Epistolae et decreta (Nicolaus I)/16

This is the stable version, checked on 23 Octobris 2021. Template changes await review.
CLI-CLIX
saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum
 15

(Anno 867.) CLI. AD ADONEM VIENNENSEM ARCHIEPISCOPUM. Confirmatur auctoritate pontificia vetus privilegium metropoleos Viennensis. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro ADONI archiepiscopo decretum perpetuum Viennensi Ecclesiae.

Quod reverenter petiit sanctitas tua a sede apostolica, et humiliter expostulavit, ut privilegium antiquum a patribus et praedecessoribus nostris Viennensi sacrae sedi concessum renovaremus, auctoritas hujus sanctae sedis, quia digna res petebatur, non abnuit. Sicut ergo ab antecessoribus nostris, beatissimo scilicet Leone et a reliquis pene ad nostra tempora, tuis antecessoribus praestitum est largitione apostolica, ut juri Viennensis Ecclesiae quatuor civitates vel oppida, Gratianopolis scilicet, Valentia, Genava, Darentasia, perpetue subjectae manerent, ita modo noster praesulatus futuris temporibus firmum et inconvulsum durare praesenti decreto constituit, et ut ad potestatem et dispositionem Viennensis metropolis pertineant immobiliter definivit. Neque tamen propterea Darentasiensis Ecclesia si aliquod munus privilegii illi concessum est perdet, quia nec hoc modo Viennensis archiepiscopus et primas ipsius a nostra auctoritate postulavit, ut iisdem in tribus oppidis vel civitatibus quae nunc additae et commissae videntur non ordinaret, et episcopos eorum ad se, cum opportunum videret, non advocaret. Sed ut sub jure Viennensis Ecclesiae ita se positum semper sciat, ut per dispositionem ipsius haec omnia ecclesiastice agat, et ad synodum ejusdem archiepiscopi et primatis vocatus pariter cum eisdem ipsis sibi concessis occurrat; et, quantum ad generalem observationem attinet, nihil praeter auctoritatem Viennensis praesulis definire praesumat: sitque humiliter, sicut a sanctae recordationis praedecessoribus nostris salubre firmatum et statutum est, Viennensi Ecclesiae ita suppositus, ut postmodum liberius dignitatem suam a nobis sibi concessam habere et tenere praevaleat; ne forte si aliter fecerit aut praesumpserit, non solum aliqua sibi concessa amittat, sed etiam propter transgressionem et inobedientiam durius damnatus in futurum humilietur. Data Idus Jun., indictione XV.

(Anno 867.) CLII. AD HINCMARUM ET CAETEROS EPISCOPOS IN REGNO CAROLI CONSTITUTOS. Exponit causas odii et invidiae Graecorum adversus Ecclesiam Latinam: mittit illorum objectiones, ut eas refellant, et quae contra illos invenerint, in Urbem transmittant. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei,reverentissimis et sanctissimis HINCMARO et caeteris confratribus nostris archiepiscopis et episcopis in regno Caroli gloriosi regis ecclesias constitutas regentibus.

Omnium nos portare onera qui gravantur, imo haec in nobis portare beatissimum Petrum, qui nos administrationis suae protegit ac tuetur haeredes, fraternitas vestra liquido novit. Verumtamen inter alia quae nos immensis laboribus inserunt, illa nos praecipue commovere videntur, quae nobis, imo universae occiduae parti, a Graecorum imperatoribus, Michaele scilicet et Basilio, et ab his qui sibi parent, nequiter ingeruntur. Hi enim odio et invidia contra nos inflammati, quae inferius annotabimus, nobis quasi crimina haereseos impingere moliuntur. Odio quidem, quia Photii adulteri et invasoris Ecclesiae Constantinopolitanae atque neophyti, a depositis et anathematizatis factam promotionem non solum non approbavimus, sed et damnavimus: fratris scilicet et comministri nostri Ignatii ejusdem ecclesiae patriarchae dejectionem, utpote a subjectis, et ab imperiali potentia factam, nullo suscipientes assensu. Invidia vero, quia regem Bulgarum Michaelem nomine, cum gente sua, Christi fide suscepta, a sede beati Petri institutores et doctrinam expetivisse audierunt. Volentes quippe, nimiumque anhelantes, eosdem Bulgares a beati Petri subjectione subducere, suosque imperio sub praetextu Christianae religionis callide subjugare, talia de sancta Romana Ecclesia non habente maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, praedicant, quatenus illi, utpote adhuc in fide rudes, haec audientes, nos quasi noxios, et diversarum haereseon squaloribus respersos, vitent, declinent, atque penitus deserant. Denique cum clamor malorum, quae in Constantinopolitana Ecclesia, tam per eosdem principes, quam per eos qui illis sive metu, sive affectu ad votum parent, multiplicatus et consummatus esset, nostrisque auribus increscens, immensum cordi super tanta nequitia dolorem incuteret, etiam ipsis petentibus et obnixe precantibus, ad hanc inquirendam et nobis referendam missos nostros, Rhadoaldum scilicet et Zachariam, tunc episcopos, Constantinopolim destinavimus, qui illuc pervenientes, patriarcham Ignatium damnando, et Photium communione sua firmando, contra interdictum nostrum factioni consensere Graecorum. Cum autem patrato nefando scelere Romam reversi fuissent, missus est etiam ab imperatore Michaele cum ipsis ad nos proprius legatus, nomine Leo a Secretis. In quorum adventu cognoscentes tam praefatum Ignatium injuste depositum, quam Photium moechum irregulariter in sede Constantinopolitana firmatum, molestissime tulimus, scribentesque nostram summae auctoritatis epistolam, eidem Leoni a Secretis imperatori per indictionem decimam hanc deferendam contulimus. Per quam videlicet nos nec illam damnationem, nec talem promotionem, utpote utramque inique patratam, admissuros fore praediximus, et ratione competenti firmavimus. Deinde bis facto concilio, et lectis profanis gestis, quae praedictus Leo a Secretis detulerat, ubi putatae depositionis fratris et coepiscopi nostri Ignatii tenor continebatur, inventi sunt iidem missi nostri tam in damnatione Ignatii, quam in communione Photii, omnino culpabiles. Unde nos ecclesiam nostram sine omni volentes macula, sicut semper, subsistere, ne videlicet in ea, illis impunitis remanentibus, vel tenuis subsannandi oriretur occasio, aut nos eorum pravitati consensisse videremur, utrumque damnavimus, et excommunicationi submisimus: damnationem vero Ignatii, vel promotionem Photii, penitus respuimus et condemnavimus. Reverso autem Leone a Secretis Constantinopolim, Michael imperator comperiens per epistolam nostram, quam per ipsum transmisimus, quod nec depositionem Ignatii, nec promotionem Photii suscepissemus; mox quemdam legatum suum, nomine Michaelem, protospatharium, cum epistola injuriis plena ad nos direxit, et ut sententiam nostram ad votum ipsius commutaremus, vehementer hortatus est. At nos injurias quidem nostras non curantes, licet circa Ecclesiae injurias non tacuissemus, scripsimus epistolam nostram, et hanc per indictionem quartamdecimam praefato imperatori per jam nominatum Michaelem protospatharium legatum suum direximus, tam videlicet a nostra ecclesia falsas objectiones repellere cupientes, quam ipsum imperatorem cum sequacibus suis super hoc negotio ad rectum justitiae perducere tramitem anhelantes. Sed ut plenius haec tam ipsi imperatori, quam aliis fidelibus intimari potuissent, convocatis quibusdam e vicinis locis fratribus et coepiscopis nostris, de his quod nobis canonice visum est, praedecessorum nostrorum secuti vestigia, decrevimus et ordinavimus, quod etiam sanctitati vestrae post modicum, Deo favente, plenius intimare disponimus. Quo rite sicut arbitramur ordinato, quaerere coepimus opportunitatem, qua freti missos apostolicae sedis etiam adhuc Constantinopolim cum exhortatoriis epistolis destinaremus: qui et pro salute ipsorum competentibus eos monitis aedificarent, et quae fuerit de illis apostolicae sedis prolata sententia, manifeste denuntiarent: juxta quod et magna synodus Nicaena (can. 5), de his qui abjiciuntur sanxisse dignoscitur. Videbatur enim nobis iter navale satis difficile, et propter eorumdem Graecorum expertas insidias valde cavendum. Cum his itaque anxietatibus undique coarctaremur, et ingentibus premeretur angustiis, ecce subito legati jam fati regis Bulgarum nobis adesse nuntiantur. Unde, quis est qui dicere possit, quanto gaudio, vel quanta exsultatione simus repleti? eo quod et eorum salubrem conversionem per divitias bonitatis Dei cognovimus; et quia illos doctrinam beati Petri apostoli, seu sedis ejus, exquisisse comperimus, qui, licet longe positi corpore, nobis tamen facti sunt fide praesentes: sed et quia per eorum regnum facilem ac terrenum missis nostris ad terram Graecorum accessum patere perspeximus. Ordinatis igitur tam quae Bulgarum gentis congrua fidei rudimentis agnovimus, quam quae Constantinopolim mittere disposuerimus, missos quoque nostros cum legatis jam nominati regis per ipsius transituros regionem direximus. Quos imperatores Graecorum non solum recipere minime consenserunt, verum etiam vehementer adversus Bulgares animos commoverunt, eo quod per suam eos terram transire permiserint: nihil aliud procul dubio innuentes, nisi quod eos, si per sibi subjectas regiones transissent, illis periculis traderent, quibus praefatae urbis haeretici principes saepe sedis apostolicae legatos, pro causa fidei vel correctionis ecclesiasticae destinatos, tradidisse leguntur. Praeterea cum Bulgarum rege demorantibus, et ad urbem Constantinopolitanam eisdem nostris accedere missis conantibus, iidem imperatores epistolam suam ipsi regi Bulgarum transmisere: quam ille accipiens nobis per legatos nostros deferri devota mente decrevit. Accipientibus itaque nobis, et perscrutantibus eamdem cum aliis scriptis epistolam, non hanc saepe memorati principes dictantes, nisi in lacu blasphemiae tinxisse calamum, et luto erroris usi pro atramento fuisse procul dubio patuere. Conantur enim tam nostram specialiter, quam omnem generaliter, quae lingua Latina utitur, Ecclesiam reprehendere, quod jejunamus in sabbatis, quod Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere dicamus cum ipsi hunc tantum ex Patre procedere fateantur. Dicunt praeterea nos abominari nuptias, quia presbyteros sortiri conjuges prohibemus; et insimulare tentant, quoniam eosdem presbyteros chrismate linire baptizatorum frontes inhibemus: quod tamen chrisma non ex aqua fluminis conficere fallaciter arbitrantur. Reprehendere nihilominus moliuntur, eo quod octo hebdomadibus ante Pascha a carnium, et septem hebdomadibus a casei et ovorum esu more suo non cessamus. Mentiuntur quoque nos, sicuti per alia ipsorum conscripta indicatur, agnum in pascha, more Judaeorum, super altare pariter cum Dominico corpore benedicere et offerre. Quin et eprehendere satagunt, quia penes nos clerici barbas radere suas non abnuunt, et quia diaconus non suscepto presbyteratus officio apud nos episcopus ordinatur; cum ipsi etiam illum, quem patriarcham suum nominant, ex laico subito tonsuratum ac monachum factum, saltu ad episcopatus apicem imperiali favore ac brachio provehere, ut ipsi putant, minime formidaverint. Et adhuc, quod est gravius et insanius, a missis nostris, contra omnem regulam, et praeter omnem consuetudinem, libellum fidei, si se ab illis recipi vellent, exigere moliebantur, in quo tam ista capitula, quam ea tenentes anathematizarent: necnon et epistolas canonicas ab his ei, quem suum oecumenicum patriarcham appellant, dandas improbe requirebant. In his igitur, explosis caeteris curis, vos, fratres, summopere convenit desudare: et quia communia sunt haec opprobria, quae universali Ecclesiae, in ea duntaxat parte quae Latina uti dignoscitur lingua, sicut praetulimus, ingeruntur, communiter omnes, qui divino sacerdotio illustrari videmini, decertare debetis, quo paternae traditiones tantae derogationi non pateant: sed quae pravi quique consueta contentione tam mentientes quam errantes maculare gestiunt, manu communis defensionis ab omni naevo blasphemiae funditus eruantur. Ridiculum est enim, et satis abominabile dedecus, ut temporibus nostris vel falso insimulari sanctam Dei Ecclesiam permittamus, vel eas traditiones quas antiquitus a patribus nostris suscepimus, pro libitu semper errantium infringi patiamur. Quapropter necesse est ut eorum conatibus resistamus, et falsis illorum jaculis veritatis clypeum opponamus. Quod nos quidem, opitulante superna potentia, prout valemus, agere non omittemus: nec, cum opportunitas coelitus datur, contra illos pro Ecclesia Christi tacebimus. Sed magnopere convenit, ut et vestra quoque fraternitas, morem secuta majorum, concertans nobis et unanimiter collaborans in talibus inveniatur. Siquidem, nisi mente recessit, nunquam Hesperiae regiones (ut de aliis mundi plagis interim taceamus) a sede B. Petri in hujuscemodi quaestionibus dissonantes inventae sunt. Unde unusquisque vestrum qui metropolitana jura sortitus est, junctis sibi fratribus et coepiscopis suis qui sub se sunt, de his diligentem curam suscipiat, et quid invidis eorum detractionibus opponi necesse sit, rimari studeat, et invenire summopere gestiat, atque inventum nobis ocius transmittere minime parvipendat: quatenus id nos quoque adversus eorum vesaniam cum caeteris assertionibus nostris deinde mittere valeamus. Nihil enim in nobis tam visibilis quam invisibilis hostis, sicut concordiam, exhorrescit. Ideoque mutuo studia nostra provocemus, et contra communes hostes, non quasi hac vel illac palantes, sed tanquam castrorum acies ordinati reperiamur. Sicque fit, ut dum nos vestram unanimitatem ad communem incitamus conflictum, et vos nostris certaminibus interestis, ut et nos vestram sanctimoniam debito mentis affectu diligere fraterneque venerari cernamur, et vos in nullo a capite, id est a sede Petri, dissidere noscamini. Quanto autem livore, quantaque vecordia, jam designati, Graecorum principes, eorumque satellites, adversus nos, pro eo quod suis noluimus parere illicitis animositatibus, armati sint, in eo manifeste datur intelligi quod aut falsa sunt quae nobis impingere moliuntur, aut certe jam a prisco tempore sine cujusquam contradictione in Ecclesia Romana, imo in tota occidentali parte, hactenus custodita: et cum floruerint etiam apud ipsos magni doctores Ecclesiae, nullus tamen eorum de his reprehensionem fecit, nisi hi qui non zelo justitiae fervidi, sed zelo invidiae perculsi, Ecclesiae lacerare traditiones anhelant. Praecipue cum de jejunio sabbati tempore S. Silvestri confessoris Christi sit satis discussum et disputatum, atque ut celebraretur per omnia definitum, nullusque post haec ausu temerario contra illud statutum venire, aut saltem mutire praesumpserit: cum potius e diverso sedis apostolicae institutio, et Ecclesiae Romanae sequens observantia, ejusdem salutiferi constituti exsecutrix fuisse hucusque reperiatur. Praeterea de processione Spiritus sancti quis nesciat illustres viros et praecipue Latinos, nonnulla scripsisse, quorum fulti auctoritatibus, istorum oppido sane respondere possemus insaniae, si vel illis non reprehendendi, vel nobis eis contentiosa fauce gannientibus rationem reddendi consuetudo quaelibet exstitisset? Sed quid mirum si hoc isti praetendunt, cum etiam glorientur atque perhibeant, quando de Romana urbe imperatores Constantinopolim sunt translati, tunc et primatum Romanae sedis ad Constantinopolitanam Ecclesiam transmigrasse, et cum dignitatibus regiis etiam Ecclesiae Romanae privilegia translata fuisse? Ita ut ejusdem invasor Ecclesiae Photius etiam ipse se in scriptis suis archiepiscopum atque universalem patriarcham appellet. Videte ergo, fratres, si haec Ecclesiae Christi non praejudicent: videte si tolerabilia valeant aestimari: considerate si debeant illi Ecclesiae Romanae hujusmodi derogationes vel detractiones ingerere, cum ipsa, ex quo coepit Christiana religio dilatari, quae semel in Petro patrono ac institutore suo suscepit, immutilata tenuerit, et incorrupta per alia climata mundi docuerit: nec apparuerit quisquam per tot saltem saeculorum curricula, qui ejus traditionibus derogaverit, aut obviare praesumpserit; licet, ut praetulimus, in Ecclesia crebro magni doctores effulserint: nec visa sit unquam Ecclesia, ut non dicam Constantinopolitanam, quae longe post instituta est, cujus haec doctrinam vel auctoritatem secuta sit, cum ipsa potius alias ecclesias instituerit, atque his nonnullas traditiones contulerit: adeo ut, quemadmodum Bonifacius sedis apostolicae praesul testatur, institutio universalis nascentis Ecclesiae de beati Petri sumpserit honore principium, in quo regimen ejus et summa consistit. Perpendite ergo, fratres, si haec utilia sint Ecclesiae Dei, si haec congrua videantur ejus ordinationibus. Perpendite, rogo, si sedis apostolicae missos a visione sua excludere, vel eos aut epistolas nostras spernere debuerint, et ubi sit aliquando gestum, quaeso, memorare contendite, alioquin contra tantum laborare contemptum nobiscum tota virtute curate. Nam si hujusmodi mos in Ecclesia Christi fuerit exortus, videlicet ut legati seu litterae singularum ecclesiarum, vel personarum ab his quibus mittuntur minime suscipiantur, quis locus restet saluti nos penitus ignoramus, praesertim cum per legatorum et epistolarum destinatarum interventionem ad fidem nonnullos conversos, et ab errore multos revocatos, et ad pacem caeterasque correctiones plurimos vel rediisse vel accessisse noscamus. Et certe si hoc licitum esse posset, nullus profecto nobis tranquilliorem vitam ducere valuisset, nimirum quos quotidiana undique veniens, annuente Christo, frequentia non modice reddit sollicitos, nec paucis constituit subinde sudoribus fatigatos. Perpendite nihilominus, si a legatis nostris libellus exigi debuit, aut quae hinc exempla praecesserint: cum nec scripto insertum, nec memoriae commendatum tale quid inveniri credatur. Nunquid nos alicujus novitatis inventores exstitimus? nunquid alia, nisi quae ad salutem ipsorum, et ad communem Ecclesiae statum pertinebant, transmisimus? nunquid nos haeretici aliquando fuimus? Nam licet nos peccatores quidem esse non denegemus, quorumlibet tamen errorum faece pollutos, Deo gratias, minime recognoscimus, quemadmodum illi, qui nunquam sine schismate, nunquam prorsus ab errore reperiuntur extranei. Libellos autem nos ab illis et exigere et suscipere, non autem illos a nostris requirere solere, consuetudo hucusque custodita demonstrat. Cum enim, Christi munere, propter primatum Ecclesiae Romanae in beato Petro concessum, nemini sit de sedis apostolicae judicio judicare, aut illius sententiam retractare permissum: constat nimirum eos ab his nullum jus possidere libellos exigendi, quos habere fas judicandi nullo jubentur canone, nullo probantur exemplo. Potiorum enim est ab inferioribus, non inferiorum a potioribus, violenter exigere rationem, aut exortam elicere satisfactionem. Commendatitias autem epistolas, etiamsi tale quid antiqua consuetudo fieri a nobis efflagitasset, dandas Photio modo mitteremus: quippe quem non litterarum nostrarum communione in Ecclesia Constantinopolitana stabiliendum, sed nostrae sententiae jam mucrone perculsum, ab ea penitus decreveramus tanquam adulterum propellendum. Verum pro his et his similibus causis canonice discutiendis et rite definiendis tam vestram, quam aliorum fratrum et coepiscoporum nostrorum, reverendam ad nos convocare vellemus praesentiam, nisi nos diversae mundi calamitates, et quotidianae pressurae id gerere vetuissent. Sed quae nobiscum ageretis praesentes, hortamur agite saltem absentes, qui tamen dum intra sinum charitatis, quam latum mandatum Psalmista nuncupat (Psal. CXVIII), vos circumplectentes semper intuemur quasi praesentes, terrarum profecto spatiis nunquam potestis haberi visibus nostris absentes. Verumtamen si huc veniendo [ forte, veniendi, HARD.] recusatis laborem arripere, nec jussa terreni principis, nec ulla impedimenta saeculi, pium studium vestrum a communi hac ecclesiastici negotii meditatione, seu necessaria sollicitudine, cohibere quoquo modo valeant Alioqui vestram ad nos fraternitatem convocandi, et pariter de hujuscemodi quaestionibus tractandi, nobis erit omnino necessitas: ut videlicet juxta pristinam consuetudinem nobiscum in idipsum apud S. Petrum convenientos, communes Ecclesiae contumelias repellamus, qui commune sacerdotii culmen in Christi Ecclesia, singuli secundum suorum qualitatem privilegiorum, promeruisse dignoscimur. Praecipue cum non solum propter hujusmodi generalis Ecclesiae negotium, sed etiam pro specialis hujus sedis exorta causa praedecessores vestri una cum praedecessoribus nostris hic soliti sint non immerito convenire. Nam mirandum quamobrem iidem imperatores ita saeviant, ita commoveantur, ita in convicia nostra prorumpant: cum, si bene gesserunt, eos non nobis conviciari, sed de bono gratias auctori referre, et in se ipsis gloriam habere, et missos vel legationem nostram respuere, sed utpote suis bene gestis congratulantia libenter admittere, et nobis congrua responsa dirigere, profecto decuerit. Si vero male operati sunt, ut quid non corrigi potius et meliorari satagunt, sed indignantur, anhelant, et in tot contumelias adversus ordinationes Dei et Ecclesiae traditiones insiliunt? Quamvis non tam indignati, quam deterriti fuisse videantur, conscientia namque remordente intellexerunt, pro judicanda canonice sui obligatione nos illas partes misisse. Quamobrem hujuscemodi consilio usi sunt, quo videlicet legati nostri nullatenus admitterentur: scilicet ne per illos, vel de recuperato fratre et coepiscopo nostro Ignatio, vel de damnato Photio invasore, sedis apostolicae sententia penes se diffamari, nec rursus iidem, tanquam fautores tantae perversitatis, ac per hoc obligati, manifestius, quia errent, excommunicati, sciri eorum attestatione, aut scriptorum nostrorum serie potuisset. Unde quis non videat, eos idcirco de nobis illa derogationum verba depromere, ut sua quaeque pravitatis possent acta contegere; et ideo velle nostra suis praestigiis offuscare, ut sua valeant tenebrarum opera longe lateque clarificare? Nam quis stylus sufficiat exarare, quanta et qualia, priusquam missi nostri illuc directi fuissent, vel etiam post reversionem eorum, tam per legatos, quam per litteras suas, ut de nostris specialiter omittamus, de beati Petri principis apostolorum laudibus, de sedis ejus, vel Ecclesiae Romanae privilegiis, nobis praeconia destinarint? Cum autem eosdem apostolicae sedis missos in suam nequitiam traduxissent, et instar quarumdam prostitutarum libidines suas ipsis convenientibus explevissent, primo quidem conati sunt nos iteratis laudibus efferentes, et versutis blandisque lenociniis adeuntes, ad suos inflectere pessimos actus, et ut his a se perpetratis nostro consensu firmitatem tribueremus, supra modum hortati sunt et deprecati. At ubi nos, inspiratione divina, quae acta sunt perperam commissa fuisse comperientes, ea non solum justitia magistra, ut jam diximus, non approbavimus, sed et damnavimus: protinus illi versa sententia, plectrum linguae in derogationes et blasphemias acuerunt, et tanquam suimet obliti, contraria his quae primitus prosecuti fuerant tractarunt. Et quia, Deo auctore, de nobis quid specialiter impeterent non invenerunt, traditionibus paternis divinis testimoniis roboratis detrahere curaverunt, et quod agere majores eorum minime praesumpserunt, isti etiam quae antiquitas Romana suscepit, cum numerosis hanc sequentibus ecclesiis, generaliter accusare et blasphemare ore polluto minime timuerunt. Quin et privilegiis apostolicae sedis, quorum valetudine sua quoque roborari poposcerant, quia suis malignitatibus non favimus, conviciari et derogare vice tergiversatoria multifarie studuerunt. Porro autem, quia nos apostolicae sedis auctoritatem, Deo gratias, non ignorantes, hactenus quodammodo singulariter eorum pravitatem, nullo solatio vestro more prisco muniti, constantia summa repressimus, actus suos illi nonnisi nobis displicere, nonnisi nos exsecrari, fallaciter arbitrantur. Quamobrem fieri potest, ut haec sua venenosi graminis semina per alias mundi partes dispergant, et simpliciorum piorumque fidelium corda suis illicitis votis incurvent. Adeo ut, sicut ipsi gloriantur, ad Alexandrinum et Hierosolymitanum patriarchas jam miserint, eos videlicet ut in dejectione Ignatii patriarchae, et in promotione invasoris Photii sibi consentiant, adhortantes. In quo non nos eorum concordiam, fortasse contra statuta seu traditiones apostolicae sedis improvide conglutinatam, Deo adjuvante, pavemus: sed ne suasionibus illectos pravorum eos ad suum ipsorum discrimen contingat ab aequitate decidere, condolemus. Sunt quippe diris et continuis Agarenorum pressuris attriti: ac per hoc evenire valet, ut vel decepti, vel pro sui relevatione sibi plurima tribuere spondentibus Constantinopolitanis principibus, quod et gementes dicimus, assentire cogantur. Quapropter venerabilis industria vestra talem se de caetero exhibeat necesse est, ut sole clarius hanc a sede Petri in nullo dissidere, quin potius cum illa in cunctis sentire, iidem hostes cognoscant: ita ut praesulatui nostro scripta divinitus inspirata sapientia vestra, reprehendendo, et forti prorsus invectione feriendo tantam eorumdem imperatorum vesaniam, mittat; quae nos suscipientes, rursus ea cum aliis assertionibus nostris ad ipsorum quoque dementiam confutandam mittere valeamus. Ita ut cum unum pariter idemque nos hostes sentire cognoverint, nec injurias a se nobis illatas ulcisci solummodo nos affectare mendaciter astruant, nimirum cum adversus se monomachiam aggredi quodammodo nos intuentur, et per hoc quod sint et alii Christi dilectores, et eorum perversitates odientes liquido comprehendant, et ora loquentium iniqua penitus obstruantur, ita ut Christo duce una mente, et ore, ac brachio, quasi strenui propugnatores, phalanges hostium premere ac debellare communi studio reperiamur, eorumque perniciosam factionem, ipso auxiliante, socia concertatione funditus interrupisse comperiamus, et tam inventores mendaciorum, quam fabricatores perversorum dogmatum, paternis definitionibus, ac veracium assertionum clypeis, in nomine Domini nostri Jesu Christi unanimiter triumphare ac superare per omnia dignoscamur. Optamus fraternitatem vestram in Christo nunc et semper bene valere. Tua vero, frater Hincmare, charitas cum epistolam legerit, mox ut etiam ad alios archiepiscopos, qui in regno filii nostri Caroli gloriosi regis consistunt, deferatur, summopere agere studeat; et ut de his singuli in dioecesibus suis, una cum suffraganeis suis, in cujuscunque regno sint constituti, convenienter tractare, et nobis quae repererint suggerere curent, eos incitare non negligat. Ita ut eorum omnium, quae praesentis epistolae circumstantia continet, tu et strenuus exsecutor illis existas; et apud nos verax et prudens scriptorum tuorum serie relator inveniaris. Datum X Kalendas Novembris, indictione prima.

(Anno 867.) CLIII. AD CAROLUM CALVUM REGEM. Petit ut auxilio sit episcopis ad conventus habendos de negotio quod ipsis demandavit. [Apud Mansi, ibid. ] Comperiat celsitudo vestra, nos metropolitanos praesules regni vestri ad quaedam tractanda ecclesiastica negotia, quorum gloriae vestrae tenorem ostendi praecepimus, singulos cum suffraganeis suis pariter convenire mandasse: cujus videlicet exsecutionis summam fratri et coepiscopo nostro Hincmaro commisimus. Quapropter rogamus piam dilectionem vestram, ut tanto negotio auxilians, quo facilius iidem fratres nostri convenire valeant, suffragari dignetur: quatenus ipsis vestro solatio potitis, praesens negotium rite tractantibus, vos quoque pro tantae pietatis studio praemium consequamini. Erit autem eis et aliud post modicum decreto nostro synodice ventilandum: sed ne duplicatus labor eis onerosus existat, interim in hoc operam dare illos oportet, ut videlicet ad alterum libentius ac expeditius, Deo juvante, pertingere possint. Optamus gloriam vestram nunc et semper in Christo bene valere, dilectissime fili. Data IX Kalendas Novembris, indictione prima.

(Anno 867.) CLIV. AD LUDOVICUM REGEM GERMANIAE. Ut desinat tandem intercedere pro Theutgualdo et Gunthario. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LUDOVICO glorioso regi.

Epistolam serenitatis vestrae pro Theutgualdo et Gunthario dudum episcopis nos obnixe precantis accepimus, et quamobrem pro illis tot vestra celsitudo labores assumat, admodum fateor miramur et obstupescimus. Quanta nempe mala nos perpeti, quanta incommoda sustinere saepe audistis, et liquido nunc cognovistis? nusquam tamen quia causa nostri doluistis apparuit: et quod cum charitate vestra dicimus, sic Ecclesiae matris vestrae semper damna duxistis, tanquam si nihil ad vos inde quoquomodo pertineret, et veluti ejus non esse filii per omnia videremini. Quantos autem sudores, quantaque certamina pro recidendo malo, cujus Guntharius et Theutgualdus auctores et conflatores inventi sunt, pertulimus, imo vero indesinenter perferimus, et ne rediviva iterum radice succrescat, incessabilibus laboribus fatigamur? Nunquam tamen vos in his omnibus concertantes aut collaborantes nobis adhaerescere consensistis. Sed nunc pro reconciliandis Theutgualdo et Gunthario, totius hujus mali fabricatoribus, satagitis, curritis, anxiamini, et nobis crebro id ipsum mittere minime recusatis: quosque nescio quomodo amaricatos appelletis, dum certe illi pene quotidie potum amaritudinis propinare nobis non desinunt: nam quoties eorum facti memoria inter aliorum dura quaeque nobis ingerentium infertur, toties nos absque multi moeroris amaritudine remanere nequimus. Cesset itaque vestrae gloriae jam nos super hoc pulsare sublimitas, et quod fieri non potest, tandem aliquando praetermittat. Dum enim non possumus adipisci quod volumus, necesse est ut hoc velimus consequi omnino quod possumus et debemus. Nam sedis apostolicae sententia tanta semper consilii moderatione concipitur, tanta patientiae maturitate decoquitur, tantaque deliberationis gravitate profertur ut retractatione non egeat, nec immutari necessarium ducat: nisi forte sic prolata sit ut retractari possit, vel immutanda secundum praemissae tenorem conditionis existat. Theutgualdus igitur et Guntharius hujus sanctae et apostolicae sedis sententia perculsi, si patienter egerint, et malorum quorum plantatores fuere, eradicatores exstiterint, atque si haec perfecta in se humilitate, dignisque poenitentiae fletibus abolere [ edit. Rom., abluere] studuerint, poterunt utique alia miserationis ecclesiasticae beneficia praestolari; prioris tamen ministerii, aut cujuscunque sacerdotalis officii dignitatem frustra quidem sperare poterunt, resumere autem in sempiternum non poterunt. Sed quia charitas excellentiae vestrae pro his dolet, laudamus: quia et nos, sicut ad eorum detrimentum tunc zelo et justitia Dei commoti gementes devenimus; ita et nunc, quoties eorum reminiscimur, toties ingenti cruciatu mentis accendimur, atque de ipsorum discrimine illis valde compatimur et condolemus. Secundum Apostolum namque, si quid patitur unum membrum, compatiuntur et omnia membra (I Cor. XII). Verum si de his, vel de actibus eorum, vel quae sit penes nos de ipsis fixa sententia, pleniter ut innuitis cognitum vobis fieri cupitis, ad epistolae tenorem, quam ad venerabiles episcopos regni vestri transmisimus, si placet, industria sublimitatis vestrae recurrat. Optamus gloriam vestram in Christo nunc et semper bene valere, o dilectissime fili! Data III Kalend. Novembris, indictione 1.

(Anno 867.) CLV. AD EPISCOPOS IN REGNO LUDOVICI CONSTITUTOS. Reprehendit illos quod Theutgualdum et Guntharium suis gradibus restitui cupiant. Exponit quam graviter deliquerint, tum in suscipienda Ingeltrude Bosonis conjuge refuga excommunicata, tum in astruendo et defendendo Lotharii repudio, et quod propterea merito fuerint depositi. Quare hortatur ut desinant, et ut Lotharium ad exsequenda jussa pontificis inflectant. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimis et sanctissimis confratribus nostris archiepiscopis et episcopis in regno Ludovici gloriosi regis constitutis.

Gaudemus quidem, fratres, et plane vobis non immerito congaudemus, quoniam per charitatem vos Theutgualdo et Gunthario dudum damnatis compati et condolere conspicientes, etiam pro recuperandis his in pristinum dignitatis gradum non modice satagere contemplamur. Sed tristamur, et valde tristamur, charissimi, quia sic pro duorum hominum dejectione satagitis, ut plurimae multitudini Christianae plebis per eos laesae minime consulatis: sic pro duorum hominum restaurando statu pro criminibus manifestis eliso certatis, ut tot fidelium casum, qui eos per praecipitia sunt secuti, nullo modo perpendatis. Sed quid mirum, quando etiam cum essetis vicini locis illis, in quibus Theutgualdus et Guntharius Ecclesias Christi sibi commissas videbantur quidem regere, non autem regebant, in quibus etiam licenter, ac sine quavis prohibitione, tam Waldrada, quam Engeltrudis uxor Bosonis, prostitutionis suae sibi lupanaria quodammodo praeparaverant, nec contra insurgentem morbum medicinale ferrum exacuistis, nec ad excitandos sopore noxio oppressos eodem tempore fratres charitatis pedibus cucurristis, sapientissimo Salomone de talibus admonente atque dicente, Discurre, festina, suscita amicum tuum? (Prov. VI) Quod non solum tunc minime vos egisse liquet: verum etiam nec postquam nos erecti sagittas divinae pharetrae jaculare adversus hujusmodi pronefas longe lateque coepimus, nobis collaborare sollicite procurastis: denique ubi super hoc labor vester apparuit? ubi concursus, vel ubi sacerdotale studium claruit? quando ascendistis super montem excelsum? quando evangelizastis Sion? quando quasi tuba exaltastis vocem? quando annuntiatis cuilibet in hac culpa detento scelera sua? quando ascendistis ex adverso, et opposuistis murum pro domo Domini? quando pro ea latratus dedistis? quando Phinees, ut cessaret quassatio, imitati estis? quando Danielem in puniendis adulteris presbyteris sectati estis? vel quando nobiscum ut castrorum acies ordinati stetistis? quando nobiscum Dominum in choro laudastis? vel quando columbas imitati gregatim contra milvos incedere studuistis? quando cantavimus simul: Deus in loco sancto suo, Deus qui habitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII: et rursus: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum? (Psal. CXXXII.) in unum scilicet mente magis quam corpore. Quod si nihil horum egistis, nec in nullo nobiscum convenire voluistis: sed sicut laboribus nostris diverso tempore, pro destruendis quae viri praedicti fabricaverant impensis, minime communicastis, ita et dolorum nostrorum participes, fieri recusastis: quid nunc satagitis, et anxiamini, et pro duorum virorum restauratione, innumerorum praevenire vultis fidelium subversionem? An plurium interitum parvipenditis, et duorum virorum casui solummodo condoletis? Et sola quidem illorum vobis ruina gravis, nostra vero et totius Ecclesiae, cui Deo auctore servimus, quotidiana sollicitudo, et pro eradicandis quae ipsi plantaverunt malis ineffabilis cura ei intolerabilis profecto vexatio, levis et contemnenda videtur? Sed nos quae pertulimus, imo quae de factorum ipsorum origine quotidie toleramus, non contemnenda ducimus, nec levia possumus aestimare, quorum gravissima nos cernimus, et non vos, pondera bajulare, quamvis et charitatem vestram incommodis nostris cognitis compati minime diffidamus, et jam nunc exposita nequaquam perfunctorie posse credamus.

Ordiamur ergo historiam Theutgualdi et Guntharii, si tamen non tragoedia potius sit dicenda: et ut partim saltem quae nos experti sumus, de illis vos quoque scire valeatis, quantum epistolae caventes prolixiorem sermonem cursim disserere possumus, texentibus nobis advertite. Igitur cum Engeltrudis, uxor Bosonis comitis, ad Gallias relicto proprio viro cum adultero adultera transmigrasset: et vir ejus eam cum multo labore reducere voluisset, nec tamen aliquo modo potuisset, ecclesiastica coepit auxilia postulare: ordinemque servans, primam in toto terrarum orbe sedem appellans, ut ecclesiastico decreto eam ab his, qui illam muniebant, erui et sibi reddi praeciperet, supplicavit. Unde decessor noster sanctae memoriae Benedictus papa, quousque superstes exstitit, apud imperatorem et regem ac principes interveniens et concertans, atque episcopis et cunctis fidelibus scribens, ut revocaretur suadere, et auctoritate apostolica jubere non destitit. Cui decedenti, effectu nullo percepto, per Christi gratiam nos in episcopatu subrogati, successimus etiam in labore, cui licet longe meritis impares successimus in honore. Qui ut revocaretur eadem femina, et verbis, et frequentibus litteris ad omnes personas in omnes partes missis, ad quas necessitas postulabat, non destitimus agere. Sed et sic minime nobis proficientibus, coeperunt hinc inde a pontificio nostro episcopales litterae destinari, suggerentes videlicet, ut tam morbida ovis, ne totum gregem contaminaret, ecclesiastico judicio de ipso grege Dominico pelleretur, maxime quae tot salubribus monitionum medicamentis sanari minime consensisset. Decretoque et auctoritate praemissa, jussum est Mediolani episcoporum concilium fieri; ad quod ipsa vocata si certo tempore non occurreret, ab ipso sacrato collegio vinculis anathematis vinciretur. Quodque illa statuto tempore non occurrente patratum est, sententiamque in ipsam a synodo auctoritate nostra convocata nos quoque, ut sacri canones praecipiunt, consensu nostro firmavimus. Inter haec vero, cognoscentes eamdem feminam in regno degere Lotharii regis, non satis habuimus quae de ipsa gesta femina fuerant: sed ad hanc revocandam prioribus nostris laboribus adhuc quaerendi studium apposuimus: reminiscentes videlicet Domini, qui de coelis ideo ad terram descendit, ut quaereret quod perierat, juxta quod a Psalmista rogabatur confitente atque dicente: Erravi sicut ovis quae perierat, require servum tuum (Psal. CXVIII). Missaque epistola nostra, fratrum et coepiscoporum nostrorum in regno praefati regis constitutorum, et praecipue Theutgualdi atque Guntharii, in quorum dioecesibus eadem perdita libere mulier morabatur, torporem valide redarguimus, et quamobrem inter eos licenter illam degentem minime ad virum proprium redire coegerint, non mediocriter increpavimus: indicantes etiam hanc a nobis anathematis vinculo innodatam, et ab omni Christiana communione remotam. Sed Theutgualdus atque Guntharius, tunc episcopi, et praecipuum locum et familiaritatem apud principem obtinentes, non solum eam, cum possent, nequaquam ad conjugem proprium reverti suasione fecerunt, aut auctoritate canonica, juxta quod a sede apostolica crebro fuerant adhortati, minime compulerunt; praesertim cum in dioecesibus eorum commorari saepe commemorata et damnata femina diceretur: verum etiam, ut licite posset omnium frui communione, atque in refuga obstinatione, sine cujusquam contradictione vel impedimento subsistendi, valeret potentum quorumcunque potiri solatiis, hanc absolvere, quantum in ipsis fuit, atque recipere temere praesumpsere. In quo etiamsi sedis apostolicae judicium a quovis retractandum esset, etiamsi ab inferioribus potiorum sententia solvenda prorsus existeret, quantum Theutgualdus atque Guntharius circa sacros canones, et praecipue Nicaenos, qui luculenter innuunt non debere qui abjiciuntur ab aliis recipi, contumaces exstiterint, ipsi vos solerter advertite. Sed ne tale quid eos commisisse dubitetis, scitote coram omni Ecclesia nostra illos hoc se peregisse confessos.

Interea flagitium in Theutbergae reginae dejectione, et admissione Waldradae, a rege Lothario perpetratum, horum coepit adulationis et iniquae defensionis fomentis crescere, atque latius diffamari. Qua de re nos agnoscentes, quanta potuimus instantia, ne tantum scelus committeretur inhibuimus, et per fideles quosque, necnon et scripta nostra suadere contendimus. Mittit rex Lotharius duos ad nos comites, per quos in scriptis et verbis innuit episcopos regni sui, cum aliis quibusdam, sibi dare auctoritatem Theutbergam repellendi, et Waldradam in matrimonium sortiendi: sed se, ut ordo custodiretur, a nobis hujusmodi potius auctoritatem et judicium petere, atque consilium praestolari. Quo nos audito, missos quidem destinare tam concite nos pro hujusmodi negotio non posse respondimus: missuros tamen eos postea certissime repromisimus, admonentes etiam, nullatenus interim a quodam de hujusmodi causa quidquam penitus deliberandum. Sed ille horum, Theutgualdi et Guntharii, tunc episcoporum, ut postea claruit, auctoritate fretus, legatos nostros non praestolans, publico festoque nuptiarum ritu celebrato, Waldradam sibi jure matrimonii sociavit. Verumtamen sedis apostolicae, qui jam profecti fuerant in Gallias, atque ad Lotharium pervenientes, quod ad illum fuerint missi secundum pollicitationem nostram dixerunt, et quod binos ex regno gloriosissimorum regum, Ludovici scilicet, Caroli majoris et Caroli junioris, convenire secum pariter cum episcopis regni sui faceret, juxta praeceptionem nostram ipsi regi suggerere studuerunt: et quod Theutbergam sedem apostolicam appellantem, data idonea a rege Lothario securitate, eidem conventui adesse praeceperimus, verbis asseruerunt. Non enim epistolas, quas ad vos vestrorumque regnorum episcopos miseramus, secum habere poterant: quippe quas sibi ab amicis Lotharii regis jam constabat ablatas. At vero rex Lotharius, horum duorum magisterio usus, nec Theutbergae reginae indubitatam de servanda justitia, vel de non inferenda violentia, certitudinem tribuere voluit, nec alios praeter regni sui antistites, videlicet quos vel beneficiis, vel minis, jam ad votum suum deflexerat, ad illum conventum, qui penes urbem Metensium congregabatur, penitus exspectavit. Sed corruptis, imo et ad favorem suum traductis legatis nostris, quod libuit nullo resistente patravit: factoque conventu, antistites qui convenerant, inter quos praecipuum Theutgualdus, atque Guntharius fastigium retinebant, et eminentiori potestate vigebant, praevenientes, imo sibi usurpantes, atque vindicantes judicium nostrum, videlicet quod et reginae Theutbergae primum appellatione, ac deinde Lotharii regis petitione permoti, jam nos laturos repromiseramus, inchoatumque tam per missos, quamque per epistolas nostras habere luce clarius videbamur, Theutbergam reginam obnoxiam crediderunt, atque condemnandam in absentia putaverunt. Scriptoque de his, quae illic pro voto regis iniqua sunt fauce deprompta, quodam profano libello, ea sic censentes, illibata persistere, propriis subscriptionibus roboraverunt, Theutgualdo primitus et Gunthario in ipsis subscriptionibus, sicut et in caeteris gestis, praecellentibus, et alios se sequi pestifere compellentibus. Qui mox Romam venturos, ac nobis de his quae gesserant rationem posituros se per omnia spoponderunt. Tandemque pervenientes nostro sunt conspectui coram omni Ecclesia praesentati, et dum ab eis qualiter illa fuerint gesta requireremus, jam memoratum libellum offerentes, perhibuerunt nec plus, nec minus, nec aliter quidquam se gessisse, nisi ut oblatus videbatur continere libellus. Quo accepto, ac coram episcoporum nostrorum coetu, qui nobiscum aderat, atque coram ipsis, Theutgualdo scilicet et Gunthario, recensito, quam multipliciter hunc reprehendimus, ac per omnia reprehensibilem judicavimus, et quae in eo gesta legebantur, qualiter inimica justitiae, Deoque perosa consisterent, audientibus ipsis [ edit. Rom., episcopis] elimatius exposuimus. Quamvis nec tunc omnia reprehensionem ejus loca in ipsis profanis gestis inventa sint, nec rursus omnia quae inventa sunt, nunc ad memoriam nostram valeant repedare: tanta tamen ac talia fuere, ut pro his merito canonicam depositionis Theutgualdum et Guntharium oportere subire sententiam, sancta mecum synodus residens saepius acclamaret. Qua de re zelo divino, ecce coram Deo dicimus, permoti, nec aliud nisi justum judicium exercere cupientes, communi sensu, cassato primum adulteris favente concilio, quod apud Metensium urbem congregatum fuisse supra commemoravimus, in eos, quod gementes memoramus, depositionis sententiam dedimus, et si juxta praecedentem consuetudinem aliquid de ministerio sacro deinceps forte tetigissent, excommunicavimus. Primo quidem, quia nostris pro Engeltrudi, vel Theutberga, seu Waldrada salubrius jussis obedire contempserunt. Nam inobedientia tam horrendum malum est, ut idololatriae merito comparetur, dicente Samuele: Quasi peccatum hariolandi est repugnare: et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (I Reg. XV). Unde merito Apostolus ait: In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam (II Cor. X). Secundo, quia eamdem Engeltrudem a nobis et a synodo abjectam et anathematizatam recipere et absolvere praesumpserunt: et hoc contra canones, et praecipue contra ipsum Nicaenum magnum concilium, quod, hi qui abjiciuntur ab aliis non recipiantur, sanxisse dignoscitur. Sed et beatus papa Gelasius, quod eadem quae ligavit, et maxime prima sedes, debeat absolvere non semel exponit. Tertio, quia fraudis vel falsitatis rei manifestissime claruerunt, dum epistolae nostrae, missis nostris pro causa Engeltrudis refugae transmissae, atque apud urbem Metensium in jam designato nefando conventu recitatae, quaedam fraude subtraxisse, quaedam vero falso addidisse, atque commutasse reperti sunt, talemque illam effecerint, qualem libitui suo congruere posse judicaverunt. Quarto, quoniam adulterio detentis non solum pastoraliter non restiterunt, nec ut speculatores venientem gladium annuntiaverunt, verum etiam his consentiendo et favendo, in nequitia persistendi fiduciam tribuerunt, et tantum flagitium tota virtute defendere fine tenus tentaverunt. Unde merito adhaerescere fecit Dominus linguam eorum palato ipsorum: videlicet ut qui linguam facinus arguendi non habuerant, hanc nec ad bona quoque praedicandum saltem habere potuissent, juxta quod alias cantatur: Peccatori autem dixit Deus, usque et cum adulteris portionem tuam ponebas (Ps. XLIX). Ille quippe cum adulteris portionem suam ponit, qui his vel consentiendo, vel favendo, vel non corripiendo, similis illis sicut vitiis ita et poenis efficitur: juxta quod et apostolus hujusmodi scribit: Quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum, qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus. Quinto quia de negotio unde ab utraque parte, id est, et a Theutberga, et a Lothario, juxta quod jam memoravimus, fuerat appellatum, isti praeter auctoritatem nostram id sibi subripientes judicare ac diffinire temere praesumpserunt: et hoc adversus canones; siquidem de appellationibus, quae apud memoriam sancti Petri fiunt, judicandum Romani praesulis arbitrio et consilio sacrae regulae commiserunt. Verum isti, beati Petri reverentiam prae oculis non habentes, et judicium quod utraque pars a nobis efflagitavit, et nos exsequi coeperamus, temeraria praesumptione diffinierunt, et Theutbergam, etiam ad ecclesiam confugientem, damnatione opprimi censuerunt. Sexto, quia hoc in absentia peregerunt, contra illud quod tropice dicitur: Ne maledicas surdo. Surdo quippe maledicit, qui absentem condemnat. Surdus namque quodammodo est, qui in absentia positus quae sibi objiciuntur non audit. Quamvis absentia ipsa, non studio Theutbergae, vel conscientia vulnerata, ut isti putant, sed timore regis idoneam illi nolentis tribuere securitatem, et factiosi consilii suspicione, fuerit merito procurata. Septimo, quoniam non solum ipsi subscribentes in profanis gestis, cuncta quae male compilata fuerant, sine respectu sedis apostolicae roboraverunt, verum etiam alios subscribere compellentes, eorum omnium praevaricationis auctores effecti sunt, et tot animarum rei constituti sunt, quot, utpote praeminentes, in hoc vel verbo vel facto praevaricationis praecipitium demerserunt. Sed si volumus cuncta, quae ab illis gesta fuisse, tam per oblatum a se libellum, quam per alia indicia, nobis et sanctae synodo patuerunt, latius scriptis insinuare, facilius charta, quam nobis sermo deficiet. Septem ergo capitula, quae causam depositionis Theutgualdi et Guntharii praecipue genuerunt, nos commemorasse sufficiat. Solet namque per septenarium numerum universitas significari. Caeterum quis eorum omnia, quae sive ante, sive post damnationem, perperam commiserunt, enarrare sufficiat? Qualiter videlicet nos se frustra redarguisse mentiti sunt, contra illud quod Deo dicitur: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V). Qualiter primum quidem Theutbergam per electum ab illis judicium purgatam, denuo impetere contra divinam et humanam legem minime formidaverint. Qualiter hanc postea (hoc utraque lege inhibente) sine accusatore damnaverint, qualiter testes quosdam quidem, quibus imperari a rege poterat, contra leges publicas in ejus damnationem, quosdam autem domesticos imperantis admiserint. Qualiter contra reverentiam sacerdotalem, turpia quaeque, adversus apostolum, ac criminosa, necnon et nauseam penitus et pudorem omnibus inferentia verba etiam scriptis tradiderint, et palam cunctis ostenderint, cum teste Domino etiam de otioso verbo reddituri sint homines rationem. Vel qualiter jam damnati auribus imperatoris adversus sacras regulas molesti fuerint: vel qualiter ordinationi Dei in beato Petro Ecclesiae Romanae collatae restiterint, et contra privilegia sedis ejus capitula obtrectationum conscripserint, et per totum pene occidentale clima disseminaverint: qualiterque per ea, etiam jam pro tanto piaculo perculsi, Lothario in scelere perdurandi robur dari suaserint. Sive qualiter nos tyrannice penes sanctum Petrum positos afflixerint, oppresserint, et quibus potuerunt malis fatigaverint: adeo ut homines eorum adyta sancti Petri violaverint, et in ecclesia ipsius sanguinem fuderint. Qualiter etiam ibidem nobis matutinales hymnos celebrantibus, illi noctu post tribunal ecclesiae ipsius cum complicibus et fautoribus suis, contra Chalcedonense concilium conjuraverint et conspiraverint, et in ipsis dioeceseon nostrarum principalibus locis conventus, et singulorum negotiorum ordinationes, et conciliabula, canonibus id inhibentibus, etiam adversus nos factiose patraverint, et cum nostris quoque suffraganeis tractatus iniquos, et fictiones quasdam texuerint. Postremo qualiter eeclesias dudum sibi commissas, et postea cum sacerdotio perditas, hactenus obtinere occupatas praesumant, et ut tyranni pro suo libitu moderentur. Ecce quae in Ecclesia Christi Theutgualdus et Guntharius operati sunt et operantur, praeter illa quae Guntharius specialiter commisit, divinum tangendo ministerium, pro quo a sacris regulis etiam locum habere satisfactionis penitus interdicitur. Verum in ipso jam suae prosecutionis exordio, quod penes crebro dictum perniciosum Metensem conventum habuerunt, talem se gerere animum liquido monstraverunt. Nam licet postea ibidem missi nostri deviaverint, dicendi tamen principium satis pacifice orsi sunt. Sed hi, quia modicum quid redargutionis contra se sonnisse audierunt, protinus in furorem proruperunt, et verba, quae nos de illis minime dixeramus, nos dixisse perhibuerunt, seque fautores, plantatores, et rigatores vitiorum appellare asseveraverunt. Et certe nos ea quae de illis dolenda supra descripsimus, nondum cognita tenebamus, ut de ipsis tunc ista secure fateri possemus: et tamen hi jam, conscientia stimulante, nos astruere garriebant, quae nos, utpote incognita, minime dicere convenerat. Quid est hoc, nisi quia nobis etiam tacentibus Spiritus sanctus jam quod plantatores et rigatores vitiorum essent, non per aliena, sed per propria ipsorum ora ostendere voluit? et sicut olim per Caipham quod oportebat fieri protulit, ita et per istos, licet non ex se, quod manifestari conveniebat expressit? Quae tamen isti nos de se loqui penitus denegabant, si vitam eorum moresque cognitos haberemus: haec videlicet ore suo et labiis propriis asserere procurantes, ut laudatae vitae ac morum esse per omnia viderentur. Jam vero si ludibria ipsorum, et scenica vultis acta liquido nosse, gesta praefati Metensis concilii, quod nos tamquam adulteris favens, prostibulum dum cassaremus duximus nuncupandum, quaerite et revolvite. Eavit sane idem prostibulum adulteris, dum Lothario, Waldradae, et Engeltrudi cuncta pro voto consenserit, et aliis hoc sequentibus adulterandi exempla praebuerit. Ecce pro quibus toties rogatis, ecce pro quibus indefessi satagitis. Quamvis et nos non mediocriter charitati vestrae congratulemur, cum vos moerentibus proximis compati conspicimus: quoniam et nos de illis non modice condolemus, et crebris urgemur pro eis gemitibus. Et revera dolendi sunt, quia dum inter suos caput primitus essent, docentes mendacium facti sunt cauda: Ecclesiam videlicet Domini tantis fluctibus immiscere, ac tantis laboribus immittere procurantes. Dolemus ergo illos, dolemus plane et Ecclesiam Dei, quae tot per eos discrimina sustinet. Nam sic per prophetam Samuel Saulem legitur deplorasse (II Reg. XV). Quinimo et Dominus praevidens Jerusalem maxime culpa sacerdotum funditus evertendam, flevisse ab evangelista describitur (Luc. IX). Non autem nos, qui membra sumus, injuriarum nostrarum memores esse volumus, aut talionem, ut ipsi forsitan arbitrantur, eis reddere meditamur. Sed quia ipsi praecipue caput nostrum in repulsione innocentis feminae, et admissione moechae, ad iracundiam provocaverunt, illos plangimus et deflemus. Adeo ut in memoratorum scriptis gestorum ab his interlocutio facta solummodo memoretur, [ leg. et] ita ut omittamus alia in eisdem gestis aperte scriptore dicente reperiatur: Theutgualdus et Guntharius, qui causam Theutbergae recognoverant et judicaverant, et rursus rege Lothario de istis astruente: Quidquid in ista causa feci, horum sanctissimorum episcoporum usus sum consilio. Quin etiam dum in jam dictis foetidis gestis, inter innumera detestanda, quae ad confirmationem ipsius facinorosae moechae hinc inde compilare praesumpserunt, episcopi qui convenerant subscribentes, eadem gesta, imo per ea flagitium roborarent, ventum est ad quemdam fratrum et coepiscoporum nostrorum, qui tantum usque ad nostram deliberationem subscripsit eadem esse gesta servanda. Quod cernentes Theutgualdus et Guntharius, arrepto cultello, omne quod antistes providus ad deliberationem nostram servandum esse descripserat, raserunt, nomine solo episcopi relicto, caetera sicut ipsi voluerunt temere perscribentes. Quod nobis idem episcopus intimavit, et id ita gestum esse, in ipsis authenticis gestis luce clarius patet, nam ubi sanum est, evidentissime claret. In tantum quippe ad roborandum flagitium cor et linguam et calamum acuerunt, ut quae semel vel dicto vel scripto in ejus confirmatione diffinierant, etiam coram nobis omni sua virtute, quousque ceciderunt, defendere niterentur. Verum quid in pluribus immoramur, et eorum gesta peremptoriam illis damnationem inferentia narrare conamur, cum haec nec lingua loqui, nec ipsa mentis memoria retinere sufficiat? Sed quia fraternitas vestra studet scriptis suis benigne his misericordiam implorare, et restitutis priori statui consolationem his postulat adhiberi, et nos non inconvenienter quod licitum est, et rationabiliter flagitatur, concedere procuramus. Denique si praefati viri, Theutgualdus scilicet et Guntharius, patienter egerint, et malum, quod sui favoris studio perficere passi sunt, radicitus extirpatum exstiterit; atque si hoc perfecta in se humilitate, dignisque poenitentiae fletibus abolere studuerint, quin et pax, quam conturbaverunt, Ecclesiae Christi reddita fuerit: tunc profecto poterunt Dei solius intuitu, et vestrae fraternitatis affectu, alia ministrationis Ecclesiae nostro nutu atque ope freti beneficia promereri: prioris tamen ministerii, vel cujuscunque sacerdotalis officii dignitatem frustra quidem sperare poterunt, resumere autem in perpetuum non poterunt. Cesset itaque vestrae fraternitatis jam nos super hoc pulsare solertia, et quod fieri non potest, tandem aliquando desinat. Nam sedis apostolicae sententia tanta semper consilii moderatione concipitur, tanta patientiae maturitate decoquitur tantaque postmodum deliberationis gravitate profertur, ut retractari non egeat, nec immutari necessarium ducat, nisi forte sic prolata sit, ut retractari possit, vel immutanda secundum praemissae tenorem conditionis existat. Portent igitur ignominiam dejectionis suae, quia est, teste Scriptura, confusio adducens gloriam (Eccli. IV). Sint interim in signum et in portentum omnibus, quos vel ipsi deceperunt, vel quibus audaciam persistendi in nequitia praestiterunt: quatenus et isti tanta confusione respersi, quod ore fatentur, corde quoque teneant et salventur, et illi non bene sibi subreptum fuisse, ut ad tantum piaculum laberentur, patenter agnoscant. Nam malum adhuc imminet, adhuc foveri non desiit, adhuc libertatis aditum et licentiae tempus exspectat. Probat hoc Waldradae, etiam post adulterii publicum scelus, gloria vigens: atque reginae Theutbergae dilectae filiae nostrae, etiam post praestita juramenta nec ancillarum qualitati coaequata dejectio. Denique quando Lotharius rex uxorem sibi debitam, saepe fatam scilicet Theutbergam, in praesentia missi nostri resumpsit, duodecim, sicut audistis, illustres comites juramenta sua vice repromittere jussit, se de caetero ita Theutbergam fore retenturum et tractaturum, quemadmodum regem legitimam conjugem suam reginam retinere convenit et tractare. Sed proh dolor! tanto nunc, quod vos forte non latet, hanc submittit opprobrio, tantaeque detestationi, tantaeque, quod solo dictu grave est, inopiae subjicit, ut non dicamus aliquem penes virum [ pro pane virum, HARD.] necessitatem patientum adjuvare, verum nec sibi, nec propriis queat homunculis omnino praestare. Sed e contra Waldrada, moecha, et omni communione privata, licet a Lothario solo corpore videatur exclusa, cujus tamen cordi nunquam deesse multis exhibetur indiciis, et cacumen regium, et nocendi vel adjuvandi quos vult omnimodam obtinet potestatem. Ecce fratres, germina, ecce fructus, qui de Theutgualdi et Guntharii jacto semine sunt exorti. De quibus tamen si fraternitas vestra veraciter ac utiliter dolet, et aliquod eis vult impertiri suffragium; curet necesse est vulnus, quod ipsi non solum minime ferro justitiae resecarunt, verum etiam oleo iniquae adulationis et persuationis foventes crescere longe lateque fecerunt, nobiscum pariter incidere ac studiose mederi. Quamvis ipsi jam fati viri, ut praetulimus, quantum ad sacerdotium spectat, recipiendi nullam valeant habere fiduciam. Si enim quod in his destruximus reaedificaremus, praevaricatores a Domino procul dubio constituemur, et quasi de non bene gestis poenitentiam [ edit. Rom. addit agentes in melius sententiam commutasse, etc.] commutasse videbimur. Ac per hoc nec isti hujusmodi animadversionem paventes emendabuntur, nec hi qui hactenus inchoatum scelus introrsus retinent, puniendum putabunt; nec caeteri, qui ad hujusmodi possunt relabi flagitium, per hos salubriter eruditi, consultius committere pertimescent, quod tanta viderint dissoluta remissione relaxari. Revertimini ergo, fratres, ad vos, et redite ad cor, et recognoscite contra vitia ministerium vestrum, ipsum per quem tantum Ecclesia Dei scandalum patitur, Lotharium scilicet regem, zelo ferventiori, et majori corripientes et admonentes instantia quo subveniat [ edit. Rom. addit sibi subveniat et miseris, etc.] et miseris illis, quos pro se juramento constrinxit. Reginam videlicet Theutbergam, conjugem suam, juxta tenorem praestiti sacramenti tractans, et se a reatu vice sua jurantium tegens, mittat etiam ad nos Waldradam, ut per hoc et ipse securam de caetero vitam ducat, et nos causa illius tantis ulterius laboribus non subdamur. Non enim justum est, ut legitima tantam apud ipsum incommoditatem ac dehonestatem patiatur, et ab adultera gloria dignitatis ejus subripiatur. Quod si rex Lotharius ita fieri denegat, et se veraciter audire ac perficere velle monita nostra fatetur, quemadmodum nobis dilectus filius noster Ludovicus rex inclytus ex ipsius assertione significavit, quaesumus interrogetur vel a vobis, vel studio vestrae suggestionis a jam fato pio rege, quare nobis scribens, vel aliis satisfaciens, sicut indicat de Waldrada, quod post missi nostri reversionem non ad eam accesserit, ita non indicat de conjuge sua Theutberga, quod eam secundum datorum tenore juramentorum tractet atque retineat. Nisi quia non habet unde glorietur, nec agit sic erga eam, ut nobis id veraciter referre possit, et gratiarum a nobis inde perficere valeat actiones: dum non solum illa nulla munificentia ipso largiente potitur, verum etiam omnibus opprobriis et egestate summa tabescit. Dicatur ergo ei a pio principe, vel a vestra sacerdotali suadeatur industria, ut quando nobis mittit, ad Waldradam se nequaquam contra interdictum nostrum accedere, mittat etiam quod et Theutbergam uxorem suam juxta praestita juramenta benigne tractet, et secundum regiam dignitatem retineat: ita duntaxat ut, quod mittit, veritate fulciri aliis etiam attestantibus cognoscamus. Denique quando illa repulsa ipse rex Lotharius Theutbergam uxorem suam reduxit, diffinitum fuisse constat, ut eadem Waldrada in Italiam mitteretur, quatenus utrum Romam necne pervenire debuisset, nostrae censurae decreto praestolaretur [ al., postularetur, HARD.]. De his quippe personis, quarum sedes apostolica specialiter inchoat agitare negotium, sicuti nos Lotharii et Theutbergae regum, atque Waldradae pellicis exsequi controversiam coepimus, nulli fas est alii vel removere, vel aliquid diffinire, nisi forte cui ipsa praeceperit. Waldrada ergo, quam nostris hortatibus, nostrisque decretis, a Lotharii constat remotam esse lateribus, nostris quoque specialiter debet, ad congruam Ecclesiae quam laesit satisfactionem, submitti judiciis. Quod quandiu Lotharius non egerit, sicuti nec nobis requies, nec Theutbergae securitas, sic nec ipsi poterit tuta pax aut aliqua inesse salutis fiducia. Tanto igitur sollicitius ad correctionem illius operam date, tantoque instantius non solum illum, ut in his nobis obediat, admonete, verum etiam et dilectum filium nostrum Ludovicum excellentissimum regem, quo eum ad audienda nostra monita semper incitet, cohortamini, quanto attentius legitis: Quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, liberabit animam suam a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jac. V). Non solum autem hinc gloriosum regem vestrum adite, verum etiam specialiter deprecamini, ut admoneat et suadeat eidem Lothario, quatenus Romam non nisi purgatus, et quando nos annuerimus, venire praesumat. Nam nisi nobis obediens suspicionum et malae famae sordes diluere primum curaverit, videat ne forte leprosorum more de castris Dominicis cum maxima confusione pellatur. Quomodo vero ipsas possit ponere sordes, breviter intimamus: videlicet, si Theutbergam uxorem suam juxta praestita juramenta benigne tractet, et secundum regiam dignitatem retineat, Waldradamque ad nos accelerare compellat, atque in praefatis Ecclesiis, ordine quem ei dictavimus, antistites ordinare permittat. Nam quandiu Waldradam sic manere dimiserit, sicut omnibus liquet, Theutbergamque nec regio cultu, nec conjugali dilectione tractaverit, quandiu etiam Theutgualdum vel Guntharium ecclesias dudum sibi cum sacerdotio ablatas obtinere permiserit occupatas, nec a lepra inusti criminis, nec a sordibus pessimi odoris, id est, malae opinionis, vel suspicionis, liber esse poterit, nec puris ecclesiam gressibus intrare valebit, nec sacerdotibus Christi libera eum vel secura tangendi, vel intra castra recipiendi profecto quibit esse facultas. Ergo laborate in hoc nobiscum, charissimi, decertate pariter, fratres: quia sicut labor est multiplex in terris, ita nos merces copiosa manebit in coelis. Nec dubium est hunc juvenem plurimos habere nunc pro sua potentia vel dominatu sibi consentientes: de quorum omnium profecto conversione ac salute omnes simul laetabimur, si horum princeps, Dei gratia praeveniente, communibus nostris sudoribus perfectius emundabitur. Praeterea noverit sanctitas vestra, jam memoratum sublimissimum regem vestrum pro Theutgualdo et Gunthario ea qua vos nobis affectione scripsisse, cui quia super hoc brevi scripto respondimus, si plenius nosse placet, quae de illis sit penes nos fixa sententia, industriam ejus ad hujus epistolae, quam fraternitati vestrae destinavimus, tenorem scrutandum direximus. Quamobrem agat sanctimonia vestra, ut ipsius piis ad legendum obtutibus cum debita reverentia, seu celeri diligentia deferatur. Porro si aliqui fortasse sunt, qui dicant liberam esse Waldradam, et ideo huc proficiscendi ei non debeat imponi necessitas; noverint non esse liberam, quae a peccato superata, ipsius et ancilla addicta est: Petro dicente apostolo: A quo enim quis superatur, ejus et servus addictus est (I Petr. II), et rursus alibi: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII). A quo videlicet ista nondum liberata, ejus profecto adhuc ancilla credenda, ac per hoc nostro est judicio speciali purganda, cujus decreto iniquitas ejus agitari coepit, et Christo propitio abolitionem percipere. Nam nisi illam nondum a crimine liberam esse sciremus, nequaquam eam pro liberatione, tam sua quam fautorum ejus, in Italiam venire quoquomodo faceremus: licet eam per ministros suos postea, ne huc perveniret, Satanas impedierit. Jam vero, si jussa nostra vel sanctiones impleverit, ideo se putat ancillam; ergo Lotharius rex servus dici debet, qui utcunque nostra fecisse mandata dignoscitur; ergo ista teneatur pro domina, quae inobediens permanet, et dominetur Lothario, qui utcunque nostris studuit obedire decretis, quod absurdissimum est, et omnino nefandum. Verum si tanta rex Lotharius intentione Waldradam voluisset moecham ad nos mittere, ad ejus scilicet a nobis causam legitime definiendam, quanta voluit legitimam Theutbergam destinare conjugem, ad falsa contra se extorta scelera proferenda; forte jam nobis qualiscunque pax vel reddita requies haberetur. Atque utinam sic studeat Waldradam ad nos destinare, quae habet de scelere suo quod pandat, sicuti gestie bat reginam Theutbergam, quae non quidem habebat quod de crimine panderet, sed quod de violentia et jugi poena illata sibi multipliciter enarraret, et quam injustis minis, ut contra se falsum crimen coram nobis depromeret, multifarie compellebat. Optamus fraternitatem vestram in Christo nunc et semper bene valere. Data pridie Kalendas Novembris, indictione I.

(Anno 867.) CLVI. AD LUDOVICUM REGEM GERMANIAE. Conqueritur de Lothario, quod nihil eorum praestet quae promisit. Prohibet ne Romam veniat, priusquam Waldradam, ut jussus est, eo dirigat, et Theutbergam tractet ut reginam, et Treviris atque Coloniae legitimi episcopi ordinentur. In embolo, de reditibus sancti Petri. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio LUDOVICO glorioso regi.

Syllabarum vestrarum tenore pandistis, vos una cum dilecto filio nostro Carolo glorioso rege, fratre videlicet vestro, ad commune colloquium venisse; cui quia defuit Lotharius rex, nepos scilicet vester, perhibetis vos ad eum jam dictum fratrem vestrum Carolum regem, adjuncto sibi quodam ex episcopis regni vestri, misisse: quatenus, prout vobis per epistolas nostras ad vos directas injunximus, ab illis admoneretur, ut in omnibus jussionibus nostris obediens existeret: Quod quia tam utpote pii principes justitiam diligentes, quam proximi salutem per charitatem quaerentes, nostrisque nihilominus adhortationibus obsecundantes, egistis, debitas gratias agimus: quantum tamen lucri efficacia vestra vel nostra monita penes eumdem regem Lotharium impetrarint, fateor hactenus non elucet. Sed dicitis eum tam absentem quam postea praesentem, a vobis ipsam admonitionem benigne suscepisse, deindeque professum fuisse in omnibus se nostris praeceptionibus pariturum. Quod quia saepe audivimus, non tamen hinc effectum percepimus, satis ingemiscimus, et hujus rei gratia ultra quam dici possit affligimur: nimirum qui etiam pro sua ipsius salute quotidie laborantes apud ipsum nihil omnino proficimus, dum quod sermone dicit, facto non perficit: et praecipue cum verba ejus, ut arborum folia, sonare quidem possint, saturare vero, cum sint sine fructu, non possint. Quamobrem, dum quaerimus cui hujusmodi vir valeat comparari, nullus menti convenientius occurrit, quam ille filius, cui apud Matthaeum pater dixisse legitur: Fili, vade hodie, operare in vinea mea: at ille respondens ait: Eo, Domine, et non ivit (Matth. XXI). Unde merito figuram Judaici populi exprimit. Ipse quippe repromittebat Moysi dicens: Cuncta quae locutus est Dominus faciemus (Exod. XIX): non tamen quae verbis repromittebat rerum effectibus adimplebat. Ita, proh dolor! et iste nepos vester, semper quidem nostra monita velle audire, semper adimplere cupere protestatur: non tamen quod ore, quod scriptis opportune, importune saepissime profitetur, operibus exercere vel factis exhibere contendit, et paternis monitis nostris non tanquam filius obediens paret, sed tanquam ingratus post tergum repedavit. Si quidem in quo aliquando apparit rex Lotharius nobis obediens? aut quid ab illo exegimus nisi salutem suam? nisi jurationem quam laesit [ forte, praestitit] Ecclesiae? nisi Theutbergae reginae conjugis ejus apud sanctum Petrum praesidium requirentis securitatem? nisi nostram etiam post tot labores aliquando requiem? Nam hinc inter innumeras alias curas praecipue laboramus, hinc omnimodam de Waldrada moecha et excommunicata suspicionem adimendam saepe decrevimus. Hinc etiam ut novi Treverensi et Coloniensi Ecclesiis antistites darentur injuximus: videlicet qui nec per Theutgualdi et Guntharii dudum episcoporum, nec per jam fatae Waldradae favorem proveherentur, sed canonice a filiis et de filiis jam nominatarum ecclesiarum electi, ab his qui earumdem ecclesiarum antistites soliti sunt consecrare, regulariter ordinarentur. Sed cum haec omnia nos opportuna esse ac necessaria prospicientes, ipsi regi Lothario crebro mandassemus, quo nostrae institutionis exsecutor effectus, ut haec consummarentur annueret, imo ut sua prorsus exsecutione perpetrarentur insisteret, aliquid horum effectum quemlibet accepisse nos profecto nondum cognovimus, et tamen ille nostra se velle perficere in omnibus monita profitetur. Denique Waldradam ad nos non solum non misit, sicut saepius illum hortati sumus; verum etiam Ticinum, dum ad nos tendere crederetur, jam profectam, in Gallias reducere procuravit. Filiam vero nostram Theutbergam reginam, quae beati Petri se tegmine semper muniri poposcit, non solum sicut reginam secundum praestitum juramentum non tractat: verum etiam nec pro timore Dei, nec pro sancti Petri reverentia, nec pro conjugali foedere, nec etiam pro eodem collato juramento, saltem in minimis quibusque negotiis suam hanc esse participem recognoscit; quippe quam omni egestati, omni opprobrio, omni prorsus abjectioni submittit. Porro de praememoratis ecclesiis ordinandis non solum mandata nostra contemnit, sed et sacrorum canonum praecepta conculcat, dum videlicet ecclesiis non compatitur, sed has tanto tempore sine rectore manere permittit. Ecce, fili charissime, quomodo Lotharius rex instituta nostra custodit, ecce quomodo verum est, quod dicit nostra se velle in omnibus observare decreta. Et adhuc ad nos se properare velle demonstrat, cum id ne sine nostra licentia praesumeret, nos ei saepe districtius injunxerimus et prohibuerimus. Verum quam ob rem Lotharius Romam proficisci gestiat, miramur si vestram latere potuit prudentiam. Itaque impleat prius cuncta quae praemisimus, totius occasionis vel sinistrae suspicionis fomitem a se procul abjiciat, imo vero a nostris mentibus amputet, et tunc, si ei sit huc veniendum, a nobis est sollicite providendum. Siquidem etiam si cuncta, quae nos ei supra commemoravimus injunxisse, penitus adimpleta potuisset ostendere, nec sic ei contra interdictum nostrum Romam fuerat properandum: quanto minus nunc, quando toties a nobis admonitus nihil de eis consummasse convincitur? Igitur dilectio vestra illum nunc venire Romam quaeso prohibeat: alioquin, mihi credite, si contra propositum nostrum forte praesumpserit, minime eum qua cupit honestate vel hic suscipietur, vel hinc profecto regredietur: Nam sicut mulier Domino fide proximans tangit; turba vero licet tangit, tamen comprimit; sic proh dolor! isto in tempore quidam etsi approximare videntur, tactus tamen eorum, quia non ex fide, pressuram gignit, et approximatio turbationem adducit. Ergo necesse est ut talem se in cunctis exhibeat rex Lotharius, ut nos eum gratanti animo primitus suscipere delectemur, et ita demum venientem expansis brachiis amplectemur. Quod aliter fieri non poterit, nisi Waldrada Romam, sicuti coeptum fuerat, dirigatur, ut videlicet nos causam ejus ad finem legitimum perducamus, qui de ipsius praevaricatione semel initium judicandi suscepimus: et nisi reginam Theutbergam, secundum tenorem juramenti, ab ipso audiamus rege Lothario conjuge suo tractari: videlicet ut talem se circa illam mente demonstret et opere, qualem diligens rex erga dilectam conjugem suam se debet demonstrare reginam: et nisi de proprio clero in Agrippinensi colonia atque Treverensi ecclesiis episcopos ordinari permiserit, eos scilicet, qui nec Waldradae, nec Guntharii, nec Theutgualdi favore vel eligantur, vel etiam consecrentur. Haec sunt, charissime, quae si Lotharius nepos vester callide non perfecerit, hunc veraciter nos audire nolle procul dubio poterunt indicare, atque si saluti ejus vestra charitas consulit, eum magnopere suadeat incitare, et non ejus foris perstrepentibus verbis facile credat: sed operum facta, secundum perspicacissimam proprii affluentiam sensus consideret. Dicit enim Joannes apostolus: Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate (I Joan. V). Nam si nosse libet excellentiae vestrae, quid sit unde Lotharius jactat se nostram in omnibus adimplere voluntatem, nos evidenter aperiemus. Videlicet quia nobis, imo Deo nostro obediens, Theutbergam conjugem suam recepit, Waldradam vero, utpote adulteram, merito sequestravit, nec ad illam post reversionem legati nostri accessit. Sed prudentia gloriae vestrae jam valet advertere, quid prosit si ad eam non pedibus corporis, et tamen passibus mentis accedit. Quid prodest quia forinsecus ab illa sequestratus cernitur, qui tamen ei valde conglutinatus intrinsecus intelligitur? Quid autem proficit dilectae filiae nostrae Theutbergae reginae, quia non ex toto ab illa videtur corpore prolongatus, dum tamen esse cum ea mente minime probatur annexus? Quid ei proficit conjugalis foederis, vel regiae dignitatis nomine solo frui, quae caret omnibus quae ad perfectae dilectionis et consimilis ditionis pertinere videntur insignia? Nam quis nisi aemula ejus, Waldrada videlicet, quae non solum pro adulterio commisso, sed pro impoenitenti corde vinculis est excommunicationis innexa, regni cum Lothario culmina possidet, gloria fruitur, jura tenet, et omnia suo disponit arbitrio: quae licet a colloquio ejus sejuncta specie tenus videatur existere, per internuntios tamen, et diversos satellites, tantumdem penes ipsum, vel etiam magis valet, quam si legitima conjux haberi quoquomodo potuisset. Nam nemo apud regium apicem est adjutus, nisi per illam: vix usquequaque laesus, nisi propter illam, quisquam esse refertur. Illa quippe penes eum gratiam poscentibus impetrare, ipsa sola quibus mavult beneficia parare consuevit. Jam vero si ita non est ut dicimus, id est si vel Theutberga regina tantam apud ipsum incommoditatem et dehonestatem non patitur, nec Waldrada moecha gloria tanta non fruitur; quare nobis scribens, vel aliis satisfaciens, sicut indicat de Waldrada, quod post missi nostri reversionem non ad eam accesserit, ita non de conjuge sua Theutberga, quod eam secundum datorum tenorem juramentorum tractet atque retineat, nisi quia non habeat unde glorietur? nec agit sic erga eam, ut nobis id veraciter referens gratiarum a nobis inde percipere valeat actiones? dum non solum illa nulla munificentia ipso largiente potitur, verum etiam omnibus opprobriis, et ut praetulimus egestate summa tabescit? Dicite ergo illi vos, charissime, et vestra sagaci conventione suadere contendite, ut quando nobis mittit, ad Waldradam post reditum missi nostri contra interdictum nostrum se nullatenus accessisse, mittat etiam quod Theutbergam uxorem suam juxta praestita juramenta benigne tractet, et secundum regiam dignitatem retineat: ita duntaxat ut quod mittit veritate fulciri aliis etiam attestantibus cognoscamus. Mittat nihilominus nobis, quod in praefatis ecclesiis ordine, quem supra dictavimus, episcopi sint regulariter ordinati: et tunc perhibenti se nostra velle jussa perficere credemus, et condignas Deo gratias referemus. Nam quandiu Theutbergam regio cultu et conjugali dilectione non retinet, et Theutgualdum vel Guntharium ecclesias dudum sibi cum sacerdotio ablatas obtinere permiserit occupatas, licet Waldradam non videat, hi tamen gradus sunt, quamvis [ forte, quemvis, HARD.] ad ima mergentes, per quos illum sensim ad ipsam tendere prudens quisque patenter agnoscit: dum et illos fovet, quos ad pronefas ductores habuisse claret, et eam affligit, quam debita correctione praemissa Christo juvante recepit. Accusatores autem habere Lotharium, non nisi illum, qui accusator fratrum in Apocalypsi Joannis appellatur (cap. XII), et opera ejus, quae et ipsa ejusdem antiqui hostis instinctu patrantur, profecto comperimus. Quae vero Lotharius rex vester nepos operatur, accusatore non indigent. Manifesta quippe, Apostolo teste, sunt opera carnis quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria (Gal. V), et reliqua. Optamus gloriam vestram nunc et semper bene valere, dilectissime fili. Data III Kalendas Novembris, indictione I.

EMBOLUM. Statuit praeterea nobiscum excellentiae vestrae legatus, ut mediante Maio mense hujus primae indictionis, pro unius anni reditibus rerum S. Petri in regno vestro sitarum recipiendis, nostros missos direxissemus: cum duorum annorum jam tempora praeterierint, ex quo reditus ex illis debuerunt esse collecti, et nos ex eis nihil recepimus. Porro si, sicut per multos et hunc eumdem vestrum legatum cognovimus, Arsenius inde aliquid collegit, licet nobis aliquid non detulerit, de praeteritis annis collegit, non de futuris. Unde rogamus gloriam vestram, ut pro mercedis vestrae cumulis, collectis omnibus illis, per vestri culminis viros ad apostolorum limina orationis gratia venientes, antequam de finibus regni vestri foras ea duci jubeatis, nobis significetis, ut his interim in tutissimo a prudentia vestra statuto loco reconditis, si a speciali filio nostro Augusto obtinere potuerimus, ut cum ipsius homine nostrum illuc dirigamus, et ea ut nobis sine aliquo dispendio deferantur, recipiamus, gratiarum actiones Domino rependendae sunt. Sin autem, missum nostrum Deo opifice destinabimus, qui qualiter in vestro regno sint recondita ac custodita, cum vestro misso praevideat; et his nihilominus interim in vestro regno bene salvatis, aut nobis renuntiet, aut certe quidquid praeviderimus, vel sanxerimus, facere non omittat. Aut si gloria vestra, quaecunque illa fuerint, infra territorium ditionis vestrae, videlicet usque Bononiam aut Ravennam perduci fecerit, tantum ut secura sint, hoc multo amplius utile et gratum habebimus, quoniam et nos deinde modo quo valuerimus usque Romam ea ferri jubebimus.

CLVII. AD EPISCOPOS LEGATOS IN FRANCIAM MISSOS. Mittit ad eos commonitorium pro causa Theutbergae. [Apud Mansi, Conc. tom. XV.] Reverentissimis et sanctissimis RHODOALDO et JOANNI episcopis.

Quemadmodum sanctae Romanae Ecclesiae fideles estis, et apostolicae sedis columnae existitis; ita custodientes omnia secundum priorem praeceptionem nostram peragere festinate, et Metis apostolica auctoritate synodo evocata, nostra jussa perficite. Quod si synodus episcoporum se illuc minime collegerit, aut Lotharius venire distulerit, tunc vos ad eum pergere studete, et nostra jussa atque instituta declarate. Et deinde cum pro causa Balduini ad Carolum perrexeritis, eidem glorioso regi epistolas synodicas, et has quas nunc vobis dirigimus, pariter cum commonitorio praesentibus cunctis ostendite; et non solum ei, sed et omnibus episcopis, et universis fidelibus hoc notum facientes palam legere et denuntiare studete. Praeterea scitote a nobis vestrae sanctitati duas dirigi epistolas vice ablatarum, unam Carolo regi, secundam vero uxori. Episcopis autem Galliae et Germaniae alteram cum hac ipsa ad vos destinata mandamus.

COMMONITORIUM LEGATIS SUPRADICTIS DATUM. Lotharius profitetur Waldradam se a patre accepisse, et sororem postmodum admisisse Hucberti. Ubi primum diligenti investigatione inquirite, et si eumdem gloriosum regem praedictam Waldradam praemissis dotibus, coram testibus, secundum legem et ritum, quo nuptiae celebrari solent, per omnia inveneritis accepisse, et publica manifestatione eadem Waldrada in matrimonium ipsius admissa est; restat ut perscrutemini cur illa repudiata sit, vel filia Bosonis admissa. Sed quia idem gloriosus rex metu Theutbergam admisisse se dicit: vos illud evangelicum recolite, quo Dominus: Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt (Matth. X); et iterum ait: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? (Matth. VI.) In quibus Dominicis sententiis considerandum est, quod si occisores corporum timendi non sunt contra justitiam hominem impellentes, et lucrum totius mundi non prosit homini anima perdita, quanto minus metu unius hominis tantus rex debuit, contra divinum praeceptum, in immane praecipitium mergi? In hoc certe se magis reprehensibilem ostendit, in quo amori mundi amorem Dei postposuit. Ubi nihil vobis aliud praecipimus, manifestatione sua eodem rege convicto, nisi ut secundum canonicam auctoritatem nostra voce freti, causam illius definiatis. Sin vero minime probatum fuerit, Waldradam uxorem fuisse legitimam, neque nuptiis secundum morem celebratis, per benedictionem scilicet sacerdotis, filio nostro Lothario exstitisse conjunctam: suggerite illi, ut non moleste ferat legitimam sibi, si ipsa innocens apparuerit, reconciliari uxorem; nec in hoc carnis voci obtemperet, sed potius divinis praeceptis obediens, pudeat eum, imo pertimescat, in luxuriae stercore putrefieri, et voluntatem propriam sequendo ante tribunal Christi strictam ponere rationem. Praeterea vos scire volo, quia praefata Theutberga apostolicam sedem bis et ter appellavit, et se a praefato rege glorioso questa est injuste fuisse dejectam, et vi coactam falsum contra se composuisse piaculum. Nam eo tempore ad apostolicam sedem libellum appellationis suae misit, in quo non quidem adhuc confessam, sed ut contra se falsum diceret crimen, cogi sese innotuit. Insuper subjungens, Quod si amplius compulsa fuero, scitote non veritate, sed timore mortis, et evadendi studio, quia aliter non possum, quod voluerint dicam. Vos autem memores estote mei haec vobis insinuantis. Unde praecipimus vobis, ut cum eadem Theutberga ad condictam synodum sicut statuimus advenerit, causam ejus diligenti examinatione tractetis; et si ei objicitur, quod illa crimen se aliquod admisisse confessa fuisset, et contra illa violentiam se pertulisse proclamaverit, vel si inimicos sibi judices fuisse testata fuerit; tunc illud renovetis judicium secundum aequitatis normam, ut injustitiae mole non opprimatur.

CLVIII. AD ROTLANDUM ARCHIEPISCOPUM ARELATENSEM. Missa cum altera epistola, qua Nicolaus Rotlando vices suas delegabat. NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, ROTLANDO archiepiscopo Arelatensi.

Susceptis sanctitatis tuae litteris, totius humilitatis dono refertis, cunctarumque virtutum floribus redimitis, multiplices gratiarum cultus omnium bonorum auctori rependimus; tuamque a multis retro temporibus erga sedem apostolicam agnitam devotionem plurimum commendamus, atque ut in hoc salubri proposito perseveret, fraternitatem tuam obnixius adhortamur. Sic enim sanctae conversationis pedem, quo tendere debeas, perspicacius cognoscere poteris, et supervenientia pravorum jacula praevidere et declinare liberius, revelante Domino, praevalebis, si in apostolicae sedis petra, more majorum, praesidium tuum locaveris, ejusque fidei doctrinis vel decretis arctius inhaerere contenderis; quam ille sua sacravit sessione, quem Dominus ejus Christus Ecclesiae suae voluit primum et speciale retinere fastigium, quin et coelestis atrii delegit summum constituere janitorem, quod jam beatitudinem tuam strenue persequentem debitis attollimus omnino praeconiis non solum in hoc, verum etiam in eo, quod apostolatum nostrum ad perseverantiam cohortaris. In quo enim tam manifeste nostrarum sanctionum et decretorum ostendere te poteris esse custodem, quam in eo, quod nostram quoque soliditatem supra firmam petram fundatam, ut in his perseveret, studiosius animare procuras?

Quod autem deprecatur tua fraternitas, ut scrutemur, quales praedecessores nostri circa praedecessores tuos antiquitus fuerint, et postulas, ut liceat tibi rescripto cognoscere, utrum fidenter crebro litteris vel legatis non audeas [ lege, nos audeas, HARD.] frequentare, et quaeque congruentia temporibus opportunis suggerere; sciat beatitudo tua, nos bene cognoscere, quod praedecessores mei inter alia honoris beneficia praedecessores tuos adeo dilexerint, ut eis vices suas in illis partibus retinere consenserint, quemadmodum quinta refert sancta et universalis synodus. Tu vero si promissa tuae dilectionis perfeceris, et nobis consentiendo, contra pravos quosque vel contra molestos nobis haerere contenderis, et a decretis deviare refugeris: noveris te deinde apostolatus nostri clypeo protegendum, et charitatis ac pietatis brachiis modis omnibus complectendum; sanctam quoque Ecclesiam divinitus tibi creditam nostra sollicitudine et vigilantia, auctore Deo, peramplius et perfectius augmentandam. Mittere autem nobis legatos vel litteras tanto libere debetis, quanto charitas, qua circa sanctitatem tuam flagramus (quam latum mandatum psalmographus nuncupat), intra sinum amplitudinis suae omnes recipit, omnes fovet, et protegit proximos suos; quia juxta apostolum Paulum, benigna est, et omnia suffert (I Cor. XV). Verum a charitate tua unum hoc necessario postulamus, scilicet ut cum aliquem ad apostolicam sedem miseris, studeat eum tua monere fraternitas, quatenus in redeundo non usquequaque festinus appareat; eo quod omnium ecclesiarum Dei (sicut ipse nosti) cura constringimur, et cum undique ad sedem apostolicam multi diversa quaerentes confluant, efficimur tardi ad singulos, dum volumus benignitatem et dapsilitatem spargere per diversos. Illud autem valde placuit, unde etiam immenso tripudio exsultavimus, scilicet, quoniam ab apostolatu nostro sciscitati quid tua sanctitas sequi debuisset, prudentissime decrevisti. Verum quamvis multa sint quae tibi mittere possemus: interim tamen quae in alia nostri apostolatus epistola beatitudini tuae intimamus, solum tuae solertiae sint pervigili cura sectanda, praecipuoque studio peragenda. Siquidem quae circa nos, circaque sedem beati Petri, non est aliud signum devotionis tuae, quam polliceris, nisi obtemperantia et consummatio decretorum et definitionum nostrarum, qui licet indigni, per abundantiam tamen gratiae Christi, ipsius vicarii sumus. Data mense Maii, die 12, indictione XII.

CLIX. AD CAROLUM REGEM MAJOREM. Fragmentum De conjugio Caroli junioris. Dilectus filius et coaequivocus vester Carolus ad nostram apostolicam nunc in praesenti destinare studuit paternitatem, intimans videlicet quod pro quadam femina a primo jam matrimonio relicta, quam sine vestro, quod non debuerat, consensu sibi sociavit in conjugium, vestrae paternitatis offensam incurrerit.

Item. De uxore filio vestro conjuncta, si talis contra divinitatem invenitur causa pro qua nullo modo eam habere debeat, volumus nobis a vestra dilectione mandari. Quod si nulla invenitur ex latere alia causa quod grave pariat peccatum, non reperitur auctoritas ut eorum scindi debeat conjugium, nec nostrum est eis sine manifesta delicti culpa suae separationis inferre praejudicium.

Item. Quanquam sciamus filiam vestram, si libet, posse vos Balduino legaliter in uxorem dimittere, et pietatis vestrae clementer gratiam impertiri, non tamen jussa misimus, sed preces obtulimus.