12 | 14 |
13
recensere(Anno 867.) CXXI. AD HERARDUM TURONENSEM ARCHIEPISCOPUM. Fragmentum. -- Restituendus est, quem neque convictum, neque confessum constat esse ejectum. [Apud Mansi, ibid. ] (v. q. 1. Notum sit.) Notum sit tuae fraternitati quod iste presbyter, nomine Christophorus de sua angustia ad nostram clementiam lacrymabiliter sit conquestus, dicens se falsis criminibus impetitum, et ab ecclesia sua non convictum, neque confessum, irrationabiliter fuisse ejectum. Nam, ut ipse refert, tua diligentia per tres vices inquisitione facta, nulla in se, neque de fornicationis crimine, neque de homicidii consensione, de quibus impetebatur, reperiri potuit culpa: nisi quia suae paupertatis causa, quae petebantur, aut consentire noluit, aut implere non potuit: quae suus tamen aemulus ultroneus egit, qui injuste illius ecclesiam praeripuit. Idcirco magnopere monemus reverentiam tuam, ut etiam quae, te forte ignorante, Gieziaca cupiditate peracta esse videntur, tuae fraternitatis censura celeri emendatione corrigantur. Scilicet restituendo ecclesiae propriae jam dictum sacerdotem, atque ei reddendo tua pietate pristinum quem perdidit honorem, et nullatenus canonica instituta alicujus temeritate contemni permittas, quia facientem et consentientem par poena perstringit.
(Anno 867.) CXXII. AD FROTARIUM BURDIGALENSEM EPISCOPUM. Fragmentum. -- Invasoribus rerum ecclesiasticarum quae poenitentia sit imponenda. [Apud Mansi, ibid. ] (12, q. 2. De viro nefando.) De viro nefando, Burgando nomine, qui rabie insana commotus, diabolicis se irretire laqueis non dubitavit, atque gentilium more per abrupta itinera, et compita insidians, vobis in ecclesiae vestrae villa una cum clericis vestris manentibus, et populum salubribus instruere dogmatum monitis decertantibus, paneque spiritualis verbi vacua hominum corda reficientibus, atque laudabile propriae salutis desiderium habentibus sancta apostolorum Petri et Pauli limina visitare, collectis malitiae suae sequacibus, et iniquitatis complicibus, nefarias invasiones, et depraedationes violentas inferre daemoniaco ausu praesumpsit: et, ut epistolae vestrae textus eloquitur, sacrum altare, sacraque Dominici corporis et sanguinis vasa, insuper et sanctum chrisma pollutis arripere manibus, quasi vilia et ad communem usum apta praesumpsit; dilectio nos vera consuluit, si ipse, vel qui cum eo tam impio et iniquo scelere fuerunt, ad poenitentiam quandoque gratia tacti divina venire voluerint, quo eos poenitentiae vinculo constringatis, nostrae institutionis censuram exposcere curastis. De quibus, si tamen ita est, jubemus, cum ad poenitentiam reverti acceleraverint, uno anno extra Ecclesiam Dei consistere, cujus sacratissima vasa extra ritum fidei christianae diripienda auferre non dubitaverint. Secundo vero anno, ante fores ecclesiae sine communione maneant. Tertio vero anno, ecclesiam Dei ingrediantur, et inter audientes astent sine oblatione, non manducantes carnem, neque bibentes vinum, praeter natalis et resurrectionis Dominicae dies. Quarto praeterea anno, si his prioribus tribus annis fructuosus fuerit poenitentiae labor, communioni fidelium restituantur, totaque mentis intentione spondentes talia se ulterius nunquam facturos, corpus et sanguinem Domini suscipere mereantur: et usque ad septimum annum, tribus in hebdomada diebus, sine esu carnium et vini potatione maneant poenitentes.
(Anno 867.) CXXIII. AD JOANNEM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. Fragmentum. -- De catechismo baptizandorum. [Apud Ivonem, I, 87.] NICOLAUS papa JOANNI archiepiscopo Ravennae.
Catechismi baptizandorum a sacerdotibus uniuscujusque ecclesiae possunt fieri, sicut in sancta hac Romana, cui Deo auctore ministerium famulatus nostri exhibemus, Ecclesia solemniter fieri comprobatur.
(Anno 867.) CXXIV. AD JOANNEM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. De illis qui, uxoribus suis dimissis, ad alias nuptias transierint. Ivo, VIII, 221.] NICOLAUS archiepiscopo Ravennae.
De senatoris conjuge, quam adulteram esse dicitis, et propter adulterii reatum disjunctam a viro suo esse judicatam, et monachicam vestem indutam, atque velatam, nescimus utrum juste an aliter hoc sit terminatum judicium,; et si adultera apparuit, hoc magis a viro suo debuit esse inquitisum: et si a viro suo requisitum fuit, indagatorum vel judicum praesentia debuerat examinatum esse, atque terminatum: et post terminationem et approbationem atque manifestationem, tunc aut legali calculo aut canonico judicio ipsius causae sententiae diffiniri. Et si nec hoc nec illud factum est, quis eam ausus est religiosa induere vesta et sacro cooperire velamine? Tamen id subtilius Dei prae oculis habentes timorem, praecipimus, ut praesentia missi vel vicarii vestri, in vero examine praesente viro suo examinatio fiat. Et si justa et rationabilis eorum causa apparuerit, maneat. Et si aliter apparuerit, ut praetulimus, secundum Dei omnipotentis voluntatem atque timorem eorum definiatur causa.
(Anno 867.) CXXV. AD ADALWINUM ARCHIEPISCOPUM JUVAVIENSEM. Fragmentum.-- De vidua quae post assumptum sanctimonialium velamen ad nuptias redierit. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro ADALWINO sanctae Juvaviensis Ecclesiae archiepiscopo.
Quod autem interrogasti de femina quae post obitum mariti sui velamen sacrum super caput suum imposuit, et finxit se sub eodem velamine sanctimonialem esse, postea ad nuptias rediit, bonum mihi videtur quia per hypocrisin ecclesiasticam regulam conturbare voluit, et non legitime in voto suo permansit, ut poenitentiam agat de illusione nefanda, et revertatur ad id quod spopondit, et in sacro monasterio inchoavit. Nam si consenserimus quod omnia sacramenta ecclesiastica quisque prout vult fingat, et non vere faciat, omnis ordo ecclesiasticus est turbatus, nec catholicae fidei jura consistunt, nec canones sacri rite observantur. Quid enim profuit Simoni Mago baptismum sacrum ficte suscipere, et in Christianitate permansurum se finxisse, cum per apostolum, fraude ejus decreta, quod sibi futurum esset, praenuntiatum est? Ait enim: Pecunia tua tecum sit in verditione: cor enim tuum non est rectum coram Deo. Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga Deum, ut forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse (Act. VIII, 20). Ideo tales, nisi resipiscunt, spirituali gladio percutere censemus. Non enim fas est Spiritui sancto mentiri, sicuti Ananias et Saphira mentiti sunt, et statim perierunt.
(Anno 867.) CXXVI. AD EUMDEM. Fragmentum.--[Ivo, XI, 104.] Clerici qui in adolescentia a daemonibus cognoscuntur obsessi, ad superiorem sacri regiminis gradum accedere non possunt.
(Anno 867.) CXXVII. AD EUMDEM. Quod episcopus vel clericus nullo modo venationi debeat insistere. [Ivo, V, 353.] NICOLAUS ADALWINO Juvaviensi archiepiscopo.
Quorumdam relatione fidelium auribus nostris intimatum est quod Lanfredus episcopus, qui et juvenis esse dicitur, venationi sit deditus. Quod vitium plurimos etiam de clericali catalogo genere duntaxat Germanos et Gallos irreverentes [f., reverentes] implicat. Verum iste, si ita est ut audivimus, merito juvenis dicitur, qui juvenilibus desideriis occupatus, nulla senum gravitate constringitur.
Item. O miseram vitam hominum et maxime sacerdotum! qui, dum lucrandis fidelibus debent insistere, venandis feris incumbunt, et quos capere oportet homines, capiunt aves et bestias; qui dum mortibus student animantium, vitam suarum amittunt animarum! O infelicem vitam super omnem vitam! Nam in quo magis quisque carnalis apparet quam in tali vita? Venatorum enim vita nil praeter carnes capit, in qua dum quisque permansit nunquam probatus est. Nam, ut beatus dixit Hieronymus, venatorem nunquam legimus sanctum. Vae hujusmodi praesulibus, qui dum debent Petrum, Andream, Jacobum et Joannem, quibus a Domino dictum est: Venite post me, faciam vos piscatores hominum (Matth. IV et Marc. I), ad imitationem suam eligere, quorum et discipuli sunt; magis Nemrod (Gen. X) et Ismaelem (Gen. XXI), atque Esau (Gen. XXV et XXVII) reprobos imitantur, qui hujusmodi adinventionibus incubuisse referuntur. Nihilominus autem de hoc episcopo relatum est apostolatui nostro quod cum quadam filia sua immoderatam teneat familiaritatem, et ob id mala fama ei orta sit: pro qua re a sanctitate tua caeterisque coepiscopis suis commonitus ac correptus est, sed nullatenus emendatus. Quae res in hoc maxime displicet, et magis ac magis de se deteriorem reddit opinionem. In quo beatitudini tuae et coepiscoporum suorum rationibus non obedit et per inobedientiam in culpam protoplasti relabitur. Oportet ergo fraternitatem tuam synodale cum episcopis et suffraganeis tuis convocare concilium, et hunc salutaribus eloquiis episcopum convenire, atque illi pastorali auctoritate praecipere quatenus et ab omnium bestiarum et volucrum venatione penitus alienus existat, atque immoderata filiae suae familiaritate semetipsum omnimodo coerceat. Quod si parere contempserit, et tam pro venationis declinatione quam pro immoderata filiae suae vitanda conversatione; vobis admonentibus obedire distulerit, a vestro collegio excommunicatus abscedat. Quod si in hoc contumax adhuc apparuerit, a ministerio cessare debebit.
(Anno 867.) CXXVIII. AD EUMDEM. Episcopo infirmante, nisi de hac vita migraverit, alter non substituatur, ne commissi talenti pulchritudo deleatur. [Ivo, V, 352.] NICOLAUS ADALWINO Juvaviensi archiepiscopo.
Pontifices qui aliqua occupantur infirmitate vel aegritudine, abjiciendi non sunt, nec alios in loco eorum consecrari oportet, nisi ex hac fuerint luce subtracti. Quod si de ministerio sibi concesso conqueruntur, quae licita sunt sacerdotes expleant. In his vero quae eis praesumere non licet, vicinorum usque ad recuperandam sanitatem episcoporum, auxilia subrogentur; et hoc cum cautelae studio peragatur, ne per necessitatis occasionem praesumptionis pullulet ambitio. Episcopi vero qui Dominici gregis susceperunt curam atque sollicitudinem, ab administratione eorum discedere non oportet, ut accepti talenti pulchritudo non deleatur, sed certamine eorum salubriter augeatur et triplicetur.
(Anno 867.) CXXIX. AD SALOMONEM EPISCOPUM CONSTANTIENSEM. Fragmentum.-- Quod nemo damnandus sit nisi sponte confessus, vel canonice convictus. [Ivo, VI, 122.] NICOLAUS SALOMONI Constantiensi episcopo.
Presbyter vel diaconus quem asseris crimina nolle publice confiteri, sed velle cum sacramento defendere se, et tamen notum est episcopo esse scelus ab ipso perpetratum, non potest per aliquam poenitentiam sacerdotali vel diaconali officio potiri. Sed mirandum, si ipse confessus non fuerit, quomodo notum possit esse episcopo scelus ab ipso perpetratum, nisi accusatore forte idoneo per testes idoneos approbante. Unde si examinante episcopo causam presbyteri vel diaconi, non fuerit per testium approbationem ille presbyter vel diaconus forte convictus, non est scelus episcopo legitime manifestatum, nisi presbyter vel diaconus sponte scelus ipsum confiteatur. Quod nisi fecerit, interim non videmus suo debere presbyterum vel diaconum officio privari. Sola ergo spontanea confessio, et canonicus numerus vel qualitas testium, decernentibus episcopis, et accusatore quod objecerat comprobante, clericum privat proprio gradu.
(Anno 867.) CXXX. AD EUMDEM. Si homo aliquis duas spirituales commatres habere valeat. [Ivo, I, 137.] NICOLAUS SALOMONI Constantiensi episcopo.
Sciscitatur a nobis sanctitas vestra si aliquis homoduas spirituales commatres habere valeat, unam post alteram. In quo fraternitas tua meminisse debet scriptum esse: Erunt duo in carne una (Gen. II). Itaque cum constet quia vir et uxor una caro per connubium efficiuntur, restat nimirum virum compatrem constitui illi mulieri cui in matrimonio assumpta uxor commater esse videbatur: et idcirco liquet virum illi feminae non posse jungi in copula quae commater erat ejus, cum qua idem una fuerat caro effectus.