Epistolae et decreta (Leo IV)

This is the stable version, checked on 19 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et decreta
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 115

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistolae et decreta

Epistolae et decreta (Leo IV), J. P. Migne 115.0674B

I. AD EXERCITUM FRANCORUM. 115.0655D|

Omni timore ac terrore deposito, contra inimicos sanctae fidei, et adversarios omnium regionum viriliter agere studete. Item. Ubi usque nunc 115.0656D| parentes vestri publicum moverunt procinctum, semper victores exstiterunt, nullaque eos multitudo populi superare potuit. Non enim audivimus ut aliquando sine fama victoriae reversi fuissent. Item. Omnium vestrum nosse volumus charitatem, quoniam 115.0657A| quisquis (quod non optantes dicimus) in hoc belli certamine fideliter mortuus fuerit, regna illi coelestia minime negabuntur. Novit enim Omnipotens, si quilibet vestrum morietur, quod pro veritate fidei, et salvatione patriae, ac defensione Christianorum mortuus est; ideo ab eo praetitulatum praemium consequetur.

II. AD LOTHARIUM AUGUSTUM. Cur Alteo episcopo Augustodunensi pallium non concedat.

Mandastis ut privilegium et pallium Alteo episcopo concederemus. Unde poscimus ut vestra super hoc magnitudo non indignetur: quoniam quod ab ipso sanctissimo papa Gregorio usque ad haec tempora 115.0657B| nostra factum minime recordamur, facere non potuimus, neque praefixos Patrum terminos immutare.

Item. Quod juxta et sedula nos imitari consuetudo non praecipit, ita ab hoc veluti a magno nos praecipitio custodire oportet.

III. LOTHARIO AUGUSTO.

De illis tribus jam publice condemnatis, et reprobis viris Georgio, Adriano, et Petro, ut vestra nobis mandavit sublimitas. Quod adhuc ad aliud confiteri judicium debebant, omnino mirati sumus, quibus jam, missis vestris praesentibus juxta legem Romanam sententia praefixa ac promulgata est et nisi tunc paschalis adesset festivitas, qua 115.0657C| mortis, prohibente lege, sententiam dare licitum non est, vivere eos illorum malitia neque iniqua praesumptio non sineret. Pro hac itaque ratione solummodo usque ad tempus suspensa est sententia utrorumque. (Fragmentum) Ivonis dec. X, c. 88 « De illis tribus. »

IV. LUDOVICO [ f. LOTHARIO] REGI.

Petrum, et Adrianum nunquam recipiemus ad habitandum nobiscum, et si (quod minus credimus) aut preces nostras, quas pro eorum retentione vobis misimus, aut honores Romani pontificis pro nihilo existimastis, et nos minus quam Adrianum et Petrum amastis, quod in posterum jam ordinatum habeamus, vestrae edicimus magnitudini. 115.0657D| Certe Romanae sedis praesules tempore quo unamquamque Ecclesiam cum suis clericis tendebant ob missarum officium, vel alias, more solito, utilitates ecclesiasticas disponendas, nihil aliud tam ipsi quam clerici ipsorum nisi sacerdotalia indumenta ferebant, quod secuti usque nunc nos egimus. Sed amplius nequaquam agere oportet, si viros, quos nec quaerimus unquam, nec volumus, mandare decreveritis. Et hoc ad ultimum pro certo notum facimus, quoniam ad quamcunque Ecclesiam locumque alium nobis merito subjectum digressi fuerimus, ne de mortis nostrae periculo triumphatores 115.0658A| existant, cum debueramus ob divinum cultum, sive timorem, orarium solummodo planetamque deferre, lanceam, et scutum, et gladium bajulare praecipiemus.

V. JUDICATUM LEONIS PAPAE IV ET LUDOVICI II IMPERATORIS.

In concilio I Romano pro episcopo Senensi contra episcopum Aretinum, in controversia de diversis ecclesiis sive parochiis, anno 853.

In nomine Domini, amen. Dum nos Leo summus pontifex, et universalis papa quartus, constitutus in beati Petri apostoli cathedra, una cum piissimo, et gloriosissimo Lodoyco, Lotharii filio, imperatore Augusto, pluribusque archiepiscopis, episcopis, abbatibus, synodale habentes concilium, congregatum 115.0658B| Romae, videlicet in ecclesia beati Petri apostolorum principis: advenit in praesentia sancti concilii Senensis ecclesiae episcopus, nomine Cantius, et retulit qualiter jam saepe petierat apud jam dictum Lotharium, epistolis Adriani papae specialiter conscriptis, quatenus . . . . . . . judicii censuram inter Senensem ecclesiam, et Petrum Aretinae ecclesiae episcopum de ecclesiis, seu baptisteriis, et monasteriis, quae infra comitatum Senensem sunt, cum eorum pertinentiis, item jam multis vicibus prolixa fuit contentio, finitivam secundum canonicam auctoritatem perciperet sententiam. Tunc nos Leo summus pontifex ita diximus: « Et quoniam sacerdotali officio, quo modo, licet inviti, fungimur . . . . . oportet nos 115.0658C| spirituali mucrone talium altercationum, quae veternosi serpentis saeva aguntur astutia, funditus incidere, et exstirpare radices, ne forte discordia ibi vigeat, ubi inveteratae pacis debent consistere bona. » Simul omne concilium: « Justa, inquit, et vera catholica, et apostolica definivit cathedra. » Tunc autem episcopus manibus decretalia, et judicialia tenens, ubi finitiva sententia Sena servat, et auctoritate Adriani summi pontificis, et universalis papae, et Constantini queritando dixit: « Frater, et coepiscopus noster Petrus Aretinae ecclesiae Senensis ecclesiae parochias, atque dioecesim perverso ordine, et contra canonicam regulam invasit, et per vim detinet. » Tunc nos, et Lodoicus imperator in praesentia magni concilii decretalia ab episcopo Cantio 115.0658D| ostensa relegi jussimus. His igitur perlectis, nos Leo summus pontifex, sic ad universalem plebem loqui exorsi sumus. « Quantum enim praecellit dignitas omnium ordines dignitatum, superna dispensatione animarum nobis credita, tanto amplius cogimur cuique petenti solvere rationes. Aliud enim est unumquemque sui curam gerere, aliud Ecclesiae Dominicae cura regimen tenere. Quapropter canonicam sequentes doctrinam, dissensiones atque discordias sacerdotum apostolica nos pertinet obviare censura, Redemptoris nostri sequentes praecepta dicentis: Pacem meam do vobis. Pacem relinquo vobis (Joan. XIV). 115.0659A| In hoc enim cognoscent omnes quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XVII). Pretiosi enim pedes evangelizantium bona (Matth. XI), gratia sancti Spiritus, inquit. Quatenus vero orta fuerit immoderata quaestio, spirituali debeat mucrone amputari ne adolescat, et Christi concutiat plebem, et ne occasione discordiae fideles delinquant, sancti Petri apostolicis monitis parentes, omni sorde perdita, pura frumenta in horreo Domini residere valeant. Igitur dum per aliquot jam lapsos terminos Longobardorum gens diversa eripiens territoria, invasa desolabatur loca, contigit ut dioeceses episcoporum alter alterius invadere, et temerario ausu immoderate eas detinere, atque in magno nunc usque permaneant errore, et ignorantes canonum definitiones, 115.0659B| alterutrum anhelantes arripere parochias, perjurii reatum contrahunt. Insuper callida versutia inter se dimicantes, pejora peragunt exitia, errore ita in malum incidunt piaculi facinus, dum procul abjiciunt canonum censuram, transgredientes sanctissimorum praedecessorum nostrorum pontificum decreta, canonicis auctoritatibus fulcita. Propterea talia inhibentes apostolica institutione una cum gloriosissimo et piissimo Loduico, et sanctis episcopis, in corona hujus sacri concilii residentibus, apostolicae constitutionis privilegio promulgantes sancimus, ut sicut canonice in decretis constituunt, secundum territoria, seu pertinentias civitatum, sic parochias, et dioeceses ad disponendum episcopos tenere censemus, observantes canonicam censuram, quae ait: 115.0659C| « Episcopum non licere alienam parochiam propria setta [ F., extra propria septa] pervadere. » Et iterum: « Episcopus alienam civitatem, quae non est illi subjecta, non invadat, nec ad ullam possessionem ejus accedat, quem ad eum non pertinet, nec constituat presbyteros aut diaconos alteri episcopo subjectos, nisi forte ex consensu et voluntate regionis episcopi. Si quis autem tale aliquid facere tentaverit, irrita sit ejus ordinatio, atque coerceatur a synodo. » Et sicut praedecessoris nostri beati Coelestini papae continent constituta: « Ut sit contentus unusquisque episcopus suae civitati concessis hominibus, alter in alterius provincia nihil praesumat; » ita et nos beati Petri apostolorum principis, cujus vicem, quamvis immeriti, Dei benignitate 115.0659D| gerimus, sumentes auctoritatem, decernimus ut, sicut statutum est, unusquisque episcopus parochias, seu dioeceses, juxta limites suae civitati pertinentes, imperturbate possideat, sub divini judicii obtestatione et anathematis interpositione. »

Dum igitur nos Leo summus pontifex sanctae adhortationis sermonem claudimus, decretalibus supra nominatis per ordinem ostensis, et relectis, tunc Petrus Aretinae Ecclesiae episcopus dixit Cantio episcopo: « Ista tua decretalia et judicata, quae hic ostendisti, nullam possunt facere jacturam meae ecclesiae, neque dispendia; quoniam nos et antecessores nostri monasteria et baptisteria cum eorum oraculis, seu pertinentiis, seu adjacentiis, quae intra 115.0660A| fines comitatus Senensis sunt constituta, unde tu, frater et coepiscope, adversus meam ecclesiam quaeris, possessa habemus amplius quam quadraginta annos. » Tunc Cantius episcopus ad haec: « Semper enim, inquit, monasteria et baptisteria, quae infra fines Senensis territorii sunt, parochiae nostrae ecclesiae fuerunt, et sunt. Et chrisma ibi dedimus, et consecrationem fecimus. Presbyteros et diaconos ego et antecessores mei ibi sacravimus, et ecclesias consecravimus. Sed tu, frater, callide et fraudulenter praedicta monasteria, seu baptisteria contra sacrorum canonum instituta usurpasti. » Petrus vero episcopus civitatis Aretii haec audiens dixit: « Vere ista monasteria, seu baptisteria, quae intra fines tui territorii sunt, unde adversus nos queritas, a tempore Longobardorum 115.0660B| ecclesiae sancti Donati pervenerunt. Nam judicatum habeo, quod tempore Liuprandi regis Longobardorum a tuis praedecessoribus . . . . . ad meae ecclesiae utilitatem conjuncta fuerunt. Et praeceptum etiam habeo, quod Carolus rex confirmavit in ecclesia Sancti Donati. Sed hic modo prae manibus non habeo: quoniam super hac re altercationem hic habere non arbitrati sumus, inducias et spatium a sacro concilio peto, donec Aretium celeriter petens, assertionis meae judicatum, atque praeceptum, quemadmodum pollicitus sum, in conspectu domni nostri summi pontificis, atque imperatoris piissimi et totius concilii vestrisque partibus . . . . . » Inducias usque ad duodecim dies contulerunt, quatenus unusquisque eorum in praedicto spatio quidquid firmitatis per 115.0660C| praeceptorum sanctiones, seu decretorum institutiones haberet, deferre, necnon testes idoneos de praedicta ecclesia unusquisque ad indagationem veritatis secum duceret. Finitis igitur dictis, duodecim diebus Petrus episcopus Aretinae ecclesiae, et Cantius episcopus Senensis in praesentia nostri, et imperatoris Ludovici piissimi Augusti personaliter venerunt, et in conspectu eorum episcoporum quorum nomina subter annexa sunt, Joannes archiepiscopus civitatis Ravennae, Ambrosius episcopus Lucensis ecclesiae, Oschesis episcopus Pistoriensis, Donatus episcopus Fesulanae civitatis, Johannes episcopus Pisae, Andreas episcopus Volaterranensis civitatis, Taceprandus episcopus civitatis Clusi, Otho episcopus Rosellensis, Tanimundus 115.0660D| episcopus Suanensis, Petrus episcopus civitatis Orbevetanensis, Joannes episcopus Tuscanensis, Joannes episcopus Centumcellensis, Petrus episcopus Spoletinus, aliique plures. In praedictorum itaque praesentia ambo episcopi, hoc est Cantius episcopus Senensis, et Petrus Aretinae ecclesiae, cum sanctionibus praeceptorum, atque institutionibus decretorum, idoneis testibus ex utraque parte, ut impetratum fuerat, adhibitis, iterum corona sancti concilii in eadem ecclesia beati principis apostolorum, ubi prius fuerat, residentibus cum nobis in concilio et volentibus tantae altercationis litigium rectissima lance pensare, et libratum aequitatis trutino finire; ecce Petrus Aretinae ecclesiae decretalia, 115.0661A| atque praecepta, juxta quod promiserat, in manibus retinens, ex jussu nostro, et Augusti Loduici piissimi Josepho Archicappellano edita sunt ad legendum. Cumque perlecta fuissent in conspectu magni concilii, Loduicus imperator sic in aures totius ecclesiae concionatus est: « Et quoniam uniuscujusque rei possessio talis debet esse, ut principium possessionis in se nullum habeat vitium, liquido colligere possumus, dum constat has parochias ecclesiam Aretinam ex tempore Longobardorum tenuisse tantummodo, non sibi sufficere possessionis oppositionem, dum antequam Longobardorum gladius Italiam populando devastaret, Romanis imperatoribus tranquillae pacis felicitate orbem regentibus, Senensis ecclesia, sicut mos antiquus statuit, easdem parochias 115.0661B| rexit, et tenuit. » Tunc omne concilium verum et probabile laudeque dignissimum imperatorem protulisse acclamabat. Ad haec Petrus episcopus Aretinus: « Et quoniam imperatoria majestas, et apostolica sublimitas non solum scripturarum, verum et testium jussit in hoc testimonium adhiberi, jubeant illi, sacerdotes testimonii veritatem proferre, qui in eisdem inhabitantes parochiis, incorruptam veritatem, antiquorum relatione hominum per parentelae gradus insigniter consociantur. »

Tunc nos Leo pontifex universalis papa et Lodovicus imperator jussimus exhiberi sacerdotes, aliosque fideles. Qui subito vocati sunt in conspectu magni concilii. In primis venit Gisulpherianus de plebe sancti Quirici in Ausinora: Aterpalianus, 115.0661C| presbyter et monachus, de plebe sancti Stephani de Cinnano: Gesilarus, archipresbyter sanctae Mariae in Pava: Malperianus, presbyter de plebe sanctae Mariae de Soleta: Lanfrancus, presbyter de plebe sanctae Mariae de Cusona; Benedictus, archipresbyter de plebe sancti Viti Vitaliano: Agiprandus, archipresbyter de plebe sancti Andreae Malcino; Leucari, presbyter de plebe sanctae Mariae in Sexta; Aliperus, archipresbyter de plebe sancti Donati de Ziliano; « Hi sunt mei archipresbyteri de jam dictis plebibus, » dixit Petrus Aretinus episcopus. Tum nos Leo papa jussimus librum Evangeliorum in medio concilio poni, simulque sanctae crucis vexillum inibi collocari. Atque per haec sciscitati sumus: « Audite vos, sacerdotes, quibus reddendi 115.0661D| testimonium facultas a sanctissimo concilio tributa est, in virtute obedientiae, et sub obtestatione divini judicii vobis praecipimus, ut in continenti nobis de hac re veritatem dicatis. » In primis ergo omnium Gesolfrandus jam dictus archipresbyter ait: « Quoniam nefarium est sub tanta obtestatione jurantem reticere, sacrilegium esse arbitror in conspectu hujus sacri concilii falsum testimonium dicere. Idcirco quod a meis parentibus didici, et ego ipse, cum sim fere nonagenarius, memini, absque falsitatis colore narrabo. Scio namque secundum meorum parentum relationem, Senensem ecclesiam usque Longobardorum tempora praedictas parochias inconcusse, et absque ullo litigio tenuisse. Sed eorum iniquus gladius 115.0662A| cuncta diripiens, subjectasque hominibus terras, multis populis refertas, redegere in solitudinem. Contigit denique ex illius temporis desolatione, invasione callida alter episcopus, alteri parochiae nefario ausu commorare, et invasam totis viribus detinere. Sic itaque Senensi ecclesiae ab Aretina accidisse scimus. Quamlibet Petrus Aretinus episcopus nos huc sui causa duxit, tamen veritatis rationem celare nefas esse credimus; ita nimium re in ambiguo posita, utrisque ecclesiis parere, alteri quidem ex necessitate, alteri vero ex voluntate, praedictas Parochias meminimus: Senensi quippe ex voluntate, Aretinae ex necessitate. Constat nos ecclesia Senensi usque hodie reddidisse ecclesiae et constitutum servitium, et chrisma ab eadem ecclesia coepisse, consecrationemque 115.0662B| diaconorum et presbyterorum hactenus ab ea sumpsisse. Aretinae vero ecclesiae, armorum viribus concussos, servitium nos coacte exhibere non negamus. Jure igitur apostolica sublimitas et imperatoria majestas nos nostrasque parochias a tali periculo eripiat, et hujus sacri concilii decreta statuat, ecclesiae posthac libere, et inconcusse servire nos oporteat. » Tamen hoc, sicut unum, singillatim unusquisque eorum interrogatus testimonium Gesolfrandi asserebat verissimum. Aripaldus presbyter et monachus de plebe sancti Stephani de Anciano, ut Gesolfrandus ita refert. Et Gelisarius archipresbyter de saltu similiter confessus est. Benedictus archipresbyter sancti Viti similiter dixit. Aliprandus de plebe S. Donati similiter dixit. Aliprandus 115.0662C| de plebe sancti Andreae similiter dixit. Laufridus archipresbyter sanctae Mariae de Osona similiter dixit. Laucari archipresbyter de plebe sanctae Mariae de Sexta similiter dixit. Omnes itaque, ac si uno ore Senensi ecclesiae praedictas parochias pertinent, et rectissimo jure pariter constanter asserebant. Petrus vero haec audiens, praedictos sacerdotes testimonium ferentes, perjurii reatum incurrisse arguebat. Tunc jubentibus nobis, et piissimo imperatore, et universo concilio, juraverunt, omnes praedicti sacerdotes, quod in testimonium perducti satis vera et probabilia narrarent, et sicut dixerant, se habet veritas.

Tunc nos Leo summus pontifex sic ad Petrum episcopum, et ad omne concilium effati sumus: « Similiter 115.0662D| oportet nos, fratres, hujusmodi aequitatis lance pensare, quoniam eorum affectionem, qui testimonio supradicto frater noster Petrus justitiam suae ecclesiae adipisci sperabat, Senensis ecclesia triumphum sui certaminis est consecuta. » Ad haec universum collegium dixit: Liquido patet praenominatas parochias Senensis ecclesiae esse, quoniam ejusdem comitatus limitibus pertinere probatum evidenter est, et testium verissimorum assertio clamat, et scripta sanctissimorum pontificum haec roborant. Jubeat ergo vestra sanctitas, et imperatoria majestas, Senensi ecclesiae ea, quae sua fuere, restituantur: quatenus discordia de medio sublata unusquisque eorum propter hoc, et sicut in omnibus statutum est. 115.0663A| sibi subjectas parochias regat, nec ad vicinam dioecesim sui fratris nullatenus accedere praesumat. » Tunc Comeranus episcopus dixit omnibus: « Sunt mihi adhuc testes idonei, quos de mea civitate huc duxi, quibus propositae altercationis patet ambiguum: qui antiqua relatione nobilium parentum quidquid inde est insigniter noverunt. Ipsi, si introducti fuerint, veritatem nullo modo celabunt. » Tunc ingressus Willeradus bonae memoriae Merempridi filius, et Gunteramus filius quondam Sicheradi Ginnonis, qui erant milites regis, et Lamfredus miles praedicti episcopi Aretini. Et Willeradus sub testatione divini nominis a nobis interrogatus, dixit: « Scimus igitur quod praedictae plebes et monasteria, juxta relationem meorum antiquorum parentum, Senensis ecclesiae 115.0663B| fuerunt. Consignationes, rectorum consecrationes, et presbyterorum ordinationes, episcopus Senensis ecclesiae ibi fecisse vidimus. Nullum inibi fuisse litigium manifesta res docet, nisi ab ingressu gentis Langobardorum in Italiam. Senensis quippe ecclesia usque ad eorum tempora inconcusse praedictas parochias possederat. » Reliqui vero omnes, cum singillatim interrogati fuissent, testimonium veritatis Villeradum protulisse testati sunt: illi vero una voce testimonium veritatis proferentes, sacrosanctis Evangeliis, in medio positis, tactis juraverunt . . . . . praenominatae parochiae jam Senensis ecclesiae sint propriae, quod ecclesiae Aretinae recto jure non pertinent. Hoc sacramento expleto, nos Leo summus pontifex diximus Petro episcopo: 115.0663C| « Oportet te, frater Petre, jam nunc tuis tantummodo parochiis contentum esse, et ab illicita praesumptione cessare, et primam de hac inusitata finire, aut si quid ad opponendum potes, quod utile sit, adhibere. Nam nihil vanum, neque superfluum, aut quod a veritate sit alienum, hoc sacrum recipit concilium. » Petrus vero episcopus inquit: Juxta examinationes vestras sanctas litigium rectum pensavit, neque in ambiguo, quod a vobis hic definitum est, pono. Et jam neque aliorum praesentiam hominum, quibus vos magis credere possitis, exhibere valeo, neque aliorum scriptorum decreta, praeter quae a me hic sunt ostensa. »

Ad haec imperator: « Constat itaque evidenter Petrum episcopum superatum; quoniam testimoniis 115.0663D| eorum, a quibus se salvari putabat, Senensis ecclesia victoriam est consecuta. Justum est, inquit, ut propter hoc sileat, neque amplius hujus rei altercationem adire praesumat. Superfluum est ei, ut cum suae civitati parochias subjectas retineat, ad alterius episcopi dioecesim illum temerario ausu transire. Quapropter volumus ut in hoc sacrum et venerabile concilium ita hujus litis altercationem aequissimo termino includat atque definiat, quatenus futuro tempore ulla possit inter eos scrupolositas renovari. » Tunc imperator, relictis nobiscum missis suis ad istam causam finiendam, id est Joseph archicapellano, Angelberto archiepiscopo, Notingo episcopo, et Adelchesi comite, a concilio discessit. Remansere 115.0664A| autem Cantius cum duodecim sacerdotibus idoneis, quorum non fuerat adhuc in testimonio jusjurandum receptum. Tunc juravit Cantius cum duodecim sacerdotibus, quod in sacramentis supradictorum testium veritas absque ullo dolo versata est. Tunc omne concilium simul clamavit: « Jubeat ergo apostolici culminis sanctitas, ex totius concilii decreto, praedictarum parochiarum, quas temere invasit, Petrum episcopum refutationem Senensi ecclesiae facere, ac deinceps super hac re penitus silere. » Tunc jubente Apostolico, et legatis imperatoris, ac universo concilio, penitus posuit, et refutavit Petrus episcopus Senensis ecclesiae parochias supra nominatas, quas illicite, et nefario ausu invaserat. His igitur ita expletis, nos Leo summus 115.0664B| pontifex sic dicendo definivimus: « Opportunum itaque valde reor in hujus litigii definitionem auctoritatem nostram accommodare, atque sub anathematis interpositione aequissima ratione finitum litigium hinc inde sopire, ne forte in futuro tempore aliquis, pravitate plenus, quod modo juste et canonice a nobis definitum est audeat violare. Nam firmum et stabile in Senensi manere ecclesia sancimus quidquid per testium indagationem eidem pertinere est compertum. Si quis igitur adversus hujus nostri privilegii decretum aliquo tempore quilibet violare temptaverit, sive clericus, sive laicus, sive dignitate praeditus, sive honoribus decoratus, aut qualibet magna, parvaque persona, sciat se auctoritate Domini nostri Petri Apostolorum principis omni 115.0664C| honore privatum, atque anathematis maranatha vinculis innodatum, et cum Juda proditore Domini nostri Jesu Christi, et Anania et Saffira perpetuo supplicio deputandum. Et quoniam in Dei sumus nomine collecti, Dominus vere inter nos esse creditur, ejus auxilio, quidquid agimus vel definimus, credimus esse fulcitum; idcirco praedictae maledictioni se innodat, quisquis violare temptaverit quidquid a nobis est, Deo auxiliante, decretum. »

Leo, Dei gratia, catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae episcopus, hujus Judicati decretum propria manu roboravi.

Joseph, archicapeltanus domini imperatoris, subscripsi.
Joannes, archiepiscopus Ravennae, subscripsi.
115.0664D|
Angelbertus, archiepiscopus Mediolanensis, subscripsi.
Notingus, episcopus Brixiensis, subs.
Ambrosius, episcopus Lucensis, sub.
Oschisi, episcopus Pistoriensis, sub.
Donatus, episcopus Fesulanus, sub.
Gerardus, episcopus Florentinus, sub.
Johannes, episcopus Pisae, sub.
Andreas, Volaterrae episcopus, sub.
Taceprandus, episcopus Clusinus, sub.
Otto, episcopus Rosellensis, sub.
Tanimundus, episcopus Suanensis, sub.
Dominicus, episcopus Centumcellensis, sub.
Petrus, episcopus Orbivetanus, sub.
115.0665A|
Joannes, episcopus Tuscanensis, sub.
Petrus, episcopus Spoletanus, sub.

VI. ECCLESIAE CUJUSDAM PRIVILEGIA CONFIRMANTUR.

Scrivendum praecepimus Stephanus scriniario sedis nostrae in mense Septembrio die quinta, indictione quartadecima; datum pridias Kalendas Septembrias per manum Tiberii primicerii S. sedis apostolicae, Imp. domino nostro piissimo perpetuo Augusto Lothario a Deo coronato magno imperatore, anno tricesimo tertio et post consulatum ejus anno tricesimo tertio sed et Ludovico nobo imp., ejus filio anno . . . .

VII. EXCOMMUNICATIO ANASTASII PRESBYTERI.

115.0665B| Imperantibus dominis nostris, Lothario et Ludovico Augustis, mensis Decembris die decima sexta, indictione 14.

1.

Leo episcopus, servus servorum Dei. Anastasius, presbyter cardinis nostri, quem in titulo beati Marcelli ordinavimus, quique secedens ab eo ad alienas parochias absque nostra pontificali scientia demigratus est, quem per missos et litteras nostras vocavimus, et pro quo dominos imperatores supplicati per missos nostros, ut eum ad suam parochiam redire juberent, qui nunc huc nunc illuc latitando in ipsa demigratione per biennium moratus est, et ad duo vocatus concilia nostra minime venit, sed neque inventus est; quia, ut praediximus, veluti 115.0665C| ovis errans extraneis regionibus suadente diabolo occulte inhabitabat, secundum canonica instituta ex Dei omnipotentis et beati Petri apostoli nostraque simul apostolica auctoritate ab hodie sit communione privatus, donec ipse meae speciali praesentiae in canonico judicio fuerit praesentatus, et si non venerit, nunquam communicet.

2.

Leo episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, et universis clericis cunctoque populo Christiano. Quod bene ac pleniter vobiscum simus, charissimi fratres, scitis. Nunc iterum pro cautela et memoria temporum futurorum dilectioni vestrae cognitum esse volumus quomodo, instigante ac suadente diabolo, Anastasius, presbyter cardinis nostri, quem 115.0665D| nos in titulo beati Marcelli ordinavimus, contra statuta patrum provinciam ecclesiamque deserens, 115.0666A| ecce jam per quinquennii tempus in alienas parochias velut ovis errans discurrit, quem etiam, auctoritate suffulti canonica, apostolicis litteris per tertiam quartamque vicem vocavimus. At ubi redire distulit, duo pro eo episcoporum concilia congregavimus, quorum conventu cum ejus non potuissemus videre vel habere specialem praesentiam, communi eum decreto sancta communione privavimus, volentes siquidem suam per hujus excommunicationis censuram ad gremium sanctae, a qua discesserat, matris Ecclesiae personam reducere. Sed apostolica monita sanctique concilii pro nihilo ducens, erroris irretitus caligine, redire nullatenus voluit. Proinde, sicut Ravennae nobis degentibus de eo in ecclesia beati Vitalis martyris mense Maio, die 29, indictione 115.0666B| prima, ore proprio promulgavimus, nunc iterum in ecclesia beati Petri apostoli mense Junio, die 19, indictione superius adnotata, similiter promulgavimus: sit ille a sanctis Patribus et a nobis anathema, et omnes qui ei sive in ejectione, quod absit, aut pontificatus honore adjutorium praestare vel solatium quodcunque voluerint, simili anathemati subjaceant.

3.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Incipit sancta ac veneranda synodus, quae per Domini gratiam et ejus divinum consilium congregata est in ecclesia beati Petri apostoli, anno scilicet pontificatus sanctissimi ac coangelici et universalis quarti papae Leonis septimo, atque invictissimorum Lotharii ac Ludovici imperatorum 115.0666C| anno imperii quadragesimo secundo, mense Decembri die octavo, indictione 2. In ac siquidem sancta ac venerabili synodo, Domini solatiante gratia nobiliter celebrata, post diversas episcoporum sacerdotumque vel clericorum atque omnium Christianorum pias ac salutiferas admonitiones et exhortationes depositus est juste atque canonice Anastasius, presbyter tituli sancti Marcelli, eo quod contra auctoritatem canonicam propriam parochiam deseruisset per annos scilicet quinque, et in aliena ad usque hodie demoratur, et neque vocatus neque excommunicatus et ad ultimum anathematizatus, sicut de eo in hac synodo veridica pictura demonstrat, ad congregata duo pro eo episcoporum concilia venire noluit; ideo tam a summo pontifice 115.0666D| quamque ab universis episcopis tunc synodo praesidentibus, videlicet numero sexaginta septem, ob 115.0667A| suam stultam audaciam merito, ut praediximus, est depositus et sacerdotali honore privatus, anno denique, mense ac die atque indictione ut supra. VIII. AD EPISCOPOS BRITANNIAE.

Docet episcopos simoniacos in concilio judicandos esse: deinde respondet aliis eorum consultationibus.

LEO omnibus reverentissimis confratribus Britannicae gentis episcopis.

Quanto studio quantaque solertia gregem vobis a Domino commissum pascitis, divinisque fovetis eduliis nobis directa scripta reserarunt. Unde non modica exsultatione congratulor, et tantarum ambiguitatum indagatione laetificatus, a timore negligentiae, qui me illius regionis in infimis deprimebat, quasi a 115.0667B| gravi languore relevatus, et ut pote sanus, licet omni salute captus, magis animo sospes surrexi quam corpore. Quia cum quosdam laicorum in ecclesiasticis cognoverim curis praepollere, et studioso animo ab illorum respondere vigilantiis cogerer, nihil aliud vos, qui divinis negotiis et ecclesiasticis sorte venistis, quam crederem dormitare: nunc divina gratia hi confratres nostri, videlicet talium, et tales ecclesiarum praesules, ad nos perducti et cogniti, magis securus nunc duro quam antea. Legationem denique communem omnium episcoporum reverendissimorum nobis propositam delinquentes, requiritis de his qui turpissimo lucro columbas in templo Domini vendere non pertimescunt (1, q. 2, Requiritis de iis), et sua acta improba temeritate Simonis haeresi conjungunt, 115.0667C| utrum possint in ordine poenitentiam agere, aut tantummodo extra ordinem et sacerdotalem fieri gradum. Quibus nos quidem convictis qui tam detestabile nefas, quod jam multis est damnatum conciliis, peregisse noscuntur, nulla poenitentia possumus subvenire, et tot spiritualibus patribus obviare: sed in illorum patrum me sententia convenire omnibus certum sit. Ita tamen ut omnia in conciliis sint episcoporum. Nam nullam damnationem episcoporum esse unquam censemus (I, q. 7, Nullam damnationem), nisi aut ante legitimum numerum episcoporum, qui fit per duodecim episcopos, aut certe probata sententia, per septuaginta duos idoneos testes, qui tales sint, qui et accusare possint, et prius ad sacra Christi quatuor Evangelia sacramenta 115.0667D| praestent, quod nil salsum depromant, sicut nobis beatus Silvester tradidit, et Romana sancta tenere videtur Ecclesia. Et si inter eos, quos damnandos esse dixerunt homines, fuerit episcopus, qui suam causam in praesentia Romanae sedis episcopi petierit audiri, nullus super illum finitivam praesumat dare sententiam: sed omnino cum audiri decernimus. De caetero vero, quod nobis apicibus vestris factum est clarum, quid vel qualiter de ipsis capitulis interrogatis debeam respondere, unde precibus vestris annuere curavimus, et singillatim quid agendum est, sive exposito a sanctis Patribus, sive more antiquitus tradito, curavimus demonstrare.

I. Ad quos ecclesiasticus ordo pertineat. 115.0668A|

 Primo quidem capitulo dictum, cui ecclesiasticus ordo pertineat: quod episcopis et clericis ordinatis pertinere non dubium est. Quod vos ignorare minime credimus, ab ipsis apostolicis viris cognoscitis. Et cum in sacris conciliis ab episcopis promulgatae sint regulae et receptae, quis extra episcopos promulgator canonicarum quiverit esse sententiarum?

II. Unaquaeque parochia episcopi provisione regenda.

Regenda vero est unaquaeque parochia (X, q. 1, Regenda est unaquaeque) sub provisione ac tuitione episcopi, per sacerdotes vel ceteros clericos, quos ipse cum Dei timore praeviderit, cui jure pertinere videbitur, et circumire, ut sibi necessarium visum fuerit, ecclesiastica utilitate cogente.

III. Non cogendus presbyter ad sacra concilia eulogias deferre. 115.0668B|

De eulogiis ad sacra concilia deferendis (Dist. 18, De eulogiis.) nihil invenimus a majoribus terminatum, sed sicut unicuique presbytero placuerit. Nam si constitutum fuerit illo in tempore benedictiones afferri, forsan minus libenter ad synodos occurrent, et magis venire detrectabunt: quae ut arbitror non sunt rationabiliter requirendae, nec ultro delatae respuendae.

IV. Sors nihil aliud quam divinatio et maleficium.

De experientia autem divinationum vel maleficiorum, scriptum quidem in sacris habemus canonibus, ut ipsa verba ponamus, ita (Conc. Ancyr., can. 23): Qui divinationes expetunt, et morem gentilium 115.0668C| subsequuntur, aut in domos suas hujuscemodi homines introducunt exquirendi aliquid arte malefica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii jaceant. Unde ad illorum similitudinem, sortes, quibus cuncta vos in vestris discriminatis judiciis (26, q. 5, Sortes quibus), nihil aliud quam quod illi patres damnarunt, divinationes et maleficia esse decernimus. Quamobrem volumus illas omnino damnari, et ultra inter Christianos nolumus nominari, et ut abscindantur, sub anathematis interdicto praecipimus (Ivo, part. IX, cap. 11).

V. Ut nullus propria cognatione conjugem sibi copulet.

Ut definitum est a Patribus, nullus de propria cognatione sibi audeat copulare, alioqui anathema sit (Dist. 20, De libellis). Unde beati junioris Gregorii 115.0668D| decreta eximie sunt retinenda.

VI. Per quae decreta judicare debeant episcopi.

De libellis et commentariis aliorum non convenit aliquem judicare, et sanctorum conciliorum canones relinquere, vel decretalium regulas, id est quae habeatur apud nos simul cum illis in canone, et quibus in omnibus ecclesiasticis utimur judiciis, id est Apostolorum, Nicaenorum, Ancyranorum. Neocaesariensium, Gangrensium, Antiochensium, Laodicensium, Chalcedonensium, Sardicensium, Carthaginensium, Africanensium: et cum illis regulae praesulum Romanorum, Silvestri, Siricii, Innocentii, Zosimi, Coelestini, Leonis, Gelasii, Hilarii, Symmachi, Simplicii. 115.0669A| Isti omnino sunt, per quos judicant episcopi, et per quos episcopi simul et clerici judicantur. Nam si tale emerserit vel contigerit inusitatum negotium, quod minime posset per istos finiri, tunc si illorum, quorum meministis, dicta Hieronymi, Augustini, Isidori, vel caeterorum similiter sanctorum doctorum similium, reperta fuerint, magnanimiter sunt retinenda ac promulganda, vel ad apostolicam sedem referatur de talibus. Quam ob causam luculentius et magna voce pronuntiare non timeo, quia qui illa quae diximus sanctorum Patrum statuta, quae apud nos canones praetitulantur, sive ut episcopus, sive clericus, sive laicus, non indifferenter receperit, ipse se convincit, nec catholicam et apostolicam fidem, nec sancta vera Christi evangelia quatuor utiliter 115.0669B| et efficaciter et ad effectum suum retinere vel credere.

IX. AD LUDOVICUM [LOTHARIUM] AUGUSTUM.

Ex Regesto Leonis IV.

Igitur cum saepe adversa a Saracenorum partibus perveniant nuntia, quidam in Romanum Portum clam, furtiveque venturos esse dicebant; pro quo nostrum congregari praecipimus Portum, maritimumque ad littus descendere decrevimus, et egressi sumus Roma.

X. AD LUDOVICUM IMPERATOREM.

Scire vos oportet, quod nunquam ab aliquibus nostros homines sinimus opprimi; sed si necessitas illis incurrerit, praesentialiter vindicamus; quia 115.0669C| nostri gregis in omnibus ultores esse debemus et praecipui adjutores.

XI. AD JOANNEM ARCHIEPISCOPUM.

Pro certo scitote, quod nunquam permittimus nostros a vobis lacerari aut opprimi homines atque subjectos, sed si (quod non speramus) hujus nostrae monitionis dicta neglexeritis, et amplius aliquas oppressiones praefatis, vel aliis nostris hominibus feceritis, praesentialiter eos vindicabimus, et omnia vestra eripere curabimus, furibunda crudelique audacia.

XII. LOTHARIO ET LUDOVICO IMPERATORIBUS.

Lotharium et Ludovicum imperatores Colono diacono 115.0669D| ecclesiam Reatinam rogat, Leo « ut, inquit, vestra licentia accepta, ibidem consecrare veleamus episcopum; sin autem in praedicta ecclesia nolueritis ut praeficiatur episcopus, Tusculanam ecclesiam illi vestra serenitas dignetur concedere. »

XIII. AD ANASTASIUM PRESBYTERUM EXCOMMUNICATUM.

Ad concilium illum vocat.

LEO episcopus, servus servorum Dei, ANASTASIO presbytero excommunicato.

115.0670A| Cum spiritualibus te nostris procreatum visceribus noscimus, tua deceptione quotidie ingemiscimus; qui sinu matris tuae progressus, erroris irretitus caligine alienis, parochiis vel regionibus immorari, contra praecepta Patrum canonumque sanctionem, non dubitas. Revertere igitur, salutisque incedere summopere callem procura, te ne vana spes decipiat, caduceque adulationes subvertant. Sed terrenis mente actibus erigens, ea quae superna infinitaque permanent, inquiescibili intuitu anhelare memento. Quia salutem semper tuae cupimus animae corporisque videre: et ne te diabolicae insidiae concludant, omnipotentis Domini semper clementiam exoramus. Praeterea apostolicis tibi praecipimus litteris; jam quinquennii tempus huc illucque latitans velut anguis 115.0670B| discurris, ad concilium, quod quinto decimo congregaturi sumus die Novembris, exspectatae futurae secundae mensis indictione [mensis exsp. F. secundae indictionis], praesentare te omni deposita occasione procures: ut causam tuam in venerabili coetu sanctae valeamus congregationis subtili ventilare intuitu, et humanius tuam conversionem tractare. Si autem neglexeris quod praecipimus, ampliori te vinculo innodamus. Nam e multimodis te reprehendimus, ac reprehensibilem judicamus; quia ad duo pro te congregata concilia occurrere distulisti; sicut hi praesentes Nicolaus, Petronacius, atque Joannes venerabiles episcopi nostri, per quos te nunc auctoritate canonica jussimus evocare, ore proprio indicabunt. Si autem constituto tempore ad 115.0670C| praedictum concilium venire neglexeris, sub excommunicatione atque anathemate te modis omnibus decernimus esse mansurum.

XIV. EPISCOPIS BRITANNIAE. Fragmentum.

Non cogantur presbyteri ad sacra concilia eulogias deferre.

De eulogiis ad sacra concilia deferendis nihil invenimus a majoribus terminatum: sed sicut unicuique presbytero placuerit. Nam si constitutum fuerit illo in tempore benedictiones afferri, forsitan minus libenter ad synodos occurrent, et magis venire obtrectabunt. Quae ut arbitror non sunt rationabiliter quaerendae nec ultro delatae respuendae.

XV. AD LOTHARIUM AUGUSTUM. Fragmentum. 115.0670D|

 Habetis de hoc apud Deum retributionem non modicam si antiquae legis dogmata minime observantes vestra imperiali censura pro viribus castigatis, atque corrigitis. Item. Vestram flagitamus clementiam ut sicut hactenus Romana lex viguit absque universis procellis, et pro nullius persona 115.0671A| hominis reminiscitur esse corrupta, ita nunc suum robur propriumque vigorem obtineat.

XVI. AD LOTHARIUM AUGUSTUM. Fragmentum.

 De capitulis vel praeceptis imperialibus vestris, vestrorumque pontificum praedecessorum irrefragabiliter custodiendis et conservandis, quanto valuimus et valemus, Christo propitio, et nunc et in aevum nos conservaturos modis omnibus profitemur. Et si fortasse quilibet vobis aliter dixerit vel dicturus sit, sciatis eum pro certo mendacem.

XVII. AD CAROLUM CALVUM. Fragmentum. 115.0671B|

 Si fortassis, quod non credimus, apud vos inutiles judicamur, Ecclesia tamen, cui praesidemus, non inutilis, sed caput principiumque omnium merito simul ab omnibus vocatur.

XVIII. AD CAROLUM CALVUM. Fragmentum.

 Contra sanctorum Patrum censuras videtur existere si saecularis vel laicus presbyteros ab ecclesiis, in quibus tempore ordinationis eorum nominati vel introducti fuerint, videtur [Al., nitetur] expellere.

XIX. AD VIDONEM COMITEM. Fragmentum.

 115.0671C| Valde indignum est, futuris gentibus etiam contrarium, tam gloriosam legem, quam multi retro custodierunt imperatores, nunc suam vim perdere, ac injuste damnari.

XX. COLORODO ARCHIEPISCOPO ET BERTUSO.

 Ideo permittente Deo pastores hominum sumus effecti, ut quod Patres nostri sive in sanctis canonibus, sive in mundanis legibus affixere, excedere minime debeamus. Contra eorum quippe saluberrima agimus instituta, si quae ipsi divino statuerunt consilio, intacta non servamus.

XXI. AD PRUDENTIUM EPISCOPUM TRICASSINUM.

 Ut monasterium ab Adremaro constructum consecret.
 115.0671D| Leo episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo Prudentio Tricassinae sedis episcopo salutem.
 Cognoscat prudentia sanctitatis tuae, qualiter hic religiosus monachus, Adremarus nomine, cum monachis suis, cum summa devotione, ad laudem et gloriam sanctae Trinitatis, et remedium animae suae suorumque omnium, in honorem beati Petri apostolorum 115.0672A| principis, seu et sancti Leonis ejusdem vicarii papae, monasterium desiderat consecrare, et situm ac structuram ejus sancti coenobii in rebus juris jam dicti beati Petri apostoli, quae ejus vere sunt, fundare ac constituere, quae res praedictae Guidoni gloriosissimo comiti per praeceptum pontificale donatae sunt. Quam ob causam jubemus ac hortamur sanctitatem tuam, ut quando ab illius praedicti monachi fueris humilitate postulatus, illuc accedere debeas, et loco, quem vobis significaverit, ipsas illic reliquias supra nominatorum sanctorum, quas a nobis accepit, eo tenore et conditione recondas atque consecres, ut semper et perpetualiter sub jure ac potestate sanctae nostrae Romanae ecclesiae jam fatum monasterium consistat atque permaneat. Sanctitatem tuam 115.0672B| omnipotens Deus incolumem custodiat, frater. Benevale.

XXII. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM.

 Cur synodi Suessionensis confirmationem differat.
 Causas pro quibus hoc usque ad tempus suspendimus, charitati vestrae dicemus. Prima igitur haec est, quia sicut ab episcopis praenominata synodus utiliter ventilata, sive sopita est; ita per aliquot ex eis, ut dubitatio foret radicitus evulsa, statuta vestrae synodi destinare debuistis. Alia autem juxta votum vestri desiderii id nos perficere minime permisit, eo quod legati sedis apostolicae praesentes ibidem non fuerunt: neque imperialis epistola nobis talis est praesentata, quae hoc quod expetendum 115.0672C| misistis; specialiter indicare potuisset. Quarta scilicet causa haec est, quia hi quos depositos charitas vestra auctoritate synodi fore affirmat, per proprias litteras sedem apostolicam appellarunt, et volunt iterum nostra se apostolica audiri praesentia: et tunc si culpabiles inventi fuerint, non se abnuunt canonicam sustinere censuram.

XXIII. AD HINCMARUM EUMDEM.

 De eadem synodo duobus legatis demandatum scribit.
 Sed ad vestras petitiones exsequendas et obtinendas Petrum venerabilem, et dilectissimum nobis, Spoletanum episcopum, viva voce nostra vice exsecutorem instruximus, et alium Petrum venerabilem aeque et amantissimum, episcopum 115.0672D| Aretinum, litteris commonuimus, et alios fideles vestros atque nostros similiter inde monuimus, et reliqua.

XXIV. AD NOMENOJUM DUCEM BRITANNIAE

 Ut Gislardum invasorem sedis Namneticae defensare desinat.
 Non furem et latronem (7, q. 1, Ne furem), qualem Gislardum sentimus esse in Namnetica sede, qui 115.0673A| viventis, quod non licuit, locum non timuit usurpare, pro cujuscunque muneris donis ultra debes defensare.

XXV. AD EBRUINUM ET ADELFREDUM EPISCOPOS. Fragmentum.

 Quia praesulatus nostri (quod bene nostis) magisterium non solum de sacerdotum, verum etiam de saecularium utilitatibus debet esse sollicitum, propterea fraternitatem vestram scire volumus hunc praesentem presbyterum ad sedem apostolicam venisse, nobisque violentiam et excommunicationem suam per ordinem retulisse; quod etiam sine justo legis tramite illi sua fuisset ablata ecclesia, similiter 115.0673B| indicavit: quam alius dato munere sacerdos zelo ductus invidiae usurpare praesumpsit. Inde parentes ejus magno dolore compulsi presbyterum illum, qui suam tenebat ecclesiam, mox comprehenderunt, et ei oculos eruerunt. Tamen ipse saepe dictus sacerdos dicit quod absque sua voluntate et sine ejus consilio hoc sit peractum. Quod si ita est, ut ipse nobis suo ore testatus est, vobis magnopere providendum est, ut, si canonice ipse excommunicatus non est, canonica super eum fiat remissio.

XXVI. AD JUDICEM SARDINIAE.

 Nec mos, nec noviter introducta consuetudo nostrae Ecclesiae praedecessoribusque nostris fuit 115.0673C| contra sanctorum canonum nova, vel inusitata praesumere. Quamobrem nos devotius volentes vestras petitiones suscipere, si in his nos sanctorum Patrum censura juvaret, sed ideo quia synodicae paginae in hoc favere non videntur, nos tantam novitatem praesumere non possumus, et ab illo rectissimo tramite deviare.

XXVII. AD JUDICEM SARDINIAE

 Celsitudinem vestram duximus obsecrandam, ut nobis quantos tua praeviderit magnificentia armatos sive pueros, sive adultos, ac juvenes cum armis suis mandare dignemini, qui nobis quotidiana jussa possint explere.

XXVIII. DE EO QUI PLURES ECCLESIAS RETINET. Fragmentum. 115.0674A|

 Qui plures ecclesias retinet, unam quidem titulatam, aliam vero sub commendatione retinere debet.

XXIX. DE ESU CARNIUM. Fragmentum.

 Ut a coenae termino, quae fit in principio noctis quartae feriae, quae lucescit in quarta feria, usque ad diluculum quintae feriae et similiter a coena noctis sextae feriae, quae lucescit in sexta feria, jejunatio usque ad Sabbati lucem protendatur.

XXX. AD LUDOVICAM AUGUSTAM. Fragmentum. 115.0674B|

 Nos si incompetenter aliquid egimus, et in subditis justae legis tramitem non conservavimus, vestro ac missorum vestrorum cuncta volumus emendare judicio; inde imploramus ut tales ad haec quae diximus perquirenda missos in his partibus dirigatis, qui Deum per omnia timeant et cuncta, quemadmodum si vestra praesens fuisset imperialis gloria, diligenter exquirant; et non tantum haec sola quae superius diximus, quaerimus, exagitent, sed sive minora, sive majora illis sint de nobis judicata negotia, ita ut examussim eorum cuncta legitimo terminentur examine, quatenus in posterum nihil sit « quod ex eis indiscussum vel indiffinitum remaneat. »

XXXI. LOTHARIO ET LUDOVICO IMPERATORIBUS. Fragmentum. 115.0674C|

 Inter nos et vos pacti serie statutum est et confirmatum quod electio et consecratio futuri Romani pontificis non nisi juste et canonice fieri debeat.

XXXII.

 Omnes canonum sponte violatores, in omnibus authenticis conciliis anathematizati sunt.

XXXIII.

 Ex registro Leonis papae. IV.
 De decimis justo ordine non tantum nobis, sed majoribus visum est, plebibus tantum, ubi sacrosancta dantur baptismata, dari debere.