Epistolae et decreta (PL 013)

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et decreta
Saeculo III

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum


Migne Patrologia Latina Tomus 13

AucVar.EpEtDe4 13 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA CONSTANTII AD ATHANASIUM.

Constantius Victor Augustus Athanasio.

Diu te jactari vexarique immanibus undarum procellis nostrae clamentiae humanitas non permisit: nudatum siquidem paternis sedibus bonisque tuis spoliatum, et in inviis feralibusque locis errabundum nostra indefatigabilis pietas non deseruit. Nam tametsi jampridem supersedi mentis meae propositum ad te scribere, eo quod te ultro adventurum exspectarem, et postulaturum malorum tuorum remedium, tamen, quia fortasse voluntatem propositi tui metus impedivit, ideo litteras munificentiae nostrae plenissimas ad tuam constantiam misimus, ut secure conspectui nostro quamprimum tuam praesentiam offeras, ut voti particeps, nostramque humanitatem expertus, tuis restituaris. Hac enim de causa dominum meum et fratrem Constantem victorem augustum pro te adhortationibus conveni, ut tibi veniendi facultatem daret, quo utriusque nostrum nutu patriae restituaris, et hoc pro pignore nostrae gratiae habeas.

Κωνστάντιος νικητής Αὔγουστος Ἀθανασίῳ ἐπισκόπohgr;ι·

Ἐπὶ πολύ σε κλυδωνίζεσθαι, καὶ χειμάζεσθαι τοῖς τῆς θαλάσσης ὁμοίως κύμασιν ἀγρίοις, οὐκ ἀφῆκεν ἡ τῆς ἡμετήρας ἡμερότητος φιλανθρωπία· γυμνωθέντα σε τῆς πατρῴας ἑστίας, καὶ στερηθέντα τῶν ἰδίων, καὶ πλανώμενον ἠν θηριώδεσιν ἀνοδίαις, οὐ παρεῖδεν ἡ ἀκάματος ἡμῶν εὐσέβεια· εἰ καὶ τὰμάλιστα ἐπιπολὺ ὑπερεθέμην γραψαι τῆν πρόθεσιν τῆς ἐμῆς διανοίας προσδοκῶν αὐθαίρετόν σε παραγενέσθαι πρὸς ἡμᾶς, καὶ τῶν καμάτων αἰτεῖν θεραπείαν· ὅμως ἐπειδὴ ἴσως ὁ φόβος, τὴν προαίρεσιν τῆς σῆς προθέσεως ἐνεπόδισε, διὰ τοῦτο δωρεᾶς πληρέστατα γράμματα πρὸς τὴν σὴν στεῤῥότητα διεπεμψάμεθα· ἵνα ἀφόβως ταῖς ἡμετέραις προσόψεσι ταχεῖαν τὴν σαυτοῦ παρουσίαν παρασχεῖν σπουδάσῃς, ὑπὲρ τοῦ τῆς σαυτοῦ ἐπιθυμίας ἀπολαύσας καὶ περασθεὶς ἡμῶν τῆς φιλανθρωπίας, τοῖς ἰδίοις ἀποκατασθῇς· τούτου γὰρ ἕνεκα καὶ τὸν δεσπότην καὶ ἀδελφόν μου Κώνσταντα, τὸν νικητὴν Αὔγουστον, ὑπὲρ σοῦ παρεκάλεσα, ἵνα τοῦ ἐλθεῖν ἐξουσίαν σοι δῷ, ἐπὶ τῷ ἀμφωτέρων ἡμῶν ἐπινευσάντων, τῇ πατρίδι ἀποκατασταθῇς, ἔχων τοῦτο τῆς ἡμῶν χάριτος ἐνέχυρον.

EPISTOLA SECUNDA CONSTANTII IMPERATORIS AD ATHANASIUM.

Et si superioribus litteris significavimus, ut secure ad nostrum comitatum accederes, eo quod maxime cupiamus te ad tuos remittere, tamen etiam has litteras nunc ad tuam soliditatem misimus, quibus adhortamur, ut sine omni diffidentia aut metu publica vehicula ascendas, et properes ad nos, ut, quae concupiscis, assequare.

Εἰ καὶ μάλιστα διὰ προτέρων γραμμάτων ἐδηλώσαμεν, ὅπως ἀμερίμνως, εἰς τὸ ἡμέτερον κομιτάτον παραγένῃ, διά τὸ μάλιστα βουλεύεσθαι ἡμᾶς ἀποστεῖλαί σε εἰς τὰ ἴδια, ὅμως καὶ νῦν ταῦτα τὰ γράμματα, πρὸς τὴν σὴν στεῤῥότητα δεδηλώκαμεν· διὸ, προτρεπόμεθα χωρίς τινος ἀπιστίας καὶ φόβου, ἐπιβῆναί σε δημοσίοις ὀχήμασι καὶ σπουδάσαι πρὸς ἡμᾶς, ἵνα ὧν ἐπιθυμεῖς, ἀπολαῦσαι δυνηθῇς.

EPISTOLA TERTIA CONSTANTII IMPERATORIS AD ATHANASIUM. Cum Edessae commoraremur, praesentibus tuis presbyteris, placuit ut misso ad te presbytero, festinares ad nostrum comitatum venire: ut ubi nostrum vidisses conspectum, statim Alexandriam transires. Sed quia plurimum temporis intercessit, ex quo litteris nostris acceptis non venisti, ideo te nunc denuo admonitum volumus, ut vel nunc saltem quam celerrime ad nos te conferas, quo tu ita patriae tuae restituaris, et nos tuis precibus frui possimus. Ad pleniorem autem cognitionem Achitam diaconum ad te misimus, a quo discere licebit et mentis nostrae voluntatem, et te assequi posse quae votis optas.

EPISTOLA PRIMA CONSTANTII AD CLEROS ALEXANDRINOS.

Victor Constantius, Maximus, Augustus, episcopis et presbyteris catholicae Ecclesiae, salutem.

Non est derelictus a Dei gratia reverendissimus Athanasius, tametsi ad breve tempus humanae probationi subjectus fuerit: justum enim debitumque jam ab omnia ferente et sustinente Providentia calculum retulit, eo quod et voluntate Optimi, et judicio nostro, patriam et ecclesiam, quam antea divino nutu possedit, recipiat: ad quem congruentia enim a nostra humanitate perferri oportet: adeo ut omnia, quae antea contra eos, qui cum eo communionem celebrarunt, decreta fuere, oblivioni tradi velim; omnisque deinceps suspicio contra aboleatur; et immunitas, quam olim habuere ipsius clerici, firma illis et rata (prout decet) conservetur. Quin et hoc quoque ejus gratia adjici, aequum arbitrati sumus, ut apud universos sacri ordinis viros promulgetur, cunctis qui Athanasio adhaesere datam esse securitatem, sive episcopi, sive clerici sint. Abunde enim argumenti erit, unumquemque eorum probi animi esse, vel eo solo quod Athanasio consociati fuere. Quicumque enim meliori et judicio et factione hujus communionem elegerunt, hos omnes jussimus ad exemplar superioris Providentiae, et secundum nostram voluntatem, ut gratia ab optimo Deo tributa securiter perfruantur. Deus vos servet.

Νικητὴς Κωνστάντιος, μέγιστος, σεβαστὸς, ἐπισκόποις καὶ πρεσβυτέροις τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας.

Οὐκ ἀπελείφθη τῆς τοῦ Χριστοῦ χάριτος ὁ αἰδεσιμώτατος ἐπίσκοπος Ἀθανάσιος· ἀλλὰ εἰ καὶ ἐν βραχεῖ χρόνῳ τῆ κατ' ἀνθρώπους δοκιμασίᾳ ὑπεβλήθη, ὅμως τὴν ὀφειλομένην παρὰ τῆς παντοφόρου προνοίας ὑπηνενεγκατο ψῆφον, ἀπολαβὼν βουλήσει τοῦ Κρείττονος, καὶ κρίσει τῇ ἡμετέρᾳ τὴν πατρίδα ὁμοῦ καὶ τὴν ἐκκλησίαν, ἧν θείῳ νεύματι προστάτης ἐτύγχανε, τούτῳ τὰ ἀκόλουθα ἔδει παρὰ τῆς ἡμετέρας ὑπᾶρξαι πρᾳότητος· ὥστε πάντα τὰ πρὸ τούτου κατὰ τῶν αὐτῶν κεκοινωνηκότων ὡρισμένα νῦν, ἀμνηστίᾳ παραδοθήσεται, πᾶσάν τε ὑποψίαν τοῦ κατ' αὐτοῦ χολάσαι τοῦ λοιποῦ τήν τε ἀτελείαν ἧς ἔτυχον πάλαι οἱ ἅμα αὐτῷ κληρικοὶ, τούτοις δὲ βεβαιωθῆναι προσηκόντως· ἀλλὰ μὴν καὶ τοῦτο τῇ εἰς αὐτὸν χάριτι προστεθῆναι ἐδικαιώσαμεν ὥστε πάντας τοὺς τοῦ ἱεροῦ καταλόγου γινώσκειν ἐκδεδόσθαι τὸ ἄφοβον πᾶσι τοῖς αὐτῷ προστεθεμένοις, εἴτε ἐπισκόποις, εἴτε κληρίκοις· ἱκανον δὲ γνώρισμα τῆς ἑκάστου ὀρθῆς προαιρέσεως, ἔσται ἡ πρὸς τοῦτον ἕνωσις· ὅσοι γὰρ ἂν τῆς καλλίονος ὁμοῦ κρίσεώς τε καὶ μοίρας γενόμενοι τὴν τούτου ἕλωνται κοινωνίαν, τούτους πάντας ἐκελεύσαμεν καθ' ὁμοιότητα τῆς φθανούσης προνοίας, καὶ νῦν τῇ ὑφ' ὑμῶν βουλήσει, τοῦ Κρείττονος παρασχεθείσης χάριτος ἀπολαύειν.

EPISTOLA SECUNDA EJUSDEM AD EOSDEM.

Victor Constantius, Maximus, Augustus, populo Alexandriae catholicae ecclesiae, salutem.

Cum ante oculos habeamus vestram in omnibus disciplinam, et nequaquam inscii simus vos jam pridem episcopali providentia destitutos, decrevimus Athanasium episcopum, virum apud omnes rectitudine morumque probitate clarum, ad vos remittere. Hunc igitur si libenter et decenter receperitis, eumque ad Deum fusis precibus opitulatorem adhibueritis, concordiam et vobis decoram et nobis gratissimam simul pacemque perpetuam et ecclesiae legem conservabitis. Absurdum enim est discordiam aut seditionem inter vos agitari, et alienum hoc ipsum est a nostrorum temporum integritate. Volumus igitur et hoc vitium prorsus a vobis abesse, et vos in vestris precibus perpetim illo (ut dixi), praeside et opitulatore apud Deum uti, et in eo studio solito more perseverari; ut tali proposito, vestro omnium ore celebrato, Gentiles, qui etiamnum idolorum erroribus inhaerent, ad sacrae religionis cognitionem promptissime decurrant.

Rogat suscipi Athanasium. --Quapropter denuo vos admonemus, ut superioribus dictis acquiescentes, episcopum suffragio Optimi, et nostra voluntate, huc remissum, libenter suscipiatis, eumque ab animis sententiisque vestris indissolubilem putetis: id enim vos decet, et nostrae mansuetudini congruum est. Ad omnem siquidem conturbationis et seditionis materiam exstirpandam, qua cupidi malorum libenter utuntur, nostris apud vos judicibus per litteras injunximus, ut, quotquot seditiosos invenerint, poenis suppliciisque legum coerceant. Omnia igitur ista prae oculis habentes, et nostram cum optimo Deo conjunctam sententiam, curamque vestram simul et concordiae, poenamque in immodestos constitutam, congrua decentiaque sacrae religionis legibus servantes, praedictum Athanasium cum omni reverentia et honore colite, vestrasque preces cum eo et pro nostra et pro cujusque vitae sanctitate Deo omnium parenti offerte.

Νικητὴς Κωνστάντιος, μέγιστος, σεβαστὸς, τῷ λαῷ τῆς κατ' Ἀλεξάνδρειαν καθολικῆς ἐκκλησίας·

Σκόπον ποιούμενοι τὴν ὑμετέραν ἐν ἅπασιν εὐνομίαν, εἰδότες τε ὡς ἐπιπολὺ τῆς τοῦ ἐπισκοποῦντος προνοίας ἐστερῆσθαι, Ἀθανάσιον τὸν ἐπίσκοπον, ἄνδρα τοῖς πᾶσι, διά τε τὴν προσοῦσαν ὀρθότητα, καὶ διὰ τὴν οἰκείαν εὐτροπίαν γνώριμον, πάλιν πρὸς ὑμᾶς ἀποστεῖλαι ἐδικαιώσαμεν· τοῦτον συνήθως καὶ προσηκόντως ὑποδεξάμενοι, καὶ ταῖς πρὸς τὸν Θεὸν εὐχαῖς βοηθὸν προστησάμενοι, τὴν ὑμῖν τε πρέπουσαν καὶ ἡμῖν ἀρεστὴν ὁμόνοιαν καὶ εἰρήνην κατὰ τὸν τῆς ἐκκλησίας θεσμὸν δίαρκῆ φυλαττέον σπουδάσατε. οὐδὲ γὰρ εὔλογόν ἐστι διχόνοιάν τινα ἢ στάσιν ἐν ὑμῖν κινηθῆναι, ὑπεναντίαν τῆς τῶν ἡμετέρων καίρων εὐμοιρίας· καὶ τοῦτο μὲν ἀπεῖναι ἀφ' ὑμῶν παντελῶς βουλόμεθα· τὸ δέ γε ταῖς εὐχαῖς ὑμᾶς διαρκῶς αὐτῷ, ὡς προείρηται, προστάτῃ καὶ ἐπικούρῳ χρωμένοις, πρὸς τὸ θεῖον ἐμμένειν συνὴθως παραινοῦμεν ὡς ἂν τῆς τοιαύτης ὐμῶν προσθέσεως εἰς τὰς ἁπάντων εὐχὰς διαβαινούσης, καὶ ἐκ τῶν ἐθνῶν, οἲ τῇ τῶν εἰδώλων πλανῇ ἔτι καὶ νῦν προανέχοντες, ἐπὶ τὴν τῆς ἱερᾶς θρησκείας ἐπίγνωσιν, προθυμότατα σπούδοιεν, Ἀλεξανδρεῖς προσφιλέστατοι.

Καὶ αὖθις οὖν παραινοῦμεν, τοῖς προειρημένοις ἐμμένειν, τὸν δὲ ἐπίσκοπον, ψήφῳ τοῦ Κρείττονος, καὶ ἡμετέρᾀ γνώμῃ ἀπεσταλμένον, ἡδέως δέξασθε, πάσης ψυχῆς γνώμῃ ἀσπαστὸν ἡγήσασθε· τοῦτο γὰρ καὶ ὑμῖν πρέπει, καὶ τῇ ἡμετέρᾳ πρᾳότητι προσήκειν συνέστηκεν· ὑπὲρ γὰρ τοῦ πᾶσαν ἀνασκεύην, καὶ στάσεως πρόφασιν περιαιρεσθῆναι τῶν ἐθελοκακίᾳ χρωμένων, τοῖς παρ' ὑμῖν δικασταῖς διὰ γραμμάτων προσετάξαμεν ἅπαντας, οὓς ἂν στασιώδεις καταμάθοιεν τῇ τῶν νόμων ὑποβάλλειν ἐκδικίᾳ. ἀμφότερα τοίνυν συνορῶντες, καὶ τὴν ἡμετέραν μετὰ τοῦ Κρείττονος γνώμην, καὶ τῶν ὑπὲρ ὑμῶν καὶ τῆς ὁμονοίας λόγον, καὶ τὴν κατὰ τῶν ἀτάκτων τιμωρίαν, τὰ πρέποντα καὶ ἁρμόζοντα τῷ τῆς ἱερᾶς θρησκείας θεσμῷ διαφυλάττοντες, καὶ τὸν προειρημένον διὰ πάσης αἰδοῦς καὶ τίμης ἄγοντες, τὰς εὐχὰς ἅμα αὐτῷ ὑπέρ τε ἑαυτῶν καὶ τῆς τοῦ βίου εὐνοίας τῶν ὅλων Θεῷ πατρὶ ἀναπέμπειν σπουδάζετε.

EPISTOLA EJUSDEM AD NESTORIUM.

Victor Constantius Augustus Nestorio, et eadem forma Augustamnicae, Thebaidis, et Africae praefectis.

Si quid unquam ad noxam contumeliamve eorum, qui Athanasio communicarunt, decretum invenitur, id omnino deleri volumus. Nam et officium quod antea habuerunt ejus clerici, iterum eosdem habere volumus. Hoc enim decretum observari jubemus, ut restituto Athanasio suae ecclesiae, communicatores illius idem habeant officium quod antea possederunt, quo et ipsi se gaudeant prorsus restitutos esse.

Νικητὴς Κωνστάντιος Ἀὔγουστος Νεστορίῳ, τῷ δὲ αὐτῶ τύπῳ καὶ τοῖς ἐν Ἀυγουσταμνίκῃ, καὶ Θηβαΐδι, καὶ Λιβύῃ ἡγεμόσιν.

Εἴ τί ποτε πρὸ τούτου, ἐπὶ βλάβῃ καὶ ὕβρει τῶν κοινωνούντων Ἀθανασίῳ τῷ ἐπισκόπῳ πραχθὲν εὑρίσκεται, τοῦτο νῦν ἀπολειφθῆναι βουλόμεθα, καὶ γὰρ τὴν ἀλειτουργησίαν ἣν οἱ αὐτοῦ κληρικοὶ εἶχον, τὴν αὐτὴν πάλιν θέλομεν ἔχειν· ταύτην δὲ τὴν ἡμετέραν πρόσταξιν φυλαχθῆναι βουλόμεθα, ὥστε ἀποδοθέντος Ἀθανασίου τοῦ ἐπισκόπου τῇ ἐκκλησίᾳ, τοὺς κοινωνοῦντας αὐτῷ ἔχειν ἀλειτουργησίαν ἣν ἀεὶ ἔσχον ἣν καὶ οἱ λοιποὶ κληρικοὶ ἔχουσιν, ἵνα οὕτως ἔχοντες καὶ αὐτοὶ χαίρωσιν.

EPISTOLA QUARTA EJUSDEM AD ATHANASIUM.

Victor Constantius Augustus Athanasio salutem.

Votum meum fuisse ut omnia ex sententia fratri meo Constanti procederent, neque vel tuam conscientiam latet. In quanto autem moerore fuerim, cum didicissem eum a quibusdam impiis sublatum esse, facile iterum tua prudentia divinaverit. Caeterum quia nonnulli sunt in hoc luctuoso tempore, qui te terrere satagunt, ideo has litteras tuae firmitudini porrigendas censuimus, quibus tibi auctor sum, ut, quemadmodum episcopum decet, ea quae ad sacram religionem pertinent, populos doceas, tuisque consuetis precibus vaces, neque vanum rumorem ferentibus credas, quicumque etiam fuerint. In nostro autem animo fixum est, ut secundum nostram voluntatem perpetuo in sede tua episcopus maneas. Divina providentia te plurimis annis conservet, parens charissime.

Νικητὴς Κωνστάντιος Αὔγουστος, Ἀθανασίῳ.

Εὐχὴν ἀεί μοι ταύτην γεγενῆσθαι, ὥστε πάντα καταθυμίως ἀποβαίνειν τῷ ποτέ μου ἀδελφῷ Κώνσταντι, οὐδὲ τὴν σὴν σύνεσιν ἔλαθεν, ἐν ὅσῃ τε λύπῃ διετέθην, μαθὼν τοῦτον ἀνῃρηθῆναι παρά τινων ἀνοσιωτάτων, στοχάζεσθαι πάλιν δύναται ἡ σὴ φρόνησις. ἐπεὶ οὖν τινές εἰσιν οἱ ἐν τῷ παρόντι καιρῷ, τῷ οὕτως πενθικῷ, πειρώμενοί σε ἐκφοβεῖν, διὰ τοῦτο ταῦτα πρὸς τὴν σὴν στεῤῥότητα, δοθῆναι τὰ γράμματα ἐδικαίωσα, προτρεπόμενός σε, ἵνα, ὡς πρέπει ἐπίσκοπον, τοὺς λαοὺς τὰ ὀφειλόμενα τῇ θείᾳ θρησκείᾳ διδάσκῃς, καὶ μετ' αὐτῶν συνήθως εὐχαῖς σχολάζῃς, καὶ μὴ ματαίοις θρύλλοις, οἵ τινες ἂν γένοιντο, πιστεύσῃς, ἡμῖν γὰρ τοῦτο ἐν ψυχῇ πέπηγεν, ὥστε σε ἀκολούθως τῇ ἡμετέρᾳ προαιρέσει, διὰ πάντος ἐν τῷ τόπῳ σου θέλειν ἐπίσκοπον εἶναι· ἡ θεία πρόνοια πολλοῖς ἔτεσί σε διατηροίη, γονεῦ προσφιλέστατε.

ANNO DOMINI CCCXXXVII. EPISTOLA IMPERATORIS CONSTANTINI JUNIORIS AD ALEXANDRINOS.

Constantinus Caesar populo catholicae ecclesiae Alexandrinae salutem.

Neque vestram sacram mentem latere arbitror, ideo Athanasium adorandae legis interpretem in Gallias missum esse, ne quo tempore sanguinolentorum hostium feritas sacro ejus capiti quam maxime immineret, implicitusque malorum collimitio, aliquid intolerandum, et cui remedium nullum esset, pateretur. Ad hanc igitur feritatem eludendam, tot faucibus inhiantium subtractus, ut sub me ageret jussus est. Atque ita in hac urbe commoratus est, ut omnibus rebus necessariis abundaret, tametsi ejus reverenda virtus, divina ope fretus, onera asperioris fortunae vilipenderet. Jam cum imprimis vestrae in Deum pietati, suisque sedibus hunc episcopum dominus noster et pater Constantinus restituere vellet, et humana sorte praeventus, antequam hoc votum impleret, requieverit; ego mihi convenire puto, ut, suscepta voluntate sacrae memoriae imperatoris, id ipsum adimpleam quod ille non potuit. Cum igitur Athanasius ad vestrum conspectum penetraverit, tunc demum intelligetis quantae apud nos reverentiae fuerit. Neque id mirum videri debet, si quid hujusmodi in ejus gratiam fecerim; ad hoc enim faciendum meam mentem et vestri desiderii imago, et species tanti viri instigavit. Divina providentia vos servet, dilecti fratres. Datum Treveris XV calendas Julias.

Κωνσταντῖνος Καῖσαρ τῷ λαῷ τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας πόλεως Ἀλεξανδρείας.

Οὐδὲ τὴν τῆς ὑμετέρας ἱερᾶς ἐννοίας ἀποπεφευγέναι γνῶσιν οἶμαι, διά τοῦτο Ἀθανάσιον τὸν τοῦ προσκυνητοῦ νόμου ὑποφήτην πρὸς καιρὸν εἰς τὰς Γαλλίας ἀπεστάλθαι, ἵν' ἐπειδὴ ἡ ἀγριότης τῶν αἱμοβόρων αὐτοῦ καὶ πολεμίων ἐχθρῶν εἰς κίνδυνον τῆς ἱερᾶς αὐτοῦ κεφαλῆς ἐπέμεινε, μὴ ἄρα διὰ τῆς τῶν φαύλων διαστροφῆς ἀνήκεστα ὑποστῇ· πρὸς τὸ διαπαῖξαι τοίνυν ταύτην ἀφαιρεθεὶς τῶν φαρύγγων τῶν ἐπικειμένων αὐτῷ ἀνδρῶν, ὑπ' ἐμοὶ διάγειν κεκέλευσται· οὕτως ὡς ἐν ταύτῃ τῇ πόλει ἐν ᾗ δίετριβε, πᾶσι τοῖς ἀναγκαίοις ἐμπλεονάζειν, εἰ καὶ τὰ μάλιστα αὐτοῦ ἡ ἀοίδιμος ἀρετὴ ταῖς θείαις πεποιθυῖα βοηθείαις, καὶ τὰ τῆς τραχυτέρας τύχης ἄχθη ἐξουθενεῖ. τοιγαροῦν εἰ καὶ τὰ μάλιστα πρὸς τὴν προσφιλεστάτην ὑμῶν θεοσέβειαν, ὁ δεσπότης ἡμῶν Κωνσταντῖνος ὁ σεβαστὸς, ὁ ἐμὸς πατὴρ, τὸν αὐτὸν ἐπίσκοπον τῷ ἰδίῳ τόπῳ παρασχεῖν προῄρητο, ὅμως ἀνθρωπίνῳ κλήρῳ προληφθεὶς πρὸ τοῦ τὴν εὐχὴν πληρῶσαι ἀνεπαύσατο, ἀκόλουθον ἡγησάμην τὴν προαίρεσιν τοῦ τῆς θείας μνήμης βασιλέως διαδεξάμενος πληρῶσαι· ὅστις ἐπειδὰν τῆς ὑμετέρας τύχοι προσόψεως, ὅσης αἰδοῦς τετύχηκε γνώσεσθε· οὐ γὰρ θαυμαστὸν εἴ τι δ' ἂν ὑπὲρ αὐτοῦ πεποίηκα, καὶ γὰρ τὴν ἐμὴν ψυχὴν ἥτε τοῦ ὑμετέρου πόθου εἰκὼν, καὶ τὸ τοῦ τηλικούτου ἀνδρὸς σχῆμα, εἰς τοῦτο ἐκίνει καὶ προέτρεπεν. ἡ θεία πρόνοια ὑμᾶς διαφυλάξαι, ἀγαπητοὶ ἀδελφοὶ. ἐδόθη πρὸ δεκαπέντε καλανδῶν Ἰουλίων ἐν Τριβέροις.

ANNO DOMINI CCCXLIX. EPISTOLA URSACII ET VALENTIS AD ATHANASIUM.

Domino et fratri Athanasio episcopo Ursacius et Valens episcopi salutem.

Nacti occasionem per fratrem et compresbyterum nostrum Museum istuc ad tuam dilectionem euntem, chare frater, ejus opera admodum te ex Aquileia salutatum voluimus, optamusque te salvum nostras epistolas perlegere: cujus rei fiduciam nobis daturus es, si tu quoque in scribendo vices observaris. Scire enim te volumus, pacem tibi nobiscum esse, et communionem ecclesiasticam intercedere: cujus rei fidem esse volumus nostram istis litteris inscriptam salutationem. Divina providentia te conservet, dilecte frater.

ANNO DOMINI CCCLV. EPISTOLA CONSTANTII AD EUSEBIUM.

Constantius victor ac triumphator semper Augustus Eusebio episcopo.

Metiri facile posse, rei magnitudine commonente, gravitatem tuam, omnibus ad meam diligentiam pertinentibus praeferre me coram religione superna, quod praecellit, et in meo animo praeeminere confido, tamen id prudentiae tuae, documentis etiam frequenter emissis, compertum, cum perspicias, id me agere noctibus ac diebus, quod ad venerabilem cultum proficere posse confido. Quid enim mihi gratius esse aut utilius, quam Deo animum devovisse: usque adeo, ut hujus modi studio facilitatem omnem sentiam esse obnoxiam? Itaque ecclesias venerabiles ex intimo mentis affectu semper intueor, earumque unitatem omnibus salutarem cupio recuperare ac firmiter obtinere: ob quam causam conventum sanctorum episcoporum in Mediolanensi placuit fieri civitate, eos vel maxime qui alibi gesta possint facile revelare, (revellere); in diversis quippe provinciis episcoporum sunt coacta concilia, sed quid per singulos concordi unanimitate decreverunt prudentissimi episcopi, in synodo Mediolanensi perspicue declaratum est. Denique venientes pauci de provinciis singulis voluntate communi unanimes protulerunt, et juxta venerationem legi debitam firmaverunt. Quod ergo religioni (religiosis) fuerat consentaneum, eorumdem placito corroboratum est; ut ad sanctitatem tuam quatuor de consortio suo censuerint esse mittendos, pariter commonentes se id sequi gravitatem tuam, quod ad utilitatem Ecclesiae non abhorret. Nos certe qui esse Dei famulos gloriamur, hortamur pariter ac monemus, ut consensui fratrum tuorum adhaerere non differas. Confidimus quippe, cum hoc fuerit factum, unitate firmissima posse ecclesias gratulari. Deus te semper tueatur multos annos, frater charissime atque amantissime.

ANNO DOMINI CCCLIX VEL CCCLX. EPISTOLA CONSTANTII AD SYNODUM ARIMINENSEM.

Constantius monuit ne quid de orientalibus, qui seorsim convenirent Selouciae, definire praesumerent. Victor Constantinus ( Constantius ) Maximus triumphator semper Augustus episcopis.

Continent priora instituta, venerabiles, sanctimoniam legis rebus ecclesiasticis niti: satis superque perspeximus litteris ad nostram ( f. vestram) prudentiam datis, iisdem oportere operam dare: cum profecto et episcoporum id officio congruat, et salus omnium longe lateque populorum hoc fundamine roboretur. Sed res admonuit instituta rursus exsistere ( al. insistere ). Non enim aliquis definita geminari superfluum judicabit, cum (crebra) rebus consueverit admonitio augere cumulum diligentiae. His ita se habentibus, de fide atque unitate tractari debere cognoscat sinceritas vestra, et operam dari ut ecclesiasticis rebus ordo competens praebeatur. Discurret namque cunctorum posteritas ubique populorum, et concordia fida servabitur, cum penitus amputatis nec hujusmodi quaestionibus cunctis sectando commoverit, res ista non debet ita intentionem animi (longius) propagare. Non enim de orientalibus episcopis in concilio vestro patitur ratio aliquid definiri. Proinde super his tantum quae ad vos pertinere cognoscit gravitas vestra, tractare debebitis, et completis celeriter universis, consentiente consensu, decem mittere ad comitatum meum, ut prudentiae vestrae prioribus litteris intimavimus. Praedicti enim poterunt omnibus, quae eisdem orientalibus proposuerint, respondere, vel tractare de fide, ut exitu competenti omnis quaestio terminetur, et ambiguitas sopiatur. Quae cum ita sint, adversus orientales nihil statuere vos oportet, aut si aliquid volueritis contra eosdem praedictis absentibus definire, id quod fuerit usurpatum irrito evanescet effectu. Non enim illa vires habere poterit definitio, cui nostra statuta testantur jam nunc robur et cupiam ( al. copiam) denegari. Quae cum ita sint, moderatione religionis venerabilibus antistitibus consentanea debetis veneranda perficere, ut id quod religio postulat, explicetur, et quod audiri prohibet ratio, nullus usurpet. Divinitas vos servet per multos annos, parentes charissimi. Dat. VI kal. Junias, Eusebio et Hypatio coss.

EPISTOLA PRIMA ARIMINENSIS SYNODI AD CONSTANTIUM.

Dei jussui, tuoque pio edicto parentes quae olim dogmatibus tradita ita esse, ut tradita sunt, nostris suffragiis stabilienda judicavimus. Nam Ariminum ex omnibus ad occidentem positis civitatibus in unum convenimus, ut fides catholicae Ecclesiae cognosceretur, et qui alterius opinionis essent, manifesti fierent. Ibique post longam deliberationem optima visa est ea fides, quae hactenus usque a priscis temporibus perduravit, quam et prophetae, et evangelistae, et apostoli per Dominum nostrum Jesum Christum praedicarunt, qui est tui imperii custos, et tuae valetudinis defensor. Statutum est igitur, ut eam retinentes coleremus, et colentes usque ad finem conservaremus. Indecens enim et nefarium, aliquid ex recte et juste decretis, et ex Nicaeae publice cum illustrissimo principe Constantino patre tuo per accuratam deliberationem constitutis immutare velle, in quibus tanta doctrina est et prudentia, ut ea ubique depraedicata ad omnium aures animosque pervenerit, quae sola hostis et interfectrix Arianae haereseos, et per quam non illa sola, sed reliquae haereses sublatae sunt: in qua certe et addere aliquid, temerarium est; et auferre, periculosum: quorum si alterutrum fiat, erit hostibus quidlibet agendi libera facultas.

De damnatione Ursacii et Valentis. --Atque ea de causa Ursacius et Valens, jampridem socii et astipulatores Ariani dogmatis, a nostra communione, sententia data, segregati fuere: quam ut denuo recuperarent, de peccatis suis, in quibus se conscios agnoscebant, poenitentiam veniamque postularunt ut eorum syngraphae testantur: et ob id illis venia gratiaque delictorum facta est. Haec autem per id temporis facta sunt, cum Mediolani synodus in consessum ibat, praesentibus ibidem Romanae Ecclesiae presbyteris: fuitque proinde nobis persuasissimum, iniquum esse, cum imperator Constans ab obitu suo dignus omni memoria hanc fidem omni cura et diligentia conscriptam promulgarit, tum demum ex quo ille baptizatus, ex hominibus in requiem sibi debitam translatus est, aliquid novi in ea fide moliri velle, et tot sanctos confessores et martyres hujus placiti scriptores auctoresque contemnere, qui pro veteri lege, rituque Ecclesiae, in ea sententia permansere: quorum fidem Deus per Dominum Jesum Christum in tempora tui imperii contulit: per quem ita late regnas, ut etiam nostro orbi imperes.

De inconstantia Ursacii et Valentis. --Verum denuo miseri isti deplorati animi, nefario ausu, impiae sententiae sese praecones ostendunt, et omnia veritatis decreta convellere nituntur. Eo enim tempore, quo pro tuo edicto synodus cogebatur, ipsi fraudis suae consilia denudarunt: conati enim sunt per vafriciem et tumultum, cum sociis istius factionis, Germinio, Auxentio, Caio, contentiones discordiasque seminantibus, novas res facere. Quorum doctrina una eademque omne genus blasphemiarum superat. Ubi autem viderent, non esse ibi homines ejusdem studii, neque illorum pravis sententiis astipularentur, in nostrum consilium se transtulerunt, ut viderentur aliud quippiam scribere: sed ipsi non ita diu postea animum suum ostenderunt. Ne igitur res ecclesiasticae in easdem molestias cadant, neve turbatio et tumultus denuo omnia involvat et confundat; constanter visum est, olim decreta pro legitimis inconcusse servanda, et istos a nostra communione submovendos esse.

De legatione ad Constantium missa. --Atque ideo legatos nostros ad tuam aequitatem misimus, qui tibi sententiam synodi ex epistola ostenderent: idque legatis nostris ante omnia mandatum est, ut veritatem priscis et justis rerum allegationibus probarent, et tuae sanctitati ostenderent, quod non, quemadmodum Ursacius et Valens inquiunt, pax futura sit, si aliqua ex rebus justis subvertantur. Nam quomodo pacifice agere poterunt, qui pacem tollunt? sed potius inde contentionem turbationemque tum reliquis civitatibus, tum Romanae urbi oborituras esse. Quapropter supplicamus tuae humanitati, ut benignis auribus et sereno vultu nostros legatos intuearis, neque ad contumeliam mortuorum aliquid novi induci permittas, sed nos sinas in institutis decretisque majorum permanere, quos magno ingenio, prudentia, et Spiritu sancto omnia fecisse asseveravimus. Certe res novae quas isti moliuntur, credentibus incredulitatem, incredulis credulitatem inducunt.

Episcopi petunt missionem. --Iterum te nostris supplicationibus convenimus, ut jubeas episcopos peregre commorantes, quos et gravitas aetatis et paupertas affligit, quam facillime in patriam deduci; ne ecclesiae, absentibus episcopis, desertae relinquantur. Id quoque nostris precibus addimus, quo nihil desit rerum priscarum, nihilque exuberet, sed omnia firma maneant, usque a temporibus beati patris tui in hodiernum diem observata; ne nos posthac vexari, et a nostris dioecesibus segregari permittas; sed ut episcopi cum suis populis pacem ad preces cultusque divinos et otium habeant, orantes pro tuo imperio, salute, et pace, quam tibi in perpetuum divinitas largiatur. Nostri porro legati subscriptiones, salutationesque episcoporum afferunt, qui tuam sanctitatem de hac causa ex ipsis sacris litteris edocebunt.

Ἐκ τε τῆς τοῦ Θεοῦ κελεύσεως, καὶ τῆς σῆς εὐσεβείας προστάγματος, τὰ πάγαι δογματισθέντα γεγενῆσθαι πιστεύομεν· εἰς γὰρ Ἀρίμινον ἐκ πασῶν τῶν πρὸς δύσιν πόλεων, εἰς τὸ αὐτὸ πάντες ἐπίσκοποι συνήλθομεν, ἵνα καὶ ἡ πίστις τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας γνωρισθῇ, καὶ οἱ τὰ ναντία φρονοῦντες ἔκδηλοι γένωνται· ὡς γὰρ ἐπὶ πλεῖστον διασκοποῦντες εὑρήκαμεν, ἀρεστὸν ἐφάνη τὴν πίστιν τὴν ἔκπαλαι διαμένουσαν, ἣν καὶ οἱ προφῆται καὶ τὰ εὐαγγέλια, καὶ οἱ ἀπόστολοι διὰ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ἐκήρυξαν, τοῦ καὶ τῆς βασιλείας φρουροῦ, καὶ τῆς σῆς ῥώσεως προστάτου, ἵνα ταύτην κατασχόντες φυλάξωμεν, καὶ φυλάττοντες μέχρι τέλους διατηρήσωμεν. ἄτοπον γὰρ καὶ ἀθέμιστον ἐφάνη τῶν ὀρθῶς καὶ δικαίως ὡρισμένων τι μεταλλάσσειν, καὶ τῶν ἐν Νικαίᾳ κοινῇ μετὰ τοῦ ἐνδοξοτάτου σου πατρὸς καὶ βασιλέως Κωνσταντίνου ἐσκεμμένων, ὧν ἡ διδασκαλία τε καὶ τὸ φρόνημα διῆλθε καὶ ἐκηρύχθη εἰς πάσας ἀνθρώπων ἀκοάς τε καὶ διανοίας· ἥτις ἀντίπαλος μονή καὶ ὀλετὴρ τῆς Ἀρείου αἱρέσεως ὑπῆρξε· δι' ἧς οὐ μόνον αὐτὴ, ἀλλὰ καὶ αἱ λοιπαὶ αἱρέσεις καθῃρέθησαν· ἐν ᾗ ὄντως καὶ τὸ προσθεῖναί τι σφαλερὸν, καὶ τὸ σφαλέσθαι ἐπικίνδυνον ὑπάρχει. ὡς εἴπερ καὶ θάτερον γένοιτο, ἔσται τοῖς ἐχθροῖς ἄδεια τοῦ ποιεῖν ἅπερ βούλοιντο· ὅθεν Οὐρσάκιός τε καὶ Οὐάλης ἐπειδὴ ἔκπαλαι μέτοχοί τε καὶ σύμφρονες τοῦ ἀρειανικοῦ δόγματος ἦσαν καθεστηκότες, καὶ τῆς ἡμετέρας κοινωνίας χωρισθέντες ἀπεφάνθησαν. ἧς ἵνα μετάσχωσιν, ἐφ' οἷς ἑαυτοῖς συνεγνώκεισαν πλημμελήσαντες, μετανοίας τε καὶ συγγνώμης ἠξίουν τυχεῖν, ὡς καὶ τὰ ἔγγραφα τὰ ὑπ' ἐκείνων γεγενημένα μαρτυρεῖ, δι' ὧν ἁπάντων φειδὼ γεγένηται, καὶ τῶν ἐγκλημάτων συγγνώμη. ἧν δἐ ὁ καιρὸς καθ' ὃν ταῦτα ἐπράττετο, ὅτε ἐν Μεδιολάνῳ τὸ συνέδριον τῆς συνόδου συνεκροτεῖτο· συμπαρόντων δὲ καὶ τῶν πρεσβυτέρων τῆς Ῥωμαίων ἐκκλησίας. ἐγνωκότες δὲ ἅμα καὶ τὸν μετὰ τὴν τελευτὴν ἄξιον μνήμης Κωνσταντῖνον, μετὰ πάσης ἀκριβείας, καὶ ἐξετάσεως τὴν συγγραφεῖσαν πίστιν ἐκτεθεικότα· ἐπειδὴ δὲ ὡς ἐξ ἀνθρώπων ἐγένετο βαπτισθεὶς, καὶ πρὸς τὴν ὀφειλομένην εἰρήνην ἀνεχώρησεν, ἄτοπον ἐνομίσαμεν εἶναι μετ' ἐκεῖνόν τι καινοτομεῖν, καὶ τοσούτους ἁγίους ὁμολογητὰς καὶ μάρτυρας, τοὺς καὶ τοῦδε τοῦ δόγματος συγγραφεῖς τε καὶ εὑρετὰς ὑπεριδεῖν· οἵ τινες κατὰ τὸν παλαιὸν τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας θεσμὸν, ἅπαντα φρονοῦντες διαμεμενήκασιν· ὧν ὁ Θεὸς τὴν πίστιν καὶ εἰς τοὺς σοὺς χρόνους τῆς βασιλείας μετέδωκε, διὰ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, δι' οὗ σοι καὶ τὸ βασιλεύειν οὕτως ὑπῆρξεν, ὡς καὶ τῆς καθ' ἡμᾶς οἰκουμένης κρατεῖν· πάλιν γοῦν οἱ ἀλεεινοὶ καὶ οἰκτροὶ τῷ φρονήματι, ἀθεμίστῳ φρονήματι τῆς δυσσεβοῦς φρονήσεως, κήρυκας ἑαυτοὺς ἀνήγγειλαν, καὶ ἐπιχειροῦσιν ἀνατρέπειν πᾶν τὸ τῆς ἀληθείας σύνταγμα· ὡς γὰρ κατὰ τὸ σὸν πρόσταγμα τὸ συνέδριον τῆς συνόδου συνεκροτεῖτο, κἀκεῖνον τῆς ἰδίας ἀπάτης ἐγύμνουν τὴν σκέψιν· ἐπειρῶντο γὰρ πανουργίᾳ τινὶ καὶ ταραχῇ προσφέροντές τι καινοτομεῖν τῆς τοιαύτης ἑτεροίας τοὺς συναλισκομένους, εὑρόντες, Γερμήνιον, Αὐξέντιον καὶ Γάϊον, τοὺς τὴν ἔριν, καὶ διχοστασίαν ἐμποιοῦν τας. ὧν ἡ διδασκαλία μία μὲν οὖσα, πᾶν πλῆθος βλασφημιῶν ὑπερβέβηκεν· ὡς δὲ συνεῖδον οὐχὶ τῆς αὐτῆς προαιρέσεως ὄντας, οὔτε ὁμογνωμονοῦντας ἐφ' οἷς κακῶς ἐφρόνουν, εἰς τὸ συμβούλιον ἡμῶν μετήγαγον ἑαυτοὺς, ὡς δοκεῖν ἕτερον γράφειν· ἦν δὲ ὁ καιρὸς βραχὺς, ὁ καὶ τὰς γνώμας αὐτῶν ἐξελέγχων· ἵνα μὴ οὖν μὴ τοῖς αὐτοῖς ἀεὶ τὰ τῆς ἐκκλησίας περιπίπτῃ, καὶ ταραχὴ καὶ θόρυβος κυλινδούμενος ἅπαντα συγχέῃ, βέβαιον ἐφάνη τὰ πάλαι ὡρισμένα, ἔμμονα καὶ ἀμετακίνητα διαφυλάττειν· τοὺς δὲ προειρημένους, ἀπὸ τῆς ἡμετέρας κοινωνίας ἀποκεχωρίσθαι. δι' ἣν αἰτίαν, τοὺς ἀναδιδάξαντας πρέσβεις πρὸς τὴν σὴν ἐπιείκειαν ἀπεστάλκαμεν, τὴν γνώμην τοῦ συνεδρίου διὰ τῆς ἐπιστολῆς μηνύσοντας· τοῖς γε πρεσβεύουσι, πρό γε πάντων τοῦτο παρακελευόμεθα τὸ τὴν ἀλήθειαν πιστώσασθαι, ἐκ τῶν πάλαι ἀρχαίων καὶ δικαίων ὁρμωμένους, οἱ καὶ τὴν σὴν ἀναδείξουσιν ὁσιότητα, ὅτι οὐχ' ὥσπερ ἔφησαν Οὐρσάκιός τε καὶ Οὐάλης, ἔσται εἰρήνη, εἴπερ τι τῶν δικαίων ἀνατραπείη· πῶς γὰρ εἰρήνην οἷόν τε ἄγειν, τοὺς τὴν εἰρήνην καταλύοντας; μᾶλλον γὰρ ἔρις καὶ ταραχὴ ἐκ τούτων σὺν ταῖς λοιπαῖς πόλεσι, καὶ τῇ Ῥωμαίων ἐκκλησίᾳ γενήσεται· διὸ δὲ καὶ ἱκετεύομεν τὴν σὴν ἐπιείκειαν, ἴνα προσηνέσιν ἀκοαῖς καὶ γαληναίῳ βλέμματι τὰ τῆς ἡμετέρας πρεσβείας ἀθρήσειας, μὴ τε πρὸς ὕβριν τῶν τετελευτηκότων καινόν τι μεταλλάττειν ἐπιτρέψειας, ἀλλ' ἐάσεις ἡμᾶς ἐμμένειν τοῖς παρὰ τῶν προγόνων ὁρισθεῖσί τε, καὶ νενομοθετημένοις, οὓς ἅπαντα μετὰ ἀγχινοίας τε καὶ φρονήσεως, καὶ Πνεύματος ἁγίου πεποιηκέναι ἐφήσαμεν ἄν. τὰ γὰρ νῦν παρ' ἐκείνων καινοτοκούμενα, τοῖς μὲν πιστεύσασιν ἀπιστίαν ἐμποιεῖ, τοῖς δὲ ἀπιστήσασιν ὠμότητα· ἱκετεύομεν δὲ ἔτι ἵνα κελεύσῃς τοὺς ἐπισκόπους, τοὺς ἐν ταῖς ἀλλοδαπαῖς διατρίβοντας, οὓς καὶ τὸ τῆς ἡλικίας ἐπίπονον, καὶ τὸ τῆς πενίας ἐνδεὲς τρύει, τὴν εἰς τὴν οἰκίαν ἀνακομιδὴν ποιήσασθαι ῥᾳδίαν, ἵνα μὴ ἔρημοι τῶν ἐπισκόπων ἀφωρισμένων αἱ ἐκκλησίαι διαμένωσιν· ἔτι δὲ πρὸς ἅπασι καὶ τοῦτο δεόμεθα, ἵνα μὴ τε ἐλλείπᾳ τι τῶν προϋπαρξάντων, μὴ τε πλεονάζῃ, ἀλλὰ πάντα ἄῤῥηκτα διαμένῃ ἐκ τῆς τοῦ σοῦ πατρὸς εὐσεβείας, καὶ εἰς τὸν νῦν χρόνον διαφυλαττόμενα· μήτε λοιπὸν ἡμᾶς μοχθεῖν, καὶ ἐκτὸς τῶν ἰδίων παροικιῶν ἀλλοτρίους ἐπιτρέψειας γενέσθαι, ἀλλ' ἵνα οἱ ἐπίσκοποι συν τοῖς ἰδίοις λαοῖς μετ' εἰρήνης εἰς εὐχάς τε καὶ λατρείας σχολὴν ἄγοιεν ἱκετεύοντες ὑπὲρ τῆς σῆς σωτηρίας καὶ βασιλείας καὶ εἰρήνης, ἣν ἡ θειότης σοι εἰς τὸ διηνεκὲς χαριεῖται· οἱ δὲ ἡμέτεροι πρέσβεις τὰς ὑπογραφὰς, καὶ τὰς τῶν ἐπισκόπων προσηγορίας κομίζουσιν, οἵ τινες καὶ ἐξ αὐτῶν τῶν θείων γραφῶν, τὴν σὴν ἀναδιδάξουσι θειότητα.

EPISTOLA CONSTANTII AD EAMDEM SYNODUM.

Episcopos Arimini suum ab expeditione barbarica reditum exspectare jubet imperator. Constantius victor et triumphator Augustus, omnibus episcopis, qui sunt Arimini coacti, salutem.

Quamquam vestrae sanctitati minime obscurum est, nos maximam curam divinae et venerandae religionis Christi semper habuisse: tamen viginti episcopos, quos vestra prudentia ad legationem vestram obeundam misistis, hoc tempore ad nostrum conspectum admittendi, otium non erat; nam expeditio, quam contra barbaros in praesentia suscipimus, nos districtos tenet: et par est (uti nostis) ut ei, qui sit sacrosanctae religionis negotia tractaturus, animus ab omni cura et perturbatione liber sit. Proinde episcopis mandavimus, ut Hadrianopoli nostrum reditum exspectent: uti, cum ea quae ad rempublicam pertinent, rite procurata fuerint; illa deinceps, quae sint nobis proposituri, diligenter audire expendereque possimus. Vestrae autem gravitati interea ne molestum sit eorum reversionem exspectare; ut cum redierint, nostraque retulerint ad vos responsa, illa quae sint ex usu Ecclesiae catholicae futura, possitis ad exitum perducere.

Κωνστάντιος, νικητὴς καὶ θριαμβευτὴς, Αὔγουστος, πᾶσι τοῖς ἐν Ἀριμίνῳ ἐπισκόποις συνελθοῦσιν.

Ἀεὶ προηγουμένην ἔχειν ἡμᾶς φροντίδα, περὶ τοῦ θείου καὶ προσκυνητοῦ νόμου οὐδὲ ἡ ὑμετέρα χρηστότης ἀγνοεῖ· ἀλλὰ νῦν τοὺς ἀπὸ τῆς συνέσεως ἡμῶν ἀποσταλέντας εἴκοσι ἐπισκόπους ἀναδεξαμένους τὴν παρ' ἡμῶν πρεσβείαν, τέως οὐκ ἠδυνήθημεν ἰδεῖν· ἀναγκαία γὰρ ἡμῖν ἡ πρὸς τοὺς βαρβάρους ὁδός· καὶ ὡς οἴδατε, πρέπει τὴν ψυχὴν καθαρὰν οὖσαν ἀπὸ πάσης φροντίδος, τὰ περὶ τοῦ θείου νόμου γυμνάζειν. τοιγαροῦν τοὺς ἐπισκόπους ἐκελεύσαμεν ἐν τῇ Ἀδριάνου πόλει, ἐκδέξασθαι τὴν ἡμετέραν ἐπάνοδον· ἵν' ἐπειδὰν πάντα καλῶς διατεθῇ τὰ δημόσια, τότε λοιπὸν ὅπερ ὑποβάλλουσιν ἀκοῦσαι, καὶ δοκιμάσαι δυνηθῶμεν· τῇ μέντοι στεῤῥότητι ὑμῶν μὴ βαρὺ φανέσθω, ὥστε ἐκδέξασθαι τὴν αὐτῶν ἐπάνοδον· ἵν' ἐπειδὰν ἐπανέλθωσι κωμίζοντες ὑμῖν τὰς ἡμετέρας ἀποκρίσεις, δυνηθῆτε εἰς πέρας ἀγαγεῖν τὰ πρὸς τὴν λυσιτέλειαν ἀνήκοντα τῇ καθολικῇ ἐκκλησίᾳ.

EPISTOLA SECUNDA SYNODI ARIMINENSIS AD CONSTANTIUM.

Petit synodus veniam Arimino discedendi ante hiemis asperitatem. Tuae clementiae litteras accepimus, imperator sanctissime, ex quibus didicimus, tibi, propter necessaria reipublicae negotia, eo tempore non satis suppetivisse otii legatos nostros in conspectum tuum admittendi, nobisque in mandatis dare, ut illorum reditum usque eo exspectemus, quoad tua prudentia intellexerit ea, quae sint a nobis convenienter majorum nostrorum institutis decisa decretaque. Caeterum jam per hasce litteras confitemur, tibique confirmamus, nos a nostro proposito et sententia nequaquam discessuros: legatis etiam nostris idem imperavimus. Quamobrem rogamus te, ut placido vultu litteras hasce, a nostra modestia ad te perscriptas, legendas cures: quin etiam ea, quae nostris legatis obeunda imposuimus, aequi bonique consulas. Illud praeterea tua benignitas ista nobiscum intelligit, quam tristis et acerba res sit, tot ecclesias, in tuis istis beatissimis temporibus, episcopis suis destitutas esse: et propterea tuam clementiam iterum obtestamur, imperator augustissime, ut ante hiemis asperitatem (modo tuae pietati ita visum fuerit) nobis ad nostras Ecclesias revertendi facias potestatem, quo possimus Deo Patri omnipotenti, et Domino ac Salvatori nostro Christo Filio ejus unigenito, pro tuo regno consuetas preces cum populo fundere, sicut et ante semper fecimus, et adhuc facere non desistimus.

Τὰ γράμματα τῆς σῆς φιλανθρωπίας ἐδεξάμεθα, κύριε θεοφιλέστατε βασιλεῦ, τὰ περιέχοντα διὰ τὴν τῶν δημοσίων ἀνάγκην, τέως μὴ δεδυνῆσθαί σε τοὺς ἡμετέροὺς πρέσβεις θεωρῆσαι· ἡμᾶς δὲ κελεύεις ἐκδέξασθαι τὴν αὐτῶν ἐπάνοδον ἕως ἂν τὰ παρ' ἡμῶν ὁρισθέντα ἀκολούθως τοῖς προγόνοις ἡμῶν ἐπιγνῷ παρ' αὐτῶν ἡ σὴ εὐλάβεια· ἀλλὰ καὶ νῦν διὰ τούτων τῶν γραμμάτων ὁμολογοῦμεν καὶ διαβεβαιούμεθα, μηδαμῶς ἡμᾶς ἀναχωρεῖν τῆς ἡμετέρας προθέσεως· τοῦτο γὰρ καὶ τοῖς πρέσβεσιν ἡμῶν ἐνετειλάμεθα· ἀξιοῦμεν τοίνυν ὅπως γαληναίᾳ τῇ προσόψει, τάτε νῦν γράμματα τῆς ἡμετέρας μετριότητος κελεύσεις ἀναγνωσθῆναι· ἀλλὰ γὰρ κᾀκεῖνα ἃ διὰ τῶν πρέσβεων ἡμῶν ἐνετειλάμεθα ἡδέως ὑπόδεξαι· ἐκεῖνο μέντοι συνορᾷ μεθ' ἡμῶν καὶ ἡ σὴ ἡμερότης, ὅση νῦν ἐστι λύπη καὶ κατήφεια, ὅτι ἐν τοῖς μακαριωτάτοις καιροῖς τοσαῦται ἐκκλησίαι χωρὶς ἐπισκόπων εἰσι· καὶ διὰ τοῦτο πάλιν τὴν σὴν φιλανθρωπίαν ἀξιοῦμεν, κύριε θεοφιλέστατε βασιλεῦ, ὅπως πρὸ τῆς τραχύτητος τῶν χειμώνων, εἴπερ ἀρέσειε τῇ σῇ εὐσεβείᾳ, κελεύσεις ἡμᾶς εἰς τὰς ἡμετέρας ἐκκλησίας ἐπανελθεῖν, ὑπὲρ τοῦ δύνασθαι ἡμᾶς τῷ παντοκράτορι Θεῷ καὶ τῷ δεσπότῃ καὶ σωτῆρι ἡμῶν Χριστῷ, τῷ υἱῷ αὐτοῦ τῷ μονογενεῖ, ὑπὲρ τῆς σῆς βασιλείας, τὰς ἐθίμους εὐχὰς μετὰ τῶν λαῶν ἀποπληροῦν, καθὼς καὶ ἀεὶ ἐπετελέσαμεν καὶ νῦν ἐχόμενοι.

ANNO DOMINI CCCLXV. EPISTOLA EPISCOPORUM ITALIAE ILLYRICIS DE FIDE NICAENA SUSCEPTA GRATULANTIUM.

Dilectissimis fratribus per Illyricum fidem paternam retinentibus, episcopi Italiae, in Domino aeternam salutem.

Divini muneris gratia est, ut secundum apostolum omnes unum sapere, omnes unum confiteri coeperimus: et quantum ad Italiam pertinet, cum fidei paternae, hoc est apud Nicaeam scriptae se reddidit, fraudem quam passa est apud Ariminum recognoscens, Illyricum etiam Deum clementi nutu respexisse gaudemus, et consortio infidelitatis, quo gravabatur, abjecto, ea quae sunt rectae sententiae probare coepisse, gratulamur. Nostram igitur, dilectissimi fratres, unam eamdemque accipite firmam subscriptione sententiam. Nicaeni tractatus adversus Arium, Sabelliumque, cujus Photinus partiaria haereditate damnatur, decreta servamus. Ariminensis concilii statuta quorumdam tergiversatione corrupta, consensu omnium provinciarum jure rescindimus; quorum etiam exemplaria transmittenda censuimus, ut nec in fide retinenda, nec in confutando Ariminensi concilio aliqua videretur condescensio.

Quicumque igitur nostrae unanimitatis optat habere consortium, quicumque individuam pacem nobiscum habere desiderat, quae sunt nostrae sententiae, comprobare festinet, et fidei nobis memoratae subscriptionem, et rescissionem Ariminensis concilii sine ambiguitate mittendo. Id certe petimus, quod complurium harum provinciarum porrigimus ipsi consensum. Auctores autem haeresis Arianae vel Aetianae Valentem et Ursacium, caeterosque eorumdem consortes, non nunc esse quod manifestari apud Illyricum coeperunt, sed olim condemnasse, manifestum est.

EPISTOLA SYNODI SINGEDUNENSIS AD GERMINIUM SEMIARIANUM.

Domino religiosissimo fratri Germinio, Valens, Ursacius, Gaius et Paulus, salutem.

Cum de spe et salute sollicitudo incumbit, magis laudandi esse debent qui solliciti sunt, quam reprehensionem aliquam sustinere. Salus autem ac spes principaliter in fide catholica consistit: et ideo quamvis conventione ad omnes nostros fratres et coepiscopos nostros Valente et Paulo admonita noluerit, ad id quod rumor latitat de te respondere, domine religiosissime, tamen quia litteris tuis testificatus es, te in eadem charitate perseverare, et paratum esse illibatam dilectionem habere erga nos ostendere; propterea in unum apud Singedimum congregati, iterum his commonefacimus sanctitatem tuam, ut omni occasione ambigui exclusa, digneris rursus rescribere nobis, si a fide catholica, quae Arimini a sancto concilio exposita confirmataque est, cui etiam universi Orientis episcopi consenserunt, sicut jam professus es te non recessurum, apertus quaeritur significes. Est autem hoc, sicut in ea cautum est: Similem dicimus Filium Patri secundum Scripturas, non secundum substantiam, aut per omnia, sed absolute. Si enim haec expositio immutata fuerit, manifeste quondam Basilii perfida assertio, propter quam synodus facta est, qua etiam merito damnata est, reparabitur. Dignare igitur hoc quod quaeritur, evidenter litteris tuis declarare: non dixisse, aut dicere, vel dicturum, similem esse per omnia Filium Patri, excepta innativitate, ne quod perlatores litterarum Jovianus diaconus et Martyrius subdiaconus verbo deprecationis suae, ante praedictos dominos meos fratres, et coepiscopos nostros Valentem et Paulum asserebant, magis credibile esse videatur, quia per omnia similem esse Filium Patri profitearis. Si enim sic te, sicut optavimus, sentire scriptis tuis manifestaveris, querelam pro injuria a quibusdam clericis tuis Palladio et Gaio fratribus et coepiscopis nostris factam, licet nolueris, sicut prima conventione admonitus es, exquirere, ad aestimationem tuam pertinet, illis scilicet praestantibus pro sua temeritate rationem. Haec per Secundianum presbyterum, Pullentium lectorem, et Candidianum exorcistam transmisimus charitati tuae, decimo quinto Calendas januarii, Gratiano nobilissimo P. et Dagalaifo consulibus, exemplum penes nos retinentes.

EPISTOLA GERMINII SEMIARIANI ADVERSUS ARIANOS.

Dominis fratribus religiosissimis Rufiano, Palladio, Severino, Nichae, Heliodoro, Romulo, Muciano, et Stercorio, Germinius in Domino salutem.

Vitalis nunc militantis in officio sublimis praefecturae relatione comperimus, desiderare sanctitatem vestram significari vobis aperte, quid est quod de fide nostra Valenti, Ursacio, Gaio et Paulo displiceat. Necessarium duxi his litteris patefaciendum sanctitati vestrae, et id quod in vobis ipsis ab initio esse confido, dicere, nos hoc quod a patribus traditum accepimus, et divinis scripturis, quod semel didicimus et quotidie docemus, Christum Dei Filium Dominum nostrum per omnia Patri similem, excepta innativitate, Deum de Deo, lumen de lumine, virtutem de virtute, integrum de integro, perfectum de perfecto, ante saecula et ante universa, quae intelligi vel dici possunt, genitum, cujus nativitatem nemo scit nisi solus Pater, ipso Filio asserente: Quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI): per quem facta sunt omnia, sine quo factum est nihil (Joan. I), secundum divinas voces ipsius Salvatoris nostri Filii dicentis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V). Et iterum: Quaecumque enim Pater facit, haec et similiter Filius facit (Ibidem). Et iterum: Ego et Pater unum sumus. Et iterum: Qui me vidit, vidit et Patrem. Et iterum: Quo modo Pater vitam habet a semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. XIV). Et iterum: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quod vult, vivificat. Et iterum: Creditis in Deum, et in me credite (Joan. V). Et iterum: Neque enim Pater judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Et iterum cui Pater dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I): nec dixit, ad imaginem tuam, vel ad imaginem meam, ne aliquam dissimilitudinem in Filii sui divinitate demonstraret, sed propterea conjunxit ad imaginem et similitudinem nostram, ut Filium suum sibi similem per omnia Deum manifestaret. Iterum Evangelista: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I). Et Apostolus ad Corinthios: In quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non refulgerent illuminatione evangelii gloriae Christi, quae est imago Dei (II Cor. IV). Et iterum idem Apostolus: Et transtulit nos in regno Filii charitatis, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae (I Thess. I). Et iterum idem Apostolus: Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus (Philip. IV). Quis non intelligat, quia quemadmodum secundum servi formam vera fuit caro nostra in Christo, ita et in Dei forma vera sit divinitas Patris in Filio? Et iterum: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (II Coloss. II, 8). Si ergo omnis plenitudo divinitatis inhabitat in Christo, jam non ex parte similis, et ex parte dissimilis, sicut nunc asserunt, qui propter contentionem suae libidinis retrorsum abeuntes, semetipsos a nobis avertunt.

Nam quod putant se pro magno de divinis scripturis proferre, ut dicant, Christum facturam et creaturam: e contrario nos secundum scripturas dicimus, et viam, et januam, et lapidem offensionis, et petram scandali, et fundamentum, et brachium, et manum, et sapientiam, et verbum, et agnum, et ovem, et pastorem, et sacerdotem, et vitam, et diem, et alia. Sed haec omnia sic intelligimus et dicimus, ut virtutes et operationes Filii Dei intelligamus, non ut divinam ejus ex Patre nativitatem hujuscemodi nominibus comparemus, quia ex nihilo omnia per Filium facta sunt, Filius autem non ex nihilo, sed ex Deo Patre est genitus.

Valentis vafricies notata. -- Miror autem praedictum Valentem aut oblitum esse, aut certe subdole dissimulare, quid in praeteritum gestum definitumque sit. Nam sub bonae memoriae Constantio imperatore quando inter quosdam coeperat esse de fide dissensio, in conspectu ejusdem imperatoris praesentibus Georgio episcopo Alexandrinae ecclesiae, Pelusinorum, Basilio episcopo tunc Anquiritano, praesente etiam ipso Valente et Ursacio, et in ea pravitate, post habitam usque in noctem de fide disputationem, et ad certam regulam perductam, Marcum ab omnibus nobis ejectum fidem dictasse, in qua fide sic conscriptum est: Filium similem Patri per omnia, ut sanctae dicunt, et docent scripturae: cujus integrae professioni consensimus omnes, et manu nostra subscripsimus. Si autem nunc aliquid spiritus hujus mundi suggerit, ex aperto adhuc scire non possumus. Nam, ut nos professi sumus de scripturis, per omnia similem Filium Patri excepta innativitate, exponant et illi de scripturis, quemadmodum parte similis sit, parte dissimilis. Et ideo, fratres dilectissimi, haec intrepidanter et sine mora vestrae dilectionis ad conscientiam, per Cyriacum officialem, cujus prima inventa occasio est post Carinium diaconum, quem ad vos misi, professionem destinavi, ut per vestram quoque vigilantissimam devotionem apud Deum, universae fraternitati intimetur, ne quis fallacia diaboli laqueis ignorans implicetur. Jam vestrae est unanimitatis rescribere mihi, quid vobis sanctus Spiritus suggerat. Sane intimo charitati vestrae, me huic epistolae, propterea quod manus dolerem, subscribere non potuisse: subscribendum autem mandasse fratribus et compresbyteris nostris Innocentio, Octavio, et Catulo.

ANNO DOMINI CCCLXX. CONSTITUTIO VALENTINIANI IMPERATORIS AD DAMASUM PAPAM.( Ex Coust. pag. 473.)

Ut ecclesiastici et continentes de viduarum bonis nihil vel testamento, vel donatione valeant percipere.

Imperatores Valentinianus, Valens et Gratianus augusti ad Damasum episcopum urbis Romae. Ecclesiastici aut ex ecclesiasticis, vel qui continentium se volunt nomine nuncupari, viduarum ac pupillorum domos non adeant; sed publicis exterminentur judiciis, si posthac eos affines eorum vel propinqui putaverint deferendos. Censemus etiam, ut memorati nihil de ejus mulieris, cui se privatim sub praetextu religionis adjunxerint, liberalitate quacumque vel extremo judicio possint adipisci: et omne in tantum inefficax sit, quod aliqui horum ab his fuerit derelictum, ut neque per subjectam personam valeant aliquid vel donatione vel testamento percipere. Quin etiam si forte post admonitionem legis nostrae, aliquid iisdem eae feminae vel donatione vel extremo judicio putaverint relinquendum, id fiscus usurpet. Caeterum si earum qui voluntate percipiunt, ad quarum successionem vel bona jure civili vel edicti beneficiis adjuvantur, capiant ut propinqui. Lecta in ecclesiis romanis IV Kalendas Augusti Valentiniano et Valente tertio Augustis consulibus.

ANNO DOMINI CCCLXXVIII VEL CCCLXXXI. EPISTOLA ROMANI CONCILII SUB DAMASO HABITI AD GRATIANUM ET VALENTINIANUM IMPERATORES.( Coust. p. 523.)

Ut exsecutioni prospiciant legis, qua sanxerant, ut de religione religionis pontifex cum consortibus judicaret, et ut sacerdos nulli usquam profani judicis sententiae facile subjaceret. 1. Ut quod imperatores jam sponte concesserant, effectu non careat. --Et hoc gloriae vestrae, clementissimi principes, pietatisque est illustre documentum, quod innumeri fere ex diffusis Italiae partibus ad sublime sedis apostolicae sacrarium congregati, cum quaereremus quid pro ecclesiarum statu poscendum esset a vobis, nihil melius potuimus reperire, quam quod spontanea vestri providentia contulistis. Videmus quod nec rogandi jam pudor esse debeat, nec impetranda beneficia jam vestra sint, et imperialium series decretorum pro nobis ambiat. Nam quod ad aequitatem petitionis attinet, jam dudum meruimus impetrare quae poscimus: quod vero ad necessitatem spectat orandi, ita impetratorum caremus effectu, ut iterum impetrare cupiamus. Quod quidem, clementissimi principes, hominum perditorum exponit amentiam, vestrae autem justitiae munus accumulat, ut in Ecclesia vestra beneficia saepius conferantur.

2. Lex de causa religionis judicandi potestatem Rom. pontifici tribuens. -- Namque a principio, divino repleti spiritu, et sanctorum Apostolorum, quorum habetis in vestro honore suffragium, servantes in dominica religione praeceptum, statuistis ad redintegrandum corpus Ecclesiae, quod furor Ursini, qui honorem arripere est conatus indebitum, diversas secuerat in partes, ut auctore damnato, caeterisque, quos ad turbarum sibi incentiva sociaverat, sicut oportebat, a perditi conjunctione divulsis, de reliquis ecclesiarum sacerdotibus episcopus Romanus haberet examen: ut et de religione religionis pontifex cum consortibus judicaret, nec ulla fieri videretur injuria sacerdotio, si sacerdos nulli usquam profani judicis, quod plerumque contingere poterat, arbitrio facile subjaceret. 3. Legis hujus laus. -- Praeclara ista plane et religiosis principibus digna sententia, quae divino ministerio plurimum deferat, nec pateat errori. Quid enim dignius, quam ut is demum judicet de sacerdotis errato, qui vel internae conscientiae favorem sine periculo suo parere se non posse cognoscat; seque reatu implicet, si absolvat indignum, vel si damnet innoxium; qui postremo dum injuriam religionis ulciscitur, non eam in lateribus innocentium, sed accusati quaerat in moribus? Quam multos etenim saepe patuit, quos absolverint judicia, ab episcopis esse damnatos, et quos judicia damnaverint, absolutos? ut melior eorum sit causa, qui non saecularia judicia, sed divina pensantes, abstulerunt supplicium suum, ne vexarentur innoxii, quam qui vitam suam tormentis innocentium probaverunt. Compluria texeremus, tranquillissimi principes, nisi esset injuria asseri magis decreta imperialia, quam teneri. 4. Ut eadem lex firmetur. Ursinus motus occulte ciet. -- Sed quoniam, licet jamdudum vestrae clementiae judicio relegatus Ursinus, per eos quos illicite sacrilegus ordinavit, vilissimum quemque, occulte licet, sollicitare conatur, eoque exemplo nonnulli episcopi, qui male ecclesiis incubant, usu temeritatis suae et profani conspiratione contemptus, ne adquiescant Romani sacerdotis judicio, lacessunt; ita ut etiam qui se intelligunt pro meritorum suorum ratione damnandos, vel damnatos esse viderunt, redempta vulgi multitudine, judices suos terrore mortis exagitent, contemptisque cognitoribus vel fugatis, illicitum obtineant sacerdotium: idcirco statuti imperialis non novitatem, sed firmitudinem postulamus. Indignum quippe est, ut conventus quisque adhibita manu eo sit munitior, quo flagitiosior fuerit. 5. Episcopi depositi ecclesias retinent. --Sicut Parmensis episcopus, dejectus judicio nostro, ecclesiam tamen retinet impudenter. Damnatus aeque Florentius Puteolanus, postea quam dejectus est, cum aures tranquillitatis vestrae inquietasset, atque hujuscemodi rescriptum meruisset, ut si judicio sacerdotum in urbe Roma fuisset depositus, ne vocem quidem in judiciis proferre deberet, post sextum annum repsit ad civitatem, tenuit ecclesiam, multas in oppido Puteolano, de quo dejectus fuerat, seditiones insolentia concitavit. 6. Restitutus causam dicere jussus praeceptum eludit. --Per Africam quoque Restitutum nomine causam dicere apud episcopos jussit vestra clementia. Debuit adquiescere: sed idem saeva et insolentium manu a causae dicendae necessitate diffugit. 7. Claudianus pseudoepiscopus Donatista Romae nefanda audet. --Per Africam rursum sacrilegos rebaptizatores nutu Dei praecepistis expelli: sed ab expulsis Claudianus est ordinatus, et ad perturbandam urbem Romam quasi episcopus destinatur. Qui contra Scripturae praecepta divinae, contra jura evangelica, vacuos omnes mysteriorum, atque, ut ejus verbum exprimamus, paganos fuisse vel praeteriti temporis dicat episcopos, vel praesentis. Quem quidem jussit tranquillitas vestra Roma pulsum patriam repetere propriam. Sed contemptis judiciis, et quidem saepe constrictus, residet tamen, sollicitans pretio frequenter pauperiores, et redemptos rebaptizare non veretur. Spoliat magis eo quod fuerant consecuti, quam tribuit quod manifestum est bis non posse conferri. 8. Ursinus Isaacum subornat Damasi accusatorem. -- Sic denique factio profecit Ursini, ut Isaac Judaeo subornato, qui facto ad synagogam recursu coelestia mysteria profanavit, sancti fratris nostri Damasi peteretur caput, sanguis innocentium funderetur, componerentur doli, quibus divino plane instinctu providentia vestrae pietatis occurrit, spoliaretur prope ecclesia omnibus ministeriis, ea fraude videlicet, ut dum causam dicit qui in omnes judex fuerat constitutus, nemo esset qui de lapsis, vel certe de factiosis posset episcopatus invasoribus judicare. 9. Damasus insons probatur: Isaac calumniae poenas luit. Judicio ecclesiastico resistens quo pacto coercendus. -- Quia igitur vestrae judicio tranquillitatis probata est innocentia memorati fratris nostri Damasi, integritas praedicata est, Isaac quoque ipse, ubi ea quae detulit probare non potuit, meritorum suorum sortem tulit: quaesumus clementiam vestram, ne rursus in plurimis causis videamur onerosi, ut jubere pietas vestra dignetur, quicumque vel ejus, vel nostro judicio, qui catholici sumus, fuerit condemnatus, atque injuste voluerit ecclesiam retinere, vel vocatus a sacerdotali judicio per contumaciam non adesse, seu ab illustribus viris praefectis praetorio Italiae vestrae, sive a Vicario accitus ad urbem Romam veniat: aut si in longinquioribus partibus hujusmodi emerserit quaestio, ad metropolitani per locorum judicia deducatur examen: vel si ipse metropolitanus est, Romam necessario, vel ad eos quos Romanus episcopus judices dederit, contendere sine dilatione jubeatur: ita ut qui depositi fuerint, ab ejus tantum civitatis finibus segregentur, in qua gesserint sacerdotium, ne rursus impudenter usurpent quod jure sublatum sit. Certe si vel metropolitani, vel cujusce alterius sacerdotis suspecta gratia vel iniquitas fuerit, vel ad Romanum episcopum, vel ad concilium certe quindecim episcoporum finitimorum ei liceat provocare. Quicumque vero ita meruerit excludi, sileat et quiescat; et si Dei judicium non veretur, minus tamen peccare vel necessitate cogatur: ut saltem de caetero pacifici atque concordes serenitati vestrae congruas apud Dominum nostrum referre gratias possimus. 10. Damaso uti licuisse jure, quo sacerdotum causa judiciis sacerdotum attribuitur. --Memoratus frater noster Damasus, quoniam in sua causa vestri tenet insigne judicii, non fiat inferior his, quibus etsi aequalis est munere, praerogativa tamen apostolicae sedis excellit, ut judiciis publicis videantur esse subjecti, quibus sacerdotale caput lex vestra summovit. In quo post sententiam non videtur declinare judicium, sed delatam a vobis honorificentiam flagitare. Nam quod ad leges publicas pertinet, quae potest esse vita munitior, quam vestra clementia qua innititur judicata? Quod vero ad praedicandam episcopi conscientiam, severioribus se dedit ipse judiciis sacerdotum, a quibus non nominis, sed etiam morum ratio pensatur, ne quis iterum calumniator exsistens, dum memoratum conatur appetere, virum quidem ipsum non queat laedere, quem innocentia sua munit; religioni tamen fiat injuria in vexationibus ministrorum. 11. Ut episcopus Romanus aut apud suum aut apud imperiale concilium se defendat. Judici facta inquirere, non de iis sententiam ferre liceat. A tormentis abhorret sacerdotis religio. -- Accipite aliud quoque, quod vir sanctus vestrae magis conferre pietati, quam sibi praestare desiderat, nec derogare cuiquam, sed principibus arrogare; quoniam non novum aliquid petit, sed sequitur exempla majorum: ut episcopus Romanus, si concilio ejus causa non creditur, apud concilium se Imperiale defendat. Nam et Silvester papa a sacrilegis accusatus, apud parentem vestrum Constantinum causam propriam prosecutus est. Et de Scripturis similia exempla suppeditant: quod cum a praeside sanctus apostolus vim pateretur, Caesarem appellavit, et ad Caesarem missus est (Act. XXV, 11 et 12). Certe prius examinet causam vestra clementia, et si emerserit quaestio, interroganda distinguat: ut quemadmodum dudum estis censere dignati, factorum a judice ratio quaeratur, non arbitrium sententiae vindicetur. Ita enim fiet, ut nulli perdito vel infami aut accusandi summi sacerdotis, aut testificandi in eum facultas pateat illicita: si quidem non modo in episcopum, sed ne in presbyterum quidem, accusationem facile suscipiendam, nisi idoneis testibus, lectio sancta praescribat (I Tim. V, 19). Neque enim vel inimico, vel calumniatori, vel istiusmodi viris, quales nuper insimulatores patuit exstitisse, tribuenda misericordia est, quorum vita non mereatur fidem, tormenta abhorreat religio sacerdotis. ANNO DOMINI CCCLXXX. RESCRIPTUM GRATIANI AUGUSTI AD AQUILINUM VICARIUM URBIS, Quo id omne prope conceditur, quod superiori epistola petitum est. ( Coust. p. 530.) Gratianus et Valentinianus Augusti Aquilino vicario. 1. De neglectis praeceptis Gratianus queritur. Edicta adversus Ursinum jam ad Simplicium data. -- Ordinariorum sententiae judicum, aut quae temporum limes, aut contumaciae pronuntiatio, aut habitum coram patribus sanxit examen, nec a mediocri auctoritate labefactari atque convelli, nec a potentioribus, nec impudentibus pertimescunt. Nostra praecepta, per vestram negligentiam destituta, quae tandem poterit firmare sententia? quam quidem, dum despicitis, non excitetis ut longae tolerantiae in desperatos sumat effectum, et officium metus cogat agnosci. At nonne absurdius est quod Ursini jussit amentia, quam quod serenitas nostra mitibus persuasit edictis, ut omnes qui impios coetus profanata religione tentarent, vel ad centesimum Urbis milliare pellerentur, ubi pertinax furor ab obsequentibus destitutus in ejus tantum perniciem rueret, qui solus erraret; et ut condemnati judicio recte sentientium sacerdotum, reditum postea vel ad ecclesias quas contaminaverant non haberent, vel redintegrationem judicii frustra a nobis impudenti pervicacia precarentur? Repetat laudanda et spectata tua sinceritas, quales ad virum clarissimum Simplicium quondam vicarium litteras clementia nostra transmiserit, et desinat iterationem sperare mandati: quia pigendus mansuetudinis nostrae pudor est instaurare praeceptum.

2. Ecclesiam turbant, Ursinus, Parmensis episcopus, Florentius Puteolanus. -- Ursinum quidem Gallia coercet, et ne motus aliquos inquietos exerceat cohibet Agrippina secessio: quem tamen ipsum per occursantes obtundentem saepius, quam monentem, ad hoc ut sequentes abjiceret, audivimus. Isaacem remotus Hispaniae angulus titulo damnationis inclusit, non bene capiti consultum, si quid turbarum vesanus agitaverit. Parmensis episcopus eo perniciosior, quod inclytae urbi magis proximus, et imperitorum multitudinem magis exagitat, et Ecclesiam, de qua judicio sanctorum praesulum dejectus est, inquietat, inanem videlicet gloriam sententiae gravioris exspectans. Quem, si quid decessor tuus devoti vigoris habuisset, protinus ultra fines debuisset extrudere. Et Florentius Puteolanus, post damnationem quam recto judicio convictus accepit, mansuetudinem nostram inquietare conatus, dignum tulit in progressione responsum. Post quintum decimum annum Ecclesiam, de qua extrusus fuerat, rursus contaminare conatur: congressiones illicitas facere molitur, egentemque consilii multitudinem, perditi animi persuasione depravat. Nostrorum videlicet judicum socordia fretus, qui privatae gratiae imperialia praecepta condonant, et religionem, quam nos jure veneramur, quam fortasse ipsi negligunt, inquietari patienter accipiunt. 3. Claudianus Donatista. --Claudianus etiam ab his, qui contra divina praecepta vitia religionis instaurant, ab his, inquam, quos expelli jusseramus, accitus, quasi parum facinoris aggressus esset, si in Africa perstitisset, Romae sese dicitur intimasse: falsusque praeceptor vel expertes adhuc devio profanare mysterio, vel jam initiatos ex integro nititur flagitio majore corrumpere: cum religionis sanctissimae disciplinam non cumulet iteratio, sed evertat. Quem nos Claudianum dissimili poena ac meruit prosequentes, repetere tantummodo patriam hactenus, remota severitate, praecepimus. Sed residere etiam nunc dicitur imperitos sollicitans, et cassam omnino mercedem requirens, perdit animas corporum redemptorum. 4. Damasi innocentia Valentiniano I probata. -- Hinc illi insectatores sanctissimae sedis, non solum Dei numine, quod satis erat, sed etiam judiciorum examine exploratum mentis sanctissimae virum, ut etiam divo patri Valentiniano est comprobatum, turpissimis calumniis episcopum Damasum inquietare non veriti, postquam desperaverunt posse percelli, populum pro quo ille divinitati obses est inquietant. Sed hactenus stertit iners dissimulatio judicantium, nec est admonere necesse, quo possit sanctio contempta procedere: hactenus, inquam, stertit apparitorum supina desidia. 5. Turbarum auctores ult. C. millia ab Urbe pellendi. -- Post haec nisi omnes, ut nominatim jussionis nostrae summa complectitur, vel quos turbas istiusmodi molientes sanctorum episcoporum concilia consensu ostenderint, ultra centesimum milliarium ab Urbe depuleris, atque earum civitatum finibus extorres esse praeceperis, quarum plebem vel ecclesias, vel per se, vel per simile sui vulgus exercent, praeter aestimationis injuriam, cujus apud bonos non levis jactura est, piaculum neglectae sanctionis incurres. 6. Judiciorum ecclesiasticorum ordo, quo contumaces reprimantur. -- Volumus autem, ut quicumque judicio Damasi, quod ille cum consilio quinque vel septem habuerit episcoporum, vel eorum, qui catholici sunt, judicio vel concilio condemnatus fuerit, si injuste voluerit ecclesiam retentare, ut qui evocatus ad sacerdotale judicium per contumaciam non ivisset; aut ab illustribus viris praefectis praetorio Galliae atque Italiae, sive a proconsulibus, vel vicariis, auctoritate adhibita, ad episcopale judicium remittatur, vel ad urbem Romam sub prosecutione perveniat: aut si in longinquioribus partibus alicujus ferocitas talis emerserit, omnis ejus causae dictio ad metropolitae in eadem provincia episcopi deducatur examen; vel si ipse metropolitanus est, Romam necessario, vel ad eos quos Romanus episcopus judices dederit, sine dilatione contendat; ita tamen ut quicumque dejecti sunt, ab ejus tantum urbis finibus segregentur, in quibus fuerint sacerdotes. Minus enim graviter meritos coercemus, et sacrilegam pertinaciam lenius quam meretur ulciscimur. Quod si vel metropolitani episcopi vel cujuscumque sacerdotis iniquitas est suspecta, aut gratia: ad Romanum episcopum vel ad concilium quindecim episcoporum finitimorum accersitum liceat provocare: modo ne post examen habitum quod definitum fuerit integretur. 7. Qui adversus episcopum non facile audiendi. -- Jam vero illud, quod in negotiis quoque rerum minorum et in levibus causae dictionibus animis nostris justitia naturalis inseruit, multo diligentius in causis justissimis volumus convalescere: ne facile sit cuiquam praedito notabili pravitate morum, aut infami calumnia notato, personam criminatoris assumere, aut testimonii dictionem in accusationem episcopi profiteri. ANNO DOMINI 381. EPISTOLA AQUILEIENSIS CONCILII AD GRATIANUM IMPERATOREM.(D. Coust. col. 551.) Ne Ursinum sibi patiatur obrepere, sed importunissimi hominis abjectione paci Ecclesiae prospiciat.

Imperatoribus clementissimis et principibus Christianis, gloriosissimis ac beatissimis Gratiano, Valentiniano, et Theodosio sanctum concilium quod convenit Aquileiae. I. Imperiali decreto Ariana lues compressa. -- Provisum est quidem, clementissimi principes, vestrae tranquillitatis statutis, ne Arianorum perfidia ulterius possit latere vel serpere. Etenim effectum concilii decretis putamus minime defuturum. Nam quantum ad partes spectat Occidentis, duo tantum reperti sunt, qui auderent profanis et impiis vocibus obviare concilio, vix angulum Ripensis Daciae turbare consueti.

II. Ne sinat imperator Ursinum sibi obrepere. -- Aliud est quo magis angimur, de quo, quoniam convenimus, fuit rite tractandum, ne totum corpus posset Ecclesiae toto orbe diffusum et universa turbare. Nam licet frequenter compererimus Ursinum non potuisse obrepere pietati vestrae, quamvis quietum nihil esse patiatur, et inter tot bellicas necessitates obreptio importuna tentetur: tamen ne sancta mens vestra animique tranquillitas, quae omnibus consulere gestit, importuni hominis simulata adulatione flectatur, deprecandos vos et obsecrandos, si dignanter ducitis, aestimamus: non solum praecaventes futura, sed etiam praeterita, quae jam ipsius temeritate gesta sunt, perhorrescentes. Nam si aliquam viam nactus fuerit audaciae, quid non ille confundat? Sed si unius miseratio inflectere potest; multo magis vos precatio omnium moveat sacerdotum. Quis enim nostrum ei communionis societate jungetur, cum indebitum sibi gradum usurpare conatus sit, nec jure ad eum potuerit pervenire; et quem importune affectavit, importunissime repetere moliatur? III. Ursinus Arianis copulatus. --Turbarum toties damnatus, incedit adhuc quasi praeteritis non perhorrescendus exemplis. Quid quod, plerique sicut in hoc concilio cognovimus et vidimus, cum Arianis copulatus atque conjunctus erat eo tempore, quo turbare Mediolanensem Ecclesiam coetu detestabili moliebantur, cum Valente nunc ante synagogae fores, nunc in Arianorum domibus, miscens occulta consilia, et suos eis jungens; et, quoniam ipse aperte in eorum congregatione prodire non poterat, instruens et informans quemadmodum pax Ecclesiae turbaretur? Quo furore sperabat, quod eorum posset fautores et socios emereri. IV. Devitandus est. --Cum igitur scriptum sit, Haereticum post unam correptionem devita (Tit. III, 11); cum et alius vir sancto locutus Spiritu dixerit, declinandas hujuscemodi bestias (II Joan., 10), nec salutatione recipiendas atque congressu: quomodo fieri potest, ut eum quem societati eorum insertum vidimus, non etiam assertorem perfidiae judicemus? Quod etiamsi deforet, tamen totius orbis Romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam fidem Apostolorum ne turbari sineret, obsecranda fuit clementia vestra; inde enim et in omnes venerandae communionis jura dimanant. Et ideo petimus et rogamus, ut obripiendi ei adimere dignemini facultatem. V. Ut importunissimi hominis abjectione paci Ecclesiae consulatur. -- Scimus clementiae vestrae sanctum pudorem. Ne auditu vestro indigna ingerat, non aliena ab officio et nomine sacerdotis interstrepat, non inverecunda vobis loquatur, quem cum habere oportuerit testimonium etiam ab iis qui foris sunt, (I Tim. III, 7), quali testimonio et cives proprii prosecuti sint, clementia vestra meminisse dignetur. Pudet enim dicere, inverecundum est recensere, quam turpis fama eum convicio sauciaverit. Quo saltem pudore perstrictus conticescere debuisset: et si haberet aliquam conscientiam sacerdotis, pacem Ecclesiae concordiamque ambitioni suae et studio praeoptaret. Verum longe alienus ab omni verecundia, per abscisum hominem Paschasium signiferum furoris sui missis litteris, ferit turbas, gentiles quosque ac perditos homines concitare conatur. Oramus ergo, ut jam et populo Romano, qui post relationem praefecti Urbis pendet incertus, et nobis sacerdotibus securitatem interdictam importunissimi hominis abjectione tribuatis: quo impetrato, apud Deum omnipotentem Patrem, et Christum Dominum ejus filium, gratias jugi continuatione celebremus. ANNO DOMINI 385. EPISTOLA MAXIMI IMPERATORIS AD SIRICIUM PAPAM.(D. Coust., col. 640.) Maximus catholicae fidei curam pollicetur. Spondet et Agricii, quem Siricius ad presbyterii gradum indebite provectum scripserat, causam in synodo examinandam esse. Suum denuo profitetur pro catholica fide studium: ac mittit gesta, quibus recens prodita sunt Manichaeorum seu Priscillianistarum scelera.

Victor Maximus perpetuus triumphator Augustus domino vere sancto apostolico viro Siricio episcopo salutem. I. Siricii litterae ipsius dignitati congruae. --Accepimus litteras Sanctitatis tuae, quae nobis fuere gratissimae, quaeque plane et nomini sacerdotis, et dignitati Urbis splendidissimae convenirent. Fidei vero catholicae, de qua clementiam nostram consulere voluisti, quo majus circa me et speciale judicium divinitatis experior, hoc me confiteor curam habere majorem; qui videlicet ad imperium ab ipso statim salutari fonte conscenderim, et cui in omnibus semper conatibus atque successibus Deus fautor adfuerit, cujusque hodie et, ut spero, perpetuo protector et custos esse dignetur, pater charissime.

II. Agricii causa in Gallicano conventu dijudicanda. -- Caeterum de Agricio, quem indebite ad presbyterii gradum conscendisse commemoras, quid religioni nostrae catholicae possum praestare reverentius, quam ut de hoc ipso, cujusmodi esse videatur, catholici judicent sacerdotes? Quorum conventum ex opportunitate omnium vel qui intra Gallias, vel qui intra quinque provincias commorantur, in qua elegerint urbe constituam, ut iisdem residentibus et cognoscentibus, quid habeat consuetudo, quid legis sit, judicetur. Haec enim, quae libris sunt asserenda et majorum nostrorum religiosissimis constitutis, ipsi possunt melius adstruere qui norunt. III. Caeterum id nobis animi et voluntatis esse profitemur, at fides catholica, procul omni dissensione submota, concordantibus universis sacerdotibus et unanimiter Deo servientibus, illaesa et inviolabilis perseveret. Nam noster adventus ita inquinata aliqua et sceleratorum labe polluta deprehendit et reperit, ut nisi nostra provisio atque medicina, quae ex Dei summi timore veniebat, his opem celeriter attulisset, ingens profecto divulsio atque perditio fuisset exorta, et vix sananda postea vitia concrevissent. IV. Manichaeorum infanda scelera. -- Caeterum quid adhuc proxime proditum sit Manichaeos sceleris admittere, non argumentis, neque suspicionibus dubiis vel incertis, sed ipsorum confessione inter judicia prolatis, malo quod ex gestis ipsis tua sanctitas, quam ex nostro ore cognoscat; quia hujuscemodi non modo facta turpia, verum etiam foeda dictu, proloqui sine rubore non possumus. Manu Imperatoris, Divinitas te servet per multos annos. EPISTOLA MAXIMI IMPERATORIS AD VALENTINIANUM AUGUSTUM.(Labb. Concil. tom. II. col. 1031.) Valentinianus junior Augustus, Justina matre, quae Arianae haeresi erat addicta, instigante, Mediolani S. Ambrosium, et caeteros Catholicos acriter insectabatur: qua re cognita, Maximus Valentinianum hortatur, ut paternam imitatus religionem, a vi ecclesiis et sacerdotibus inferenda abstineat.

Nisi clementiae nostrae circa serenitatem tuam fides simplex esset, et gratia plena concordiae, confido etiam, quod commoda rationibus meis esse possent haec, quae nunc agi dicuntur in partibus tranquillitatis tuae, catholicae legis turbatio atque convulsio. Quid enim tam optandum possit esse ei, si quis esset inimicus, quam adversus ecclesias Dei, hoc est, adversus Deum ipsum, et aliqua moliri, et ubi error excusabilis non est, ibi velle peccare? Sed quoniam serenitati nostrae et in Deum religio major, quam violari etiam ab inimicissimo quoque non optabile nobis arbitramur, et circa serenissimam juventutem tuam tam arcta nostri cura, tam sedula est, ut recte facta magis nos sua, quam errata delectent; idcirco perennitatem tuam credidimus commonendam, ut introspecta ratione nominis summi, et majestatis ipsius considerata potentia, quid agere debeas, solida mente perpendas. Audivi enim (nam fama non patitur occultari, praesertim quod agatur in populos) novis clementiae tuae edictis ecclesiis catholicis vim illatam fuisse, obsideri in basilicis sacerdotes, mulctam esse propositam, poenam capitis adjectam, et legem sanctissimam sub nomine nescio cujus legis everti. Hoc quam grave sit, poteris intueri, si Dei magnitudinem volueris cogitare. Erubesco, si quam crediderit serenitas tua adstruere vellem rationem, et Dei agere causam. Quid enim si hoc solum esset? Si enim jam per tot saecula coalita et confirmata mutare, parvamne excitare discordiam videretis? ipsis humanis legibus in hac mortalitate habet nostra reverentiam consuetudo, et in re jam vetusta atque usitata aliquid novum fecisse, reprehensio est. Italia omnis atque Africa hoc sacramento credunt, hac fide gloriantur Gallia, Aquitania, omnis Hispania, Roma ipsa venerabilis, cujus etiam in hac parte principatus est, quod Deum sicut sequi voluit, agnovit. Confitebor ipse quod non sine moerore dictum est, solum dissentiebat Illyricum; utinam quod errasset, non exstaret exemplum! Utinam illud incolume Arianae legis Mursinense oppidum permaneret, et non ad judicium quondam erroris miseri concidissent, quia ipsos erudisset auctores, ne praecipua irati numinis ultione procumberent: periculose, mihi crede, divina tentantur. Venerabilis memoriae D. Valentinianus pater clementiae tuae, hac fide fideliter imperavit. Nihil ille attingere voluit, quod bene constitutum videbat. Hi certe sub eodem episcopi jam fuerunt. Quae tanta mutatio, ut qui antea sacerdotes, nunc sacrilegi judicentur? Iisdem certe praeceptis, iisdem sacramentis dicati, eadem fide credunt, qui ante crediderunt. An putat venerabilis mihi serenitas tua conceptam semel in animis hominum religionem, quam Deus ipse constituit, posse convelli? quantae ex hoc discordiae excitabuntur! quantae contentiones oborientur! quam crebrae ac pestiferae seditiones! quanta et quae pervenientia ad Deum vota justorum! cum inter christianos (quod dictu nefas sit) quaedam persecutionis imago nascatur. Videris in quam partem hanc sedulitatem nostram interpreteris. Nullo certe majori genere curam meam circa clementiam tuam probare tibi possem, quam si te horter, ut desinas. Puto enim recognosces, quod nemo hoc suaderet inimicus. Haec amabiliter a nobis dicta esse opto ut intelligas, spero quod credas: unde aequum admodum est, ne sancto numini dicata convellas. Italiam omnem, et venerabilem Romam, caeterasque provincias suis ecclesiis, suis sacerdotibus reddas, neque te medium interseras, cum fas sit justius eos, qui a catholica Ecclesia Arianorum interpretatione discesserint, errorem suum vera religione mutare, quam recte sentientibus suam immittere pravitatem.

EPISTOLA VALENTINIANI IMPERATORIS AD PINIANUM.(D. Coust. Ep. Pont., col. 639.) Qua Sirici Romanii antistitis electionem approbat. Abe, Piniane charissime nobis.

Populum Urbis aeternae gaudere concordia, et optimum eligere sacerdotem, populi Romani esse credimus instituti, et nostris gratulamur advenire temporibus. Proinde quoniam religiosum Siricium antistitem sanctitatis sic praeesse sacerdotio voluerunt, ut Ursinum improbum acclamationibus violarent; nostro cum gaudio memoratus episcopus ipse permaneat, Piniane charissime ac jucundissime: si quidem magnum innocentiae et probitatis exemplum est, in una acclamatione et ipsum eligi, et caeteros improbari. Data VII Kalendas Martii.