expedit custodire. I. Primum, ut extra conscientiam sedis apostolicae, hoc est primatis, nemo audeat ordinare. Integrum enim judicium est, quod plurimorum sententia confirmatur. II. Ne unus episcopus episcopum ordinare praesumat propter arrogantiam, ne furtivum beneficium praestitum videatur. Hoc enim in synodo Nicaena (Can. 4) constitutum est et definitum. III. Item, si quis post remissionem peccatorum, cingulum militiae saecularis habuerit, ad clerum admitti non debet. IV. Ut mulierem, id est, viduam clericus non ducat uxorem. V. Ut is, qui laicus viduam duxerit, non admittatur ad clerum. VI. Ut de aliena Ecclesia ordinare clericum nullus usurpet (Nicaen. concil. c. 7, Antioch. c. 22, Sardic. c. 18 et 19). VII. Ut abjectum clericum alia Ecclesia non admittat (Nicaen. concil. c. 5, Antioch. c. 6, Sardic. c. 16). VIII. Ut venientes a Novatianis vel Montensibus, per manus impositionem suscipiantur, praeter eos quos rebaptizant. 3. Praeterea quod dignum et pudicum et honestum est suademus, ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant (Aeneas Paris. lib. cont. Graec. c. 102); quia in ministerio, ministerii quotidianis necessitatibus, occupantur. Ad Corinthios namque sic Paulus scribit, dicens: Abstinete vos, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5). Si ergo laicis abstinentia imperatur, ut possint deprecantes audiri: quanto magis sacerdos utique omni momento paratus esse debet, munditiae puritate securus, ne aut sacrificium offerat, aut baptizare cogatur? Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quid faciat? Excusabit? Quo pudore, qua mente usurpabit? Qua conscientia, quo merito hic exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum (Tit. I, 15)? Qua de re hortor, moneo, rogo, tollatur hoc opprobrium, quod potest jure etiam gentilitas accusare. Forte hoc creditur; quia scriptum est, Unius uxoris virum (I Tim. III, 2). Non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter continentiam futuram. Neque enim integros non admisit, qui ait: Vellem autem omnes homines sic esse, sicuti et ego (I Cor. VII, 7). Et apertius declarat dicens: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 8). 4. Haec itaque, fratres, si plena vigilantia fuerint ab omnibus observata, cessabit ambitio, dissensio conquiescet, haereses et schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeviendi, manebit unanimitas, iniquitas superata calcabitur, charitas spiritali fervore flagrabit, pax praedicata labiis cum voluntate concordabit: pax utique Dei nostri, quam Salvator ipse jam proximus passioni servandam esse praecepit (Joan. XIV, 27), et haereditario nobis jure reliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Philip. II, 2 et 3): et dictum Apostoli (I Thess. II, 4), ut unanimes, unum sentientes, permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis, neque per inanem gloriam vindicantes, nec hominibus, sed Deo nostro salvatori placeamus. His praeceptis omnibus si fideliter voluerimus obedire, (Philip. IV, 7) custodiet Dominus corpora nostra et animas nostras in diem, qua redditurus est unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5). Si quis sane inflatus mente carnis suae, ab hac canonis ratione voluerit evagari, sciat se a nostra communione seclusum, et gehennae poenas habiturum. 5. Praeterea misericordia cum judicio esse debet. Talibus enim oportet labentibus manum porrigere, qui sic currentem non pertrahant in ruinam. Data Romae in concilio episcoporum 80 sub die 8 idus Januarias post consulatum Arcadii augusti et Bautonis v. c. cons. MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. I. Quibus primario scripta sit. --Epistolam illam non modo collectionis Isidori, sed et alterius antiquioris, quam Hispanam vocamus, codices exhibent. Quod num. 2 legimus, « Etiam de longinquo veniant ordinandi, ut digni possint et plebis et nostro judicio comprobari, » indicio est, eam ad illos episcopos scriptam esse, quibus ordinare « extra conscientiam sedis apostolicae » non licebat, hoc est ad eos, quibus superior epistola 5 primario scripta est. Neque tamen idcirco falsa, etsi non primaria est quae nunc obtinet, illius inscriptio. Eo enim jure « orthodoxis per diversas provincias, » quo proxima « fratribus et coepiscopis per Africam » inscribi potuit. Nempe Siricius omnium ecclesiarum curam ad se pertinere pro certo habens, decessores suos ac nominatim Liberium imitatus, a quo « ad provincias generalia decreta missa » esse ipse epist. 1, n. 2, memorat, ubi alicujus Ecclesiae causa dederat responsa, quae ad aliarum utilitatem conferre posse arbitrabatur, haec ad illarum notitiam perferri curabat. Hujus rei testis est ipsius epistola 1, in qua quae ad Himerium rescripsit, « in omnium coepiscoporum perferri notionem » jubet. Quocirca neminem offendere debet, quod inscriptio prae se ferat « papae » nomen. Hoc enim non ab ipso Siricio, sed ab eo qui ad diversas provincias epistolam ejus transmissam fuisse annotavit, inditum credere est. II. Epistolae hujus cum superiore consensio. Ea ipsa videri potest quae Thusdri et Teleptae recitata est. --Optandum foret, ut ex prototypo, quod Italiae episcopis inscriptum erat, non ex ectypo quod aliarum provinciarum episcopis subinde traditum est, eam descriptam haberemus. Verum etiamsi supersunt loci, qui accuratiori aliquo exemplari, ex quo castigari possent, indigere videantur, nihil tamen est cur dubius censeri debeat Siricii fetus. Summa quippe est ejus cum epistola superiore consensio. Idem est utriusque scopus, nimirum ut quae apostolica patrum constitutione, praesertim de ordinationibus, sancita sunt, observentur. In utraque non sententiae solum, sed et locutiones eaedem occurrunt, puta qua de re pro quare, ecclesiastici canonis dispositio, cingulus militiae saecularis. Ut in utriusque exordio divini judicii metus ac traditionum servandarum studium, ita in utriusque fine christianae charitatis et concordiae commendatio eadem ratione inculcantur. Forte etiam litterae, quae num. 3 ante multo fratrum consensu cucurrisse dicuntur, non aliae sunt ab epistola superiori, quam ampla ex synodo, Nicaenorum canonum vindice, conscriptam esse constat. Quod si ita est, nihil prope ambigendum videtur, quin epistola, de qua disserimus, ea ipsa sit, quam in Thusdritano primum concilio, ac deinde in Teleptensi recitatam fuisse ex ipsius Teleptensis concilii prooemio audivimus. III. Quo tempore scripta sit. --Ad tempus quod attinet, istud Siricii de ambitiosis nonnullis, « qui, inquit, frequenter ingeruntur auribus meis ut episcopi esse possint, » et quorum causa « aliquoties certatum est, » ipsum tunc temporis in episcopalibus oneribus sustinendis non novitium exstitisse indicat. Verum si epistola, quam Siricius initio num. 3, « ante cucurrisse » memorat, superior intelligenda est, cum eam simpliciter ante cucurrisse dicat, nec addat dudum aut aliam particulam quae longius intervallum denotet, haec superiore censeri potest non multo recentior. Inde fieri facile potuit, ut duae illae epistolae, tamquam ad eosdem attinentes et proximis in conciliis editae, simul in Africam mitterentur, ibique primum Thusdri, tum Teleptae legerentur. Neque conjecturae huic repugnat diversa litterarum illarum inscriptio: cum non ex eodem fonte, sed ex Africani concilii gestis sola superior, haec autem aliunde ad nos pervenerit. EPISTOLA VI, SIRICII PAPAE AD DIVERSOS EPISCOPOS. I. Ut indignus nullus efficiatur episcopus. --II. Ut ignotis sacerdotium non detur. --III. Ut neophyti vel laici sacerdotes non fiant. Siricius papa orthodoxis per diversas provincias.

CAP. I.--1. Siricio ecclesiarum omnium cura. Cogitantibus nobis metum divini judicii, fratres charissimi, et post hanc vitam unumquemque prout gesserit recepturum, quid veniat in querelam tacere non licuit, sed nobis loqui necessitas imperavit, dicente propheta, Exalta ut tuba vocem tuam (Esa. LVIII, 1). Et cui omnium ecclesiarum cura est, si dissimulem, audiam Domino dicente: Rejicitis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Marc. VII, 9). Quid enim aliud est, rejicere mandatum Dei, quam privato judicio et humano consilio novis rebus constituendis liberius delectari?

2. Majorum statuta non patitur violari. Magna cura adhibenda in clericorum ordinationibus. Perlatum itaque est ad conscientiam apostolicae sedis, contra ecclesiasticum canonem praesumi, et quae ita sunt a majoribus ordinata, ut ne vel levi susurro debeant violari, proprias quasdam novas observationes inducere, et praetermisso fundamento, supra arenam velle construere, dicente Domino: Non transferes terminos, quos constituerunt patres tui (Prov. XXII, 28). Quod et Sanctus quoque Apostolus novi et veteris Testamenti praedicator monet, in quo locutus est Christus: State, inquit, et tenete traditiones vestras, quas didicistis sive per verbum, sive per epistolam (II Thess. II, 14). Qua de re videt vestra sinceritas, in sacris ministeriis aut in ordinationibus vestris quantum sacerdotum magna cura et diligens sollicitudo debeat observare. Denique ad Timotheum loquitur: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V, 22). Quod propterea memoratur, ut examine habito, et probitate morum et ecclesiastico labore sit commendatior, qui vocatur in medium ut summum sacerdotium possit accipere, probatus judicio, non favore; susceptus veritate, non gratia; apostolico ordine fultus, non praecipiti voluntate. 3. Ambitiosis non cedit Siricius. De quo, charissimi mihi, ante vestram sinceritatem hujusmodi litterae cucurrerunt multo fratrum et consacerdotum consensu, ut hac vestra subscriptione firmata ecclesiastici canonis dispositio quae apud Nicaeam tractata est, confirmata suo merito fundatissima permaneret: ut tales videlicet ad ecclesiasticum ordinem permitterentur accedere, quales apostolica auctoritas jubet, non quales dico, vel eos qui cingulo militiae saecularis astricti olim gloriati sunt. Qui postea quam pompa saeculari exsultaverunt, aut negotiis reipublicae optaverunt militare, aut curam mundi tractare, adhibita sibi quorumdam manu, et proximorum favore stipati, hi frequenter ingeruntur auribus meis, ut episcopi esse possint, qui per traditionem et Evangelicam disciplinam esse non possunt. Quantis hoc aliquoties certatum est viribus? Sed nihil tale potuit elici, quae ratio non compellit. Etiam de longinquo veniant ordinandi, ut digni possint et plebis et nostro judicio comprobari.

CAP. II.--4. Monachi vagi ab episcopis, ut sumptibus parcant, ordinantur. Quantum illicitum sit illud, aestimari non potest, ut transeuntes (sive simulent, sive sint monachi, quod se appellant), quorum nec vitam possumus scire nec baptismum, quorum fidem incognitam habemus nec probatam, nolint sumptibus adjuvare, sed statim aut diaconos facere, aut presbyteros ordinare festinent, aut, quod est gravius, episcopos constituere non formident. Charius apud illos dari sumptum est transeunti, quam sacerdotium. Non retenti, inde in superbiam exaltantur, inde insuper ad perfidiam cito corruunt; quia fidem veram in ecclesiasticis toto orbe peregrini discere non asseruntur.

CAP. III.--5. Ne legis loco ducatur quod semel ac secundo necessitas extorsit. Certe etiam illud non fuit praetermittendum, ut quod semel aut secundo necessitas haereticorum intulit contra apostolica praecepta velut lege licitum coepisse praesumi, neophytum (I Tim. III, 6) vel laicum, qui nullo ecclesiastico functus fuerit officio, inconsiderate vel presbyterum vel diaconum ordinare: quasi meliores Apostolis sint, quorum audeant mutare praeceptum. Et qui non didicit, jam docere compellitur. Ita nullus reperitur idoneus clericorum? Nec inter diaconos, nec inter alios clericos invenitur, qui sacerdotio dignus habeatur; sed ad condemnationem Ecclesiae laicus postulatur? Quod ne fiat ultra, admoneo. Praedico, ut unam fidem habentes, unum etiam in traditione sentire debeamus, probantes nos unanimes atque concordes, pacifici in Christo et in observationibus apostolicis habere charitatem. Medio itaque Patre, et unigenito Filio ejus, et Spiritu sancto, et unius divinitatis Trinitate, convenio, ut in his fides catholica et disciplina nostra permaneat. Nec quisquam putet, tamquam ordinationes terrenas fieri, cum coeleste sit sacerdotium, ut fidelibus gloria maneat dignitatis ejusdem, et ante tribunal Christi ex hinc non habeat quod accuset.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. I. Epistolam hanc recognovimus ad vetera exemplaria diversarum collectionum, Codicis videlicet a Quesnello vulgati, collectionis alterius non minus antiquae in Colbertina bibliotheca asservatae, necnon Hispanae et Isidorianae. In nullo autem titulum offendimus, quem ei Quesnellus indidit in hunc modum: Siricii papae ad omnes episcopos Italiae super damnationem Joviniani et reliquorum haereticorum virginitati derogantium. Isidorus Hispalensis episcopus lib. de Script. eccl. c. 3, mentionem ejus faciens, ad diversos episcopos missam tradit; eique concinunt omnes nostri mss. in quibus per diversos episcopos missa praenotatur. Titulus, quem exhibemus, ex mss. collectionis Hispanae descriptus fuit. Eumdem servavit Isidorus Mercator; sed ei de suo addidit salutationem hujusmodi, Siricius papa orthodoxis episcopis per diversas provincias salutem. Salutationis hujus loco apud Crab. ac deinceps in aliis editionibus substitutum legimus, Siricius ecclesiae Mediolanensi. Verum nova illa inscriptio nulla, opinor, alia ratione nititur, nisi quod epistolam hanc Mediolanum missam esse, ad eamque Ambrosium cum sociis rescripsisse constat. Mabillonius autem itin. Ital. pag. 69, ubi epistolam hanc in Romano Vallicellanae bibliothecae codice non episcopo Mediolanensi, sed universis episcopis inscribi monet, hoc tantum notare voluit, eam non ecclesiae Mediolanensi, ut in editis circumfertur, sed diversis episcopis inscribi. Neque enim is codex a nostris dissidet, qui diversos episcopos, non universos, magno consensu exhibent. Iis, qui bibliothecam peregrinam obiter lustrant, ac deinde domum reversi quae in ea deprehenderint observatu digna memoriter notant, condonandi sunt hujusmodi lapsus. Epistolam istam indicare videntur Hieronymus et Augustinus: Hieronymus quidem, cum initio libri adversus Vigilantium docet, Jovinianum « Romanae ecclesiae auctoritate » fuisse damnatum; atque in exordio lib. III adversus Pelag. repetit, Joviniani placita « olim Romae, ac dudum in Africa condemnata » esse: Augustinus vero lib. II Retr. c. 12, ubi cum Joviniani haeresim in urbe Roma multum valuisse praemisisset, subjecit: « Huic monstro sancta Ecclesia, quae ibi est, fidelissime ac fortissime restitit. » Ideo quippe Siricius epistolam istam scripsisse se testificatur, ut ea, quae Romae in Joviniani condemnatione gesta erant, ab episcopis non ignorarentur. II. Tempus, quo scripta est, ex sequenti expiscari licet. In hac enin Jovinianum ac socios Roma pulsos, Mediolanum ad Theodosium imperatorem confugisse non obscure innuitur. Atqui Theodosius, cum Maximum debellasset, quod anno 388 alii Augusto mense, alii Septembri contigisse volunt, Mediolanum primum accessisse dicitur: eumque inde anno 389 idibus Juniis Romam venisse, et cum ibi triumphum egisset, kalendis Septembris Mediolanum rediisse historica monimenta fidem faciunt. Ex quo consequens est, ut haec epistola, si ante Theodosii triumphum collocetur, anno 388 labente non sit anterior; si post differtur, anni 389 exitum haud multo intervallo antecedere censenda sit.

EPISTOLA VII,

recensere

SIRICII PAPAE AD DIVERSOS EPISCOPOS MISSA ADVERSUS JOVINIANUM HAERETICUM EJUSQUE SOCIOS AB ECCLESIAE UNITATE REMOVENDOS. Joviniani ac sociorum perversam doctrinam publice prodit, ejusque praecipuos auctores nominatim damnatos denuntiat.

Joviniani quae doctrina diabolo auctore. --1. Optarem semper, fratres charissimi, dilectionis et pacis vestrae sinceritati gaudia nuntiare, ita ut vicissim discurrentibus litteris, sospitatis vestrae juvarentur indicio. At vero quia non patitur nos quiete ab incursione sua vacare hostis antiquus ab initio mendax, inimicus veritatis, aemulus hominis, quem ut deciperet, se ante decepit; pudicitiae adversarius, luxuriae magister, crudelitatibus pascitur; abstinentia puniendus, odit jejunia, ministris suis praedicantibus dum dicit esse superflua, spem non habens de futuris, Apostoli sententia repercussus, dicentis: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32).

2. Quam perniciosa dum latebat. --O infelix audacia! o desperatae mentis astutia! Jam incognitus sermo haereticorum intra Ecclesiam cancri more serpebat: ut occupans pectus, totum hominem praecipitaret in mortem. Et nisi Dominus Sabaoth laqueum, quem paraverat, dirupisset, scena tanti mali et hypocrisis publicata multorum simplicium corda traxerat in ruinam: quia facile ad deteriorem partem mens humana transducitur, volens per spatiosa volitare, quam arctae viae iter cum labore transire. 3. Qui detecta et damnata. Nuptiis intersunt sacerdotes. --Qua de re necessarium satis fuit, dilectissimi mihi, quae hic gesta sunt, ad vestram conscientiam cognoscenda mandare: ne ignorantia cujuspiam sacerdotis, pessimorum hominum Ecclesiam irrumpentium, sub religioso nomine, contagio violaret: sicut scriptum est Domino dicente: Multi venient ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15 et 16). Hi sunt videlicet, qui subtiliter Christianos sese jactant: ut sub velamento pii nominis gradientes, domum orationis ingressi, sermonem serpentinae disputationis effundant; ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 3), atque a veritate catholica avertendo, ad suae doctrinae rabiem diabolico more transducant, atque ovium simplicitatem defraudent. Et quidem multarum haeresum malignitatem ab apostolis nunc usque didicimus, et experti probavimus: sed numquam tales canes Ecclesiae mysterium latratibus fatigaverunt, quales nunc subito hostes fidei erumpentes, doctrina perfidiae pullulata, cujus sint discipuli, verborum fructibus prodiderunt. Namque cum alii haeretici singula sibi genera quaestionum male intelligendo proposuerint convellere atque concerpere de divinis institutionibus; isti non habentes vestem nuptialem (Matth. XXII, 12), sauciantes Catholicos, novi ac veteris Testamenti, ut dixi, continentiam pervertentes, et spiritu diabolico interpretantes, illecebroso atque ficto sermone aliquantos Christianos coeperunt jam vastare, atque suae dementiae sociare, intra se continentes nequitiae suae virus. Verum electi blasphemias suas conscriptione temeraria publice prodiderunt, et desperatae mentis furore conciti, passim in favorem gentilium publicarunt. Sed a fidelissimis Christianis, viris genere optimis, religione praeclaris, ad meam humilitatem subito scriptura horrifica videtur esse delata: ut sacerdotali judicio detecta divinae legi contraria, spiritali sententia deleretur. Nos sane nuptiarum vota non aspernantes accipimus, quibus velamine intersumus: sed virgines, quas nuptiae creant, Deo devotas majore honorificentia muneramus. Facto igitur presbyterio, constitit doctrinae nostrae, id est Christianae legi, esse contrariam. 4. Haeresis novae incentores damnantur. Unde Apostoli secuti praeceptum (Gal. I, 9), quia aliter quam quod accepimus annuntiabant, omnium nostrum tam presbyterorum et diaconorum, quam etiam totius cleri, unam scitote fuisse sententiam, ut Jovinianus, Auxentius, Genialis, Germinator, Felix, Plotinus, Martianus, Januarius et Ingeniosus, qui incentores novae haeresis et blasphemiae inventi sunt, divina sententia et nostro judicio in perpetuum damnati extra Ecclesiam remanerent. Quod custodituram sanctitatem vestram non ambigens, haec scripta direxi per fratres et compresbyteros meos Crescentem, Leopardam et Alexandrum, qui religiosum officium fidei possint spiritu adimplere ferventi.

EPISTOLA VIII,

recensere

SEU RESCRIPTUM AMBROSII, ALIORUMQUE EPISCOPORUM AD SIRICIUM PAPAM DE CAUSA SUPRADICTA. Joviniani ac sociorum errores recensent ac refellunt. Primo quod meritorum gradus tollant et virginitati aequent conjugium: tum quod Mariae in partu virginitatem negent; deinde, quod jejuniis adversentur. Postremo, ubi notarunt eorum de Christi nativitate sententiam Manichaeis suffragari, Siricii judicio de eorum damnatione subscribunt.

Hanc epistolam Ambrosii vide ad opera ejusdem sancti Patris, tom. nostrae Patrol. XVI, col. 1123.)

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. I. Quid quaerendum. --Circa hanc epistolam non una exsistit quaestio. Nam et de auctore ejus inter eruditos non convenit. Neque major est illorum de Bonoso, cujus occasione scripta est, consensio. Quis enim illius error, seu crimen, quae sedes, an etiam ipse fuerit qui ab antiquis Bonosiacorum dux dictus est, ambigunt. Ad haec illustranda primum tempus quo ipsa scripta est epistola nosse juverit. II. Quo tempore sit scripta. --Temporis, quo scripta est, ipsa non obscuram prae se fert notam. In ea quippe Capuanum concilium ut proxime habitum memoratur. Atqui hanc synodum post Theodosii in urbem Constantinopolim reditum, hoc est post VI kalendas Decembris anni 391, et ante Valentiniani necem, id est ante idus Maias anni 392 celebratam esse, in novissima Ambrosii editione, ubi epistolae 56 ordo asseritur, probatum est. Ex quo sequitur, ut et haec epistola anno 392 ante mensem Maium scripta merito censeatur: maxime cum eae quae in Italia Valentiniani interitum consecutae sunt turbae, ut scrius differatur non sinunt. III. Falso tribuitur Damaso. --Hinc defendi nequit sententia Nicolai Cusani lib. II de Concordia cath. c. 18, Jac. Almaini lib. de Auctorit. Ecclesiae, Cajetani lib. de Comparat. auctorit. papae et concil., ac Roberti Coci lib. III, c. 14, qui epistolam hanc Damaso ascribunt. Is enim papa jam ab anno 384 vivere desierat, adeo ut successor ejus Siricius anno 385 ineunte ad Himerii consulta responderit. Neque vero ullius codicis epistolam istam Damaso tribuentis auctoritate in eam abierunt opinionem, sed ordine decepti quo inter Ambrosianas epistolas collocatam cernebant. Quam enim epistolae Ambrosii nunc 17, in qua Damasi ut adhuc superstitis fit mentio, proxime anteponi animadvertebant, hanc ad Damasi successorem pertinere ne suspicati sunt quidem. Quanto ipsis probabilior visa esset haec sententia, si apud Marium Mercatorem edit. Baluz. pag. 165, Bonosum « a Damaso praedamnatum » legissent! Verum nec ille alio intellectu Bonosum a Damaso praedamnatum dixit, quam quo Socinum dicere nobis licet a Nicaeno concilio et ab ipso Damaso praedamnatum. Respicit quippe M. Mercator ad fidei confessionem, quam Damasus ad Paulinum misit, nominatimque ad illud: « Anathematizamus Photinum, qui Hebionis haeresim instaurans Dominum Jesum Christum tantum ex Maria confitetur. » Nam et ipse Bonosus eumdem errorem instaurare vulgabatur. IV. Neque est Ambrosii. --Epistolam eamdem Ambrosio attribuunt non modo antiquae ejus editiones, verum etiam Colbertinus. Carolilocensis aliique nonnulli codices scripti. Sed nec illius esse Baronius ad annum 389 hinc probat, quod in ea num. 2 Bonosus « fratrem nostrum Ambrosium » consuluisse narratur. Observarunt quidem fratres nostri, qui Ambrosii adornarunt editionem, haec ab eo non proprio, sed alicujus synodi, cui praefuisset, nomine dici potuisse; simulque monuerunt maximam opellae hujus cum indubitatis Ambrosii scriptis, puta lib. de Instit. virg. c. 5, et epist. 63, ad Vercell., n. 109, esse affinitatem. Sed si hac in epistola Ambrosius synodi nomine loquitur, synodi etiam hujus nomine, non Ambrosii debuit inscribi, adeoque inscriptionis codicum illorum, quam falsam esse liquet, sublesta est auctoritas. Quapropter memorati fratres illam etsi inter Ambrosianas epistolas, anepigraphen tamen et altero charactere ediderunt. V. Siricio recte est restituta. --Justellus notis in canonem 48 Cod. eccl. Afr. illam Siricio adjudicandam censet, eique suffragantur viri superius num. 3 memorati Cusanus, etc., quatenus eamdem Romani alicujus pontificis esse pro certo habent. Si enim illam Siricii temporibus scriptam esse praemonstratum eis fuisset, statim in eamdem opinionem concedere non dubitassent. Huic papae tandem a Luca Holstenio in collectione Rom. bipart. restituta est: eamque restitutionem probat ac laudat Launoius to. I, epist. ad Samboenvium, ubi et multa de hac epistola edisserit. Suum quoque locum ei Labbeus inter epistolas Siricii exinde reddidit. Holstenius quidem, ante fato functus quam opus ipsius e prelo exiret, quo in codice epistolam istam saniori cum titulo nactus esset annotare non valuit: sed nullus est ambigendi locus, quin titulum illum, quem aptissimum esse nemo inficiatur, non confinxerit de suo, sed e veteris alicujus exemplaris fide expresserit. Nihil enim erat causae cur inter epistolas Romanorum pontificum, quas vel novas vel meliores primum edidit, hanc de integro vulgaret, nisi ipsi novus titulus, veteris alicujus codicis auctoritate fultus, hanc veluti meliorem et quodam modo novam jure censeri persuasisset. Neganda tamen non est ejus cum laudatis Ambrosii scriptis, praesertim a num. 3 consensio. Sed fieri potuit, ut vel Ambrosius Siricio hac in re operam suam commodarit, vel Siricius Ambrosii argumentis, adversus delatum Bonosi errorem Capuana in synodo aut alibi prolatis, sibi utendum duxerit. VI. De Bonoso diversae opiniones. --Bonosus ille cui praefuerit Ecclesiae, Baronius ad annum 389, Petavius to. IV Eccles. Dogm. lib. XIV, aliique sibi ignotum esse confitentur. Sirmondus notis in Avitum Naissitanae in Dacia sedis eum antistitem exstitisse conjectat. Conjectura illius haud dubie nititur Innocentii ad Marcianum Naissitanum episcopum epistola 16, propter quam et Holstenius in annot. geogr. de patriarch. Rom. pag. 122 et 123, opinionem eamdem tuetur. At Joan. Garnerius suis in Marium Mercatorem commentariis, ipsius Mercatoris auctoritate nixus, Bonosum Sardicensi metropoli praepositum fuisse affirmat. Hinc Tillemontius to. X, pag. 755, Bonosum aut in Macedonia aut in finitima provincia episcopum fuisse ultro fassus, quaerendum proponit, num distinguendi sint Bonosi duo, Naissitanus unus, de quo Siricius et Innocentius loquantur, alter Sardicensis, quem Marius Mercator aliique scriptores Bonosiacorum ducem faciunt. Ipse quidem pro sua modestia testatur, sese hanc distinctionem asserere primum non audere, neque tamen silet nihil advertere se quod ei repugnet. VII. An Bonosi duo distinguendi. Eidem distinctioni rursum favet, ubi observat Siricium atque Innocentium de Bonoso aliquo loqui, quem canonicis criminibus potius, quam ulla haeresi insimulatum innuant; nominatimque Innocentium a clericis ab illo ordinatis nullam fidei professionem exegisse. Sed haec viro diligentiae laude praestanti excidisse miramur. Nam et Siricius Bonosum, de quo ipsi sermo est, « de Mariae filiis jure reprehensum » docet, notatque eum hoc astruentem, « nihil aliud nisi perfidiam Judaeorum astruere, qui dicunt eum (Christum) non potuisse nasci ex virgine; » et Innocentius epist. 16, ad Marcian., de clericis a Bonoso ordinatis constitutum scribit, ut si « damnato ejus errore, vellent Ecclesiae copulari, libenter reciperentur, ne forte qui essent digni recuperandae salutis, in eodem errore deperirent. » Cum igitur Bonosum, de quo Siricius atque Innocentius loquuntur erroris labe contaminatum fuisse constet: restat quaerendum, an error, de quo eum Siricius accusatum notat, alius fuerit ab eo, quem alii Bonosiacorum duci attribuunt. At vero in hoc consentiunt caeteri, quod Bonosiacorum dux Hebionis, Pauli Samosateni ac Photini haeresim instaurarit. Haec quippe de illo sunt Marii Mercatoris verba: « Hebionem philosophum secutus Marcellus Galata est, Photinus quoque, et ultimis temporibus Bonosus qui a Damaso urbis Romae episcopo praedamnatus est. » Eam ob causam a Gelasio papa epist. 33, n. 4, Photinus et Bonosus, qui simili errore defecerunt, condemnantur. Ita et Arelatensis II concilii Patres can. 16, de Photiniacis et Paulianistis praelocuti, « Bonosiacos (velut) ex eodem errore venientes » censere se can. 17 declarant. Non alia de his sententia fuit Gennadii, qui lib. de Viris illustr. c. 14 librum memorat Audentii maxime intentum « contra Photinianos, qui nunc Bonosiaci vocantur. » Similia de iis et lib. de Dogm. Eccl. c. 22, al. 52, habet. Bonosiacos quoque Gregorius Magnus lib. XI, epist. 67, ad Quiricum, inter eos recenset, qui a Trinitatis fide aberrant: quatenus videlicet, ut Avitus Viennensis episcopus epist. 3, pag. 29, apertius explicat, « Christo divinitatis honorem adimunt. » Unde et Augustinus de horum haereticorum duce loqui jure videtur, cum Elpidio Christi divinitatem neganti, ipsumque ad Bonosum, ut qui ad eamdem sententiam persuadendam potens esset, mittenti epist. 242 rescribit: « Libentissime amplector benevolentiam tuam, quod me Bonoso et Jasoni, ut scribis, doctissimis viris, etiam trans mare mittere dignatus es ad reportandos ex eorum disputationibus uberes fructus. » Inde etiam colligere licet, tunc superstitem fuisse haeresiarcham illum, cum haec Augustinus scriberet. Certe ex variis illis testimoniis Bonosum aliquem exstitisse constat, qui Bonosiacorum sectae nomen dedit; atque hos cum Hebionitis ac Paulianistis recensitos, novosque Photinianos ideo dictos esse, quia pariter cum illis Christo divinitatem adimebant. Atqui is error non alius est a perfidia Judaeorum, quam Bonoso Siricius attribuit. Neque igitur Bonosiacorum dux alius videri debet a Bonoso, quem idem papa reprehendit. Quocirca et Ambrosius lib. de Instit. virg. perpetuam Mariae virginitatem adversus objecta Bonosi, quem non appellat, sed satis aperte designat, a capite 5 ad 9 astruens, cap. 10, 11 ac medio 12, aequalitatem Trinitatis et deitatem Filii impugnantes confutat, ac tandem ipsa capitis 12 postrema parte ad asserendam Mariae integritatem redit: nec quidquam addit, unde non eosdem haereticos a se confutari indicet. Proclivis sane is erat lapsus, ut qui semel filios e Maria procreatos divulgarat, eo progrederetur, ut et Christum non aliter natum, adeoque « hominem communem ex Maria et Joseph natum » cum Hebione et Judaeis praedicaret. VIII. Bonosus Sardicensis episcopus censendus. Jam vero si Bonosus unus est, cur hunc Sardicensis potius, quam Naissitanae ecclesiae episcopum non existimemus; cum Marii Mercatoris, qui temporibus illius vixit, adsit diserta auctoritas Sardicensem eum appellantis, nec testimonio tam aperto tamque, gravi quidquam opponi valeat, nisi mera conjectura, inde ducta, quod Bonosus Naissitanos clericos ordinasse dicatur, et alienae Ecclesiae clericos ordinare canones prohibeant? Sed eo levior est illa conjectura, quod Bonosus, quo plures sibi sociaret, teste Innocentio epist. 17, n. 12, « passim et sine ulla discussione ordinationes illicitas faciebat. » Postulassent etiam canones, ut si Bonosus Naissitanus episcopus exstitisset, causa ejus ad Sardicensem praesulem, ut metropolitanum ipsius, non ad vicinos episcopos, deferretur. Ita enim summi pontifices causas, quae forte in ecclesiis Daciae Mediterraneae, Daciae Ripensis, Moesiae, etc., oborirentur, Thessalonicensi episcopo vice sua cognoscendas commiserunt, ut id I salvo earum primatu » fieri vellent, ut Innocentius epist. 13, ad Rufum, n. 3, conceptis verbis testatur. Sardicensis autem episcopi, qui Daciae provinciae metropolita seu primas erat, causa a Thessalonicenci episcopo, qui « inter ipsos primates primus, » ut Innocentius loco citato loquitur, fuerat constitutus, cognosci debuit. Hoc igitur Anysii jus integrum servavit Capuana synodus, cum Bonosi causam ad eum detulit. Simul et eadem synodus canonibus, qui episcoporum judices non e remota provincia, sed e vicina eligi volunt, nominatimque 14 Antiocheno et 7 Sardicensi gessit morem, cum « praecipue Macedones » Anysio judices adiungi voluit. IX. Anysii adversus Bonosiacos judicium. --Anysii quodnam fuerit judicium ex Innocentii epistolis 16 et 17 comperimus. Nempe ita damnavit Bonosum, ut ii qui ab illo fuerant ordinati, si « damnato ejus errore vellent Ecclesiae copulari, libenter reciperentur. » Quo ex judicio recte observavit concilium Arelatense II, can. 17, manifestum esse Bonosiacos « in Trinitate baptizari. » Quapropter idem concilium licet Photiniacos sive Paulianistas et Bonosiacos » ex eodem errore venientes » agnoscat, tamen Photiniacos seu Paulianistas « baptizari oportere; » Bonosiacos vero, « si interrogati fidem nostram ex toto corde confessi fuerint, cum chrismate et manus impositione in Ecclesia recipiendos » decrevit. Tam solemni autem judicio non stans Bonosus, novos clericos undecumque ordinare, immo quosdam jam in Ecclesia catholica ordinatos iterata ordinatione contaminare non destitit; quae novarum perturbationum, et epistolarum 16 et 17 Innocentii, ut ibi visuri sumus, causa et occasio fuit. In his forte prolixiores videbimur: sed operae pretium duximus rem ab eruditis nondum satis extricatam explicare, unde et praedictis Innocentii epistolis lux affulgeat.

EPISTOLA IX,

recensere

SIRICII PAPAE AD ANYSIUM THESSALONICENSEM ALIOSQUE ILLYRICI EPISCOPOS. Siricius de Bonoso sententiam rogatus, non vult dicere: sed quos Capuana synodus ei judices delegerat, munere suo defungi jubet. Illum interim ob errorem de Mariae filiis merito reprehensum atque horrori fuisse confirmat.

Dilectissimis fratribus ANYSIO et caeteris episcopis per Illyricum constitutis, SIRICIUS. 1. Bonoso et ejus accusatoribus judices dati. --Accepi litteras vestras de Bonoso episcopo, quibus vel pro veritate, vel pro modestia, nostram sententiam sciscitari voluistis. Sed cum hujusmodi fuerit concilii Capuensis judicium, ut finitimi Bonoso atque ejus accusatoribus judices tribuerentur, et praecipue Macedones, qui cum episcopo Thessalonicensi de ejus factis vel cognoscerent: advertimus quod nobis judicandi forma competere non posset. Nam si integra esset hodie synodus, recte de iis, quae comprehendit vestrorum scriptorum series, decerneremus. Vestrum est igitur, qui hoc recepistis judicium, sententiam ferre de omnibus, nec refugiendi vel elabendi vel accusatoribus vel accusato copiam dare. Vicem enim synodi recepistis, quos ad examinandum synodus elegit.

2. Bonosus interdictam sibi ecclesiam irrumpere cogitans, ab Ambrosio dissuadetur. --Denique cum Bonosus episcopus post judicium vestrum misisset ad fratrem nostrum Ambrosium, qui ejus sententiam consuleret, interdictam sibi ecclesiam irrumpere atque ingredi; responsum est ei, quod nihil temerandum foret, sed omnia modeste, patienter, ordine gerenda, neque contra sententiam vestram tentandum aliquid; ut quod videretur vobis justitiae convenire, statueretis, quibus hanc synodus dederat auctoritatem. Ideo primum est, ut ii judicent, quibus judicandi facultas est data: vos enim totius, ut scripsimus, synodi vice decernitis; nos quasi ex synodi auctoritate judicare non convenit. 3. Bonosi error de filiis Mariae. Judaeis favet. -- Sane non possumus negare de Mariae filiis jure reprehensum, meritoque vestram sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit. Neque enim elegisset Dominus Jesus nasci per virginem, si eam judicasset tam incontinentem fore, ut illud genitale Dominici corporis, illam aulam Regis aeterni, concubitus humani semine coinquinaret. Qui enim hoc astruit, nihil aliud nisi perfidiam Judaeorum astruit, qui dicunt eum non potuisse nasci ex virgine. Nam si hanc accipiant a sacerdotibus auctoritatem, ut videatur Maria partus fudisse plurimos, majore studio veritatem fidei expugnare contendent. 4. Refutatur. --Et ubi est illud quod scriptum est, dicente Domino ad matrem de Joanne Evangelista, Mulier, ecce filius tuus: et rursus ad Joannem de Maria, Ecce mater tua (Vide Ambros. de Instit. virg. c. 7, n. 46, in Joan. XIX, 26, 27)? Quid sibi istud vult, quod cum in cruce Dominus positus peccatum mundi tolleret, pronuntiavit etiam de integritate materna? Aut quid aliud dicitur, nisi ut claudat sua ora perfidia, et obmutescat, ne matrem Domini aliquo audeat temerare convicio? Testis est ergo idem arbiter, idem materni pudoris assertor, quod desponsata fuerit viro tantummodo Joseph, nulla tamen conjugalis coitus consuetudine tori jura cognoverit (Matth. I, 18). Neque enim eam suscepturam ex Joseph filios a viri consortio separare voluisset. Sed si hoc parum est, addidit testimonium Evangelista, dicens quod suscepit eam discipulus in sua (Ibid., 30). Numquid ergo divortium fecit? numquid a viro abduxit atque abstulit? Ergo qui hoc legit in Evangelio, quomodo quasi naufragus titubat et fluctuat? Hoc ergo testamentum filii est de matris integritate, haec Mariae locuples integri pudoris haereditas, hic totius finis consummationis. Denique hoc dixit, et emisit spiritum consummans omne mysterium bono fine pietatis. 5. Ecclesiae regimen commissum. --Legimus etiam et omnia percurrimus vel de eo, quod fratri nostro et coepiscopo Basso in consortium regendae Ecclesiae datus est Senecio, vel de caeteris unde vestrae normam exspectamus sententiae. MONITUM IN SEQUENTES CANONES. I. Unde et a quo prodierint. --E codice Fossatensi, qui nunc in Colbertina bibliotheca asservatur, necnon ex antiqua codicis Pithoeani collectione primum Jacobi Sirmondi opera editi sunt sequentes canones. Eos ille, quia quo tempore conditi fuerint, deprehendere certo non valuit, ad calcem to. I Conciliorum Galliae rejiciendos duxit. Ubi vero eorum antiquitatem probavit his verbis, « Antiquissimos prorsus esse tum exemplarium vetustas docet, tum ipsa maxime, quae priscis Ecclesiae saeculis congruunt, decretorum argumenta confirmant; » ipse demum suam de illorum auctore conjecturam sic proponit: « Et decretorum autem et scriptionis forma non abhorret ab epistolis Innocentii papae. Quare non inanis fortasse opinio fuerit, si quis horum auctorem illum fuisse conjiciat. » Hanc tanti viri conjecturam secutus Labbeus, canones eosdem Innocentii epistolis primus subjecit. Ita etiam nobis, cum eos omnino praeterire minime liceat, nullus prima fronte commodior visus erat locus, quo illos exhibere valeremus. II. Eorum auctorem Leone antiquiorem esse. --Sane manifestum est decreta seu responsa esse sedis apostolicae, quae prius a Gallis episcopis consulta fuerit; eoque pacto ad nostrum institutum pertinere. Deinde nec illud incertum. Romanum illum pontificem, a quo prodierunt, Leone esse antiquiorem. Tunc enim, ut ex numero 5 liquet, conditi sunt hi canones, cum Romana Ecclesia solos e clericis episcopos, presbyteros atque diaconos continentiae lege constringeret. Atqui Leonis temporibus, Leone ipso teste epist. 14, ad Anastasium, n. 7, « ne subdiaconis quidem connubium carnale conceditur. » Immo iste papa loco citato sic loquitur, ut continentiae subdiaconorum legem non ipse primus ferre, sed ab aliis latam et usu jam receptam firmare intelligatur. Et quidem in Codice can. Eccl. Afri. c. 4, Faustinus Potentinae Ecclesiae episcopus, ac primum Bonifacii I deindeque Coelestini legatus, Africano in concilio dixisse memoratur: « Placet ut episcopus, presbyter et diaconus, vel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes ab uxoribus se abstineant, » Quibus verbis si adjungamus ista ejusdem Codicis cap. 25: « Placuit quod et in diversis conciliis firmatum est, ut subdiaconi, qui sacra mysteria contrectant, et diaconi et presbyteri, sed et episcopi, secundum priora statuta, ab uxoribus se contineant; » etiam subdiaconos continentiae lege obligandos esse Faustinus ex Romanae Ecclesiae praescripto ac more censuisse videbitur. Dissimulandum tamen non est, in canone 3 Carthaginensis V concilii, unde proxima verba in Codicem praedictum translata sunt, nullam subdiaconorum fieri mentionem, sed simpliciter haberi: « Placuit episcopos et presbyteros et diaconos, secundum propria ( aut priora ) statuta etiam ab uxoribus se continere. » Ut ut est, saltem indubitatum manet, Leonis aevo minime concessum esse subdiaconis carnale conjugium. Ipsis etiam Gallis eam legem, qua presbyteris, diaconis ac subdiaconis uxores ducendi licentia negatur, saeculo V ac deinceps probatam atque usu receptam fuisse, fidem faciunt concilium Veneticum anno 465 habitum can. II, Agathense can. 39, Aurelianense III can. 2, Aurelianense V can. 4, Turonense II can. 10, et Antisiodorense can. 20. III. Canones illos vel Innocentio vel Siricio ascribi posse. --Jam vero si subnexos canones ad ea summorum pontificum, qui Leonem praecesserunt, scripta seu decreta exigamus; eos in nullos magis, quam aut in Innocentium, aut etiam in Siricium convenire deprehendemus. Certe et in his canonibus n. 5, et in Innocentii epistola 2, n. 12, eadem de lege continentiae sacerdotibus atque diaconis praescripta traduntur. Idem etiam de virginibus velatis aut non velatis quae a proposito exciderint, et in his canonibus n. 3 et 4, et in mox dicta epistola n. 15 et 16 praecipitur. Item quomodo horum canonum auctor sacerdotio indignos judicat, vel « qui militaverit jam fidelis militiae saeculari, » vel « qui jus saeculi exercuerunt; » ita Innocentius epist. 3, n. 8 et 10, ad clericatus honorem admittendos negat, « qui post acceptam baptismi gratiam in forensi exercitatione versati sunt, » aut « qui post baptismum militaverit. » Rursum et quod in eadem epistola n. 6 adversus nonnullos edicitur, qui episcopos alienis in Ecclesiis ordinandi potestatem usurpaverant, cum iis quae infra n. 18 reprehenduntur apprime consentit. At haec argumenta Innocentio non ita peculiaria sunt, ut et in Siricium non minus apte conveniant. Si quid etiam ex loco, quem hi canones in archetypo obtinent, conficere licet; cum Telense seu Teleptense concilium, hoc est epistolam Siricii eo in concilio lectam proxime excipiant, nonnihil inde momenti accedit, quo eos vel Siricio vel Innocentio ascribamus. IV. Siricio tribuendos esse. --Utri vero eorum attribuendi essent, primum eruditorum judicio permiseramus, immo quia Sirmondi Labbeique sententia in gratiam Innocentii praeluserat, eos ad calcem scriptorum hujus pontificis, donec certius quid affulgeret, non praenotato ejus nomine, rejiciendos duxeramus. Verum ubi ad singulorum examen venimus, tam multa reperimus quae Siricio specialiter congruant, ut illi hos negari non posse prorsus nobis persuasum fuerit. Primo quidem his canonibus traditionum commendatio, quemadmodum in epistola 6 Siricii, praemittitur, et adversus eos, qui novas inducunt observationes, idem Matthaei V, 9, locus utrobique adhibetur. Deinde ut in epistola V, n. I, rursum Siricius traditiones commendans, se non nova praecepta imponere, sed quae apostolica et patrum constitutione sunt constituta firmare profitetur; ita illic singulis propositionibus non constitutiones novae, sed antiquae traditiones reddendae dicuntur. Tertio locutiones in his canonibus identidem deprehenduntur Siricio peculiares, ut qua de re pro quare; charissimi cum adjuncto mihi pro simplici voce charissimi; remissio peccatorum pro baptismo. Praeterea Siricius ad servandas traditiones monendo et rogando potius quam praecipiendo inducere solet. « Quod ne fiat ultra, » inquit epist. 6, n. 5, « admoneo. » Et epist. 5, n. 3: « Coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum. Qua de re hortor, moneo, rogo, tollatur hoc opprobrium. » Huic autem mori concinit quod in his canonibus n. 6 audimus: « Quamobrem, mihi charissimi, hujusmodi hominibus coinquinatis et infidelibus mysterium Dei credere non oportere, veneratione religionis ipsa suadente, moneo. » Quis etiam in his canonibus n. 9, ista edicit: « Catholicorum episcoporum unam confessionem esse debere apostolica disciplina composuit ( fort. commonuit). Si ergo una fides est, manere debet et una traditio, si una traditio est, una debet disciplina per omnes ecclesias custodiri? » Nonne ipse videtur esse Siricius, qui eadem pressius epist. 6, n. 5, perstringit in hunc modum: « Praedico ut unam fidem habentes, unum etiam in traditione sentire debeamus? » Longius esset omnia, in quibus hi canones atque aliae Siricii epistolae consentiunt, hic subjicere. Pauca ista praemonstrasse satis erit, quo quisque facilius ad deprehendenda caetera animum advertat. Quae autem hi canones exhibent Siricio Innocentioque vel in verbis vel in sententiis communia, illa eo potiori jure ad Siricium referuntur, quod is Innocentium praecessit, atque hunc papam ab illo constat multa esse mutuatum. V. An his canonibus definiatur quaestio, quam Innocentius ait nondum a majoribus definitam. --Movere illud potest, quomodo Innocentio epist. 6, c. 3, quaestione proposita super his, qui post baptismum administraverunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulere sententiam, respondere licuerit, De his nihil legimus a majoribus definitum, si Siricio hos attribuamus canones, in quibus similis quaestio n. 13 definita videatur. Si tamen propius res dispiciatur, in utraque quaestione non levis est dissimilitudo. Nam de iis qui administraverunt, in epistola quidem Innocentii utrum ad communionem, in his autem canonibus an etiam ad episcopalem dignitatem admittendi sint, rogatur. In iisdem etiam illos nonnisi acta poenitentia altaribus sociandos docemur, non ideo nominatim quia judiciale munus exercuerint, sed quia ludis ac spectaculis superstitiosis interfuerint aut etiam praefuerint. Sed et ex diversa respondendi ratione utriusque scripti non unum auctorem esse facile arguitur. Nam Innocentius definire nihil audet: in his autem canonibus nil relinquitur indefinitum. VI. Qua cautione castigati sint. --Quare licet imperita scribentis manus conscriptionis hujus faciem non parum foedaverit, non ita deformavit tamen, ut agnosci penitus non valeat. Castigatiores codices, quibus emacularetur, Sirmondus desideravit; sed horum ope destitutus abstinere nequiit manus, quominus nonnulla de suo sanare niteretur. Verum non in omnibus felix fuit conatus illius. Quapropter ad archetypi fidem redire coacti, quae potior lectio visa sit, suis in locis indicare satis habuimus. Neque tantum menda offendimus non pauca, sed et quaedam loco mota suspicamur, maxime vero id quod n. 14, de eo, qui avunculi sui uxorem duxerit, quaeritur. VII. Notanda est rerum in Arelatensi II synodo tractatarum cum decretis in hac epistola expositis consensio. Canon illius 6 est de eo qui sine conscientia metropolitani constitutus fuerit episcopus; 7, de iis qui se abscidunt; 8, de eo qui excommunicatum alterius sive clericum sive saecularem recipere post interdictum praesumunt; 52, de puellis quae se vovere Deo, si ad terrenas nuptias sponte transierunt.

EPISTOLA X,

recensere

SEU CANONES SYNODI ROMANORUM AD GALLOS EPISCOPOS. I. De virgine quae jam in Christo velata est, similiter et quae nondum velata est.--II. De eo quod sacerdotes bonorum operum plebibus forma fiant, et de castitate et continentia sacerdotum, et eo qui saeculo militaverit.--III. De consuetudine Ecclesiae Romanae in clerum; et de eo quod catholicorum episcoporum una confessio et una disciplina esse debet.--IV. De sacramento baptismatis, et oleo exorcisato, et eo qui sororem uxoris suae duxerit uxorem.--V. De iis qui saeculi adepti sunt potestatem. De eo qui avunculi sui duxerit uxorem. De ordinatione clericorum. Et de clericis alienis.--VI. Similiter de episcopo transgrediente proprios terminos. De laicis excommunicatis, et ab alio episcopo clericis factis. 1. Veritatis scientiam quaerendam; precibus ad eam perveniri. Dominus inter caetera salutaria mandata, quibus discipulos suos apostolos ad spem vitae hortatur et commonet, sicut et nos evangelica verba docuerunt, hoc etiam mandat, ut solliciti ad veritatis scientiam pervenire laboremus. Et primo cognoscamus, incognita non inani profectu, sed labore et sollicitudine, et quae nota necdum sunt, precibus investiganda. Notiora, quae vero difficilia sunt, instanter quaerenda praecepit: quae clausa sunt, fidei virtute pulsando, precibus petere sibi debere reserari. Sic enim scriptum est: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matt. VII, 7). Nemo certe qui non petit accipit, et qui non quaerit invenit; et qui non pulsaverit, eidem poterit aperiri. Qua de re quoniam quod ex fide petitur, praestatur; et quod erat obscurum, manifestum in sensum dum investigatur acquiritur ( f. aperitur); et quod erat clausum nobis, frequentius pulsando, id est rogando, revelatur. Omnis enim qui petit, accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur (Ibid.): unde eadem repetere mihi quidem non est molestum, vobis enim necessarium est. 2. Traditionum mutatione in haeresim incurri. Quaestionibus propositis redduntur traditiones. Scimus, fratres charissimi, multos episcopos per diversas ecclesias ad famam pessimam nominis sui humana praesumptione patrum traditionem mutare properasse, atque per hanc causam in haeresis tenebras cecidisse, dum gloriam hominum delectantur potius, quam Dei praemia habere, perquirere. Nunc igitur, quia non explorandi causa, sed fidei confirmandae gratia, sanctitudo vestra ex sedis apostolicae auctoritate sciscitari dignata est seu legis scientiam seu traditiones, volens a nobis manifestari liberius quaestionum propositarum expositionem, quam sincere quaeritis et desideranter: audite, quantum replebit divina dignatio, licet mediocri sermone, valido tamen sensu eloquar obtinenda, ad emendandas omnes quippe diversitates, quas ( f. quibus) discordare arrogantia sola praesumpsit, Scriptura divina dicente: Rejecistis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Matth. V, 9). Si ergo integra cupitis fide veras observationes agnoscere, dignamini quae dico libenter advertere. Primo in loco pudoris mihi et pudicitiae causa proponitur. Deinde congestae quam multae quaestiones edentur. Singulis itaque propositionibus suo ordine reddendae sunt traditiones. CAP. 1.--3. De virgine velata quae propositum mutarit, quid judicatum. Quaeritur de virginibus velatis et mutato proposito, quid exinde judicatum sit.

Si virgo velata jam Christo, quae integritatem publico testimonio professa, a sacerdote prece fusa benedictionis velamen accepit, sive incestum commiserit furtim, seu volens crimen protegere, adultero mariti nomen imposuit, tollens membra Christi, faciens membra meretricis (I Cor. V, 15); ut quae sponsa Christi fuerat, conjux hominis diceretur: in hujusmodi muliere quot sunt causae, tot reatus; integritatis propositum mutatum, velamen amissum, fides prima depravata, atque in irritum devocata. Quali hic et quanta satisfactione opus est! quam magna poenitentia ejus quae interitum carnis incurrit! Non est parva culpa reliquisse Deum, et ivisse post hominem. Unde annis quam plurimis deflendum ei est, quo dignae fructu poenitentiae facto possit aliquando ad veniam pervenire, si tamen poenitens poenitenda faciat.

4. Quid de puella nondum velata, quae a proposito item exciderit. Item puella quae nondum velata est, sed proposuerat sic manere, licet non sit in Christo velata, tamen quia proposuit, et in conjugio velata non est, furtivae nuptiae appellantur, ex eo quod matrimonii coelestis praeceptum non servaverit, amore properante ad libidinis caecitatem. Et his poenitentiae agendae tempus constituendum est: quoniam seu rapta, seu volens, ad virum ire perverso ordine consensit, nec propinquorum, nec sacerdotum testimonio conrogato tales ad velamen solemnitatis ordinem casto pudore tenuerunt; sed contra veteris Testamenti praeceptum fecerunt. Quos lex lapidari praecepit (Deut. XXII, 24), et nunc cessante illa vindicta, spiritaliter feriuntur: ut Ecclesiam tamquam mortui introire non possint. Habent tamen poenitentiae agendae locum, cito non habent veniam; quoniam si secundum legem proclamasset puella, et diu contestata se continuisset, utique fuisset immunis a culpa. Utrisque ergo expedit sub eadem temporis constitutione a communione suspendi, dignam agere poenitentiam, fletu, humilitate, jejunio, misericordia redimere crimen admissum. CAP. II.--5. Episcopos, presbyteros ac diaconos continentiae lege obstringi. Et jam quidem frequenter de talibus sermo noster per plures manavit ecclesias, maxime de sacerdotibus, quorum meritum exigit, ut bonorum operum suorum sint plebibus forma. Sed quantum intelligo, cum Scriptura dicat: Loquere ad aures audientium, instruendo aures infundemus. Dum saepe eadem repetunt, quae neglectui habentur a singulis, vere hoc illud est quod dictum est ad adulterum sexum: Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III, 7). Quando enim non servatur quod admonetur utiliter, apostolica mandata quasi ignota contemnuntur: judicium tamen de his quae commiserunt non potest immutari. Id de sacerdotibus. Primo in loco statutum est de episcopis, presbyteris, et diaconibus, quos sacrificiis divinis necesse est interesse, per quorum manus et gratia baptismatis traditur, et corpus Christi conficitur; quos non solum nos, sed et Scriptura divina compellit esse castissimos, et patres quoque jusserunt continentiam corporalem servare debere; qua de re non praetereamus, sed dicamus et causam. Quo enim pudore viduae aut virgini ausus est episcopus vel presbyter integritatem vel continentiam praedicare, vel suadere castum cubile servare, si ipse saeculo magis institit filios generare, quam Deo? Adam, qui praeceptum non servavit, ejectus foras paradisum, caruit regno (Gen. III, 23); et praevaricatorem putas posse ad regna coelestia pervenire? Ob quam rem Paulus dicit: Vos jam non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 9); et item: Et qui habent uxores, ita sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29)? An qui populum ( Supple sic) hortatur, et levitis et sacerdotibus blandiens, licentiam praeberet opus exhibere carnale, idem ipse dicens: Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14); et alibi: Vellem autem omnes sic esse sicut me ipsum (I Cor. VII, 7)? Qui militat Christo, qui in sede residet magistri, qui militiae disciplinam non potest custodire?

6. Idolorum cultores daemoniis litaturi, continentiam sibi imperabant. De his itaque tribus gradibus, quos legimus in Scripturis, a ministris Dei munditia praecepta est observari, quibus necessitas semper in promptu est. Aut enim baptisma tradendum est, aut offerenda sunt sacrificia (Vide Siric. epist. 1, c. 7, et Innoc. ep. 6, n. 2). Numquid immundus ausus erit contaminare quod sanctum est, quando quae sancta sunt, sanctis sancta sunt? Denique illi, qui in templo sacrificia offerebant, ut mundi essent, toto anno in templo, solo observationis merito, permanebant, domus suas penitus nescientes. Certe idololatrae, ut impietates exerceant, et daemonibus immolent, imperant sibi continentiam muliebrem, et ab escis quoque se purgari volunt: et me interrogas, si sacerdos Dei veri, spiritalia oblaturus sacrificia, purgatus perpetuo debeat esse, an totus in carne carnis curam debeat facere? Si commixtio pollutio est, utique sacerdos stare debet ad officium coeleste praeparatus, qui pro alienis peccatis est postulaturus; ne ipse inveniatur indignus. Nam si ad laicos dicitur: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5), et illi creaturae utique generatione deserviunt; sacerdotes tale possunt habere nomen, meritum habere non possunt. Quod si ita est, et permanet praesumptio, oportet jam episcoporum vel presbyterorum aut diaconorum disci ne cum publicanorum vita sociari. Quamobrem, mihi charissimi, hujusmodi hominibus coinquinatis et infidelibus, in quibus sanctitudo corporis per illuviem et incontinentiam videtur esse polluta, mysterium Dei credere non oportere, veneratione religionis ipsa suadente, moneo. Hos enim et ratio justa secernit. Audiant certe: Quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptelam (I Cor. XV, 50). Et audet presbyter aut diaconus animalium more subjacere contendere? 7. Eum qui fidelis militat saeculo, ab injustitia non esse immunem. Item de eo, qui militaverit jam fidelis militiae saeculari, notitia est quod utatur publica libertate. Quis enim potest illum custodire? quis negare vel spectaculis interfuisse, vel pecuniae utilitate impulsum a violentia et injustitia immunem esse non potuisse? CAP. III.-- S. Qui baptizatus in fornicationem lapsus sit ad clerum non admittendum esse. Romana Ecclesia hoc specialiter custodit; ut si ( forte, et si) quis parvulus baptizatus integritatem corporis servaverit, admitti potest ad clerum: vel si quis major fuerit baptizatus, et manserit pudicus, unius uxoris vir, potest clericus fieri, si nullis aliis criminum vinculis alligetur. Caeterum qui corruperit carnalibus vitiis aquae sacramenta, post fornicationem etiamsi ducat uxorem, quomodo poterit ad dimittenda peccata ministerio assistere, qui prioris vitae repetierit caecitatem? Quomodo illud intelligitur: Neque fornicarii, neque idololatrae et caeteri tales, regnum Dei possidebunt (II Cor. VI, 9), si nihil inter bonum et malum, inter justum et impium, inter luxuriosum et pudicum, inter observantem legem et publicanum intersit? Fient tales ministri vel sacerdotes, non Christi, sed potius antichristi. Et ubi est illud, quod sanctus apostolus Paulus, qui formam tulit episcopi, qualis esset ordinandus, ante praecepit dicens: Irreprehensibilem, sobrium et pudicum, etc. (I Tim. III, 2). Quomodo hic irreprehensibilis est, qui baptismi sacramentum non potuit custodire? O nova praesumptio! Huic sacerdotium creditum, cui poenitentia sola debetur, ut sordidata longa satisfactione veniae beneficia possit abluere.

9. Ut una fides et una traditio sit. Catholicorum episcoporum unam confessionem esse debere apostolica disciplina composuit ( forte commonuit). Si ergo una fides est, manere debet et una traditio. Si una traditio est, una debet disciplina per omnes ecclesias custodiri. Diversis in regionibus quidem Ecclesiae sunt conditae: sed per omnem mundum unitate fidei catholicae una est appellata. Nam et sic legimus: Una est columba mea, una est perfecta mea, una est genitrici suae (Cant. I, 8). Non ergo nunc de baptismi ratione, sed de tradentium persona rescribo. CAP. IV.--10. Extra Pascha presbyteris licet baptismum conferre. Diaconis non concessa eadem licentia. Paschae tempore presbyter et diaconus per paroecias dare remissionem peccatorum, et ministerium implere consueverunt, etiam praesente episcopo in fontem quoque ipsi descendunt; illi in officio sunt, sed illius nomini facti summa conceditur. Reliquis vero temporibus, ubi aegritudinis necessitas consequi unumquemque compellit, specialiter presbytero licentia est per salutaris aquae gratiam dare indulgentiam peccatorum, quoniam et munus ipsi licet causa mundationis offerre, diaconis vero nulla licentia invenitur esse concessa: sed quod semel forte contigit usurpare, per necessitatem dicuntur excusari, nec postea in securitate commissuri.

11. Olei exorcisati num iterari debeat inunctio. De oleo sane exorcisato capiendusne brevis numerus dierum, multus in hoc proficit sermo. Fide enim quis sua plena purgatur. Si enim chrisma infusum capiti gratiam suam toto ( pro toti) corpori impertit, nihilominus et tertio scrutinio scrutatus si oleo fuerit contactus, non saepe, sed semel, virtute sua Deus operatur in tempore. 12. Sororem uxoris suae non licere ducere uxorem. De eo, qui sororem uxoris suae duxerit uxorem, in lege veteris Testamenti scriptum est, ad suscitandum semen defuncti fratris oportere ducere uxorem, ita tamen, si liberos ex eadem minime reliquisset (Deut. XXV, 5). Inde est enim quod Joannes Baptista contradixit Herodi, quoniam non licebat ei accipere uxorem, quia de fratre reliquerat filios (Matth. XIV, 4). Tamen propter virilem generationem Legis constitutio imperabat hoc fieri a viro: de feminis nusquam est lectum, sed forte praesumptum. Nam Lex dicit: Maledictus qui cum uxoris suae sorore dormierit (Levit. XVIII, 18). Numquid qui duas habuit uxores Jacob uno in tempore sorores causa mysterii, et concubinas, et omnes qui nati sunt, patriarchae sunt appellati, nunc jam Christianus habere non permittitur? Numquid qui uxores et concubinas habuerunt? Sed nunc hoc non patitur fieri Testamentum, ubi amplius de integritate tractatur, et castitas Christo docente laudatur, cum dicit: Non omnes capiunt verbum Dei, sed quibus datur (Matth. XVII, 11). CAP. V.--13. Eos qui jus saeculi exercuerunt ad altaris ministerium admittendos non esse. Simoniaca labes et gratia popularis in electionibus cavendae. Eos praeterea, qui saecularem adepti potestatem, jus saeculi exercuerunt, immunes a peccato esse non posse manifestum est. Dum enim et gladius exseritur, aut judicium confertur injustum, aut tormenta exercentur pro necessitate causarum, aut parandis exhibent voluptatibus curam, aut praeparatis intersunt, in his se, quibus renuntiaverunt, denuo sociantes, disciplinam observationis traditam mutaverunt. Multum sibi praestant, si non episcopatum affectent; sed propter haec omnia agentes poenitentiam, certo tempore impleto, mereantur altaribus sociari. Nicaenum concilium ( Leg. in Nicaeno concilio), divino spiritu annuente, dum fidei confessio fuisset jure firmata, etiam apostolicas traditiones episcopi in unum congregati ad omnium notitiam pervenire voluerunt, definientes (can. 1) inter caetera, neque abscisum clericum fieri, quoniam abscisus et mollis non introibunt in sanctuarium Dei (Deut. XXIII, 1). Deinde (Vide Nic. can. 2 et 9, necnon Siric. epist. V, n. 2 et 3) post baptismi gratiam, post indulgentiam peccatorum, cum quis saeculi militia fuerit gloriatus, vel illum qui purpura et fascibus fuerit delectatus, ad sacerdotium aliqua irruptione minime admitti jusserunt. Meritis enim et observationibus legis ad istiusmodi dignitatis culmen accedunt, non Simonis pecunia, vel gratia quis poterit pervenire, aut favore populari. Non enim quid populus velit, sed quid evangelica disciplina, perquiritur. Plebs tunc habet testimonium, quoties ad digni alicujus meritum, reprehendens auram favoris, impertit.

14. Avunculi sui uxorem ducere non licere. Item de eo qui avunculi sui uxorem duxerit. Avunculi filiam ducere non licet: quoniam similis causa generando per gradus patris extranei separatur atque purgatur: retro autem redire fas non est. Nam qui torum patris vel matris violare praesumpserit, non hoc conjugium, sed fornicatio nominatur. Quisque tamen contra canones apostolicos facere usurpaverit, privandus est sacerdotio, si pertinax fuerit: si vero correxerit, aboleatur quod praesumptum est, ut possit reconciliatus nostrum habere consortium.

15. Ne laici ad episcopatum provehantur. De ordinationibus maxime observandum est, ut semper clerici fiant episcopi. Sic enim scriptum est: Et hi primo probentur, et sic ministrent (I Tim. III, 10). Qui non probatur tempore praecedenti in minori officio ministrasse, quomodo praeponitur clero? Non est auditum, necdum tyronem militum imperium suscepisse. Is ergo debet fieri, quem aetas, tempus, meritum commendat, et vita. Aut quare Apostolus neophytum prohibet (Ibid. 6), et cito manus alicui imponi non permittit (I Tim. V, 22)? 16. Ne migretur de ecclesia ad ecclesiam. --Item de his qui de ecclesia ad ecclesiam transeunt jussi sunt haberi, quasi relicta uxore ad alienam accesserint; quod impunitum esse non possit. Talem episcopum, invasorem pudoris alieni, episcopatu privari jusserunt. CAP. VI.--

17. Ne clerici ab episcopo suo abjecti, ab aliis recipiantur aut promoveantur. --Item de clericis alienis ex synodo frequenter est pertractatum atque firmatum, et ratio justa constringit, clericos abjectos de ecclesia ab episcopo suo, nec laicam communionem accipere posse in aliena ecclesia, ( Supple quod) confirmatum manifestatumque est, quando etiam innocens, sine litteris episcopi sui, vel formata, in aliena ecclesia non potest ministrare (Vid. Siric. epist. 5, c. 5 et 6). Si quis autem in injuriam sacerdotis hoc facere praesumpserit, et condemnatum clericum suscipere vel promovere voluerit, sciat se communicasse peccatis alienis, et incurrisse sententiam Apostoli, qui ait, reos esse non solum qui faciunt contra legem, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32). Unde dimittendum est conscientiae illius, qui de suo clerico judicavit, sciens quod de judicio ejus Deus sit judicaturus in posterum. Audi Dominum dicentem, Quae enim vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII, 12). Quid in injuriam fratris et consacerdotis armaris? Cum enim reus non solum suscipitur clericus abjectus, sed etiam promovetur, injustus judicatur episcopus. Hoc quisque facit, sciat se a Catholicorum societate seclusum, et communionem sedis apostolicae non habere jam posse. 18. In alieno territorio ordinationes celebrare non licere. --Illud praeterea satis grave est, et contra episcopalem moderationem sedis apostolicae, suos fines excedere, ad alienam tendere regionem, festinare, ordinationes celebrare praeceptis metropolitanum episcopum non permittere in sua dioecesi una cum vicinis episcopis, sicut CCCXVIII episcopi confirmarunt, tres vel eo amplius sacerdotes episcopum ordinare debere, vel subrogare dignissimum (Vid. epist. I Siric. n. 14). Si quis certe fines alterius possessionis invaserit, reus violentiae judicatur. Quid curritur? quid festinatur, ut regula ecclesiastica conculcetur? Leges humanae tenentur: et divina praecepta contemnuntur. Praesens gladius formidatur et temporalis poena: divina vero vindicta, quae habet flammas gehennae perpetuas, negligitur. Videritis quae praesumptio fecerit. Ex hoc si quis in aliena dioecesi ausus fuerit ordinationem facere praesumere, sciat se de statu suo posse periclitari, qui alienam ecclesiam invadere praesumpserit. Non est saeculare aliquid, non sunt mundanae promotiones. Audiamus Apostolum dicentem: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis: te ipsum castum custodi (I Tim. V, 22). Si legantur scripta, et timor divinus sit in nobis, omnia scandala poterunt separari, et unanimitas per omnes fratres placida plenaque caritate consistere. 19. Ne laici ab episcopo suo excommunicati, ab alio in clerum provehantur. --Praeterea etiam laici dicuntur a communione cognita causa seclusi, et ab alio episcopo clerici facti: hoc jam super omne malum est. Unde aut conventi corrigant qui talia ausi sunt facere, ita ut removeantur quibus indigne ordo collatus est, aut ad nos nomina eorum deferantur, ut sciamus a quibus nos abstinere debeamus (Concil. Nicaen. c. 5). 20. Sciat ergo vestra sinceritas, quod si haec omnia suo ordine ut certa sunt observentur, nec Deus offenditur, nec schismata generantur, nec haereses exsistunt: sed dicent Gentes, quoniam vere Deus in nobis est Christus Dominus noster qui vivit et regnat apud Patrem cum Spiritu sancto, in aeterna saecula saeculorum. Amen. Praeterea duae sunt Ambrosii episcopi Mediolanensis, scilicet 85 et 86, Siricio inscriptae familiares epistolae, ex quibus quanta illi praesuli cum papa nostro amicitia intercesserit, posset comprobari, si eum ad quem scribit, Siricium Romanum, non aliquem alium cognominem esse constaret. Quamquam cum hunc episcopum fuisse minime obscurum sit, ex eo quod Ambrosius in priore epistola parentem illum appellat, is esse, qui Romanae ecclesiae praeerat, haud improbabiliter credatur.