Epistolae et decreta (Ioannes VIII)

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Epistolae et decreta
saeculo IX

editio: Migne 1852
fons: Corpus Corporum

'JoaVii.EpEtDe25 126 Joannes VIII Parisiis J. P. Migne 1852 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistolae et decreta

- PHILIPPI IAFFE MONITUM.(Regesta Pontificum Romanorum.)

- I. AD ANNONEM FRISINGUENSIS ECCLESIAE EPISCOPUM. Fragm. - (Anno 873.)...

- II. AD WILIBERTUM COLONIENSEM ARCHIEPISCOPUM. Fragm. - (Anno 873.) Pallium,...

- III. AD LUDOVICUM II IMPERATOREM. Fragm. - (An. 874.) Asseruntur...

- IV. AD ANSBERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. Fragm. - (Anno 874.)

- V. AD LUDOVICUM REGEM GERMANIAE. (Anno 874.) Privilegia Romanae Ecclesiae...

- VI. AD PAULUM EPISCOPUM. (Anno 874.) Commonitorium Paulo episcopo fungenti...

- VII. AD LUDOVICUM IMPERATOREM. Fragm. - (An. 875.) Excommunicatur Rainaldus...

- VIII. AD LUDOVICUM II IMPERATOREM. (Fragm. - An. 875.) Legis...

- IX. AD NEAPOLITANOS, SALERNITANOS ET AMALPHITANOS. Fragm. - (An. 875.)

- X. AD CLERUM SALERNITANUM. (Anno 875.)

- XI. Excommunicantur qui de morte Romani clerici suspecti erant. Fragm....

- XII. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO FULDENSI (Anno 875.) Monasterium Fuldense cum...

- XIII. AD MONACHOS S. VEDASTI ATREBATENSIS. (Anno 875.) Confirmat omnia...

- XIV. AD CAROLOMANNUM [ al., LUDOVICUM REGEM.] (Anno 875.) Quod...

- XV. AD EPISCOPOS GALLIAE ET GERMANIAE. (Anno 876.) Vices suas...

- XVI. BULLA IOANNIS PAPAE AD CONGREGATIONEM S. MEDARDI SUESSIONENSIS. (Anno...

- XVII. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. (Anno 876.) Ut in locum...

- XVIII. AD ALDEFONSUM REGEM. (Anno 876.) Ovetensis Ecclesia Gallaeciae metropolitana...

- XIX. AD EUMDEM. (Anno 876.) Monet ecclesiam sancti Iacobi consecrari....

- XX. AD EPISCOPOS ET COMITES IN REGNO CAROLI CONSTITUTOS. (Anno...

- XXI. AD EPISCOPOS QUI, A CAROLO DESCISCENTES, LUDOVICO REGI ADHAESERANT....

- XXII. AD EPISCOPOS IN REGNO LUDOVICI REGIS BAIOARIAE CONSTITUTOS. (Anno...

- XXIII. AD COMITES IN REGNO LUDOVICI REGIS BAIOARLAE CONSTITUTOS. (Anno...

- XXIV. AD UNIVERSOS GALLOS ET GERMANOS. (Anno 876.) De damnatione...

- XXV. AD BOSONEM COMITEM. (Anno 876.) Agit gratias quod eius...

- XXVI. AD LUDOVICUM REGEM. (Anno 876.) Dissensiones inter ipsum et...

- XXVII. AD CLERUM ORDINEM, ET PLEBEM SANCTAE UVALVENSIS ECCLESIAE. (Anno...

- XXVIII. AD QUEMDAM. (Anno 876.) De Neapolitanorum duce eius fratre...

- XXIX. AD LEONEM ET PETRUM EPISCOPOS. (Anno 876.) Miratur eos...

- XXX. AD BOSONEM COMITEM. (Anno 876.) Dolet quod sibi deprecanti...

- XXXI. AD LANDULFUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 876.) Nuntiat legatos ad...

- XXXII. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 876.) Ostendit se paratum...

- XXXIII. AD GEILONEM ABBATEM TORNUTIENSEM EIUSQUE MONACHOS. (Anno 877.) Illorum...

- XXXIV. AD ABBATEM ET MONACHOS HERENSES. (Anno 876.) Approbat donationem...

- XXXV. AD EPISCOPOS PROVINCIAE BITURICENSIS. (Anno 876.) Ut Frotario tanquam...

- XXXVI. AD BITURICENSES. Ut Frotario Burdigalensi archiepiscopo, cui tandiu Bituricensem...

- XXXVII. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Imperatoris precibus, cum...

- XXXVIII. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Laudat eum de...

- XXXIX. AD IMPERATOREM ET IMPERATRICEM. (Anno 876.) Pro Madelgero qui...

- XL. AD EPISCOPUM CARNOTENSEM. (Anno 876.) Pro Madelgero qui Odlericum...

- XLI. AD ADALARDUM EPISCOPUM VERONENSEM. (Anno 876.) Commendat eum ob...

- XLII. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Laudat quod sedis apostolicae...

- XLIII. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Narrat calamitates Ecclesiae illatas...

- XLIV. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Scribit intellecturum imperatorem...

- XLV. AD RICHILDIM AUGUSTAM. (Anno 876.) Rogat ut Romanae Ecclesiae...

- XLVI. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Commendat Wigbodum Parmensem...

- XLVII. AD ADALGARIUM EPISCOPUM AUGUSTODUNENSEM. (Anno 876.) Villam Tilionacum illi...

- XLVIII. AD URSUM DUCEM VENETIARUM. (Anno 876.) Gratias agit quod...

- XLIX. AD FELICEM ET PETRUM EPISCOPOS. (Anno 876.) Felici et...

- L. AD DOMINICUM ELECTUM EPISCOPUM TORCELLENSEM. (Anno 876.) Invehitur in...

- LI. AD URSUM DUCEM VENETIARUM. (Anno 876.) Rogat episcopos qui...

- LII. AD DOMINICUM ET LEONEM EPISCOPOS. (Anno 876.) Significat quosdam...

- LIII. AD DELTUM EPISCOPUM. (Anno 876.) Ut vice apostolicae sedis...

- LIV. AD LAMBERTUM COMITEM. (Anno 876.) Ut compescat sibi subiectos...

- LV. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 876.) Laudat eius fidei...

- LVI. AD LANDULPHUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 876.) Eiusdem argumenti.

- LVII. AD AIONEM EPISCOPUM BENEVENTANUM. (Anno 877.) Commendat eum de...

- LVIII. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 877.) Propter imminentia tum...

- LIX. AD RICHILDIM AUGUSTAM. (Anno 877.) Ut imperatorem coniugem suum...

- LX. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 877.) Mittit imperatori palmam,...

- LXI. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 877.) Respondet, abbatem qui,...

- LXII. AD EPISCOPOS IN REGNO CAROLI IMPERATORIS CONSTITUTOS. (Anno 877.)...

- LXIII. AD LANDULPHUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 877.) Mittit legatos, ut...

- LXIV. AD FROTARIUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 877.) Frotarium ab Ecclesia Burdigalensi...

- LXV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 877.) Monet ut bona ablata...

- LXVI. AD ENGILBERGAM. (Anno 877.) Consolatur eam ob mortem mariti,...

- LXVII. AD WIGBODUM EPISCOPUM PARMENSEM. (Anno 877.) Hortatur ut quoscunque...

- LXVIII. AD DOCIBILEM ET IOANNEM. (Anno 877.) Hortatur ut det...

- LXIX. AD PULCHAREM PRAEFECTURIUM AMALFITANUM. (Anno 877.) Monet ut foedus...

- LXX. AD SERGIUM MAGISTRUM NEAPOLITANUM. (Anno 877.) Dolet ipsum saepe...

- LXXI. AD EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 877.) Quaeritur Neapolitanos cum infidelibus...

- LXXII. AD AIONEM EPISCOPUM BENEVENTANUM. (Anno 877.) Laudat eius promptum...

- LXXIII. AD GREGORIUM IMPERIALEM PAEDAGOGUM. (Anno 877.) Gratulatur imperatorem contra...

- LXXIV. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 877.) Nuntiat se Adelardum...

- LXXV. AD IOANNEM ANSPERTUM ET WAIPERTUM ARCHIEPISCOPOS. (Anno 877.) Eiusdem...

- LXXVI. AD CLERUM VERONENSEM. (Anno 877.) Eiusdem argumenti.

- LXXVII. AD LANDULFUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 877.) Monet ut sibi...

- LXXVIII. AD PULCHARIM PRAEFECTURIUM. (Anno 877.) Eiusdem argumenti.

- LXXIX. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 877.) Auxilium contra Saracenos...

- LXXX. AD ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 877). Praecipit ut cum suis...

- LXXXI. AD ANSPERTUM ET ANTONIUM EPISCOPOS. (Anno 877.) Ut Ravennam...

- LXXXII. AD URSUM DUCEM VENETIARUM. (Anno 877.) Inobedientiam accusat, et...

- LXXXIII. AD PETRUM ET LEONEM EPISCOPOS VENETIAE. (Anno 877.) Ut...

- LXXXIV. AD AQUILEIEUS. (Anno 877.) Quae de eo sinistre ferebantur,...

- LXXXV. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 877.)

- LXXXVI. AD CAROLUM IMPERATOREM GEILONEM ABBATEM TORTUTIENSEM EIUSQUE MONACHOS. (Anno...

- LXXXVII. AD ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 877.) Certum praescribit diem quo...

- LXXXVIII. AD EUMDEM. (Anno 877.) Scribit se iussisse ut omnes...

- LXXXIX. PRIVILEGIUM MONASTERIO ET XENODOCHIO PLACENTINO CONCESSUM. (Anno 877.)[Apud Campi,...

- XC. AD TICINENSEM EPISCOPUM. (Anno 877.) Archiepiscopalia insignia utenda concedit...

- XCI. AD LAMBERTUM GLORIOSUM COMITEM. (Anno 877.) Significat Romanorum procerum...

- XCII. AD WIDONEM EPISCOPUM INIVENSEM. (Anno 877.) Causam Leontardi cuiusdam,...

- XCIII. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 877.) Dolet de Caroli imperatoris...

- XCIV. AD THEOTMARUM ARCHIEPISCOPUM IUVANNENSEM. (Anno 877.) Pallium ei concedit:...

- XCV. AD EDEREDUM ARCHIEPISCOPUM ANGLORUM. (Anno 877.) Laudat eius pium...

- XCVI. AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 877.) Commendat zelum fidei...

- XCVII. AD NEAPOLITANOS. (Anno 877.) Laudat eos quod, zelo divino...

- XCVIII. AD LAMBERTUM COMITEM. (Anno 877.) Scribit se in Galliam...

- XCIX. AD LANDULFUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 877.) Monet ut consentiat...

- C. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 877.) Hortatur ut in...

- CI. AD ARCHIEPISCOPUM EBREDUNENSEM. (Anno 877.) Reprehendit quod alium episcopum,...

- CII. AD CUNIPERTUM COMITEM. (Anno 877.) Praecipit ut bona Romanae...

- CIII. AD LAMBERTUM COMITEM. (Anno 878.) Monet ne Romam eam...

- CIV. AD EUMDEM. (Anno 878.) Graviter eum reprehendit quod in...

- CV. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 878.) Dolet Angelbergam molestiis affici...

- CVI. AD BERENGARIUM COMITEM. (Anno 878.) Rogat ut imperatori nuntiet...

- CVII. AD IOANNEM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 878.) Exponit mala quae...

- CVIII. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 878.) Missa per Eugenium...

- CIX. AD PETRUM COMITEM. (Anno 878.) Missa per Paulum et...

- CX. AD QUEMDAM EX NOBILIBUS BULGARIS. (Anno 878.) Eiusdem argumenti,...

- CXI. AD IGNATIUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM. (Anno 878.) Tertio iam commonet,...

- CXII AD EPISCOPOS ET CLERICOS GRAECOS. (Anno 878.) Declarat eos...

- CXIII. AD BASILIUM IMPERATOREM. (Anno 878.) Missa per Eugenium et...

- CXIV. AD EUMDEM. (Anno 878.) Ut legatis a se missis...

- CXV. AD LUDOVICUM BALBUM REGEM. (Anno 878.) Deplorat mortem Caroli...

- CXVI. AD LUDOVICUM BAIOARIORUM REGIS FILIUM. (Anno 878.) Hortatur ad...

- CXVII. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 878.) Eiusdem pene argumenti.

- CXVIII. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 878.) Monet ut quantocius...

- CXIX. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 878.) Ut in Romanae Ecclesiae...

- CXX. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO TORNUTIENSI. (Anno 878.) Confirmantur bona eidem...

- CXXI. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 878.) Arelatem se venisse significat,...

- CXXII. AD MIRONEM ET HUNCFRIDUM FRATRES. (Anno 878.) Mironem et...

- CXXIII. AD ROSTAGNUM ARCHIEPISCOPUM ARELATENSEM. (Anno 878.) Suas illi vices...

- CXXIV. AD UNIVERSOS EPISCOPOS GALLIAE. (Anno 878.) Ut Rostagno Arelatensi...

- CXXV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 878.) Excusat se quod ad...

- CXXVI. AD ISAAC EPISCOPUM LINGONENSEM. (Anno 878.) Ut Trecas ad...

- CXXVII. AD OMNES CHRISTIANOS. (Anno 878.) Excommunicat eos qui sibi...

- CXXVIII. AD EPISCOPOS SUFFRAGANEOS ARCHIEPISCOPI ARELATENSIS. (Anno 878.) Iubet ut...

- CXXIX. AD DIVERSARUM SEDIUM ARCHIEPISCOPOS. (Anno 878.)

- CXXX AD HUGONEM ABBATEM. (Anno 878.) Hortatur suadeat Ludovico regi...

- CXXXI. AD TEUTRANNUM TARANTASIENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 878.) Monet ut sibi...

- CXXXII. AD ROSTAGNUM ARCHIEPISCOPUM ARELATENSEM (Anno 878.) Ut ad synodum...

- CXXXIII. AR HINCMARUM RHEMORUM ARCHIEPISCOPUM (Anno 878.) Ut ad synodum...

- CXXXIV. AD FROTARIUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 878.) Ut ad synodum cum...

- CXXXV. AD BERNARDUM MARCHIONEM. (Anno 878.) Monet ut Frotario aditum...

- CXXXVI. AD ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM. (Anno 878.) Ut Ludovicum Germaniae regem,...

- CXXXVII. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 878.) Scribit in anniversario die...

- CXXXVIII. AD SUPPONEM COMITEM. (Anno 878.) Agit gratias de fidelitate...

- CXXXIX. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 878.) Miratur illum ad binas...

- CXL. AD CAROLUM REGEM. (Anno 878.) Agit gratias de observantia...

- CXLI. AD LUDOVICUM REGEM. (Anno 878.) Eiusdem ac praecedens argumenti....

- CXLII. AD CAROLUM REGEM. (Anno 878.) Arguit quod vocatus ad...

- CXLIII. AD LIUTBERTUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 878.) Monet ut Bosonis filiabus...

- CXLIV. AD MATFREDUM COMITEM (Anno 878.) Monet ut Bosonis comitis...

- CXLV. AD VALDERAMUM. (Anno 878.) Monet ut Valderami causam ad...

- CXLVI. AD THEODORICUM ARCHIEPISCOPUM BISUNTINENSEM. (Anno 878.) Iubet ut quamprimum...

- CXLVII. AD AMETIUM PRESBYTERUM. (Anno 878.) Privilegium pro monasterio Sancti...

- CXLVIII. AD FROTARIUM ARCHIEPISCOPUM BURDIGALENSEM. (Anno 878.) Ut ad synodum...

- CXLIX. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SANCTI AEGIDII. (Anno 878.)[Apud D. Bouq....

- CL. AD OMNES EPISCOPOS, COMITES, VICECOMITES, CENTENARIOS, IUDICES CATHOLICOS, IN...

- CLI. AD OMNES FIDELES. (Anno 878.) Privilegium Ecclesiae Pictavensis, ne...

- CLII. AD EPISCOPOS PER GALLIAM CONSTITUTOS. (Anno 878.) Privilegium monasterio...

- CLIII. AD WALAM SEU WALONEM METENSEM EPISCOPUM. (An. 878.) Concedit...

- CLIV. (Anno 878.) Excommunicatio Hugonis et Emmonis.

- CLV. AD BERNARDUM COMITEM. (Anno 878.) Iubet ut ipse cum...

- CLVI. (Anno 878.) Bernardi comitis excommunicatio.

- CLVII. AD ADALARDUM ARCHIEPISCOPUM TURONENSEM. (Anno 878.) Confirmat privilegia Ecclesiae...

- CLVIII. AD DIVERSOS EPISCOPOS. (Anno 878.) Ut invasores bonorum Ecclesiae...

- CLIX. AD EPISCOPOS BRITANNIAE. (Anno 878.) Arguit eos quod a...

- CLX. AD ARELATENSEM ET NARBONENSEM ARCHIEPISCOPOS (Anno 878.) Ut causam...

- CLXI. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO VIZELIACENSI. (Anno 878.) Confirmantur immunitates olim...

- CLXII. AD WIBBODUM EPISCOPUM. (Anno 878.) Commendat illius fidem, hortatur...

- CLXIII. - CLXIV. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SANCTI MARCELLI. (Anno 878.)[Apud...

- CLXV. AD SUPPONEM COMITEM (Anno 878.) Mandat ut ad montem...

- CLXVI. AD WIBBODUM, PAULUM, ET PAULUM AC LUIDOINUM EPISCOPOS. (Anno...

- CLXVII. AD IOANNEM EPISCOPUM PAPIAE. (Anno 878.) Ut sibi Taurinum...

- CLXVIII AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 878.) Narrat labores pro Ecclesia...

- CLXIX. AD SUPPONEM COMITEM. (Anno 878.) Miratur eum sibi, ut...

- CLXX. AD BERENGARIUM COMITEM. (Anno 878.) Berengarii charitatem erga Romanam...

- CLXXI. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 878.) Increpat eum quod...

- CLXXII. AD BERENGARIUM COMITEM. Narrat labores pro Ecclesia susceptos.

- CLXXIII. AD LUDOVICUM BALBUM REGEM. (Anno 878.) Bosonis comitis, et...

- CLXXIV. AD LUDOVICUM REGEM (Anno 878.) Miratur quod filiabus Bosonis,...

- CLXXV. AD HUGONEM. (Anno 878.) Monet ut dissensionem inter Abbonem...

- CLXXVI. AD ROMANUM ELECTUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 878.) Laetatur eum...

- CLXXVII. AD RAVENNATES. (Anno 878.) Dolet eorum antistitis morte: monet,...

- CLXXVIII. AD IUDICES ET DUCES RAVENNATES. (Anno 878.) Iubet ut...

- CLXXIX. AD THEODORICUM ET ISAAC EPISCOPOS. (Anno 879.) Praecipit ut...

- CLXXX. AD HUGONEM COMITEM. (Anno 879.) Monet ut quosdam facinorosos...

- CLXXXI. AD HUGONEM THEODERICUM ET BERNARDUM COMITES. (Anno 879.) Ut...

- CLXXXII. AD VULGARIUM MONACHUM. (Anno 879.) Ut Wiperto episcopo obediat,...

- CLXXXIII. AD CLERUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Praecipit ut quoties episcopus...

- CLXXXIV. AD IOANNEM EPISCOPUM TICINENSEM. (Anno 879.) Raptores uxoris cuiusdam...

- CLXXXV. AD OMNES FIDELES. (Anno 879.) Praecipit ne quispiam monasterio...

- CLXXXVI. AD EPISCOPOS IN REGNO LUDOVICI CONSTITUTOS. (Anno 879.) Rescribit...

- CLXXXVII. AD WIFREDUM EPISCOPUM VENCIENSEM. (Anno 879.) Episcopum qui cum...

- CLXXXVIII. AD ODONEM EPISCOPUM BELLOVACENSEM. (Anno 879.) Decernit, impuberes, qui...

- CLXXXIX. AD AIMARUM ET WIDONEM EPISCOPOS. (Anno 879.) Ut Rostagni...

- CXC. AD WALAM EPISCOPUM METENSEM. (Anno 879.) Ne cogatur sponsus...

- CXCI. AD IOANNEM EPISCOPUM TICINENSEM. (Anno 879.) Ut cum quodam,...

- CXCII. AD AGINULFUM EPISCOPUM GABALITANUM. (Anno 879.) Ut praesentium latoribus...

- CXCIII. AD BISUNTINENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 879.) Significat se Fulcardum eiusque...

- CXCIV. AD GAIDERIM PRINCIPEM BENEVENTANUM. (Anno 879.) Consolatur eum de...

- CXCV. AD AIONEM EPISCOPUM. (Anno 879.) Commendat eius erga se...

- CXCVI. AD DAFERIUM COMITEM. (Anno 879.) Consolatur Daferium, eique opem...

- CXCVII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 879.) Praecipit ut Romam...

- CXCVIII. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO PLACENTINO. (Anno 879.)[Ex Campi, dell' Hist....

- CXCIX. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 879.) Ut Luponem presbyterum in...

- CC. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Ut Romam ad...

- CCI. AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 879.) Commendat eius erga...

- CCII. AD EUMDEM. (Anno 879.) Eiusdem argumenti ac praecedens.

- CCIII. AD EUMDEM. (Anno 879.) Ut sibi indicet locum ubi...

- CCIV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Hortatur ut legatos mittat,...

- CCV. AD WIBERTUM EPISCOPUM. (Anno 879.) Arguit eum quod bis...

- CCVI. AD BERENGARIUM COMITEM. (Anno 879.) Declarat suam in eum...

- CCVII. AD PANDENULFUM COMITEM. (Anno 879.) Rogat ut legatis imperatoris...

- CCVIII. AD ARCHIEPISCOPOS, EORUMQUE SUFFRAGANEOS. (Anno 879.) Ne Bicbertinum ante...

- CCIX. AD BOSONEM COMITEM. (Anno 879.) De incolumi eius prosperitate...

- CCX. AD LIUDTEFRIDUM COMITEM, EIUSDEM CONIUGEM. (Anno 879.) Excommunicat eos,...

- CCXI. AD GREGORIUM PRIMICERIUM. (Anno 879.) Commendat eius studium erga...

- CCXII. (Anno 879.) Excommunicatio Ansperti quia ad synodum vocatus venire...

- CCXIII. AD THEODOSIUM PATRIARCHAM HIEROSOLYMITANUM. (Anno 879.) Excusat tardum legatorum...

- CCXIV. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 879.) Ut in Vercellensi Ecclesia...

- CCXV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Hortatur ut quamprimum contra...

- CCXVI. AD WIBBODUM EPISCOPUM. (Anno 879.) Ut una cum legatis...

- CCXVII. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 879.) Hortatur ut ad...

- CCXVIII. AD CONSILIARIOS MICHAELIS REGIS BULGARORUM. (Anno 879.) Eiusdem argumenti....

- CCXIX. AD SEDESCLAVUM COMITEM. (Anno 879.) Praecipit ut legato quem...

- CCXX. AD GREGORIUM PRIMICERIUM. (Anno 879.) Rogat ut legatos Constantinopolitanos...

- CCXXI. AD WIBBODUM EPISCOPUM. (Anno 879.) Ut apud Carolomannum, vel...

- CCXXII. AD BOSONEM COMITEM. (Anno 879.) Scribit se tacitum tenere...

- CCXXIII. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Arguit eum quod...

- CCXXIV. AD EUMDEM. (Anno 879.) Eiusdem pene argumenti.

- CCXXV. AD THEODOSIUM ELECTUM EPISCOPUM NONENSEM. (Anno 879.) Laudat eius...

- CCXXVI. AD ANSELMUM EPISCOPUM LEMOVICENSEM. (Anno 879.) Non separandum virum...

- CCXXVII. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 879.) Hortatur ad Ecclesiae Romanae...

- CCXXVIII. AD EUMDEM. (Anno 879.) Ut in Vercellensi Ecclesia Conspertus...

- CCXXIX. AD BRANIMIRUM. (Anno 879.) Suscipit eum ad Romanae Ecclesiae...

- CCXXX. AD SACERDOTES ET POPULOS BRANIMIRO SUBIECTOS. (Anno 879.) Excipit...

- CCXXXI. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 879.) Agit Deo gratias...

- CCXXXII. AD AIRARDUM ARCHIEPISCOPUM AUSCENSEM EIUSQUE SUFFRAGANEOS. (Anno 879.) Hortatur...

- CCXXXIII. AD ROSTAGNUM ET ALIOS. Fragm. - (An. 879.)

- CCXXXIV. AD SALONITANOS CLERICOS. (Anno 879.) Monet ut ad gremium...

- CCXXXV. AD TRES ARCHIEPISCOPOS. (Anno 879.) Ut Nemausensem episcopum a...

- CCXXXVI. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 879.) De legatione ac...

- CCXXXVII. AD ANASTASIUM ABBATEM. (Anno 879.) Praecipit ut cellulam Gauderico...

- CCXXXVIII. AD TUVENTARUM DE MARAUNA. (Anno 879.) Hortatur ut, omnem...

- CCXXXIX. AR METHODIUM ARCHIEPISCOPUM PANNONIENSEM. (Anno 879.) Praecipit ut ad...

- CCXL. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Arguit quod sedi...

- CCXLI. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 879.) Significat se modo absolvere...

- CCXLII. AD LUDOVICUM REGEM. (Anno 879.) Gratias agit de propensa...

- CCXLIII. AD BASILIUM, CONSTANTINUM ET ALEXANDRUM IMPERATORES. (Anno 879.)

- EPISTOLA.

- ADNOTATIO SEVERINI BINII. De praecedentis epistolae a Photio adulteratione.

- CCXLIV. AD CONSTANTINOPOLITANOS. (Anno 879.) Iubet eos, schismate sedato, ad...

- CCXLV. AD CLERICOS CONSTANTINOPOLITANOS. (Anno 879.) Eiusdem ac praecedens argumenti....

- CCXLVI. AD PAULUM ET EUGENIUM EPISCOPOS. (Anno 879.) Constituit eos...

- CCXLVII. AD PAULUM ET EUGENIUM EPISCOPOS, SIMILITER AD PETRUM PRESBYTERUM....

- Mansi monitum in sequentem epistolam.

- EPISTOLA.

- ADNOTATIO SEVERINI BINII.

- CCXLVIII. AD PHOTIUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM. (Anno 879.) Photium patriarcham Constantinopolitanum...

- EPISTOLA.

- ADNOTATIO SEV. BINII De adulteratione epistolae praecedentis a Photio perpetrata....

- CCXLIX. AD LANDULFUM ET LANDONEM. (Anno 879.) Scribit Traiectum se...

- CCL. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 879.) Eadem quae in...

- CCLI. AD LEONEM EPISCOPUM. (Anno 879.) Dolet Capuae discordias esse...

- CCLII. AD LANDULFUM PRESBYTERUM. (Anno 879.) Laudat eum quod ad...

- CCLIII. AD PULCAREM PRAEFECTUM. (Anno 879.) Arguit quod nec foedus...

- CCLIV. AD MONACHOS PULTARIENSIS COENOBII. (Anno 879.) Dolet de eorum...

- CCLV AD HUGONEM ABBATEM. (Anno 879.) Ut monasterium Pultariense tueatur....

- CCLVI. AD HUGONEM ET RADULFUM. (Anno 879.) Quod Vendoaram villam...

- CCLVII. AD BOSONEM COMITEM. Ut Arembertum et quosvis alios a...

- CCLVIII. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. Monet ut a molestiis desistat...

- CCLIX. AD PANDENULFUM CASTALDUM. (Anno 879.) Significat se Guaiferio scripsisse...

- CCLX. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Scribit se litteris eum,...

- CCLXI. AD EUMDEM. (Anno 879.) Dolet se non posse cum...

- CCLXII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 879.) Miratur quod iniuriis lacessitus...

- CCLXIII. AD OMNES FIDELES. (Anno 879.) Praecipit ut Ticinensi episcopo,...

- CCLXIV. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 879.) Praecipit ut Romam...

- CCLXV. AD CLERUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Praecipit ut in locum...

- CCLXVI. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Significat Anspertum dudum archiepiscopum...

- CCLXVII. AD VERCELLENSES. (Anno 879.) Praecipit ut Conspertum a se...

- CCLXVIII. AD NOTINGUM NOVARIENSEM EPISCOPUM. (Anno 879.) Monet ut res...

- CCLXIX. AD AMALFITANOS. (Anno 879.) Significat se eos excommunicasse donec...

- CCLXX. AD HELMOINUM EPISCOPUM PENNENSEM. (Anno 879.) Arguit quod ad...

- CCLXXI. AD PAULUM EPISCOPUM. (Anno 879.) Iubet ecclesiam in villa...

- CCLXXII. AD THEODORICUM, HEODICIUM, ETC. (Anno 879.) Ostendit mulierem, quae...

- CCLXXIII. AD ATHANASIUM, PULCAREM, ETC. (Anno 879.) Praecipit ut foedus...

- CCLXXIV. AD ARPALDUM EPISCOPUM ASCULANUM. (Anno 879.) Arguit quod ad...

- CCLXXV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Miratur quod cum Papiam...

- CCLXXVI. AD EUMDEM. (Anno 879.) Gratias agit quod cum a...

- CCLXXVII. AD LUDOVICUM ET CAROLOMANNUM REGES. (Anno 879.) Gratias agit...

- CCLXXVIII. AD HUGONEM ET ALIOS COMITES. (Anno 879.) Gratias agit...

- CCLXXIX. AD IOANNEM EPISCOPUM TICINENSEM. (Anno 879-880.) Praecipit ut ecclesiam...

- CCLXXX. AD TEUTMARUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 879 vel 880.) Miratur eum...

- CCLXXXI. AD ANTONIUM EPISCOPUM ET BERENGARIUM COMITEM. (Anno 879-880.) Liutfredum...

- CCLXXXII. AD EGILBERTUM EPISCOPUM. (Anno 879-889.) Arguit eum quod cum...

- CCLXXXIII. AD EGIFRIDIUM ET ALIOS. (Anno 879 vel 880.) Rogat...

- CCXLXXIV. AD EUNIBERTUM COMITEM. (Anno 879 vel 880.) Minatur illi...

- CCLXXXV. AD GISULFUM ABBATEM. (Anno 879-880.) Eius curae monasterium Angelbergae...

- CCLXXXVI. AD GREGORIUM, THEOPHYLACTUM ET DIOGENEM, ETC. (Anno 879 vel...

- CCLXXXVII. AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 879 vel 880.) Commendat...

- CCLXXXVIII. AD AMALFITANOS. (Anno 879 vel 880.) Monet ut rupto...

- CCLXXXIX. AD CAROLUM CRASSUM REGEM ITALIAE. (Anno 880.) Rogat regem...

- CCXC. AD LIUTWARDUM EPISCOPUM VERCELLENSEM. (Anno 880.) Ut Hieronymi episcopi...

- CCXCI. AD THEODORICUM ARCHIEPISCOPUM BISUNTINENSEM. (Anno 880.) Significat se de...

- CCXCII. AD CAROLUM REGEM. (Anno 880.) Commendat eius erga Romanam...

- CCXCIII. AD SFENTOPULCRUM COMITEM. (Anno 880.) Gratulatur de eius et...

- CCXCIV AD LANDULFUM EPISCOPUM SURICORUM. (Anno 880.) Obiurgat quod violaverit...

- CCXCV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 880.) Gratulatur de eius erga...

- CCXCVI. AD IMPERATORES AUGUSTOS. (Anno 880.) Commendat eorum studium in...

- CCXCVII. AD PHOTIUM ( ut videtur ). (Anno 880.) Gratulatur...

- CCXCVIII. AD CAROLUM REGEM. (Anno 880.) Gratias agit de eius...

- CCXCIX AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 880.) Iubet eum Romam...

- CCC. AD UNIVERSOS EPISCOPOS. (Anno 880.) Ut Romam ad synodum...

- CCCI. AD CAROLUM REGEM. (Anno 880.) Laetatur de eius incolumitate,...

- CCCII. AD EUMDEM. (Anno 880.) Deusdedit Ravennatem iniuste excommunicatum absolvit;...

- CCCIII. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 880.) Inobedientiae eum arguit,...

- CCCIV. AD SALOMONEM PROCURATOREM PAPIAE. (Anno 880.) Eiusdem argumenti.

- CCCV. AD ADELBERTUM MARCHIONEM. (Anno 880.) Ab excommunicatione eum absolvit,...

- CCCVI. AD OTERAMUM VIENNENSEM EPISCOPUM. (Anno 880.) Arguit quod faveat...

- CCCVII. AD BARNIMERUM COMITEM, SACERDOTES, ETC. (Anno 880.) Ostenait sibi...

- CCCVIII. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 880.) Miratur quod legatos...

- CCCIX. AD QUEMDAM (f. CAROLUM CRASSUM REGEM). (Anno 881.) Monet...

- CCCX. AD ANSPERTUM MEDIOLANENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 881.) Confirmat Iosephi episcopi...

- CCCXI. AD ATTONIUM. (Anno 881.) Excommunicat eum, nisi Ecclesiae Mediolanensi...

- CCCXII. AD ANSELMUM MEDIOLANENSEM ARCHIDIACONUM. (Anno 881.) Minatur illi excommunicationis...

- CCCXIII. AD IOANNEM, EGILULFUM, ETC. (Anno 881.) Causam inter Tridentanum...

- CCCXIV. AD ADELCHISIUM EPISCOPUM TRIDENTANUM. (Anno 881.) Arguit eum quod...

- CCCXV. AD LUDOVICUM ET CARLOMANNUM REGES. (Anno 881.) Rogat ut...

- CCCXVI. AD OMNES ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ET COMITES ITALIAE. (Anno 881.)...

- CCCXVII. AD CLERUM MEDIOLANENSEM. (Anno 881.) Recipit Hadericum sub tutela...

- CCCXVIII AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 881.) Arguit eum quod...

- CCCXIX. AD METHODIUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 881.) Gratulatur de orthodoxae fidei...

- CCCXX. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 881.) Nuntiat imperatori se iis...

- CCCXXI. AD DIVERSOS EPISCOPOS. (Anno 881.) Athanasium Neapolitanum episcopum, qui...

- CCCXXII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 881.) Arguit quod Albericum...

- CCCXXIII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 881.) Arguit eum quod...

- CCCXXIV. AD EUMDEM. (Anno 881.) Iubet Placentinos clericos, quos sine...

- CCCXXV. AD CONSTANTINUM SACERDOTEM. (Anno 881.) Excommunicat eum quod absque...

- CCCXXVI. AD IOANNEM EPISCOPUM FICOCLENSEM. (Anno 881.) Visitationem Faventinae Ecclesiae...

- CCCXXVII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 881.) Ad synodum Romam sub...

- CCCXXVIII. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 881.) Petrum et Zachariam legatos...

- CCCXXIX. AD RAVENNATES. (Anno 881.) Praecipit ut se a Ravennatis...

- CCCXXX. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 881.) Gratulatur de eius observantia...

- CCCXXXI. AD WILIBERTUM ARCHIEPISCOPUM AGRIPPINENSEM. (Anno 882.) Commendat eius vigilantiam,...

- CCCXXXII. AD LEONEM, LANDULFUM ET LANDONEM. (Anno 882.) Ut Auxentii...

- CCCXXXIII. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 882.) Hortatur ut ad...

- CCCXXXIV. AD IMPERATOREM ET IMPERATRICEM. Fragm. - (An. 882.)

- CCCXXXV. AD ANGELBERTAM IMPERATRICEM. (Fragm. - (An. inc.)

- CCCXXXVI. AD EAMDEM. Fragm. - (An. inc.)

- CCCXXXVII. AD EAMDEM. Fragm. (An. inc.) Excusat Ioannem episcopum removeri...

- CCCXXXVIII. AD DOMASOLEM DUCEM GLORIOSUM. Fragm. - (Inc. an.)

- CCCXXXIX. AD ROSTAGNUM ARCHIEPISCOPUM ARELATENSEM. Fragm. - (An. inc.) Communione...

- CCCXL. AD SIGIBODUM ARCHIEPISCOPUM NARBONENSEM Fragm. - (An. inc.) De...

- CCCXLI. AD CENNEMOCUM EPISCOPUM VENETENSEM. Fragm. - (An. inc.) Quod...

- CCCXLII. AD EPISCOPOS BRITANNIAE. (An. inc.) De ordinatis ab Heclocaro...

- CCCXLIII. AD PETRUM EPISCOPUM. Fragm. - (An. inc.)

- CCCXLIV. AD MARINUM ET PULCHAREM. Fragm. - (An. inc.)

- CCCXLV. AD COZILEM COMITEM. (An. inc.) De illis qui, uxoribus...

- CCCXLVI. CONSTITUTIO DE IURE CARDINALIUM. (An. inc.)

- CCCXLVII. Fragm. - (An. inc.) Contra violatores domus Dei.

- CCCXLVIII. AD THEIBERGAM ET ALDERICUM. (An. inc.) Illos hortatur ut...

- CCCXLIX. AD BERRARIUM ABBATEM. Fragm. - (An. inc.) De reverentia...

- CCCL. AD PHOTIUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM. (Anno 879-882.) De processione Spiritus...

- CCCLI. AD QUEMDAM [ f. ROMANUM ARCHIEP. RAVEN.]. (Anno 880.)...

- CCCLII. AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 881-882.) Ab excommunicatione eum...

- CCCLIII AD GENEVENSES. (Anno 882.) Praecipit ut Optando episcopo a...

- CCCLIV. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 882.) Queritur multa bona Ecclesiae...

- CCCLV. AD RICCARDEM AUGUSTAM. (Anno 882.) Queritur nullam sibi contra...

- CCCLVI. (Anno 882.) Privilegium pro monasterio Montis Cassini. [Apud Cocquilin.,...

- CCCLVII. AD ARCHIEPISCOPUM VIENNENSEM. (Anno 882.) Arguit quod, detruso in...

- CCCLVIII. AD OTERAMUM VIENNENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 882.) Agit de Optando...

- CCCLIX. AD ADALBERTUM EPISCOPUM MAURIENNAE. (Anno 882.) Iubet ut Romam...

- CCCLX. AD ANSELMUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 882.) Mediotanensis Ecclesiae privilegia...

- CCCLXI. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 882.) Praecipit ut Ioannem...

- CCCLXII. AD CLERUM RAVENNATEM. (Anno 882.) Ut Maimbertum quemdam, quem...

- CCCLXIII. AD IOANNEM MARTINUM, ETC. (Anno 882.) Eiusdem argumenti.

- CCCLXIV. AD IOANNEM DUCEM. (Anno 882.) Ut Maimbertum captum ad...

- CCCLXV. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 882.) Gratulatur de eius incolumitate;...

- CCCLXVI. AD LIUTWARDUM EPISCOPUM. (Anno 882.) Gratias agit quod dederit...

- CCCLXVII. AD OMNES EPISCOPOS. (Anno 879-882.) Monet ut sua instituta...

- CCCLXVIII. AD CAROLUM REGEM. (Anno incerto.) Embolum ut Carlomannum regem...

- CCCLXIX. AD MICHAELEM, REGEM BULGARORUM.

- CCCLXX. AD LUITBERTUM ARCHIEPISCOPUM MAGONTINUM. Fragm. - (An. inc.)

- CCCLXXI. AD LUDOVICUM IMPERATOREM. Fragm. - (An. inc.)

- CCCLXXII. AD EPISCOPOS BRITANNIAE. (Anno incerto.) Quid agendum de monachis...

- CCCLXXIII. AD QUEMDAM.

- CCCLXXIV. AD ALIUM INCERTUM.

- CCCLXXV. Allocutio pontificis ad episcopos sub finem synodi Tricassinae.

- CCCLXXVI. Item allocutio pontificis ad regem.

- CCCLXXVII. Allocutio Ioannis papae ad Patres synodi Tricassini II, de...

- CCCLXXVIII. Responsio episcoporum.

- CCCLXXIX. Excommunicatio adversus pervasores rerum ecclesiasticarum in eadem synodo lata....

- CCCLXXX. Ioannis papae iterata excommunicatio adversus Formosum episcopum, Gregorium nomenclatorem,...

- CCCLXXXI. Statutum Ioannis papae adversus laicos qui, viventibus uxoribus, alias...

- CCCLXXXII. AD CLERUM ET POPULUM AUGUSTODUNENSEM. (An. inc.) Privilegium concedit...


PHILIPPI JAFFE MONITUM.(Regesta Pontificum Romanorum.)

Quanticunque merito habetur amplum et grande, quod superest, Registri Joannis VIII fragmentum, epistolas 308 comprehendens, dolendum tamen est, quod non meliore conditione ad nos pervenit. Incuria enim sive ipsius notarii, sive, ut probabilius est, eorum qui transcripserunt, non modo corruptae magnopere et truncatae haud paucae epistolae sunt, sed ne temporis quidem in iis disponendis ubique habita ratio est; quin etiam eo usque chronologiae quasi contemptio quaedam haud raro processit, ut in permultis iisque continuis litteris, quas plane manifesto ex interioribus indiciis apparet scriptas temporibus diversis fuisse, chronicis signis omnino abjectis eodem modo substitueretur: Data ut supra. Quae verba ab inepto quodam aetatis posterioris librariolo pro: Data et caetera, apposita putem, cum praesertim quo ex codice expressum Registrum est, eum undecimo demum saeculo confectum esse testetur Pertzius in Archiv für ältere deutsche Geschichtskunde, V, 32. Sed quoquomodo sese res habeat, de epistolarum diebus nihil debuit usquam ex prava illa formula extricari.


- PHILIPPI IAFFE MONITUM.(Regesta Pontificum Romanorum.)

- I. AD ANNONEM FRISINGUENSIS ECCLESIAE EPISCOPUM. Fragm. - (Anno 873.)...

- II. AD WILIBERTUM COLONIENSEM ARCHIEPISCOPUM. Fragm. - (Anno 873.) Pallium,...

- III. AD LUDOVICUM II IMPERATOREM. Fragm. - (An. 874.) Asseruntur...

- IV. AD ANSBERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. Fragm. - (Anno 874.)

- V. AD LUDOVICUM REGEM GERMANIAE. (Anno 874.) Privilegia Romanae Ecclesiae...

- VI. AD PAULUM EPISCOPUM. (Anno 874.) Commonitorium Paulo episcopo fungenti...

- VII. AD LUDOVICUM IMPERATOREM. Fragm. - (An. 875.) Excommunicatur Rainaldus...

- VIII. AD LUDOVICUM II IMPERATOREM. (Fragm. - An. 875.) Legis...

- IX. AD NEAPOLITANOS, SALERNITANOS ET AMALPHITANOS. Fragm. - (An. 875.)

- X. AD CLERUM SALERNITANUM. (Anno 875.)

- XI. Excommunicantur qui de morte Romani clerici suspecti erant. Fragm....

- XII. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO FULDENSI (Anno 875.) Monasterium Fuldense cum...

- XIII. AD MONACHOS S. VEDASTI ATREBATENSIS. (Anno 875.) Confirmat omnia...

- XIV. AD CAROLOMANNUM [ al., LUDOVICUM REGEM.] (Anno 875.) Quod...

- XV. AD EPISCOPOS GALLIAE ET GERMANIAE. (Anno 876.) Vices suas...

- XVI. BULLA IOANNIS PAPAE AD CONGREGATIONEM S. MEDARDI SUESSIONENSIS. (Anno...

- XVII. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. (Anno 876.) Ut in locum...

- XVIII. AD ALDEFONSUM REGEM. (Anno 876.) Ovetensis Ecclesia Gallaeciae metropolitana...

- XIX. AD EUMDEM. (Anno 876.) Monet ecclesiam sancti Iacobi consecrari....

- XX. AD EPISCOPOS ET COMITES IN REGNO CAROLI CONSTITUTOS. (Anno...

- XXI. AD EPISCOPOS QUI, A CAROLO DESCISCENTES, LUDOVICO REGI ADHAESERANT....

- XXII. AD EPISCOPOS IN REGNO LUDOVICI REGIS BAIOARIAE CONSTITUTOS. (Anno...

- XXIII. AD COMITES IN REGNO LUDOVICI REGIS BAIOARLAE CONSTITUTOS. (Anno...

- XXIV. AD UNIVERSOS GALLOS ET GERMANOS. (Anno 876.) De damnatione...

- XXV. AD BOSONEM COMITEM. (Anno 876.) Agit gratias quod eius...

- XXVI. AD LUDOVICUM REGEM. (Anno 876.) Dissensiones inter ipsum et...

- XXVII. AD CLERUM ORDINEM, ET PLEBEM SANCTAE UVALVENSIS ECCLESIAE. (Anno...

- XXVIII. AD QUEMDAM. (Anno 876.) De Neapolitanorum duce eius fratre...

- XXIX. AD LEONEM ET PETRUM EPISCOPOS. (Anno 876.) Miratur eos...

- XXX. AD BOSONEM COMITEM. (Anno 876.) Dolet quod sibi deprecanti...

- XXXI. AD LANDULFUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 876.) Nuntiat legatos ad...

- XXXII. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 876.) Ostendit se paratum...

- XXXIII. AD GEILONEM ABBATEM TORNUTIENSEM EIUSQUE MONACHOS. (Anno 877.) Illorum...

- XXXIV. AD ABBATEM ET MONACHOS HERENSES. (Anno 876.) Approbat donationem...

- XXXV. AD EPISCOPOS PROVINCIAE BITURICENSIS. (Anno 876.) Ut Frotario tanquam...

- XXXVI. AD BITURICENSES. Ut Frotario Burdigalensi archiepiscopo, cui tandiu Bituricensem...

- XXXVII. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Imperatoris precibus, cum...

- XXXVIII. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Laudat eum de...

- XXXIX. AD IMPERATOREM ET IMPERATRICEM. (Anno 876.) Pro Madelgero qui...

- XL. AD EPISCOPUM CARNOTENSEM. (Anno 876.) Pro Madelgero qui Odlericum...

- XLI. AD ADALARDUM EPISCOPUM VERONENSEM. (Anno 876.) Commendat eum ob...

- XLII. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Laudat quod sedis apostolicae...

- XLIII. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Narrat calamitates Ecclesiae illatas...

- XLIV. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Scribit intellecturum imperatorem...

- XLV. AD RICHILDIM AUGUSTAM. (Anno 876.) Rogat ut Romanae Ecclesiae...

- XLVI. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Commendat Wigbodum Parmensem...

- XLVII. AD ADALGARIUM EPISCOPUM AUGUSTODUNENSEM. (Anno 876.) Villam Tilionacum illi...

- XLVIII. AD URSUM DUCEM VENETIARUM. (Anno 876.) Gratias agit quod...

- XLIX. AD FELICEM ET PETRUM EPISCOPOS. (Anno 876.) Felici et...

- L. AD DOMINICUM ELECTUM EPISCOPUM TORCELLENSEM. (Anno 876.) Invehitur in...

- LI. AD URSUM DUCEM VENETIARUM. (Anno 876.) Rogat episcopos qui...

- LII. AD DOMINICUM ET LEONEM EPISCOPOS. (Anno 876.) Significat quosdam...

- LIII. AD DELTUM EPISCOPUM. (Anno 876.) Ut vice apostolicae sedis...

- LIV. AD LAMBERTUM COMITEM. (Anno 876.) Ut compescat sibi subiectos...

- LV. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 876.) Laudat eius fidei...

- LVI. AD LANDULPHUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 876.) Eiusdem argumenti.

- LVII. AD AIONEM EPISCOPUM BENEVENTANUM. (Anno 877.) Commendat eum de...

- LVIII. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 877.) Propter imminentia tum...

- LIX. AD RICHILDIM AUGUSTAM. (Anno 877.) Ut imperatorem coniugem suum...

- LX. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 877.) Mittit imperatori palmam,...

- LXI. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 877.) Respondet, abbatem qui,...

- LXII. AD EPISCOPOS IN REGNO CAROLI IMPERATORIS CONSTITUTOS. (Anno 877.)...

- LXIII. AD LANDULPHUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 877.) Mittit legatos, ut...

- LXIV. AD FROTARIUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 877.) Frotarium ab Ecclesia Burdigalensi...

- LXV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 877.) Monet ut bona ablata...

- LXVI. AD ENGILBERGAM. (Anno 877.) Consolatur eam ob mortem mariti,...

- LXVII. AD WIGBODUM EPISCOPUM PARMENSEM. (Anno 877.) Hortatur ut quoscunque...

- LXVIII. AD DOCIBILEM ET IOANNEM. (Anno 877.) Hortatur ut det...

- LXIX. AD PULCHAREM PRAEFECTURIUM AMALFITANUM. (Anno 877.) Monet ut foedus...

- LXX. AD SERGIUM MAGISTRUM NEAPOLITANUM. (Anno 877.) Dolet ipsum saepe...

- LXXI. AD EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 877.) Quaeritur Neapolitanos cum infidelibus...

- LXXII. AD AIONEM EPISCOPUM BENEVENTANUM. (Anno 877.) Laudat eius promptum...

- LXXIII. AD GREGORIUM IMPERIALEM PAEDAGOGUM. (Anno 877.) Gratulatur imperatorem contra...

- LXXIV. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 877.) Nuntiat se Adelardum...

- LXXV. AD IOANNEM ANSPERTUM ET WAIPERTUM ARCHIEPISCOPOS. (Anno 877.) Eiusdem...

- LXXVI. AD CLERUM VERONENSEM. (Anno 877.) Eiusdem argumenti.

- LXXVII. AD LANDULFUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 877.) Monet ut sibi...

- LXXVIII. AD PULCHARIM PRAEFECTURIUM. (Anno 877.) Eiusdem argumenti.

- LXXIX. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 877.) Auxilium contra Saracenos...

- LXXX. AD ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 877). Praecipit ut cum suis...

- LXXXI. AD ANSPERTUM ET ANTONIUM EPISCOPOS. (Anno 877.) Ut Ravennam...

- LXXXII. AD URSUM DUCEM VENETIARUM. (Anno 877.) Inobedientiam accusat, et...

- LXXXIII. AD PETRUM ET LEONEM EPISCOPOS VENETIAE. (Anno 877.) Ut...

- LXXXIV. AD AQUILEIEUS. (Anno 877.) Quae de eo sinistre ferebantur,...

- LXXXV. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 877.)

- LXXXVI. AD CAROLUM IMPERATOREM GEILONEM ABBATEM TORTUTIENSEM EIUSQUE MONACHOS. (Anno...

- LXXXVII. AD ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 877.) Certum praescribit diem quo...

- LXXXVIII. AD EUMDEM. (Anno 877.) Scribit se iussisse ut omnes...

- LXXXIX. PRIVILEGIUM MONASTERIO ET XENODOCHIO PLACENTINO CONCESSUM. (Anno 877.)[Apud Campi,...

- XC. AD TICINENSEM EPISCOPUM. (Anno 877.) Archiepiscopalia insignia utenda concedit...

- XCI. AD LAMBERTUM GLORIOSUM COMITEM. (Anno 877.) Significat Romanorum procerum...

- XCII. AD WIDONEM EPISCOPUM INIVENSEM. (Anno 877.) Causam Leontardi cuiusdam,...

- XCIII. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 877.) Dolet de Caroli imperatoris...

- XCIV. AD THEOTMARUM ARCHIEPISCOPUM IUVANNENSEM. (Anno 877.) Pallium ei concedit:...

- XCV. AD EDEREDUM ARCHIEPISCOPUM ANGLORUM. (Anno 877.) Laudat eius pium...

- XCVI. AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 877.) Commendat zelum fidei...

- XCVII. AD NEAPOLITANOS. (Anno 877.) Laudat eos quod, zelo divino...

- XCVIII. AD LAMBERTUM COMITEM. (Anno 877.) Scribit se in Galliam...

- XCIX. AD LANDULFUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 877.) Monet ut consentiat...

- C. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 877.) Hortatur ut in...

- CI. AD ARCHIEPISCOPUM EBREDUNENSEM. (Anno 877.) Reprehendit quod alium episcopum,...

- CII. AD CUNIPERTUM COMITEM. (Anno 877.) Praecipit ut bona Romanae...

- CIII. AD LAMBERTUM COMITEM. (Anno 878.) Monet ne Romam eam...

- CIV. AD EUMDEM. (Anno 878.) Graviter eum reprehendit quod in...

- CV. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 878.) Dolet Angelbergam molestiis affici...

- CVI. AD BERENGARIUM COMITEM. (Anno 878.) Rogat ut imperatori nuntiet...

- CVII. AD IOANNEM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 878.) Exponit mala quae...

- CVIII. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 878.) Missa per Eugenium...

- CIX. AD PETRUM COMITEM. (Anno 878.) Missa per Paulum et...

- CX. AD QUEMDAM EX NOBILIBUS BULGARIS. (Anno 878.) Eiusdem argumenti,...

- CXI. AD IGNATIUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM. (Anno 878.) Tertio iam commonet,...

- CXII AD EPISCOPOS ET CLERICOS GRAECOS. (Anno 878.) Declarat eos...

- CXIII. AD BASILIUM IMPERATOREM. (Anno 878.) Missa per Eugenium et...

- CXIV. AD EUMDEM. (Anno 878.) Ut legatis a se missis...

- CXV. AD LUDOVICUM BALBUM REGEM. (Anno 878.) Deplorat mortem Caroli...

- CXVI. AD LUDOVICUM BAIOARIORUM REGIS FILIUM. (Anno 878.) Hortatur ad...

- CXVII. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 878.) Eiusdem pene argumenti.

- CXVIII. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 878.) Monet ut quantocius...

- CXIX. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 878.) Ut in Romanae Ecclesiae...

- CXX. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO TORNUTIENSI. (Anno 878.) Confirmantur bona eidem...

- CXXI. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 878.) Arelatem se venisse significat,...

- CXXII. AD MIRONEM ET HUNCFRIDUM FRATRES. (Anno 878.) Mironem et...

- CXXIII. AD ROSTAGNUM ARCHIEPISCOPUM ARELATENSEM. (Anno 878.) Suas illi vices...

- CXXIV. AD UNIVERSOS EPISCOPOS GALLIAE. (Anno 878.) Ut Rostagno Arelatensi...

- CXXV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 878.) Excusat se quod ad...

- CXXVI. AD ISAAC EPISCOPUM LINGONENSEM. (Anno 878.) Ut Trecas ad...

- CXXVII. AD OMNES CHRISTIANOS. (Anno 878.) Excommunicat eos qui sibi...

- CXXVIII. AD EPISCOPOS SUFFRAGANEOS ARCHIEPISCOPI ARELATENSIS. (Anno 878.) Iubet ut...

- CXXIX. AD DIVERSARUM SEDIUM ARCHIEPISCOPOS. (Anno 878.)

- CXXX AD HUGONEM ABBATEM. (Anno 878.) Hortatur suadeat Ludovico regi...

- CXXXI. AD TEUTRANNUM TARANTASIENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 878.) Monet ut sibi...

- CXXXII. AD ROSTAGNUM ARCHIEPISCOPUM ARELATENSEM (Anno 878.) Ut ad synodum...

- CXXXIII. AR HINCMARUM RHEMORUM ARCHIEPISCOPUM (Anno 878.) Ut ad synodum...

- CXXXIV. AD FROTARIUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 878.) Ut ad synodum cum...

- CXXXV. AD BERNARDUM MARCHIONEM. (Anno 878.) Monet ut Frotario aditum...

- CXXXVI. AD ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM. (Anno 878.) Ut Ludovicum Germaniae regem,...

- CXXXVII. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 878.) Scribit in anniversario die...

- CXXXVIII. AD SUPPONEM COMITEM. (Anno 878.) Agit gratias de fidelitate...

- CXXXIX. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 878.) Miratur illum ad binas...

- CXL. AD CAROLUM REGEM. (Anno 878.) Agit gratias de observantia...

- CXLI. AD LUDOVICUM REGEM. (Anno 878.) Eiusdem ac praecedens argumenti....

- CXLII. AD CAROLUM REGEM. (Anno 878.) Arguit quod vocatus ad...

- CXLIII. AD LIUTBERTUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 878.) Monet ut Bosonis filiabus...

- CXLIV. AD MATFREDUM COMITEM (Anno 878.) Monet ut Bosonis comitis...

- CXLV. AD VALDERAMUM. (Anno 878.) Monet ut Valderami causam ad...

- CXLVI. AD THEODORICUM ARCHIEPISCOPUM BISUNTINENSEM. (Anno 878.) Iubet ut quamprimum...

- CXLVII. AD AMETIUM PRESBYTERUM. (Anno 878.) Privilegium pro monasterio Sancti...

- CXLVIII. AD FROTARIUM ARCHIEPISCOPUM BURDIGALENSEM. (Anno 878.) Ut ad synodum...

- CXLIX. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SANCTI AEGIDII. (Anno 878.)[Apud D. Bouq....

- CL. AD OMNES EPISCOPOS, COMITES, VICECOMITES, CENTENARIOS, IUDICES CATHOLICOS, IN...

- CLI. AD OMNES FIDELES. (Anno 878.) Privilegium Ecclesiae Pictavensis, ne...

- CLII. AD EPISCOPOS PER GALLIAM CONSTITUTOS. (Anno 878.) Privilegium monasterio...

- CLIII. AD WALAM SEU WALONEM METENSEM EPISCOPUM. (An. 878.) Concedit...

- CLIV. (Anno 878.) Excommunicatio Hugonis et Emmonis.

- CLV. AD BERNARDUM COMITEM. (Anno 878.) Iubet ut ipse cum...

- CLVI. (Anno 878.) Bernardi comitis excommunicatio.

- CLVII. AD ADALARDUM ARCHIEPISCOPUM TURONENSEM. (Anno 878.) Confirmat privilegia Ecclesiae...

- CLVIII. AD DIVERSOS EPISCOPOS. (Anno 878.) Ut invasores bonorum Ecclesiae...

- CLIX. AD EPISCOPOS BRITANNIAE. (Anno 878.) Arguit eos quod a...

- CLX. AD ARELATENSEM ET NARBONENSEM ARCHIEPISCOPOS (Anno 878.) Ut causam...

- CLXI. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO VIZELIACENSI. (Anno 878.) Confirmantur immunitates olim...

- CLXII. AD WIBBODUM EPISCOPUM. (Anno 878.) Commendat illius fidem, hortatur...

- CLXIII. - CLXIV. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SANCTI MARCELLI. (Anno 878.)[Apud...

- CLXV. AD SUPPONEM COMITEM (Anno 878.) Mandat ut ad montem...

- CLXVI. AD WIBBODUM, PAULUM, ET PAULUM AC LUIDOINUM EPISCOPOS. (Anno...

- CLXVII. AD IOANNEM EPISCOPUM PAPIAE. (Anno 878.) Ut sibi Taurinum...

- CLXVIII AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 878.) Narrat labores pro Ecclesia...

- CLXIX. AD SUPPONEM COMITEM. (Anno 878.) Miratur eum sibi, ut...

- CLXX. AD BERENGARIUM COMITEM. (Anno 878.) Berengarii charitatem erga Romanam...

- CLXXI. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 878.) Increpat eum quod...

- CLXXII. AD BERENGARIUM COMITEM. Narrat labores pro Ecclesia susceptos.

- CLXXIII. AD LUDOVICUM BALBUM REGEM. (Anno 878.) Bosonis comitis, et...

- CLXXIV. AD LUDOVICUM REGEM (Anno 878.) Miratur quod filiabus Bosonis,...

- CLXXV. AD HUGONEM. (Anno 878.) Monet ut dissensionem inter Abbonem...

- CLXXVI. AD ROMANUM ELECTUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 878.) Laetatur eum...

- CLXXVII. AD RAVENNATES. (Anno 878.) Dolet eorum antistitis morte: monet,...

- CLXXVIII. AD IUDICES ET DUCES RAVENNATES. (Anno 878.) Iubet ut...

- CLXXIX. AD THEODORICUM ET ISAAC EPISCOPOS. (Anno 879.) Praecipit ut...

- CLXXX. AD HUGONEM COMITEM. (Anno 879.) Monet ut quosdam facinorosos...

- CLXXXI. AD HUGONEM THEODERICUM ET BERNARDUM COMITES. (Anno 879.) Ut...

- CLXXXII. AD VULGARIUM MONACHUM. (Anno 879.) Ut Wiperto episcopo obediat,...

- CLXXXIII. AD CLERUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Praecipit ut quoties episcopus...

- CLXXXIV. AD IOANNEM EPISCOPUM TICINENSEM. (Anno 879.) Raptores uxoris cuiusdam...

- CLXXXV. AD OMNES FIDELES. (Anno 879.) Praecipit ne quispiam monasterio...

- CLXXXVI. AD EPISCOPOS IN REGNO LUDOVICI CONSTITUTOS. (Anno 879.) Rescribit...

- CLXXXVII. AD WIFREDUM EPISCOPUM VENCIENSEM. (Anno 879.) Episcopum qui cum...

- CLXXXVIII. AD ODONEM EPISCOPUM BELLOVACENSEM. (Anno 879.) Decernit, impuberes, qui...

- CLXXXIX. AD AIMARUM ET WIDONEM EPISCOPOS. (Anno 879.) Ut Rostagni...

- CXC. AD WALAM EPISCOPUM METENSEM. (Anno 879.) Ne cogatur sponsus...

- CXCI. AD IOANNEM EPISCOPUM TICINENSEM. (Anno 879.) Ut cum quodam,...

- CXCII. AD AGINULFUM EPISCOPUM GABALITANUM. (Anno 879.) Ut praesentium latoribus...

- CXCIII. AD BISUNTINENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 879.) Significat se Fulcardum eiusque...

- CXCIV. AD GAIDERIM PRINCIPEM BENEVENTANUM. (Anno 879.) Consolatur eum de...

- CXCV. AD AIONEM EPISCOPUM. (Anno 879.) Commendat eius erga se...

- CXCVI. AD DAFERIUM COMITEM. (Anno 879.) Consolatur Daferium, eique opem...

- CXCVII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 879.) Praecipit ut Romam...

- CXCVIII. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO PLACENTINO. (Anno 879.)[Ex Campi, dell' Hist....

- CXCIX. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 879.) Ut Luponem presbyterum in...

- CC. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Ut Romam ad...

- CCI. AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 879.) Commendat eius erga...

- CCII. AD EUMDEM. (Anno 879.) Eiusdem argumenti ac praecedens.

- CCIII. AD EUMDEM. (Anno 879.) Ut sibi indicet locum ubi...

- CCIV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Hortatur ut legatos mittat,...

- CCV. AD WIBERTUM EPISCOPUM. (Anno 879.) Arguit eum quod bis...

- CCVI. AD BERENGARIUM COMITEM. (Anno 879.) Declarat suam in eum...

- CCVII. AD PANDENULFUM COMITEM. (Anno 879.) Rogat ut legatis imperatoris...

- CCVIII. AD ARCHIEPISCOPOS, EORUMQUE SUFFRAGANEOS. (Anno 879.) Ne Bicbertinum ante...

- CCIX. AD BOSONEM COMITEM. (Anno 879.) De incolumi eius prosperitate...

- CCX. AD LIUDTEFRIDUM COMITEM, EIUSDEM CONIUGEM. (Anno 879.) Excommunicat eos,...

- CCXI. AD GREGORIUM PRIMICERIUM. (Anno 879.) Commendat eius studium erga...

- CCXII. (Anno 879.) Excommunicatio Ansperti quia ad synodum vocatus venire...

- CCXIII. AD THEODOSIUM PATRIARCHAM HIEROSOLYMITANUM. (Anno 879.) Excusat tardum legatorum...

- CCXIV. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 879.) Ut in Vercellensi Ecclesia...

- CCXV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Hortatur ut quamprimum contra...

- CCXVI. AD WIBBODUM EPISCOPUM. (Anno 879.) Ut una cum legatis...

- CCXVII. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 879.) Hortatur ut ad...

- CCXVIII. AD CONSILIARIOS MICHAELIS REGIS BULGARORUM. (Anno 879.) Eiusdem argumenti....

- CCXIX. AD SEDESCLAVUM COMITEM. (Anno 879.) Praecipit ut legato quem...

- CCXX. AD GREGORIUM PRIMICERIUM. (Anno 879.) Rogat ut legatos Constantinopolitanos...

- CCXXI. AD WIBBODUM EPISCOPUM. (Anno 879.) Ut apud Carolomannum, vel...

- CCXXII. AD BOSONEM COMITEM. (Anno 879.) Scribit se tacitum tenere...

- CCXXIII. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Arguit eum quod...

- CCXXIV. AD EUMDEM. (Anno 879.) Eiusdem pene argumenti.

- CCXXV. AD THEODOSIUM ELECTUM EPISCOPUM NONENSEM. (Anno 879.) Laudat eius...

- CCXXVI. AD ANSELMUM EPISCOPUM LEMOVICENSEM. (Anno 879.) Non separandum virum...

- CCXXVII. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 879.) Hortatur ad Ecclesiae Romanae...

- CCXXVIII. AD EUMDEM. (Anno 879.) Ut in Vercellensi Ecclesia Conspertus...

- CCXXIX. AD BRANIMIRUM. (Anno 879.) Suscipit eum ad Romanae Ecclesiae...

- CCXXX. AD SACERDOTES ET POPULOS BRANIMIRO SUBIECTOS. (Anno 879.) Excipit...

- CCXXXI. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 879.) Agit Deo gratias...

- CCXXXII. AD AIRARDUM ARCHIEPISCOPUM AUSCENSEM EIUSQUE SUFFRAGANEOS. (Anno 879.) Hortatur...

- CCXXXIII. AD ROSTAGNUM ET ALIOS. Fragm. - (An. 879.)

- CCXXXIV. AD SALONITANOS CLERICOS. (Anno 879.) Monet ut ad gremium...

- CCXXXV. AD TRES ARCHIEPISCOPOS. (Anno 879.) Ut Nemausensem episcopum a...

- CCXXXVI. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 879.) De legatione ac...

- CCXXXVII. AD ANASTASIUM ABBATEM. (Anno 879.) Praecipit ut cellulam Gauderico...

- CCXXXVIII. AD TUVENTARUM DE MARAUNA. (Anno 879.) Hortatur ut, omnem...

- CCXXXIX. AR METHODIUM ARCHIEPISCOPUM PANNONIENSEM. (Anno 879.) Praecipit ut ad...

- CCXL. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Arguit quod sedi...

- CCXLI. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 879.) Significat se modo absolvere...

- CCXLII. AD LUDOVICUM REGEM. (Anno 879.) Gratias agit de propensa...

- CCXLIII. AD BASILIUM, CONSTANTINUM ET ALEXANDRUM IMPERATORES. (Anno 879.)

- EPISTOLA.

- ADNOTATIO SEVERINI BINII. De praecedentis epistolae a Photio adulteratione.

- CCXLIV. AD CONSTANTINOPOLITANOS. (Anno 879.) Iubet eos, schismate sedato, ad...

- CCXLV. AD CLERICOS CONSTANTINOPOLITANOS. (Anno 879.) Eiusdem ac praecedens argumenti....

- CCXLVI. AD PAULUM ET EUGENIUM EPISCOPOS. (Anno 879.) Constituit eos...

- CCXLVII. AD PAULUM ET EUGENIUM EPISCOPOS, SIMILITER AD PETRUM PRESBYTERUM....

- Mansi monitum in sequentem epistolam.

- EPISTOLA.

- ADNOTATIO SEVERINI BINII.

- CCXLVIII. AD PHOTIUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM. (Anno 879.) Photium patriarcham Constantinopolitanum...

- EPISTOLA.

- ADNOTATIO SEV. BINII De adulteratione epistolae praecedentis a Photio perpetrata....

- CCXLIX. AD LANDULFUM ET LANDONEM. (Anno 879.) Scribit Traiectum se...

- CCL. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 879.) Eadem quae in...

- CCLI. AD LEONEM EPISCOPUM. (Anno 879.) Dolet Capuae discordias esse...

- CCLII. AD LANDULFUM PRESBYTERUM. (Anno 879.) Laudat eum quod ad...

- CCLIII. AD PULCAREM PRAEFECTUM. (Anno 879.) Arguit quod nec foedus...

- CCLIV. AD MONACHOS PULTARIENSIS COENOBII. (Anno 879.) Dolet de eorum...

- CCLV AD HUGONEM ABBATEM. (Anno 879.) Ut monasterium Pultariense tueatur....

- CCLVI. AD HUGONEM ET RADULFUM. (Anno 879.) Quod Vendoaram villam...

- CCLVII. AD BOSONEM COMITEM. Ut Arembertum et quosvis alios a...

- CCLVIII. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. Monet ut a molestiis desistat...

- CCLIX. AD PANDENULFUM CASTALDUM. (Anno 879.) Significat se Guaiferio scripsisse...

- CCLX. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Scribit se litteris eum,...

- CCLXI. AD EUMDEM. (Anno 879.) Dolet se non posse cum...

- CCLXII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 879.) Miratur quod iniuriis lacessitus...

- CCLXIII. AD OMNES FIDELES. (Anno 879.) Praecipit ut Ticinensi episcopo,...

- CCLXIV. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 879.) Praecipit ut Romam...

- CCLXV. AD CLERUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Praecipit ut in locum...

- CCLXVI. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Significat Anspertum dudum archiepiscopum...

- CCLXVII. AD VERCELLENSES. (Anno 879.) Praecipit ut Conspertum a se...

- CCLXVIII. AD NOTINGUM NOVARIENSEM EPISCOPUM. (Anno 879.) Monet ut res...

- CCLXIX. AD AMALFITANOS. (Anno 879.) Significat se eos excommunicasse donec...

- CCLXX. AD HELMOINUM EPISCOPUM PENNENSEM. (Anno 879.) Arguit quod ad...

- CCLXXI. AD PAULUM EPISCOPUM. (Anno 879.) Iubet ecclesiam in villa...

- CCLXXII. AD THEODORICUM, HEODICIUM, ETC. (Anno 879.) Ostendit mulierem, quae...

- CCLXXIII. AD ATHANASIUM, PULCAREM, ETC. (Anno 879.) Praecipit ut foedus...

- CCLXXIV. AD ARPALDUM EPISCOPUM ASCULANUM. (Anno 879.) Arguit quod ad...

- CCLXXV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Miratur quod cum Papiam...

- CCLXXVI. AD EUMDEM. (Anno 879.) Gratias agit quod cum a...

- CCLXXVII. AD LUDOVICUM ET CAROLOMANNUM REGES. (Anno 879.) Gratias agit...

- CCLXXVIII. AD HUGONEM ET ALIOS COMITES. (Anno 879.) Gratias agit...

- CCLXXIX. AD IOANNEM EPISCOPUM TICINENSEM. (Anno 879-880.) Praecipit ut ecclesiam...

- CCLXXX. AD TEUTMARUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 879 vel 880.) Miratur eum...

- CCLXXXI. AD ANTONIUM EPISCOPUM ET BERENGARIUM COMITEM. (Anno 879-880.) Liutfredum...

- CCLXXXII. AD EGILBERTUM EPISCOPUM. (Anno 879-889.) Arguit eum quod cum...

- CCLXXXIII. AD EGIFRIDIUM ET ALIOS. (Anno 879 vel 880.) Rogat...

- CCXLXXIV. AD EUNIBERTUM COMITEM. (Anno 879 vel 880.) Minatur illi...

- CCLXXXV. AD GISULFUM ABBATEM. (Anno 879-880.) Eius curae monasterium Angelbergae...

- CCLXXXVI. AD GREGORIUM, THEOPHYLACTUM ET DIOGENEM, ETC. (Anno 879 vel...

- CCLXXXVII. AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 879 vel 880.) Commendat...

- CCLXXXVIII. AD AMALFITANOS. (Anno 879 vel 880.) Monet ut rupto...

- CCLXXXIX. AD CAROLUM CRASSUM REGEM ITALIAE. (Anno 880.) Rogat regem...

- CCXC. AD LIUTWARDUM EPISCOPUM VERCELLENSEM. (Anno 880.) Ut Hieronymi episcopi...

- CCXCI. AD THEODORICUM ARCHIEPISCOPUM BISUNTINENSEM. (Anno 880.) Significat se de...

- CCXCII. AD CAROLUM REGEM. (Anno 880.) Commendat eius erga Romanam...

- CCXCIII. AD SFENTOPULCRUM COMITEM. (Anno 880.) Gratulatur de eius et...

- CCXCIV AD LANDULFUM EPISCOPUM SURICORUM. (Anno 880.) Obiurgat quod violaverit...

- CCXCV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 880.) Gratulatur de eius erga...

- CCXCVI. AD IMPERATORES AUGUSTOS. (Anno 880.) Commendat eorum studium in...

- CCXCVII. AD PHOTIUM ( ut videtur ). (Anno 880.) Gratulatur...

- CCXCVIII. AD CAROLUM REGEM. (Anno 880.) Gratias agit de eius...

- CCXCIX AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 880.) Iubet eum Romam...

- CCC. AD UNIVERSOS EPISCOPOS. (Anno 880.) Ut Romam ad synodum...

- CCCI. AD CAROLUM REGEM. (Anno 880.) Laetatur de eius incolumitate,...

- CCCII. AD EUMDEM. (Anno 880.) Deusdedit Ravennatem iniuste excommunicatum absolvit;...

- CCCIII. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 880.) Inobedientiae eum arguit,...

- CCCIV. AD SALOMONEM PROCURATOREM PAPIAE. (Anno 880.) Eiusdem argumenti.

- CCCV. AD ADELBERTUM MARCHIONEM. (Anno 880.) Ab excommunicatione eum absolvit,...

- CCCVI. AD OTERAMUM VIENNENSEM EPISCOPUM. (Anno 880.) Arguit quod faveat...

- CCCVII. AD BARNIMERUM COMITEM, SACERDOTES, ETC. (Anno 880.) Ostenait sibi...

- CCCVIII. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 880.) Miratur quod legatos...

- CCCIX. AD QUEMDAM (f. CAROLUM CRASSUM REGEM). (Anno 881.) Monet...

- CCCX. AD ANSPERTUM MEDIOLANENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 881.) Confirmat Iosephi episcopi...

- CCCXI. AD ATTONIUM. (Anno 881.) Excommunicat eum, nisi Ecclesiae Mediolanensi...

- CCCXII. AD ANSELMUM MEDIOLANENSEM ARCHIDIACONUM. (Anno 881.) Minatur illi excommunicationis...

- CCCXIII. AD IOANNEM, EGILULFUM, ETC. (Anno 881.) Causam inter Tridentanum...

- CCCXIV. AD ADELCHISIUM EPISCOPUM TRIDENTANUM. (Anno 881.) Arguit eum quod...

- CCCXV. AD LUDOVICUM ET CARLOMANNUM REGES. (Anno 881.) Rogat ut...

- CCCXVI. AD OMNES ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ET COMITES ITALIAE. (Anno 881.)...

- CCCXVII. AD CLERUM MEDIOLANENSEM. (Anno 881.) Recipit Hadericum sub tutela...

- CCCXVIII AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 881.) Arguit eum quod...

- CCCXIX. AD METHODIUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 881.) Gratulatur de orthodoxae fidei...

- CCCXX. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 881.) Nuntiat imperatori se iis...

- CCCXXI. AD DIVERSOS EPISCOPOS. (Anno 881.) Athanasium Neapolitanum episcopum, qui...

- CCCXXII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 881.) Arguit quod Albericum...

- CCCXXIII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 881.) Arguit eum quod...

- CCCXXIV. AD EUMDEM. (Anno 881.) Iubet Placentinos clericos, quos sine...

- CCCXXV. AD CONSTANTINUM SACERDOTEM. (Anno 881.) Excommunicat eum quod absque...

- CCCXXVI. AD IOANNEM EPISCOPUM FICOCLENSEM. (Anno 881.) Visitationem Faventinae Ecclesiae...

- CCCXXVII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 881.) Ad synodum Romam sub...

- CCCXXVIII. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 881.) Petrum et Zachariam legatos...

- CCCXXIX. AD RAVENNATES. (Anno 881.) Praecipit ut se a Ravennatis...

- CCCXXX. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 881.) Gratulatur de eius observantia...

- CCCXXXI. AD WILIBERTUM ARCHIEPISCOPUM AGRIPPINENSEM. (Anno 882.) Commendat eius vigilantiam,...

- CCCXXXII. AD LEONEM, LANDULFUM ET LANDONEM. (Anno 882.) Ut Auxentii...

- CCCXXXIII. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 882.) Hortatur ut ad...

- CCCXXXIV. AD IMPERATOREM ET IMPERATRICEM. Fragm. - (An. 882.)

- CCCXXXV. AD ANGELBERTAM IMPERATRICEM. (Fragm. - (An. inc.)

- CCCXXXVI. AD EAMDEM. Fragm. - (An. inc.)

- CCCXXXVII. AD EAMDEM. Fragm. (An. inc.) Excusat Ioannem episcopum removeri...

- CCCXXXVIII. AD DOMASOLEM DUCEM GLORIOSUM. Fragm. - (Inc. an.)

- CCCXXXIX. AD ROSTAGNUM ARCHIEPISCOPUM ARELATENSEM. Fragm. - (An. inc.) Communione...

- CCCXL. AD SIGIBODUM ARCHIEPISCOPUM NARBONENSEM Fragm. - (An. inc.) De...

- CCCXLI. AD CENNEMOCUM EPISCOPUM VENETENSEM. Fragm. - (An. inc.) Quod...

- CCCXLII. AD EPISCOPOS BRITANNIAE. (An. inc.) De ordinatis ab Heclocaro...

- CCCXLIII. AD PETRUM EPISCOPUM. Fragm. - (An. inc.)

- CCCXLIV. AD MARINUM ET PULCHAREM. Fragm. - (An. inc.)

- CCCXLV. AD COZILEM COMITEM. (An. inc.) De illis qui, uxoribus...

- CCCXLVI. CONSTITUTIO DE IURE CARDINALIUM. (An. inc.)

- CCCXLVII. Fragm. - (An. inc.) Contra violatores domus Dei.

- CCCXLVIII. AD THEIBERGAM ET ALDERICUM. (An. inc.) Illos hortatur ut...

- CCCXLIX. AD BERRARIUM ABBATEM. Fragm. - (An. inc.) De reverentia...

- CCCL. AD PHOTIUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM. (Anno 879-882.) De processione Spiritus...

- CCCLI. AD QUEMDAM [ f. ROMANUM ARCHIEP. RAVEN.]. (Anno 880.)...

- CCCLII. AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 881-882.) Ab excommunicatione eum...

- CCCLIII AD GENEVENSES. (Anno 882.) Praecipit ut Optando episcopo a...

- CCCLIV. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 882.) Queritur multa bona Ecclesiae...

- CCCLV. AD RICCARDEM AUGUSTAM. (Anno 882.) Queritur nullam sibi contra...

- CCCLVI. (Anno 882.) Privilegium pro monasterio Montis Cassini. [Apud Cocquilin.,...

- CCCLVII. AD ARCHIEPISCOPUM VIENNENSEM. (Anno 882.) Arguit quod, detruso in...

- CCCLVIII. AD OTERAMUM VIENNENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 882.) Agit de Optando...

- CCCLIX. AD ADALBERTUM EPISCOPUM MAURIENNAE. (Anno 882.) Iubet ut Romam...

- CCCLX. AD ANSELMUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 882.) Mediotanensis Ecclesiae privilegia...

- CCCLXI. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 882.) Praecipit ut Ioannem...

- CCCLXII. AD CLERUM RAVENNATEM. (Anno 882.) Ut Maimbertum quemdam, quem...

- CCCLXIII. AD IOANNEM MARTINUM, ETC. (Anno 882.) Eiusdem argumenti.

- CCCLXIV. AD IOANNEM DUCEM. (Anno 882.) Ut Maimbertum captum ad...

- CCCLXV. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 882.) Gratulatur de eius incolumitate;...

- CCCLXVI. AD LIUTWARDUM EPISCOPUM. (Anno 882.) Gratias agit quod dederit...

- CCCLXVII. AD OMNES EPISCOPOS. (Anno 879-882.) Monet ut sua instituta...

- CCCLXVIII. AD CAROLUM REGEM. (Anno incerto.) Embolum ut Carlomannum regem...

- CCCLXIX. AD MICHAELEM, REGEM BULGARORUM.

- CCCLXX. AD LUITBERTUM ARCHIEPISCOPUM MAGONTINUM. Fragm. - (An. inc.)

- CCCLXXI. AD LUDOVICUM IMPERATOREM. Fragm. - (An. inc.)

- CCCLXXII. AD EPISCOPOS BRITANNIAE. (Anno incerto.) Quid agendum de monachis...

- CCCLXXIII. AD QUEMDAM.

- CCCLXXIV. AD ALIUM INCERTUM.

- CCCLXXV. Allocutio pontificis ad episcopos sub finem synodi Tricassinae.

- CCCLXXVI. Item allocutio pontificis ad regem.

- CCCLXXVII. Allocutio Ioannis papae ad Patres synodi Tricassini II, de...

- CCCLXXVIII. Responsio episcoporum.

- CCCLXXIX. Excommunicatio adversus pervasores rerum ecclesiasticarum in eadem synodo lata....

- CCCLXXX. Ioannis papae iterata excommunicatio adversus Formosum episcopum, Gregorium nomenclatorem,...

- CCCLXXXI. Statutum Ioannis papae adversus laicos qui, viventibus uxoribus, alias...

- CCCLXXXII. AD CLERUM ET POPULUM AUGUSTODUNENSEM. (An. inc.) Privilegium concedit...

I. AD ANNONEM FRISINGUENSIS ECCLESIAE EPISCOPUM. Fragm.--(Anno 873.) Ut Ecclesiae Romanae debitos redditus transmittat. Efficaciam tuae fidelitatis circa sedem apostolicam, quam nimirum litteris tuis extuleras, operibus te approbare velle satis devotissime promittentem et gratanter accepimus et pro commendatione rerum Romanae Ecclesiae provisioni tuae, ut asseris, commissarum. Noveris itaque nuperrime nos litteras dilecto filio nostro Ludovico regi, sed et episcopis et comitibus Italici regni qui earum redditus nobis deferri salvos faciant, transmisisse, nihilque aliud superesse cognoscimus nisi ut aurum aliasque species quas te collegisse fateris simul cum praeteritae indictionis qui minus fuerunt redditibus sub omni plenitudine nobis per totum Septembrem futurae VII indictionis, aut per temetipsum deferas aut transmittas, sciens quia si hoc condicto tempore redditus nobis non venerint, nullius alterius nisi tuae morosae negligentiae specialiter imputandum. Precamur autem ut optimum organum cum artifice, qui hoc moderari et facere ad omnem modulationis efficaciam possit, ad instructionem musicae disciplinae nobis aut deferas, aut cum eisdem redditibus mittas, quatenus dum vile metallum beato Petro conferre festinas, ab eo aurea regni coelestis munera capessas.

II. AD WILIBERTUM COLONIENSEM ARCHIEPISCOPUM. Fragm.--(Anno 873.) Pallium, nisi post consuetam fidei professionem, dari non debet. Optatum tibi pallium nunc conferre nequivimus, quia fidei tuae paginam minus quam oporteat continere reperimus: cum videlicet in ea nullam sanctarum universalium synodorum, in quibus fidei nostrae symbolum continetur, nec decretalium pontificum Romanorum constitutorum, secundum morem, feceris mentionem; sed nec illam propria subscriptione munieris, nec aliquem qui hanc jurejurando firmaret miseris.

III. AD LUDOVICUM II IMPERATOREM. Fragm.--(An. 874.) Asseruntur quaedam Ecclesiae Ravennatensi praedia. Nam monasterium sanctae Mariae in Comaclo, quod Pomposia dicitur, et monasterium sancti Salvatoris in monte Feretri, aliudque monasterium quod vocatur sancto Probo, atque colonos in territorio Ferrariensi et Adriensi et Gallicata et Fanventillam Ravennati archiepiscopo non abstulimus, sed ea monasteria et loca ab antecessoribus nostris possessa reperientes possedimus hactenusque jure proprio retinemus. Alia quoque loca et villas et praedia de quibus aliquam functionem per D jam annos Ecclesiae Ravennas recepit, volumus ut pristinam functionem et dationem eadem Ecclesia deinceps recipiat. Et quia eidem Ecclesiae alia loca nec tulimus nec occupari fecimus, habeat quae hactenus habuit absque praedictis locis, id est Gallicata et massa Faventilla, et absque praefatis monasteriis, quousque in praesentia nostra et ipsa loca quae sua esse putat, nostrae potius Ecclesiae lege et ratione pertinere omnimodis cognoscetis. Datum IV Kal. Febr., indictione VII.

IV. AD ANSBERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. Fragm.--(Anno 874.) Vir spectabilis Rudolphus nomine, imperatorius homo, nos nuper adierat, queritans et asseverans se uxorem suam nomine Bavam zelo pudoris fervente, obscenae suspicionis macula denotasse, ac sinistra crebrescente fama carnalis accusatione criminis impetisse. Qui cum hanc ad purgandum secundum legis propriae tenorem parentibus ejus et consanguineis tradidisset, ultra spatium anni fuerit sub criminalium reatu calumniarum retenta. Qua de re nos, aequitatis amore succensi, apostolica parentibus ejus auctoritate praecipimus quatenus mediante mense Augusto praeteritae septimae indictionis sive purgatam, sive aliter eamdem feminam viro proprio reddidissent, haud dubium quin subituram si non saecularis legis, saltem ecclesiasticae pietatis medelam. Alioquin corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi se noscent cum ea communione privandos, qui nec mundanarum vel divinarum legum censuram, nec apostolicae sedis reverentes decretum. Horum nihil, ut praedictus vir ad nos iterato veniens retulit et ipsius rei exitus innuit, agere curaverunt. Quamobrem in sacro communionis munere secundum quod illis intentando comminati fueramus, eos merito privaremus nisi alteram partem audiendam fore judicaremus. Unde quia non esse justos mediatores oportet, unius autem mediator non est, eosdem vexare longius proficiscendo nolumus, sanctitati tuae super hujuscemodi controversiae circumstantia, vice nostra delegata hortamur, ut statuto et indicto tempore venerabiles Lintfridum Ficinensem, Paulum Placentinum antistites ad certum accersias, et uxore jam memorati Radulphi missis vestris et litteris advocata, quae legis sive mundanae sive divinae sunt, super utroque conjuge incunctanter exerceas, secundum praestitutam vobis sacerdotalis mensuram duntaxat officii. Quae si post vocationem vestram, quam tertiam esse post secundam nostram procul dubio constat, ad virum proprium, collata sibi legali et indubitabili se libertate purgandi, minime redire delegerit, examenque sanctitatis vestrae subterfugiens declinaverit, a sacris et sanguinis Domini nostri Jesu Christi communione in idipsum una cum spiritu nostro convenientes, tam ipsam quam nequiter eam tuentes et defendentes consanguineos, quinimo fautores ejus et omnino communicatores, donec obediant, sequestrate.

V. AD LUDOVICUM REGEM GERMANIAE. (Anno 874.) Privilegia Romanae Ecclesiae non nisi centum annorum praescriptiones tolluntur. (Apud Grat., Decr., caus. 16, q. 3, c. 17.) Nemo de annorum numero resultandi sumat fomentum, quia sanctae Romanae, cui Deo auctore servimus, Ecclesiae privilegia, quae in firma Petri stabilitatis petra suscepit, nullis temporibus angustantur, nullis regnorum portionibus praejudicantur. Sed venerandae Romanae leges, divinitus per ora piorum principum promulgatae, rerum ejus praescriptionem non nisi per centum annos admittunt.

VI. AD PAULUM EPISCOPUM. (Anno 874.) Commonitorium Paulo episcopo fungenti legatione in Germaniam et Pannoniam. Non enim solum inter Italiam ac caeteras Hesperiae pronvincias, verum etiam intra totius Illyrici fines consecrationes, ordinationes et dispositiones apostolica sedes antiquitus patrare consuevit. Porro si de annorum numero forte causatur sciat quia inter Christianos et eos qui sunt unius fidei numerus certus affixus est. Cum tamen ubi paganorum et incredulorum furor est in causa, quantalibet pertranseant tempora juri [non] praejudicant Ecclesiarum, quae corporalia nescientes arma, solum Dominum propugnatorem suum, quomodo ei placuerit misereri patientem, exspectant. Verum, si annorum prolixitas in talibus impedit, ergo Deus ipse reprehendendus, qui post quadringentos et triginta annos filios Israel de servitute Pharaonis e fornace ferrea liberavit, et qui hominum genus post longa tempora de claustris inferni et daemonum potentia eripuit.

VII. AD LUDOVICUM IMPERATOREM. Fragm.--(An. 875.) Excommunicatur Rainaldus Castri Felicitatis episcopus. Qualiter Rainaldus Castri Felicitatis episcopus super homicidio tam penes apostolicam quam penes imperatoriam sedem publico murmure fuerit denotatus, et Gregorio dilecto filio nomenclatore misso et apocrisiario sanctae sedis nostrae cum Gregorio illustri magistro militum ac vestiario sacri nostri patriarchii apud dilectissimam filiam nostram imperatricem Augustam consistente, a matre perempti juvenis aliisque parentibus fuerit impetitus, et ad purificandum se a nobis per frequentes excommunicatorias epistolas accesserit Romam coactus, serenitati vestrae credimus manifestum. Sed quia idem Romam veniens purgationis suae tempus praeripuit, et indicta pro se synodo deputatum sibi a nobis locum, fraudulentus excedens more furis per Urbis se muros dejecit, et vera fuisse crimina, quae sibi illata sunt, indicium subterfugiens propalavit, hinc auctoritate Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum principum et nostrae mediocritatis ab omni ecclesiastica simul et Christiana communione penitus sequestramus.

VIII. AD LUDOVICUM II IMPERATOREM. (Fragm.--An. 875.) Legis auctoritate dissolvitur quod contra eam fit. (Apud Grat., Decr. 1, dist. 10, cap. 9.) Vides, fili charissime, quia quod contra leges accipitur, per leges dissolvi meretur.

IX. AD NEAPOLITANOS, SALERNITANOS ET AMALPHITANOS. Fragm.--(An. 875.) Conscientia vestrae in Christo dilectionis juste dijudicet, quantum Christo aversi sunt hi qui cum ejus infidelibus contra prohibitionem Pauli tanti apostoli pollutam foederis ineunt unitatem. Cum enim regis rebellionibus quocunque participio conjunguntur, pariter majestatis criminibus obnoxii judicantur parique sententia condemnantur: quantum a corpore Christi probantur extranei, qui ejus hostibus foederati, membra ipsius tanto perniciosius lacerant, quanto vicinius Ecclesiae Dei colliminant? Item.

Quantum autem Deo sit exsecrabile cum impio foedera pangere, luculenter ex hoc deprehenditur, quod Josaphat rex Juda, qui tot de anteacta vita praeconiis extollitur, de Achab amicitiis increpatur, cum ei per Jehu prophetam dicitur: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris. Et idcirco iram quidem Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos de terra Juda (II Par. XIX). Quantum praeterea sit Deo delectabile ab inimicorum Dei pace desistere, noster Psalmographus manifestat cum dicit: Nonne qui oderant te, Domine, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi (Psal. CXXXVII). Ex quo, dilectissimi filii, patenter ostenditur quanto crimine cum pessimis pax tenetur, si propheta tantus hoc velut in hostiam Deo obtulit quod contra pravos pro Deo inimicitias excitavit. Hinc Levi tribus, assumptis gladiis per castrorum media transiens quia feriendis noluit peccatoribus parcere, Deo manus suas dicta est consecrasse: hinc Phinees peccantium civium gratiam spernens, coeuntes cum Madianitis perculit, et iram Dei iratus placavit.

Quia fidelibus et mysterium Christianitatis scientibus loqui nos credimus, per sacrarum Scripturarum testimonia longius tendere devitamus, dilectioni vestrae Donatum venerabilem episcopum, cujus laus est in sancta octava synodo, et Eugenium religiosum presbyterum, dilectos filios et consiliarios nostros, ecce dirigimus.

X. AD CLERUM SALERNITANUM. (Anno 875.) JOANNES VIII clero et ordini Salernitano.

De illis presbyteris qui tempore sanctissimi decessoris nostri domini papae Nicolai excommunicati sacrum ministerium contingere praesumpserint, ipsi in se damnationis sicuti sancti canones statuunt, sententiam incurrerunt. Tamen quia miseratio apostolica veniam solet praestare correctis, ob multitudinem misericordiae illis hanc indulgentiam exhibemus, ut sancta communione saginati studeant tribus continuis annis per hebdomadam omni secunda et sexta feria, aut a vino, aut a cibo [cocto ut alibi legitur ] penitus jejunare, et ultra lugenda nequaquam committere.

XI. Excommunicantur qui de morte Romani clerici suspecti erant. Fragm.--(An. 875.) Qui de homicidio Romani religiosi clerici suspecti, a nobisque canonicae suae excommunicationis intentione, mediante Junio praesentis octavae indictionis, vocati venire contempserunt, et ob hoc per nostras litteras secundo et tertio advocati, extremum vero per Joannem, Leonem episcopos omnimoda communione privati, quia apostolatus judicium hactenus subterfugisse et neque venisse neque misisse probantur: auctoritate sancti Spiritus anathematizatos esse decernimus quousque futuris Kalendis Octobribus, futurae nonae indictionis purificari canonice mereantur. Si autem neque tunc plenissimam nobis satisfactionem ostenderint, perpetuo anathemate teneantur innexi, ita ut quicunque amodo eis in cibo, potu vel oratione communicaverint, pari cum eis anathematis sententia colligentur.

XII. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO FULDENSI (Anno 875.) Monasterium Fuldense cum universis cellis, ecclesiis, decimis, curtibus, aliisque rebus ad idem pertinentibus exemptum ac liberum iterato declarat. (Apud Schannat., Hist. dioecesis Fuldensis, pag. 238.) JOANNES episcopus, servus servorum Dei, SIGAHARDO religioso abbati venerabilis monasterii Domini Salvatoris, et per te in eodem venerabili monasterio successoribus tuis abbatibus in perpetuum.

Quoniam semper sunt concedenda quae rationabilibus congruunt desideriis, oportet ut devotioni conditoris piae constructionis auctoritas in privilegiis praestandis minime denegetur: igitur quia postulasti a nobis quatenus monasterium Salvatoris a sancto Bonifacio archiepiscopo constructum in loco qui vocatur Boconia erga ripam fluminis Fuldaha privilegii sedis apostolicae adminiculis decoretur ut sub jurisdictione sanctae nostrae cui Deo auctore deservimus Ecclesiae constitutum nullius alterius Ecclesiae jurisdictionibus submittatur; pro qua re piis desideriis faventes, hac nostra auctoritate id quod exposcitur effectui mancipamus, et ideo omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem in praefato monasterio ditionem quamlibet habere aut auctoritatem praeter sedem apostolicam, prohibemus: insuper locum Fuldensem cum omnibus cellis, ecclesiis, decimis, curtibus, ac cunctis rebus suis, tam eis quas moderno tempore tenet vel possidet, quam quae futuris temporibus in jure ipsius loci divina pietas augere voluerit privilegii nostri praeceptione firmamus: hoc vero deliberantes decernimus, ut congruis temporibus nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur, qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur, concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit, sub hujus privilegii obtentu, animus gressusque rectitudinis vestrae a norma justitiae aliquo modo retorqueatur, constituimus quoque per hujus decreti nostri paginam ut quicunque cujuslibet Ecclesiae praesul vel quacunque dignitate praedicta persona hanc nostri privilegii chartam, quam auctoritate principis apostolorum firmamus temerare tentaverit, anathema sit, et iram Dei incurrens, a coetu omnium sanctorum extorris existat, et nihilominus praefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat, apostolica auctoritate subnixa. Scriptum per manum Pauli notarii, scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Octobris, indictione VI. Bene valete. Datum V Non. Octobrias per manum Gregorii nomencimissi et apocrisiarii sanctae sedis apostolicae; regnante imperatore Domino Jesu Christo, anno pontificatus domini Joannis summi pontificis et universalis papae et episcopi primo, indict. sexta.

XIII. AD MONACHOS S. VEDASTI ATREBATENSIS. (Anno 875.) Confirmat omnia contenta in diplomate Caroli imperatoris. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, fratribus monasterii B. Vedasti, quod vocatur Nobiliacus, vel Atrebas, ubi ipse S. Vedastus confessor Christi corpore quiescit in perpetuum.

Si utilitatibus servorum Dei pie consuluimus locaque Christo dicata apostolicis fulsimus sanctionibus, quo divini cultus servitores, inibi Deo vacantes, a turbinibus, et variis tempestatibus saecularium muniantur excursibus, nihil hoc holocausto gratius Redemptori nostro credimus offerendum. Qua de re luce clarius patet omnibus Ecclesiae filiis, quia charissimus filius noster Carolus rex, adiens limina beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, honorifice a nobis exceptus, postquam solemniter vota regia persolvisset ad sepulcrum B. Petri, die nativitatis Domini, in ecclesia ipsius B. Petri apostolorum principis dignitatem imperialem per impositionem manuum nostrarum adeptus est. Dehinc non minus sincere quam devote a nobis expetiit ut B. Petri apostolorum principis, simulque apostolatus nostri auctoritate decerneremus privilegium Romanae atque apostolicae sedis astipulatione roboratum, fratribus jam dicti monasterii confessoris Christi Vedasti, per quod stabili jure ac sine perturbatione possiderent claustrum ac praedictum monasterium et omne quod eis per suum praeceptum concesserat ac Gallicanorum episcoporum decreto muniri fecerat. Hujus rei gratia, quia eumdem Augustum divino contactum amore id fecisse perspeximus, gratanter ejus petitionibus assensum praebuimus, decernentes apostolica auctoritate ea quae hic inserta habentur inconvulsa manere. Ad matriculam scilicet ecclesiae Maisbodvillum, Bais, Senous, Herbodcisternam, Pomerias, Herlincurtem, et in Boninicurtem mansos, et cum Longobragium, Manium, Morsele, et Sceldogotheim, Juventiacum, et in Dominica curte mansum I et in Farreolo mansum I. Ad necessaria vero fratrum, victus scilicet et potus, medietatem vici qui vocatur Hovavilla, et tabernam unam, Filciacum dominicam curtem, Theuludum, Bigartium, Hecnam-curtem, Bernevillam, Mediolanas, Puteas aquas, Angeli-curtem, vallis cum camba una, et duobus molendinis, Stagras Saltiacum, Atiamentarius, Mast, Marcheim, Seringe-him, precariam Emmonis, et Tangigarii. Ad cameram vero villas sitas in pago Batua, quae circumfluit Rhenus bicornis fluvius, his nominibus Rehxnam, Wulfrum, una cum capella ibidem posita, Rotheim super fluvium Versiam sitam. Item in altera Rotheim mansos VI, praeterea etiam ultra Rhenum praelibatum fluvium mansos numero XXXVI, pariter cum silvis appendentibus. Deinde in pago Atrebatensi Athejas, Saltiacum, Liniacum, Campanias, et in Fontanido mansos III, et in Lambras mansum I, et alterum in Hadas, et tabernam I in vico monasterii. Ad portam Bernejam villam, et in Anzinio mansum I, cum molendino et in Enez mansos V, cum molendino et decimam omnis abbatiae. Ad hospitale pauperum in Daginvilla mansos VII, in Bonejam villam, et Lentsales mansos III et quintam partem omnis decimae. Ad domum vero infirmorum omne telonium ex mercato, et has villas quas pro remedio animae suae dedit vel reddidit S. Vedasto, Frontellicurte, Cilliacum, Lutosum montem, atque Tilgidum. Has ergo villas cum omnibus appenditiis, et redditibus et mancipiis, quemadmodum per praecepti paginam ordinata sunt atque tradita, per nostri apostolatus auctoritatem sancimus, ut nulli mortalium liceat aliter ordinare, mutare, vel aliud quid quoquomodo exinde, vel parum agere, praeter quod a saepedicto filio nostro piissimo Augusto constitutum est; sed omnis ordinatio in arbitrio abbatis pendeat. Qui ergo ea quae sancta atque apostolica sedes stabilivit pro nihilo duxerit, temerarioque ausu avaritiae diabolicaeque cupiditatis instinctu qualitercunque violare tentaverit, si ex toto aut ex parte transgressor apparuerit, B. Petri apostolorum principis nostrique apostolatus auctoritate anathematis nexibus, ut fur et sacrilegus astrictus, atque ab unitate matris Ecclesiae et participatione corporis et sanguinis Christi sequestratus, cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, et diabolo ejusque atrocissimis pompis in tremendo die magni examinis sententiam damnationis accipiat. At qui his apostolicis constitutionibus sincero amore observator exstiterit, benedictionem et misericordiam a Domino Jesu Christo percipiat, et partem et societatem cum eis quorum nomina sunt scripta in libro vitae Agni a constitutione mundi. Amen.

Data per manus Anastasii primiscrinii anno primo imperii Caroli serenissimi Augusti, et post consulatum ejus anno I, indictione VIII.

XIV. AD CAROLOMANNUM [ al., LUDOVICUM REGEM.] (Anno 875.) Quod Pannonica dioecesis deputata est privilegiis apostolicae sedis. (Apud Timonem, Imago ant. Hung., pag. 164.) JOANNES episcopus dilecto filio CAROLOMANNO glorioso regi.

Multis ac variis manifestisque prudentia tua poterit indiciis deprehendere, Pannonicam dioecesim ab olim apostolicae sedis fuisse privilegiis deputatam: si apud excellentiam tuam justitia Dei locum, sicut decet, invenerit: Hoc enim synodalia gesta indicant; historiae conscriptae demonstrant. Verum quia a quibusdam hostilium turbationum simultatibus impedientibus, illuc ab apostolica sede non est diu directus antistes, hoc apud ignaros venit in dubium . . . . .

XV. AD EPISCOPOS GALLIAE ET GERMANIAE. (Anno 876.) Vices suas in Gallia et Germania committit Ansegiso archiepiscopo Senonensi. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus sanctissimis episcopis per Gallias et Germanias constitutis.

Vestrae omnium innotescimus sanctitati quia pro alleviandis multiplicibus oneribus ecclesiasticis, quibus quotidie satis abundeque deprimimur quibus maxime super negotiis ex Galliarum et Germaniarum partibus nobis assidue destinatis arctamur, Ansegisum fratrem et coepiscopum nostrum Senonensis Ecclesiae praesulem, qui quoties utilitas ecclesiastica dictaverit, sive in vocanda synodo, sive in aliis negotiis exercendis per Gallias et Germanias vice nostra fruatur. Et volumus ut decreta sedis apostolicae per ipsum vobis manifesta efficiantur, et rursus quae gesta fuerint, ejus nobis relatione, si necesse fuerit, pandantur: ut majora negotia ac difficiliora quaeque suggestione ipsius a nobis disponenda et enucleanda quaerantur. Quapropter vos huic piae sanctioni omnimodis intendentes, quae super hoc apostolica auctoritate decernimus unanimes admittite. Talem quippe illum agnovimus, talemque circa sedem apostolicam devotum et in commisso fidelem reperimus, ut merito ei talia committi posse ducamus: quin et his majora conferri debere illi sine cunctatione credamus, pro sua scilicet sanctitate, et fidei merito, atque divinitus sapientiae dono concesso. Optamus vos benere valere. Data IV Nonas Januarias, indictione IX. Recitata in synodo Pontigonensi.

XVI. BULLA JOANNIS PAPAE AD CONGREGATIONEM S. MEDARDI SUESSIONENSIS. (Anno 876.) Confirmatur partitio monachorum S. Medardi Suessionensis. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, venerandae congregationi religiosorum monachorum venerabilis monasterii sancti et confessoris Christi Medardi, necnon et beati martyris Christi Sebastiani in perpetuum.

Quoties illa a nobis tribui pro desiderio postulantis quae omni rationi incunctanter conveniunt, animo nos decet libenti concedere et pie petentibus impartiri suffragium. Igitur omnium Christi fidelium cognoscat solertia quoniam dilectissimus filius noster Carolus imperator Augustus, beatorum Petri et Pauli apostolorum principum adiens limina, nobis mente devota suggessit quatenus eidem praedicto venerabili monasterio ad utilitatem et usum tam nominatorum monachorum, ibidem Domino servientium, per apostolatus nostri privilegium confirmaremus, et immobilia loca, quae idem Christianissimus Caesar, tam pro veneratione eorumdem sanctorum quamque pro mercedis suae augmento per regale praeceptum contulisse dignoscitur, quorum nomina inferius scripta leguntur, Berneium scilicet, Croviacum, Domno regium, Sodoleum, Berziacum una cum molendino, Berziso, mariziacos duos, atque spicarium et propter has Murocinetum, Cerniacum-vadum, sicut Hilduinus anterior abbas ad suum tenuit dominicatum, superaddens in Murocincto mansum unum, Malcas etiam et piscinas super mare et Cubonimaci cultae terrae bonaria XXIV et Ruminiaco mansos quinque, et partem prati de loco Geigio, et mansos duos in villa, quae dicitur Lentegere-vicinium; decernens, ut camera vestimentorum monachorum habeat tres villas, Capram, Albiacum, et Solmam; et hospitalis nobilium accipiat nonam ex villis ipsius abbatiae secundum priscam consuetudinem, et habeat Cauciacum simul cum lignariis de Pivone: et hospitalis peregrinorum accipiat decimam, et habeat Hatoniscurtem. Thesaurarius autem et portarius, atque hospitalarius, necnon et camerarius intra octo dierum Dominicae nativitatis, et resurrectionis Dominicae spatia, bis in anno plenariam refectionem habeant; insuper ex praefatis aliis villis terminum nativitatis dilecti filii sui Carolomanni plenariam refectionem habeant, et post ejus obitum diem nativitatis transferant in diem depositionis, similiter ex villa Bernoilo decrevit refectionem abundanter fieri eisdem monachis in anniversario Bertae amitae suae, et luminaria exhibeat ecclesiae sanctae Sophiae inferiori, et sanctae Trinitatis superiori, sicut in privilegio ejusdem pii augusti de his omnibus facto continetur: ut quidquid ab eodem illustrissimo Caesare tam de mobilibus, et immobilibus rebus, quam de thesauro collatum est, et in futuro conferetur, pro animae suae remediis firmum et inviolabile in perpetuum omnino consistat. Hujus rei gratia, quia eumdem sublimem imperatorem divino amore contactum pia egisse confidimus, congruis suggestionibus ejus favere volentes, decernimus, stabilimus, et apostolica auctoritate omnimodis confirmamus cuncta superius dicta immobilia loca cum nobilibus, seu famulis utriusque sexus, una cum thesauro ad usum et utilitatem supradictorum monachorum, utpote idem praestantissimus imperator augustali praecepto eidem monasterio ob salutem animae suae concessit, vel concessurus erit. Statuimus autem sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdicto, ut nemini mortalium liceat quoquo modo aliquid dare de his omnibus a jure venerabilis nostri monasterii, vel utilitate monachorum auferre, alienare, subripere, aut per qualemcunque modum, vel argumentum subtrahere: sed omnia haec, et quae adhuc in thesauro ab ipso pio Caesare vel ab aliis Deum timentibus in jus, dominium, vel utilitatem nostri venerabilis monasterii ac monachorum ibidem morantium conferentur, perennibus consistat omnino temporibus. Si quis autem, quod nunquam optamus, contra hoc nostrae confirmationis praeceptum, aliter agere non formidans, aliquid inde alienare, minuere, subtrahere, vel temerario ausu mutare praesumpserit, aut aliter ordinare, praeter quod jam ordinatum est, tentaverit, vel in toto, vel in parte transgressor apparuerit, Dei omnipotentis judicio sciat se esse anathematis vinculis innodatum, et cum Diabolo, et ejus atrocissimis pompis; atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi; et cum impiis omnibus portionem habeat, et a regno Dei alienus existat. Qui vero pio in omnibus intuitu verus observator, et curator exstiterit benedictionem, gratiam, et coelestem misericordiam, sive veniam delictorum suorum a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur. Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii, et sacrosanctae Romanae ecclesiae in mense Januarii, indictione nona. Bene valete, Quarto nonas Januarii, per manum Anastasii bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, anno Deo propitio pontificatus domini Joannis quarto, imperatore domino piissimo perpetuo Augusto Carolo a Deo coronato magno imperatore anno primo, et post consulatum ejus anno primo, indictione nona.

XVII. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. (Anno 876.) Ut in locum Hincmari ordinetur episcopus in Ecclesia Laudunensis. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, HINCMARO archiepiscopo Rhemensi.

Quamvis de sanctitatis tuae judicio nihil dubitassemus, quia tamen charissimus filius noster Carolus invictissimus imperator, a nobis diligentissime percunctatus, circumstantiam judicii a beatitudine tua coepiscopisque suis in Hincmarum dudum Laudunensem episcopum prolati apostolatui nostro retulit, agnovimus justum fuisse omnino judicium. Neque enim tantus princeps nisi veritate fultum quidquam poterat affirmare. Unde nefas esse duximus ejus relationi non praebere incunctanter auditum. Noli ergo jam nunc Ecclesiam Laudunensem viduatam et sine regimine pastorali dimittere; sed indifferenter electum, et de Laudunensis Ecclesiae clero, virum idoneum, et in quo omnium vota consentiant, eidem Ecclesiae praefice prorsus episcopum. Cui electioni volumus etiam missum praefati piissimi imperatoris interesse, ut sine saecularium strepitu omni latere talis eligatur, qui aptus sacris canonibus esse modis omnibus approbetur. Optamus sanctitatem tuam in Christo bene valere. Data est Romae Theodorico, jussu papae Joannis et domni Caroli novi imperatoris, per manus Anastasii bibliothecarii, in secretario ecclesiae sancti Petri, anno incarnationis Dominicae 876. Nonis Januarii, indictione IX. Et delata est ab eodem Theodorico in civitate Rhemis Hincmaro Rhemorum archiepiscopo, eodem anno et eadem indictione, V Idus Martii.

XVIII. AD ALDEFONSUM REGEM. (Anno 876.) Ovetensis Ecclesia Gallaeciae metropolitana efficitur. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, ALDEFONSO regi Christianissimo, seu cunctis venerabilibus episcopis, abbatibus, vel orthodoxis Christianis.

Quia igitur in cura nos totius Christianitatis B. Petri apostolorum principis sempiterna providentia efficit successores, ea Domini nostri Jesu Christi constringimur adhortatione, qua beatum Petrum apostolum monuit, dicens quadam voce [vice privilegii]: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum, et reliqua (Matth. XVI). Hinc rursus imminente Domini nostri articulo gloriosae passionis, inquit: Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII). Ideoque quia vestrae notitiae fama per hos fratres limina apostolorum lustrantes, per Severum et Desiderium presbyteros [ al. presbyterum et Synderedum] nobis miro odore bonitatis est revelata, paterna vos adhortatione commoneo, in coeptis bonis operibus, gratia duce, perseverare, quatenus copiosa vos beati Petri protectoris vestri et nostra protegat benedictio. Et quotiescunque, filii charissimi, ad nos venire quilibet vestrum aut transmittere voluerit, tota cordis exsultatione et animi gaudio de ultimis Gallaeciae finibus, cui vos praeter me Dominus rectores constituit, tanquam jure filios nostros vos colligimus: et ecclesiae Ovetensi, quam vestro consensu et assidua petitione metropolitanam constituimus, omnes vos subditos esse mandamus. Et concedimus etiam praedictae sedi ut ea quae reges seu fideles [ al. quilibet fidelis] juste obtulerunt, vel in futurum, Domino opitulante, contulerint, rata firma et inconcussa manere in perpetuum praecipimus. Hos quoque latores litterarum nostrarum omnes hortor ut habeatis commendatos. Bene valete.

XIX. AD EUMDEM. (Anno 876.) Monet ecclesiam sancti Jacobi consecrari. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ALDEFONSO glorioso regi Gallaeciarum.

Litteras devotionis vestrae suscipientes, quia devotum vos esse cognoscimus erga vestram sanctam Ecclesiam, gratias vobis multiplices referimus, Dominum exorantes ut vigor regni vestri abundet [ al., abunde], de inimicis vestris victoriam vobis concedat. Nam nos, fili charissime, sicut petistis, sedulas preces Domino fundimus, ut regnum vestrum gubernet, vos salvos faciat, custodiat et protegat, et super inimicos vestros erigat: ecclesiam autem B. Jacobi ab Hispanis episcopis consecrari facite, et cum eis concilium celebrate. Et nos quidem, gloriose rex, sicuti vos, a paganis jam constringimur, die ac nocte cum illis bella committimus; sed omnipotens Deus dat [ al., det] nobis de illis triumphum. Hujus rei gratia rogamus dilectionem vestram, et animum [nimium] deprecamur, ut quia, ut diximus, valde a paganis opprimitur aliquantos utiles et optimos Mauriscos cum armis, quos Hispani cavallos Alpharaces vocant, ad nos dirigere non omittatis. Qualiter nos recipientes, Dominum collaudemus, vobis gratias referamus, et per eorum portatorem de benedictionibus S. Petri vos remuneremus. Bene vale, dilectissime fili et clarissime rex.

XX. AD EPISCOPOS ET COMITES IN REGNO CAROLI CONSTITUTOS. (Anno 876.) Laudat illos quod in fide constantes erga Carolum perstiterint; et de legatis, quos ad componenda dissidia mittebat in Galliam. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui vestrae sinceritatis fideique constantiam duriorem, ut ita dixerimus, adamante erga fidelitatem invictissimi principis domni Caroli spiritalis filii nostri semperque Augusti hactenus non indebite fecit persistere, et quanti caloris in vobis charitas vigeat, dono gratiae largitatis suae clarius demonstravit, quatenus notam faceret gentibus virtutem gloriae suae, et divitias bonitatis suae ad profectum fidelium et ad correctionem infidelium omnibus revelaret. Ostendistis enim, charissimi quantum sit erga pacis et concordiae cultum vestrae benevolentiae benignus affectus, et implestis opere quod ipse a vobis exigit Christus, dicens in Evangelio: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. VII); et Apostolus ait: Fides sine operibus mortua est (Jac. II). Unde noster apostolatus, immensae laetitiae repletus tripudio, primum quidem Deo omnipotenti sufficientes ac laudes debitas, quia nihil sine eo facere possumus, retulit, et vobis, qui studiose tanto imperatori fidem immaculatam servastis, multimodas gratiarum actiones agere dignisque vos efferre laudibus non omittit. Siquidem, dilectissimi, satis vobis prudenter consuluistis, quando aliis, quod flentes dicimus, vel sponte vel callide ac fraudulenter deceptis, vos, sicut diximus, fidei calore utentes, et Deum prae oculis habentes, noluistis iniquorum vel tyrannorum fascibus onerari vel maculari. Quin potius restitistis, pravitatibus eorum non consensistis, et peccatis alienis minime communicastis. Idcirco libere dicere valebitis: Non adhaesit mihi cor pravum, quoniam nulla pars fidelis cum infideli, Christi ad Belial, justitiae ad iniquitatem, vel lucis ad tenebras. Ergo, quia ita est, state in fide, et viriliter agite, seniorique vestro domino imperatori fidem specialiter repromissam, sicut coepistis, inconvulsam servate, et in melius confortati ejusdem honori seu profectui providete; ac ne pro temporalibus aeterna, pro corporalibus spiritalia, pro terrenis coelestia gaudia amittatis, summopere decertate, scientes quia adjuvante illo qui dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X), et posse vobis coelitus dabitur, et perseverantia tribuetur: opeque summae divinitatis vestrum cor confortabitur, imo et ad omnes inimicorum insidias reprimendas confortabit Dominus mentes vestras in charitate et gratia, et tuebitur vos in saecula saeculorum: ut iterum atque iterum benedicatur Dominus et Pater Domini nostri Jesu Christi, et a nostro pontificatu, imo ab universis Christi fidelibus, vobis innumerae gratiae referantur. Porro, si qui adhuc, quod minime credimus, in aliquo laesi quicunque vestrum reperti fuerunt, hortamur ut resipiscant, et dignam emendationem se corrigendo exhibeant. Nam cujuscunque sit sublimitatis, dignitatis vel ordinis, qui cum praesentibus legatis nostris, Joanne videlicet et Joanne venerabilibus episcopis, dilectis quoque familiaribus nostris, quos voce nostra illas in partes ad examinanda simulque diffinienda canonice sive legaliter quae hoc anno inter utrosque fratres emersere negotia, convenire in loco ab eis designato, eisque satisfacere humiliter detrectaverit, auctoritate Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum principum Petri et Pauli, nostraeque mediocritatis, veniam sibi deinceps noverint denegari, nec amodo communionis nostrae futurum fore consortem, qui socius esse noluerit disciplinae. Optamus sanctitatem vel gloriam vestram in Christo bene valere. Data XIII Kalendas Martias, indictione IX. Recitata in synodo Pontigonensi.

XXI. AD EPISCOPOS QUI, A CAROLO DESCISCENTES, LUDOVICO REGI ADHAESERANT. (Anno 876.) Increpat eorum infidelitatem, monetque ut resipiscant, ac legatos a sede apostolica missos benigne suscipiant. Relatione vera didicimus quod dilecto ac spiritali filio nostro Carolo gloriosissimo imperatore Augusto, seniore vestro, ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli principum veniente, ubique ut Christianissimum decet Ecclesiae Christi patronum, vota sua prisco jam tempore praeoptata Domino Deo humiliter exsolvente, Augustaleque diadema, sibi divinitus sine dubio collatum, per humilitatis nostrae ministerium accipiente, fratri ejus, Ludovico scilicet regi, si tamen rex jure dici debeat, qui mentis suae motus in abruptum impietatis cadentes non rexit, in regnum ipsius, collecta populi nefandi multitudine, intranti, et paganorum more Ecclesiam Dei, populum videlicet pretioso Christi cruore redemptum, in pace positum conturbanti, relictis vestris concivibus atque sodalibus, qui Deo et seniori suo fideles procul dubio esse videntur, haerere, atque cum eo adversus Dominum, gentem et populum vestrum, ab statu vestrae fidelitatis et promissione divinorum sacramentorum, contra sacri ministerii vestri officium, et contra sponsionis ac fidei vestrae jusjurandum, arma eum hostibus elevare, pariterque nefanda et impia committere praesumpsistis. Heu, proh dolor! quare tantae iniquitatis scelus sponte committere, quare tantae infidelitatis malum mundo universo, sicut Judae Iscariotae, exsecrabile in exemplum ostendere non dubitastis? Quae gens hoc audiens vos non odiat? Quod regnum vos exosos fore non judicet? Quando etiam gentibus, quae Deum verum utique ignorant, tale committere nefas videtur incongruum. Quarum pro terrenis lucris vel minis eos, quos societate et unanimitate vestra defendere salvareque ut vosmet debuistis, appetere, et cum inimicis persequi non contempsistis? Cum dicente Domino: Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV), in quo scilicet vos eam, quae per dilectionem operatur, charitatem, sine qua impossibile est placere Deo, in qua totam legem et prophetas pendere scimus, nullatenus constet habuisse, quin potius Cain fratricidam diu mente gessisse. Nonne lux mundi, et sal terrae, Veritate attestante, vos estis, qui verbis pariter et exemplis, quasi luminaria mundo lucere omnibus, atque insulsas hominum mentes sapientiae coelestis sale condire instantissime debetis? Nonne vos posuit Spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo? Nonne magis vestrum erat docere populum, non autem in tam perversis rebus assensum praebere? Dolemus itaque de vobis, quasi de membris corporis Christi, dicentes cum Propheta: Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt (Jer. IV); et iterum: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plangam populum istum die ac nocte? (Jer. IX.) Quapropter monemus, hortamur, et saluti vestrae volentes pro affectu consulere, magnopere suademus ut resipiscentes, tantae iniquitatis auctore scelesto relicto, ad Deo dilectum imperatorem seniorem vestrum Augustum toto animo fidelique voluntate reverti, ac deinceps ei fideliores existere omnibus modis procuretis. Nam vestrum erat pacem annuntiare his qui prope et his qui longe sunt, dicente Domino: Supra montem excelsum ascende tu qui Evangelizas Sion. Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. XL); vestrumque erat annuntiare populo scelera et peccata sua, ne sanguis eorum de manu vestra a Domino requiratur, non, ut dictum est, sequi. Et ideo contaminati estis secundum Prophetam dicentem: Vae quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito (Isa. VI); et communicantes pravis eorum sceleribus infructuosisque operibus, vos reprehensibiles ostendistis. Tamen quia scimus procul dubio late patere viscera pietatis Dei, revertimini, et nolite de caetero jugum cum infidelibus ducere. Nolite amplius imitari eos, qui pacis sanctae foedera violant, unitatem dividunt, et in agro Dominico zizania superseminare ad propriam infelicitatem praesumunt. Revertimini et sectamini charismata meliora, nec iterum antiqui hostis versutiis pareatis; sed sicut Dei ministri, Domini praecepta sequentes, in omnibus cum jam dicto imperatore charissimo filio nostro perfecte stare satagite. Quia si cum praefato rege Ludovico vel aliquo filiorum ejus ad scandalum et regni perturbationem manere, aut eis aliquod adjutorium modo quolibet praebere tentaveritis, et non potius ad eumdem dilectum filium nostrum Caesarem Augustum certissime redieritis, atque cum eo adversus ejus inimicos viribus totis fideliter non steteritis, scitote vos per auctoritatis nostrae legatos anathemati submittendos. Praesentes autem missos nostros, Joannem videlicet et Joannem venerabiles episcopos, dilectosque familiares nostros, benigne admittite, injunctam sibi legationem intelligenter audite, et efficaciter obaudite: ut in hoc quam vere sitis filii pacis cunctis detur intelligi, et neminem possit latere mortalium. Pro Christo enim, qui est pax nostra, legatione funguntur, cum procul dubio a sede apostolica pro pace mittuntur. Optamus vos in Christo nunc et semper bene valere. Recitata in synodo Pontigonensi.

XXII. AD EPISCOPOS IN REGNO LUDOVICI REGIS BAJOARIAE CONSTITUTOS. (Anno 876.) Arguit eos quod Ludovicum regem ab invadendo Caroli fratris absentis regno non cohibuerint, monetque ut legatis, quos ad examinanda inter utrosque negotia mittit, satisfacere studeant. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus reverentissimis et sanctissimis archiepiscopis et episcopis in regno Ludovici gloriosi regis Bajoariae constitutis.

Apostolicae moderationis ordinem sequimur, si, Ecclesiarum Dei sollicitudinem retinentes, pro domo spiritalis Israelis murum correctionis opponimus, et concordantes animos, aut sub ecclesiasticae pacis unione complectimur, aut discordes ad concordiae gratiam revocamus, aut certe inter nos et illos qui apostatae angeli, zizanii scilicet seminatoris, fraudibus irretiti, sanctae sedi apostolicae concordare despiciunt, sartaginem ferream juxta Ezechielis prophetae magisterium collocamus (Ezech. IV). Reversurus enim ad Patrem Dominus pacis bonum discipulis attentius commendavit eamque quasi testamentum firmissimum futuris haeredibus dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV); et beatus apostolus Paulus ait: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae (Ephes. IV); quia videlicet ad unam vocationis spem nequaquam pertingunt, si non ad eam cum proximis unita mente curratur. Quapropter sicut filii Dei qui ex testamento ejus sibi per apostolos derelicto pacem custodiunt, ita nimirum diaboli sunt filii qui pacem confundunt. Ille quippe ab initio mendax fuit, et in veritate non stetit, ejusque invidia, sicut scriptum est (Sap. II), mors introivit in orbem terrarum. Nam dum protoplastis invidens, deceptionis laqueum jam deceptus utique a semetipso composuit, mortis poculum mortalibus propinavit; et quos immortales obedientiae merito futuros noverat, inobedientiae venenis infecit, sicque in omnes homines mortis sententiam vitae hostis induxit. Denique eisdem laqueis, quibus protoplastos deceperat, adhuc Adae filios jugulat, et odio suae ambitionis fraterna corda dissociat: ita ut quos unum patris femur tenuerat, jam Galliae omnes non capiant, fraternis provectibus frater invideat, et quem monitis apostolicis saepius etiam in durissimis casibus obsequentem sequi despexerat, hunc a sede apostolica sibi praelatum doleat, imo ut Cain fratris hostia, scilicet obedientia, stimulatus, contra fratrem frendens occurrat: fideles ejus fraudibus diversis inficiat, ad pejerandum terribilis Dei nomen impellat, pacem regni diuturno fratris studio radicatam corrumpere gestiat, et lactatus a peccatoribus suis duntaxat complicibus acquiescens, pedes suos ad malum currere faciat, madentibus adhuc campis Fontanicis, quos in juventute sua humano sanguine tinxerat, in senectute decrepita, minarum et caedis spirans, ad fundendum Christianorum multorum sanguinem pro sua singulari ambitione discurrat. Et qui amore fratris a sede apostolica obedientiae suae merito benedictionem sperare suumque piis operibus propagare debuerat, alterius regnum pervicaciter sibi suis armis subjugare desiderat, scilicet ut quos armis acquirit, ditione possideat, et colla vetustae libertatis ingenua nova servitute prosternat. Quis hoc, dilectissimi nobis, nisi antiquus humani generis adversarius, inter tales ac tantos fratres, quos nos pari spiritus amore complectimur, per suos satellites operatur? qui dum bonorum provectibus invidet, in agro sanctae Dei Ecclesiae semper zizania seminare contendit. Quis hoc, charissimi, nisi diabolus operatur? qui Caroli virtutibus ab ineuntis aetatis principiis invidens, ejusque religiosum propositum longius propagari pavescens, levibus primo jaculis, quanquam frequentibus, lacessivit: deinde adversitatibus multis, quasi durissimis arietibus stimulavit; fideles ejus frequentissime rebellare suasit, in procinctu contra Northmannos pro Ecclesiae Dei liberatione pugnanti, et inimicos crucis Christi usque ad ultimam deditionem constringere satagenti, senioris vestri utrinque animum ad invasionem relicti imperii suscitavit: ipsos familiares, ipsum postremo filium, ad ejus exstinctionem hostiliter provocavit. Et ne quandoque ad imperium, quod ei constat non humano collatum beneficio, licet per nostrae mediocritatis ministerium, sed divino, pertingere potuisset, tota fraudulentiae suae virtute prohibuit, tota consilii sui versutia debellare contendit. Sed Deus omnipotens, cujus providentia per mutabilium rerum principes mundi latitudo gubernatur et regitur, hunc flagellis erudiri voluit, deprimi penitus, sicut vobis est cognitum, nunquam permisit. Et afflictiones sanctae suae Ecclesiae per eum specialiter, sicut divinitus revelatum fuerat, et nunc veraciter credimus, tandem aliquando revelare contendens, hunc, a decessoribus nostris, reverendae scilicet memoriae Nicolao et Adriano pontificibus, diu quidem desiderari voluit: tandem usque ad haec periculosissima tempora, quibus a Belial filiis pene tota vallatur Italia, misericorditer reservavit, angelicis ductibus vias ejus per invia loca direxit, frustratis insidiis ei compositis liberavit, paludes lubricas equitabiles reddidit, vada profundorum fluminum multis saeculis incognita transmeabilia demonstravit: ei elementis contra naturam cedentibus diffidentium corda perterruit: non solum sine sanguine, verum etiam cum magnis honoribus, hinc inde gaudentibus populis, Italiam penetrare permisit, et per apostolicae sedis privilegium, cunctorum favoribus approbatum sceptris imperialibus sublimavit: ut qui per tot annos, communibus peccatis merentibus, pro defectibus sanctae Dei Ecclesiae diversis modis affligimur, per ejus sollicitudinis expertam prudentiam consolemur, per quem Gallicanarum Ecclesiarum status, et totius religionis vigor illis in partibus plausibiliter refloruisse cognoscitur. Haec itaque hostis humani generis futura prospera praecavens, dilecti filii nostri Ludovici gloriosi regis vestri, si tamen filius dici meretur, qui apostolicae sedis monitis per antecessores nostros perque nos ipsos prolatis, semper inobedientissimus exstitit, si gloriosus dici debet, cui contra Christicolas bella geri placuit, nullos habitura triumphos, si rex dici potest, qui semetipsum regere noluit, quo minus contra fratris absentiam inglorius pugnavisset, animos incitavit, ut neque divinum timorem prae oculis retinens, neque imminens sibi judicium provectae senectutis agnoscens, neque sanguinis affinitatem fraternaque pacta perpendens; sed neque Christianae religionis disciplinam custodiens: tam decessorum nostrorum scripta quam recentia nostra monita religiosorum principum, et quod est mirabilius, contra consuetudinem tyrannorum veterum, parvipendit, et indictum sibi a nobis tempus cum mediantibus nobis cum fratre jure pacisceretur, praeripiens, quantum in se fuit per vestram negligentiam sive condessensionis andaciam, fratris absentis regnum pervasit, ac per hoc totius ecclesiae Dei pulchritudinem maculavit, pacem corrupit, religionem fugavit, et ut cum Terentio compendiose dicamus, dum in alieno bonorum extortor et legum contortor apparuit, cunctis criminibus licentiam relaxavit. Nos etenim, quamvis illum, quem interim filiolitatis amore complectimur, oppido reprehensibilem non negemus, vos tamen multo reprehensibiliores agnoscimus, qui in illis partibus sacerdotali magisterio praediti, et apostolatus nostri recentibus monitis instituti, dum ex officio vestro restitisse libere nunquam videmini, procul dubio consensisse probamini, et vos qui pastores dicimini, gregem vobis creditum quia non retraxistis, utique ad praecipitium provocastis. Et ubi est, quaesumus, quod vicem Christi in Ecclesia fungimur, si pro Christo contra insolentiam principum non luctamur; praesertim cum secundum Apostolum non sit nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates (Ephes. VI). Ubi est quod episcopi dicimur, si de sublimibus ecclesiasticae discretionis speculis gladium venientem non cernimus, cernentes ut devitetur annuntiare diffugimus? Enimvero sacerdotes non ad gratiam, sed ad pompam immerito dici cognoscimur, si quos docere debuimus sequi contendimus, si quos corrigere debuimus, saltem verbis pastoralibus non terremus. Hinc Dominus per Isaiam prophetam sacerdotum taciturnitates increpat dicens Canes muti, non valentes latrare (Isa. LVI). Hinc per Ezechielem sacerdotum negligentias arguit dicens: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ezech. XIII). Ex adverso quippe ascendere est, pro defensione gregis libera voce hujus mundi potestatibus contraire; et in die Domini in praelio stare est pravis decertantibus ex justitiae amore resistere. Quod rursum per eumdem prophetam deterret inquiens: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. XXXIII). Quid ad haec dicemus, fratres? Forsitan ideo vos excusabiles creditis, quia regem non arguendum dicitis, sed monendum. Ad haec apostolica tuba respondet: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V); et Paulus Timotheo: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina (II Tim. IV). Item Tito: Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum suarum (I Tim. VI). Aut persecutionem quamlibet praecavistis. Sed a Domino jussum est ita: Cum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X). Aut mortem, quae cunctis ultima poena est, timuistis. Sed idem Redemptor noster in Evangelio nos hortatus est dicens: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (ibid.).

Verum quia nihil horum, quia nec inferendum vobis ab aliquo fuerat, timuistis, restat procul dubio quia non solum secundum prohibitionem sedis apostolicae compatriotas vestros ab invasione regni alterius sacerdotaliter non vetuistis, imo cupiditati eorum vestri favoris conniventiam sociantes, quasi pulvillos sub cubito eorum manuum consuistis, et illud Vae vobis propheticum maturastis, quo dicitur: Vae his qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas (Ezech. XIII). Quasi enim pulvillo cubitus, vel cervicalibus caput jacentis excipitur, dum correctionis duritia peccanti subtrahitur, eique mollities favoris adhibetur, ut in errore molliter jaceat, quem nulla contradictionis asperitas pulsat. Sed haec rectores qui semetipsos diligunt, his procul dubio, juxta quod beatus praedecessor noster Gregorius meminit, exhibent, a quibus se minus posse studio gloriae temporalis timent. Quid igitur, fratres, si tamen adhuc fratres dici meremini, qui sedis apostolicae salubria monita contemnentes pro Christo legatione functi non estis, vobis agendum est, nisi ut tandem aliquando cum sancta sede apostotlica sentientes, tam dilectum filium nostrum Ludovicum regem vestrum, quem paternis affectibus adhuc complectendum decernimus, quam cunctos illius regni subditos, voce libera moneatis, et ab invasione sive oppressione imperii dilecti filii nostri Caroli semper Augusti penitus compescatis? nunquamque de reliquo, sive blandimentis, sive terroribus, consensum quemlibet favoremve praestetis ad funestum praelium conferendum, et Christianorum sanguinem profundendum, si non vultis, amissis sacerdotalibus infulis, ab apostolica communione praesentialiter sequestrari, et perpetuis anathematis vinculis, quod nunquam cupimus, obligari? Nam cujuscunque sit gradus, ordinis, sublimitatis, sive professionis, qui cum praesentibus legatis nostris, Joanne Siculensi, itemque Joanne Tuscanensi, venerabilibus episcopis, quos vice nostra [ forte deest mittimus, HARD.] illas in partes ad examinanda simulque diffinienda canonice sive legaliter, quae hoc anno inter utrosque emersere, negotia, convenire in loco ab eis designato, eisque satisfacere humiliter detrectaverit, auctoritate Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, nostraeque mediocritatis, veniam sibi deinceps noverit denegari; nec amodo communionis nostrae, ut verbis sanctissimi nostri praedecessoris utamur, futurum esse consortem, quisquis esse noluerit disciplinae. Optamus sanctitatem vestram sedis apostolicae monitis obsequentem semper in Christo bene valere. Recitata in synodo Pontigonensi.

XXIII. AD COMITES IN REGNO LUDOVICI REGIS BAJOARLAE CONSTITUTOS. (Anno 876). Arguit eos quod Caroli regnum pervadere tentarint; monetque ut Ludovicum regem ab ea mente revocent, et ut legatis, quos mittit, satisfacere non detrectent. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus gloriosis comitibus in regno Ludovici regis Bajoariae constitutis.

Ministerii nostri est universalis Ecclesiae Dei sollicitudinem, secundum beati Pauli apostoli sententiam, circumferre, et quid in qualibet mundi parte congruat, sive non congruat, censoria gravitate depromere, quatenus oves Dominicae, quae vocem pastoralis nostrae sollicitudinis cognoscentes, pastorum principem humiliter audiunt, in ovile Dominum recognitae collocentur, et oves morbidae, quae pervicaciter negligunt, ab ovili Dominico, ne sanas vicini pecoris contagio laedant, quia nimirum multa corporibus transitione nocent per apostolicae auctoritatis ministerium repellantur. Scriptum quippe est: Si separaveris carum a vili, quasi os meum eris (Jer. XV); et iterum: Auferte malum de medio vestri; et Dominus Evangelio praecipit ut si oculus, pes, vel manus scandalum nobis generat, abscindatur atque projiciatur (Matth. IX); et illud post alia: Si Ecclesiam non audierit, sic sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII). Item apostolus: Si quis non obedierit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo (II Thess. III). Quibus testimoniis evidentissime provocamur, ut vos, quos contemptis apostolicae sedis epistolis, regnum dilecti filii nostri Caroli Christianissimi imperatoris contra interdictum nostrum, imo contra Dei omnipotentis timorem, pervadere, sicut audivimus, pacemque sanctae Dei Ecclesiae corrumpere tentavistis, a corpore totius ejusdem Ecclesiae, quam per antecessores nostros perque nosmetipsos, vos suis epistolis commonentem audire hactenus noluistis, sequestrari praesentialiter debeatis. Sed quoniam sanctae sedis apostolicae miseratio vos interim filiorum dilectione complectitur, et dissimulare peccata vestra magis quam punire velle cognoscitur, has iterum charitati vestrae sanctae Dei Ecclesiae litteras destinamus, hortantesque instamus ut divini judicii memores, et fraterni foederis recordantes, imminentemque vestrae vocationis diem ultimum praecaventes, fraudem diabolicam, per quam mors introivit in orbem terrarum, effugiatis; discordiam, quae nutrix est cunctorum criminum quasi venenum pestiferum declinetis: ne similes ei efficiamini, de quo Salomon ait: Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni tempore jurgia seminat (Prov. V). Pacem et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum, diligatis: quoniam sicut pacifici sunt a Domino non solum beati, sed etiam filii Dei vocati, ita Satanae sunt filii, qui pacem confundunt. Nam discordes tandiu nullum boni operis Deo sacrificium immolant, quandiu a proximorum charitate discordant. Unde per Matthaeum praecipitur: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offer munus tuum (Matth. V). In qua Dominica praeceptione pensandum est, quorum hostia respuitur, quam intolerabilis culpa monstratur. Cum enim mala praeterita bonis operibus diluuntur, pensare debetis, o prudentissimi comites, quanta sunt mala, discordiae, quae nisi exstincta fuerint, bonum sacrificii subsequi non permittunt. Quis itaque, dilectissimi, vos ad tantae discordiae crimina nisi antiquus humani generis adversarius, provocavit? qui ex angelo factus aposta bonae messi semper zizania superseminare laborat. De cujus aviditate per apostolum dicitur: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide (I Petr. VI). Et certe fides sine operibus mortua est (Jac. II); et beatus Paulus, collatis multis virtutibus, charitatem, quae multitudinem peccatorum operit, praetuli dicens: Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur (I Cor. XIII); et infra: Nunc autem manent fides, spes, charitas; tria haec, major autem his est charitas (ibid.). Unde bene per Joannem dicitur: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (II Joan. IV). Constat ergo quia qui in Deo non manet, in diabolo manet, cujus membra sunt omnes qui jurgia seminant, et ecclesiasticam disciplinam recusant, quibus veraciter dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII). Qui videlicet Caroli virtutibus ab ineuntis aetatis principiis invidens, ejusque religiosum propositum longius propagari pavescens, multis adversitatibus lacessivit, fideles ejus frequentissime rebellare suasit; in bello contra Northmannos pro Ecclesiae Dei liberatione pugnanti, eosque usque ad ultimam deditionem compellere satagenti, senioris vestri, parentum quoque, sive vestrum animum ad invasionem relicti ejus imperii, sicut et modo fecisse dignoscitur, suscitavit. Ipsos familiares, ipsum postremo filium, ad ejus exterminium hostiliter provocavit: et ne quando ad imperium, quod ei constat non humano collatum beneficio, licet per nostrae mediocritatis ministerium, sed divino, pertingere potuisset, tota fraudulentiae suae virtute prohibuit, tota consilii sui versutia debellare certavit. Sed Deus omnipotens, cujus providentia per mutabilium rerum principes totius mundi latitudo gubernatur et regitur, hunc flagellis erudiri frequentibus voluit; deprimi penitus, sicut a vobis crebro probatum est, nunquam permisit, ut scilicet futurus imperator in regni potestate disceret, quantum timere Dominum in prosperis, quantum in adversis Deo confidere debuisset. Et quidem reprehensibilis esset, si metas sui regni ingrediens fines alterius usurpasset, si fideles alterius sollicitans, ad perjurium, sicut vos fecisse probamin., compulisset, si pacem regni, sicut vos facitis, temerasset. Nunc vero, cum divinitus praescitus et praedestinatus, non a semetipso, sed ab Ecclesiae Dei filiis invitatus advenerit, sine sanguine sola sua benevolentia hujus Italiae fortissimos sibi duces devinxerit, angelico munere vias suas per invia loca directas inspexerit, frustratis insidiis ei compositis divinitus liberatum se senserit, paludes invias sibi pervias factas invenerit, vada profundorum fluminum, velut alter dux Israeliticus, exercitibus suis pene sicca repererit, miramur et obstupescimus, cur eum a Domino praelatum non intelligitis vos, qui sensibiles estis, quem elementa insensibilia sensisse videntur. Miramur et obstupescimus, cur parricidalia contra eum arma sustollitis, quem ab ipsa sua infantia multis adversitatibus fatigatum vidistis, superatum vero protegente Domino minime cognovistis. Miramur, inquam, et obstupescimus, cur eum, quem obedientiae suo merito vobis divinitus praelatum cognoscitis, non sicut revera imitabilem sequimini, sed sicut detestabilem, quantum in vobis est, persequi laboratis. Cum si exemplo illius obedientiae vos sancta sedes apostolica sibi aliquoties devotiores cognosceret, benedictionis suae vos et in hoc saeculo gratia debriaret, et in futuro ad haereditatem regni coelestis admitti suis continuis precibus impetraret. Sed quando sanctae sedis apostolicae debitam vos obedientiam servaturos putabimus, quos contra Dei omnipotentis ordinationem tam manifestis indiciis rebellare videmus? Neque enim contra Carolum est murmur vestrum, sed contra Dominum? cujus est regnum, et cui voluerit ipse dat illud, qui etiam per Salomonem dicit: Per me reges regnant (Prov. VIII); item per doctorem gentium testatur dicens: Non est potestas, nisi a Deo (Rom. II); et iterum: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit (ibid.). Redite igitur praevaricatores ad cor, et quia mors non tardat, nolite differre de die in diem. Nolite socialia bella committere, nolite parricidales gladios in perniciem vestri sustollere. Nolite Fontanicum detestabile praelium revocare: quia sicut qui pro Ecclesiae Dei defensione moritur, suo sanguine coronatur, ita qui contra Dei Ecclesiam pugnans ut refuga Christianitatis perimitur, procul dubio condemnatur. Nolite, charissimi, pro brevibus vitae commodis aeternae remunerationis vobis januam claudere. Nolite pro rebus transitoriis aeternorum bonorum commoda praeterire. Quia juxta beati Marci sententiam: Nihil prodest homini si lucretur totum mundum, animae vero suae detrimentum patiatur (Matth. VIII). Hujus rei gratia generalitatem vestram, quam paterno affectu complecti volumus, his apostolicae auctoritatis litteris identidem hortamur ac obtestamur ut tandem aliquando nobiscum pariter sentientes, tam dilectum nostrum Ludovicum gloriosum regem vestrum (si tamen filius dici meretur, qui apostolicae sedis monitis semper inobedientissimus exstitit, si gloriosus dici debet, qui adhuc in senectute decrepita Christiani sanguinis effusionem desiderat, si rex dici debet, qui neque vos, neque semetipsum regere valuit, quominus absentis fratris regni pacem corrumperet), quam cunctos vestri regni homines, voce libera moneatis, et ab invasione sive oppressione imperii dilecti filii nostri Caroli semper Augusti funditus retrahatis; nunquamque de reliquo, sive blandimentis, sive terroribus, assensum quemlibet, favoremve praestetis ad funestum praelium inferendum, et Christianorum sanguinem, quod Dominus averterit, effundendum. Nam cujuscunque sit sublimitatis dignitatisve persona, quae praesentibus legatis nostris, Joanne Siculensi, itemque Joanne Tuscanensi, venerabilibus episcopis, quos vice nostra [ Forte deest misimus, HARD.] illas in partes, ad examinanda simulque diffinienda canonice, sive legaliter, quae hoc anno inter utrosque fratres emersere negotia, convenire in loco ab eis designato, eisquc satisfacere humiliter detrectaverit, auctoritate Dei omnipotentis, sanctorumque apostolorum principum Petri et Pauli, nostraeque mediocritatis, veniam sibi deinceps noverit denegari, nec amodo communionis nostrae futurum fore consortem, qui socius esse noluerit disciplinae. Optamus gloriam vestram apostolicis monitis obsequentem semper in Christo bene valere.

XXIV. AD UNIVERSOS GALLOS ET GERMANOS. (Anno 876.) De damnatione Formosi episcopi, Gregorii nomenclatoris, et aliorum qui Romae in synodo fuerant excommunicati. JOANNES, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis confratribus nostris, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, sacerdotibus, cunctisque judicibus, et universo populo, per omnes Gallias et Germanias constitutis.

Zelo Christianae religionis Ecclesia Dei quae penes, nos est, instinctuque dilecti filii nostri serenissimi imperatoris, imo spiramine Spiritus sancti commonita, pro diversis Ecclesiae Dei refendis incommodis contra Gregorium nomenculatorem, et Georgium generum ejus, duo scilicet iniquitatis vasa contra excelsi Dei religionem pugnantia, tam praeterito mense Februario praesentis nonae indictionis, per Petrum venerabilem Forosemproniatem episcopum penes praefatum spiritalem filium lacrymabilem suggestionem deposuit: quam nostram quoque pontificalem suggestionem pridie Kalendas Aprilis die contra eosdem per semetipsam offerre curavit. Quapropter nos per Zachariam et Gaidericum venerabiles episcopos, et Christophorum sedis apostolicae primicerium, eis suggestionum contestationem emisimus, admonentes atque jubentes ut si aliquid de conscientiae suae puritate confiderent, ad condictum venire studerent examen. At illi mollibus sermonibus et expuisitis adinventionibus se quidem venturos, et ad voluntatem nostram cuncta se emendaturos dixerunt, sed de die in diem sub obtentu aegritudinis tandiu judicii diem distulerunt, donec aut nos cum fidelibus Ecclesiae Dei potuissent perimere, aut Saracenos, quos jam per suos familiarissimos, aeque Saracenos, invitaverant, in Romanam urbem ad perditionem omnium intromittere valuissent. Cumque nos contra utramque fraudem, juvante Domino, praeparatos vidissent, et imminere sibi judicii statutum diem cognoscerent, decepti se cum quibusdam suis complicibus, videlicet Formoso episcopo, Stephano secundicerio, et Sergio magistro militum, et Constantino nomenculatoris filio, quos non nostrae conventionis judicium, sed reatus propriae conscientiae stimulabat, contra salutem reipublicae et regni dilecti filii nostri Caroli serenissimi principis, cui semper infideles fuerunt, et cujus provectioni semper detraxerunt, conspirantes nescimus quo profecturi, noctis silentio cum adulterinis clavibus portas Urbis, quae vocatur sancti Pancratii, aperuerunt, et cum suis complicibus, cumque omnibus thesauris sanctae Dei Ecclesiae, Saracenis undique populantibus, diffugerent: portasque patentes relinquentes, multis margaritis fugiendi, et Saracenis ingrediendi aditum, nisi nos divina custodia tueretur, procul cubio reliquerunt. Itaque obstupescentes in talibus, Dominicum et Grimoldum venerabiles episcopos ad evocandum eos direximus. Qui revertentes nuntiaverunt sibi a satellitibus suis fuisse responsum, nescire se quonam profecti fuissent. Judicio sane in diem alterum protelato, cum eos iterum synodice simulque et legaliter quaereremus, et habere minime valeremus, cum omni Dei Ecclesiae in basilica sanctae Dei genitricis, quae ad Martyres vocatur, synodum vocavimus, et post regulares allocutiones, sententias in eos protulimus, quarum exempla secundum ecclesiasticum morem generalitati vestrae dixerimus, ne vobis communicandi cum eis occasionis aditus tribuatur.

Quae scilicet sententia ita se habet: « Formosum Portuensem episcopum, qui a beatae memoriae domno praedecessore nostro papa Nicolao in Bulgarorum patriam destinatus, noviter in Christo regenerati regis animos adeo suis calliditatibus vitiavit, ut terribilibus sacramentis eum sibi obstrinxisse testatus sit, ne se vivo quemlibet episcopum a sede apostolica suscepisset, seque eidem terribilibus nihilominus juramentis, ut ad eum quantocius reverti debuisset, obstrictum fuisse professus sit, quique a nobis proficiscendi illuc licentiam, litteras et necessaria adjutoria impetravit: quoniam jamdudum per ambitionem a minori Ecclesia in majorem, videlicet sanctam sedem apostolicam, prosilire conatus, plurimos sibi consolatores effecit, et nunc per repertam hypocrisim retrorsum rediens, sine licentia vel conscientia nostra, propriam paroeciam deseruit, urbe discessit, et contra salutem reipublicae, dilectique filii nostri Caroli a nobis electi et ordinati principis, cum suis fautoribus conspiravit: nisi amodo intra diem decimum, id est III Kalendas Maii praesentis nonae indictionis, praesentiam suam nobis satisfaciendo monstraverit, auctoritate Dei omnipotentis, sanctorumque apostolorum principum Petri et Pauli, omni ecclesiastica communione privatum esse decernimus. Decernitis et vos ita? Responderunt omnes: Decernimus: et nisi post diem decimum quintum, id est IV Nonas Maii praesentis IX indictionis, resipiscens satisfacturus nobis occurrerit, auctoritate et judicio sancti Spiritus qui semper effugiet fictum, omni sacerdotali ministerio penitus denudatum fore judicamus. Judicatis et vos ita? Responderunt omnes: Judicamus. Qui si nec hujus dilationis miseratione commotus, humiliter se post diem 20, id est VII Idus ejusdem Maii mensis, praesentiae nostrae reddiderit, vel si in Ecclesia Dei in aliquo conturbare praesumpserit, si contra hanc communem omnium nostrum sententiam agere vel resultare tentaverit, anathema sit a Patre, et Filio, et Spiritu sancto, nunquamque in ulla synodo recuperationis spem aut satisfactionis aditum sibi noverit reservatum. Gregorium nomenculatorem, Theophylacti quondam nomenculatoris filium, qui jusjurandum fidei suae diverso modo corrumpens, puritatem sanctae Dei Ecclesiae suis fraudulentiis, avaritiis, rapinis, cupiditatibus, simulque calliditatibus, per octo ferme annorum curicula maculans, summum Romanae urbis pontificum, conjurantibus sibi dudum suis eomplicibus, factiose praecipere affectavit; et de multis palam recitatis capitulis, tam primo penes dilectum filium nostrum Carolum serenissimum imperatorem, quam postea penes nos ad generalitatem sanctae Dei Ecclesiae, per nonnulla suggestionum capitula noxius diffamatur, et pro eisdem criminibus a nobis per Zachariam et Gaudericum venerabiles episcopos, et Christophorum primicerium sanctae sedis apostolicae, cum fratre et genero suisque complicibus, juridice contestatus, examini se praesentandum fore, et cuncta quae ecclesiis vel piis locis aliisque hominibus abstulerat, sub jurisjurandi interpositione restituturum promisit: deinde conventum nostrum de die in diem fraudulenter (usquequo nos vel fideles hujus ecclesiae interimere, vel hostes Christiani nominis, id est Saracenos, quos per suos familiarissimos Saracenos jam invitaverat, intra Romanam urbem introducere potuisset) elusit; et praefinitum diem, quo canonice sive legaliter audiri debuisset, fraudulenter praeripiens, eum Georgio et Sergio magistris militum, nec non et Stephano secundicerio, aliisque suis complicibus nocturno silentio portas hujus sacrae urbis, Saracenis circumquaque imminentibus, cum clavibus adulterinis aperuit, seque contra salutem reipublicae simulque quietem imperii praefati filii nostri serenissimi Augusti, contra leges conspirando, fraudulenter proripuit, et cum omnibus pene thesauris Ecclesiae Romanae, dubium quo profecturus, excessit. Simulque Stephanum secundicerium, qui diversas ecclesias spolians per avaritiam turpisque lucri compendia tributa vetera multiplicavit, et in omnibus perversitatibus superius nominatis fratri complex et consentaneus exstitit. Necnon et Georgium Gregorii primicerii filium, qui germani proprii concubinam subripiens, eum veneno necavit: deinde post exsecrabiles Christianis incestus, vivente nepte sanctissimae recordationis Benedicti papae, cujus opibus de paupertate surrexerat, praefati nomenculatoris Gregorii filiae se fornicario more commiscuit: propter quam pene publice jam dictam legitimam uxorem peremit. De cujus homicidio, et principibus adulterinos missos eruens, adjudicante conscio socero nefandus gener impunitus exiliit. Quique post diversa homicidia, depraedationis et malignitatis genera, tam patriarchium, quam vestiarium sedis apostolicae sibi commissum, non tantum auro, argento, vel palliis, verum etiam aereis signis, vasisque privavit: et in omnibus impietatibus socerum loquens, imo praeveniens, Saracenis undique saevientibus, portas urbis cum eo fraudulenter aperuit, et cum sibi conspirationibus contra salutem reipublicae demigravit. Simulque Sergium magistrum militum, Theodori magistri militum filium, qui reverendae memoriae domno Nicolao, cujus neptem in conjugium suscipiens, ita ingratus ac inhumanus exstiterat, ut vivente eo, et in extremis posito, eidem thesauros suos ad eleemosynas faciendum cum praefatis suis complicibus abnegasset. Quique eadem sua conjuge, propter quam de maxima paupertate convaluerat, derelicta, cum Valuisindula concubina, praestito jurejurando ut eam nuptialiter sumeret, nuper effugit, et in omnibus iniquitatibus cum nominatis suis complicibus conspiravit. Sed et Constantinam, praefati Gregorii nomenculatoris filiam, quae primo per consensum patris, sub conditione jurisjurandi, legaliter Cessario Pippini potentissimi vestararii filio copulata, dein consumptis omnibus soceri sui divitiis, viventem et valentem sponsum suum sine ulla legali disquisitione deseruit, et ad Gratiani Gregorii magistri militum filii nuptias publice convolavit: postremum cum alio fugere gestiens incestum commisit, ex quo praegnans inventa praedictum Gratianum Gregorii filium maritum suum relinquens, cum rapacibus, perjuris, sacrilegis, moechis, fornicatoribus turpiter fornicatura discessit. Nisi intra diem decimum, id est III Kalendas Maii praesentis nonae indictionis, praesentiam suam nobis praefati, videlicet Gregorius, Stephanus, Georgius et Sergius, simulque Constantina, congrue satisfacientes exhibuerint, auctoritate Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum principum Petri et Pauli omni Christiana communione privatos, cum omnibus communicatoribus et fautoribus suis, permanere decernimus. Et nisi post diem quintum decimum, id est IV Nonas Maii jam dictae praesentis indictionis, simpliciter et humiliter nobis, imo Ecclesiae Dei, saepedicti scilicet Gregorius, Stephanus, Georgius, Sergius, et Constantina, purificaturi occurrerint, eos auctoritate et judicio sancti Spiritus, cum cunctis sibi communicantibus, perpetuo anathemate condemnamus. Hi vero qui ab omni se societate removentes ad unitatem sanctae apostolicae sedis redierint, communionis et benedictionis nostrae gratiam sibi reddendam esse confidant. »

His itaque auctoritate sancti Spiritus promulgatis, omnium vestrum generalitatem his apostolicis litteris exhortamur ut has litteras per omnes dioeceses vestras publice relegentes, et ad vicinas paroecias dirigentes, praefatorum depositorum, excommunicatorum et anathematizatorum consortia quasi venenum pestiferum declinetis, neque cum eis communicantibus in cibo, potu sive colloquio communicetis, scientes eum qui eis sive communicantibus eis se in oratione, cibo, potu colloquioque miscuerit, eadem excommunicationis et anathematis censura juxta canonicum capitulum modis omnibus obligatum, nunquamque a nobis sine digna satisfactionis poenitentia sibi fore communicandum. Optamus sanctitatem vestram in Christo nunc et semper bene valere. Data XI Kalendas Maii. Recitata in synodo Pontigonensi.

XXV. AD BOSONEM COMITEM. (Anno 876.) Agit gratias quod ejus opera legati ad imperatorem pervenerint, et illis injuncta confecta sint; eumque rogat ut quamprimum auxilia sibi contra Saracenos mittenda curet. JOANNES episcopus BOSONI illustrissimo comiti.

Charissimae tuae nobilitati laudes Christo Domino referentes, gratias agimus, et hanc praeconiis efferentes in eodem Domino gratulamur, cujus gratia nostro fultus amore, missis apostolicae nostrae sedis, facilem aditum perveniendi ad serenissimi domini Caroli semper Augusti spiritualis filii nostri praesentiam, non indebita tribuisti; et ut ea quae sibi a nobis dicenda injuncta fuerant, aure suae pietatis adverteret, et ad congruentem effectum perduceret, suadere curasti. Quod cum Deus omnipotens imperatoriae magnitudini, ut fieret, inspiraverit; te tamen, qui nostri studii cooperator effectus es, admodum collaudamus, et, ut diximus, gratias tuae industriae referentes, et pro his et pro aliis retribuere tibi vicissitudinem non omittemus. Necnon et quidquid honori tuo congruit, vel ad utilitatem tuam crescere cognoverimus, incunctanter exsequi procurabimus, et grato amore, adjuvante Domino, quousque perficiamus, elaborabimus. Tu vero, fili charissime, sicut coepisti, ad infidelium nostrorum, vel sanctae Dei Ecclesiae adversantium tyrannidem funditus abolendam magis [ Edit. Rom., magis ac magis] insiste, ut qui sanctam Romanam Ecclesiam in multis laedere non formidarunt, tali sententia, imo judicio percellantur, ut deinceps, quemadmodum es pollicitus, recuperationis locum nunquam inveniant. Caeterum quia pro maxima necessitate hujus nostrae regionis, quam Saraceni pene totam depopulati sunt, audivimus imperiale adjutorium usque ad nos esse mittendum, gloriam nobilitatis tuae nimium deprecamur, ut idem adjutorium, vel virorum exercitum, qui utinam jam praesens adesset, nullo modo illis in partibus moram pati permittat . . . veniendo eos exhorteris, ut urgeas, viriliterque quousque veniant pro Dei nostroque amore insistas: quia nisi citissime venerint, et nobis opem contulerint, pejora prioribus fieri formidamus; ac per hoc domno imperatori peccatum et damnum oriri poterit, et quia Ecclesia Dei, vel oves pascuae ejus fortiter discerpuntur, ipsum nomen Christus, quod absit, in gentibus blasphemari. Data Kalendis Septembris, indictione decima.

XXVI. AD LUDOVICUM REGEM. (Anno 876.) Dissensiones inter ipsum et imperatorem scribit se non posse sedare, nisi alteram prius audiat partem: interea monet ut pacem cum omnibus, et praecipue cum imperatore, servet, et subjectos compescat. JOANNES episcopus dilecto filio LUDOVICO glorioso regi.

Epistolas tuae dilectionis, non quidem diversas suscepimus; quas relegentes, ea in eis reperimus quae nisi nos charissimi filii nostri serenissimi quoque imperatoris Domni Caroli semper Augusti prior querela pulsaret, non solum admitteremus, verum etiam priusquam putares investigaremus, atque discuteremus, rectique lance libraminis, quod et facturos nos, Deo juvante, confidimus, pensaremus. Sed quia una pars sine altera facile audiri non debet, interim deliberative non scribimus: quin potius gloriam tuam monemus, et auctoritate apostolica obtestamur, ut pacem cum omnibus et praecipue cum eodem imperatore conservans, tibi subjectos compescas, et ab omnibus scandalis vel factiosis conspirationibus usque ad nostram discussionem, sicut per te speramus, removeas. Quia nos, qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nec illi, nec tibi contra justitiam favere studemus. Hujus rei gratia, mediante sancti Spiritus gratia, per nostrae mediocritatis studium, quidquid illud est, volumus diffiniri; et quod adhuc suspendendum duximus, jam digna deliberatione, juvante Domino, dispensationis nostrae judicio terminabimus. Data Kalendis Septembris, indictione decima.

XXVII. AD CLERUM ORDINEM, ET PLEBEM SANCTAE UVALVENSIS ECCLESIAE. (Anno 876.) Invehitur in quemdam Ecclesiae Valvensis invasorem, legitimo adhuc superstite episcopo: laudat eos quod illum minime recipiendum duxerunt, simul praecipiens, ne unquam eum admittant, alioquin excommunicationis sententiam minatur. JOANNES episcopus clero, ordini et plebi sanctae Valvensis Ecclesiae.

Quia sollicitudinis nos, quam pro omnibus Dei Ecclesiis circumspiciendis suscepimus, maxima cura constringit, ut vel provisa vitia resecemus, vel rumore comperta, ne pullulent, vigilemus; latere vos nolumus pervenisse ad nos quod quidam, calcata reverentia canonicae disciplinae, contra omne fas, imo contra legem ecclesiasticam, superstite vestro pastore velit ausu temerario vestram sinceritatem corrumpere, et (quod dictu nefas est) plebem ipsam invadere, gregemque Dominicum, videlicet vosmetipsos, discerpere, schismata generare, et Deum in hoc ad iracundiam provocare: habens quasi auctoritatem saecularium id peragendi, et quae ab eis, imo a nobis, vivente vestro episcopo, jure dari non potest, nequiter exercendi. Quod tantum fieri prohibemus, tantumque detestantes abominamur, quantum contra canonicae auctoritatis censuram, et contra divinae legis traditionem, vel veterum Patrum exempla, tale quid attentari cognoscimus, ut vivente uno episcopo, ac superstite consistente, alter vel non petitus, vel qui peti non potest nec etiam debet, sedem viventis invadat; et hanc vel sine nostro consultu, ut ita dixerim, expetat; vel quia, sicut diximus, superest, in cor ejus ascendat talia cogitandi. Verum nos primum vobis gratias agimus quia, sicut didicimus, vestro episcopo fidem debitam conservantes, eumdem invasorem non recipiendum esse proposuistis. Deinde nostri apostolatus monitis omnium vestrum devotionem hortamur, praecipimus ac suademus, ut eodem vestro episcopo vivente, nulli unquam mortalium vos conanti forte decipere, praebeatis assensum, ut vel in modico a fidelitate ipsius vestri episcopi qui nunc est, scilicet venerabilis Arnulfi, quoquo modo discedatis; quin potius omnem honorem ac reverentiam juxta sacros canones ei impendere studeatis, ut magis ( Edit Rom., magis ac magis), unde vobis gratias referamus, habere possimus: scientes nos nullo modo in tali nefando opere consensuros, sed potius et factores et eorum consentaneos punituros. Verumtamen si hanc nostram legitimam obtestationem vos in aliquo ab his deviare cognoverimus, et habentes hanc nostram auctoritatem vos omnium ambitiosorum factionibus contraire minime senserimus, vel si quomodocunque talia facere tentanti vos consensum praebere saltem clanculo, quod absit, didicerimus, sciatis quia et vos anathemati submittemus, et illum pari sententia condemnantes, omne sacerdotalis officii ministerium, ut unquam nullis praesideat, ei perpetuo adimemus. Data, etc., indictione decima.

XXVIII. AD QUEMDAM. (Anno 876.) De Neapolitanorum duce ejus fratre queritur, qui suis monitis non parebat. Quare hortatur ut ab eo se separet; alioquin cum eo ac caeteris fautoribus anathemati subjicietur. JOANNES episcopus . . .

Multa per nos per decessoresque nostros reverendos pontifices duci Neapolitanorum, imo duci caecorum, missis et epistolis discurrentibus dicta sunt, quae locum in ejus corde nullum penitus invenerunt: quia profecto viscera ipsius verba vitae aeternae recipere renuerunt: Judaeis enim Dominus dicit: Qui ex Deo est, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII). Si quis, inquit, diligit me, sermonem meum servabit (Joan. XIV); ergo probatio dilectionis exhibitio est operis. Probatur igitur germanus tuus non diligere Deum, qui mandata ejus participando cum perfidis non custodit. Nam Joannes apostolus ait: Qui dicit quia diligit Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II). Sed nos postremo, nec etiam sic contempti, quae ad salutem ejus et cunctorum pertinebant, negleximus: unde non angelus, non legatus quilibet (ut de Redemptore nostro prophetice dictum est), sed ad salvandos eos ipse per semetipsum apostolatus noster adveniens, quid est quod debuit facere, et non fecit? licet ipse, ut cum propheta dicamus, conversus est in amaritudinem vitis alienae (Isa. V), et sicut aspides surdae, et obturantes aures suas, non audierit vocem incantantium (Psal. LVII), id est praedicantium, nec mutaverit versutiarum suarum colorem, aut varietatem, instar Aethiopis et pardi, quibus perfidorum Israelitarum Jeremias duritiam comparavit, unde merito abscissi sunt, ut de talibus Apostolus optat: Abscindantur, inquiens, qui vos conturbant, a Christo (Gal. V), id est a capite et corpore, quod est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Ergo cum ita sit, prudentia tua moveri non debet, si inter tales officium cesset doctorum, sive torpenti desidia faciente rectorum, sive impoenitenti exigente crimine subjectorum. Divino enim judicio, quamvis occulto, talia fiunt, sicut in libro beati Job legitur, cum de Deo inter alia fertur: Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat, commutans labium veracium, doctrinam senum auferens (Job. XII); cujus sensus medulla concepta, procul dubio, scito quia in optionem unum e duobus a nobis tibi tribuitur: aut enim, secundum quod scriptum est, Exiens exibis de medio ipsorum, et pollutum non tanges (Isa. LII); aut certe, quandiu cum talibus conversatus fueris, non poteris videri non talis, sed eris profecto illis poena, sicut consortio similis. Nam Lot chaos Sodomis fugiens, cunctis necatis civibus, salvus singulariter redditur (Gen. XIX). Sic Petrus fugiens, Herodis catenis ereptus, ad salvandas gentes eruitur (Act. XII). Sic Paulus, observante Damasci praeposito, teneri intra claustra perfidorum noluit, in sporta per murum submissus (Act. IX), ad certaminis properat campum. Verumtamen ne sanguis eorum de manibus tuis divinitus requiratur, tanquam segnis desidisque speculatoris, qui videas gladium lupumque venientem, et taceas (Ezech. III): Insta interim (ut Apostolus monet) opportune, importune: obsecra, increpa: nemo adolescentiam tuam contemnat (II Tim. IV; I Tim. IV). Qui si te audierint, lucrifacies fratres tuos; sin autem, saltem tu salvans salva quantocius animam tuam, sciens procul dubio totius Hesperiae praesules a nobis in proximo congregandos. Quibus generaliter imminentibus, tam perfido fratri tuo quam omnibus sectatoribus et fautoribus ejus perpetuum dicemus modis omnibus anathema, nunquam deinceps penitus dissolvendum: quod si evadere satagis, in nostrique affectus finibus inveniri, in nullo prorsus ab hoc nostro recedere praecepto patere vel hortatu. Gratias praeterea referimus super his, qui per industriam tuam redempti sunt a Domino, quos redemit de manibus inimici: et scito nil te nobis acceptius oblaturum quam eos nimirum, pro quibus sanguis oblatus est Christi. Data quinto Idus Septembris, indictione decima.

XXIX. AD LEONEM ET PETRUM EPISCOPOS. (Anno 876.) Miratur eos ad se non reverti incursionibus Saracenorum lacessitum: obtestatur ut quantocius redeant. Quod si vim ab aliquo patiantur, praecipit ut fortiter se gerant, et id sibi significent. LEONI et PETRO episcopis.

Cum vobis innumerabiles hujus Dei Ecclesiae necessitates non minus quam nobis sint cognitae, pro quibus compescendis vos ad piissimum Caesarem destinatos sub magna velocitate sensistis; miramur vos tanto tempore nobis in tanto periculo constitutis, et Saracenorum incursionibus undique laceratis, ad nos remeare usque hactenus neglexisse. Neque enim vos alicujus violentia magis quam vestra negligentia credimus retardatos, qui nescimus sub quibus argumentosis ingeniis, consiliis tamen a nobis anathematizatorum, ac fraudulentiis, more corvi tempore diluvii ad mittentem se minime revertentis (Gen. VIII), ita legationis vestrae usque nunc obliti fuistis, ut a Papia per tot dies Romam repetere minime studeretis. Cujus rei gratia vos, auctoritate Dei omnipotentis, sanctorumque apostolorum principum, obtestamur, praesentialiter ad sanctam sedem apostolicam quae vos misit, episcopatuumque vestrorum sedes quantocius redeatis. Verum si, quod absit, juxta quod a nobis anathematizatorum satellites gloriantur quorumdam violentiis retinemini, et ad mittentes vos reverti non permittimini, praecipimus vobis auctoritate Dei et Domini nostri Jesu Christi ut, memores antiquorum sanctae Romanae Ecclesiae legatorum qui nullis minis, nullis terroribus nullisque mortibus a suis legationibus discesserunt, praesentialiter auctoritate hujus epistolae initium ad nos revertendi facere studeatis, et si permissi fueritis, statim ad nos revertamini. Si vero aliquis vos impedierit, violentia quam patimini cunctis Christicolis valeat propalari nobisque continuo revelari, quatenus in eo quod contra morem gentium apostolicae sedis legatio ecce secundo naufragium passa est, citissimum consilium, confortante nos Domino, praeparemus.

XXX. AD BOSONEM COMITEM. (Anno 876.) Dolet quod sibi deprecanti auxilium contra Saracenos non tulerit. Significat Urbem magno in discrimine versari, cum ad eam oppugnandam fama sit magnum exercitum venturum: quare eum rogat ut quantocius opem ferat. Legatos ab eo detineri miratur. JOANNES episcopus JOANNI BOSONI comiti.

Saepe gloriam tuam missis et litteris hortari ac deprecari studuimus, ut manum auxilii porrigens, contra nefandos Saracenos hostiliter occurrere tandem satageret; sed, proh dolor! nil hactenus praesidii adipisci meruimus, adeo ut nec responsum, sicut nec de aliis quibusque necessitatibus, a nobilitate tua recipere hucusque noscamur. Quapropter nimis dolentes gementesque, iterum iterumque dilectionem tuam monemus, hortamur et obsecramus, ne differas ultra, nec patiaris populum Domini ab illis divinitus fulminandis Agarenis discerpi, qui operuerunt universam superficiem terrae, sicut locustae, ita ut pene cunctis habitatoribus inde sublatis, et in praedam et gladium traditis, redacta sit in solitudinem et in cubilia bestiarum, et, quod est adhuc amplius formidandum, atque cavendum, certa relatione didicerimus, stolum amplissimum in proximo ad expugnandam urbem venturum, id est centum naves, ex quibus cum equis sunt quindecim grandes. Quod quam ingens malum et incomparabile sit si intente consideraveritis, advertetis, perditio enim istius urbis totius est mundi dispendium, imo et ipsius Christianae religionis jactura. Et ideo, secundum quod et spiritalis filius noster semper Augustus necessario tuae commisit industriae, omnium caeterarum rerum curis omissis, hoc vos convenit toto considerare mentis intuitu, et ad auxilium nostrum non modicum exercitum quantocius destinare. Si enim vestrum divinitus roboratum nobis non porrigitis validum et amplum confestim auxilium, scitote nihil amplius remanere, nisi ut nobis a vobis desperatis dimissis, vobis etiam ab hac sancta Ecclesia nulla spes ultra remaneat. Porro si in praesenti necessitate nobis aptum et sufficiens praebueritis auxilium, et nihil differentes, populo Dei, beato Petro speciali praerogativa commisso, subvenire studueritis, scitote in omni opportunitate vestra tanto nos fore promptiores, quanto fuerimus redditi ab hoste securiores. Caeterum dilectionem tuam miramur legatos retinuisse, Leonem episcopum charissimum nepotem nostrum apocrisiarium et missum apostolicae sedis, atque Petrum aeque episcopum, qui cum festinantes per vos ad divinitus protectum Augustum mitterentur, a vobis et tunc detenti sunt, et modo nihilominus non merito retinentur. Quod quia contra decus apostolicae sedis, quod nunquam factum est, profecto non dimittemus, cum hinc certi fuerimus, inultum. Cum enim nos illos pro multiplicibus Ecclesiae nostrae necessitatibus sub nimia festinatione miserimus, a vobis, quem hoc non latet, non impediri, sed ad id celerius agendum vestris, sicut credidimus, potius debuere fulciri subsidiis. Data ut supra.

XXXI. AD LANDULFUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 876.) Nuntiat legatos ad imperatorem rediisse; quem in episcoporum et optimatum conventu Romanae Ecclesiae jura recognovisse, praecipue vero terrae Capuanae pactum suo juri commisisse scribit: ideo in ejus partes se venturum promittit JOANNES episcopus LANDULFO episcopo Capuano.

Sancta Romana Ecclesia, cujus Deo auctore praesidemus regimini, cunctis ab exordio sibi fideliter servientibus dignam in praesenti et in futuro saeculo solita est bonae retributionis mercedem rependere; tibi nihilominus reliquisque fidelibus suis utroque modo, ob vestrae fidelitatis devotionem, quam illic positi plene cognovimus, per omnia maternis visceribus favebit in proximo. Siquidem nosse volumus tuae religionis intentionem quoniam, Domino cooperante, Leone venerabili episcopo nepote nostro, ac sanctae Ecclesiae Romanae eximio apocrisiario, aliisque nostris legatis, quos nuper direxeramus, a charissimo filio nostro Carolo imperatore Augusto reversis, vobis, utpote a secreto consiliariis nostris, ratum ducimus animi ejus, Deo inspirante, circa Ecclesiarum, praesertim Romanae, quae caput est omnium, exaltationem, affectum patefacere, omne sane jus potestatis antiquitus attributum capitulariter renovamus in conventu episcoporum ac optimatum, inviolabiliter concessit habendum. Inter quae de terrae vestrae pacta, prout Christo duce voluissemus, statuere, nostro juri potestatique commisit, quatenus id quod pontificali ore nudis verbis diximus, operum ostendamus patratione, et ut pro animae vestrae exhilaratione patrum notarice stylus scribentis loquatur. Parate hospitium, quia cum novo hospitum agmine Dei gratia in vestras partes sumus venturi. Frenum coercitionis infidelibus, quantum valetis, imponite, fidelibus quoque futurae in proximum spei sublevationem promittite; Domini Dei nostri sine intermissione, hortor, misericordiam deprecamini, nostrumque adventum spectate veraciter.

XXXII. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 876.) Ostendit se paratum esse firmare pactum quod fecerat; rogatque sibi ad ipsum eunti hospitium parari. JOANNES episcopus dilecto filio GUAIFERIO glorioso principi.

Quia te non solum legatorum nostrorum inter relata fidelium circum Ecclesiae nostrae Romanae regimen, cui Christo praesidemus auctore, devotum cognovimus, tuumque strenuissimum generum Pulcari praefectum, verum etiam cum pro liberatione totius patriae, ut nobis a Christo cura commissa est, in vestras partes venissemus, pro certo fidelem reperimus: ideoque pactum quod petisti, ut promiseramus pontificali vera assertione a dilecto filio nostro Carolo imperatore Augusto, jure vobis firmandum, potestate per revertentes venerabiles legatos Ecclesiae nostrae accepta juste ac legaliter adfuturum statuere sumus parati; simulque mihi et novo agmini comitatum volo praeparetis, ut dixerim ita hospitium, fidelesque nostros incoepta corroborate fidelitate, ac infidelibus, prout potestis, frenum redargutionis imponite, nostrumque adventum, Deo duce, sperate.

XXXIII. AD GEILONEM ABBATEM TORNUTIENSEM EJUSQUE MONACHOS. (Anno 877.) Illorum omnia, vel regia, vel episcopalia privilegia, pontificia auctoritate sancit, anno Christi 876, quibus addit exemptionem ab omni cujuslibet antistitis jurisdictione. Ex autographo in philyra, litteris uncialibus Gothicis descripto, longo pedes circiter duodecim, lato duos.

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, GEILONI inclyto abbati, dilectisque filiis nostris in Tornutio monasterio, a spirituali filio nostro glorioso Carolo imperatore Augusto, sanctae et intemeratae semperque virgini Dei genitrici Mariae, atque pretioso confessori Christo Philiberto largito, sub regula sancti Benedicti religiosa conversatione degentibus, nunc et futuris temporibus.

Quando ad ea quae catholicorum imperatorum corda pontificalibus sunt monitis provocanda, ita ardenti desiderio, divina praeveniente gratia, tam succenduntur, ut ab eis ultro poscantur, tanto alacri et laeto sunt animo concedenda, quanto et ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde juxta scripta petitoria filii nostri, praecellentissimi imperatoris Caroli, hujusmodi privilegium praesentis auctoritatis nostrae decreto, eidem venerabili monasterio vestris futurisque temporibus indulgemus, concedimus atque confirmamus: ut sicut ipse gloriosissimus filius noster, divino ductus amore, de villis ac facultatibus, seu stipendiis specialiter monachorum et ecclesiae ornamentorum, vel luminariorum, ac matriculariorum, seu hospitum, atque pauperum usibus servata, vel emeliorata seu aucta ordinatione praecepto suae auctoritatis firmavit privilegium quod venerabilibus fratribus ac filiis nostris episcopis illarum regionum fieri et confirmari fecit; ita sicut eodem privilegio atque praeceptis, in primis filii nostri Caroli exinde factis continentur, perpetuo inconvulsa permaneant. Quamvis enim fama fuerit hoc tenuisse ad episcopatum Matisconensem, nullaque ibi auctoritate qua teneri possit adjunctum longo interveniente tempore fuerit, melius multoque sanctius apostolicae discretionis nostrae visum fuit ut monasticis utilitatibus in praedicto monasterio confirmetur, quam laicalibus sine aliqua acquisitione sanctorum locorum depopulationibus indulgeatur. Constituimus alia auctoritate beati Petri ut nullus regum, nemo antistitum vel abbatum, seu quilibet quacunque praeditus dignitate, de his qui in praefato privilegio seu in praeceptis ipsius filii nostri Caroli ex his quae praemisimus factis continentur, vel in futuro, ab eo vel a quibuslibet aliis de proprio fuerint his specialibus usibus jure collata, sub cujuslibet causae occasione sive specie, quidquam minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis causis pro suae avaritiae excusatione praesumat concedere: sed cuncta quae praefatis usibus monachorum et ecclesiae ornamentorum, vel luminariorum, matriculariorum, hospitum et pauperum oblata sunt, vel offerri contigerit, perenni tempore inlibata et inconvulsa, ac sine aliqua inquietudine, eorum usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt, modis omnibus profutura permaneant. Haec igitur omnia, quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, tam vobis quam cunctis qui in eo quo estis ordine locoque successerint, in perpetuum conservanda decernimus. Salva in omnibus quae hujus decreti pagina continentur, auctoritate et honore sanctae Romanae Ecclesiae, et sedis apostolicae privilegio. Placet etiam ut per futura tempora ipsi monachi ex scriptis habeant licentiam eligere abbatem. Si quis autem temerario ausu, magna parvaque persona, contra hoc nostrum apostolicum decretum agere praesumpserit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, et cum omnibus impiis aeterni incendii supplicio condemnatum. Qui autem verus custos et observator hujus confirmationis exstiterit, benedictionem et gratiam et coelestem misericordiam a Domino consequi mereatur. Scriptum per manum Anastasii notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Octobrio, indictione decima. Bene valete.

Subscriptum Idus Octobrias, per manum Christophori primicerii sanctae summae sedis apostolicae, imperante domino piissimo principe Augusto Carolo, a Deo coronato, magno imperatore anno primo, et post coronationem ejus anno primo, indictione decima.

XXXIV. AD ABBATEM ET MONACHOS HERENSES. (Anno 876.) Approbat donationem monasterii S. Porciani illi factam. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, GEILONI religioso abbati venerabilis monasterii sanctae Dei genitricis, semperque virginis Mariae dominae nostrae, et S. Filiberti, ac per te eidem venerabili monasterio in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium Domino promeremur, dum venerabilia loca opportune ordinata, ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta.

Igitur omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus et nostris, praesentibus et futuris, notum fieri volumus qualiter reverentia tua per Adalgarium sanctissimum episcopum sanctae Aeduensis Ecclesiae nostro suggessit apostolatui, observans quod abbatiolam quae vocatur S. Portianus, quamque piae memoriae Carolus imperator, spiritualis scilicet filius noster, ob sui perennem memoriam, per praecepti seriem in eodem venerabili monasterio conferens largitus est, nostri apostolici privilegii auctoritate confirmaremus.

Nos autem, considerantes hanc petitionem salubrem fore et eidem venerabili monasterio, cui praeesse dignosceris, stabilimentum consistere, praecipue cum omnia pia loca proprium habere optemus, inclinati petitionibus tuis, a praesenti nona indictione praefatam abbatiolam cum omnibus rebus suis mobilibus vel immobilibus, sibi juste et legaliter pertinentibus, quemadmodum ex praedicto eodem Augusto concessum est, per hoc apostolicum nostrum privilegium in saepe dicto venerabili monasterio confirmamus, et perpetualiter stabilimus, et ad mercedem nostram roboramus; ita quoque apostolica auctoritate munientes decernimus ut nullus episcoporum ad negotia divina illuc, aut pro alia re peragenda, nisi a te successoribusque tuis abbatibus fuerit invitatus, ire pertentet; imo ne judiciaria potestas quamcunque vel molestiam aut destructionem quamlibet pergens facere audeat, quam secundum ipsius venerabilis monasterii ritum, et praedicti Augusti concessionem, nec non et hanc apostolicam concessionem et confirmationem ab omnibus Christi fidelibus observandam sancimus.

Si quis autem cujuslibet dignitatis homo contra hoc nostrum apostolicum privilegium, quod non credimus, in toto vel in parte ire praesumpserit, ac quod a nobis salubriter sancitum est, in aliquo frangere ausus fuerit, auctoritate Dei omnipotentis, et beati Petri apostoli, atque nostra, sciat se propria communicatione privatum; et nisi cito resipuerit ac canonicae sanctioni obedierit, anathemate perpetuo condemnatum; qui vero custos et observator exstiterit, benedictionem et gratiam a Domino Deo nostro consequi mereatur.

Scriptum per manus Anastasii notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Octobri, indictione nona. Bene valete.

Datum Idus Octobri per manum Christofori Primicerii sanctae summae sedis apostolicae. Imperante Domino piissimo Augusto Carolo a Deo coronato magno imperatore, post consulatum ejus anno primo, indictione nona.

XXXV. AD EPISCOPOS PROVINCIAE BITURICENSIS. (Anno 876.) Ut Frotario tanquam metropolitano suo deinceps obediant. JOANNES reverentissimis et sanctissimis fratribus nostris episcopis per Bituricensem provinciam constitutis.

Quia Burdigalensem urbem, sed et totam pene provinciam quorumdam vestrum litteris, sed et Leonis apostolicae sedis apocrisiarii [ Edit. Rom. addit, sanctissimorum nostrorum] expressa relatione didicimus diversis cladibus, sed praecipue incursibus Nortmannorum deletam, et in solitudinem partim gladiis partimque captivitate deductam, necessaria rerum, ut cum sancto papa Gelasio decessore nostro dolentes gementesque fateamur, dispositione constringimur, et apostolicae sedis moderamine convenimur, sic canonum paternorum decreta librare, et retro praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum pro instaurandis ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri, temperemus Ecce enim [ Edit. Rom. addit, ne] de civitate ad civitatem episcopi trasmigrent, sancti canones provide sanciunt. Sed si hujusmodi sanctiones sine ulla discretione vel dispensatione ducimus observandas, nullam compassionem fratribus exhibemus, quos gentilium gladios passos causa fidei Christianae servandae videmus egentes, angustiatos, afflictos, hac illacque palantes incedere; praesertim cum nonnulli eorum ita sint Dei gratia illustrati, ut non solum scientia, sed et moribus; non solum verbo, sed et exemplo plurimos valeant erudire. De quorum numero quia Frotarius Burdigalensis dudum antistes, ut testatur vestra fraternitas, exstat, necessario duximus eumdem virum alii Ecclesiae praeponendum et incardinandum, Bituricensi videlicet, quae et vacans esse nobis denuntiata est, et tanti viri digna regimine: ne per minus idoneum rectorem salubre salvandarum animarum desit ei praesidium, et nos e contra ingentis culpae involvamur annexu, si tanto urgente discrimine, tantae minus consulamus Ecclesiae, propugnatori hanc probabili minime committentes. Prioribus itaque manentibus regulis inconvulsis, quae ubi nec rerum, nec temporum urget necessitas, jure convenit observari, vacante sede, Frotarium fratrem et coepiscopum nostrum in sede Bituricensi praeficiendum ordinavimus sacerdotem: ita ut in ea incardinatus, et quodammodo auctoritatis apostolicae privilegio radicatus, caetera metropolitana Bituricensis Ecclesiae ac dioeceseos jura tanquam Deo contemplante obtineat, dispenset et ordinet, omni posthac querimonia invidorum prorsus ablata. Cui vos tanquam proprio metropolitano convenit obedire, et competentem exhibere, secundum pristinum morem, reverentiam et honorem. Sane latere vos nolumus, sic nos ista interveniente non modica barbarica necessitate nunc concedere, ut tali necessitate remota, consuetudinarie ulterius non requiratur, quod removeatur etiam illud quod necessitas impetraret. Optamus sanctam fraternitatem vestram in Christo nunc et semper valere. Data VII Kalendas Novembris, indictione decima.

XXXVI. AD BITURICENSES. Ut Frotario Burdigalensi archiepiscopo, cui tandiu Bituricensem Ecclesiam committit, quandiu pagani Burdigalensem dioecesim obtineant, omnes obediant. JOANNES episcopus clero, et plebi, et ordini sanctae Bituricensis Ecclesiae.

Suggestionis vestrae relegentes epistolam, quod ab apostolatus nostri auctoritate de confratre nostro Frotario reverendo archiepiscopo postulant, hoc nos aliorum testificationibus, et praecipue serenissimi semper Augusti, spiritalis quoque filii nostri relatione comperimus; sed et legatis apostolicae sedis, Leone videlicet venerabili episcopo, apocrisiario et misso sanctae Romanae Ecclesiae, seu Petro aeque venerabili episcopo, revertentibus, didicimus pene totam provinciam Burdigalensi metropoli pertinentem, sicut ab his qui causam illam noverunt, iidem nostri legati discere potuerunt, ita esse paganorum persecutionibus desolatam, ut non solum ipse confrater noster illic lucri aliquid subjectis conferre non possit, verum etiam habitatio fidelium inde subtracta consistat. Quapropter quia eumdem virum Frotarium reverendum archiepiscopum probis moribus actibusque praeclaris, et ad lucrum animabus hominum conferendum idoneum esse comperimus, ne talis tantusque vir otio, quo prodesse aliis valeat, minime vacet, ejusdem sanctae Bituricensis Ecclesiae, cui subestis, ei pastoralem curam apostolica auctoritate committimus, et in ipsa eum incardinandum necessario esse censemus. Cui vos ita decentem obedientiam et canonicam subjectionem humiliter exhibete, utpote revera metropolitani jura tenenti, proprio rectori et vestro antistiti convenit, et ex nostra apostolica auctoritate diffinitum advertitis, et ecce mandatum habetis: quatenus de bono vestrae obedientiae nobis Deo gratias referentibus, et vobis reverentia competenti ipsum praefatum archiepiscopum excolatis; et ille vobis, tanquam pro vobis rationem Domino redditurus, modeste praeesse studens, ut dilectos filios amplectatur. Porro sciatis quia sic ista non modica interveniente necessitate barbaro modo concedimus, ut tali necessitate remota, removeatur etiam id quod necessitas imperat. Data V Kalendas Novembris, indictione decima.

XXXVII. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Imperatoris precibus, cum Burdigalensis provincia paganis esset devastata, Frotarium Burdigalensem archiepiscopum transfert in Ecclesiam Bituricensem. JOANNES episcopus CAROLO imperatori.

Petitionem vestram, filiorum charissime, quam non obnegando sed dispensando dudum distulimus, nunc nos ad votum nostrum ob id vel maxime, Christo praeduce, perduxisse gaudemus quod et vestram gloriam perseverantem testificatricem cognovimus, et provincialium praesulum consentaneas probationes probavimus, et legatorum nostrorum subtilissimas disquisitiones advertimus. Quocirca, licet nos multis canonicis testimoniis provocati petitionem vestrae devotionis implere magnopere moliremur, et solius majestatis vestrae testimonio super exterminio Burdigalensis provinciae credere minime cunctaremur, tamen quia pietatis vestrae testimonio comprovincialium quoque praesulum litteras convenire, sicuti rebamur, nuper cognovimus, secundum pietatis vestrae religiosissimum libitum, Burdigalensis dioecesis episcopum, fratrem scilicet nostrum Frotarium in Bituricensem Ecclesiam cardinalem fieri decernentes, metropolitanae dignitatis privilegio iterato munire curavimus; et studii vestri solertiam, quo semper idoneos Ecclesiae viros quadam naturalis ingenii nobilitate deligitis, admirantes, congruas litteras, his quorum interest, ex auctoritate sedis nostrae direximus, atque magnanimitatem vestram, quam istius religiosi negotii circa nos incentricem cognovimus, eam nihilominus exsecutricem fore nec immerito delegamus. Quatenus propter Deum, cujus Filii pretioso sanguine tota per mundum redempta consistit Ecclesia, sic istius necessariae dispensationis instituta custodiat, ut a paternis regulis constitutis antiquitus in parte altera nunquam omnino discedat. Praeterea, quod filiolitatis vestrae petit industria, ut quorum suggestionibus dudum vestra sit dilata petitio detegamus, omnino sciatis, quia nos licet indigni simus, tamen, quoniam per consequentiam priorum nostrorum pontificum maturo cogimur esse judicio, causam tantae deliberationis ideo non facile tunc deliberandam credidimus, ne diffinisse, quod Deus averterit, minus ordinabiliter videremur. At postquam Deus omnipotens petitionem serenitatis vestrae comprovincialium praesulum testimonio decoravit, imo testimonia praesulum pietatis vestrae suffragio confirmavit, nos religiosam petitionem vestram complevimus, et suggestionibus fratrum coepiscoporumque nostrorum manus porreximus, et Ecclesiae Dei tantis necessitatibus consulentes, de thesauro pontificalis pectoris ita vobis protulimus, ut a doctrinis deviasse veteribus nullo modo videamur. Data ut supra.

XXXVIII. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Laudat eum de judicio in Emmenum prolato, et hortatur ut cum illo clementer agat. JOANNES episcopus CAROLO imperatori.

Super judicio vestro in Emmenum prolato, o rectissime imperator, cum coelo tota terra laetatur. Scriptum est enim: Laetabitur justus cum viderit vindictam (Psal. LVII). Cur autem dicimus laetatur, cum super judicio [ edit. Rom., judicia] Salomonis scriptum sit: Quia audivit omnis Israel judicium quod judicasset rex et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium (I Reg. III). Super quo videlicet judicio sentiendum merito ducimus quia laetati quidem benigni, tristati vero sunt omnino maligni. Ergo et hic ita datur intelligi, quia nimirum super judicio vestro laetantur justi, deterrentur injusti. Nam et omnipotens Deus, cujus et vos judicium aemulamini, terribilis peccatoribus et blandus est justis. Quia igitur super Emmeno jam exhibuistis severitatem judicii, quaesumus exhibere de caetero pietatis insigne. Imposuistis in humeros ejus onus austeritatis, adhibete jam nunc id removentem digitum lenitatis. Mementote quia hunc vobis cum Petro Paulus dilectis suis, sicut Philemoni quondam Onesimum remittit (Phil. I), implorans et obsecrans, quatenus eum ut sua viscera suscipiatis. Quia etsi fortassis ad horam aliquando quidem vobis inutilis, exemplum non bonum caeteris tribuens, visus est; nunc autem et vobis, et nobis, et plurimis utilis est, longanimitatis formam et patientiae cunctis ostendens. Rogamus ergo ut penes vos non sibi tam suus obsit excessus, quam fidei et amoris erga vos habiti prosit affectus. Et quia noxam propriam et poenam indictam sibi confiteri non renuit, animadversione remota quam meruit, patronos vestros, et sanctos scilicet primos apostolos se proficue adiisse et salutasse de reliquo sentiat, et de tanto sibi collato munere laetetur et gaudeat, ut ubi abundavit peccatum, superabundet, secundum Apostolum, gratia (Rom. V). Data pridie Kalendas Novembris, indict. decima.

XXXIX. AD IMPERATOREM ET IMPERATRICEM. (Anno 876.) Pro Madelgero qui Odelricum occiderat. JOANNES episcopus ad imperatorem et imperatricem.

Dum non minus pro misericordiae intuitu delinquentibus exhibendo, quam judicii severitate in improbos exercenda, omnipotens Deus gloriam serenitatis vestrae imperiali voluerit sublimare decore, dignum profecto esse rati sumus pastorali cura fungentes apud majestatis vestrae excellentiam pro multorum salute, vel vitae indulgentia, praecipue illorum qui diabolico licet instinctu nefanda committentes, ad apostolorum principum Petri et Pauli fautorum vestrorum limina, divina tamen pietate commoti, venire festinant, et misericordiam humili prece implorant, toto mentis annisu intercedere, atque pro viribus consolationis opem in quantum fas est petentibus impartiri clementer. Unde pro hujus viri, Madelgeri videlicet nomine, qui adversario incitante quemdam hominem Odelricum vocabulo peremit, salute, membrorum omnium integritate, et rerum suarum restitutione, majestati vestrae suggessimus, filiorum charissime, et pro amore Dei et Domini nostri Jesu Christi, sanctorumque apostolorum, quorum limina praefatus Madelgerus adiit, nostraeque paternitatis, quam sincerissimam erga nos habetis, dilectione precamur, quatenus gratiam vestram plenariam ei reddere non dedignemini, eoque cum vestrae serenitatis respectu accepto, pro suis valeat excessibus poenitentiam fructuosam accipere, qua commissi possit piaculi noxias sordes abluere, ut spiritus salvus sit in die Domini, de omnibus ultricem dantis vindictam. Nam pro tanti itineris labore durissimo, quem veniendo perpessus est, sicut credimus, aliquantulam de peracto scelere indulgentiam meruit, ejus utique intercessionibus adjutus, cui dictum a Domino constat: Tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). Quod cum ita sit, precamur etiam, ut eum cum parentibus ejus qui defunctus est, paciscere jubeatis, ne majus deinceps malum, quo multorum animae noceat, perpetretur. Data ut supra.

XL. AD EPISCOPUM CARNOTENSEM. (Anno 876.) Pro Madelgero qui Odlericum occiderat. JOANNES episcopus reverentissimo GISLIBERTO episcopo sanctae Carnotensis Ecclesiae.

Dilectionis vestrae reverentiam spiritalibus pollere virtutibus procul dubio arbitrantis, his apostolatus nostri litteris convenire, ac pro praesente viro Madelgero, qui suadente adversario quemdam hominem Odelricum nomine gladio peremit, unde divina inspiratione compunctus ad limina sanctorum apostolorum principum Petri ac Pauli, per longa itinerum spatia pro ipsius delicti abolitione venire curavit, petere studemus, ut pro amore Dei, et eorum ad quorum sacratissimas ecclesias venit, et pro suis excessibus Deum deprecatus est, necnon et pro nostrae paternitatis dilectione, illi omnes res proprias atque beneficium cum propriis honoribus quos abstulistis, cum plenaria gratia reddere non dedignemini, sicuti dilectionis nostrae consortium et charitatem circa te cupis habere sinceriter illibatam. Data ut supra.

XLI. AD ADALARDUM EPISCOPUM VERONENSEM. (Anno 876.) Commendat eum ob praeclaras virtutes, et jubet ut Romam ad concilium veniat. JOANNES episcopus ADALARDO episcopo Veronensi.

Advertit plane prudentia tua quanto et quali circa se apostolatus noster flagret affectu, cum tuae causa provectionis non modicum sumpserimus laborem, idoneum te Christi sacerdotem merito arbitrantes futurum, et spirituatem potius quam saeculi gloriam sectaturum, cum et ipsa nimirum nobilitatis suae insignia, et sapientiae specula, talia de te speranda tribuerunt; quod quia vindicare sibi virtutum nisibus et probitate morum sanctitatem tuam comperimus, Deo innumeras gratias valde gratulanter retulimus, et in hoc, quia, secundum Apostolum, spes non confundit (Rom. III), experimenta didicimus: et ideo in proximo, causa ecclesiasticae simul et imperialis opportunitatis, certorum congregaturi episcoporum concilium, dilectionem tuam tanto conventui jubemus adesse. Accinge igitur sicut vir lumbos tuos, et assume tibi pennas sicut columba, et vola, et veni, et requiesce in sinu apostolicae dilectionis, ita ut pridie Kalendas Decembris, praesentiam tuam liminibus apostolicis et nostris exhibeas prorsus obtutibus. Porro si hoc impossibile asseris, VIII Kalendarum Januariarum quod hortamur et jubemus expleri, si duntaxat ab apostolicae sedis communione renuis prorsus arceri: dignum enim non est ut tantae sapientiae vir tanto procul coetui sit. Optamus sancitatem tuam in Christo bene valere. Data IV Nonas Novembris, indictione decima.

XLII. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Laudat quod sedis apostolicae legatos benigne exceperit, rogatque ut Ecclesiae Romanae praedones, qui missorum ipsius judicium latentes effugerant, requiri et coerceri jubeat. JOANNES episcopus CAROLO imperatori.

Innumeras omnipotenti Deo grates et laudes referimus, qui cor pietatis vestrae, quod in manu sua consistit, tanta Spiritus sancti gratia replere dignatus est, quanto sollicitius vos sacras aures ad profectum Ecclesiae nobis commissae divinitus inclinantes, et apostolicae sedis legatos, Leonem videlicet apocrisiarium et missum sanctae Romanae Ecclesiae, seu Petrum, venerabiles episcopos, nostrosque dilectos, ea benignitate qua soliti estis, et eo amplius suscepistis: et illa quae vobis pro statu ac exaltatione sanctae Dei Ecclesiae suggesserunt, ad efficacem finem provenire jussistis. Vere enim, filiorum charissime, cor vestrum in manu Dei est, quia ejus consultu universa disponitis, et sapienter imperium vobis collatum moderari studetis: quia ex utero matris crevit vobiscum sapientia, et rectitudo fuit dilecta vestra amica. Et quia praeconiorum vestrorum humana lingua fari non sufficit multitudinem, ad illa quae de infidelibus nostris et vestris peracta sunt epistolariter adeamus. Vestris quidem, benignissime imperator, apprime eruditis viris et Deum timentibus, Ansegiso videlicet reverendo archiepiscopo, et Adalgario venerabili episcopo, communibus quoque fidelibus nostris, juxta quod petieramus, pro honore atque utilitate sanctae matris vestrae Ecclesiae Romanae a vobis directis, Romam pervenientibus, et quantum vobis justitia placeat, luce clarius agnovimus, et de affectu filiorum, quem erga nos conservatis, in Domino gratulati sumus: sed de infidelibus sanctaeque Romanae Ecclesiae hostibus, quos pro multis sceleribus ac pravitatibus suis ovile Christi non recipit, huc illucque latitantibus, et nefandissimos actus suos tegere molientibus, non ut oportuit, neque sicut vestri voluerunt legati, de illis potuit adimpleri. Nam ut ita fateamur, a sibi similibus infidelibus vestris et inimicis nostris, quibusdam scilicet marchionibus, quos iidem vestri legati narrabunt, occultati et effugati, nec ad se percutientes reversi sunt, nec alios suae malitiae inquinamento contaminare desistunt. Proinde clementiam vestrae celsitudinis imploramus, et per futurum Dei judicium adjuramus, ut eosdem sanctae Dei Ecclesiae hostes atque praedones, sacrilegos quoque sive tyrannos, ac per hoc a Christi collegio synodice sequestratos, studiosius requiri jubeatis, et ad lugenda mala quae impraetermisse hactenus operati sunt, sicut jam decrevistis, exsilio deputetis. Quia si ipsi qui tantum Dei Ecclesiam macularunt, impune jam vestram sanctionem diffugerint; vel si, quod evenire non debet, in vestro imperio quibuscunque, quod turpe est dicere, contra vestram voluntatem eis favorem praestantibus, tam absolute discurrerint; totum idem vestrum imperium coinquinabunt et omni Christianitati dispendium generabunt, quia cum sint ipsi oves morbidae, totum gregem contaminant, et erunt novissima illorum pejora prioribus. Ideoque major morbus majori medicina curandus est; ne si non debita vel quali decet austeritate vulnera magnum fetorem dantia radicitus resecata fuerint, totum corpus Ecclesiae tabefiat, et nobis haec sustinentibus ministerium nostrum exercere non liceat. Non enim Stephanum et Sergium ad nos fraudulenter venientes recipere noluimus, sed eos ad vestram venire jussimus majestatem. Caeterum, fili charissime, thesauros Ecclesiae nostrae, ab eisdem nefandissimis raptos ac fraudatos, ita sciatis ab ipsis etiam celatos, ut per eos qui hic de suis satellitibus remanserunt, inveniri non possint; illos vero qui noverunt ubi eos recondiderint, ne detegi possent, apud se callide retinent, et nisi ipsi capti fuerint, ubi sunt occultati nos nostrosque penitus latet, Verumtamen quid vel quantum ab uno et quantum ab alio, quantumque etiam in domibus eorum repertum sit, vestri jam dicti legati et scripto et verbis vobis, si placet, edicant. Data XVIII Kalendas Decembris, indictione decima.

XLIII. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Narrat calamitates Ecclesiae illatas a Saracenis, et imperatorem precatur ut auxilium adversus eos mittat. JOANNES episcopus CAROLO imperatori.

Quanta et qualia per impiam gentem patiamur Saracenorum, quid dicam quia scribere quilibet stylus non sufficit, cum omnia ligna silvarum, si vertantur in linguas, enarrare non valeant? Quorum quia ex his quaedam vestra jam didicit excellentia, praedisposuit exercitum suum ad haec removenda cum valida manu dirigere. Quo nos audito, mox elevatis manibus Dominum collaudavimus, ejusque clementiam pro imperio vestro laetantes protinus exoravimus. Sed quanto, fili charissime, laetati sumus in his quae dicta sunt nobis, tanto, heu! tristati et amaricati, quia quae dicta sunt rerum non sunt effectibus consummata. Reversi quippe sunt, ut audivimus, et solis paganis gaudium, nobis autem non nisi tribulationem inenarrabilem reliquerunt. Et ecce, proh dolor! inimicis crucis Christi gratulantibus, solus fidelium coetus magna moestitudine consumitur. Christianorum sanguis effunditur, devotus Deo populus continua strage vastatur. Nam qui evadit ignem vel gladium, praeda efficitur, captivas trahitur, et exsul perpetuus constituitur. En civitates, castra, et villae destitutae habitatoribus perierunt, et episcopi hac illacque dispersi. Sola illis apostolorum principum limina derelicta sunt in refugium, cum episcopia eorum in ferarum sint redacta cubilia, et ipsi vagi et sine tectis inventi, non jam eis liceat praedicare, sed mendicare. Ecce, charissime, pervenit gladius usque ad animam; ecce dies in qua clamamus: Beatae steriles quae non genuerunt (Luc. XXIII); ecce illa periculosa tempora Pauli voce praedicta (II Tim. III). Libet ergo cum Jeremia clamare (cap. IX): Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum, ut plangam tantam ac talem miseriam, tale ac tantum excidium patriae? Sed et in tristitia, quin potius in ruina domina gentium, regina urbium, mater Ecclesiarum, consolatio tristium, portus periclitantium. Ecce, inquam, revera dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae. Praeterito quippe anno seminavimus quidem, sed non recollegimus; hoc vero anno, quia non seminavimus, nec est recolligendi fiducia. Quid de paganis dicimus, cum Christiani nihil melius operentur? quidam videlicet ex confinibus et vicinis nostris, quos marchiones solito nuncupatis. Nam ut prophetice dicamus: Residuum locustae comedit bruchus (Joel II). Et quid Saracenis incredulis, qui sunt filii ancillae, forte relinquitur ab illis qui per fidem liberae deberent existere filii? Usque ad terram depascimur. Quid enim illi faciunt, et isti pejora non faciunt? Illi terram occupant, isti cum Petro nihil ex civitatibus vel ex rure dimittunt: illi occidunt gladio, isti ablatis omnibus fame trucidant; illi in captivitatem ducunt, isti sibi in servitutem redigunt. Et cum quaeritur quis adversus hostes dimicet, inveniuntur nulli, cum scilicet eorum oppressione retenti, ad mandatum nostrum occurrere nulli prorsus inveniantur. Sed cum undique angustiati clamamus, non est qui audiat, non est qui adjuvet, non est qui salvum faciat, nisi tu, fili charissime et imperator clementissime, qui post Deum nobis factus es in refugium, et solatium, et auxilium. Quocirca totis praecordiis, totisque commoti visceribus, cum episcopis et presbyteris ac proceribus, totisque plebis nobis olim commissae reliquiis deprecamur, jube tandem aperire aures, audire gemitum et singultus omnium nostrum, porrigere manum, et praestare opem patriae periclitanti, civitati inter multas miserias et aerumnas jacenti, et huic Ecclesiae matri vestrae, a qua non solum regnandi, sed et in Dominum unum et verum credendi exordium percepistis, quaeque in ultimo, spreto bono et magno fratre, vos more Dei gratuita voluntate, tanquam alterum regem David elegit et praeelegit atque ad imperialia sceptra provexit. Cogitate itaque, Dei cultor semper Auguste, a propheta praemoniti, si haec humiliatur, ad cujus confugietis auxilium? vel ubi relinquetis gloriam vestram? Perpendite quia si haec humiliatur, non solum gloria imperii vestri periclitabitur, sed et ipsa profecto Christianae religionis cultura maxima ex parte peribit. Et idcirco talia scientes nolite, obsecro, jam differre, nolite de die in diem induciis non profuturis abuti. Cum proverbiatore clamo, et cum Salomone vociferor: Ne dicatis amico vestro, Vade et revertere, cras enim dabo tibi (Eccli. IX); et alias: Quod potest, inquit, manus tua facere, instanter operare (Prov. III), etc. Nescitis namque, ut cum venia vestra dicam quid superventura pariat dies. Ita ergo, fili Christianissime, de hac Ecclesia nec non et patria velociter et prudenter excogitate et ordinate, ut saltem ipsae paucissimae reliquiae salvae sint quae remanserunt, quaeque quotidie catervatim gladio et praeda dispereunt. Occurrite strenue, subvenite celeriter, et manu consolationis vestrae ab oculis nostris tandem abstergite lacrymas, quatenus super illis et praesentialiter Deo propitio gaudeatis, et in futuro, frequenti ac laudabili relicta fama superstite, cum Christo perpetes in coelestibus imperetis. Data XVII Kalendas Decembris, indictione decima.

XLIV. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Scribit intellecturum imperatorem ex Adalgario episcopo (cui pallium concedit) cur Ecclesiae causa ex voto non processerit. Taxat Ansegisum, et Adalgarii fidem commendat. JOANNES episcopus CAROLO imperatori.

Laudabilem quidem intentionem et pium studium vestrum pro causa Ecclesiae nostrae, matris videlicet vestrae, fili charissime, viscerabiliter habitum et bene dispositum agnoscentes, innumeras Deo gratias, qui totius boni auctor et moderator est, quique docet hominem justitiam, gessimus; sed impedivit nos Satanas, et spes nostra frustrata est, cum non ad votum nostrum et commune propositum finis rei processerit. Qualiter autem, vel quo faciente, ita causa provenerit, Adalgarius sanctissimus episcopus, quem nos, vestri amoris causa ipsiusque morum probitate non immerito moti, palliatum ad vos ecce remisimus, a majestate vestra interrogatus, et per fidem quam vobis se illaesam servaturum pollicitus est, adjuratus edicet. Illud tamen nos interim ad memoriam vestram reducimus, quod nobis olim de Ansegiso et Lantberto specialiter quodam praesagio futurorum, tanquam providus revera praenuntiastis. Est enim ita gestum ut praevidistis, et nil vos ante latuit quod postmodum intellectus nostri oculus non aspexerit. Non enim recte cum eo, sicut episcopum decuit, ambulavit; sed per versipelles anfractus incedens, multum a via rectitudinis deviavit. Quod cum exhibitum ad lucem veritatis exstiterit, penitus evasurum non credimus impunitum. Cujus scilicet certam rei poteritis circumstantiam procul dubio deprehendere, si, ut praetulimus, idem almificus vir sub testificatione vobis promissae fidei adjuratus, vos latere noluerit. Sane nosse vos volumus, quia cum saepe memoratum antistitem adeo cognovissemus vobis esse fidelem, ut crederemus nullis muneribus nullisque terroribus a suae fidei erga vos habitae sinceritate posse divelli, adhaesit animae nostrae salutis filius, et idcirco inter pontificium nostrum et imperium vestrum mediatorem illum fore decrevimus, ita ut quasi vocis utriusque sit organum, referatque vestra nobis, et quae nostra sunt vobis annuntiet, ut lapis angularis habitus in Christo Jesu, qui est pax nostra, et fecit utraque unum. Data XVI Kalendas Decembris, indictione decima.

XLV. AD RICHILDIM AUGUSTAM. (Anno 876.) Rogat ut Romanae Ecclesiae suffragetur. JOANNES episcopus RICHILDI Augustae.

Quanto amore spiritualis filius noster piissimus imperator erga hanc sanctam matrem suam Ecclesiam flagret, ex hoc manifestissime claret quod causam illius apud se specialiter exsequendam et ordinandam in vestris proprie manibus collocavit. Cui enim congruentius et praestantius eam, quam prae caeteris spiritualiter diligit, oro, committeret, quam vobis quae ab eo sic diligi jubemini, sicut diligi a Christo jubetur Ecclesia? Unde magnopere gratulamur de vobis tot audientes praeconia, et confidimus in Domino quia onera quae portamus, tam a paganis quam a pessimis Christianis, vestri studii humeris alleviabitis, et eritis pro Ecclesia Christi apud pium conjugem more sanctae illius Esther pro Israelitica plebe apud maritum (Esther. IX). Quia vero saepe ad Christianissimum conjugem vestrum semper Augustum diversis pro necessitatibus sive missos sive apices mittimus, ex hoc jam obsecramus et petimus, vos estote pro nobis ostium, lingua et manus: imo totum pro nobis sitis, advocatoris fungentes officiis, et omnia pro nobis in omnibus facite. Ita ut amici quidem et fideles Ecclesiae hujus per vos apud apicem vestrum locum, apud vos inveniant aditum et salubre in necessitatibus suis omnino remedium: e contra vero, inimici et infideles per vos confundantur et excludantur: quia et nos pro vobis apud omnes et in omnibus erimus, et praecipue apud beatissimos apostolorum principes Petrum et Paulum amatores et protectores vestros, ita ut paterno vos affectu semper fovere studentes, et tanquam spiritalem filiam dilectionis nostrae sinibus collocatam in Christo tractare ac tegere perpetuo satagentes, apud eos commendare assiduis precibus studeamus, et vestri memoriam ad sacrosancta corpora ipsorum semper deponere satagamus. Laetamur autem et jocundamur in Domino, quia beatam vos et felicem dicent omnes generationes; quia pio committente conjuge tam salutiferum ministerium assumpsistis, per quod scilicet et in praesenti saeculo nomen bonum, quod est super divitias multas, et coeleste acquiretis inter angelos et non finiendum imperium. Data XVI Kalendas Decembris indictione X.

XLVI. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 876.) Commendat Wigbodum Parmensem episcopum. JOANNES episcopus CAROLO imperatori.

Quia desiderandam nobis, et totis viscerum brachiis amplectendam dilectionem vestram nihil patimur ignorare eorum quam maxime quae ad cumulum gloriae vestri noscuntur culminis pertinere, operae pretium duximus innotescere Wigbodum venerabilem Ecclesiae Parmensis antistitem apostolorum adiisse limen et sedem, tam orationis voto quam inveniendae per nos vestrae gloriae desiderio; cujus mentis arcana subtilius investigantes, nos plane minime latuisse fatemur quod et nunc sincerae fidei erga pium imperium vestrum habendae teneatur affectu; et hoc jam olim procul dubio rerum effectibus demonstrasset, nisi sibi esset a piae memoriae priore principe causa talis injuncta, quam sine sui discrimine floccipendere nequivisset. Unde rogamus, data venia, suscipite nunc illum ut mea viscera, quia et si forte quondam vobis erat inutilis, nunc autem vobis et nobis utilis: quamvis forte non sit dicendus inutilis, qui fidem ante promissam custodiens, simile circa vos servandae fidei dedit indicium, praesertim cum sperans in Domino non perdiderit, si mutaverit, fortitudinem, dum scilicet nobis hunc informantibus, si quopiam contra vos usus est, pro vobis proponat jam totis viribus exercere. Unde non dubitamus illum se fortiorem erga fidei vestrae constantiam exhibendum, quam fuerit, quando contra imperium vestrum perhibebatur sentire. Ergo, clementissime imperator, quia ab infantia crevit vobiscum miseratio, recipite illum tanquam ab ipsa beati Petri apostoli patroni vestri confessione, et super eo mercedem habere contendite, non imputantes ei quod novissimus venerit: quia et bonus ille paterfamilias operarios undecimae horae pares fecisse describitur his qui tertia hora venere (Matth. IX). Sed et vos non minus diligitis militem qui primo quidem in bello terga dedit, postea rediens premit fortiter hostem, quam eum qui nunquam terga dedit, et nunquam aliquid fortiter gessit. Sed quid multa? cum ecce nos ei apud pium imperium vestrum, fili charissime, fidem dicimus. Ecce nos pro illo vadem offerimus: tantum sic agat erga eum clementissima et serenissima pietas vestra, ut alii sub tegmen miserationis vestrae, hoc comperto, alacrius confluant, et per interventionem nostram quasi per immobilem pontem ad vos certatim transitum faciant. Siquidem hic in signum est ad apostolica tecta quoddam positus; cunctos ad vos terrigenas aut bene dispositus invitabit, aut a vobis male tractatus terrebit. Nam difficile esse credimus apud pietatem vestram quemquam per alios obtinere, quod per Petrum et Paulum apostolorum eximios non poterit impetrare. Data ut supra.

XLVII. AD ADALGARIUM EPISCOPUM AUGUSTODUNENSEM. (Anno 876.) Villam Tilionacum illi restituendam decernit, caeterasque possessiones Augustodunensis sedis confirmat. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo ADALGARIO sanctae Augustodunensis Ecclesiae episcopo ac per te in eadem Ecclesia in perpetuum.

Divinae praeceptionis monent cunctos eloquia ut quoties res aliena contra rationis ordinem a quoquam detinetur, aequitate debeat imminente restitui. Constat siquidem villam quaedam Tilionacum proprietatis jure sancti fuisse quondam Leodegarii Augustodunensis episcopi, et ab eo sancto collatam Nazario, cujus vocabulo ipse honoratur episcopatus. Post vero cum a pravis hominibus longo tempore fuisset retenta et quasi in proprietatem eorum redacta, dilectus filius noster Carolus clementissimus imperator, super hoc subtili examinatione habita, cum eam ad jus Ecclesiae Augustodunensis pertinuisse legitime cognovisset, et possessam primo ab ea, et postea pervasam a violentis hominibus liquido didicisset, hanc praecepto suae auctoritatis ipsi episcopio reddidit et ad ipsius Ecclesiae jus revocavit, cui scilicet hanc superius nominatus sanctus Leodegarius olim contulerat. Et ideo, quia postulavit a nobis sanctitas tua ut jam memoratam villam secundum imperiale praeceptum apostolicae auctoritatis liberalitate aut privilegio Augustodunensi Ecclesiae confirmaremus, inclinati precibus tuis, supernae pietatis gratia suffragante, praedictae Ecclesiae, cui fraternitas tua praeesse dignoscitur, saepe memoratam villam, sicut antiquitus fuit, denuo confirmamus, ut hoc quod suum fuerat, et redditum nunc possident, debeat sine cunctatione perpetuis temporibus possidere vel adhaerere, hujus privilegii auctoritate confirmantes antedictam villam in praefato episcopio constituimus quod in ejusdem episcopii Ecclesia, de qua ablata fuerat, nunc reddita in ipsius dominio sine ambiguitate permaneat. Non solum autem crebro dictam villam, sed et omnes quae ejusdem Ecclesiae vel modo sunt vel futurae consistunt, in eodem episcopio confirmamus habendas, statuentes pontificali censura, sub interdictione anathematis futurique judicii, nulli licere haec quae a nobis tam super jam dicta villa quam super omnibus rebus ab eadem vel habitis vel habendis promulgata sunt, aliqua temeritate violare vel conturbare aut repetere; sed potius stabilitate perenni inconvulsa permanere in eodem pio loco decernimus. Quod si quis autem, magnus vel parvus, adversus hoc privilegium auctoritate apostolicae sedis munitum agere tentaverit, sciat se perenni judicio condemnandum et igni qui non exstinguitur mancipandum. Qui vero custos et conservator ejus exstiterit, aeternis gaudiis perfruatur, et praemiis cum angelis in coelestibus potiatur. Scriptum per manus Gregorii notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Novembris, indictione decima. Bene valete.

XLVIII. AD URSUM DUCEM VENETIARUM. (Anno 876.) Gratias agit quod apostolicae sedis monitis paruerit. Episcopos ad synodum venire jubet. JOANNES glorioso duci Venetiarum.

Gratias gloriae tuae pro benigna devotione tua referimus, quam non solum verbis, sed et operibus erga nos studiose declaras, et frequenter ostendis: et ideo nos paterno circa te detinemur affectu; et in his quae ad tuam tuorumque pertinere ac prodesse utilitatem cognoscimus, prompti et benigni semper esse curabimus, ita ut divinis praeceptis sacrisque canonibus impedire intentionem et sanctionem nostram nunquam consentias; sed cum tibi de rebus ecclesiasticis quidquam injungimus, sicut devotus filius nos obaudias, et adimplere quae dirigimus alacri semper animo studeas, quoniam nos tanto in causis tuis, et ubi tibi opportunitas fortassis evenerit, promptiores tecum nos esse ac benigniores invenies, quanto te nos nolle a mandatis Dei aliquo modo avertere manifestius viderimus. Nam tibi, charissime, tanquam familiari nostro familiariter scribimus, quia nullius mortalis amorem praeponere Dei justitiae possumus, qui nimirum Evangelium legimus, dicens: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X). Veniant igitur episcopi ad synodum nostram, ut, ipsis nobis rei veritatem significantibus, causam fratris et coepiscopi nostri Petri illis praesentibus facilius diffinire valeamus. Is vero qui valida infirmitate vel senectute gravatur, si ullo modo venire non potest, vicarium pro se strenuum mittat. Ille vero qui Constantinopolim ire refertur, si nondum abiit, nec abire cis Februarium mensem speratur, ab hac communi utilitate nullo modo se subtrahat; sed veniens veniat, ut omni litigio terminato, in Ecclesia Dei non nisi pax et tranquillitas perseveret. Optamus gloriam tuam semper bene valere. Data VIII Kalendas Decembris, indictione decima.

XLIX. AD FELICEM ET PETRUM EPISCOPOS. (Anno 876.) Felici et Petro sacris interdicit ob non exhibitum Grandensi archiepiscopo obsequium; eosque sub excommunicationis poena Romam ad concilium venire, et si impediti fuerint, vicarios mittere jubet. JOANNES, FELICI et PETRO episcopis Mandanaucensi et Equilensi.

Quam ingrati et inhumani fueritis erga reverendum fratrem nostrum Petrum Ecclesiae Gradensis antistitem, in hoc maxime datur intelligi, in quo ille pro legibus paternis incolatum arripiens, nullum vestrum comitem suae peregrinationis habere promeruit; praesertim cum ad limina sit apostolorum profectus, sedemque adierit, ubi semper catholicis subvenitur, et ubi plurimi sanctorum injuriam passi, petram, a qua Petrus nomen sortitus est, refugium invenerunt. Additum autem est huic rei, quoad majoris contumaciae vestrae cumulum demonstrandum, quia scilicet non solum cum illo stantes secundum prophetam, Minime ex adverso ascendistis, et opposuistis murum pro domo Domini (Ezech. XIII), sed quasi rebelles, rupto unanimitatis foedere transistis ad hostes; et cum non sitis cum illo, facti profecto estis adversus illum, sicut Dominus ait: Qui non est mecum, contra me est (Matth. XII): in quo et ipsam bestiarum transcendistis saevitiam, parricidalibus adversus eum utentes consiliis; pro quibus omnibus apostolatus nostri vos Romam occurrere, et pro his et aliis quae corrigenda duximus, satisfacere, non semel apicibus commonuimus, sed venire hactenus modis omnibus contempsistis. Quapropter vos a sanctis mysteriis interim celebrandis auctoritate summi pastoris arcemus, jubentes ut Idibus Februariis istius indictionis, si adestis, vel si durae infirmitatis pondere non gravamini, synodo nostrae Romae celebrandae interesse inexcusabiliter maturetis; quatenus et ab objectis purgemini, et a capite, tam scilicet apostolica sede quam metropolitano vestro in nullo dividamini: Ne, quod absit, circumveniamini a Satana, qui videlicet semper dissensione gaudet: membra quippe quae capiti non haerent, inter mortua deputantur; sicuti procul dubio vos, qui nec apostolicae sedis, quae est caput omnium Christi Ecclesiarum, decretis haeretis, nec affectui metropolitani proprii, et patroni atque magistri. Jam vero si Idibus saltem Februariis occurrere contumaciter parvipenditis, tandiu estote posthac omnis Ecclesiae communione una cum vobis faventibus alieni, quandiu venire ac satisfacere super quibus impetimini, non curatis. Ecce enim venerandos forte canones tenetis prae manibus, qui tales sanciunt non communicaturos donec purgentur. Porro si quisquam vestrum nullo modo se posse venire praetenderit, vicarium suum mittat, qui et mittentem se jurejurando excuset, et in synodo vicem mittentis adimpleat. Data Kalendas Decembris, indictione decima.

L. AD DOMINICUM ELECTUM EPISCOPUM TORCELLENSEM. (Anno 876.) Invehitur in Dominicum electum episcopum, quod bis vocatus Romam non accesserit; eumque, nisi venerit constituta die, excommunicat. JOANNES DOMINICO vocato electo Torcellensis Ecclesiae.

Quia fama crebrescente Torcellensem invasisse dicebaris Ecclesiam, et semel et bis decrevimus te Romam venturum, ut coram posito fratre nostro Petro sanctae Gradensis metropolitano antistite, una cum episcopis qui degunt sub ipso, facta super te discussione, rumor longe lateque respersus, aut innoxius patefactus absolveretur, aut comprobatus noxius damnaretur, venire modis omnibus constituimus. Unde merito a nobis fores damnandus, nisi erga te, petente nobis dilecto nobis Urso glorioso duce, minus severitate quam patientia uteremur. Verum quia eatenus non venisti, excommunicatum te jure a nobis esse cognosceres, in promptu habentibus, secundum Apostolum (II Cor. X), ulcisci omnem inobedientiam: verum quia nec sic interim contempti salutem tuam contemnimus, unde tertia ecce te vice vocamus, et Idibus Februariis praesentis decimae indictionis nostro concilio Romae adesse mandamus, ita ut si tunc non occurreris, tandiu sis cum faventibus tibi deinceps a nobis et a toto Christi corpore alienus, quandiu minus resipiscens, obedientiae nequaquam jussis nostris colla submiseris. Porro, si in hac indisciplinatione permanseris, noveris deinceps tibi veniam denegandam, et secundum sanctos canones nil de absentia penitus lucraturum, et non solum communionis, sed et honoris jacturam anathemate perculsum sine fine passurum. Data Kalendis Decembris, indictione decima.

LI. AD URSUM DUCEM VENETIARUM. (Anno 876.) Rogat episcopos qui Romam ad synodum evocantur, suis sumptibus alat; quibus, nisi accesserint, excommunicationis sententiam minatur. JOANNES URSO duci Venetiarum.

Cum pro causa venerabilis fratris nostri Petri sanctae Gradensis Ecclesiae antistitis finienda, Dominicum vocatum electum, cui esses filium tuum sociandus [ pro sociaturus, HARD.] ad apostolicam sedem mittere promiseras, nec tamen verbum veritas subsecuta est, valde mirati sumus: et quod non omni spiritui, nec in omni negotio credere, docente Apostolo, debeamus, patenter advertimus. Exhibitio enim rerum praeteritarum certitudo est futurorum. Quia vero idem frater et coepiscopus noster more majorum sedem apostolicam appellavit, imo alacriter adiit, obsecrans ut controversiae quae inter se vertitur et praedictum Dominicum, utraque coram posita parte, finem legitimum imponamus: secundum quod se ratio habet, et jus canonicum dictat, rursus praecipimus, ut jam dictus Dominicus Kalendis saltem Februariis Romam nobis satisfacturus et sese purgaturus occurrat; ambitionis enim crimine denotatur, ac per hoc juxta sacros canones manifestum est confiteri eum de crimine, qui purgandi se occasione non utitur. Jam vero si dixerit se non venientibus episcopis venire non posse, noverit et episcopos nos illius regionis occurrere praecipere, et eumdem Petrum venerabilem Domini sacerdotem imitandum tribuere, qui cum metropolitanus esset, nullis comitantibus secum episcopis, memoriam apostolorum veniendo, sicut quondam sanctus Athanasius honoravit; verumtamen et ex episcopis duos venire decernimus, Felicem scilicet et Petrum, ut tantum negotium non sine praesentia regionis episcoporum hujus cognitionem habentium diffiniri quoquo modo videatur; ita ut si forte se Felix venire nullo modo posse praetenderit, vicarium suum mittat, qui et mittentem se jurejurando excuset, et in synodo vice mittentis adimpleat. Petrus autem, si adest, modis omnibus veniat, siquidem, ut perhibetis, Constantinopolim mittendi nec mos vester nos latet nec tempus. Matarius [ forte, Maturius et delendum prius, HARD.] quippe prius huc venire ac redire ad propria poterit, quam mari mos et tempus accedat itineris. Praeterea jubemus archidiacono ad nos venire Torcellensis Ecclesiae; similiter et Altinensis abbatem monasterii; nihilominus et archipresbyterum et archidiaconum, atque hujus aequivocum et nepotem Laurentium diaconum Gradensis Ecclesiae, quo impraesentiarum super his quibus impetuntur, idoneam rationem canonicamque, si nocentes sunt, subeant ultionem. Quae omnia ideo gloriae tuae nota fieri volumus, ut illi ad apostolicam sedem sanctamque synodum occursuri, liberalitatis tuae adminiculis sustententur, sumptibusque locupletati laborem itineris facilius ac levius ferant, secundum pios principes, qui in talibus munifice semper erant intenti. Hos autem quos hac auctoritate apostolicae presentandos sedi decrevimus, quia tertio jam commoniti hucusque occurrere contempserunt, Romam diebus [ pro Idibus, HARD.] Februariis fore venturos decrevimus, nisi forte instanter properare delegerint. Porro post Februarias [ forte, post Idus Februarias, HARD.] tandiu sit unusquisque ipsorum cum fautoribus suis excommunicationis vinculis innodatus, quandiu ad sedem apostolicam non occurrens, nullam idoneam super se rationem regulariter exhibuerit; sciens se anathematis postmodum sententia feriendum. Data Kalendis Decemb., indictione X.

LII. AD DOMINICUM ET LEONEM EPISCOPOS. (Anno 876.) Significat quosdam qui Romam ad concilium vocati venire neglexerant, se excommunicasse, nisi ad certam praestitutam diem venerint; hortatur ut quandiu illi abfuerint, eorum officia exsequantur. JOANNES episcopus DOMINICO Olivolensi, et LEONI Caprensi, episcopis.

Sanctitatem vestram nolumus ignorare misisse nos Felici et Petro episcopis, et Dominico, qui vocatur electus Torcellensis Ecclesiae, seu abbati Altinensis monasterii, atque archidiacono Torcellensis Ecclesiae, nec non et archipresbytero et archidiacono, atque hujus aequivoco ac nepoti Laurentio diacono Gradensis Ecclesiae, quia toties a nobis vocati ad concilium Romae occurrere contempserunt, futuram excommunicationis sententiam, et eum qui ex his tunc saltem venire distulerit, tandiu post Idus Februarias omni ecclesiastica communicatione privasse, quandiu in obstinatione propria perseverans, apostolicam adire sedem contempserit. Alios enim horum nostro concilio pro communibus Ecclesiae utilitatibus volumus interesse. Quosdam autem, quia super quibusdam reprehenduntur excessibus, de his satisfacturos requirimus. Unde, fratres charissimi, vos in specula esse praecipimus, et si quidem praedicti episcopi, dextra Excelsi corda eorum immutante, ad concilium nostrum circa Idus occurrerint, ut praedictum est, Februarias, vos per ipsam regionem morati, quae sunt verae religionis peragite, ne quis sine perfectis Christianitatis sacramentis abscedat, neque poenitens minus reconciliatus deficiat; et caetera illic interim definite quae ad speciale pertinent episcoporum officium. At vero si pater inobedientiae sic mentes eorum obsederit, ut obedire omnino despiciant, restat ut eo qui obaudierit benignius tractato, qui praenotato tempore ex his omnibus abfuerit, post excommunicationem noverit se anathematis gladio puniendum. Qua de re praevidimus haec omnia nota facere vobis, ut ea scientes ad omnium notitiam perferatis, et hoc ad quod decrevimus exhortari magnopere studeatis. Quod si vos non audierint, non enim, ut Dei ad Ezechiel voce dicamus, volunt audire vos, quia nolunt audire nos (Ezech. III), habete illos, et habendos ubique modis omnibus praedicate, sicut Dominus praecepit haberi eum qui Ecclesiam non audierit (Matth. XVIII); tantumdem est si dicatur, sicuti nos eos haberi [ Edit. Rom. addit, supra] decrevisse significavimus. Videte autem, ne persona vobis quaelibet silentium possit imponere, ne, quod absit, tanquam idololatrae judicemini. Est enim, Samuele edocente, quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere (III Reg. XV). Si praeterea Felix vel Petrus impedimento inevitabili prohibitus, non venerit, idoneum virum ex diaconibus Ecclesiae suae mittat per omnia vices suas supplentem. Jam vero si quoquo modo potuerint et noluerint, quia idcirco excommunicationis una cum tanti mali auctoribus sunt nexibus irretiti, non solum ab eorum vos communione prorsus arcete, sed et ab omnibus qui eis communicaverint (sunt enim pari omnes obligatione constricti). Optamus sanctitatem, etc. Data Kalend. Decembris, indictione decima.

LIII. AD DELTUM EPISCOPUM. (Anno 876.) Ut vice apostolicae sedis fungens Venetias pergat, et episcopos ejus regionis Romam ad concilium, sicut jusserat, venire faciat. JOANNES reverentissimo DELTO episcopo.

Tuae dilectionis sinceritati pastoralis officii nobis sollicitudine junctae, quam in consortium nostri laboris asciscere decrevimus, cognitum facimus, quia Petrus reverendissimus Venetiarum metropoleos antistes, multis suffraganeorum suorum gravatus molestiis, et canonicae constitutioni repugnantibus malis oppressus, delegit corde devoto sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad limina properare, indeque salutis et optatae consolationis opem percipere, ubi totius Ecclesiae Christus Deus noster fundamentum locavit, et religionis atque justitiae caput instituit. Et ideo querimoniis ejus aures clementiae nostrae, litteris tam ipsi Urso Venetiarum duci quam suffraganeis ejus episcopis, quorum sane inobedientia et temeritate canonicus vigor confusus, Ecclesiae Dei potestas exinanita, et metropolitana dignitas corrupta existit, ut in conspectu nostro apostolicaeque sedis praesentia, utriusque partis praesentia existente, liteque discussa, finem causae debitum aequo imponeremus libramine, litteras nostras direximus; sed ipse dux excusationis verba potius quam quaesitas a nobis personas statuto tempore maluit destinare. Unde nolentes praefatum fratrem et coepiscopum nostrum absque consolatione debita relinquere, rati sumus te vice nostra illuc dirigere, quatenus divino fretus auxilio ea quae praedicto fratri sunt necessaria prudenter peragas et cum Domini timore cuncta perficias. Has igitur apostolatus nostri litteras accipiens, pro utilitate et salute Ecclesiae Dei ceu idoneus Christi miles laborare satage; quoniam dicente Apostolo (I Thess. II), labor noster non erit inanis in Domino; et si socii sumus laboris, erimus profecto et consolationis. Christo igitur duce, Venetiam perge, Ursoque duci epistolam destinatam tribue, eamque ut auribus audiendi audiat, instanter admone, ne statutis apostolicae sedis resistere, quin potius humili corde obedire procuret. Alteram vero epistolam Felici sanctae Ecclesiae Equilensis episcopo, quem ad nos venire jubemus. Tertiam quoque Dominico Olivolensis Ecclesiae et Leoni Caprensis Ecclesiae, episcopis quos ibi manere volumus, eisque ut in his quae Dei sunt te fideliter adjuvent, praecepimus, tribue. Quartam vero Dominico electo Ecclesiae Torcellensis dare procura; eosque terribiliter obtestando atque jubendo easdem epistolas in conspectu totius Ecclesiae et populi, teque praesente legere facito: quibus nimirum perlectis tam eosdem episcopos supradictos, hoc est felicem Matemautensem, et Petrum Aquilensem, episcopos, nec non Laurentium archidiaconum Gradensis Ecclesiae, abbatem coenobii Altinensis, archidiaconum Roscellensem, et archipresbyterum Gradensem, cum nepote suo Laurentio Romam in praesentiam nostram, ex nostra apostolica auctoritate Idibus Februariis, omni mora vel occasione postposita, secundum tenorem epistolae nostrae venire praecipe. Nam si in praedictis Idibus venire quolibet modo distulerint, sciant se omni ecclesiastica communione esse privatos, atque anathematis vinculis innodatos, quousque nostris se obtutibus praesentare curaverint. Cumque omnia juxta nostrae praeceptionis affectum pia et fideli devotione compleveris, ad Ecclesiae tuae revertere gremium, nobisque sub certitudine cuncta renuntiare non differas. Ut si de caetero aliqua super his agenda sint arbitrio solerti, ut cura debita sollicitius Deo propitio peragamus.

LIV. AD LAMBERTUM COMITEM. (Anno 876.) Ut compescat sibi subjectos a malis quae perpetrabant; quos si emendare non potuerit, minatur illos se excommunicaturum: legatis multa ei viva voce referenda se injunxisse significat. JOANNES episcopus LAMBERTO comiti.

Ab olim, si recordaris, salutem tuam atque profectum desiderantes, et anima te salvari, et corporeis honoribus cumulari quaesivimus et optavimus. Et quia nunc multo amplius hoc quam prius, fili charissime, volumus, scias paterno affectu a nobis te diligi et ut spiritualem filium prorsus amplecti, quoniam honorem atque tuum profectum nostram gloriam esse putamus, et de tuae prosperitatis augmento in Domino gratulamur: unde et tu non immemor nostri, rogamus, ut semper et ut his quae volumus, et quae nostrum de tuis hominibus pontificium pulsant, emendare nullatenus praetermittas; non enim speramus ut talia scias qualia ab eisdem tuis hominibus in nostris finibus perpetrantur. Quae oportet gloriam tuam studiose inquirere, et, sicut condecet, pro Dei et nostro amore omni conamine emendare, quia tam hominibus S. Petri apostoli quam hominibus Guidonis tui homines, sicut fertur, innumera mala faciunt et rapinas multas exercent. Quae rogamus statim emendare facias, et tibi subjectis ultra tale quid facere non consentias. Verum si id forte emendare te non posse fateris, ut cum pace tua dicamus, in pravos atque iniquos homines illos ob tui amoris dilectionem, tuo consensu adhibito, nostri apostolatus sententiam dabimus, et quousque resipiscant, a liminibus sanctae Ecclesiae sequestrabimus. Latores vero praesentium missos apostolicae sedis, Acimundum scilicet et Walpertum venerabiles episcopos dilectos nostros ad tuam nobilitatem direximus, ut hi quod pagina reticuit viva voce loquentes edicant, et revertentes de tua benevolentia nos laetiores efficiant. Data XIX Kalendas Januarii, indictione decima.

LV. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 876.) Laudat ejus fidei constantiam erga sedem apostolicam: Adelgisii et complicum fraudes detestatur, suumque et aliarum Ecclesiarum auxilium contra Saracenos ei pollicetur, et hortatur ut in fide persistat, utque episcopum Surrentinum ad se mittat. JOANNES episcopus GUAIFERIO principi Salernitano.

Gloriosae nobilitati vestrae, quam spiritualibus ulnis amplectimur et dilectionis semper sinibus fovere non mediocriter anhelamus, condignas gratias agimus, quoniam in fidei petra statuens constantiae pedes, nec fluminibus, nec ventis diversorum eventuum impetu potuit a stabilitate sua demergi, vel a nobis praestitis sponsionibus aliquatenus amoveri; fundata enim est supra petram. Quae autem de Adelgisii et complicum ejus prioribus ac modernis fraudulentis actibus indicastis, et ipsi veraciter sensimus, et sagacitatem tuam, ut se res habet, sensisse manifeste cognovimus. Erit autem eis ut Saul et Achab (I Reg. XX), et anima eorum pro anima inimicorum Dei, quoniam virum dignum morte dimittere minime formidarunt, nosque Deo favente cantabimus et psallemus: In operibus manuum suarum comprehensus est peccator (Psal. VII): et iterum: Lacum aperuit, et fodit eum, et incidit in foveam quam fecit: convertetur dolor ejus in caput ejus, etc. (Psal. XVII). Interim autem, quantum nos superna virtus adjuvare dignata fuerit, et in consiliis et in auxiliis vobis ferre praesidium non omittemus, sed piissimum filium nostrum semper Augustum ad adjuvandum vos tam per se quam per exercitum suum quantocius incitabimus. Simili etiam modo et alios quosque fideles et Ecclesiae Christi amicos ad hoc ipsum excitare atque hortati studiosius procurabimus, atque omnia, sive quae nos cogitare, sive quae vos salubriter adinventa nobis intimare maturaveritis, gratulanter agere ingenti cum gaudio festinabimus. Interim autem state in fide, viriliter omnes agite, et confortetur cor vestrum (Psal. XXVI), non Insultam [in Sultam], qui Satan congruentius dicitur, sed sperantes in Domino: ita ut omnes a paganorum consortio subducatis, et vos ad pacem in invicem et concordiam unitatis in Christo Jesu Domino nostro: quidquid sane consilii vobis vel accreverit, vel salutiferum visum fuerit, nobis innotescere ne pigritemini, ut a libramine nostro vel tanquam salubre approbetur, vel si aliter coelitus revelatum fuerit, aliter et dispensetur. Etenim nos vestra damna nostra credimus, sicut e contrario lucra vestra nostra procul dubio deputamus. Episcopum interea Surrentinum sive per terram, sive per mare profectum, quia jam minus recepimus, haud parum moleste tulimus; et nisi ocius mittatur, molestius non immerito sustinebimus: at vero, si ad nos indifferenter fuerit destinatus, tunc magna et solita devotionis tuae recognoscemus indicia, et pure profecto circa pontificium nostrum dilectionis tuae sole clarius patebunt insignia. Optamus gloriam, etc. Data XV Kalendas Januarii, indictione decima.

LVI. AD LANDULPHUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 876.) Ejusdem argumenti. LANDULPHO episcopo Capuano.

Sicut de sanctitatis tuae devotione ab olim erga hanc sanctam Romanam Ecclesiam habita gratulamur, ita de infidelium et de inimicorum malevolentia contristamur, nullatenus de omnipotentis Dei misericordia diffidentes, quod et tibi condigna recompensatio et illis repentina confusio maturetur. Verum, ut condecet, reverentiam tuae fraternitatis laudabiliter amplectentes, et gratias agimus, et ut in bono perseverare proficereque decertes, apostolica mansuetudine deprecamur: quatenus qui in illis regionibus et sanctitate decoratus et devotione praelatus es, sis etiam contra tortitudinem regula, et sicut hactenus fecisse probaris, contra infelices felicitas, et contra iniquos aequitas, atque lux contra tenebras; sciens illius qui de tenebris dat lucem splendescere, solatium nobis et vobis citius adfuturum, et nimis diu afflictae Christi Ecclesiae omnipotentem Dominum consulturum. Praeterea quod de adjutorio, sicuti et ingens necessitas omnimodis postulat, a nobis conferendo deposcis, hoc et nos meditamur, hoc volumus, et divina gratia protegente, cito nos collaturos confidimus: quia jam calamitatem nobis commissi populi sustinere non possumus; jam devastationem terrae istius aspicere non sufficimus; tantumque dolemus, ut dici non possit, si omnes artus nostri vertantur in linguam. Quapropter vellemus, adhibito sanctitatis tuae consultu, necessaria ad communem securitatem negotia praevidere: tamen praeter id quod ad praesens difficile posse fieri, ut ita dixerimus, cernitur; cum primum se nobis posse praebuerit, quanquam imperialem exercitum nos cito habituros speremus, hanc ipsam necessitatem spirituali filio nostro serenissimo semper Augusto rursum significabimus, et ut quantocius nobis potenti virtute subveniat, humillimis precibus exhortabimur. Verumtamen prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium se faciet, orationes, eorum exaudiet, et salvos faciet eos (Psal. CXLIV). Data XIV Kal. Januar., indict. X.

LVII. AD AJONEM EPISCOPUM BENEVENTANUM. (Anno 877.) Commendat eum de zelo erga sedem apostolicam, monet ut sibi adjumento sit in expellendis Saracenis, suumque fratrem ad idem faciendum impellat. Reverentissimo et sanctissimo AJONI episcopo Beneventano.

Susceptis atque relectis litteris sanctitatis tuae, gratias omnipotenti Deo retulimus, et pro tuae devotionis affectu proque sollicitudine quam inquirendo de nostris eventibus habuisti, multum in Domino gratulati sumus. Decet enim, et omnino coram oculis divinae majestatis exstat conveniens, ut hi quos fideliores erga sanctam matrem cunctorum, scilicet Romanam, Ecclesiam esse conspicimus, nostris affectibus, et si non per corpus, per spiritum amplectantur, et fraterna dilectione juxta merita singulorum tractentur. De hoc autem quod asseris, te de nostra sanitate laetari, sicut et contrario de oppressione Saracenorum tristari, optime quidem, ut ita dixerim, quantum foris est, tangis; sed quantum intus est, juxta tribulationem quam patimur, non advertis. Praecipue cum pro populi nobis commissi vastatione solum nobis supersit sepulcrum, et pro his qui nobiscum certare debuerant, et non solum inimicis Christi faveant, sed etiam nostrum laborem impediant, immensis angustiis aestuemus. Sed in his non solum nobis orationibus a vobis subveniri precamur, verum etiam quos a communi nostro certamine deviare cognoscis, et exemplo operis, et verbo praedicationis revoces, exhortamur. Caeterum licet nostro itineri Neapolim, nobis pro maxima nostrae Ecclesiae necessitate nuper advenientibus non adhaeseris, tamen quod per praesentiam non egisti, per absentiam, si ille calor fidei in te viget quem credimus, agere prorsus valebis. Bene enim tuo ministerio cedis, si et laborem nostrum, quem valde debiles corpore pro liberatione Christiani populi tunc assumpsimus, opportune advertis, et tribulationis, quam modo patimur, memor semper existis. Nam nunquam consilium fratris tui per aliquos tantum subverti potuit, quantum per tuae sanctitatis solertiam immutatione dexterae Excelsi non possit convertit. Eia igitur, frater charissime, accinge episcopaliter lumbos tuos, et medullitus fratrum nostrorum, pro quibus Christus suum sanguinem fudit, neces atque dictu horrendam captivitatem perpende, et insta opportune, importune (II Tim. I), fratremque jam dictum monitis, imo verbis increpatoriis exhortare, ut nostros pios conatus sequatur, et pro Christianis nobis certantibus opem tribuat, voluntatem extendat, et opus te instante exibeat, et misereatur Deus. Quid nobis proficit Christianum vocabulum, si opere Christiano caremus? Quid prodest nobis cognovisse viam justitiae, quando post cognitionem retrorsum conversi, cum inimicis Christiani nominis tam libere foedera copulamus? Ergo, sicut diximus, beneficiis sanctae Romanae Ecclesiae tua sanctitas non ingrata nobiscum laboret, nobiscum pro salute populi Dei in illis partibus cooperatrix existat, et nostro certamini favens, sanctae Romanae Ecclesiae se devotam nomine et opere semper exhibeat. Quia si tu, sicut potes, peregeris, nec fratris tui, nec alicujus hominis factum, nostrum opus piumque laborem, Christo juvante, apud vestrates ex toto dissipare valebit; quin potius incrementum per Jesum Christum Dominum nostrum augebitur, et labor proficuus apparebit. Data Kalendas Februarii, indictione X.

LVIII. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 877.) Propter imminentia tum a Saracenis, tum a quibusdam Christianis, gravissima pericula, enixe petit ut promissa auxilia quamprimum mittat, et destinatos ea de causa legatos commendat. JOANNES episcopus CAROLO imperatori.

Cum nos in ecclesiasticis curis instantia quotidiana constringeret, et hinc inde populi nobis commissi continuus dolor, qui cuncta nostra interiora perculit, perturbaret, illud, ut ita dixerim, inter alia flevimus, quod nunc usque tam per terram quam et navigio ad vos nostrum missum dirigere summo desideravimus studio, ut nobis vestram prosperitatem desiderantibus et anxie sitientibus renuntiarentur citissime sanitates, sed omnino nequivimus. Hinc fateor, fili charissime, tanta per utrumque iter impedimenta timuimus, quantum et per paganos et per iniquos Christianos, sine respectu divini timoris, generari mala, quae aetas nostra non meminit, deploramus. Tanta enim sunt, ut intra moenia Urbis reliquiae populi innumerata paupertate affectae consistant, et omnibus forinsecus devastatis ac in solitudinem redactis, nihil jam restet nisi, quod Deus avertat, ipsius Urbis excidium. Sed et quantum nos Leo venerabilis episcopus, apocrisiarius et missus sanctae Romanae Ecclesiae, communis quoque fidelis, a vestro servitio rediens, de hoc quod a vobis retulit, post se vestrum exercitum contra Agarenos esse mittendum, laetificaverat, tantum hucusque eumdem nobis exspectantibus, quod consecuti non sumus, validior moeror et ineffabilis angustia contristavit, quia tota Campania ab ipsis Deo odibilibus Saracenis funditus devastata, jam fluvium qui a Tiburtina urbe Romam decurrit, furtim transeunt, et tam Sabinos quam sibi adjacentia loca praedantur. Sanctorum quoque basilicas et altaria destruxerunt, sacerdotes et sanctimoniales, alios quidem captivos duxerunt, alios autem variis mortibus necaverunt, et omnem Christi sanguine redemptum populum in circuitu deleverunt. Et quid dicam? aut quid loquar? cum pervenerit gladius usque ad animam, et sanguis omnium de terra clamet ad Deum. Ergo, praecellentissime Caesarum, jamjam nostrae calamitati succurrite, jam populi nostri miserias relevate, jam vestrae potentiae manum porrigite, et hanc terram, cujus vobis necessitates ab ipso vestrae vocationis initio notas fecimus, liberate, ne si perdita fuerit, vestrum vilescat imperium, et totae Christianitati noscatur dispendium. Reminiscimini igitur propter Deum, reminiscimini, quia multa spe et fiducia freti, divinitus et humanitus ad imperii gubernacula promerenda pro vobis certamina sumpsimus, nullique labori pepercimus. Ideoque vicem nobis rependite, ut spes et labor noster non sit inanis in Domino; quia cum haec fuerit semper apud vos summa nostrae petitionis, si amplius nobis auxilium vestrum subtraxeritis, in desperationem lapsi deficiemus, et forsitan in aliud consilium, resumptis aliquantulis viribus, necessario transcendemus. Non enim, sicut vos forsitan aestimatis, mediocre malum tota nostra Ecclesia patitur, minimis status reipublicae damnis afficitur: sed alia Saracenorum incursibus, alia autem Christianorum ita sunt exterminata et devastata tyrannide, ut non nostra sint quae nostra fuerunt: quin potius solo nomine omnibus illis utamur, et vel ad defensionem patriae, vel ad aliquam utilitatem nostrae Ecclesiae, quorumlibet solatia nunquam inveniamus. Praecipue autem multi, quos vestra non ignorat majestas, non solum nulla nobis solatia conferunt, verum etiam quidquid residuum est a paganis, impraetermisse subtrahunt, et omnem nostram dispositionem in territorio Romano suis violentiis calcant; adeo ut nec victualia nec ulla quadrupedia in omnibus nostris remaneant, nec ullum qui nobis compatiatur, vel nostros singultus aut gemitus doleat, oculi nostri aspiciant. Sed quia tanto imperatori pauca sufficiunt, et ex istis jam, fili charissime, quae nos prae gemitu et afflictione cordis loqui non possumus, universa alia cognoscetis, quasi humo prostrati vestram magnificentiam deprecamur, et per futurum judicium deprecantes, cum tota nostra Ecclesia vestro divinitus protecto imperio totis viribus suggerimus, votisque supplicibus preces multas effundimus, ut contritae et omni humano solatio destitutae sanctae matri vestrae Romanae Ecclesiae defensionem, debitamque tuitionem, cunctis remotis occasionibus, cunctisque omissis dilationibus, omnimodis praebeatis: quia cum jam juxta praecipitium consistamus, nisi manu vestrae defensionis, et necessariis nobis, sicut praemisimus, imo saepius exoravimus, quantocius opibus subvenire studueritis, spe vivendi per Christianos sublata, aut ipsis paganis subjiciemur, aut, quod avertat divina potentia, ab eorum multitudine victi, ad omnem Christianitatis interitum crudeli nece peribimus, ac per hoc et Christi nomen in gentibus blasphemabitur, et vestrae opinionis ante acta studia oblivioni trademur. Hujus rei gratia, sicut supra meminimus, opportunum adjutorium conferentes, nobis vestrum exercitum ad hostilem expeditionem promptissimum destinate, aliosque Deum per omnia diligentes missos, qui vitiorum flammas justitiae tramite usi compescant, nimia celeritate dirigite: quatenus qui innumeris tribulationibus quatimur ac aestuamus, et pro populi nobis commissi miseriis cruciamur, vestris consolationibus refecti laetemur, et per vos tranquillitate percepta, optatam libertatem, sicut decet, per tam benignum imperatorem consequi mereamur. Postremo sublimitatem vestram deposcimus ut latores praesentium, Petrum scilicet atque Petrum venerabiles episcopos, missos apostolicae sedis, nostrosque dilectos, juxta morem benigne ac pacifice suscipere non dedignemini, et ea quae piis vestris auribus pro utilitate sanctae Romanae Ecclesiae in conspectu vestro retulerint, ad congruum ac opportunum effectum pervenire, pro sanctis apostolis vestris intercessoribus apud Deum, celeriter studeatis. Data quarto Idus Februaris, indictione decima.

LIX. AD RICHILDIM AUGUSTAM. (Anno 877.) Ut imperatorem conjugem suum ad opem Ecclesiae quamprimum ferendam hortetur. JOANNES episcopus RICHILDI Augustae.

Multo peracto jam tempore, tam ad spiritualis filii nostri Augusti quam ad vestram invisendam clementiam missos apostolicae sedis destinare desideravimus, quatenus et de utriusque sospitate laetiores efficeremur, et nobis commissae, sanctae scilicet matris vestrae, Romanae Ecclesiae calamitates atque oppressiones, quas a Christianis et ab iniquis paganis sine cessatione patimur, ad memoriam reducentes, ab eodem Augusto consolationem et optatam opem, sicut sperabamus tandem aliquando consequi mereremur. Sed omnium viarum aditibus a malis obsessis hominibus, plus nos compulit dolor lacrymas fundere quam locus pateret ad vos nostros missos dirigere: quia ex uno, sicut diximus, Christiani, ex alio pagani ita nos credeliter persequuntur, ut solis moenibus Urbis relictis, omnia in circuitu longe lateque consumpta habeant, et in solitudinem prorsus redacta. A quibus per tantum imperatorem relevari jam credebamus et recuperationem aliquam vel medelam adipisci summopere praestolabamur; sed ecce pro peccatis nostris aliis negotiis implicatus, nobis hactenus distulit ferre praesidium. Et quia jam sustinere non possumus, gloriam vestram multipliciter deprecamur, ut vice nostra fretae, sumatis in femineo sexu virile pectus, et pro amore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quorum ita est devastatum terminum, ut magis libeat flere, quam dicere, tandiu apud piissimum imperatorem nostrum insistatis, quousque et contra paganos opem praebeat, et Christianos compescere gaudeat. Quoniam ideo illum tanto diademate ab olim quidem a nobis exspectatum ac praeelectum decore curavimus, ut sanctae Romanae Ecclesiae recuperatio et securitas, quam ademptam dolebamus, per pium studium ejus, quo semper fruebatur, rediret. Quapropter, charissima filia, per Deum vos adjuramus, opportune importune insistite, ut antequam in ipsa urbe Romulea aliud periculum, quod Deus avertat, proveniat, manum suae defensionis exhibeat, et hanc terram, quae sui imperii caput est, ad libertatem reducat, ne quando dicant gentes, ubi est imperator illius? Quatenus et nobis spes evadendi, vivendique remaneat, et priusquam hiems vel ver transeat, contra eosdem paganos Romae siut illius exercitus praeparata subsidia. Alioquin aut omnino peribunt, aut coacti ut solam vitam redimere valeamus, eis qui nobis dominantur, quomodocunque subjiciemur. Data IV Idus Februarias, indictione decima.

LX. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 877.) Mittit imperatori palmam, et a malis, quibus a Saracenis pravisque Christianis urgebatur expositis, auxilia petit. JOANNES episcopus CAROLO imperatori.

Inter caetera quae, vera crescente religione, ab olim ecclesiastica facta vestrae pietati duximus intimanda, virentium vobis palmarum ecce bravium mittimus, quod Apostolus non omnes qui currunt, sed unum propter unitatem legitime certantium accipere protestatur (I Cor. IX). Quapropter, fili charissime, quasi praesentes, incurvatis genibus et submisso capite, deprecamur et obsecramus, ut ita legitime celsitudo vestra in hujus saeculi stadio pro Christi Ecclesia currere, ita decertare contendat, ut non solum bravio victrix vestra dextera adornetur, verum etiam sacratissimum caput diademate gloriae decoretur, imo pro visibilibus his et corruptibilibus, non tantum palmam, sed et coronam accipiat incorruptam. Sed, heu, clementissime imperator, ecce dum ad alia intenditis, mater vestra, sancta videlicet haec Ecclesia, quae vos spiritualiter, genuit, periclitatur et in novissimum devenit exitium: hinc inde non solum tabernaculis hanc Idumaeorum et Ismaelitarum, et Agarenis quotidiano gladio et captivitate in interitum impellentibus, verum etiam falsis filiis Sarae, quos optime nostis, in praedam et direptionem miserabiliter immittentibus; ita ut et illi saepe usque ad muros Urbis quamvis clandestinis horis pervenerint, sed et Tiberinum fluvium, qui olim Albula dicebatur, juxta Sabinorum confinia pertransierint; et isti qui nobis vicini sunt, ex altera parte ita saeviant et debacchentur, ut non hominem, non agrum, non jumentum, non pecus, non quidquam ex his quae sancti Petri juris existunt, dimittere patiantur, sed omnia quae oculo vident manu diripiant, et mala quae cogitant sine mora perficiant. Haec sunt, charissime, de innumerabilibus pauca, quae mater vestra Romana, proh dolor! diebus vestris perfert Ecclesia; quasi non vos specialiter ex omnibus et prae omnibus amaverit, invitaverit et extulerit, vel quasi nos non vos, auctore Deo, in imperium coronaverimus, et vobiscum in omnibus, quasi cum sapientissimo Salomone, ut quondam ille fidelis Sadoch sacerdos (I Reg. I), adversus alterum ad omnia minime steterimus, nec cuncta quae pro vobis debuerimus facere, fecerimus: ad extremum quasi non hodieque manui vestrae speciali voto et praerogativa plenam benedictione palmam, sicut et cernitis, destinemus adversus visibiles hostes et invisibiles triumphantem. Optantes enim vos de cunctis adversariis triumphare, nihil aptius vobis quam ramos palmarum duximus offerendum, quos et pueri sternebant in via Domino Hierosolymam venienti (Matth. XXII), antiquum hostem triumphaturo et mundum victuro. Sed dicuntur multae vos impedire sollicitudines. Hoc plane nec nos ignoramus. Verum ut cum Domino fateamur (Luc. XI), et haec oportuit facere, et illa non omittere. Nam vobis, qui in agone contenditis, ut ad bravium supernae vocationis et ad capessendam coronam incorruptam perveniatis, ab omnibus aliis abstinendum est, et legitime, ut praediximus, decertandum. Quid autem magis legitimum quam ut prae omnibus et ante omnia Romanae curam habeatis Ecclesiae, quae caeterarum magistra est et mater Ecclesiarum, quae vestro in tempore tantis ac tam immanibus succumbit sine cessatione periculis. Denique si haec Ecclesia, quae caput est, viget, caetera membra, quamvis languida, recuperandi fiduciam non amittunt quae nimirum omni robore carent, si contingat solum caput forte languere, quanto potius, quod avertat omnipotens, si contingat exstingui? Unde iterum iterumque totis singultibus totisque imploramus praecordiis, et per Christum Dei Filium suppliciter adjuramus, qui vos ad tantum provexit fastigium et imperium, vel nunc citatum extendite clementiae brachium, et periclitanti patriae, quin potius mundo, auxilii jamjamque porrigite dexteram. Ecce Petrus in commissis ovibus mergitur. Erigite ergo eas vos a fructibus, clementissime. Sic vos ipse ab excessuum alluvionibus erigat, et vobis coelestis atria regni intercessionum suarum clavibus reseret, et vitae aeternae pascua invenienda inter angelos sine termino tribuat, quae oculus non vidit, nec auris audivit, etc. (I Cor. II). Data Idibus Februarii, indictione decima.

LXI. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 877.) Respondet, abbatem qui, nullo comprobato crimine, a regii coenobii praepositura depulsus fuerat, esse revocandum; homicidam autem, et facinoris socium, ab omni praepositura pellendum. JOANNES episcpous ANSPERTO archiepiscopo Mediolanensi.

Laudamus sanctimoniam tuam, frater charissime, justitiae zelo ferventem; sed in promotionibus sive antistitis, sive abbatis, nil profecto aliud gerendum possumus exhortari, nisi quod sacri canones sanciunt quos nulli sacerdotum licitum est ignorare, vel quidquam facere quod Patrum possit regulis obviari. Verum quia in utroque filii nostri semper Augusti interfuisse perhibetur assensus, ejus super hoc esse videtur exspectandus adventus: ad cujus cum tua sanctitas accesserit pietatem, credimus nil Ecclesiae Dei praeter paternas regulas illaturam. Moderatio quippe sedis apostolicae, et universalis Ecclesiae dispositio, in hoc periculoso tempore pene cuncta dispensatorie moderanda compellit. Quamvis autem praesenti sit exsuli consulendum, nihil tamen est, non exstante ulla necessitate, contra canones Patrum agendum. Abbas autem qui, nullo comprobato crimine, a regii est coenobii praepositura depulsus, ejusdem piissimi principis permissu, precibus nostris tuae sociatis industriae, revocandus est. Non autem solum homicidam, sed et socium homicidae ab omni praepositura pellendum decernimus. Haec perpaucis fraternitati tuae scripsimus, ne sibi omnino rescribere supersedisse videremur. Caeterum, ut cum sancto Leone papa dicamus. Nos qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus incognitis rebus in cujusquam partis praejudicium diffinire, priusquam universa quae gesta sunt, veraciter audiamus. Si enim, ut ait Apostolus (Gal. III), mediator unius non est, qui sic unam partem audit, ut alteri parti nihil reservet. Optamus, etc. Data III Kalendas Martii, indictione decima.

LXII. AD EPISCOPOS IN REGNO CAROLI IMPERATORIS CONSTITUTOS. (Anno 877.) Monet ut imperatorem hortentur ad opem Ecclesiae Romanae celeriter ferendam. JOANNES episcopus omnibus archiepiscopis et episcopis in regno imperatoris Caroli constitutis.

Pristinis attriti miseriis et oppressi calamitatibus, dilectissimi filii nostri magni imperatoris Caroli, quasi de profundis ad Deum clamantes, tanquam ipsius Domini et Salvatoris nostri anxii exspectabamus adventum, et, ut ita dixerim, ejus iteratum pro salute nostra credebamus imminere descensum. Sed, proh dolor! tot ac tantis circumdamur hinc inde periculis, ut taedeat nos etiam vivere. Ecce enim Dominicarum ovium ab Agarenis, qui sunt filii fornicationis, necnon et ab his qui solo sunt nomine Christiani, aliae gladio trucidantur, aliae fame pereunt, aliae vero in praedam et captivitatem ducuntur. Sed et pastores earum, reverendi episcopi profugiunt, et vagi huc illucque palantes omni penitus egestate tabescunt. Redacta est terra in solitudinem, et ablatis ab illa hominibus, ferarum saltus effecta est; civitates, castra et villae subversae, nec ubi earum fuerint aedificia, innuunt. Sed et venerabilia loca destruentes, altaria Domini suffoderunt, ministros et servos ejus occiderunt. Facti sumus, secundum Psalmistam, in derisum et contemptum his qui in circuitu nostro sunt (Psal. XLIII), dum illi aut vicinorum auxilio potiuntur, aut saltem pacto, secundum Apostolum, tempus redimunt, quoniam dies mali sunt (Ephes. III). Seminamus pedetentim, quamvis in lacrymis, nec recolligimus, imo jam nec seminandi facultas suppeditat. Sedet in tristitia domina orbis, mater Ecclesiarum, magistra gentium, consolatio tristium, et non est qui adjuvet, non est qui consoletur eam, nisi tu solus, o bone Deus, et si non re propter iniquitates nostras, sed spe, quae secundum Apostolum non confundit (Rom. V). Quae, fratres charissimi, partim vobis significamus (nam si per singula scribere tentassemus, facilius nobis charta quam sermo deficeret) ut sicut unum corpus sumus in capite Christo, et alter alterius membra, ita nobiscum pariter condoleatis et compatiamini: quia si quid unum patitur membrum, ut doctor gentium ait, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII); et si compatimur, et conregnabimus (II Tim. II). Condolentes autem nobis et compatientes, accedatis ad Christianissimum filium nostrum, et consilium Domini ab eo non abscondatis; suggerentes et exhortantes ut perpendat quis et quam terribilis sit ille, qui hunc ante saecula huic praefuturum regioni praedestinaverit, et quam districte ab eo exacturus sit quod commisit: qui scilicet tam pretiosi sanguinis fusione quod credidit emit. Meminerit etiam quia et nos illum prae caeteris propinquis et aemulis ejus amavimus, elegimus et praetulimus. Unde et eum adversus omnes hostes Ecclesiae non solum defensorem, sed et patronum et advocatum nostrum existere proposuimus: ut quod ei nos apud Deum esse satagimus, ipse inter homines pro nobis fieri non detrectet, praecipue ut accelerans nobis subveniat et sine mora contra perfidos Christianos et infideles succurrat. In quo sanctae fraternitati vestrae prae omnibus laborandum est: pro commisso scilicet sibi sacerdotali officio, et quia, ut cum propheta veridico fateamur (Isa. X), si haec humiliatur, ad cujus confugietis auxilium, vel ubi relinquetis gloriam vestram? Data III Kalendas Martii, indict. X.

LXIII. AD LANDULPHUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 877.) Mittit legatos, ut Docibilis hypatus petierat: hortatur ut det operam una cum legatis, ut pactum cum Saracenis initum dissolvatur; se quidquid ab eo constitutum fuerit, approbaturum. LANDULPHO episcopo Capuano.

Noverit industria tua nos tam Sergii magistri militum quam Docibilis hypati epistolas suscepisse: quibus cognovimus eos excusabiles se velle coram nobis reddere tentavisse super contracto infando foedere quod cum Saracenis impie pepigerunt nec absolverunt, in tantum, ut gerulus earum referret jam fuisse diruptum, nisi dilectio tua pro reverentia nostri, nostrum in hoc exspectandum arbitrium judicasset. Quamvis nec haec ipsa ex toto crediderimus, eo quod de his nullam tuam susceperimus. Verum quia nos praedictus Docibilis hypatus, ut missos nostros pro tanto bono et omni Ecclesiae profuturo perficiendo, Cajetam mitteremus, obnixe rogavit, ne negligentia nostra diffamaret tantam humani generis salutem postpositam, misimus illuc Walbertum Portuensem, et Eugenium Ostiensem sanctissimos episcopos, dilectos et consiliarios nostros, ut sive cum magistro militum, sive cum missis ejus loquentes, pactum illud, quod perditionis est causa, dissolvi per omnia suaderent, in tuae maximae sapientiae illos fiducia destinantes. Quapropter hortamur ut solertia tua tanto in hoc laboret quanto non solum a nobis condignam vicissitudinem, sed et ab ipso Deo et Domino nostro coronam se percepturam in coelestibus non poterit dubitare. Admonemus itaque, insta opportune, importune (II Tim. IV), ut tam impio discisso foedere, pax Dei, quae exsuperat omnem sensum (Philip, IV), nobis tandem coelitus restituatur. Si qua vero inter haec se ingerit inimica Deo contentio, tuae sapientiae manibus detergatur: nulla simultas, nulla rerum vel gloriae cupiditas a tanto lucro atque profectu vos subtrahat; quia, quidquid illud est, pacifice poterit post modicum dirimi, et cum charitate, nobis quoque mediantibus, diffiniri. Certet ergo, laboret et satagat industria tua, et in his vice nostra utatur; quidquid agendum, quidquid communi ex placito fuerit construendum, vice nostra faciat atque constituat. Alacriter enim quod tua dilectio constituerit, et immobili placito fixerit, adimplere atque perficere procurabimus, nihil ut in hoc haesitet dilectio tua magnopere commonentes. Praedictis autem missis nostris missos tuos indifferenter et absque mora Cajetam dirigere procurato, qui de his omnibus cum eis salubriter tractare valeant, et quae sunt agenda perficere. Optamus, etc. Data Idus Martii, indictione X.

LXIV. AD FROTARIUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 877.) Frotarium ab Ecclesia Burdigalensi a paganis devastata transfert ad Bituricensem. Reverentissimo et sanctissimo confrati nostro FROTARIO, dudum quidem Burdigalensi, nunc autem Bituricensi archiepiscopo.

Ad hoc nos divina provisio supernaque moderatio Ecclesiis suis voluit praeesse rectores, ut dispersa congregare et servare congregata summo studio procuremus, non solum [ forte, et non solum. [HARD.]] earumdem Ecclesiarum sollicitudinem, sed et ipsorum quoque rectorum habeamus industriam et exerceamus solertiam: quatenus sicut rectoribus destitutis Ecclesiis alios subrogantes consulimus, ita rectoribus vacantibus Ecclesias Domini committentes, providam curam nos earumdem Ecclesiarum gerere demonstremus: maxime his qui, cum robusti praeliatores Domini sint, intra otiositatis angustiam arceri renuunt, et per hoc expeditius contra vitia certaminum exercitia quaerunt. Quia igitur Burdigalensem Ecclesiam, totamque pene sub ejus habitam regimine dioecesim, ita paganorum frequentes gladii praedaeque continuae consumpsit irruptio, ut pene omne illic episcopale vacet officium, necessario praevidimus, Dei omnipotentis auctoritate, beatorumque Petri ac Pauli apostolorum principum, fraternitatem tuam, cujus vacatio defectus est fidei, et fere virtutum omnium detrimenta, in Ecclesia Bituricensi, quae vacare pastorali cura dignoscitur, ab hac praesenti decima indictione praeferre simul et incardinatam praeficere, habito in eadem Bituricensi Ecclesia totius jure metropoleos ac dioeceseos priscis temporibus a sacris canonibus praestituto, et in illa Ecclesia eatenus conservato: ita ut pastor ejusdem sanctae Bituricensis Ecclesiae, rector et antistes ex hoc revera dicaris, habearis, et Christo propitio percolaris, ea quae Dei sunt jugiter agens, et utilitati proximorum semper intendens. Qui vero contra hujus apostolici privilegii nostri statutum, quod necessitate barbarica, et dispensatione cogente loci et temporis, exemplo etiam majorum protulimus, agere forte tentaverit, divinis mysteriis tandiu privetur quandiu minime resipiscens, apostolico praecepto per frustra permanserit inobediens. Data, etc., indictione X.

LXV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 877.) Monet ut bona ablata a monasterio sanctimonialium restituenda curet; quod nisi intra sexaginta dies fecerit, et per legatum id sibi nuntiaverit, vel causam cur non sint restituta, non reddiderit eum excommunicat. JOANNES episcopus CAROLO glorioso regi.

Cum generositatem tuam tanta claritas prosapiae regalis extollat, miramur et obstupescimus quomodo hanc tam sinister longe lateque discurrens rumor obnubilet, asserens et affirmans te Italiam ingressum ad monasterium accessisse ancillarum Dei apud Brixiam constitutum; indeque cum illic ipse morareris, tyrannice aurum ablatum, tam ipsius venerabilis monasterii, quam dilectae filiae nostrae Angelbertae Dei cultricis, quod sibi ad ipsius praecipue coenobii sustentationem procul dubio reservaverat. Unde moerore vehementer afficimur, dolentes gloriam tuam ad tam immane sacrilegii genus dilapsam et instar cujusdam gentilis regis vasa domus Dei ad usus proprios inflexisse conatam (Dan. I). Atque ideo dilectionem tuam in Christi visceribus esse cupientes, monemus et sacris convenimus eloquiis cum Psalmista fatentes: Nolite sperare in iniquitate, et in rapinis nolite concupiscere (Psal. LXI). Si qua ergo a praedicto pio loco, sive gloria tua sciente sive nesciente, ablata sunt, industria tua diligentissime requirantur, et inventa in eo sine mora sub omni integritate restituantur: ne, quod absit, si aliter egeris, et Deum contra te ad iracundiam provoces, et decus tuae regiae nobilitatis offulces, atque nos ad haec severius secundum ministerium nostrum punienda commoveas. Denique nisi post lectam hanc nostri apostolatus epistolam, intra sexaginta dierum spatium, thesaurum illum sine aliqua diminutione reddere proposueris, ita ut missus tuus Romam in praesentiam nostram veniens, sive reddideris, sive nec reddideris, quidve hic agendum delegeris, veram et idoneam exposuerit rationem, eousque sis extunc excommunicatus, quousque ab omni te rapinae communione reddideris alienum: durioribus deinceps te sciens verberibus erudiendum, si his interim levibus tactus resipiscere forte contempseris. Amamus enim te more paterno, et ab hac secunda idolorum servitute volumus scire liberum et immunem. Etenim avaritia, secundum Apostolum, est servitus idolorum (Gal. V). Optamus, etc. Data VI Kalendas Aprilis, indictione decima.

LXVI. AD ENGILBERGAM. (Anno 877.) Consolatur eam ob mortem mariti, atque monet ut Carolo imperatori fidem servet, seque ejus intercessorem apud eumdem Augustum futurum pollicetur. JOANNES episcopus dilectae filiae ENGILBERGAE Christo dicatae.

Eo nos, filia charissima, nec alio circa dilectionem vestram flagrare affectu noveris, quo fuimus, quo etiam olim persistere proposuimus: nescit enim dilectio vicissitudinum obumbrationem, nec defectum patitur, cum, secundum Apostolum, nunquam excidat (I Cor. XIII). Hujus rei gratia consolatoriis his et exhortatoriis prudentiam vestram litteris commonemus, ne deficiatis in tribulationibus, scientes, docente Apostolo, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem: spes autem non confundit (Rom. V); omnia enim quae videntur, temporalia sunt; quae vero non videntur, aeterna (II Cor. IV). In his ergo configi, in his debes totis radicibus inhaerere, charissima: unde sapientia vestra sanctos, qui patientia in mundo claritate quasi luminaria refulserunt, prae oculis habeat, et ita inoffensis ad palmam supernae vocationis gressibus tendat, quam videlicet habituri sunt illi qui, oraculo Dominico imbuti, in patientia sua ponunt animas suas (Luc. XXI). Nihil enim inimica mors vel manus abstulit, quod vita, quae Christus est, et ipsius provida dextera in melius non transtulit atque restituit. Abstulit mortalem illa maritum, sed ista seipsam aeternum contulit sponsum; unde quae terreni vocabamini uxor, Patris coelestis jam regis multo praestantius dicimini conjux. Ademptum est corruptibile diadema, sed praeparatur incorrupta corona. Remota sunt decoramenta quae veterascunt, sed reposita sunt vobis ornamenta quae non marcescunt. Et quid plura? Pro aerumnoso et phantastico regno, percipietis felix et verum imperium: et revera haec est immutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI). Verum cum sapienti vobis et quae nostis de paucis plura pensare pauca sufficiant; his ita praelibatis, dilectionem vestram merito commonemus ut spirituali filio nostro Carolo piissimo imperatori purae fidei ac sincerae devotionis exhibens semper integritatem, omnes ad ejus mansuetudinem attrahat, et salubribus monitis inviolabilem ei fidem servare demonstret. Non enim est potestas, ut Apostolus ait, nisi a Deo (Rom. XIII). Et: Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit (ibid.); nos autem, quia illum divinitus, ut credimus, acti semel elegimus, perpetuo tanquam filium charissimum omni conatu diligimus, ita ut ipsius amicos et inimicos, nostros amicos et inimicos existere teneamus: si qua vero sunt vobis ab ejus elementia impetranda, per nos credimus, cum vobis libuerit, indifficulter obtinere valebitis. Quod et nos libentissime pro memoria priscae benignitatis vestrae geremus, et idem pius Augustus pro Dei sanctorumque apostolorum, sed et nostri dilectione animo gratanti concedet. Optamus dilectionem vestram bene in Christo valere, dilectissima filia. Data VI Kalendas Aprilis, indictione decima.

LXVII. AD WIGBODUM EPISCOPUM PARMENSEM. (Anno 877.) Hortatur ut quoscunque potest ad sanctae Romanae Ecclesiae defensionem excitet, et ad se cum suis veniat, ut communi consilio Saraceni ab Italia expellantur: mittit desideratas epistolas, quas afferendas curet iis quibus scribuntur. JOANNES episcopus WIGBODO episcopo Parmensi.

Devotionis tuae affectus non inscii grates condignas referimus; quia vero sanctitatem dolere tuam cognoscimus pro eo quod a nobis nihil sibi laboris injungatur; nil esse noveris aliud nisi quia novimus te multis hujus temporis procellarum fluctibus irretitum. Verum quia nobis multa incumbit necessitas, et tua promptissima claret alacritas, hortamur ut quoscunque potes, et quomodocunque potes, ad defensionem hujus sanctae principalis Ecclesiae filiorum excites, incites, et prout necessitas urget, impellas: sed et ipse cum his qui tibi adhaerent ad colloquium nostrum accelerare ne pigriteris, quatenus communi consilio, auxiliante Deo, gens impia nostris eliminetur e finibus: hoc est quod exigimus, hoc est quod ante speciali voto deposcimus. Quae vero de mittendis quibusque litteris nostris suggerere voluisti, votis tuis, prout temporis qualitas, et causarum dispensatio concessit, gratanter annuimus; et non solum hoc, sed et quae possumus, tanto circa sanctimoniam tuam exhibere libentius volumus, quanto hanc praeteritis illis in partibus constitutam alacrius et instantius quae nostra sunt exsequi contemplamur. Epistolae autem ipsae quibus missae sint, superscriptio earum monstrabit, quas ipse procul dubio ad eos quibus directae sunt facies asportari. Esto itaque fidus in nobis, et viriliter age et confortetur cor tuum, et sustine Dominum, et, Accinge sicut vir lumbos tuos (Job XL), et accelera, ut dilectionem tuam superius commonuimus. Optamus sanctitatem tuam, etc. Data VI Kalendas Aprilis, indictione X.

LXVIII. AD DOCIBILEM ET JOANNEM. (Anno 877.) Hortatur ut det operam ne Christiani foedus cum Saracenis faciant. JOANNES episcopus DOCIBILI et JOANNI hypatis.

Devotioni tuae pro labore fidei Christianae quam excolis gratiarum actionibus persolutis, iterum et iterum exhortamur ut magis ac magis satagere et decertare, et coeptum laborem ad perfectam ducere actionem procures: ut Christiani nominis viri paganorum foedera fugiant, et solum in Deum, qui eos creavit, et non in diaboli membra, quae sunt filii fornicationis et vasa irae, spem suam ponere discant. Quod cum egeris, salvabis animam tuam, et operies multitudinem peccatorum. Dicit enim beatus Jacob: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam suam a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jac. V). Data V Idus Aprilis, indict. X.

LXIX. AD PULCHAREM PRAEFECTURIUM AMALFITANUM. (Anno 877.) Monet ut foedus cum Saracenis initum dissolvendum curet. JOANNES episcopus PULCHARI praefecturio Amalfitano.

Admonemus ut in omni virtute tua et sapientia tua labores atque decertes ut illi homines paganorum disrumpere pacta procurent. Quod si fecerint, nil vobis vel illis denegabimus eorum quae rite facere possumus, et pro nulla causa vel homine nos a communi vestra et eorum salute seu auxilio separabimus, nec illos aliquando dimittemus. At vero si illi hoc facere recusaverint, et conspicis eos nobis de die in diem tantummodo velle illudere, saltem tu fac secundum consilium tuum, quod scilicet, inspirante Deo, ex prudenti corde salutiferum protulisti. Quidquid autem de his factum, vel non factum fuerit, aut faciendum exstiterit, tuis nobis vel missis vel litteris citius indicabis, ut quae deinceps nobis necessario sunt agenda, facilius et expeditius agamus, praeparemus et ordinemus. Data V Idus Aprilis, indict. X.

LXX. AD SERGIUM MAGISTRUM NEAPOLITANUM. (Anno 877.) Dolet ipsum saepe monitum foedus cum Saracenis solvere noluisse; praecipit ut tandem pareat: sin minus, minatur se iterum eum excommunicaturum; pollicetur, si fideles legatos miserit, benigne se suscepturum. JOANNES episcopus SERGIO magistro Neapolitano.

Dum verbi Dei semen in pectore tuo etiam per memetipsum post crebros missos et litteras seminassem, exspectabam non verborum folia, sed fructus operum promereri: sed quia super hac parte spes nostra frustrata est, cogor in vocem Domini per Isaiam prophetam adversus Israeliticam plebem prorumpere, clamans: Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci? an quod exspectavi ut faceret uvas, fecit autem labruscas? (Isa. V.) Verum quia, ut cum Apostolo dicam, eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium est (Philip. III); semel te tuosque adhuc admonere non abnuo ut ab infidelium consortio declinetis, et a tam profano tandem aliquando foedere recedatis. Quod si nos audieritis, non solum bona quae cupitis affluentius ex nobis habebitis, sed et magna praemia coelitus assequemini; sin autem, non solum nos spirituali vos iterato gladio percellemus, sed et hi qui non sine causa materiales gladios portant, cum sint sanctae Ecclesiae validi defensores et fervidi zelatores, cunctis adversis et prosperis conculcatis, adversus vos protinus arma corripient, et vindices contra vos impugnatores ejus celerius properabunt. Quae nos scientes, quia vos anima et corpore salvos reddere cupimus, haec vobis denuntiamus et cavenda praecipimus. Caeterum miramur quomodo vos in litteris vestris, quas in ipsa paschali festivitate suscepimus, inculpabiles tentetis astruere, cum piaculum vestrum totus qui desertus est mundus, et sanguis de terra, qui effusus est, clamet: praeveniente autem gratia Dei, cito credimus fore ut et vos resipiscentes a vinculo quo annexi tenemini, convenientius absolvamini, et de tua tuorumque salute ipsi cum coelestibus choris pari gaudio perfruamur. Porro si missos destinatis fideles, quibus credere procul dubio valeamus, libenti eos et benigno suscipiemus affectu; et quidquid desiderio vel voto vestro cederit, gratanter administrabimus, fidentes, quod nil impossibile, nil allegaturi sint inconveniens: e contra vero si finetenus pacti jugum cum infidelibus ducere proponitis, scitote profecto quia, ut cum Apostolo fatear, in virga veniam ad vos (II Cor. IV). Data V Idus Aprilis, indictione decima.

LXXI. AD EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 877.) Quaeritur Neapolitanos cum infidelibus foedus iniisse, nec ab ipso eorum antistite ad viam veritatis revocari. Quare hortatur ut ipse et illi resipiscant: praeterea pollicetur se benigne suscepturum Neapolitani ducis legatos, si miserit, paratumque ad omnia se fore, quae pro Ecclesiae Dei utilitate perficienda retulerint. JOANNES episcopus ad episcopum Neapolitanum.

Relictis litteris tuis, quas coepto jam paschalis festivitatis officio in die magno suscepimus, nihil quo laetificaremur, reperimus: unde ingens tristitia, et continuus dolor cordi nostro crevit, et multiplicatus nos vehementer affligit; quia populum civitatis vestrae, quae olim Dei, nunc autem principis tenebrarum effecta est, derelicto penitus creatoris sui amore, videmus jugum cum infidelibus ducere: teque ideo fore obnoxium, quoniam in medio populi polluta labia habentis, pollutum et complicem habitare, nec toto annixu te velle murum pro domo Domini, sicut idoneum Christi athletam oportet, contemplamur opponere. Cum nos pro hujusmodi causa te ad tanti honoris culmen perducere procul dubio studeremus, quatenus te adjutorem et fidelem cooperatorem habentes, oves Domini de tam immani profundo quo ab humani generis inimico submersas et retentas jacere conspiciebamus, abstrahere atque ad superna relevare possemus, ut de illorum simul salute par apud retributorem omnium Deum pro communi certamine meritum haberemus. Sed ecce neglecta pastoralis officii cura, postposito divini timore judicii, cum illis quos aut corrigere et ad viam veritatis revocare, aut eos quasi gregem morbidum tot disciplinae salubris verberibus castigatum, salutem propriam nolentem recipere, vitare, atque de medio eorum, sicut jam olim tibi ex divina auctoritate praecipimus, exire debueras, nec amplius cum praevaricatoribus et consortium infidelium habentibus habitare praesumeres, ut tuae devotionis sinceritate manifestius apparente, reverentiam tuam, quam sacerdotii summi decoravimus infulis, in societate corporis Christi nobiscum haberemus conjunctam. Nos enim assidua quamvis corporis incommoditate tunc detenti essemus, volentes Neapolitanam civitatem, ceu populum Domini, et oves pascuae ejus nobis in ipso apostolorum principe commissas cum omni devotione salvare, non recusavimus laborem, quin potius posuimus animas nostras in manibus nostris, Dominicaque voce admoniti venimus confirmare illos in beneplacito Dei, ceu fratres, et ut filios charissimos coram Domino adjuvare; sed obdurato ipsi corde, nostras preces et monita recipere atque ut aspides surdae audire despexerunt; teque secundum eorum votum et desiderium antistitem, quod non merebantur, ordinare non praetermisimus, multis super hoc aliis et etiam bonis promissis, si nostrae voluntatis desiderium devota mente complessent: nunc autem vel illis incorrectis existentibus, et ad percutientem se redire nolentibus, vel tibi cum ipsis habitanti, et idcirco a divinis omnibus cum eis pariter sequestrato; quo pacto antequam resipiscentes ad viam salutis et justitiae revertamini, parcere, aut a nexu ecclesiastici vos judicii valemus absolvere? Absolvite ergo vos prius colligationes impietatis et foedus impium quod cum inimicis Christi habetis compositum, et nos illico misericordiam, quam Deus noster Ecclesiae suae in Spiritu sancto dedit facere posse, nullatenus vobis jam conversis tribuere omittemus. Nam sicut vere satisfactionis confessoribus parcendum est, dicente Domino: Cum conversus ingemueris, salvaberis, et adhuc te loquente, dicam: Ecce adsum (Ezech. XXXII); ita vero in scelere impio manentibus miserendum non est, quoniam misericordiam aliquam vobiscum ante fructum dignum poenitentiae facere omnino nequimus, eo quod misericordia sine controversia quaeri debet, ut salus sit disciplinae. Nam dicente sancto Gregorio (lib. II in Ezech. hom. 19): Saepe pietas per immoderatam misericordiam errare solet, si fortasse pepercit quae parcenda non sunt. Peccata enim quae feriri gehennae ignibus possunt, disciplinae sunt verbere corrigenda. Sed inordinata pietas cum temporaliter parcit, ad aeternum supplicium pertrahit. Unde vobis resipiscentibus ne in futuro pereatis, parcere optamus. Praeterea si frater tuus, Neapolitanorum videlicet dux, per suos idoneos legatos nobis optata et ea quae oportet veraci relatu perficienda direxerit, eos gratissime recipientes, quidquid ratione sagaci retulerint, perficere pro Ecclesiae Dei utilitate atque salute procul dubio parati erimus. Age igitur, et desudare pro communi prosperitate, imo pro salute tua et civium tuorum non desistas, arguens, obsecrans et increpans cum omni imperio, ut labor tuus fructum desiderabilem in domo Domini pro quo digne remunereris afferat. Data ut supra.

LXXII. AD AJONEM EPISCOPUM BENEVENTANUM. (Anno 877.) Laudat ejus promptum ad Ecclesiae defensionem studium: tum hortatur ut contra Saracenos opem ferat, et foedus cum illis ictumdis solvendum curet. JOANNES episcopus AJONI episcopo Beneventano.

Perspectis apicibus sanctitatis tuae, quantum in te divini amoris ardor efferveat luce clarius recognovimus, et quantum erga sanctam Romanam Ecclesiam devotus existas nihilominus advertentes, pro tanta tibi benignitate multiplices gratias agimus, et sanctimoniam tuam ad nostri profectum certaminis dignis pollere successibus ab Omnipotentis clementia postulamus. Vere etenim, frater charissime, laudibus es extollendus, qui tribulationes nostras, quas pro populo nobis commisso patimur, quasi praesentes intuens, nobiscum gemens et dolens, ad has auferendas providum commilitonem et cooperatorem nostrum non indebite te velle esse in omnibus asseveras. Nec aliud itaque de tua sanctitate credimus, nec aliud suspicamur, nisi ut quamvis corpore absens sis, spiritu a nostris singultibus nunquam desis; et quam dolendum sit quod fideles cum infidelibus tam perniciose junguntur, liquidius et ipse perpendas; hujus rei gratia, quia multis studere loquelis, ne magis multiplicare verba quam gemitus videamur, non expedit; praecipue quia tua fraternitas ipsos invisibiles moerores nostros, sicut in litteris tuis conspicimus, non ignorat, per illum qui te sacerdotem suum constituit, tuam reverentiam adjuramus, suadentesque modis omnibus deprecamur, et auctoritate principum apostolorum, fraterno freti amore, praecipimus ut omnibus viribus tuis omnique posse tuo labores, tam scilicet cum germano fratre quam cum aliis Christicolis in hoc opem ferre valentibus, ut impia Agarenorum foedera, quae Neapolitani vel sui consocii cum inimicis Christi nominis inierant, Christo miserante quantocius destruantur; et pax atque concordia fidelium per eumdem Christum Dominum reformetur, quatenus corpus sanctae Dei Ecclesiae, pro qua sanguis fusus est Christi, in suis membris non laceretur, et quae sit vera religio atque perfecta charitas agnoscatur: quia licet vos, vel omnis forte mundus mala quae imminent lugeat, nos tamen tantum prae omnibus affligimur ac dolemus, quantum prae omnibus sollicitudinem atque curam regendarum Christi ovium nos suscepisse perpendimus. Ideoque quia plus omnibus laboramus, ut per vos labor noster usque ad effectum proficiat, specialiter deprecamur. Inter haec autem charissimum fratrem quaesumus exhortare, ut epistolam nostram ad primum Graecorum illuc venientium cito transmittat, et suis cum deprecationibus moneat ut, omni amota occasione, vel decem dromones in adjutorium nostrum statim dirigere nunquam omittat: quia nos, cooperante gratia Christi, tam cum charissimo filio nostro Lamberto glorioso duce, qui nobis in omnibus haeret, quam cum aliis Dominum timentibus desudabimus, ut et impium foedus cum Agarenis habitum dissolvatur, et libertas vel aliquanta securitas Christiani populi renascatur. Postremo quia, sicut diximus, plus omnibus necessario laboramus, nullum laborem nullamque tolerabilem molestiam corporis recusabimus, quo minus adjuvante Domino pro tantis necessitatibus pro vobis cum praeveniente Christo laborem nostrum viriliter insistamus: forsan omnipotens Deus, adhibitis tuis laboribus, tantorum pereuntium miserebitur, et dolores nostros auferens, foedera cum iniquis paganis a vestratibus facta dissolvet; ubi rogamus cunctis conatibus sudes, qui tanto de profectu tui certaminis laetari speramus, quanto te in hoc opere cooperatorem nostrum habere confidimus. Interim magnopere postulamus ut quidquid sive de dromonibus dirigendis, sive de impiis peccatis solvendis per tuam solertiam, vel per fratris tui obedientiam effectui fuerit datum, citissime nobis sancta tua fraternitas scriptis significare procuret. Data XV Kalendas Maii, indictione decima.

LXXIII. AD GREGORIUM IMPERIALEM PAEDAGOGUM. (Anno 877.) Gratulatur imperatorem contra Saracenos classem ad Ecclesiae defensionem misisse; eumque ducem constituisse: tum monet ut decem achelandia ad littora a piratis Saracenis expurganda mittat. JOANNES episcopus GREGORIO imperiali paedagogo.

Gloriam tuam hac apostolatus nostri epistola missa primitus exhortamur ut divinitus datas sanitates desiderabilis filii nostri Basilii tranquillissimi imperatoris nobis significes. Cupimus enim valde salutem ejus animae simul et corporis semper audire, tanquam piissimi propugnatoris orthodoxae fidei. Gratulati autem sumus audientes gloriam tuam directam cum Deo conservandis exercitibus a praedicto divinitus protegendo imperatore, in partes Beneventanorum venisse, tam quia, gratias Deo, ipsius divinitus provectum imperium in defensionem Christianitatis pio zelo succensum, classes et militarem validam manum contra inimicos crucis Christi mittere procuravit, quam quod te prae caeteris ad tantum opus cum Dei auxilio peragendum elegit, quem audivimus in omnibus strenuum et Dei cultorem industrium. De caetero credimus scire jam magnificentiam tuam qualiter quaedam latrunculorum Agarenorum sagenae occultis irruptionibus littora nostra devastent; et quia palam ausum non habent, furtivis depraedationibus plurima huic sanctae Dei Romanae Ecclesiae damna multipliciter inferant. Quapropter bene visum est nobis litteras nostras tibi transmittere, ut vel decem bona et expedita achelandia ad portum nostrum transmittas, ad littora nostra de illis furibus et piratis Arabibus expurganda: quod citius et sine aliquo impedimento agere poterunt, adjuvante dextera Excelsi, quae principibus apostolorum intercedentibus concertabit et auxiliabitur illis; in quo, mihi crede, gratum animum piissimo imperatori facies, si in hoc admonitiones nostras audieris, quia cum sit Christianissimus Dei amator et Ecclesiarum Domini fervidus propugnator, non poteris illum tibi gratiorem reddere quam si tantum hanc sanctam Ecclesiam per te studueris adjuvare, quae prima Ecclesiarum magistra et caput est, maxime cum in hoc facto eidem a Deo protecto semper Augusto et in hoc saeculo gloriam et in futuro acquiras sine fine coronam. Deus omnipotens te et qui tecum sunt protegat, et contra inimicos Christi potenti dextera tueatur. Data XV Kalendas Maii, indictione decima.

LXXIV. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 877.) Nuntiat se Adelardum episcopum Veronensem excommunicasse, quod Nonantulanum monasterium invasisset. JOANNES episcopus ad imperatorem.

Sacris vestrae imperialis clementiae auribus, gloriosissime imperator Auguste, Adelardi Veronensis episcopi inobedientiam et temerariam praesumptionem, quam non solum in nostro contemptu, sed etiam in vestrae celsitudinis peregit injuriam, praesentibus referre apicibus jure curavimus et merito: nam superna vos majestas sanctae suae Ecclesiae nobis commissae patronum invictum, defensorem potentem, et strenuum adjutorem concessit, ut in omnibus ecclesiasticis utilitatibus, unde perpetuam habere gloriam mereamini, quasi vindicem Dei habeamus ministrum. Igitur cum eumdem Adelardum episcopum venerabile monasterium Nonantulae situm, quod pro Dei tantique loci reverentia, nullus unquam episcoporum vel judicum in beneficium quaesivit, timorem divinum parvipendendo, contra sacras praecessorum nostrorum nostrique privilegii institutiones, quibus de propria semper congregatione abbatem fieri jubetur, callide petiisse, ac per hoc illicita praesumpsisse, omnimodis reperissemus; auctoritate apostolica eum excommunicare studuimus; ut eaque ipse tenere canonicis eum correptionibus, prout nobis auctoritas apostolica suffragatur, procul dubio arguemus, ut digno verbere castigatus, et canonico nexu ligatus, obedientiam discat servare, qui absolutus ecclesiasticis atque canonicis noluit obedire praeceptis. Data ut supra.

LXXV. AD JOANNEM ANSPERTUM ET WAIPERTUM ARCHIEPISCOPOS. (Anno 877.) Ejusdem argumenti. JOANNES episcopus JOANNI Ravennati, ANSPERTO Mediolanensi, et WAIPERTO [ f. VALPERTO] Aquileiensi archiepiscopis.

Sancti magnique Nicaeni concilii praecepta secuti, quae jubent (can. 12) regularem epistolam per unamquamque provinciam obtineri, ne hi qui abjiciuntur ab aliis recipiantur, fraternitati vestrae notum esse volumus Adelardum Veronensem episcopum auctoritate sedis apostolicae privilegii communione privatum: quoniam coenobium Nonantulae, quod semper apostolicae sedis, et nostrae ipsius auctoritatis privilegio munitum nullius invasionis usurpatione detinebatur, sed solius hucusque abbatis e gremio fratrum electi atque praelati moderamine regebatur, subripuit, suisque usibus, coarctaris extrema egestate monachis, applicavit; et eatenus etiam post frequens interdictum nostrum opprimere, saeculariumque manibus dispartitum prodere non formidat, contra sanctorum Patrum regulas, nec non et adversus apostolicae sedis et totius sanctae synodi sententiam, quam missis per singulas provincias litteris notam vobis omnibus fecimus, in communionem post nostram quoque prohibitionem per missos nostros, et apices saepissime destinatam, passim recipit, et in cunctis pravitatibus ejus conscius et fautor apparuit. Excommunicavimus igitur praedictum Adelardum Veronensem episcopum, donec in praesentiam sedis apostolicae veniens, de praedictorum excessuum qualitate idoneam satisfactionem coram positus exhibuerit; quae si contempserit existens interim, existet per omnia communione jure privatus, pari vinculo irretiens omnes qui sibi communicaverint, vel contra interdictum nostrum ausu temerario faverint: unde vos cautos reddere volumus, si non vultis ipsi eidem secundum regulas sacras subjacere judicio. Optamus fraternitatem, etc

LXXVI. AD CLERUM VERONENSEM. (Anno 877.) Ejusdem argumenti. JOANNES episcopus universo clero Ecclesiae Veronensis.

Experientiae vestrae notum. esse volumus, Adelardum episcopum vestrum auctoritate sedis apostolicae communione privatum, quoniam coenobium Nonantulae, quod semper apostolicae sedis et nostrae ipsius auctoritatis privilegio munitum nullius invasionis usurpatione detinebatur, sed solius hucusque abbatis e gremio fratrum electi atque praelati moderamine regebatur, subripuit, suisque usibus, coarctatis extrema egestate monachis, applicavit, et eatenus etiam post frequens interdictum nostrum opprimere, saeculariumque manibus dispertitum prodere non formidat, contra sanctorum Patrum regulas, nec non et adversus apostolicae sedis et totius sanctae synodi sententiam, in communionem post nostram quoque prohibitionem per missos nostros et apices saepissime destinatam passim recepit, et in cunctis pravitatibus ejus conscius et fautor apparuit. Excommunicatum igitur eum scitote, donec in praesentiam sedis apostolicae veniens, de praedictorum excessuum qualitate idoneam satisfactionem coram positus exhibuerit. Quae si contempserit existens interim, existet per omnia communione jure privatus, pari vinculo irretiens omnes qui sibi communicaverint, vel contra interdictum nostrum ausu temerario faverint; unde vos cautos reddere volumus, si non vultis ipsi eidem secundum regulas subjacere judicio. Optamus vos, etc. Data IV Kalendas Maii, indictione X.

LXXVII. AD LANDULFUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 877.) Monet ut sibi significet an Neapolitanorum dux foedus cum Saracenis initum frangere velit, et det operam ut idem dux Gauferius et Pulchar una secum Trajectum se conferant, quo ipse est iturus; paratum se ad ea quae promiserat, et majora concessurum, si ipse dux in sententia persistat. JOANNES episcopus LANDULFO episcopo Capuano.

Studeat sanctitas tua certissime scire si Neapolitanorum dux praesentialiter vult pactum Saracenorum irrumpere, et foedere Christi, quod in regenerationis unda pepigit, vel a nunc, sicut debitum est, veraciter inhaerere: et si quidem talem nunc animum habere cognoveris, hoc nobis praesentialiter indicato. Age ut idem dux Neapolitanus, et Guaiferius gloriosus princeps, ac Pulchar praefecturius ad Trajectum una tecum accelerent; ubi etiam nos accedentes, quae Deo sunt placabilia, statuemus. Parati enim sumus non solum quae dicta sunt, sed et majora concedere, tantum ut ejusdem magistri militum sermo ita sit fidelis et stabilis, et omni certitudine praemunitus, ut securitas ex utraque parte firma maneat, et sine dubitatione certa persistat. Quod si quae repromittunt aut adimplere nolle aut prolongare velle illos cognoveris, non tibi sit licentia hoc a nostra scientia occultandi, sed quidquid veraciter sine dolo per omnia indicandi. De his ergo stude praesentialiter nos pleniter ac citissime litteris tuis instruere, ut quod deinceps Deus dictaverit, cum ipsius auxilio sine mora incipere et perficere procuremus. De quibus ipse prae caeteris curam arripe, qui nimirum speciali praerogativa nostrorum viscerum prae caeteris foveris in antro. Data IV Kalendas Maii, indictione X.

LXXVIII. AD PULCHARIM PRAEFECTURIUM. (Anno 877.) Ejusdem argumenti. JOANNES episcopus PULCHARI praefecturio

Si vere utique magister militum pactum Saracenorum proposuit rumpere, hortamur ut Trajectum cum inclyto socero tuo adeas, ubi quoque et nostra reperta praesentia, quidquid rationabiliter quaeritur, quidquid necessarium seu possibile postulatur, gratantissime confestim admittet: sed et ampliora facere nullo modo recusabimus, ut omnes, secundum Apostolum, lucrifacere valeamus (II Cor. IX). In quo industria tua tanto sollicitius elaboret, quanto liquidius sibi per hoc coeleste praemium a Domino Deo tribui non ignorat. Alioquin adversus eum, quae digne possumus agere, indubitabiliter et indifferenter exercere, Christo propitio, nullatenus omittemus Data IV Kal. Maii, indictione X.

LXXIX. AD CAROLUM CALVUM IMPERATOREM. (Anno 877.) Auxilium contra Saracenos implorat, qui devastata Campania, omnia Romae suburbana depopulabantur. JOANNES episcopus ad imperatorem.

Divina ideo majestas excellentiam vestram prae caeteris elegit Romani imperii altitudine sublimare, augustalique voluit diademate coronare, ut Deo nostro clementer auxiliante potentiae vestrae brachio triumphali Ecclesiam Christi voce supra petram verae fidei fundatam tueremini semper, et ab immani crudelique paganorum infestatione, qui nos jam more latronum undique circumdantes omnia nostra igne gladioque devastant, pio mentis defenderetis intuitu. Sed quia nobis procul existentibus, tot dura et importabilia, pro quibus jam vestram augustalem imploravimus majestatem, supra modum quotidie patimur, quippe cum tota jam depopulata Campania nil habeamus, nilque nobis, aut venerabilibus monasteriis, caeterisque piis locis, neque senatui Romano, unde corporaliter sustentari possimus, remanserit: omnibus etiam Romae suburbanis adeo depraedatis, ut nullus in ipsis jam habitator vel cujuslibet aetatis incola videatur consistere. Pro quibus sane malis innumeris ingenti moerore afflicti, doloreque turbati, nec somnum oculis, nec cibum opere capere possumus: sed pro requie laborem assiduum, et pro corporali dapium dulcedine mentis amaritudinem patimur. Idcirco vestram imperialem majestatem, totius sapientiae luce splendide irradiatam, sancta Romana Ecclesia, quae religioso vos utero genuit, meo quidem sermone, sed suo venerabili suppliciter nimis precatur affectu, ut omni dilatione remota, omnique ejus cura assumpta, nunc ad suam defensionem et totius patriae liberationem adjutor clemens, defensor potens et salvator invictus venire dignemini, quia nisi vestra desideratissima nobis adfuerit praesentia, nullum defensionis auxilium nullumque necessariae salutis remedium poterimus habere. Nos enim, cum omnis sedis apostolicae ordine sacro, cum religiosis et Deum timentibus viris, pro vestrae gloriae prosperitate, continuaque mentis et corporis salute, omnipotentem Dominum, cujus est salus omnis et vita, totis deprecabimur nisibus, ut nec temporis fervor, nec loci natura insolita, nec molestia quaelibet vestro insigni corpori nocitura contingat. Quamobrem nihil horum quae sine Dei procul dubio non evenient nutu dubitantes, quin potius in Domini miseratione totis viribus confidentes, non solum corpoream incolumitatem, verum etiam et perpetuam animae vestrae merebimini adipisci salutem et gloriam. Dignetur igitur piissima serenitas vestra, clementissime imperator Auguste, pro tantae sedis liberatione tantorumque hominum Christi cruore redemptorum salvatione, nostras et Ecclesiae nostrae preces audire, singultus prospicere et tanti gemitus lacrymas incessanter effusas attendere: quatenus more solito, et solitae pietatis viscere nobis compatientes, opem consolationis citissime petentibus tribuentes, prout opportunum est, nos adjuvare satagatis, quia post Deum unica spes salutis et liberationis nostrae fiducia vos procul dubio estis. Ideo per vosmetipsos properantes, congruum et opportunum nobis praebere auxilium non differatis: ut et Dominus, qui elegit vos caput orbis, et dominum fecit, auxilium suum vobis de sancto mittere semper dignetur, amantissime fili. Data VIII Kalendas Junii, indictione decima.

LXXX. AD ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 877). Praecipit ut cum suis suffraganeis ad concilium accedat. JOANNES archiepiscopo Ravennati.

Quia jam ad periculosa pervenimus ab Apostolo (II Tim. III), quin potius a Domino praedicta, proh dolor! tempora: Surgit enim gens contra gentem, et sunt inter alia inimici hominis domestici ejus (Luc. XXI; Mich. VII); creverunt inopinabiliter mala, et non solum extrinsecus rabie infidelium barbarorum atterimur, sed et intrinsecus perversitate nequam Christianorum afficimur. Verum quanto crebrescunt mala pravorum, tanto crescere debent bona rectorum. Quae profecto fieri nequeunt, nisi per commune fratrum collegium in idipsum corpore simul et mente convenientium. Est enim Ecclesia Dei propter concordiam tam visibilibus quam invisibilibus hostibus omnino terribilis, et velut castrorum acies ordinata (Cant. VI). Quapropter tam pro ecclesiasticis quibusdam necessitatibus, quam pro statu et pro correctione reipublicae, auctoritate apostolica decrevimus reverendorum fratrum et coepiscoporum nostrorum. Italici regni universale, id est totius provinciae, advocare concilium; locum autem nusquam ad hoc gerendum aptiorem et faciliorem quam apud Ravennam undique confluentibus inveniri posse perspeximus. Occurrat igitur alacriter cum suffraganeis suis, quos ipsa convenire commoneat ad designatam urbem sanctitatis fraternitas, et tanto deesse conventui, quem scilicet ibidem VIII Kalendas Julias, celebraturi sumus, nullo modo perferat, quo pullulantia in agro Dominico zizania communi studio radicitus amputentur; et salubrium virtutum germina socio pro his certamine penitus inserantur. Fratres praeterea et coepiscopos nostros qui sub beatitudine vestra degunt ad eamdem universalem synodum hortatu sanctitatis vestrae venire praecipimus. Quisquis autem occurrere sanctitati tuae forte contempserit, canonicis se noverit increpationibus procul dubio submittendum, in promptu, secundum Apostolum (II Cor. X); nobis habentibus omnem ulcisci prorsus inobedientiam. Hanc vero apostolatus nostri epistolam vel exemplaria illius, beatitudo vestra in dioecesi sua omnibus indifferenter episcopis parare faciat, ne aliquod possit ab inobedientia excusationis, quod non expedit, velamen obtendi.

LXXXI. AD ANSPERTUM ET ANTONIUM EPISCOPOS. (Anno 877.) Ut Ravennam ad synodum accedant; quod nisi paruerint, minatur eos se excommunicaturum. JOANNES episcopus ANSPERTO Mediolanensi archiepiscopo, et ANTONIO episcopo Brixiensi.

Quia diversis ac multiplicibus Ecclesias Dei nobis commissas incommodis perturbatas, rebusque propriis incunctanter privatas, et earum antistitum honorem diminutum fore videmus; ipsarum, secundum Apostolum (II Cor. XI), sollicitudine quotidiana compulsi, necessario rati sumus pro illarum statu ac pristina redintegratione generalem, Deo favente, synodum celebrare: quam secundum antiquam consuetudinem cum Romae agere debuissemus, non recusantes tanti laborem itineris, pro suavitate tamen venerabilium confratrum nostrorum episcoporum, quos in consortium nostrum litteris missis ascivimus, octavum Kalendarum Juliarum, Ravennae, auxiliante Domino, erimus procul dubio celebraturi. Ad quam videlicet fraternitatem vestram omni occasione postposita, omnique tarditate praetermissa, his praesentibus venire jubemus apicibus, quatenus communi multorum fratrum nostrorum consensu atque decreto, Ecclesia Dei nobis commissa propriae dignitatis jura, quae a quibusdam inique agentibus sunt usurpata, sub integritate recipientes, malorum omnium tandem securi effecti, ministerium pontificale, quod nimirum pro gregis Dominici nobis commissi salute, Deo largiente, suscepimus, ut dignum est glorificare possimus: quapropter iterato te sermone ad eamdem, ut dictum est, synodum venire praecipimus. Nam si praefato die ad ipsum venerandum concilium quoquomodo properare forte contempseritis, et pro Ecclesiae Christi Dei nostri utilitate, quae instanti tempore plurimum est necessaria, debitum nobiscum laborem sumere spreveritis, sciatis pro certo communionis nostrae in futurum nullo modo esse consortes, sed potius canonicae auctoritatis censura, utpote transgressores improbos, feriendum atque damnandum. Optamus reverentiam vestram in Christo bene valere. Data VIII Kal. Junii, indictione decima.

LXXXII. AD URSUM DUCEM VENETIARUM. (Anno 877.) Inobedientiam accusat, et monetur episcopos Venetiae ad synodum Ravennae celebrandam accedere curet, et ipse quoque vel veniat, vel legatos mittat. JOANNES episcopus URSO duci Venetiae.

Multis esses nimirum justae correptionis a nobis increpationibus submittendus, nisi apostolica moderatio circa te minus severitate quam patientia uteretur. Exceptis enim excessibus illis quos per inobedientiam prius contraxeras, ad extremum etiam legationem beati Petri indignam tuis oculis judicasti, cum hoc nec gentilis quisquam facile fecisse clarescat: maxime cum ea quae dilectioni tuae mittebamus, paterna essent monita, non inimici odientis verbera. Sed ista dissimulantes, innotescimus dilectioni tuae nos octavo Kalendas Julias Ravennae synodum totius Italiae sacerdotum celebraturos; cui interesse volumus et marinae Venetiae antistites, qui adhuc superesse noscuntur, una cum personis ad episcopatum electis, et illis quas tibi jam per diversas epistolas significavimus. Quapropter bene profecto facies, si eos ad praedictam venire synodum non impedieris, sed modis omnibus incitaveris. Non enim ruinam eorum cupimus, absit; sed illius statum reformare provinciae, et quidquid inter eos et metropolitanum quaestionis et controversiae vertitur, canonice diffinire. Itaque indubitanter veniant, et tam sancto numerosoque fratrum deesse nullo modo patiantur collegio. Non enim, mihi crede, in aliquo minorati, quod avertat Dominus, sed potius augmentati, Christo propitio, ad propria revertentur. Sin autem communi omnium decreto, cum Ecclesiam non audisse claruerint, erunt procul dubio quemadmodum sacrosanctum de hujuscemodi praecipit Evangelium. Illud autem ipse pro certo scito quia nihil pro ullo mortalium imminui Ecclesiae tuae cupimus; sed decus et genium tuum veluti spectabilis, et Deum timentis viri, conservari volumus et optamus. Unde monemus ut et ipse ad nos Ravennam proficisci ne pigriteris: sin autem, saltem virum quemquam industrium nobis gloriae tuae injuncta legatione fungentem dirigere non detrectes. Data VI Kalendas Junii, indictione X.

LXXXIII. AD PETRUM ET LEONEM EPISCOPOS VENETIAE. (Anno 877.) Ut Ravennam ad concilium proficiscantur, in quo componendae sunt controversiae quae cum metropolitano nonnullis intercedunt. JOANNES episcopus PETRO et LEONI episcopis Venetiae.

Universale tandem aliquando nos celebrare concilium multiplex et multifaria nos Ecclesiarum necessitas cogit; et ideo pro hac moderanda vel dispensanda, octavo Kalendas Julias hujus indictionis, totius Italiae apud urbem Ravennam convenire jussimus sacerdotes, ad quorum videlicet sacratum collegium, pontificio nostro mediante, vestram quoque sanctitatem occurre commonemus, una cum his qui loco sunt episcoporum decedentium subrogati. Et illis nihilominus quos, Urso glorioso duci et vobis scribentes, nostris saepius et expressius significavimus syllabis, atque, ut absolute regulariterque fateamur, omnibus qui se laesos existimant: quos generaliter auctoritate apostolica sanctitas vestra secum properaturos advocare profecto debebit. Itaque, fratres, indubitanter accedite, ut praeter communem utilitatem quae in synodo est procul dubio componenda, quiquid inter fratrem et coepiscopum nostrum, Petrum videlicet metropolitanum vestrum et praedictos, controversiae vertitur, canonicum finem accipiat, et pax et tranquillitas Ecclesiis vestris, sicut condecet, reformetur. Non ergo, charissimi, tam sancto numerosoque fratrum deesse collegio patimini, quia nos, mihi credite, nullius vestrum casum exquirimus; absit. Verumtamen nisi ad hanc saltem praesignatam universalem synodum accesseritis, communi cunctorum sententia canonicis legibus subdemini, et pro tanta inobedientia merito puniemini. Est enim, Samuele sancto docente, quasi peccatum ariolandi, repugnare; et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere (I Reg. XV). Data VI Kal. Junii, indict. X.

LXXXIV. AD AQUILEIEUS. (Anno 877.) Quae de eo sinistre ferebantur, in generali concilio canonice terminanda significat. Ad AQUILEIEUS [ f. Aquileiensem].

Novimus vestram beatitudinem a nonnullis de quibusdam sinisterius diffamari, quod profecto in synodali est conventu [ f. integrius] interius et perspicacius ventilandum, et secundum sui qualitatem, regulari censura modis omnibus finiendum. Sed credimus, divina favente gratia, vos coram positos ita insontes inveniendos, ut veritas exagitata non de vobis coeni, quod absit, sed unguenti commoti jucundum reddat odorem; nisi forte absentia procurata vera quae dicuntur de vobis comprobet, et poenam merito irroget: quae si adesset, magistra justitia forsitan retulisset. Data XI Kalendas Junii, indictione decima.

LXXXV. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 877.) JOANNES episcopus GUAIFERIO principi Salernitano.

Quia Neapolitanorum ducis legatos secundum ipsius et vestra scripta praestolati, nec contemplati sumus, iterato excellentiae tuae scribere cogimur, ut illum a perfidis separatum, piis sanctae matris Ecclesiae gremiis restituamus. In quo quia jam plurimum laborasti, industriam tuam item itemque laborare fine tenus exhortamur. Quod si iniquam colligationem statim dirumpere praeparatur, cum hoc certissime scierimus, per nosmetipsos ad Trajectum properabimus, et hoc quod quaeritur et quodve jam promissum est etiam, amplius libentissime largiemur, clariori duntaxat certitudine ac fidei veritate inter utramque partem composita; ubi quoque tuam sanctissimique Landulfi antistitis, et praedicti ducis, nec non et Pulcharis gloriosi praefecturii adesse praesentiam cupimus. Et ut agatur solertiam tuam satagere flagitamus. Quod si adeo idem dux secundum duritiam suam et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae (Rom. II), ut aut protelare aut penitus suae ipsius et multorum salutis causam contemnere velit, et hoc ipsum statim cognoscere cupimus: quoniam nobis nec humanum, nec divinum deficiet prorsus consilium et auxilium; quod plane reddere ei secundum opus suum et secundum fructum adinventionum suarum . . . . . toto corde desiderant, in adventu illius exsultent: quia et omnipotens Deus blandus justis et terribilis apparebit injustis. Vestra itaque dilectissima charitas devotissimam se super hoc nobis exhibeat, et quousque vires suppeditant, laborare non cesset, ut dum vestris hortatibus haec nostra postulatio ad effectum pervenerit, dignas vobis gratias referamus, et apud sanctos apostolos in orationibus nostris memoriam habeamus. Data III Kalendas Junii, indictione decima.

LXXXVI. AD CAROLUM IMPERATOREM GEILONEM ABBATEM TORTUTIENSEM EJUSQUE MONACHOS. (Anno 877.) Cellae Godith, a Desiderio principe fundatae sua jura confirmat; quibus addit immunitatem ab omni episcopali jurisdictione anno Christi 877. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, spirituali filio nostro glorioso CAROLO imperatori Augusto, ac GEILONI inclyto abbati, dilectisque filiis in Trenorchio monasterio sanctae et intemeratae, semperque virginis Dei genitricis Mariae, atque pretioso confessori Christi Filiberto largito, sub regula sancti Benedicti degentibus nunc et futuris temporibus.

Postquam enim, auxiliante Christo, Ecclesiae coepit origo, semper impiorum flatibus agitatur. Sed quia nostris temporibus alis imperialibus sustollitur, nos, in quantum valemus, apostolicis auctoritatibus confirmare debemus. Proinde juxta petitionem filii nostri praecellentissimi imperatoris Caroli, privilegium hujusmodi auctoritatis nostrae eidem monasterio vestris futurisque temporibus indulgemus, concedimus atque confirmamus, ut sicut ipse gloriosissimus filius noster, per deprecationem Desiderii principis, cellam quae vocatur Godith in pago Vallavensi, in loco qui dicitur Vallis Angusta, loco praedicto, necne praescriptis sanctis, cum villis ac facultatibus seu stipendiis concessit, et praecepto suae auctoritatis roboravit atque privilegio fratrum et filiorum nostrorum episcoporum illarum regionum confirmari fecit: ita sicut in eadem charta nobilitatis quam fecit Desiderius, et praecepto filii nostri Caroli continetur, inconvulsa permaneant: ut nullus regum, nemo antistitum vel abbatum, seu quilibet quacunque praeditus dignitate, de his quae in hoc privilegio vel in praeceptis ipsius filii nostri Caroli continentur, quidquam exinde minuere vel auferre praesumat; sed cuncta quae praefatae ecclesiae Godithi oblata sunt vel offerri contigerit, inconvulsa et illibata permaneant. Constituimus alia auctoritate beati Petri, ut ecclesia in valle praedicta constructa, et in honore Salvatoris, ejusque Genitricis dicata, immunis habeatur ab omni dominatione terrena, quia injustum decernimus ut gloriosa mundi Regina, quae cum Filio juncta, exaltata est super choros angelorum, humanis subdatur potestatibus. Anathematizamus, igitur, ut nemo antistitum locum sibi vindicare audeat, seu qualibet occasione absolutionis, atque excommunicationis, vel sacrae ordinationis adire praesumat, nisi ab abbate loci, vel a monachis ibi Deo servientibus fuerit invitatus. Caeterum ab omni saeculari persona decernimus esse liberum et quietum, ut in praeceptis filii nostri Caroli continetur. Si quis autem temerario ausu, magna parvaque persona, contra hoc nostrum decretum agere praesumpserit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, et cum impiis aeterno incendio condemnatum. Scriptum per manum Anastasii notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Junio, indictione quinta [decima]. Bene valete. In plumbo Joannis papae.

LXXXVII. AD ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 877.) Certum praescribit diem quo Ravennae cum omnibus suis suffraganeis adfuturus sit; quod si quis parere contempserit, excommunicationem illi minatur. JOANNES archiepiscopo Ravennati.

Iter quod pro dissolvendo foedere olim a Neapolitanis cum Saracenis inito Trajectum fecimus nos a praefinito die synodi retardavit, sed quia auctore Deo, ipso discisso, quies aliqua reddita comprobatur, ecce de itinere scribimus nos certissime sexto decimo Kalendas Augustas Ravennae futuros, ubi sanctitas tua per se cum omnibus suffraganeis suis episcopis, quos ipsa convocare debet, adesse duodecimo Kalendarum Augustarum, omni remota excusatione, procuret; ut communi tractatu communia Ecclesiarum exorta zizania generaliter evellantur. Si quis autem in hac parte collegium vestrum putaverit declinandum, communionis nostrae a se noverit consortium modis omnibus adimendum: nobis procul dubio, secundum Apostolum (II Cor. X), in promptu habentibus ulcisci omnem inobedientiam. Data ut supra, indictione X.

LXXXVIII. AD EUMDEM. (Anno 877.) Scribit se jussisse ut omnes Italiae episcopi, et praecipue Venetiarum, ad synodum Ravennae celebrandam accedant. JOANNI archiepiscopo Ravennati.

Scire volumus gloriam tuam pro multis necessitatibus sanctae Dei Ecclesiae, sicut jam te non latere credendum est, undecimo Kalendas Augustas istius decimae indictionis, Ravennae, gratia sancti Spiritus suffragante, synodum nos cum confratribus et coepiscopis nostris instituisse fore modis omnibus celebrandam. Ad quam sicut nos, multis utilitatibus omissis, nec laborem quidem itineris, nec intemperantiam aeris recusantes, occurremus [ edit. Rom., occurrimus]; ita omnes hinc et inde volumus antistites advenire, ut quidquid in sancta Dei Ecclesia perperam per zizaniorum satores crevisse dignoscetur, hoc communi tractatu per nostrum commune studium radicitus exstirpetur. Idcirco tuam nobilitatem ignorare non patimur quod episcopos Venetiarum et electos vocatosque episcopos vacantium sedium ad eamdem synodum, sicut jam eos vocavimus, occurri et iterato decreverimus, ut inter reverendum quoque metropolitanum vestrum et vos omnis altercatio discutiatur, examinetur, et coram sancta synodo canonice terminetur. Alioquin tam a nobis quam a sancta synodo, si inobedientes jam toties per epistolam vocati exstiterint, tanquam contemptores synodicam sententiam incurrere merebuntur: quia cum sit illinc Ravennam brevior via, de labore itineris excusationem habere non poterunt. Data XIV Kalendas Augusti, indictione decima.

LXXXIX. PRIVILEGIUM MONASTERIO ET XENODOCHIO PLACENTINO CONCESSUM. (Anno 877.)[Apud Campi, dell' Hist. eccl. di Piacenza, p. 463.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, ANGILBERGAE dilectae filiae imperatricis Augustae, et per te tuo venerabili monasterio Placentiae noviter constructo in perpetuum.

Omnibus quidem justa petentibus apostolica sollicitudine, praecipiente Domino, favere debemus, praecipue tamen devotioni tuae, dulcissima ac spiritualis filia nostra Angilberga, olim imperatrix Augusta, quam merito honore atque reverentia sancta mater nostra Romana Ecclesia, ut dilectissimam et principalem prolem amplectitur semper et refovet. Quapropter monasterium, et xenodochium quod ad honorem dominicae resurrectionis, et BB. apostolorum, et martyrum Bartholomaei, Sixti, et Fabiani prudenti provisione a fundamentis nuper Placentiae aedificare voluisti, laudabili complectimur desiderio, paternoque affectu . . . Apostolica illud auctoritate, ratum ac stabilitum perenniter instituentes, et ut ab omni impulsione, atque inquietudine quorumlibet infestantium beatissimi Petri tuitione illaesum semper et inconcussum, Domino protegente, permaneat; hoc etiam omnimodo providemus et stabiliter decernimus ut universa quae ibidem in rebus mobilibus et immobilibus, intus forisque in familiis utriusque sexus, cunctoque ornatu ecclesiastico, atque omni suppellectili semel Domino a vobis distributae sunt, futuris temporibus inconvulsa in eodem sacrato loco persistant omnium penitus diminutiones vel invasione sopita; in eis etiam familiis, quas ob redemptionem, animae vestrae prudenti respectu libertate donastis, vel in reliquum donaveritis, simili modo nos vobis favemus, aspiramus, et apostolicum praebemus assensum, quatenus et illi secura libertate potiti, et gratia Dei duce sempiterne suscipiant gaudia vitae. Consecrationem pono abbatissae loci ipsius, ut filia devota petisti. Mediolanensium archiepiscopo concedimus, vel Aquileiensi qui secundum vocem Evangelii per ostium, et canonice ingressus fuerit, cuique etiam reformandae pacis studium delegamus cum moderamine disciplinae, si, quod absit, humano more obortum fuerit ibidem discordiae malum. Etsi aliqua pro tempore necessitate malignantium gravedo impulerit, licenter hoc ad sedem apostolicam referre mandamus, ut quod rectius, et praestantius fuerit judicii sui libramine diffiniat, sopiatque opprimere suprafatum venerabilem locum. Inter haec Paulo venerabili episcopo, qui ejusdem urbis placentinae praesulatum gerit, praebente consensum, ut clerici cujuscunque ordinis ad numerum duodecim in eodem sancto loco jugiter deserviant, missarum solemnia celebrantes, servato duntaxat in eos episcopi proprii regulari respectu, vocatione scilicet synodica et ordinatione consecrationis, ita tamen, ut in dicto coenobio et xenodochio rebusque ipsorum nullum se noverit a modo et deinceps jus potestatis habere; neque etiam ad missas celebrandas juxta Patrum instituta, nisi invitatus, adveniat. Decimus vero juris vestri, quas propter Dei amorem vestrorumque bonorum recordationem devote atque libenter jam dictus episcopus suprataxato venerabili loco largitus est volumus ut absque refragratione tam ipsius quam et successorum ejus, velut ipsa instituisti sacro xenodochio perpetualiter habeantur. Insuper statuimus vobis, et auctoritate apostolica stabilimus, ut juxta quod nostri praecessores suis tibi privilegiis concessisse et roborasse videntur, universa quae olim divae memoriae Ludovicus serenissimus imperator et vir tuus per suam munificentiam augustalibus apicibus tibi dum adviveret, contulisse probatur, seu etiam et ea quae ipsa post modum imperialibus largitionibus, vel etiam quibuslibet justis acquisitionibus, emptionibus vel commutationibus in proprios, sive jam dicti monasterii tui usus acquisisti, seu in posterum acquisitura es; simulque et ea quae ad supplementum ejusdem sacrati loci, et tam regum quam aliorum quorumlibet fidelium donatione vel liberalitate, nunc, vel posthac addita fuisse comprobantur: eodem tenore et ordine quo tibi vel tuo praenominato coenobio advenerunt, illibata et inviolata atque inconcussa permaneant et secundum tuae ordinationis statuta persistant. Et si quis, quod non optamus, contra haec statuta in Dei omnipotentis oblata vel concessa servitium agere tentaverit, vel quippiam horum infringere temerario ausu voluerit, excommunicationi submissus omni ecclesiastico consortio careat, et nisi se continuo a tali nequitia corrigat, et resipiscat, sancti Petri nostrique apostolatus auctoritate anathematis vinculo innodatus reus in futuro judicio permaneat, et pro excessu suae tantae transgressionis cum Juda traditore infrunitus, atque rebellis sancti spiritus sententia, qui semper fictum et mendacem effugit, noverit se habiturum portionem in gehenna ignis aeterni. Scriptum per manum Leonis notarii regionarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Augusto, indictione decima. Bene valete. Kalendis Augusti per manum Joannis episcopi, missi et apocrisiarii sanctae sedis apostolicae, imperante domno nostro Carolo, a Deo coronato, magno imperatore secundo, et post consulatum ejus anno secundo, indictione X.

XC. AD TICINENSEM EPISCOPUM. (Anno 877.) Archiepiscopalia insignia utenda concedit cum facultate vocandi ad suam synodum archiepiscopos Ravennatensem et Mediolanensem. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo JOANNI S. Ticinensis Ecclesiae, etc., in perpetuum.

Supernae miserationis ad hoc regiminis curam suscepimus, et apostolicae miserationis sollicitudinem gerimus, ut juste precantium votis libenti animo habeamus, et libramine aequitatis cunctis in necessitatibus positis subvenire debeamus. Nam summae sedis gerentes auctoritatem, de venerabilium locorum stabilitate, quantum ex divino adjutorio possibilitas datur, satagere debemus; hoc namque studio et divina placatur clementia, et laus atque utilitas Christi Ecclesiae procuratur. Igitur postulante a nobis tua reverentia, quantum ea quae ad stabilitatis integritatem et ad profectum honoris sanctae tuae pertinere noscuntur Ecclesiae, cui ex divina largitate praeesse dignosceris, enucleanter perficere studeamus, inclinati precibus tuis per hoc nostrum apostolicae auctoritatis privilegium confirmamus tibi successoribusque tuis omnia privilegia tam sacrorum pontificum quam gloriosorum Augustorum praecepta, quae pro honore sanctae tuae Ecclesiae, et rerum omnium mobilium et immobilium stabilitate collata sunt; nec non et apostolica censura statuimus ut secundum sacros canones, Spiritu Dei conditos, clerici vel sanctimoniales, aut viduae sub tua tuaeque Ecclesiae cura et sollicitudine stare debeant, nullusque tam sacri ordinis praeditus honore quam etiam saecularium minister dignitatum, quocunque modo eos easque ad publicum pertrahere judicium, aut ob hoc res illorum illarumque in bannum ponere praesumant; sed aequo judicio specialique praesentia tua successorumque tuorum de quibuscunque causis vel negotiis quae secundum temporis qualitatem acciderint, justitiam judiciumque faciant. Sancimus etiam ut monasteria quae intra tuae dioecesis fines consistunt, sub tuo et eorum qui tibi successerint jure canonico permaneant in perpetuum videlicet, et consecratione abbatum vel abbatissarum, et in eorum earumque criminum discussione; ita sane ut nulli in eisdem venerabilibus locis, quoties opportunum fuerit, sine tua tuorumque successorum providentia atque consensu fiat electio, sicut canonica jubet auctoritas, salvo scilicet in omnibus sedis apostolicae privilegio speciali; harumque tenore praecipientes ut monasterium S. Donati, fundatum a Luitprando episcopo, decessore tuo, in loco qui dicitur Scogialo, cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus secundum testamenti sui seriem collatis, et aliud monasterium S. Mariae positum in Cariata, quae juri Ecclesiae tuae procul dubio et pertinere videntur, te successoresque tuos perpetuis temporibus jurisdictionem tenere habereque decernimus, et quamvis in alienis parochiis consistant, apostolica jubemus auctoritate in omnibus quae ibi agenda vel ordinanda erunt, liberam sine alicujus contradictione habeas potestatem; presbyteros vero et monachos praedictorum omnium coenobiorum ad tuum canonicum, prout ecclesiastica necessitas exegerit, sine alicujus contradictione statuimus venire concilium. Quod si aliqua in eisdem monasteriis praecepta, quae canonicis in aliquo regulis obviare videntur, fuerint reperta, major hoc canonice factum ab illis habere auctoritatem decernimus. Ita etiam de coemeteriis quae intra vel extra civitatem Ticinensem consistunt, praecipimus ut sub tuae Ecclesiae cura et potestate antistitis, absque alicujus controversia permaneant. Sancimus etiam apostolica auctoritate largiendo tibi tuisque successoribus crucem habere quocunque volueris ferre, pallium quoque similiter concedimus, nec non album equum coopertum equitare in ramis palmarum, et secunda feria post Pascha. Sancimus etiam ut secundum tenorem capituli decimi, quod synodali decreto Ravennae statuimus per indictionem decimam, nullus unquam, cujusque dignitatis aut potentiae, homo, quasi sub obtentu hospitalitatis, in tuo venerabili episcopio, aut in dominus sacerdotum tuorum, et omnium clericorum sine tua tuorumque successorum voluntate applicare praesumat. His ita praelibatis decernimus ut si humana contradictione tuae sedis episcopus ex hoc mundo migraverit, de proprio clero quem idoneum prae caeteris clerus et populus repererit, potestatem habeat secundum statuta venerabilium Patrum, et Romanae sedis antistitum, nulla seculari contradicente potentia, eligendi episcopum. Quod si fortasse in eadem plebe, quod minime credimus, tantae sedis honore dignus repertus non fuerit, tunc si alter de altera Ecclesia canonice providendus est, consensu tamen et voluntate ipsius plebis nonnisi antea electus ordinetur antistes. Atque in his partibus mala molestaque consuetudine a quibusdam sacras leges ignorantibus clericalis ordinis viros sub jugo servitutis post consecrationem teneri, famulosque velle vocari audivimus, quod dici nefas est. Volumus atque expresse jubemus ut sicut is qui nullius unquam conditionis fuit, ita etiam et ille cui ad hoc officium suscipiendum morum dignitas suffragaverit, nullius viri vinculo postmodum teneatur astrictus. Quia humana lege non debet arctari, quem divina gratia ad tantam sacri ordinis dignitatem provehere dignita est. Praecipimus etiam ut in omnibus mobilibus et immobilibus, rebusque sanctae tuae Ecclesiae pertinentibus, hominibus quoque utriusque sexus, tam liberis quam servis, nullam a quoquam contrarietatem aut fortiam nullam violentiam aut invasionem absque legali calculo aliquibus fieri. Confirmamus etiam sanctae Ecclesiae tuae xenodochium fundatum intra Ticinensem civitatem juxta ecclesiam S. Mariae quae dicitur Minor, quod filius noster dominus Carolus imperator Augustus eidem Ecclesiae, a qua injuste subtractum fuerat, legaliter per praecepti sui paginam restituere curavit, ut sibi jure ac ditione tua tuorumque successorum sine aliqua refragatione perpetualiter maneat; immunitatem etiam ipsius ecclesiae secundum imperialia praecepta statuimus, et hoc nostro apostolico privilegio inconcussam stabilemque manere jubemus. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostrae apostolicae praeceptionis seriem pie a nobis et canonice promulgatam venire agereque tentaverit, et omnia quae superius statuta sunt, tuae sanctae ecclesiae fine tenus non observaverit, sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, aeterno incendio concremandum; et qui pro intuitu custos, obediens atque observator hujus nostrae salutiferae praeceptionis exstiterit, benedictionis gratiam et coelestis retributionis aeterna gaudia a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur. Scriptum per manum Leonis scriniarii S. R. E. in mense Septembris. Bene valete. Datum est hoc nono Kal. Septembris, per manum Leonis episcopi missi et apocrisiarii S. sedis apostolicae, imperante domno Carolo coronato magno imperatore. Et ut certius appareat hoc nostrum privilegium, et inconcussum permaneat, sigillo nostro jussimus insigniri. Anno II. Post consulatum ejus anno II, indict. XI.

Zacharias humilis episcopus sanctae Ecclesiae Anagniensis in hoc privilegio consensi et scripsi.

Petrus episcopus Forosemproniensis Ecclesiae in hoc privilegio consensi et scripsi.

Laurentius humilis episcopus Campaniae Ecclesiae consensi et scripsi.

Leo humilis scriniarius et notarius S. R. E. et cum jussione reverendissimi D. Joannis papae scripsi, et aliis roborandam protuli, et est sigillatum sigillo plumbeo magno impresso, habente imaginem sanctissimi olim papae Joannis, cum litteris infrascriptis similibus, videlicet: Joannes papa.

XCI. AD LAMBERTUM GLORIOSUM COMITEM. (Anno 877.) Significat Romanorum procerum obsides dari non posse; monet ne ad Urbem veniat, quia ipse eum excipere non potest. JOANNES episcopus LAMBERTO glorioso comiti.

Remeantibus nobis, Deo praeduce, Romam, convocavimus totam Ecclesiam, et illud quod nobis de obsidibus Romanorum procerum dandis edixeras, in conventu fidelium sanctae Dei Ecclesiae necessario contulimus: sed. heu! quid dicam? cum tantum totam eamdem Ecclesiam contra nos incitaverimus, ac si pro melle eam felle potasse videremur. Romanorum filios sub isto coelo non legitur fuisse obsides datos, quanto minus istorum qui fidelitatem augustalem et mente custodiunt et opere, Deo juvante, perficiunt? Praecipue cum nos miseremur [ f. dubitemus] si hoc ex augustali jussu processerit, et ipsum imperatorem non credamus suum nos velle secretum latuisse. Tale quippe consilium non alius adinvenit, nisi ille qui hanc terram conturbare molitur, et ineffabile damnum populo Dei generare versutis fraudibus machinatur; qui pacem et quietem odio habet, et dissensionibus utique gaudet. Quamvis antea Romani ovilis senatus mortem eligant, quam hanc inauditam et pessimam rem fieri quocunque modo consentiant. Quapropter, quia omnino est impossibile, et tale quid omnis inclytus audiens in maximam suspicionem prorupit, atque simpliciter non fuisse dictum modis omnibus aestimavit: mandamus dilectioni tuae, quam absentem sicut praesentem amplectimur, ut huc nullo modo fatigeris, quia modo te nullatenus recipere possumus, nec tectum aliquid nunc agendum fore necesse putamus. Cum autem, Deo juvante, ad unam concordiam et unam quietem reipublicae causa redierit, et litis figmenta, quae tanquam telas aranearum putamus contra Augustalem majestatem oborta, sopita exstiterint, nos et nobilitatem tuam recipiemus, et ea quae ad communem utilitatem pertinere cognoverimus, tecum et tractare, et utpote cum tantae prudentiae viro peragere summa dilectione curabimus. Antea autem nullo modo te venire oportet, quia nullo modo te, sicut diximus, recipere, fili charissime, possumus. Data XII Kalendas Novembris, indictione XI.

XCII. AD WIDONEM EPISCOPUM INIVENSEM. (Anno 877.) Causam Leontardi cujusdam, qui homicidium cum aliis commiserat, ei delegat; hortatur, ut quoniam gravissimam illi antea poenitentiam constituerat, modo leviorem constituat. WIDONI episcopo Inivensi.

Leontardus quidam tuae dioeceseos homo, singultibus et gemitu tritus sanctam sedem apostolicam et nostram humilitatem adiit, referens se primo quidem homicidii incidisse reatum, et a sanctitate tua poenitentiam accepisse, quam et peregerit; et ea peracta, miserationem et reconciliationem ecclesiasticam tuo judicio promeruerit. Post vero cum aliis suis concivibus quosdam praedones publica sanctione jussus sit insequi, ut si eos capere potuissent, modis omnibus interimere non admitterent. Contra quos iste cum aliis proficiscens, asserit quod uno ex illis capto, oculos comprehensores ejus eruerint, ac per hoc ipse praedo nefandus vitam finierit. Hoc itaque facto, praefatus Leontardus poenitentiam suscepturus, ad tuam praesentiam veniens, hujuscemodi dixit se fuisse tuo judicio judicatum: sanctam videlicet communionem nisi ad exitum vitae non percepturum; carnes et vinum, exceptis diebus Dominicis et sanctorum festivitatibus, non sumpturum; comam non rasurum, uxorem non accepturum; cum hominibus non conversaturum; in cinere et cilicio gemiturum; servis rebusque suis non dominaturum; seniorem beneficium non habiturum, et aliis his similibus forte fruendis non fruiturum. Quae omnia audientes, et intimo corde pensantes, invenimus aliquid gravius te quam expediit, si ita est, judicasse. Hujus rei gratia omne hujus judicium tibi dimittimus, et ut nostra super hoc vice ad mitiorem in eo proferandam sententiam perfruaris, modis omnibus exhortamur: quatenus pro amore apostolorum et nostro, et laborem itineris, et lacrymabilem praedicti latoris intentionem, vel poenitentiae amaritudinem omnino considerans, mitius cum eo agere non detrectes, et eo quod ad sanctos apostolos fecit confugium in his quae oportuerit, ne forte, in desperationem labatur, misereri illius nunquam omittas; quia Dominus, sicut per prophetam loquitur, misericordiam vult, et non sacrificium (Ose. VI). Ideoque monemus, rogamus ut misericordiam ei impendas, quatenus de impensione misericordiae audientes, sanctitati tuae multimodas gratias referamus. Optamus sanctitatem tuam in Christo bene valere. Data III Kal. Novembris, indictione XI.

XCIII. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 877.) Dolet de Caroli imperatoris obitu, hortatur ut promissa pro Romanae Ecclesiae dignitate impleat: legatos se missurum pollicetur: ejus precibus Theotmaro archiepiscopo pallium mittit; quem apostolicae sedis reditus, quos apud Bajoariam habet, Romam annuatim transmittere jubet. CAROLOMANNO.

Apicibus igitur, gloriose fili, vestrae dilectionis susceptis cum parte gratulationis, vestra incolumitate prosperitatisque successu; Caroli imperatoris morte audita, nimio tristitiae fateor moerore ex latere sumus attriti sed subito undam mentis nostrae cogitatione ad divinum judicium aliquatenus sustollentes, in illud Apostoli obstupefacti cogimur voce erumpere, dicentes: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? (Rom. XI.) Quod idcirco dicimus quatenus sedula cordis meditatio humanae fragilitatis in hoc mari magno cursum vitae instabilis intueri non desinat, atque ad ea gaudia quae sunt fixa et immobilia, nostra actio, gratia Christi duce, anhelare contenta bonis operibus nunquam desistat. De causa sane vestri ad nos adventus, vestraque sublimissima promissione, Romanae Ecclesiae supra omnes qui fuerunt ante vos, ejusdem exaltatione, cum hoc opere compleveritis, aderit ille vestri retributor, qui per controversiam juramenti confirmans modulos humanae locutionis, ait: Vivo ego, dicit Dominus, quia glorificantes me glorificabo (I Reg. II). Dum a colloquio, ut dicitis, fratrum vestrorum fueritis reversi, legatos ex latere nostro ad vos solemniter dirigemus, cumque pagina capitulariter continente ea quae vos matri vestrae Romanae Ecclesiae vestroque protectori beato Petro apostolo perpetualiter debetis concedere. Quibus peractis, demum rursus ordinabiliter et honorifice mittemus, qui vos cum tota decentia, utpote tantum regem ad limina apostolorum ductare studeant, unaque convenientes de statu reipublicae totiusque Christiani populi salvatione salubriter tractare, Deo opitulante, ac ordinare valeamus. Inter quae, quaeso, fili charissime, quoque [ edit. Rom., quotquot] infideles nostros nostraeque vitae insidiantes, quoquomodo vel significatione poteritis cognoscere, nullum apud vos vestrosque fideles valeant aliquatenus locum vel aditum invenire, ne immunda eorum praesentia aliqua consortii macula regium culmen contagiet. Pallium vero, vestra petitione inclinati, Theotmaro archiepiscopo consuetudinaliter dirigentes, optamus ut hoc decore interius fulgeat in oculis interni judicis, quo nitet exterius humanis obtutibus, cuique, quaeso, committite ea quae apud Bagoariam beatus Petrus apostolus habet, uti nobis annualiter reditus ejus Romam transmittat. Data mense Novembri, indictione XV.

XCIV. AD THEOTMARUM ARCHIEPISCOPUM JUVANNENSEM. (Anno 877.) Pallium ei concedit: mandat ut reditus quos Romana Ecclesia apud Bagoariam habet, Romam mittat. THEOTMARO archiepiscopo Juvanensi.

Idcirco tuam fraternitatem tanto pallii decore studuimus decorare, ut, Christo opitulante, et ante Dei oculos bonis et sanctis actibus polleas, et sanctae Romanae Ecclesiae, a qua potus praeclari poculi sumis, devotus semper fidelis existas, ejus in futurum effectus particeps, cujus locata perpetualiter fundamentis consistit, et apud Carolomannum regem dilectum filium nostrum quotidianus interventor pro Romana Ecclesia hortamur existas. Inter haec ea quae beatus Petrus apostolus apud Bajoariorum terram jure proprietatis possidet, tuae industriae sagacitatique committimus, quatenus amodo et deinceps annuos eorum reditus Romam sine mora transmittas. Data mense Novembri, indictione XI.

XCV. AD EDEREDUM ARCHIEPISCOPUM ANGLORUM. (Anno 877.) Laudat ejus pium erga sedem apostolicam animum, dolet de adversis: monet ut pro Ecclesia fortiter se gerat; ostendit uxores non esse dimittendas; nuntiat se ad regem scripsisse, ut debito eum honore prosequatur; demum ejus Ecclesiae privilegia confirmat. Reverendissimo et sanctissimo confratri nostro EDEREDO archiepiscopo gentis Anglorum.

Vestris relectis apicibus, quanta verae dilectionis et sinceritatis fides, qua Christum Deum vestrum proximumque diligitis, in vobis consistat et pia devotione circa sedem apostolicam ferveat, evidenti duntaxat intellectu perspicimus; cum more antecessorum vestrorum, et causas vestrae Ecclesiae necessarias nostro praesulatui, quasi suo doctori referre, et a sede apostolica super quibusdam suis quas patitur adversitatibus consultum, et auctoritatis munimen accipere quaesistis; in qua Deus omnipotens totius Ecclesiae posuit fundamentum. Et quia dura quaedam in praesentis saeculi vita, quae vere tentatio est super terram, positi quotidie sustinetis, non solum flemus nostra, quae similiter patimur, sed condolemus et vobis, talia, proh dolor! patientibus, quoniam omni jam mundo in maligno posito, multis ubique adversariis adversus Christi famulos existentibus, quanto majores, et supra modum crebriores tentationes quotidie imminuerint circa nos, tanto Christi freti solatio valentiores esse debemus; nostra sacra narrante serie: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam promisit Deus diligentibus se; ipseque Deus benedictus in saecula, qui non patietur nos tentari supra id quod possumus (Jac. I), dicente Apostolo: sed faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere (I Cor. X). Nos tamen pro instantis temporis necessitate hortamur et monemus fraternitatem vestram ut, omni saeculi timore postposito, sicut idoneus Dei minister opponas te murum pro domo Domini et zelo illius accensus, non solum regi, sed omnibus in ea perverse aliquid agere volentibus, strenue resistere non praetermittas, honorificans ministerium tuum, quandiu divina sineris voluntate summo sacerdotio fungi, populumque Domini tibi commissum sanctae doctrinae pabulo pascere, sacerdotes scilicet et ecclesiasticos viros ac feminas, nec non viduas et sanctimoniales, juxta ordinem suum pro viribus regere tuerique, ut pastor idoneus coram Domino appareas prompta mente procures: quoniam nos apostolicae sedis apicibus admonere exhortarique curavimus regem vestrum, ut tibi pro Jesu Christi Domini nostri amore in omnibus quae sanctae Ecclesiae tibi commissae utilia sunt obediens et adjutor devotus, sicut antecessores suos piissimos reges Anglorum, narrante historia, fuisse recolimus, existere non praetermittat; si et regnum sibi temporaliter concessum voluerit retinere securum, et vitam postmodum regni percipere sempiterni. His autem quos asseris uxores proprias contra praeceptum Domini relinquere, praecipimus neque virum ab uxore neque uxorem a viro, nisi causa fornicationis discedere: quod si ob hoc discesserit, manere innuptum vel innuptam, aut sibi mutuo reconciliari, quoniam dicente Domino: quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX); et ideo cum priorem legitimo sibi matrimonio junctam quisquam deserere nequeat nulla ratione illi prorsus conceditur aliam, vivente priore, conducere; quod si fecerit, et non emendare sub satisfactione studuerit, ab Ecclesiae consortio maneat separatus. Sed neque de propria cognatione secundum sancti praecessoris nostri Gregorii doctoris gentis vestrae decretale statutum (lib. XXII, epist. 31) cuiquam ducere permittas. Nos namque sedis tuae privilegium, quam vice beati Augustini a sancto Gregorio pro multorum salute et conversione illuc directi regis, illibatum tibi volumus procul dubio conservare, et ut ab omnibus ordinibus, tam ecclesiasticis quam saecularibus, custodiatur in perpetuum, secundum ipsius sancti praecessoris nostri Gregorii [ forte deest statutum, aut quid simile ] cujus sapientiae radius Ecclesiam Christi per orbem diffusam irradiat, sancimus atque praecipimus. Et quidquid adversi a quocunque homine de parte tua nobis fuerit relatum, ante veram cognitionem nullatenus credimus; quin potius etiam regem vestrum admonuimus, ut dignum honorem tibi pro amore Jesu Christi Domini nostri impendat, et omnia privilegii tui jura perpetua stabilitate et conservare ac indiminuta custodire procuret, si gratiam et benedictionem sedis apostolicae, sicut antecessores ejus bene faciendo habere meruerunt, pari modo voluerit iste habere. Data ut supra.

XCVI. AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 877.) Commendat zelum fidei quem ostenderat adversus Sergium Ecclesiae Dei hostem: hortatur ut in dies magis pro Ecclesiae sibi commissae defensione laboret; Petrum diaconum ei commendat. Reverendissimo et sanctissimo ATHANASIO episcopo sanctae Ecclesiae Neapolitanae dilecto confratri nostro.

Innumeras gratiarum actiones vestrae Deo dilectae agimus almitati, dignisque apostolico vos ore laudibus prae caeteris merito collaudamus, quoniam secundum Domini vocem dicentis: Si oculus tuus, vel manus tua scandalizat te, erue eam, et projice a te (Matth. V), fratrem tuum erga Ecclesiam Dei impie agentem, et circa Dominum non recto itinere gradientem, velut secundum Holofernem, sancta Christi Dei nostri ausu temerario impugnantem; et haereditatem patriam more sacrilego persequentem, tanti honoris regimine indignum judicans, ultionis divinae percutere jaculo studuisti: nec pepercisti carni tuae propter Dominum dicentem: Qui diliget patrem, aut matrem, aut fratrem plusquam me, non est me dignus (Matth. X); in quo nimirum vos Deo per omnia dignos fore cognoscimus, quia membrum corporis tui multo contagio fetens libenter abscidere proculque abjicere sanctitas tua fideli devotione curavit: et quia nuncusque viris saecularibus secundum se, et non secundum Deum in urbe Neapolitana principantibus, multa scandala et perturbationes multas, homicidia et oculorum erutiones intra eam vel foris peragentibus, dignum Deo de his juste judicante, peractum est ut iniqua jam cessaret dominatio, finem haberet peccatum et consurgeret vir de domo Domini, qui timorem Dei prae oculis habens regat populum Christi in omni justitia et sanctitate, in omni veritate et mansuetudine, ut pastor idoneus, et non velut mercenarius deserat et disperdat: et ideo ea quae vestrae dignitati vel honori congrua ac necessaria sunt, perpetua nihilominus stabilitate confirmamus; tantum ampliori nunc studio curaque multiplici pro defensione sanctae Dei Ecclesiae tibi commissae stare ac desudare, quatenus salva securaque consistat, ut procures, his nostris apostolicis prudentiam vestram exhortamur apicibus. Nos namque, aliis omnibus mancosis datis, mille quadringentos vobis dare debemus, quos vestrae dilectioni aut initio Quadragesimae aut in die sanctae Resurrectionis vobis procul dubio dirigemus. Porro hunc Petrum venerabilem diaconum vestrum, quia eum vestrae Ecclesiae, et civitati Neapolitanae in omnibus fidelem esse cognoscimus, vobis in omnibus commendamus, et pro nostro eum amore benigne semper retinere dignemini. Data ut supra.

XCVII. AD NEAPOLITANOS. (Anno 877.) Laudat eos quod, zelo divino accensi, Sergium a se abjecerint, et Athanasium episcopum suae reipublicae rectorem elegerint: praecipit ut ei pareant, offerens se una cum ipso eorum commodis consulturum. Omnibus eximiis judicibus, et universo populo Neapolitanae civitatis.

Quanta verae fidei devotione circa Deum creatorem et salvatorem mundi atque erga Ecclesiam Christi ferveatis, luce clarius ecce cognoscimus, cum tantae impietatis virum, perditionis scilicet filium, et totius iniquitatis vas vobis inique dominantem Sergium nempe magistrum militum, secundum videlicet Holofernem, zelo repleti divino, abjicere ac velut membrum fetidum a corpore Christi abscidere, proculque abjicere studuistis, secundum Domini praeceptum dicentis: Si oculus tuus, vel manus tua scandalizat te, erue eam, et projice a te (Matth. V); et quia illo abjecto, pastorem et episcopum animarum vestrarum, Athanasium videlicet, dilectum confratrem et unanimem filium nostrum habere judicem elegistis, innumeras vestrae dilectae prudentiae et unanimitati gratias agimus quoniam, sicut Dei ministri, iram Domini exercituum, quae jam meritis imminebat illius, in eo ulcisci procurastis, qui nimirum multa et inaudita mala plus quam omnes patres suos in civitate Neapolitana et in finibus nostris nequiter facere non dubitavit, cum innumeram hominum multitudinem, infantum et mulierum catervam gladio, fame atque captivitate crudeliter peremisset. His igitur nostris apostolicis litteris nobilitatem vestram, filioli mei, monemus atque hortamur ut praefatum Athanasium confratrem nostrum venerabilem episcopum vestrum, sicut divina inspiratione docti loco rectoris habere elegistis, fideli mente ac devotione cum omni honore habere studeatis: quoniam nos cum illo in omni vestro adjutorio, in omni vestra utilitate prompti existimus, parique voto vos adjuvare desideramus; tantum state viriliter obedientes illi in omnibus, velut filii charissimi. Porro quia jam, aliis omnibus datis mancosis, mille quadringentos vobis dare debemus, ne turbemini, quia eos vel in initio Quadragesimae, vel in die sanctae Resurrectionis vobis procul dubio dirigemus. Vos tantum ut filii charissimi adversus infideles et communes inimicos totis viribus pro defensione Ecclesiae Dei desudare satagite, quatenus et Dei gratiam et nostram semper benedictionem habeatis. Bene vos optamus in Domino. Data ut supra.

XCVIII. AD LAMBERTUM COMITEM. (Anno 877.) Scribit se in Galliam velle proficisci, ideo sub excommunicationis poena praecipit ne se absente Romanae Ecclesiae territorio vel Romae aliquod damnum inferat. Nobili viro LAMBERTO glorioso comiti.

Sagacitati ac prudentiae vestrae notum esse volumus quia non solum pro assiduis paganorum infestationibus, quas ecce jam biennium, nemine defensionis nobis praebente solatium, patimur, sed etiam pro innumeris et supra modum gravibus oppressionibus quae nobis una cum Dominico grege divinitus commisso in pace, quam Christus Deus noster se diligentes habere jubet, consistentibus, ab adversariis illata sunt et quotidie inferuntur, in gremio sedis apostolicae, quae caput est orbis et omnium mater fidelium, quiete ac securiter manere nobis minime licet. Ideo Franciam per iter marinum proficisci, gloriosumque Carolomannum regem adire, atque optatam illius contemplari praesentiam cupimus, pro salute scilicet ac defensione terrae sancti Petri, et totius Christianitatis suppliciter deprecantes: quatenus Dei omnipotentis solatio, et regia virtute nobis, prout opportunum est, solati ante possimus salubri prosperoque successu regere atque tueri territorium, et populum Domini pretioso cruore redemptum, ne pro aliquo eorum per nostram desidiam vel incuriam pereunte, districtam Domino cogamur reddere rationem. Ideo monemus et his nostri apostolatus litteris dilectionem vestram pio intuitu exhortamur ut nobis abeuntibus Franciam pro defensione sanctae Dei Ecclesiae et reipublicae stabilitate nullam contrarietatem vel inimicitiam exerceatis in toto territorio principis apostolorum, neque urbis Romae, quae est civitas sacerdotalis et regia, per sacram beati Petri sedem, aliquas adversitates vel insidias praeparetis, neque faciatis, facereque volentibus ullo modo consentiatis. Quia si per vos aut per vobis subjectos homines eadem urbs Roma perturbationem aliquam vel dehonestationem habuerit, vel adversa quaelibet sustinuerit, pro certo scitote quia canonicis vos correptionibus cum victrici sancti Spiritus auctoritate omnimodis redarguemus, et ab apostolicae sedis communione merito separabimus. Data ut supra.

XCIX. AD LANDULFUM EPISCOPUM CAPUANUM. (Anno 877.) Monet ut consentiat cum Athanasio episcopo Neapolitano ad Ecclesiae Romanae defensionem: et curet pactum cum Amalfitanis factum, ab ipsis observari. Reverendissimo et sanctissimo LANDULFO episcopo Capuano.

Quanto studio tua dilectio tuaque benigna fraternitas erga defensionem ac liberationem obsequiumque sanctae Romanae Ecclesiae, cui, Deo auctore, culmine praesidemus, laboraverit, totisque nisibus cordis in parte nostri operis desudaverit, sedula reminiscimur procul dubio recordatione, tuaque ob hoc retributio tam apud Deum quam apud nos erit in promptu indubitanter parata. Quapropter, quia te valde idoneum in tantis habemus expertum, monemus atque hortamur esse unanimem cum Athanasio Neapolitano episcopo in causa praesenti Romanae Ecclesiae, quoniam liquidum [ edit. Rom., liquidum et scriptum] in Salomone didicimus: Funiculus triplex difficilis erit (Eccli. IV), eidemque nostro hortatu et admonitione in omnibus fraternus auxiliator existere nunquam desinas; inter haec tua benigna fraternitate, et dilecti filii nostri Guaiferii principis, mediante, pactum in decem millium mancusorum [ al. mancosorum] cum Amalfitanis catenus fecimus, ut a Trajecto usque Centumcellas nobis navali labore indesinenter auxilium ferrent. Sed hactenus id in nullo demonstraverunt: insuper quaedam studio calliditatis astruunt, quia utriusque abbates, Joannes videlicet ac Anastasius, quos illuc ex nostra parte direximus, non in decem millium tantum mancusorum, sed in duodecim millium plaitasse, quod iidem abbates coram nostra praesentia non se fecisse jurejurando refellunt. Ideoque vestra eos prudentia et ab hac injusta petitione compescat, et in servitio salubri commonitione confirmet, quatenus nostra benedictione potiti, animo et corpore ex Christo Domino salvi existant. Data ut supra.

C. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 877.) Hortatur ut in sua integritate perseveret, et Amalfitanos corripiat, quod auxilium navale non miserint, et nimia calliditate in se utuntur. Amantissimo filio GUAIFERIO principi.

Devotionem igitur animi tui ex die qua te cognovi paucis verbis explicare non possum? Hoc tamen veraciter scimus quia [ edit. Rom., apud Deum et apud, etc.] apud nos tibi omnia salva reservantur tempore opportuno. Idcirco monentes hortamur et rogando jubemus uti in semel tua percepta bonitate perseveres. Quoniam scriptum est: Non tardat Dominus promissum suum, donec adimpleatur quod locutus est (II Petr. III); et ideo nosse gloriam tuam cupimus quia ex parte Amalfitanorum nullum nobis juxta condictum placitum studuerunt praebere adjutorium navali certamine a Trajecto usque Centumcellas. Insuper quadam calliditate asserunt non in decem millium tantum mancusorum, sed et in duodecim millium fuisse nostram promissionem: quod verum nullo modo constat, cum et ipsi abbates quos illuc pro nostra parte direximus jurejurando non se dixisse fateantur. De his vero aliisque similibus, quantum in nobis est, per gloriam tuae nobilitatis correptionem omnemque speramus studii emendationem; quod, quaeso, facere mature acceleres. Optamus. Data ut supra.

CI. AD ARCHIEPISCOPUM EBREDUNENSEM. (Anno 877.) Reprehendit quod alium episcopum, praeter eum quem clerus et populus elegerat, in Venciensi Ecclesia consecraverit: praecipit ut cum utroque Romam veniat. Reverendissimo et sanctissimo ARIBERTO archiepiscopo Ebredunensi.

Si canonica in consecrandis episcopis statuta servasses, nunquam, sicut auditu didicimus, et quodam diacono, nomine Waldeno, super tuam dilectionem reclamante, se canonice a plebe et populo Venciate electo, et a tua sagacite abjecto, de consecrato controversia quaelibet nasceretur, qua vestra merito reprehenderetur fraternitas. At nunc, quia mortuo Venciensi episcopo, non praefatum sacerdotem, quem, ut dictum est, clerus et populus civitatis elegerat, piaeque memoriae Carolus imperator suo consensu firmaverat, consecrasti, et eodem [ f. sed eodem, [HARD.]] Augusto de praesenti vita subtracto alterum non juxta normam canonicam electum ex adverso venientem, nec per ostium sed aliunde introeuntem, tuo tantum libitu ordinasse accusaris. In quo te non leviter incurrisse omnino videmus, quia dicente praedecessore nostro papa Coelestino (epist. 1, episcopis Viennensi et Narbonensi): Nullus invitis detur episcopus; cleri, plebis, et ordinis consensum et desiderium requirere debuisti. Cujus etiam auctoritate clerici habent facultatem resistendi, si se viderint praegravari: ut quos sibi ingeri ex transverso cognoverint, non timeant refutare; quoniam etsi non debitum praemium, vel liberum de eo qui eos recturus est debent habere judicium. Nam et sancto Leone dicente (epist. 95, Rustico Narbonensi): Nulla ratio sinit ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti. Unde cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum, quod non doceatur fuisse collatum? Eodem etiam capitulo 35 Canonum suorum jubente (epist. 88, Anastasio Thessalonicensi): Nullus, ut dictum est, non petentibus est ordinandus antistes, ne civitas episcopum non optatum aut contemnat aut odiat; ac per hoc fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuit habere quem voluit. His ita statutis, ne in Ecclesia Dei tibi commissa scandalum maneat vel schisma existat, dilectioni tuae jubemus ut cum eodem a te consecrato episcopo, et illo qui se canonice asserit fuisse electum, de praesenti Romam venire procures, quatenus in praesentia nostra et sedis apostolicae tanti causa negotii diligenter inquisita et examinata legitimum, Deo favente, finem percipiat. Obedire igitur te oportet huic nostrae praeceptioni pro Ecclesiae Dei pace directae. Nam si aliter feceris, scito quia nos talem illicitam praesumptionem impunitam nullatenus relinquemus. Data ut supra.

CII. AD CUNIPERTUM COMITEM. (Anno 877.) Praecipit ut bona Romanae Ecclesiae quae occupaverat, restituat. Dilecto filio CUNIPERTO glorioso comiti.

Auditu didicimus, etiam et veraciter scimus, quod cortem sancti Petri, quae est in Alviscutia, contra Deum et nostram voluntatem teneatis invasam, et unde censum ac functionem annuam ecclesia principis apostolorum pro luminariis habere solita erat, nunc vestra fortia et avaritia faciente, nil recipere nilque potest habere. Unde ex auctoritate Dei, et sancti Petri, ac nostra, vobis praecipimus ut non habeatis licentiam ipsam cortem amplius retinere, nec in ejus rebus et pertinentiis vos intromittatis, si gratiam Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli nostramque benedictionem cupitis habere; sinatisque homines sancti Petri qui ibi sunt eamdem cortem securiter retinere. Nam si ipsam cortem deinceps tenere contra nostram voluntatem praesumpseritis, aliquamque ibi fortiam vel violentiam feceritis, scitote quod omni vos ecclesiastica communione atque a corpore et sanguine Domini nostri canonice separabimus, sicut invasorem rerum ecclesiasticarum. Data ut supra.

CIII. AD LAMBERTUM COMITEM. (Anno 878.) Monet ne Romam eam ob causam veniat, ut apostolicae sedis hostibus auxilium ferat; quod si alia de causa venerit, honorifice se eum excepturum promittit: plura legatis injungit, quibus fidem adhiberi jubet; Adelbertum Romanae Ecclesiae hostem se non posse ait in communionem recipere. Dilecto filio LAMBERTO glorioso comiti.

Dilectionis et amicitiae vestrae amorem ac sinceritatem quasi quoddam insolubilis charitatis pignus tenentes, tanto de inimicorum nostrorum callidis astutiis vel praeparatis cum apostolica sede securi existimus insidiis, quanto nobilitatis vestrae potentiam, una cum Christi auxilio nobis conjunctam in omnibus prosperis seu adversis esse procul dubio credimus: quoniam et nos vobiscum in cunctis quae vestrae gloriae sunt congrua vel necessaria existere prompti optamus. Et ideo eminentiam vestram quae relatione quorumdam didicimus latere nolentes, utpote spiritali filio nostro referre indubitanter curamus. Audivimus namque quod inimicis et infidelibus nostris per cujusdam exhortationem cupiatis ferre solatium, atque Romam venientes suis eos rebus et beneficiis contra nostram etiam voluntatem inconvenienter restituere debeatis: quod nullus imperatorum, vel regum, aut comes antecessoribus nostris fecisse recolitur. Unde valde miramur, si hoc verum est, quomodo tantae amicitiae inter nos toties habitae atquae promissae obliti estis, cum post Deum vos modo in omnibus necessitatibus et utilitatibus Ecclesiae sancti Petri habeamus unicum adjutorem atque fidelissimum defensorem. Et ideo licet quidam vobis agere talia sedi apostolicae nobisque contraria suadeant, nos tamen in vestrae fidei devotione, quam erga beatissimos principes apostolorum Petrum ac Paulum, et nostram paternitatem habetis, plurimum confidentes, quasi dilecto filio et unanimi amico mandamus ut pro Dei et nostro amore, pro causa inimicorum nostrorum aliquatenus restituenda, cum bis jam ac ter synodico sint ipsi judicio condemnati, Romam nunc non veniatis: quia valde turbati ac tristes ob hoc existentes, vos, sicut decet et nos cupimus, honorifice recipere non possumus. Quamobrem vestra prudentia tantae perversitatis consilium destruat, atque contra ipsos inimicos nostros totis viribus insurgere, et pari nobiscum voluntate, sicut oportet, eos confundere procuretis; ut nos, sicut per vos credimus, securi et quieti, Dei et vestrum maneamus auxilium. Alia vero pro causa, si ad limina sancti Petri et nostram apostolicam nunc aut postea vultis venire praesentiam, vos prompto atque gratissimo animo, prout oportet, honorifice recipiemus, vobiscum pariter gaudentes et exsultantes in Domino. Plura quidem vobis super his scriberemus, sed quia idoneos ac reverendos fideles nostros, vestrosque devotos amicos, Gaudericum videlicet et Zachariam episcopos, deliciosos et consiliarios nostros, vobis direximus, qui vestrae gloriae ea quae litteris desunt verbis poterunt enarrare, omisimus scribere; quibus sane, quae verbotenus dixerint, quasi nobis credere non dubitetis. Agite igitur sicut vos in omnibus nostris credimus habere procul dubio adjutorem et unanimem in Christo amicum. Adelbertus autem marchio ad nos si venerit, pro certo scitote quia eum nullo modo recipiemus, quia multas nobis contrarietates fecit et manifestus in omnibus inimicus apparuit. Praeterea, sicut nobis mandatis, ut pro instantis temporis causa extra urbem Romam exeuntes, vobiscum alicubi loqueremur, libenter quidem hoc facere voluissemus, si utile ac necessarium esse videretur: ut simul loquamur non vobis grave sit ad nos quasi filius dilectus venire, quatenus ea quae congrua sunt visa pariter consideremus. Data ut supra.

CIV. AD EUMDEM. (Anno 878.) Graviter eum reprehendit quod in litteris quas scripsit honorem debitum apostolicae sedi non habuerit, et ne legati absque ejus consensu mitterentur postulaverit. Nobili viro LAMBERTO glorioso comiti.

Sedem apostolicam, quam Deus omnipotens supra petram sui nominis fundare dignatus est, non solum reges et principes terrae, verum etiam imperatores Augusti, et totius orbis Domini suis apicibus, utpote caput omnium Ecclesiarum Dei, honoraverunt, dignisque praeconiis ejus pontifices, vicarios scilicet beati Petri apostolorum principis, laudaverunt, votisque supplicibus deprecari studuerunt, et usque in finem saeculi, Petri manente nomine ac memoria, supplicare non desinent. Quapropter audientes litteras tuas quas mandastis, mirati valde fuimus super earum verbis inconvenientibus, quae nec debitas sancto Petro laudes resonant, nec ecclesiasticis concordant regulis vel doctrinis; cum nobis illa verba mandastis quae saecularibus viris et comparibus tuis scribere solitus es, hoc est, cum dicis nobis, Tuae nobilitatis, vel cum dicis nobis, Monemus nobilitatem vestram; in quo luce clarius mentem vestram cognoscimus erga nos minime devotam, sicut putabamus existere. Idcirco nostrae paternitati tam vilibus verbis et inconvenientibus sermonibus scribere audaci potius quam sincera mente voluistis, et mirum non est quia de amaro fonte dulcis aqua non hauritur. Porro quia dixistis quod sine consensu tuo nostras legationes nusquam mittere deberemus, ususque hoc non fuerit, nec litteris legitur, nec a quoquam superstite unquam fuisse reminiscitur factum; et ideo sedes apostolica libera semper existens liberam ubique suam mittit legationem, habens Domini auctoritatem dicentis: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua - et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII). De his autem quae olim dicta sunt inter nos, pro diversis ac multiplicibus contrariis et adversitatibus, nec non et corporis incommoditatibus, quas quotidie patimur, nobis aliquid considerare vel pertractare non licet. Nos tamen, si prudentiam vestram in nostris profectibus et utilitatibus Ecclesiae Romanae cognovissemus devotam existere, nostramque voluntatem prompte perficere, loco vos filii dilectique cuperemus retinere amici, et ea quae vestrae saluti ac prosperitati essent utilia, grato sane animo perficeremus: sed quia vos, nobis relictis, in partem contrariam inclinatos videmus, non solum obstupescimus, sed etiam a vestrae amicitiae nos similiter declinamus consortio, quod pro Dei amore valde retinere voluimus charum. Hanc praeterea epistolam nostram secundum morem per Longobardorum fidelem vestrum, et litterarum delatorem vestrarum, vobis mandare voluimus; sed ille a nobis eas recipere vestraeque noluit deferre sagacitati, sed sicut et antiquus usus exigit et ratio manifesta fieri declarat. Data ut supra.

CV. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 878.) Dolet Angelbergam molestiis affici et queritur de injuriis quas Lambertus Ecclesiae Romanae inflixit: rogat ut conservet benevolentiam quam erga ipsum habere solebat. Dilectae ac spiritali filiae ANGELBERGAE ex imperatrice Deo dicatae.

Quia multum devotione et mentis alacritate dominum et seniorem divae memoriae Ludovicum quondam Christianissimum imperatorem, spiritalem filium nostrum, dileximus, nullatenus praetermittimus ejus memoriam in sacris orationibus nostris apud Dominum quotidie facere et quandiu vixerimus facturos esse scitote, vestrique memores, dilectissima filia, similiter sumus. Nam, Deo teste, vestram prosperitatem et salutem semper cupimus vigere incolumem et audire: et super tot ac tantis adversitatibus, quas a filiis hujus saeculi vos sustinuisse cognoscimus, ingenti vobis dolore compatimur et condolemus; quoniam quidem paterno vos diligentes affectu, moerorem vestrum nostrum putamus, et tranquillitatem vitae vestrae nostram esse gaudemus; quia et vos pro talibus nefandis et inauditis malis, quae nulla veterum scriptura decantat, nulla historia narrat, beati Petri apostolorum principis vicarium a quolibet imperatore vel rege unquam sustinuisse, nos his diebus a Lamberto Spoletano comite pati audientes, simili esse moerore afflictam incunctanter agnoscimus; unde vestram hortamur dilectionem ut circa nos pium mentis affectum conservantes, ea quae utilitati nostrae congrua vel necessaria esse perspicitis, pro viribus agere non praetermittatis. Quia et nos, Deo propitio, secundum datam nobis divinitus potestatem vobis auxilium et opattam in omnibus consolationem conferre avide cupimus, et sub beati Petri apostoli vos, si opus fuerit, tuitione protegere, et illaesam, ceu filiam charissimam, conservare studebimus, si ad ipsius apostolorum principis limina vobis venire contigerit. Interim confortare in Domino, qui consolatur vos in omnibus, nec patietur vos tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere (I Cor. X). De caetero autem ea quae mandastis, multis impedimentis occupati, quae praefatus comes cum multiplicibus insidiis nobis praeparat cupitque inferre quotidie, perficere nequivimus; at Deo tranquillitatem vitamque praebente, cuncta quae vestrae voluntati utilia sunt, lubenti animo perficiemus, quibus vester honor et gloriae vigor incunctanter appareat integer. Dextera Domini vos in omnibus illaesam conservare dignetur. Data ut supra.

CVI. AD BERENGARIUM COMITEM. (Anno 878.) Rogat ut imperatori nuntiet quae a Lamberto Romae perpetrata sint detque operam ut eam compescat. Dilecto filio BERENGARIO glorioso comiti regia prosapia orto.

Lectis nobilitatis vestrae litteris, quia sinceritatem ac devotionem, more scilicet parentum vestrorum, circa nos pro amore Jesu Christi Domini et beati Petri apostolorum principis reverentia, vos habere ingentem reperimus, multa vestrae mellifluae locutionis dulcedine sumus omnino repleti, ita ut cum Psalmista dicere possimus: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! (Psal. CXVIII.) Hujus namque bonitatis decus eximium ex moribus piae memoriae nobilissimi quondam genitoris vestri vos trahere indubitanter cognoscimus, qui dignum semper honorem et piam reverentiam antecessoribus nostris, sacris videlicet pontificibus, exhibere tota mentis alacritate studebat; et ideo pulchrae juventutis vestrae florem de radice justa prodeuntem Dominus exercituum pietatis suae gratia custodiet incolumem, facietque prospere vigere in omnibus et ad prosperum usque finem perducet. Quapropter, fili charissime, saepe voluimus vestrae scribere dilectioni, non solum nostram vobis salutem innotescendo, sed et de vestra prosperitate atque incolumitate audire cupiendo; sed non solum paganorum crebris ubique incursionibus, verum etiam Christianorum insidiis circumdati nequivimus. At nunc, quoniam Deo disponente tempus evenit opportunum, excellentiae vestrae quae et qualia sumus nos cum tota Ecclesia et civitate Romana perpessi a Lamberto comite, veluti filio charissimo et fideli amico referimus. Cum itaque praedicto Lamberto multa quotidie bona fecissemus, dignumque impendissemus honorem supra quam antecessores nostri parentibus illius fecissent, ipse pro bonis mala retribuens, collecta populi multitudine, omne territorium sancti Petri invasit, et quod defendere debet ab hostibus, tyrannice dominatur invasum: venitque Romam, et quasi inimicus portam civitatis Romanae violenter capiens, et satellites suos per dies plurimos retinere fecit, ac sic tantam civitatem invasam retinuit; ita sane ut nobis apud beatum Petrum consistentibus, nullam urbis Romae potestatem, a piis imperatoribus beato Petro principi apostolorum ejusque vicariis traditam, haberemus. Sacras autem litanias, episcopos et sacerdotes, atque servos Dei, ex more celebrantes, et ad ecclesiam sancti Petri venire volentes, fustibus caedere ac dispergere fecit, intulitque nobis contraria quanta nulli praecessorum nostrorum unquam facta fuerunt: existitque paratus nobis iterum majora inferre, cujus rei causa nescimus. Quamobrem, quia nostrum ministerium est pro totius Christianitatis salute Dominum assidue deprecari, ut oves quas Christus Deus noster nobis in beato Petro commendavit, jugibus votis et precibus ad aeternae vitae pascua perducere valeamus, voluissemus debitam habere quietem: sed illo a pravis cogitationibus et actibus se non retrahente, quin potius nos, cum inimicis et infidelibus nostris, quos bis jam et ter excommunicatos et anathematizatos habemus, juncto, rursum turbare volente; rogamus nobilitatem vestram ut pro amore Dei, et sancti Petri, ac nostro, haec omnia et Carolomanno glorioso regi et spirituali filio nostro cognita faciatis, quatenus missis apicibus suis, eum a tali praesumptione compescat, et quod tempore parentum illius sedes apostolica non sustinuit, ejus non patiatur diebus, et vestris similiter litteris eumdem admonete corripiteque Lambertum, ut nullam de caetero contrarietatem nobis ingerere praesumat, eo quod nec Deo nec alicui Deum timenti, ejus temeritatis placeat effectus. Si vero idem Lambertus nos persequi non omiserit, nos jam dicto regi fideles amici esse quomodo possumus, quia ejus se voluntate jactat talia agere? Et ideo nos adjuvare, sicut supra dictum est, procurate; nam nos ea quae vestrae fuerint placita voluntati libentissime perficere studebimus, eo quod vos loco amantissimi filii, quandiu vixerimus, retinere, nostraeque Ecclesiae causas necessarias per vos perficere optamus. Praeterea homines vestros, qui orationis causa pro suis delictis Dominum misericordem precaturi venere ad limina sancti Petri, pro vestro ingenti amore benigne recepimus, nostrisque apostolicis benedictionibus confirmavimus, ac per eos nostrae incolumitatis salutem, sicut petistis, cognitam fieri decrevimus; et petimus ut cito nos vestris litteris laetificari non praetermittatis. Deus omnipotens gloriam vestram longa per tempora illibatam custodiat, charissime fili.

CVII. AD JOANNEM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 878.) Exponit mala quae a Lamberto comite Romae sunt perpetrata; seque in Galliam ad implorandum auxilium adversus eum iturum ostendit. Reverendissimo et sanctissimo JOANNI archiepiscopo Ravennati confratri nostro.

Unanimitatis vestrae fraternitatem ignorare non patimur quae et qualia his retro diebus a Lamberto Spoletano comite mala et multiplices passi sumus injurias, quales nullus antecessorum nostrorum pontificum a quoquam Deum colente sustinuisse recolitur. Igitur omne pene territorium S. Petri suis tyrannice devastantibus hominibus, cum immensa populi multitudine Romam venit: nos autem illum quasi dilectum amicum apud beatum Petrum apostolorum principem honorifice recepimus; sed ipse quasi ovili pelle indutus, solita repletus nequitia, munereque corruptus ingenti, contra nos insurgere non dubitavit (Aimoinus, lib. V, c. 37). Nam portas civitatis Romanae violenter, imoque fraudulenter cepit, totamque urbem Romam; ac per dies plurimos homines suos ita arctius retinere fecit, ut nec proceres Romanorum, nec episcopi et sacerdotes, neque etiam familiares nostri ad nos nisi maxima supplicatione exeundi facultatem haberent. Cibaria etiam nostra nobis venire instantissime prohibebant. Venerabiles item episcopos, presbyteros atque diaconos religiosos monachos cum hymnis et canticis spiritualibus, sacrisque litaniis ad ecclesiam principis apostolorum venientes, heu, proh dolor! more paganorum conturbaverunt, et fustibus caedentes nequiter disperserunt, non sinentes illos exire debitumque Deo sacrificium offerre. Inimicos quoque atque infideles sanctae Romanae Ecclesiae et nostros, quos una cum vestro consensu et subscriptione bis ac tertio jam excommunicatos damnatosque habemus, super nos temere conduxit, eosque in urbe Roma sine nostra voluntate immisit. His itaque nos prejudiciis et injuriis multiplicibus gravati, cum tota sede apostolica tristes adeo per dies multos exstitimus, ut nequaquam nobis aliud agere nisi flere liceret: nam ipsis diebus nec vestis fuit super altare sancti Petri, nec aliquod ibi nocturnum vel diurnum officium ex more celebratum. Nunc etiam minatur nobis pejora inferre, nisi ejus obtemperemus humiliter voluntati. Unde sanctitatem vestram pio fraternae dilectionis affectu conjunctam hortamur ut pro tantis afflictionibus et miseriis capiti nostro illatis, ex totis praecordiis vestris nobiscum pariter condoleatis, et contra evidentissimum, et immanem inimicum nostrum consurgere toto annisu studeatis. Nos namque illius non valentes sustinere tantas insidias, quia per terram ire nequivimus, per marinum iter, Deo propitio, in Franciam proficisci debemus, gloriosos scilicet reges deprecaturi ut ecclesiam sancti Petri et civitatem Romanam, totius mundi caput et dominam, a tantis oppressionibus et calamitatibus liberent, salvam et quietam sinant manere, potentique manu ab hostium quas patimur insidiis tueantur; nec nos ob aliud illuc ituros, nisi pro communi salute, procul dubio credite. Sed sicut veridico multorum relatu didicimus, cum nos de urbe Roma fuerimus egressi, coeptumque iter egerimus, audimus eumdem Lambertum satellites suos velle colligere, Romamque rursus expugnaturum adire. Nos vero hoc scientes, anathematis sententiam in eum et in omnes sequaces ejus, si contra urbem Romam et Ecclesiam Romanam aliquam rursus veniens contrarietatem, vel molestiam, aut perturbationem inferre quolibet modo praesumpserit, in ecclesia beati Pauli doctoris gentium protulimus. Et idcirco nullus vestrum ejus iniquis operibus faveat, quin potius libere arguat, si apostolicae sedis vultis semper fulciri auxilio. Quapropter haec omnia, ut vestris suffraganeis episcopis cognita faciatis, incunctanter hortamur sanctimoniam vestram, quatenus ipsi, qui membra corporis Christi existunt, vobiscum pariter pro apostolicae sedis exaltatione studeant desudare,

CVIII. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 878.) Missa per Eugenium et Paulum episcopos mense Aprili die XVI, indictione XI. Dolet quod Graecos sequatur; hortatur ad Romanae Ecclesiae gremium redeundum: tum de dono misso gratias agit; postremo Sergium quemdam per subreptionem ad sacerdotium et episcopatum promotum, depositum fuisse significat. MICHAELI regi Bulgarum.

Spiritualibus te visceribus edito gaudebamus, et pro salvatione tua gratias agebamus; sed nunc astutia malignorum decepto, tristamur et ingemiscimus, verentes et pertimescentes ne si forte Graecos secuti fueritis, cum illi in diversas haereses et schismata solito more ceciderint, vos quoque cum ipsis in erroris profunda ruatis; et sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita sensus vestri corrumpantur et excidant a simplicitate et castitate quae est in Christo Jesu. Nam te, fili, Mosaicis rogo verbis, interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: seniores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII), si aliquando Graeci sine hac vel illa haeresi fuerint: et cum non inveneritis eos ab aliqua haeresi aliquando liberos exstitisse, oportet vos eorum fraudes et consortia fugere, ne cum illi erraverint, vos erretis, et cum illi ad blasphemiam versi fuerint, et vos etiam fidei rectae blasphematores inveniamini; nec erit qui vos postmodum corrigat vel ab errore reducat: et hoc est, mihi credite, fili charissime, quod dolemus; hoc est unde nocte et die pro vobis solliciti sumus; non gloriam ex vobis vel honorem aut censum procul dubio exspectantes, cum vos potius et non vestra quaeramus: nam non patriae regimen et reipublicae moderamen adipisci cupimus, sed dioeceseos ejusdem regionis curam et dispositionem more prisco resumere volumus, ut sollicitudinem, quam universis debemus Ecclesiis, tanto pro eadem dioecesi solertius exerceamus, quanto ad ordinationem specialius vestram hanc antiquitus pertinuisse non ignoramus, tantoque pro vestrae salutis custodia instantius vigilare valeamus, quanto ut confirmet hoc Deus quod operatus est in nobis enixius nobis optandum est, et districtius a nobis divinitus exigendum, clarius scimus, si circa instructionem et munitionem vestram desides, quod absit, fuerimus inventi. Revertimini ergo ad beatum Petrum apostolorum primum, quem amastis, quem elegistis, quem quaesistis, cujusque in necessitatibus patrocinium percepistis, et fluenta doctrinae salubriter et convenienter hausistis; cujusque vos protectioni cum subjectis omnibus commendastis et tradidistis. Bene quidem currebatis, cum Apostolo clamamus, quis vos fascinavit veritati non obedire? (Gal. III.) Sed et ipse per se Dominus dicit: Nemo mittens manum suam in aratrum et conversus retrorsum, aptus est in regno coelorum (Luc. IX); non autem dicimus quod non una sit fides, unum baptisma (Ephes. IV), unus Deus noster pariter et illorum, sed quia in eis saepe, praesule Constantinopolitano, vel imperatore, aut plerumque utroque, auctore facto haereseos, plures qui sub ipsis sunt, adulatione aut certe timore, illis efficiuntur consimiles; et vae tunc eis est qui societatem sequuntur eorum. Dic itaque, rogo, charissime fili, quid faceres tu, vel populus tuus, si tempore Pneumatomachi Macedonii Constantinopolitani antistitis, quando et impius illic imperabat Constantius, essetis eorum societate fruentes; nonne dogma ejus contra Spiritum sanctum blasphemans cum illis sequeremini? Quod peccatum, attestante Domino, non remittitur neque hic, neque in futuro (Matth. XII). Nonne si horum pollutam societatem haberetis, et pravam doctrinam nihilominus haberetis? ac per hoc et vos cum illis, quasi fasciculi colligati ad comburendum, aeterno igni reservaremini in die judicii cruciandi? Credimus autem quod jam vos non lateat nunquam apostolicam beati Petri sedem ab aliis sensibus reprehensam, cum ipsa alias omnes, et praecipue Constantinopolitanam, saepissime reprehendens, aut ab errore liberaverit, aut certe in his qui resipiscere noluerunt, sententiae suae judicio condemnaverit. Noli ergo sequi Graecos, fili charissime, quia argumentis semper fallacibus student, semper dolosis intendunt versutiis, ne forte vobis quod genti contigit Gothorum contingat: quae cum a paganorum errore cuperet liberari, Christique fidei sociari, in episcopum incidit formam pietatis habentem, virtutem autem ejus abnegantem, qui eos dum a paganismo liberat, Arii blasphemiis implicat; sicque illi, dum incaute quaerunt errorem fugere, in errorem incidunt; et caecum ducem sequentes, cum illo caeci facti in Arianae pravitatis praecipitia delabuntur: et hoc est unde Graecorum cavenda esse praedicamus consortia. Corrumpunt enim, ut Paulus apostolus ait, mores bonos colloquia mala (I Cor. XV). Qui etsi aliquando loquuntur aliquid boni, noli mirari, quia et daemones confitebantur Filium Dei (Matth. XVIII); sed ipse illos potius tacere praecipiebat, ne quis eos audiret vera praedicantes, sequeretur errantes. Convertimini igitur ad beatum Petrum apostolorum principem, qui primus cognovit et confessus est Filium Dei; qui oves Dominicas regendas accepit, et ut has ad aeterna pascua vitae introducere posset, et hic ligandi solvendique potestatem, et illic reserandi eis claves coelestis regni promeruit. Igitur scitote, charissime, si ex hoc ad Graecos, quod avertat Dominus, conversio vestra fuerit, partem vestram divinitus cum his ponendam qui primam fidem irritam faciunt, et cum his quorum libenter amplectimini portionem. Porro si nos audieritis, et ad sancti Petri gremium redieritis, ut filios vos amantissimos expansis sinibus recipiemus, et exertis brachiis amplectemur, et in visceribus Christi dilectionis semper habebimus; et si qua sunt sancta, si qua salubria, si qua congrua, vobis et pro vobis offerre atque impendere non cessabimus. Xenium nobis ex vobis transmissum, quondam religiosi habitus Urso deferente, suscepimus; de quo benignitati vestrae gratias agentes, Deum laudavimus, qui te nobis devote munus offerre docuit; temetipsum cito totum, ut confidimus, et perfectum daturus. Caeterum gloria vestra sciat Sergium eunuchum, qui cum genere Sclavus esset, et multis pravitatibus irretitus, sacerdotium per subreptionem obtinuit; et post etiam super aliis detectus et convictus excessibus, ab episcopo tunc suo depositus fuisse dignoscitur, et post indigne satis a Georgio, qui falso sibi episcopi nomen usurpat, ad episcopatum Belogradensem provectus est, apostolorum principum, et sanctorum canonum auctoritate, etiam nostri esse sententia decreti depositum: quod tam vobis quam vestrae omnium generalitati canonice patefacimus, ut hi qui abjiciuntur ab aliis non recipiantur (Nicaen. c. 5): ne, quod non optamus, simili cum eis poena judicii teneantur astricti. Data die XVI mensis Aprilis, indictione XI.

CIX. AD PETRUM COMITEM. (Anno 878.) Missa per Paulum et Eugenium episcopos, mense Aprili, die XVI, indictione XI. Hortatur ut Michaelem regem ad Romanae Ecclesiae gremium revocet. PETRO comiti.

Dilectissimo filio nostro Michaeli Christianissimo regi apostolatus nostri mittentes epistolam, dignum duximus ut et tuae quoque gloriae scriberemus, et gemitus nostri cordis aperiremus, quos assidue patimur, suspirantes et stupore nimio admirantes quomodo ipse sapientissimus rex et vos ipsi averti potueritis, et a recta semita declinare, atque a sede beati Petri apostolorum summi recedere; cui, sicut Evangelium refert (Matth. XVI), non caro et. sanguis, id est humana sapientia, sed ipse per se Pater Filium proprium revelavit, cum alii hunc Joannem, alii Eliam, alii Jeremiam aut unum de prophetis existimarent. Scribimus ergo tibi tanquam familiari et charissimo nobis; tu enim in hac causa primus ipsi regi praecursor et dux auctore Deo fuisti: tu inter illum et nos medius discurristi, et, Deo gratias, cuncta quae ad salutem gentis illius acta sunt, non sine tuo certamine acta sunt, et quot et quantos labores pro instructione vestri nos assumpserimus ipse non nescis. Et bene quidem in nobis delectabamini, et spiritualibus gaudiis et profectibus fruebamini; sed nescimus quis vos de caetero deceperit; quis organum factus diaboli, qui olim per serpentem Evam seduxit, vos a recto itinere callida suasione retraxerit, unde non parum dolemus nec leviter anxiamur; et idcirco te, virorum optime, cohortamur, loquere ad aures ejusdem dilecti filii nostri regis; cui et Dominus ipse ad aures praecordiorum loquatur, ut primam fidem non faciat irritam, ut ante se gradiens, retro nequaquam respiciat, viam qua ambulabat non deserat, evangelicam legat historiam, et videat ibi praecipue soli Petro, aliis ista vel illa opinantibus, Christum Dei vivi Filium revelatum et singulariter dictum: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII). Ergo si, istis vel illis falsa putantibus, Petro veritas praecipue revelata est, et si pro fide Petri oratum singulariter est a Filio ne deficeret, consideret sapiens rex quam laudabiliter primum fecerit Urbem quaerens ad quam iste talis et tantus apostolus venit et praedicavit, cui, Patre revelante, veritas Filii patefacta est, et cujus fides, quia Filius rogavit, non defecit. Ad hanc quippe Romanam urbem post Antiochiae, quam in transitu visitavit, fundatam ecclesiam, tanquam ad mundi dominam properavit; et illic consequenter Filium Dei vivi, quem non carne vel sanguine, ut praediximus, sed eo revelante, sicut veraciter cognovit, veraciter et praedicavit: super quam etiam solidam confessionis petram suam Dominus Ecclesiam fabricavit; et haec est petra illa supra quam, ut Salomon ait, serpentis non invenitur vestigium. Pro hac itaque purissima fide beatus Petrus Romae moratus, in hac stabilivit Ecclesiam, et sede apostolica diutius gubernata, pro hac fide decus mortis assumpsit; sicque sanctam Romanam Ecclesiam in hac fide fundatam proprio sanguine cum Paulo, qui ab Jerusalem usque ad Illyricam regionem, scilicet in qua nunc vos habitatis, Evangelio replevit, Domino Deo consecravit et dedicavit; qua fide tanto intra breve tempus Romani creverunt et floruerunt, ut praelatus egregius apostolus mox in principio epistolarum suarum pro ea Deo gratias agere et denuntiare praeconia videatur (Rom. I). Hanc itaque fidem fugere semper et suade, charissime, pio regi sitire: hanc non alibi praecipue quaerere nisi Romae, ubi plantata est et radicata a beato Petro, qui hanc, ut supra ostendimus, sicut veraciter cognovit veraciter et praedicavit: quoniam sicut aqua nunquam potest alibi tam munda vel tam limpida quemadmodum in fonte unde originem protrahit, inveniri, ita et fides nunquam omnino poterit alibi tam pura vel tam nitida reperiri sicut in Ecclesiae nostrae vivario, ubi eam non tecta perstillantia, quibus litigiosa mulier, id est haeretica pravitas, comparatur; sed ille polorum claviger ubertim et purissime congregavit, qui ex ipso fonte vivo hanc coelitus hausit et limpidissimam conservandam mandavit. Haec, charissime, pio regi loquere, et exhortare in Christo Jesu, ut pro accepto et multiplicato familiaritatis talento in gaudium Domini nostri merearis intrare. Nos vero, si nos audieritis, quia vos tanquam fratres et filios summo amore diligimus, de lucro vestri gaudebimus et superexsultabimus; sin autem, dicemus omni Ecclesiae, et sicut Dominus praecepit (Matth. XVIII), vos tanquam etnichos et publicanos habebimus: et tunc vos videritis, cum in varias errorum tentationes incideritis. Missa per Paulum, et Eugenium reverendissimos et sanctos episcopos. Data mense Aprili, die XVI, indictione undecima.

CX. AD QUEMDAM EX NOBILIBUS BULGARIS. (Anno 878.) Ejusdem argumenti, suntque fere eadem verba quae in superiore. Christianissimo regi apostolatus nostri mittentes epistolam, dignum duximus ut et tuae quoque gloriae scriberemus, et gemitus ac dolores nostri cordis aperiremus, quos assidue patimur suspirantes, et tristes penitus incedentes et stupore nimio admirantes, quomodo ipse sapientissimus rex et vos ipsi averti potueritis, et a recta semita declinare, et a sede beati Petri apostolorum principis omnino recedere; cui, sicut Evangelium refert (Matth. XVI), non caro et sanguis, id est humana sapientia, sed ipse per se Pater Filium proprium revelavit, cum alii hunc Joannem, alii Eliam, alii Jeremiam aut unum ex prophetis existimarent. Scribimus ergo tanquam fratri ejus et charissimo nostro. Nam cuncta quae ad salutem gentis vestrae a nobis acta sunt, et quot et quantos labores pro instructione vestri nos assumpserimus, ipse profecto non nescis. Et bene quidem primum in nobis delectabamini et spiritalibus gaudiis et profectibus fruebamini; sed nescimus quis vos de caetero fascinaverit, quis deceperit, quis organum factus diaboli, qui olim per serpentem Evam seduxit, vos a recto itinere callida suasione retraxerit. Unde non parum dolemus nec leviter anxiamur: et idcirco te, virorum optime, cohortamur, loquere ad aures ejusdem dilecti filii nostri regis, cui et Dominus ipse potius ad aures praecordiorum loquetur, ut primam fidem non faciat irritam, ut ante se gradiens, retro nequaquam respiciat, viam qua ambulabat non deserat, evangelicam legat historiam, et videat ibi praecipue soli Petro Christum Dei vivi Filium revelatum. Ad hujus ergo beatissimi Petri sedem alacri pectore rex Christianissimus redeat; et sicut servus, cum quid sumpserit noxium, desiderat ad fontes aquarum (Psal. XLII), ita desideret et sitiat anima ipsius ad salutifera ejus doctrinae fluenta. In quo pio tua laboret opere prae cunctis solertia, ut non solum fratrem charissimum lucrifacias, sed et de salute omnium vestrum ipse mercedum praemia consequaris. Nihil enim placet Deo plus his qui ab errore converti faciunt homines, vel qui ad justitiam erudiunt plurimos. Et ideo pro tam sancto labore, beato Petro clavigero regni coelestis intercedente, operies, sicut sciptum est (Jac. II), multitudinem peccatorum, et stabilieris quasi coeli firmamentum et dies aeternitatis. Sed et nos interim te in devotorum numero filiorum habebimus, et confessionibus apostolorum principum memoriam tui jugiter commendare nullatenus omittemus. Data mense Aprili, indictione XI.

CXI. AD IGNATIUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM. (Anno 878.) Tertio jam commonet, ne Bulgarum regionem ad Ecclesiam Romanam jam antiquitus pertinentem usurpet, et eo, vel ab ejus suffraganeis in ea regione consecratos episcopos intra triginta dies illinc educat; et nisi post duos menses paruerit, Dominici corporis et sanguinis communione, et si perseveraverit in contumacia, patriarchali etiam dignitate privat. Reverentissimo confratri nostro IGNATIO patriarchae Constantinopolitano.

Secundo jam sedis apostolicae litteris probaris admonitus, et per missos ejus contestatoriis conventus hortatibus, jure tibi Constantinopolitanae dioeceseos, quod per ejusdem primae sedis auctoritatem et favorem, annuente Deo, receperas, rite contentus, ultra praefixos tibi ex canonibus limites praesumptionis pedem non tenderes, nec antiquos terminos quos posuerunt patres tui aliqua usurpatione transferres. Nullus autem ignorat regionem Bulgarum a sanctae memoriae Damaso papa, et deinceps usque ad paganorum irruptionem a sedis apostolicae praesulibus, quantum ad ecclesiasticae provisionis attinet privilegium, moderatam. Praesertim cum hoc nonnulla scripta, sed praecipue diversorum pontificum Romanorum res gestae quae in archivis antiquitus nostrae reservantur Ecclesiae, clarius attestentur. De his autem quae bellica clades et gravissimi hostilitatis incursus intulisse noscuntur, nil praestantius sentiendum est quam quod clarissima Ecclesiae tuba, sanctus videlicet Leo nostrae sedis antistes, edocuit et decrevit, cum ait (epist. 85): Adhibenda, inquiens, curatio est, ut vulnera quae adversione hostilitatis illata sunt, religionis maxime ratione sanentur. Qui statu rerum, auxiliante Domino, in meliora converso iterum dicit: Remotis malis quae hostilitas intulit, unicuique id quod legitime habuit, reformetur; omnique studio procurandum est ut recipiat unusquisque quod proprium est. Et rursus: Quod bellica necessitate turbatum est, pacis remedio reformetur. Sed haec, reverentissime frater, omnia clausis oculis relegisti, sanctorumque Patrum decreta calcaneo temerario conculcasti, ac multiplicium tibi beneficiorum sedis apostolicae praestitorum oblitus, contra eamdem sanctam sedem, benefactricem videlicet tuam, et erectus es, priscam dioecesim in regione Bulgarica constitutam illicita pervasione subripiens, et in alienam messem contra divinas leges mittere falcem non renuens. Unde merito post primam et secundam commonitionem a nostrae te debueramus communionis contubernio sequestrare, in promptu habentes, secundum Apostolum, omnem ulcisci inobedientiam (I Cor. X); qui etiam dicit: Si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, ut non commisceamini cum eo (II Tim. III); sed quia sedis apostolicae moderatione utentes; spiritu lenitatis potius quam severitatis erga correptionis tuae flagramus affectum, ecce tertio canonice per missos et syllabas commonemus, et hortamur, et protestamur, ut nullam omnino moram perpessa, strenuos viros in regionem Bulgarum dirigat, qui per totam patriam peragrantes, quoscunque illic repererint qui a te vel a subjectis tibi consecrationis munus accepisse dicuntur, sine quavis dilatione reducant: ita ut intra triginta dierum spatium nullus episcopus, nullus omnino clericus, qui tuae ordinationis, imo inordinationis sunt, inter omnes Bulgarum fines inveniatur. Non enim patimur eos quos ibidem tu illicite constituisti, quos et ab apostolica esse jam sede hujus rei gratia constat excommunicatos, errore suae praevaricationis corda novorum Domini famulorum inficere: quos videlicet in fide instructionis manu plantavimus, et aqua salutaris fontis doctrinarum rigavimus, atque horum auctori Deo ad incrementum spiritus dandum, ut sit ipse in omnibus primatum tenens, obtulimus. Porro si intra triginta intervalla dierum omnes quos vel tu, vel episcopi tui consecrasse in aliquo gradu putantur Ecclesiae, a totius regionis Bulgaricae terminis non eduxeris, et temetipsum ab omni ecclesiastico illius jure dioeceseos non subduxeris, tandiu sancto corpore ac pretioso sanguine Domini nostri Jesu Christi post duos menses a die numerandos qua hujus epistolae tomum acceperis, esto privatus, quandiu his obstinatus decretis nostris minime obedientiae colla submiseris. Jam vero si pertinaciter in hac indisciplinatione atque pervasione permanseris, et episcopos et quotquot illic vel illi vel tu consecrasse videris, foras illinc minus expuleris, omnipotentis Dei judicio et beatorum apostolorum principum auctoritate nostraeque mediocritatis sententia, omni patriarchatus esto dignitate, quam favore nostro receperas, alienus et exsors, nullo penitus summi sacerdotii privilegio praeditus vel potitus. Data mense Aprili, indictione XI, missa per Paulum et Eugenium episcopos.

CXII AD EPISCOPOS ET CLERICOS GRAECOS. (Anno 878.) Declarat eos excommunicatos quod Bulgarum regiones invadentes illicitas ibi ordinationes fecerint; dignitate etiam privandos, nisi intra triginta dies ex omni Bulgarica regione decesserint. Si quis autem paruerit, restituendum ei episcopatum decernit quem in Graecia habebat; et si nullum antea habebat, vacantem, si dignus est, eidem conferri jubet. Omnibus episcopis et caeteris clericis Graecis Bulgariae dioeceseos invasoribus, ac per hoc excommunicatis.

Miramur vos et vehementer obstupescimus sanctorum Patrum canones obturatis oculis relegisse, et calcata conscientia, terminos aeternos a Patribus positos transtulisse, et in alienam messem judicii falcem misisse, in Illyrici provincias, quas nunc Bulgarum natio retinet, ingredientes, et ordinationes illicitas perpetrantes, cum et sacra concilia sub sede beati Petri apostolorum principis, has olim provincias deguisse patenter innuant, et rerum gestarum a sancto Damaso papa conscripta manifeste denuntient. Et statu causarum, Deo auxiliante, in melius jam pridem converso sedes apostolica sit ab eis qui hanc habitant regionem recognita, requisita et multis precibus invitata: nosque illuc episcopos et inferioris ordinis sacerdotes cum praeceptis sedis apostolicae miserimus, et multos labores pro instructione illius regionis arripuerimus. Nam et si quidam vestrum clandestina illuc sorte venerunt, apte de illis dicere possumus illud Domini dictum asseverantes: Omnes qui ante me venerunt, fures fuerunt et latrones (Joan. X). Ipse quippe Dominus per prophetam dicit: Veniebant et ego non mittebam eos. Nam quidam vestrum pro criminibus suis fugientes, quidam autem ambitus et avaritiae causa illuc accessuri profecti sunt, non autem vocati, nec invocati, licet nec sic in vestram vos dioecesim ad aliquam dispositionem faciendam introire convenerit. Quia igitur contra sacras vos multipliciter egisse regulas deprehendimus, excommunicavimus vos, et estis excommunicati. Quisquis autem ex vobis intra triginta dierum spatium cognitae hujus apostolicae sanctionis, omni Bulgaricae regioni non cedens, in ea quamlibet ordinationem vel dispositionem patrare ultra praedictum spatium obstinate praesumpserit, sanctorum Patrum auctoritate nostrique judicii sententia proprio caret officio, non nisi resipiscens poenam evasurus, aut veniam aliquo modo speraturus. Si quis autem vestrum humiliter ac obedienter his salubribus monitis nostris parens, Bulgaricae locum dederit dioecesi, noverit nos decrevisse sibi episcopatum restitui quem eum in regione Graecorum prius habuisse constiterit: porro et si nunquam habuit, vacantem illi tribui; si tamen talis persona sit cui nulla in hoc regula Patrum valeat obviare.

Missa per Paulum et Eugenium episcopos. Data die XVI mensis Aprilis, indictione XI.

CXIII. AD BASILIUM IMPERATOREM. (Anno 878.) Missa per Eugenium et Paulum reverendissimos episcopos. Dolet Constantinopolitanam Ecclesiam schismate adhuc laborare; qua de re legatos mittit. Dilectissimo nobis et desiderabili filio BASILIO Christianissimo et tranquillissimo imperatori.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui misertus et consolatus est nos in praesenti saeculo nequam (III Cor. I); visitans et redemptionem faciens tam pium tamque benignum imperii vestri cornu salutis erigendo in domo David (Luc. II), Christi videlicet pueri sui. Vos enim, fili charissime, minus imperatoria dignitate, secundum Apostolum qui ait: Aemulamini charismata meliora (I Cor. XII), contenti, etiam angelorum estis ministerium imitati, dum pacem in terra bonae voluntatis hominibus exoptatis, et beatos per id ac coelum vos visuros luce clarius demonstratis. Utraque siquidem epistola vestro pontificio nostro missa hujus vos flagrare desiderio patenter insinuat, et hanc vos ad statum Ecclesiae, unde pravorum dissensione repulsa est, inhianter velle reducere, indicio evidenti demonstrat. A Deo quippe provectum imperium vestrum, quod eo auctore, justitia et triumphis ornatis, minus nimirum validum minusque gloriosum putatis, nisi etiam summa condecorare pace seu concordia satagatis. Nos autem, dilectissime, audientes in Constantinopolitanam Ecclesiam dissensionis adhuc scandala fluctuare, nonnullosque religiosi habitus viros hac illacque dispersos atque dejectos ignominiose tractari, merito ingemiscimus et multa moestitia fatigamur; praecipue pacem sentimus illic continua contentione turbatam, quam per multos sedis apostolicae labores jam credebamus aedificatam; et sacratos quosdam diversas injurias didicimus passos, quos ab omni oppressionis fasce sperabamus ereptos. Portamus quippe omnium onera qui gravantur, imo portat haec in nobis amator vester beatus Petrus apostolus qui nos in omnibus sollicitudinis suae protegit ac tuetur haeredes: sed quia et professionis nostrae officio cum Jeremia nihilominus dicitur: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et plantes (Jer. I), etiam vestra pietas ab apostolatu nostro pro hoc ipso personas postulat. Ecce strenuos e latere nostro viros dirigimus, qui si qua illic inter haec diligenti studio deprehendant, et his radicitus, secundum Domini mandatum, evulsis, destructis, dispersis et dissipatis, pacem et unitatem et charitatem et congruenter aedificent simul et plantent. Nam quomodo habere poterunt charitatem, qui dividunt unitatem? nos autem pro Christo legatione procul dubio fungimur, cum paci Ecclesiae studium impendere procuramus. Quia vero Deo amabiles viros, quos nominatim litteris expetitis, quibusdam incommodis impeditos destinare nequimus, misimus Paulum et Eugenium sanctissimos et reverendos episcopos, dilectosque consiliarios nostros, quorum nobis et fides probata et scientia manifesta est: quibus scripto dedimus in mandatis ut, omnibus simultatibus sopitis atque sedatis, quae ad pacem sunt, sanctorum magistra regula Patrum, toto conamine construant, et omni contentione sublata, justitiae tribuant, Deo propitio, palmam, hoc duntaxat ad laudem Dei agentes, et ad praeconiorum vestrorum cumulum, sicut vos agere de die in diem decet, addentes. Verumtamen ignorare pium imperium vestrum nolumus nos apostolicae sedis praecepisse legatis, ut causa tantum visitationis gloriosum ejusdem provinciae principem adeant, et de optata memoria ei apostolorum, ut condecet, expletis officiis persalutationis edicant. Ideoque rogamus ut aditu eis annitentibus vobis concesso, talem illis industrium virum [ deest tradatis aut quid simile ] qui eos usque ad praedictum principem salvos ducat atque reducat, facta in scriptis de ea minime iterum usurpanda professione. Optamus vos per multos annos in Christo bene valere, et de barbaricis jugiter hostibus triumphare, spiritualis et desiderabilis et Christianissime fili semper Auguste. Data indictione XI.

CXIV. AD EUMDEM. (Anno 878.) Ut legatis a se missis fidem adhibeat, et opem Romanae Ecclesiae ferat. Dilecto filio semper in Domino triumphanti BASILIO piissimo imperatori Augusto.

Scimus, venerabilis imperator, scimus et omnimodo novimus vos prudentia pollere, aequitatem diligere, pietatem extollere, directiones plantare et vitia evellere. Scimus et liquido credimus vos sanctae Romanae Ecclesiae vigorem et decus velle augere, tribulationes gemere, angustias dolere, et necessitates pio intuitu, quantum ad vos pertinet, amovere. Hujus rei gratia, maximam de vobis fiduciam assumentes, quidquid eamdem sanctam matrem vestram Romanam Ecclesiam oppido affligit et lacerat, vobis singulari quadam spe committimus audiendum et corrigendum. Tamen ne vos, quos secretorum nostrorum conscios esse cupimus, lateat quod his diebus contra Dei voluntatem contraque salutem totius Christianae fidei, ac contra privilegium sanctae Romanae Ecclesiae, seu contra morem reique publicae statum Romae peractum est, his missis nostris Paulo et Eugenio episcopis verbotenus vobis dicenda commisimus. Quae vos ita credere deprecamur ac si nos vobiscum loquamur; et credentes, si nobis ferre opem, vel aliquam consolationem valeatis, et veluti dilectus filius reverendae matri assolet, omnimodo conferatis deposcimus. Habebitis enim pro his sanctos apostolos adjutores, et nos possidebitis devotiores vestros apud Dominum semper intercessores. Data IV Kalendas Martii [ f. Maii, ut constat ex superioribus ], indictione XI.

CXV. AD LUDOVICUM BALBUM REGEM. (Anno 878.) Deplorat mortem Caroli imperatoris patris ejus: hortatur ut pacem habeat cum regibus consanguineis suis, et Ecclesiae inimicos persequatur, praecipue Lambertum ducem, cujus diras infestationes commemorat; denique in Galliam se venturum, ibique synodum celebraturum significat. LUDOVICO glorioso regi, filio divae memoriae Caroli II imperatoris Augusti.

Quanto deinde amore dilectionis pro tantorum bonorum virtutibus, et pro omnipotentis Dei quotidianis genitorem vestrum dilexerimus cultibus, horum, Christo conscientiae nostrae teste, absque lacrymarum effusione factorum reminisci nullatenus possumus. Et quanquam gaudendum sit quoniam eumdem, post felicis cursum operis, inter angelorum coetum paradisi susceperint praemia vitae perennis, flendum nihilominus convenit quod tantum adjutorem Ecclesiarum Domini diffusarum in orbe praesentia corporali, heu, proh dolor! amiserimus. Praesertim cum hoc in tempore sancta Romana Ecclesia, mater omnium, quae meae mediocritati commissa est, Jesu aeterni dispositione consilii, in quo ut cum Apostolo pace quorumcunque dixerim, fines saeculorum devenerunt (I Cor. X), in tot persecutionibus atque adversitatibus diu lacessita, domesticorum debacchatione fatigetur, ut cogar cum Propheta erumpens exclamare: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXIX); et rursus: Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa (Psal. CX). Sed vos, fili charissime, hortor ac moneo paterno amoris affectu, ejus imitari in Ecclesiarum exaltatione vestigia vitae spiritalis, cujus floris decore natus regia dignitate existis. Primum ut pacis unitatem vinculumque charitatis cum fratribus vestris, nimirum Ludovici regis Bajoariorum filiis, cumque fidelibus Christianis tenens, demum contra insanientis rabiem, atque tyrannos, paterno provocatus exemplo, virtutem roboris, Christi auctoritate, in defensionem matris vestrae, a qua et potum praedicationis in proavis, et infulam imperii accepistis, medullitus viriliterque effundere valeatis. Quia, quod dici sine lacrymarum imbre nullo modo potest, prodiit in hoc tempore apud nos ex massa peccati radix ac fomes nequissimae perditionis Lambertus, Widonis quondam Spoletani ducis horrendus filius, fatemur membrum Antichristi, qui adversatur et extollitur derogando adversus ortum regalis progeniei, et se turpis lucri cupidum clandestina machinatione, rapacitatis ardore, nunc huc atque illuc tergiversando, cum moecha sorore Rotilde, cumque complice suo infido Adelgerto marchione, imo patriae praedone, ad falcem, ut vera fama volitat, impudenter, quod Deus avertat, sustollere Romani imperii; et nunc, utpote abominatio desolationis atque perditionis filius, caput scorpii et aspidis surdae, destruit dilapidans, perque nequam suos disperdit praedones omnem terminum sancti Petri ac Pauli protectorum vestrorum, ubi et pro qua re omnes pene nostri fideles in paupertatem ac necessitatem redacti videntur, sacramentisque ut sibi conspirent, et ne ad nostram occurrant jussionem, omnis territorii sanctorum apostolorum homines constringere non omisit. Nunc etiam Tarentum legatione directa paganis, donaque transmittens, atque ab eis accipiens, suppliciter deprecatus est, ut sibi, cum significatum fuisset, phalangae Agarenae ad perniciem Christiani populi quantocius deferant auxilia. Qualiter denique fraude nequitiae, et per perjurium, in sinu Ecclesiae nostrae nos deceperit, urbemque sacram invaserit, hic ea ideo praetereundo silemus, quia in alio opusculo ad omnium Christianorum notitiam, quos idcirco anathematis vinculis innodavimus, nonnulla conscripta teneamus. Pro qua re, domine fili charissime, contra nova et inaudita in Christianis mala, novum jam fessus et fatigatus certaminis laborem, navalis scilicet periculi, fluctusque maris, assumere desiderans, me tantis periculis [ edit. Rom. legit assumere iter de transmetantis periculis, etc.] ad vos veniendo pro Ecclesiarum sanctarum omnium liberatione, juxta Apostolum, non faciens animam meam pretiosiorem quam me. Et ecce, quantum ad mei ministerii regimen spectat, non recuso pro Christi Domini ovium, ope ejus, liberatione mori, detrimentumque sufferre. Vos, quaeso obnixe, vos, fili charissime, lacrymas meas arduumque laborem aspicite; et ad defensionem sanctae matris vestrae vestrum animum fideliumque vestrorum adhortatione continua praeparate, et mecum unanimiter lupis rapacibus baculos redargutionis studete tenere; quatenus, duce Unigeniti gratia, post longa temporum spatia, cooperatores effecti nostri certaminis, de purpura terreni, imperii ad coronam venire valeatis perpetuam. Et epistolas reliquas, quas confratribus vestris, Carolomanno videlicet, et Ludovico, atque Carolo juniori, dirigimus pro talium adhortatione, precamur gloriae vestrae decentiam, easdem illis sine mora destinare dignemini, omnibusque reverentissimis archiepiscopis, et clero totius ordinis regni vestri, paterna peto adhortatione significari praecipite, quoniam, Domino miserante, apud vos synodum celebraturi sumus cunctis populis Christianis pernecessariam. Quaecunque nosse vos cupimus, sane deinceps sumus acturi de negotiis ecclesiasticis. Te quoque, charissime fili, auctoritate sancti Spiritus Dei nostri, ad vicem genitoris vestri domni Caroli perpetui imperatoris Augusti, a secretis constituo meum consiliarium, qui, ut dici assolet, pars animae meae fuit, et quaeque agenda sunt, coge adunaque consilium: quia in fonte tui cordis primum intingendus calamus, deinde manus nostra formabit characteris apices.

CXVI. AD LUDOVICUM BAJOARIORUM REGIS FILIUM. (Anno 878.) Hortatur ad servandam pacem cum patruelibus; invehitur in Lambertum Spoletanum ducem: rogat episcopis significet ut ad synodum accedant. LUDOVICO Bajoariorum regis filio.

Scriptum enim vero in Salomone legimus: Filius sapiens laetificat patrem, et est gaudium matris quae genuit eum (Prov. X); quapropter, quoniam te, Ludovico filio Caroli, Ludovico filio Ludovici regis, aeternitatis praescientiae suae consilio omnipotens Deus ex regum imperatorumque est dignatus producere prosapia, et tunc illum plene laetificare contenditis, si vestrae matri ejusque immaculatae sponsae adversus insidiantium ictus atque illius laceratores tota virtute concurritis, omni quoque nixu more parentum pravorumque vestrorum auxilii consolationem conferre, spreta personarum acceptione quarumlibet, quantocius festinatis, sancti Spiritus per Salomonem verbis testantibus: Frater et amicus in angustiis comprobatur (Prov. XVII); et bene nobis filiatio adoptionis vestrae spiritualis favere valebit, si pacis et unanimitatis cum fratribus vestris, Christo opifice, concorditer tenere consulte satagitis vinculum; quia in vestra pace, fatemur, totius Christiani populi salus consistit; qua demum necessitate, quave fatigati angustia, relicta sede propria apostolici culminis, compulsi sumus Franciam petere, vosque paterno affectu deposcere, quatenus una nobiscum positi de communi salvatione sanctae Romanae Ecclesiae et reipublicae statu tractaremus, in paucissimis nunc patefacimus, quia in alio opusculo qualiter nefarie sit peractum ad omnium Christianorum notitiam reservatur conscriptum; quod luce clarius advertitis. Lambertus Spoletanus perfidus dux, Widonis quondam stirps, perditionis filius, in quantam superbiam pro cupiditate, ut fama vera se habet, Romani imperii eruperit, in nostris tribulationibus atque angustiis procul dubio cognoscetis ad liquidum. Romam siquidem clandestina fraude devotum venire se simulans, a nobis velut filius pacis benigne susceptus, quid virulenti consilii corde gestiens [ f. gereret] in crastinum sequentis diei diluculum demonstravit: nam deputatis custodibus, verum etiam satellitibus, ad portam Urbis quae ad beati Petri apostolorum principis euntibus pandit iter, nullum nostrorum fidelium ad nos egredi patiens, cibos deferentes coercens, asserit Carolomannum regem sibi talia horrenda facere praecepisse. Quod idcirco non possumus credere, quoniam ex vestra progenie nullus cervicem superbe contra hanc extulit sedem, sed propter Deum suppliciter colla submisit. Nos, fili charissime, pro Domini Ecclesia et ejus ovibus animam ponere cupientes, ecce marinos finctus undasque salis ad vos veniendo per difficile iter assumpsimus, vobiscumque simul positi, Domino miserante, universalem synodum celebrare disponimus totius sanctae Ecclesiae, vobis obsecundantibus, provectum et exaltationem loco percongruo satagemus peragere. Quod, quaeso, regni vestri omnibus archiepiscopis coepiscopisque nostris innotescere dignemini, eosdemque nobis adesse continua maturitate accelerare monete. Data ut supra.

CXVII. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 878.) Ejusdem pene argumenti. Dilecto filio CAROLOMANNO glorioso regi.

Quanta denique exaltatione sponsionis vestrae sanctam Romanam Ecclesiam, videlicet matrem vestram omniumque Christianorum, quae vos et lacte suae praedicationis ab uberibus et ad imperialia a proavis sceptra sanguine regum excellenter produxit, sublevare curetis, et epistolari textu, et internuntiis nuper ad nos directis reminiscimur pleniter, fontemque ubertim cordis vestri solita pietate parentum vestrorum circa omnipotentis Dei famulatum miseratione abundare reperimus: vestrum quoque ad praedictam matrem vestram, uti gloria culminis vestri spoponderit, tanto avidius enixiusque quotidiana praestolatione adventum exspectavimus, quanto pro augmento mercedis vestrae nos nostramque Ecclesiam in tot adversantibus laborantem, super omnes imperatores atque reges qui ante vos fuerunt exaltare ac beatificare omnimodo promisistis. Sed, heu proh dolor! fesso mihi paganorum persecutione ac gladio, atque exactionis [ f. exactione, [HARD.]] census vigintiquinque millium in argento mancusorum annualiter, imo praedictae vestrae matri additus civilis mucro angustiae est, qui pene nos funditus peremisset, nisi subita miseratione illius solaremur auxilio, qui fidelibus pollicens inquit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Exierunt quidam ex nobis, sed non fuerunt ex nobis, confitemur neque ex nobis [ forte melius, neque, ex vobis, [HARD.]], qui tanta Romanam Ecclesiam dehonestatione urbemque sacram, nos quoque fatigaverunt atque oppresserunt, ut simile nec in Christianis regibus factum reminisci ullo modo possit. Lambertum fateor, atque Adelbertum electos marchiones, qui hostili manu occultaque fraude qualiter nos affecere, culminis vestri gloriam latere nulla potuit ratione, quod ad omnium vestrum notitiam in suo scriptum tenetur opusculo. Nobis enimvero ad vos inter caetera mala iter clausere venire cupientibus; qua necessitate compulsi, navale, animam prae manibus habentes, assumpsimus laboriose periculum, et commodum duximus Franciam ire, vestramque fraternam compagem in pacis et unanimitatis vinculum consolidare, vestrae matris saepe dictae liberationem sanctae Romanae Ecclesiae necessario quaerere. Vos siquidem illuc omnesque vestrorum regnorum episcopos ad synodum celebrandam venire hortamur. Data de civitate Genuensi, et directa gloriae vestrae per Anspertum Mediolanensem confratrem et coepiscopum nostrum.

Praesentem [praesentium] latorem Petrum cardinis ecclesiae nostrae presbyterum gloriae vestrae plurimum commendamus, eumque ad nos quaesumus cum vestris missis atque opitulatione festinanter remittite.

CXVIII. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 878.) Monet ut quantocius ad synodum in Galliam cum suffraganeis accedat; queritur de perfidia Lamberti Spoletani comitis. ANSPERTO venerabili archiepiscopo Mediolanensi.

Pro innumeris igitur et multiplicibus oppressionum angustiis totius sanctae Ecclesiae in orbe terrarum diffusae, synodum universalem, Christo opitulante, in Francia (quia in Italia, persecutione malorum grassante) Petrum presbyterum cardinis nostri, quem ad Carolomannum regem dirigimus, fraternitati vestrae plurimum commendamus (minime potuimus) sumus celebraturi, ad quam fraternitatem vestram quantocius, omni mora postposita, occurrere admonemus, cum cunctis coepiscopis ac suffraganeis vestris, exceptis his quos sacri canones pro incommodis causis stare patiuntur. Quoniam in ea, Christo cooperante, omnium Ecclesiarum speramus erigi statum atque vigorem. Hoc iterum iterumque monemus, hortamur expresseque mandamus, ut nulla vobis mora nullumque tempus praepediat, donec nobis vestrum adventum in praesentia praebeatis; id est Lamberti perfidi Spoletani ducis Widonis filii, ejusque complicis Adelberti marchionis, vel, ut melius, patriae proditoris, qui clandestina fraude pacifice venire se simulans, in dolo ad portam urbis custodes deputans, sacramque civitatem tyrannus invasit, nosque cum fidelibus nostris intra ecclesiam beati Petri apostolorum principis inaudito atque horrende coarctare inter caetera mala. Data ut supra.

CXIX. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 878.) Ut in Romanae Ecclesiae fide perseveret; praesentium latorem commendat. Dilectissimae filiae ANGELBERGAE imperatrici Augustae.

Reminiscentes omnium bonorum vestrorum, quotidie Deo nostro gratiarum actiones referimus, qui vestrum animum tanta sollicitudine circa devotionem ab exordio sanctae Romanae Ecclesiae spirituali flammae adustione perussit. Sed nunc, filia mea charissima et in Christo devota, quaeso, vires sollicita ingenii acutissimi, et in hoc inopportuno tempore solita bonitate concurre, quatenus coeptum bonum usque ad consummationem operis perductum aeterni retributoris praemia recipere valeatis. Latorem quoque praesentium Petrum cardinis nostri presbyterum, quaeso in omnibus habeas commendatum, vestroque consilio prudentissimo iter illius solita pietate disponite, quatenus, Deo duce, ad nos possit redire incolumis. Data ut supra.

CXX. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO TORNUTIENSI. (Anno 878.) Confirmantur bona eidem monasterio olim concessa. Anno Dominicae incarnationis 878, indictione undecima, regnante piissimo atque gloriosissimo rege Ludovico, Caroli filio serenissimi Augusti, auxiliante Domino nostro, in honorem ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi. Ego Joannes episcopus, servus servorum Dei, atque praedictus filius noster gloriosus rex Ludovicus, constituimus conventum venerabilium archiepiscoporum necnon et praesulum totius regni Trecas civitate, quo interfuit memoratus rex piissimus: eoque peracto, precatus est nos cum filiis et fratribus nostris episcopis jam dictus gloriosus imperator ut Tornutium monasterium, quod fundatum est in comitatu Cabilonensi super Sagonnam fluvium, ubi martyr Christi Valerianus corpore quiescit, quod dudum pater ejus Carolus imperator, vel ipse postmodum per praeceptorum seriem, monachis sanctae Dei genitricis Mariae, sanctique Philiberti inclyti confessoris, praesentibus et futuris, ob vitandam Marcomannicam severitatem contulerant, cum omnibus rebus ad ipsum locum aspicientibus, privilegio nostrae auctoritatis corroboraremus. Cujus piissimo mandato eo libentius cessimus, quo etiam nos idipsum precaturos perspeximus amplius. Igitur privilegio nostrae auctoritatis confirmamus eis omnia, quemadmodum in praeceptis gloriosissimorum imperatorum sunt inserta, id est praedictum locum, et omnes res ei adjacentes, cum omni libertate. Et in comitatu Arvernico cellam S. Portiani, cum omnibus appendiciis. In pago quoque Sanctonico, Asinarias cum omni sua integritate. Et in Pictaviensi territorio cellam S. Prudentii, cum omnibus rebus adjacentibus. Et in pago Andegavensi, Cunaldum cum omni integritate. In pago vero Cenomanico, Bussiolium cum omnibus appendiciis. Et in pago Vallaico, cellam quae vocatur Godditus, cum omnibus rebus ad se pertinentibus. Itaque in partes Burgundiae, in pago Lugdunensi, Bisiacum villam cum ecclesia. Et in pago Matisconensi, cellam S. Romani, et Olcasiacum villam cum ecclesia et omnibus appendiciis. Verum quia ob vitandam persecutionem Nortmannorum, Geiloni inclyto abbati, monachisque praesentibus et futuris, praedictum locum gloriosus rex, necne pater ejus contulerant, et pontificialis calliditas nimis eumdem locum subegerat, postulavit isdem rex ut tam larga eleemosyna, immunis atque libera haberetur ab omni pontificali potentia, nostra annuente clementia. Cujus petitionibus favens omnis episcopalis conventus, abnegare nequivimus quod tam pie postulabat imperator gloriosissimus. Auctoritate ergo quam in Christo Jesu Domino nostro summo sacerdote in B. Petro accepimus, praedictum monasterium cum omnibus habitis et habituris, Geiloni venerabili abbati sanctae genitricis Dei, et supra dictis sanctis futurisque post eum abbatibus ad monasticum ordinem inibi, Deo adjuvante, excolendum delegamus, et delegantes jubente filio nostro piissimo rege, inviolabiliter et inseparabiliter sine distractione aut immutatione vel qualibet minoratione perpetualiter confirmamus. Anathematizamus igitur auctoritate B. Petri apostoli et nostra, ut nemo antistitum praesentium vel futurorum, locum adire praesumat, qualibet occasione excommunicationis, vel absolutionis, seu sacrae ordinationis, nisi ab abbate vel monachis loci fidelibus fuerit invitatus. Quia injustum decernimus, ut gloriosa mundi regina, quae exaltata est super choros angelorum, humanis subdatur potestatibus. Caeterum ab omni saeculari potentia locum decernimus esse liberum et quietum: et ut caput habeatur omnium quae praescriptis sanctis vel loco oblata sunt ac deinceps oblatum, annuente Deo, fuerit, ut in regum reperitur praeceptis. Si quis autem temeraria praesumptione caecaque cupiditate, quod Dei et nostra auctoritate firmamus, in aliquo infringere praesumpserit, aeterna se sciat damnatione mulctandum, et cum diabolo et angelis ejus perpetuo incendio cremandum: a liminibus quoque sanctae Dei Ecclesiae habeatur extorris, quousque ab illicita praesumptione resipiscens, condigna poenitentia et emendatione iram omnipotentis Dei quam incurrere non timuit placare procuret. Harum itaque sanctionum evidentissimam confirmationem, manibus sacrorum praesentium pontificum subnotavi, absentium quoque consacerdotum nec minus idoneis stipulationibus, per Christum et in Christo fulciri postulamus.

Hincmarus Rhemorum episcopus in Christi nomine roboravi.

Ansegisus episcopus Senonensis.

Ottulfus episcopus. Gissibertus episcopus. Hildibaldus episcopus. Berno episcopus. Geraldus episcopus. Hincmarus episcopus Laudunensis. Edenulfus episcopus. Joannes episcopus. Raganulfus episcopus. Adalardus archiepiscopus. Alericus episcopus. Abbo episc. Agilmarus episcop. Ingilwinus episcopus. Acfredus episcopus.

Datum III Kalendas Maii, per manum Christifori primicerii sanctae summae sedis apostolicae, imperante piissimo Ludovico.

CXXI. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 878.) Arelatem se venisse significat, ibique omnia prospera reperisse; hortatur ut Romanae Ecclesiae commodis prospiciat. Dilectissimae filiae domnae ANGELBERGAE imperatrici, piae memoriae domni Ludovici invictissimi imperatoris conjugi serenissimae Augustae.

Cum erga Romanae Ecclesiae privilegia immenso velle, immenso et opere decus imperii vestri decertare, et ad perfectum ducere semper adhaurimus [ f. amaverimus, aut anhelaverimus] et amemus. Christo favente, perpetuo magnitudinem tantae vestrae devotionis scire cupimus: Ecce Arelatem regni deliciarum vestrarum sani intravimus, summo arbitro permittente, per intercessionem apostolorum principum; illicque Bosonem principem generum vestrum, communem et filiam domnam Hermengardam alloquentes, omnia prospera et jugiter desiderata invenimus, et pro amore vestro, vestri nuper et piissimi conjugis, illos tanquam filios amplectentes, pro eorum consulto, illorum cum honore cuncta faciemus: quoniam ceu per vos, haud secus per istos consolationem et defensionem sanctae Romanae Ecclesiae quaerimus, eosdemque permissu Dei ad majores excelsioresque gradus modis omnibus, salvo nostro honore, promovere nihilominus desideramus. Quapropter monentes hortamur ut tanto labori faveatis, ejusque perfectionem, prisco vestro consilio perfruentes, certis litteris per singula nobis et illis sine mora intimare minime differatis. Caeterum rogamus ut Joanni archiepiscopo Ravennati mittatis epistolas ex nostra parte consolatorias, incitantes ut pro nobis orationes faciat, et contra Dei inimicos se praeparare nequaquam formidet, et nostris fidelibus Romae legatos consolando transmittat: et vos, si fas est, aut mihi apud vos est impetrandi facultas, Leoni episcopo misso et apocrisiario nostro, et Petro, super ista caeterisque fidelibus litteras vestras mittite, confortantes ipsos ut scitis et vultis.

CXXII. AD MIRONEM ET HUNCFRIDUM FRATRES. (Anno 878.) Mironem et Huncfridum multorum scelerum reos ad synodum venire jubet. MIRONI et HUNCFRIDO germano suo.

Quanta ad apostolatum nostrum relatione quarumdam trangressionum vestrarum, mala atque perversa fuerunt nuntiata, haec, fateor, lacrymabiliter nominamus, apostolicaque auctoritate citissime corrigenda jubemus, si sancti Spiritus potestate non vis tu, Miro, merito nequitiae tuae ab omni consortio Christianitatis separari, et inferni flammis in perpetuum condemnari. Septimaniae terram universam redegisti in solitudinem: ecclesias, ut asserunt, ministris expoliasti; castella ipsius terrae callide ac fraudulenter invasisti. Qua compulsi necessitate, homines Bernardi gloriosi marchionis cum multitudine hominum tuae rabiei occursando, aliqua in eadem terra perperam egerunt: ut velut Jeroboam filius Nabath, qui peccavit, et peccare fecit Israel, auctor omnium peccantium existas. Ideoque ad universalem synodum nostram quam Deo auctore, in proximo sumus celebraturi, Lugdunum venire te, occasione omni postposita, volumus, si funditus, ut dictum est, non vis gladio divino mulctari. Lindoinum quoque vicecomitem audimus potestate, uti horrende denuntio, uti sacerdotali in parochia Sigebodi Narbonensis archiepiscopi, presbyterosque tuos in ejus exteris subrogare ecclesiis: quod concite tuae vitae consulentes, corrigere et emendare mandamus. Te vero Huncfridum ex diaconatus officio et venerabili monachico habitu apostatam audimus et dolemus affectum. Quapropter vel sera te poenitentia per Domini misericordiam libera, et ad monasterium quanto citius confuge; vel si de tua confidis conscientia, ad synodum nostram de illatis tibi atque objectis te purgandum occurre: ne si praetermiseris, anathematis vinculo, utpote apostata et rebellis, alligeris. Data ut supra.

CXXIII. AD ROSTAGNUM ARCHIEPISCOPUM ARELATENSEM. (Anno 878.) Suas illi vices in Gallia et pallii usum concedit. Reverentissimo et sanctissimo fratri ROSTAGNO archiepiscopo Arelatensi.

(S. Greg., l. IV, epist. 50.) O quam bona est charitas, quae absentia per imaginem praesentia sibimet ipsi exhibet per amorem! Divisa unit, confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta consummat. Quam recte praedicator egregius vinculum perfectionis vocat (Coloss. III); quia virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas charitas etiam ligat, ut ab amantis mente dissolvi jam nequeat. Hac itaque virtute, frater charissime, plenum te esse reperiens, cum pro sanctarum Dei ecclesiarum restauratione in Arelatensium civitate corporalem praesentiam exhibuissem, sicut mihi de te multorum testimoniorum fama vera longe lateque narraret. Quod vero juxta antiquum morem usum pallii ac vices sedis apostolicae postulasti, absit ne aut transsitoriae potestatis culmen, aut exterioris cultus ornamentum, in vicibus nostris ac pallio quaesisse te suspicer. Sed quia cunctis liquet unde in Galliarum regionibus fides sancta prodierit, cum priscam consuetudinem sedis apostolicae vestra fraternitas repetit, quid aliud quam bona soboles ad sinum matris recurrit? Libenti ergo animo postulata concedimus, ne aut vestrae Ecclesiae quidquam de debito honore subtrahere, aut condignam petitionem vestri contempsisse, videamur. Sed jam nunc studio majore res indiget, ut cum honor crescit, etiam sollicitudo proficiat, et erga caeterorum custodiam vigilantia excrescat: vitae quoque merita subjectis in exemplum veniant, et nunquam sua per suscepti honoris gratiam, sed lucra coelestis patriae vestra fraternitas exquirat. Nostis enim quid beatus Apostolus gemens dicat: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi (Philip. I). Quibusdam namque narrantibus, agnovi quod in Galliarum vel Germaniarum partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat. Quod si ita est, flens dico, gemens denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelio quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit (Matth. XXI). Columbas enim vendere est de sancto Spiritu, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo, ut praedixi, malo jam innuitur quid sequatur, quia in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum Deo judice cathedrae ceciderunt, qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur. Nam ipse quoque qui pretio ad sacrum ordinem perducitur, jam in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis venundare quod emit. Ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date? (Matth. X.) Et cum prima contra sanctam Dei Ecclesiam Simoniaca haeresis sit exorta, cur non perpenditur, cur non videtur, quia eum quem quis cum pretio ordinat, provehendo agit ut haereticus fiat? Itaque fraternitati tuae vices nostras in ecclesiis quae sub regno Galliarum sunt juxta antiquum morem Deo auctore committimus, singulis quidem metropolitis secundum priscam consuetudinem proprio honore servato. Pallium quoque concessimus quo fraternitas tua decoretur. Sicubi autem longius episcoporum quisquam pergere forte voluerit, sine tuae sanctitatis auctoritate ei ad loca alia transire non liceat. Si qua vero inquisitio de fide vel fortasse aliarum rerum inter episcopos causa emerserit quae discerni difficilius possit, collectis duodecim episcopis, ventiletur atque decidatur; sin autem decidi nequiverit, discussa veritate ad nostrum judicium referatur ( Huc usque S. Greg. ). Proh dolor! cum in Galliae partibus essemus inter caetera unum valde prohibendum invenimus: metropolitae, antequam pallium a sede apostolica suscipiant, consecrationem facere praesumunt, quod antecessores nostri et nos canonico decreto ne fieret interdiximus. Unde fraternitatem tuam sanctam per Galliam nostram vicem tenentem hortamur, quatenus super hoc sollicitudinem habeas, et ne istud adoleat, auctoritate prohibeas, et ut secundum antiquum morem quaerere festinent moneas, incites atque praecipias; et si ipsi obediant, necne, nostro apostolatui super omnia renunties, si potes in nativitate apostolorum, aut per vos, aut per nostrum legatum aliquem certis litteris intimare, ne differas. Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, honoremque perceptum vos in moribus servare concedat. Data ut supra.

CXXIV. AD UNIVERSOS EPISCOPOS GALLIAE. (Anno 878.) Ut Rostagno Arelatensi episcopo, cui vices suas in Gallia commisit, omnes obediant. Omnibus reverentissimis et sanctissimis episcopis et fratribus per Gallias constitutis.

(S. Greg. lib. IV, ep. 52.) Ad hoc divinae dispensationis provisio gradus et diversos constituit ordines inter se distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus diligentiam impenderent, una concordiae fieret a diversitate contextio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum. Neque enim universitas alia poterat ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiae ordo servaret. Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest, coelestium militiarum exempla nos instruunt, quia dum sint angeli, sint archangeli, liquet quia non aequales sunt, sed in potestate et ordine, sicut nostis, differt alter ab altero. Si ergo inter hos, qui sine peccato sunt, ista constat esse distinctio, quis hominum abnuat huic se libenter dispositioni submittere, cui novit etiam angelos obedire? Hinc etenim pax et charitas mutua se vice complectitur, et manet firma concordiae in alterna et Deo placita dilectione sinceritas. Quia igitur unumquodque tunc salubriter completur officium, cum fuerit unus ad quem possit recurri praepositus, idcirco opportunum esse perspeximus in ecclesiis quae sub regno Galliarum secundum antiquam consuetudinem sunt, fratri nostro Rostagno Arelatensis civitatis episcopo vices nostras tribuere, quatenus et catholicae fidei integritas, id est sanctarum quatuor synodorum, Deo protegente, sollicita devotione servetur; et si inter fratres consacerdotesque nostros aliqua evenerit forte contentio, auctoritatis suae vigore, vicibus nempe sedis apostolicae functus, discreta moderatione compescat. Cui etiam injunximus ut si quarumdam causarum tale fuerit certamen exortum, in quo aliorum praesentia opus sit, congregatis sibi numero competenti fratribus et coepiscopis nostris, salubriter servata hoc aequitate discutiat, et canonica auctoritate diffiniat. Si quam vero contentionem, quod longe faciat divina potentia, de fidei causa evenire contigerit, aut negotium emerserit, cujus vehemens sit fortasse dubietas, et pro sui magnitudine judicio sedis apostolicae indigeat, examinata diligentius veritate, relatione sua ad nostram studeat perducere notionem, quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari. Cui etiam injunximus ut nullum archiepiscopum in his partibus sine pallio a Romano pontifice directo consecrationem facere permittat, et facientes nostra auctoritate arguat. Et quoniam necesse est ut ad eum cui nostras vices indulsimus, quoties oportere perspexerit, pro facienda collatione aptis debeant episcopi temporibus convenire, hortamur ut nullus mandatis ejus inobediens esse praesumat, nec communi congregationi interesse postponat, nisi aut corporis infirmitas quempiam fortasse vetuerit, aut cujusdam eum causae justae excusatio minime venire permiserit. Hi tamen qui, prohibente aliqua necessitate, nequierint in synodum convenire, loco suo presbyterum aut diaconum dirigant, quatenus quae a nostro vicario, Deo auxiliante, fuerint definita, ad eum qui absens est, per ipsum quem miserit, fida relatione perveniant, ut inconvulsa firmitate serventur, et nullius ea audeant occasionis excusatione violare. Hoc etiam vos pariter praevidimus admonendos, ut nullus vestrum ad longinquiora loca sine praefati fratris et coepiscopi nostri Rostagni auctoritate tentet aliquo modo proficisci, scientes quia et praedecessorum nostrorum, qui vices suas ejus praedecessoribus concesserunt, sic procul dubio mandata definiunt. Hortamur praeterea ut de officio suo sit quisque vestrum sollicitus, et qui promissam cupit patriae mercedem portionis accipere, commissum sibi gregem sollicitudine et oratione custodiat, ne lupus insidians oves creditas invadendo dilaniet, et sit in retributione poena pro munere. Optamus igitur, fratres charissimi, et totis omnipotentem Dominum precibus exoramus, ut dilectionem vestram boni amoris sui constantia faciat magis magisque fervescere, atque in pace Ecclesiae et una vos concedat manere concordia. Nuntiatum vero nobis est quia per simoniacam haeresim ad sacros ordines quidam adducuntur, et hoc sancto fratri et coepiscopo nostro Rostagno per omnia prohibendum mandavimus; quod ut fraternitas vestra cognoscat et custodiat, ipsa vobis est epistola relegenda. Data ut supra.

CXXV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 878.) Excusat se quod ad eum legatum non miserit, interclusa sibi via a Lamberto ejusque fautoribus qui urbem Romam tenebant obsessam. CAROLO glorioso regi dilecto filio.

Igitur gloriae vestrae litterarum serie recepta et lecta, ut de more antecessorum regum videlicet et imperatorum, vestrorumque duntaxat parentum erga Romanam Ecclesiam, cujus lac vestram prolem hactenus educaverit, in cunctis omnia vos desiderare et assequi novimus, paterno affectu gratias agimus, et qualiter scripsistis imo tenemus. Caeterum pontificium nostrum vestra percunctari dilectio studuit cur vobis non misimus ob quid taliter venissemus. Et vobis et fratribus vestris gloriosis regibus, antequam ex Urbe exiremus, mittere voluimus, sed officientibus Lamberto et Adelberto fautoribusque eorum anathematizatis, mittere nequivimus. Nec mirum si ipsi nobis viam sustulerint, cum et ipsius beati Petri apostolorum principis Ecclesiam, vestram denique matrem, et omnium Dei Ecclesiarum tutricem, armis triginta diebus circumdatam tenere non formidaverint; ita ut nec ibi aliquam alicui jucernam illuminare, nec laudes Deo conferre liceret, praeter postquam urbem exivimus; fratribus vestris gloriosis regibus mittere sategimus, ut vobis super talibus intimaremus: sed cum vos magis juxta audimus, ita mittere cogitavimus. Quo loco ab ipsis significatur pro pacis et unitatis tranquillitatisque omnium Dei Ecclesiarum negotio; primo venimus, quo vos quatuor reges unum legitimumque velle, annuente Deo, nihilominus faciamus, ut Psalmista cecinit: Ecce quam bonum et quam jucundum est habitare fratres in unum, et reliqua (Psal. CXXXII). Dehinc volumus ut ita conventi nostras oppressiones audire compatiamini. Quapropter, fili charissime, quoniam te valde illuxit ( deest aliquid ). Data ut supra.

CXXVI. AD ISAAC EPISCOPUM LINGONENSEM. (Anno 878.) Ut Trecas ad synodum veniat, et Cabilonum aliquos mittat qui pontificem eo deducant. Reverentissimo ISAAC venerabili episcopo Lingonensi.

Quod sanctitati tuae notum esse non ambigimus, pro sanctarum ecclesiarum statu ad Galliarum partes devenimus. Quapropter, Domino auxiliante, apud Trecas synodum sumus celebraturi, ad quam sanctitatem tuam volumus omnino adesse. Prius tamen venerabilitas tua nobis missos Cabilonum dirigere studeat, qui iter nostrum recto tramite ad praedictum dirigant locum; et per parochiam vestram nobis congruas mansionaticas praeparate, id est in villa Marmania, in pago Alhensi. Data ut supra.

CXXVII. AD OMNES CHRISTIANOS. (Anno 878.) Excommunicat eos qui sibi equos et argenteum vas furati fuerant, nisi intra tres dies restituant. Omnibus episcopis, comitibus, et cuncto populo Christiano.

Notum sit quia dum pro pace et unitate sanctarum Dei Ecclesiarum in Gallias venissemus, apud Cabilonum civitatem, ad injuriam sanctorum apostolorum Petri et Pauli et nostram, multam inhonorationem sustinuimus. Inter quae equi nostri nocturno silentio, nostris hominibus secure quiescentibus, a concivibus praedictae civitatis latrocinanter furati sunt. Quapropter nos, qui secundum officium ministerii nostri pullulantia vitia gladio spiritali resecare mature debemus, hoc malum coelesti mucrone percutimus; ita ut nisi praedicti equi, et alia furta, nostris hominibus intra tertium diem reddita fuerint, praedictos fures, cum omnibus consentaneis suis, eo quod latronibus latebras praebeant, et excommunicabimus et anathemati submittemus. Inter haec Aduvardum presbyterum, qui nobis in monasterio Flaviniaco ministravit, cujus homines scutellam argenteam sancti Petri, nescio utrum consensu illius, an non, furati sunt, pro sacrilegio furti excommunicamus, et pari sententia ut supra, nisi eam reddiderint, constringimus. Data ut supra.

CXXVIII. AD EPISCOPOS SUFFRAGANEOS ARCHIEPISCOPI ARELATENSIS. (Anno 878.) Jubet ut cum archiepiscopo suo, simul ac vocati fuerint, ad Trecensem synodum veniant. Omnibus venerabilibus episcopis suffraganeis coepiscopi et confratris nostri Rostagni Arelatensis.

Notum sit omnium sanctitati quia, Domino opitulante, pernecessariam universam synodum sumus celebraturi: ad quam, mox ut vos praedictus archiepiscopus vester apostolatus nostri litteris convocaverit, omni postposita occasione, obedientiae vicino gressu occurrere satagatis: quoniam sicut in communi conventu, gratia Christi duce, paternis parentibus jussis erit exaltatio, ita, quod non optamus, subtrahentibus se ab hoc magno collegio est subsecutura confusio. Apud urbem Lingonensem IV Non. Junias. Similiter Otteramno archiepiscopo Viennensi, Aureliano archiepiscopo Lugdunensi, Rotberto archiepiscopo Aquensi, Teutranno archiepiscopo Tarantasiensi, Sigibodo archiepiscopo Narbonensi, Ariberto archiepiscopo Ebredunensi.

CXXIX. AD DIVERSARUM SEDIUM ARCHIEPISCOPOS. (Anno 878.) HINCMARO archieposcopo Rhemensi, ANSEGISO archiepiscopo Senonensi, FROTARIO archiepiscopo Bituricensi, JOANNI archiepiscopo Rothomagensi, ADELARDO archiepiscopo Turonensi, a paribus.

Canonica instituta servantes, oportet nos, quotiescunque Ecclesiae ingerunt passiones, sacerdotum collegia aggregare, ut his simul convenientibus, salubre universae Ecclesiae consilium, et totius Christianitatis fidem eidem imponant, et aequitatum moderamina queant congrue dilaniari [ al. moderamine q. c. dilimari, id est examinari]. Idcirco vestram hortamur sanctitatem, dum de Ludovici gloriosi regis adventu audieritis, quando ad nos venire conaverit, in eo loco celebraturi concilium incerte tenemus, sed vos audientes comperietis, mox ut praesentes susceperitis nostras apostolicas litteras, omni mora seposita, ad nos venire non differatis. Ita profecto de vestrae unanimitatis et pacis concordia mentis jucunditas uberius multiplicetur, ut conventus universorum, et vestrae devotionis conversus, nec solum ad favorem hominum, sed ecclesiis ad laudem potissimum proficiat Creatoris. Optamus fraternitatem vestram in Christo bene valere. Data IV Idus Junias, ind. XI.

CXXX AD HUGONEM ABBATEM. (Anno 878.) Hortatur suadeat Ludovico regi ut ad se veniat: monet etiam ut se a quorumdam communione separet. HUGONI strenuo, nobili, regali prosapie edito atque excellentissimo abbati.

Quanto vos, charissime fili, amore diligimus celeberrima fama vestri boni operis circumquaque accensi, explicare verbis nullatenus possumus. Quapropter, ut nostro desiderio praesentiae vestrae capiamus effectum, mature volumus hortemini Ludovicum regem filium nostrum, vosque cum eo ad nos concite properare, quatenus, Christo cooperante, exaltationem totius Christianitatis communiter operemur. Sic agat vestra dilectio ut tristitiam quam animo de vestra absentia nuper Papia intulistis, lenire moderatissime valeatis. Inter haec ab omni te consortio Formosi anathematizati optamus, fili charissime, separare, Joannis archiepiscopi Rodomensis [ al. Rodonensis, id est Rothomagensis, nec quidquam mutandum ], Adelardi Turonensis, Frotarii Bituricensis [ edit. Rom. Beduriensis]. Data ut supra.

CXXXI. AD TEUTRANNUM TARANTASIENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 878.) Monet ut sibi cum suffraganeis suis obviam veniat, et Adalbertum synodo adesse jubeat, ut rationem reddat eorum de quibus Bernarius episcopus questus fuerat. Venerabili archiepiscopo TEUTRANNO.

Miramur fraternitatem tuam cur, nostrum in has partes audiens adventum, nos ob reverentiam beati Petri apostolorum principis, et nostram, more caeterorum venerabilium archiepiscoporum, minime consolari et occurrere studuisti. Qua admiratione jam diu suspensi, monemus fraternitam tuam ut nobis citius occurrere cum tuis suffraganeis, quos tecum adducere praesentialiter poteris, non differas, ut simul de utilitate Ecclesiae tuae tractare valeamus. Innotescimus denique quia venerabilis frater et coepiscopus noster Bernarius, nostram nuper audiens praesentiam, reclamavit se super fratre Adalberto suffraganeo tuo, de quo jam Romae proclamaverat et libellum suae reclamationis ostenderat. Unde tibi et Viennensi archiepiscopo epistolas direximus, ut amborum querimonias ventilantes, quae canonum sunt instituta dijudicaretis: insuper Arelatensem archiepiscopum, Valentinensem quoque et Vivariensem episcopos, huic assertioni testes adesse jussimus. Sed quia variis praepedientibus causis, hactenus eorum indiscussa manet causatio, jam praecipimus monendi auctoritate ut ubicunque a nobis fuerit synodus indicta, canonice eum inibi adesse jubeas, paratum in omnibus ad rationem reddendam. Quod si defuerit, vide ne ejus in te retorqueatur sententia: ipse vero sciat, a se de absentia sua lucrum non percipiendum. Data ut supra.

CXXXII. AD ROSTAGNUM ARCHIEPISCOPUM ARELATENSEM (Anno 878.) Ut ad synodum cum suffraganeis suis quamprimum veniat. ROSTAGNO venerabili archiepiscopo Arelatensi.

Quia omnipotentis Dei miseratione universalem synodum sumus celebraturi in proximo, te omnesque tuos coepiscopos suffraganeos volumus, autoritate apostolica admonemus expresseque mandamus, ad hanc, omni postposita occasione, quantocius praesentare, exceptis eis obstaculis quibus remorandi licentiam sacri canones tribuunt. Alias, quod non optamus, quicunque se a tanto hac vice collegio subtraxerit, particeps de reliquo nostrae communionis esse nullatenus valebit. Data ut supra.

CXXXIII. AR HINCMARUM RHEMORUM ARCHIEPISCOPUM (Anno 878.) Ut ad synodum Trecensem absque mora cum suffraganeis suis episcopo. HINCMARO venerabili Rhemorum episcopo.

Fama tuae fraternitatis longo exacto jam tempore bona notitia nos quoque celeberrime laetificavit; quantoque te desiderio contemplari cupimus, explicare verbis nullatenus possumus, praesertim cum causa exigendae utilitatis ecclesiasticae petere has partes decreverimus. Quapropter praesentiam religiosae sanctitatis vestrae diu desideratam miramur a te nobis hactenus dilatari. Unde apostolica atque paterna auctoritate monemus ad synodum praesentem, quam, Deo auctore, Trecis sumus celebraturi, absque mora cum cunctis suffraganeis dioeceseos vestrae studeatis occurrere. Ad locum praenominatum iterum iterumque hortamur, omni postposita tarditate, quantocius properate venire, quoniam ad tequam ipse nobis charior atque utilior veneris, sanctarum Dei Ecclesiarum causas tractare differimus. Tantum monemus, rumpe moras, et satage properare celerrime atque agiliter. Data ut supra.

CXXXIV. AD FROTARIUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 878.) Ut ad synodum cum suis suffraganeis Trecas veniat. FROTARIO venerabili archiepiscopo Biturigensi.

Auditis denique deploratione atque angustia litteris tuae fraternitatis, quae vobis ab hominibus Bernardi comitis sunt illatae, recens dolor priori est augmentatus, et quod tibi sedis tuae aditus clausus, mihimet ipsi id reputo. Hortamur interim dilectionem tuam patienter sufferre, et ad Trecas cum fratrum coepiscoporumque nostrorum collegio dioeceseos tuae ad synodum, Domino cooperante, celebrandum quantocius properare. Ludovici regis amantissimi filii nostri adventum praestolamur quotidie inhianterque desideramus. Optamus sanctitatem tuam in Christo bene valere. Data ut supra.

CXXXV. AD BERNARDUM MARCHIONEM. (Anno 878.) Monet ut Frotario aditum ad suam sedem patere faciat. Dilectissimo filio BERNARDO nobilissimo marchionum.

Quia tempore nonnullos diligimus specialius, idcirco in his quae nobilitatem vestram Deum offendere cognoscimus vos paterno increpamus affectu; praesertim de causa Frotarii venerabilis episcopi, cui, ut audimus, vestri homines iter civitatis suae, ne ad sedem suam ingrederetur, temerarie clauserunt. Episcoporum judicium, fili charissime, suo tantummodo Dominus servavit arbitrio, nec de episcopis vult laicos judicare. Unde monemus dilectionem tuae charitatis, ut quidquid in hac causa praedicti episcopi deliquistis, sub celeritate et legaliter emendare studeatis, quia nos illud, nisi pro digna emendatione, inultum remanere nullo modo patimur officio ac ministerio sacerdotali. Optamus nobilitatem vestram bene valere. Data ut supra.

CXXXVI. AD ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM. (Anno 878.) Ut Ludovicum Germaniae regem, ejusque fratres adhortetur ut ad synodum veniant aut legatos mittant. Venerabili archiepiscopo LIUTBERTO Moguntino.

Ecclesiastica exigente utilitate, quoniam Deo duce causae ad Galliarum partes venire commodum duximus: quapropter fraternitatem vestram necessario commonere studemus, ut secundum coelitus tibi sapientiam datam, frequenti adhortatione suggeras Ludovico regi, aliisque confratribus, ut ad nostrae mediocritatis colloquium atque generalem synodum, juxta Christi voluntatem, apud Trecas congregatam, venire non omittat, vel si aliqua necessitate praedictus rex praepeditus fuerit, et, ut non optamus, properare distulerit ad locum praedictum, quo cum Ludovico rege locuturi sumus, nominetenus destinet: quatenus sub cuncta celeritate regum filiis congregatis, totius Christianitatis, Dei gratia duce, consulere communiter valeamus utilitati. Similiter Williberto archiepiscopo Agrippinae. Wittecherio venerabili episcopo, et Bertulfo archiepiscopo Trevirensi. Data ut supra.

CXXXVII. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 878.) Scribit in anniversario die Ludovici ejus viri sacra pro eo se facturum; rogat ut in sui defensione perseveret; synodum Trecis se habiturum significat. Dilectae filiae ANGELBERGAE imperatrici, divae memoriae quondam domni Ludovici piissimi imperatoris conjugi.

Quia intimasti pontificio nostro anniversalem magnae recordationis domni Ludovici imperatoris fieri, et ut pro eo proprias orationes celebraremus rogasti, gaudemus, et impigre suo pro merito modis omnibus faciemus. Caeterum rogamus ut, ceu hactenus in nostris fuistis sollicita, haud secus et nunc et perpetuo esse, prout credimus, non differatis, quatenus vestro labore vestroque consulto cito ad propriam sedem ut congruit, cum gaudio per merita apostolorum principum reverti mereamur. Porro vos scire cupimus quia apud Trecas in Kalendis Augusti una cum rege Ludovico imperatoris Caroli filio, et cum universis Galliae episcopis synodum universalem celebrabimus; dehinc Carolomannum regem suosque germanos alloquemur, ut pari omnium consilio consolationem nostrae Ecclesiae reperiamus.

CXXXVIII. AD SUPPONEM COMITEM. (Anno 878.) Agit gratias de fidelitate erga Romanam Ecclesiam: quaedam apud Carolomannum facienda injungit. Dilectio filio SUPPONI glorioso comiti.

Primum quidem devotioni vestrae magnas gratias agimus quia priorem fidelitatem, quam circa sanctam Romanam Ecclesiam habueras, in sequentibus quotidiano labore opere admonstrare non desinis. Nos quoque prae omnibus vos diligentes, vestris potius consiliis prae cunctis acquiescimus. Tantum vobiscum Anspertum et Wibbodum episcopos assumite, et apud Carolomannum regem omnia nostra ordinabiliter ponite. Hoc tamen summopere cavete ne aliqua fraudis astutia decipiamur; et quidquid ex hoc facietis, sub omni festinatione facere accelerate: mihi tempus et locum denuntiate quo occurrere debeatis ad nos recolligendum; et ne forte aliqua dubietas animo vestro insideat, duas mandamus epistolas praedicto regi; quarum unam vos legite ut cognoscatis quod continet, quam aut ipse deferas volumus, aut per idoneum hominem vestrum trasmittas: quia nos in hac terra stare non possumus nisi usque in Kalendas Augustas, quia postquam in terram hanc venimus, cum Ludovico rege loqui debemus. Festina quantocius sicut solitus es, nostrae Ecclesiae causam peragere, ut apud Dominum merces vestra copiose accrescat. Data ut supra.

CXXXIX. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 878.) Miratur illum ad binas litteras non respondisse. Valetudinem ejus deplorat; addit de synodo Trecis celebranda. Sabbatinum episcopum.

Sabbatinum episcopum primum et postea per Anspertum Mediolanensem, de qua multum miramur, cur non jam a vobis responsum vel missos accepimus: nos cum foret possibile primum, saltem per legatos vobiscum loqui cuperemus, deinde cum reliquis fratribus vestris: quod quia vestra infirmitate, quam nimium dolemus, est praetermissum, nunc apud Trecas, Christo opitulante, synodum sumus celebraturi, loquemurque cum Ludovico et reliquis vestris fratribus, et post Kalendas Augustas ad vos revertemur: tantum locum nobis dicendo ad tempus mandate quo nobis debeatis occurrere, et laborem pro vestra matre sancta Romana Ecclesia non recusate assumere, quia si fueritis socii laboris, simul eritis et consolationis (II Cor. I), et in hoc, quaeso, perficiendo non sit ulla dilatio. Data ut supra.

CXL. AD CAROLUM REGEM. (Anno 878.) Agit gratias de observantia erga Romanam Ecclesiam: miratur quod ad se legatos non miserit: rogat ut ante colloquium quod cum Ludovico rege habiturus est, aut ipse veniat, aut legatos mittat. Dilecto filio CAROLO glorioso regi.

Quod pro pace et unitate sanctarum Dei Ecclesiarum omniumque Christianorum in priore epistola, quam vestrae misimus dilectioni, significavimus, gloriae nihilominus vestrae uberes gratiarum laudes rependimus; quia nos vestra epistola valde laetificastis in hoc quod dilectionem animi vestri circa Romanam Ecclesiam, sicut vestri parentes ac proavi habuerunt, habere ubertim significatis; valde tamen miramur cur ad nos legatos vestros non direxistis, sicut precati sumus. Quapropter quaeso, fili charissime, ut ( edit. Rom. addit ad nos) ad colloquium quod cum Ludovico rege Caroli imperatoris regis filio apud Trecas habituri sumus, si possibilitas non obsistit, venire acceleretis; vel si aliquo obstaculo praepedimini, ut non optamus, strenuos legatos nobis dirigite, per quos gloriae vestrae omnia secreta, quae animo nostro resident, fidenter mandare valeamus; locum nobis simul nominetenus designate quo frui vestro colloquio et germani vestri Ludovici gloriosi regis valeamus, quoniam de hac terra nullo modo regrediemur, pruisquam, Deo auxiliante, percongrua et mutua vobiscum misceamus colloquia. Optamus gloriam vestram piis florere successibus.

CXLI. AD LUDOVICUM REGEM. (Anno 878.) Ejusdem ac praecedens argumenti. Dilecto filio LUDOVICO glorioso regi.

Quod pro pace et unitate sanctarum Dei Ecclesiarum omniumque Christianorum a Romana sede in partes Galliae venerimus, in epistola quam gloriae vestrae misimus plenissime significare studuimus: nescimus tamen quo tempore ad vos pervenit, et de eo qua re nobis non dedit dilectio vestra responsum. Quapropter quaeso, fili charissime, ad nos ut ad colloquium quod cum Ludovico rege Caroli imperatoris filio apud Trecas habituri sumus, si possibilitas non obsistat, venire acceleretis; vel si aliquo obstaculo praepedimini, ut non optamus, strenuos legatos nobis dirigite per quos gloriae vestrae omnia secreta, quae animo nostro resident, fidenter mandare valeamus; locum nobis simul nominetenus designate, quo frui vestro colloquio et germani vestri Caroli gloriosi regis valeamus. Quoniam de hac terra nullo modo regrediemur, priusquam, Deo auxiliante, percongrua et mutua vobiscum misceamus colloquia. Data ut supra.

CXLII. AD CAROLUM REGEM. (Anno 878.) Arguit quod vocatus ad se non venerit, sicut Ludovicus rex fecerat, monet sub excommunicationis poena, ut sui regni finibus contentus nullam Bosoni molestiam exhibeat. Dilecto CAROLO glorioso regi.

Servans fidem Francorum regibus, secundum praedecessorum meorum pontificium, multos et duros labores in mari et in terra pertuli; ab urbe et Romana sede in Franciam veni: omnes vos legatorum tam viva voce quam epistolis studui convocare, ut pactum quod avi et patres vestri sanctae Romanae Ecclesiae jurejurando promiserunt, adimplere contenderetis. Sed heu, proh dolor! cuncti venire per inobedientiam neglexistis, praeter Ludovicum regem divae memoriae Caroli imperatoris filium, cujus consilio atque hortatu, Bosonem gloriosum principem per adoptionis gratiam filium meum effeci; ut ille in mundanis discursibus, nos libere in his quae ad Deum pertinent, vacare valeamus. Quapropter contenti termino regni vestri, pacem et quietem habere studete, quia modo et deinceps excommunicamus omnes qui contra praedictum filium nostrum insurgere tentaverint. Data ut supra.

CXLIII. AD LIUTBERTUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 878.) Monet ut Bosonis filiabus haereditatem restitui faciat. Reverentissimo et sanctissino confratri nostro LIUTBERTO archiepiscopo.

Fraternitatem tuam recordari volumus qualiter jam de proprietatibus Bosonis et Engeltrudis tibi scripserimus, monentes ut ipsas, quas vos allodum dicitis, filiabus eorum saepe reclamantibus reddere deberitis: quoniam omnium legum auctoritate legitimi filii sunt veri haeredes (In authent. de Haered. ab intes. ven., § 1.), ut vestra bene noscit religiositas, iterumque hortantes monemus, apostolicaque auctoritate expresse jubemus; jam quia nostras litteras audire distuleras, et super his hactenus respondere neglexeras, volumus ut ad cor rediens, ipsas saepe reclamatrices, aut homines ipsarum investire de jam dictis proprietatibus satagas, vestrosque earum et alios invasores similiter facturos, nostra auctoritate excommunicando permoneas: quoniam justus Dominus justitiam dilexit, et aequitatem vidit vultus ejus. Et si forte spurius Godefredus, aut aliquibus ipsa moechans Engeltrudis, sine viri consensu quoquo modo donaverit, contendere voluerit; nostra apostolica auctoritate, donec reddiderint, quia sancientibus Joanne papa Romano et Justiniano imperatore scriptum est (In authent. Bona damnatorum, codice de don. prosc. seu damn. ), spurios satis injuriosos, satisque acerbos, et nostris temporibus semper indignos esse dijudicamus: quapropter convenit reverentiam vestram illum semper monere. Porro hortamur ut quoquo modo monuimus compleas, quoniam si aliter feceris, scias te canonica damnandum censura, ut debeas illos excommunicare. Data ut supra.

CXLIV. AD MATFREDUM COMITEM (Anno 878.) Monet ut Bosonis comitis filiabus haereditatem restituat. MATFREDO illustri comiti.

Suggerentibus videlicet filiabus Bosonis nuper comitis, et Engeltrudis conjugis, proximae vestrae, audivimus ut allodes suos vos invadentes tenere non formidetis. Super quo miramur cur tantae sapientiae vir hoc facere non erubescas. Nonne scitis quoniam in haereditate suscipienda omnibus cognatis praeferendi sunt filii? Illa vero moechans alicui sine consensu viri ex his aliquid dare nequivit omnium legum auctoritate. Unde vos monemus, hortamur apostolicaque auctoritare jubemus, ut ipsas proprietates illis filiabus eorum reddere pro reverentia principum apostolorum, a quibus per me petiere auxilium, minime differas, quoniam si aliter feceris, scias te canonica feriendum censura. Data ut supra.

CXLV. AD VALDERAMUM. (Anno 878.) Monet ut Valderami causam ad exitum perducat vel ad se remittat. VALDERAMO venerabili.

Praesentium lator litterarum, nomine Valderamus, ad vestram fraternitatem coram nobis veniens lacrymabiliter questus est patrem suum a quodam injuste carceris custodia teneri detrusum intra parochiam vestram. Quapropter tuae fraternitati auctoritate nostri apostolatus jubemus, attentius praedicti genitori causam sacerdotali succinctus vigore inquirere, eique finem legaliterque terminum dare, si negotii status inambiguus futuris prospicitur. Quod si anceps vestro fuerit visa libramini, utrasque partes suis allegationibus instructas venire in praesentiam nostram omnino mature mandamus. Data ut supra.

CXLVI. AD THEODORICUM ARCHIEPISCOPUM BISUNTINENSEM. (Anno 878.) Jubet ut quamprimum veniat et episcopum in ecclesia Lausanensi, propter electorum divisiones, priusquam una colloquantur, ordinari vetat. Reverentissimo et sanctissimo THEODORICO archiepiscopo episcopo Bisuntinensi confratri nostro.

Igitur quia fraternitas tua apostolicae et universalis Dei Ecclesiae persecutiones audiens, compati modis omnibus distulit, nosque, pro eo et cunctis aliis laborem sumentes, quoquo modo visitare neglexit, satis miramur et ex parte turbamur, cum in te taliter charitatem frigere cognoscimus. Nonne Veritas ait: Si frater fratrem adjuvaret, ambo exaltabuntur? (Prov. XVIII.) Et Sapientia loquitur: Frater et amicus in laboribus comprobatur (Prov. XVII). Et praedecessor noster Gelasius papa, terrendo in suis decretalibus, episcopis parvipendentibus fratrum vexationes scribit: Cur non compassi estis? et reliqua. Quapropter monemus ut hactenus te negligentem pernoscas, et ad despectam charitatem nihilominus, postpositisque omnibus curis, ad nos visitandos una cum hoc nostro misso praesentialiter venire satagas. Caeterum audivimus, et auditu dolemus, ut in Ecclesia Lausanensi, quae sine Patre nunc cernitur, sit orta contentio, ejusque filiorum in electione antistitis sit nefanda divisio. Unde monemus per Deum Patrem, et Filium, et sanctum Spiritum obtestamur, apostolicaque auctoritate expresse jubemus, et interdicimus, ut quoad ad commune eloquium nostrum pervenias, ibi episcopum neque jussu regis neque ex petitu plebis consecrare praesumas, quatenus cum una allocuti fuerimus, auxiliante Deo, cum communi consulto, quem utiliorem praeviderimus, consecrare permittamus de more. Quae hic scribere omisimus, huic legato nostro Deusdedit glorioso magistro militum, et duci, consiliarioque nostro, ut verbis dicat injunximus: quem benigne recipite, et quae vobis ex nostra parte tulerit, indifferenter audite. Data ut supra.

CXLVII. AD AMETIUM PRESBYTERUM. (Anno 878.) Privilegium pro monasterio Sancti Petri in pago Nemausensi. [Apud D. Bouquet, Recueil des Historiens, tom. IX, pag. 165.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis sacerdotibus AMELIO presbytero et LEONI abbati

Quod postulastis a nobis, concedimus religiositati vestrae monasterium Sancti Petri cum omnibus cellis et rebus sibi pertinentibus, in quo quiescit corpus beati Aegidii in Valle Flaviana, in pago Nemausensi, in finibus Gothiae: quam Vallem Flavius quondam rex, praefato beato Aegidio donavit. Qui sanctus Aegidius exinde donationem integriter Romanae Ecclesiae fecit, et ibi in veneratione principum apostolorum Petri et Pauli monasterium aedificavit. Porro dum spatium terrae illud coenobium a Romana separaret Ecclesia, quia pro aliis curis illuc legatum mittere nequiverat, Nemausensis antistes ipsum quadam temeritate invadens sustulerat: deinde praeceptum ex rege Francorum exceperat; in quo nec firmitatem credens, Romanum pontificem adiit; super hoc etiam auctoritatem furtim, quasi de suis, apostolicam exquisivit. Sed sanctae recordationis domnus Nicolaus, licet hujus fraudis esset ignarus, divino tamen Spiritu plenus, omnes de hoc legem quaerentes excusare sategit. Sed nos cum in nostro archivo monimenta chartarum requireremus, ibi illud praeceptum beato Aegidio traditum reperimus. Dehinc cum Arelatem maritimali itinere pro universarum Ecclesiarum Dei negotio veniremus, hoc recordantes, ipsum monasterium per Deusde ducem Ravennates, advocatum nostrum, contra Girbertum Nemausensem episcopum quaesivimus. Imo ambarum partium advocatis per fidejussorem legatis, exsecutore duntaxat Georgio scriniario, et Deusde agente, voluit idem Girbertus episcopus per praeceptum domni Nicolai piae memoriae ibi relectum se defendere. Sed Rostagnus Arelatensis archiepiscopus, et Sigebodus Narbonensis archiepiscopus, et Aribertus Ebredunensis archiepiscopus, Walbertus Portuensis episcopus, Paschalis Amerinus episcopus, Ratbertus Valentiae episcopus, Litidumus Massiliensis episcopus, Alictarius Vivariensis episcopus, et alii episcopi provinciae; et judices, Joannes dux et princeps Ravennae, Ardus, Adbertus, Giselfredus, Alderadus, Godultius, et alii nonnulli provinciales judices, ut praeceptum lectum audierunt, mox cognoverunt apostolicam domni Nicolai censuram excusare de hoc legem quaerentes, et dixerunt per illud praeceptum hoc monasterium non posse defendi; judicantes statim ut praefatum monasterium Amelio presbytero et Leoni abbati Girbertus episcopus redderet, et poenam invasionis nobis componeret. Nos poenam pro ejus paupertate illi, si amplius non peccaverit, reliquimus; et monasterium sub omni integritate recepimus; ipsum advocatum nostrum Deusde ducem illuc transmittentes, qui super hoc corporalem traditionem de omnibus rebus praedicti monasterii a praefato Girberto accepit episcopo; villam Agarnellam cum ecclesia Sancti Jacobi, vel cum omnibus suis appenditiis; similiter ecclesiam Sancti Andreae cum suis pertinentiis; et ecclesiam Sanctae Caeciliae, atque ecclesiam Sancti Saturnini cum omnibus suis appenditiis; seu ecclesiam Sancti Stephani cum omnibus suis appenditiis; vel ipsos alodes qui ad ipsum monasterium debent esse pertinentes; Seuram villam cum appenditiis suis, vel servis ibidem pertinentibus; Brascam cum appenditiis suis; Bionum cum appenditiis suis; in Bruciano hortos et campos; Luvam cum appenditiis suis; ripam Gothicam; Aspiranum cum omnibus appenditiis suis; in Generaco campos et vineas cum terminis suis; in Costaballenis vineas cum terminis suis; in Gurgis campos et vineas cum terminis suis; in Tovana campos et vineas; in Aqua viva campos et vineas; in Alburno campos et vineas cum omnibus suis pertinentiis; in loco qui dicitur Stacionensis campos et vineas cum omnibus suis pertinentiis; Coconem cum omnibus suis consuetudinariis.

Quapropter volumus et praecipimus ut cuncta haec praefata, vel quae offerri contigerit subsequenti tempore, illibata et sine inquietudine in usum coenobii, et in salario beati Petri apostoli possideantur. Verumtamen ut sibi pro quorumlibet sustentatione ac gubernatione concessa sunt, fiant modis omnibus pro futura, ea conditione ut nullus successorum nostrorum in hac sancta sede, cui auctore Domino, deservimus, unquam vel usquam aliquid de iisdem rebus beneficiare, commutare, ac sub censu concedere per futura tempora patiatur, nisi Amelium presbyterum, qui noster omnino dignoscitur. Hujus rei gratia commendamus vobis hanc notitiam ad regendum et tuendum et bene aedificandum coenobium, ita sane ut a vobis, singulis quibuscunque annis, pensionis nomine, in rationibus ecclesiasticis X argenti solidiana, denarios XII accipientes, piae paternitatis suffragium eidem monasterio contra omnes infestantes impendere studeant. Itemque statuimus ut, obeunte abbate praedicti monasterii, non alius ibi quocunque obreptionis studio ordinetur, nisi quem consensus monachorum, secundum timorem Domini et institutionem regulae sancti Benedicti, elegerit, et hujus apostolicae sedis pontifex providerit ordinandum, aut suggestio monachorum consenserit ordinatum Romam adduci. Hoc quoque capitulo praesenti adjungimus, ut locum avaritiae recludamus, nullum de regibus, nullum de sacerdotibus, vel quemcunque fidelium, per suppositam vel per suffectam personam, de ordinatione ejusdem abbatis, vel clericorum, vel presbyterorum, vel de largitione chrismatis, aut consecratione basilicae, aut de quacunque commoditate spiritualis vel temporalis obsequii, sive de quibuscunque causis ad idem monasterium pertinentibus, in aere, in auro, vel alia qualibet specie, commodi vel exenii loco, quidquam accipere, neque eumdem abbatem, ordinationis suae causa, dare praesumere; ne hac occasione ea, quae a fidelibus pro loco offeruntur, aut jam oblata sunt, consumantur. Neque episcopus civitatis ipsius parochiae, nisi ab abbate ipsius monasterii invitatus, ibidem publicas missas agat, neque stationes in coenobio eodem inducat, ne servorum Dei quies quoquomodo populari conventu valeat perturbari; neque paraticas aut mansionaticas exinde praesumat exigere subscriptionem autem fidelium et religiosorum ac beneficiorum, quam jubet Apostolus cunctis exhibendam, pro possibilitate loci et facultate, non modo ibidem gratis fieri denegamus, verum etiam ut fiat suademus; sed et modus in numero congregationis adeo conservetur, ut nec pluralitas ad penuriam, vel paucitas inhabitantium ad destitutionem loci accedere valeat. Haec igitur omnia quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, cunctis post nos succedentibus, qui monasterium a nobis acquisitum sub usufructuario retinetis, vel eis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero sacerdotum, judicum atque secularium personarum hanc nostrae constitutionis paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate, percussus apostolico anathemate, careat, reumque se divino judicio existere de perpetrato agnoscat: et nisi vel quae ab illo sunt male ablata restituerit, vel praesumpta correxerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, et cum diabolo et atrocissimis pompis ejus in extremo examine districtae ultioni subjaceat.

Cunctis autem eidem loco haec nostrae praeceptionis jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus illi fotum bonae actionis recipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Bene valete.

Scriptum per manus Georgii scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Augusto.

Datum XII Kal. Augustas, per manus Walberti humillimi episcopi sanctae Portuensis ecclesiae, anno Domino propitio pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis et universalis papae in sacratissima sede beati Petri apostoli VI, indictione XI.

CXLVIII. AD FROTARIUM ARCHIEPISCOPUM BURDIGALENSEM. (Anno 878.) Ut ad synodum veniat, et privilegium de sedium mutatione afferat. FROTARIO venerabili archiepiscopo Burdigalensi.

Ad synodum igitur, quam, Deo auctore, apud Trecas celebramus, cum reliquis septem Galliarum provinciarum confratribus et coepiscopis, fraternitatem tuam cum tuis suffraganeis episcopis, tam viva voce quam litterali, admonere ut venires, omni postposita occasione cujuscunque occasionis studuimus, fatemur, jam tertio, ut simul positi emergentium quaestiones causarum statutis canonicis demerentur, et sacerdotum Domini una concordia omnium fieret dilectionis. Sed cur venire distuleris, moleste cuncti ferimus et valde miramur. Quapropter, repulsa mora, praesentiam tuam cum praedictis suffraganeis nobis et sanctae synodo citissime exhibe. Sic tamen instructus, ut cum de mutatione contra canones sedium, et de aliis excessibus, quibus, quod non optamus, Patrum regulis feriri possis, impetitus fueris, causa justitiae intercedente, illaesus et innocens recedere valeas. Hoc reverentiae tuae consulentes damus consilium, ne absentiam tuam tibi aliquid putes prodesse, sed imo secundum Patrum statuta, magis obesse. Privilegium atque scripturas de sedium mutatione, si qua a nobis vel praedecessoribus nostris habere sic fatemini, vobiscum sine mora deferre studeas.

CXLIX. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SANCTI AEGIDII. (Anno 878.)[Apud D. Bouq. Recueil des Historiens, tom. IX, pag. 167.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis per universas Galliae provincias consistentibus, abbatibus, presbyteris, cunctisque simul ordinibus divino ministerio mancipatis, necnon comitibus, vicecomitibus, vicariis, centenariis, judicibus, et omnibus in potestatibus constitutis, et omni populo, et cunctae simul generali Ecclesiae.

Auctore omnipotente Deo, mediante, anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi 878, XV Kal. Septembris, indictione XI, Domino feliciter, in praesentia domni Ludovici serenissimi regis in praesenti concilio residentis, etc.

Notum sit omnibus praefatis quod retroactis temporibus, cum Arelatem maritimali itinere pro omnium Ecclesiarum negotio veniremus, recordantes monasterium S. Petri, in quo quiescit corpus beati Aegidii, in Valle Flaviana, in comitatu. Nemausense, in finibus Septimaniae, quam Vallem Flavius quondam Gothorum rex praelibato beato Aegidio dedit; et iterum sanctus Aegidius apostolicae sedi Romanae integriter donationem fecit. Dum autem longinquitas terrae illud coenobium a nostra separaret Ecclesia, quia pro aliis curis legatum illuc mittere nequiveramus, Nemausensis antistes ipsum monasterium magna temeritate usurpare praesumpserat. Sed nos cum in nostro archivo munimina chartarum inquireremus, ibi et illud praeceptum a beato Aegidio traditum invenimus. Tunc illud per nostrum advocatum Deusde ducem Ravennates contra Girbertum Nemausensem episcopum, qui in praesenti concilio residet, quaesivimus. Voluit idem Girbertus [per] praeceptum domni Nicolai quod furtim quasi de suis ex apostolica sede fraudaverat, et per praeceptum quod ex quodam rege Francorum, in quo nulla firmitas subsistebat, falsum exceperat vindicare. Sed ego omnes episcopos et judices Romae vel provinciales, sub excommunicationis anathemate, admonui de hoc rectam legem dicturos et facturos. Tunc Rostagnus Arelatensis archiepiscopus, Walbertus Portuensis episcopus, Paschalis Amerinus episcopus, Radbertus Valenciae episcopus, Litidumus Massiliensis episcopus, Ictarius Vivariensis episcopus, et alii episcopi Provinciae, et judices, Joannes, dux et Bativus Ravennae, Ardus, Adbertus, Gisalfredus, Arderadus, Godulfus, et alii nonnulli provinciales judices; ut praeceptum lectum audierunt, mox cognoverunt apostolicam domni Nicolai censuram excusare legem, querentes dixerunt per illud praeceptum hoc monasterium non posse defendi, judicantes statim ut praefatum monasterium Girbertus episcopus redderet nobis, et poenam invasionis mihi componeret. Nos poenam pro ejus paupertate illi, si amplius non peccaverit, reliquimus, et monasterium sub omni integritate recepimus; ipsumque advocatum Deusde ducem illuc transmittentes, qui super hoc corporalem traditionem de omnibus rebus praedicti monasterii a praefato Girberto accepit episcopo.

Ob id etiam divino fretus juvamine, ego et omnes episcopi hujus concilii, ex auctoritate Domini nostri Jesu Christi, per quem, et per ipsum, et in quo constant omnia, sub omni anathemate detestamus, et interdicimus, et excommunicamus, ut nullus successorum nostrorum in hac sancta apostolica sede, cui auctore Domino, deservimus, unquam vel usquam praesentibus vel futuris temporibus quidquam de iisdem rebus, nec imperator, nec rex, nec ulla mundialis potestas beneficiare, commutare, ac sub censu concedere per futura tempora possit; nec pontifex ejusdem dioecesis, ad cujus parochiam pertinet locus ipse, nec comes ejusdem potestatis quidquam ex monitate accipere ipsius monasterii audeat. Et insuper nulli omnino liceat quoquo quoquo modo in his omnibus aliquam minorationem vel forciam ingerere. Potius autem a praesenti concilio omnia haec ad jam dictum monasterium cum omnibus appenditiis, et cathedra, alia loca mobilia immobiliaque, quae per Deum timentium largitatem inibi collata esse noscuntur, huic Amulio presbytero et archidiacono Uzeticensis ecclesiae confirmamus. Hujus rei gratia commendamus vobis hanc notitiam ad regendum et tuendum et bene aedificandum coenobium; ita sane ut a vobis, singulis quibuscunque annis, pensionis nomine, in rationibus ecclesiasticis X argenti solidiana, denarios XII accipientes, piae paternitatis suffragium eidem monasterio contra omnes infestantes impendere studeant. Nulli vero dubium est, fratres, quod apostolica Ecclesia mater sit omnium ecclesiarum, a cujus nos regulis nullatenus convenit deviare: et sicut Filius Dei venit facere voluntatem Patris, sic et vos voluntatem vestrae impleatis matris, quae est Ecclesia, cujus caput, ut praedictum est, Romana existit Ecclesia. Pater ergo noster sine dubio Deus, qui nos creavit, et mater nostra Ecclesia, quae nos in baptismo spiritaliter regeneravit, et ideo qui Christi pecunias et Ecclesiae aufert, fraudatur et rapit, homicida in conspectu judicis justi esse deputabitur. Unde scriptum est: qui rapit pecuniam proximi sui iniquitatem facit; qui autem pecunias aut res Ecclesiae tulerit, sacrilegium facit; unde et Judas qui pecuniam fraudavit, quae usibus Ecclesiae, id est pauperibus, quos Ecclesia pascere debet, distribuebatur jussu Salvatoris, cujus vicem episcopi tenent, nec solum fur, sed et latro, et sacrilegus effectus est. De talibus enim, id est qui facultates Ecclesiae rapiunt, fraudant vel auferunt. Dominus comminans, omnes per prophetam alloquitur, dicens: Deus, ne taceas tibi, ne sileas, et ne quiescas Deus, etc. In epistola papae Symmachi: « Nulli apostolicae sedis praesuli a praesenti die, donec, disponente Domino, doctrina catholicae fidei manserit Salvatoris, praedium ecclesiasticum, quantaecunque sit magnitudinis vel exiguitatis, sub perpetua alienatione vel commutatione ad cujuslibet jura transferre liceat. » Et ex epistola papae Simplicii. « Ut non liceat episcopum titulorum suorum praedia, seu quidquid juris eorum fuerit, quolibet modo alienare vel commutare: qui vero hoc agere tentaverit, ordinis sui detrimento plectatur. » Item in eodem: « Qui petierit praedium ecclesiae, et acceperit in proprio jure; aut si quis presbyterorum aut diaconorum, nec non defensorum denti subscripserit, anathemate feriatur. » Item in canonibus: « Si episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici juris proprietate legaverit, aliter non valebit, nisi tantum de juris proprii facultate suppleverit. »

Igitur tam ego quam omnes episcopi hujus concilii, insidiatores ex hoc monasterio apostolicae sedis, et huic presbytero si aliquis adversatus fuerit, tale scelus perpetrantes, omnes a communione Christi corporis ac fraternitatis consortio, sive omnium christianorum collegio sequestramus, damnamus, et sub omni anathemate excommunicamus. Sint illi maledicti in civitate, maledicti in agro; maledictus fructus terrae eorum. Sint maledicta interiora eorum et exteriora. Coelum quod super illos est, sit aereum; et terra quam calcant, sit ferrea. Oratio eorum ante Deum veniat in peccatum: sicut Datan et Abiron eant viventes in infernum. Omnes qui cum illis participaverint, aut cum eis cibum sumpserint, aut cantica eorum maledicta audire decreverint, scientes hanc maledictionem, cum Juda Scarioth traditore, Christi participes fiant. Aqua eorum putrefiat; vinum eorum scaturiat; panem eorum rubigo consumat, vestimenta eorum tinea comedat. Et quid plura? Omnes maledictiones Novi ac Veteris Testamenti veniant super illos, usque dum ad dignam satisfactionem et condignam poenitentiam matris Ecclesiae veniant. Joannes apostolicae sedis Petri apostoli, omnibus Christi ecclesiis bene valete dicit ista servantibus.

Hincmarus Rhemensis archiepiscopus firmat, Ansigisus Senonensis archiepiscopus firmat, Aurelianus Lugdunensis archiepiscopus firmat, Rostagnus Arelatensis archiepiscopus firmat, Sigebodus Narbonensis archiepiscopus firmat, Teudericus Besantionensis archiepiscopus firmat, Auterannus Viennensis archiepiscopus firmat, Frotharius Bituricensis archiepiscopus signat, Adalaldus Turonensis archiepiscopus firmat, Berno Catalaunensis episcopus firmat, Joannes Rodomacensis archiepiscopus firmat, Aldebertus Silvanectensis episcopus firmat Isaac Lingonensis episcopus firmat, Ingelvinus Parisi episcopus firmat, Otulfus Trecassine episcopus firmat, Ingomarus Laudunensis episcopus firmat. Eldeboldus Suessionis episcopus firmat, Willelmus Lemovicensis episcopus firmat, Gislabertus Carnotensis episcopus firmat, Rotbertus Valentinensis episcopus firmat, Garbaldus Cavalonensis episcopus firmat, Rainelmus Noviomensis episcopus firmat, Abo Magalonensis episcopus firmat, Oddo Belvacensis episcopus firmat, Girbertus Nemausensis episcopus firmat, Walterius Aurelianensis episcopus firmat, Walafredus Uzeticensis episcopus firmat, Macharius Lutovensis episcopus firmat, Rotfredus Avinionensis episcopus firmat, Alaricus Biterrensis episcopus firmat, Ictarius Vivariensis episcopus firmat, Teutarius Gerundensis episcopus firmat, Abo Nivernensis episcopus firmat, Frodoinus Barchinonensis episcopus firmat, Lambertus Mudasconensis episcopus firmat, Joannes Cameracensis episcopus firmat, Adalgarius Austudunensis episcopus firmat, Barnarius Gratianopolis episcopus firmat, Ademarus Claromontis episcopus firmat, Arnulfus Taurinensis episcopus firmat, Rainelmus Meldensis episcopus firmat, Aigofredus Pictaviensis episcopus firmat, Ainulfus Gavaldonensis episcopus firmat, Georgius scriniarius sanctae Romanae Ecclesiae, qui super scripta hujus judicati, post testium subscriptionem et traditionem factam, complevit et absolvit, Raimundus comes firmat, Berengarius vicecomes firmat, Aimaricus firmat, Olumbellus firmat, Teutrannus firmat, Gaucelinus firmat, Emenus vicecomes firmat, Oddo vicecomes firmat, Ugo comes firmat.

CL. AD OMNES EPISCOPOS, COMITES, VICECOMITES, CENTENARIOS, JUDICES CATHOLICOS, IN HISPANIA ET GOTHIA DEGENTES. (Anno 878.) Lex de sacrilegis a Joanne papa Gothicis legibus addita in concilio Tricassino. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis, comitibus, vicecomitibus, centenariis, judicibus catholicis, in Hispania et Gothia provinciis degentibus, omnique populo Occidentali catholico, salutem et apostolicam benedictionem.

Noveritis, dilectissimi filii, quia nos pro statu sanctae Dei Ecclesiae jussimus congregari synodale concilium apud urbem Trecas. Ubi, sedentibus nobis in corona, venit ante praesentiam nostram filius noster Sigebodus primae sedis Narbonensis episcopus, cum suis suffraganeis episcopis, et detulit nobis librum Gothicae legis, ubi nihil habebatur de sacrilegiis, et in eisdem legibus scriptum erat, ut causae quas illae leges non habent, non audirentur a judicibus illius patriae; atque ita jus sanctae Ecclesiae suffocabatur ab incolis Galliae et Hispaniae provinciis. Unde nostra serenitas, cum praescriptis episcopis, inspectis legibus Romanis, ubi habebatur de sacrilegiis, invenimus ibi a Justiniano imperatore legem compositionis sacrilegii constitutam in quincue libras auri optimi. Sed nos leniorem legem praecipimus esse tenendam, quae a Carolo est constituta pio principe de compositione sacrilegii, videlicet in XXX libras examinati argenti, id est sexcentorum solidorum summam argenti purissimi. Ideoque quisquis inventus fuerit reus sacrilegii, istam leviorem compositionem emendet episcopis ipsis, vel abbatibus, sive personis ad quas querimonia sacrilegii juste pertinuerit; et si ipse reus sacrilegii facere noluerit, tandiu excommunicationi subjaceat, usquequo praedictam compositionem sexcentorum solidorum persolvat. Et si in hac obstinatione mortuus fuerit, corpus ejus cum psalmis et hymnis non deferatur ad sepulturam. Et praecipimus ut in fine codicis legis mundanae scribatur haec lex.

CLI. AD OMNES FIDELES. (Anno 878.) Privilegium Ecclesiae Pictavensis, ne quis ejus bona invadat, et ut ablata restituantur. Omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, praesentibus scilicet atque futuris.

Divino quia Romanum pontificium largitu enitet universis, illud luce clarius constat, largita defendere cunctis: quoniam indubitati juris est, semel concessa perenni cultu fore tenenda. Caeterum omnium religiositas orthodoxorumque pernoscat fidelitas, quod, ut relatu quorumdam didicimus, Pictavensis quidem Ecclesia, quam diutinus paganorum hostis persequitur, multa Christianorum iniquorum incommoda patitur, quibus pressuris nos convenit perdolere eamdemque nihilominus tanto fasce levare. Quapropter praecipimus apostolicaque auctoritate expresse jubemus, quod nemo vestrum, tam sacerdotali ordine perfruens quamque militare officium tenens, ipsius Ecclesiae Pictavensis aliquam ecclesiam aliquodve monasterium vel praedia ipsi quoquo modo pertinentia invadere praesumat, ullosve colonos, servos ancillasve contra sui episcopi velle tollere audeat: sed liceat ipsius Ecclesiae Hecfrido videlicet episcopo, suisque successoribus, illa quae sui antecessores legitimo tramite canonicae auctoritatis habuerunt, sub nostra tuitione habere, et ut possederunt possidere, et ut ordinaverunt suo arbitrio ordinare, cum consulto consensuque suae Ecclesiae canonicorum, ut prisca consuetudo dignoscitur, sine vestro vestrorumque obstaculo et omnium hactenus talia praesumentium. Inter haec volumus quasque causas praedicto Hecfrido episcopo inde motas in nostra praesentia adducendas. Si quis vero sacerdotum, judicum atque secularium personarum, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestate honoris sui ac dignitate percussus apostolico anathemate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. Et nisi vel ea quae ab illo sunt male ablata restituerit, vel praesumpta correxerit, vel digna poenitentia illicita acta defleverit, a sacratissimo corpore Dei Domini ac Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat. Cunctis autem eidem praefatae Ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae operationis recipiant, et apud summum Arbitrum praemia aeternae pacis inveniant. Data III Kalendas Septembris indictione XI, Trecis.

CLII. AD EPISCOPOS PER GALLIAM CONSTITUTOS. (Anno 878.) Privilegium monasterio Floriacensi conceditur synodo Tricassina. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis atque aliis Dei fidelibus per Galliam constitutis.

Quoniam apostolica successione [ f. suggestione] sollicitudinem omnibus Ecclesiis debemus impendere, sic cupimus generali consulere necessitati, ut etiam quorumcunque singulares causas sine fastidio cognoscamus. Igitur cum propter multiplices Ecclesiae Dei curas Gallicanam adeuntes regionem, Trecas civitatem devenissemus, anno incarnationis Dominicae 878, et ad resecanda quaelibet inutilia vel statuenda ecclesiastica jura, synodum generalem plurimorum celebraremus episcoporum, inter alia suggessit auctoritati nostrae venerabilis partium vestrarum abbas, nomine Theotbertus, ex coenobio quod vocatur Floriacus in pago Aurelianensis, quod idem monasterium quidam religiosus abbas, Leodebodus nomine, monachus exstruxerit in honore Dei et sanctae genitricis Mariae, nec non beati principis apostolorum Petri: quod revelatione divina per monachos ejusdem loci a Beneventana provincia corpus illuc S. Benedicti pervenerit olim allatum, ibique reverenter humatum, sicut manifestissima constat veritate; et quod propter stabilimentum monasticae religionis, piae memoriae gloriosus imperator Carolus praeceptum suae auctoritatis eidem loco res denominatas delegaverit, partim a religiosis hominibus, pro amore Dei illic contributas, ut victum atque vestitum monachi ibidem Domino militantes deberent habere: nec non et hoc quod beatae recordationis pater ejus serenissimus Augustus in ipso loco hospitale nobilium, quod Porta appellatur, juxta regularem institutionem, itemque hospitale pauperum, in sui parentumque suorum eleemosyna statuerit, et res ad hoc opportune agendum, nec non alias ad lumen Ecclesiae administrandum, jusserit deputari. Quae omnia per jam dictos monachos hactenus ibidem comperimus observari. Nunc tam seipsum quam unanimem congregationem sibi commissam humiliter postulare, quamvis privilegia multorum meruerint episcoporum, ad reprimendam quorumlibet illicitam cupiditatem, ut super abbate regulari ex eis eligendo etiam nostrae auctoritatis privilegia consequantur. Quocirca nos potestatem, quam gratis a Christo accepimus, secundum evangelicam auctoritatem gratis prodesse omnibus cupientes, vice beati Petri apostoli decernimus ut in saepe memorato loco servi Dei absque inquietudine debitum suae religionis persolvere possint servitium secundum regulam Patris Benedicti, a propriis abbatibus, monachis videlicet ex eodem coenobio regulariter electis, in perpetuum gubernetur. Nec illarum rerum quae vel in praelibato praecepto nominatim continentur vel a praedicto abbate venerabili nunc ejusdem loci Theotberto praefati monasterii officiis deputatae habentur, ullam ab aliquo unquam patiantur immunitionem, et etiam rebus quae deinceps a quibuslibet religiosis hominibus eodem loco pervenerint condonatae. Quod si quis hoc nostrum beneficium irrumpere praesumpserit, et stipendia servorum Dei in alios usus converterit, ab apostolica communione anathematis animadversione illum separamus, ut nisi admonitus e vestigio se correxerit, cum rapacibus a regno Dei exclusus, quae meretur tormenta persolvat. Ut autem hoc privilegium certam obtineat fidem, et Dei famulis in jam dicto Floriacensi coenobio securitatem conferat, quandiu Deus et Dominus noster Ecclesiam suam durare voluerit, nostra id subscriptione roberavimus. Scriptum per manus Georgii scriniarii sanctae sedis apostolicae, in mense Augusto, indictione XI. Bene valete. Data Nonis Septembris per manum Walberti humillimi episcopi sanctae Portuensis Ecclesiae, anno Deo propitio pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis et universalis papae, in sacratissima sede beati Petri apostoli sexto, indictione XI

CLIII. AD WALAM SEU WALONEM METENSEM EPISCOPUM. (An. 878.) Concedit illi pallium certis diebus deferendum. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, WALAE venerabili episcopo Mediomatricorum Ecclesiae, quae et Mettis vocatur, in honore scilicet sancti Stephani primi martyris.

Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, ac ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant, quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles, nos qui pastores animarum dicimur? Attendamus ad susceptum officium exhibere erga custodiam Dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro desidia nostra ante summum pastorem negligentiae reatus excruciet, unde modo honoris reverentia sublimiores inter caeteros judicamur. Pallium autem fraternitati tuae ex more ad missarum solemnia celebranda concessimus, diebus vitae tantummodo: quod tibi, non Ecclesiae tuae, aliter privilegiis in suo statu manentibus, uti concedimus. Quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate servandus est, hortamur ut ei morum tuorum ornamenta conveniant, quatenus, auctore Deo, utrisque possis esse conspicuus. Itaque vita tua filiis tuis sit regula. In ipsa se semper considerando proficiant, ut tuum post Dominum videatur esse bene quod vixerint. Corrigant, ne prospera, quae temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant; sed quidquid illud fuerit, virtute patientiae devincant. Nullum apud te locum odia, nullus favor indiscretus inveniant. Sub ea videlicet ratione concedimus fraternitati tuae ut a secretario usque ad sacrum altare, et ab altari usque ad secretarium, sicuti prisca exstitit palleatis [ pro palliatis, [HARD.]] consuetudo, indui debeas. Auctoritate autem beati Petri apostolorum principis licentiam diebus vitae tuae sub jure et ditione nostra, ut diximus, habeas. Nullum usum vel consuetudinem successoribus tuis per hoc nostrum tibi concessum apostolicum privilegium habere censuimus. Et neque episcopus archiepiscopusque adversus te pro hoc altercationis contentionem commoveat. Ita, Domino regente et gubernante cor tuum, commissam exsequi gubernationem studeas, ut, adepto hujus honoris officio, dignitate et probitate morum amplius procures adornari. Scriptum per manum Georgii scriniarii S. R. E. in mense Septembrio indictione XII. Data VIII Idus Septembris per manum Walperti humillimi episcopi sanctae Portuensis Ecclesiae, anno, Domino propitio, pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis et universalis papae in sacratissima sede beati Petri apostoli sexto, indictione XII. Hoc est anno 878. Verum aut September in Octobrem, aut indictio XII in XI mutanda; quod ex privilegiis Floriacensi, Cabilonensi aliisque disces, licet non diffiteamur in antiquis diplomatibus indictionem nonnunquam usque ad natalem Christi diem aut pridie Kalendas Januarii protendi ab incuriosis tabellionibus librariisve.

CLIV. (Anno 878.) Excommunicatio Hugonis et Emmonis. Hugonem Lotharii regis quondam filium, non legitimum, sed naturalem adulterina copula genitum, qui post praestitum sacramentum dilecto filio Ludovico regi Francorum mentitus esse videtur, et inquietare pacificum regnum praedicti regis; et Emmonem, Bernardi comitis germanum, complicem in excessibus, nisi intra dies triginta ad praedictum seniorem suum redierint, et ab inquietudine regni resipuerint, omni Christiana communione privamus. Postmodum si perseveraverint, sciant se anathematis vinculis innodandos. Data, etc

CLV. AD BERNARDUM COMITEM. (Anno 878.) Jubet ut ipse cum aliis quibusdam ad synodum veniat, in qua Frotarius Bituricensis episcopus de objecto sibi infidelitatis crimine, purgare se volebat. BERNARDO comiti.

Relatu videlicet hominis pontificio nostro nuntiatum est quod Frotarius venerabilis episcopus civitatem Biturigam inimicis vestri senioris domini Ludovici gloriosi regis tradere maluerit, ideo illuc ipse contendere studueras. Ecce enim idem jam dictus episcopus nobis, nostro et filio praefato regi gloriosissimo, super hoc reclamare studuit, dicens se velle in omnibus tibi et tuis de universis objectis contra tui et sui senioris infidelitatem, justitiam facere. Quapropter hortantes mittimus, apostolicaque auctoritate jubemus, ut ad hoc placitum, ad huncque conventum praesentialiter venire satagas, adducens tecum Girardum vicecomitem, Umbertum, Aguvarnum, Ingelbertum, super quos ipse reclamat, quatenus nunc coram nobis et coram saepe dicto glorioso rege, tam canonica censura quamque humanae legis sancitu, inter vos, quidquid contra fas et jus factum fuerit, nihilominus finiatur. Data ut supra.

CLVI. (Anno 878.) Bernardi comitis excommunicatio. Bernardum sacrilegum, filium Bernardi et Belihildis, sacrarum rerum ecclesiasticarum pervasorem, regiaeque a Deo ordinatae potestati contradictorem, a proprio archiepiscopo Frotario, cui et civitatem et omnia quae habuit sustulit, tertio vocatum, a nostra autem apostolica auctoritate bis, et a regia sublimitate semel revocatum, venire nolentem et in pertinacia sua permanentem: qui etiam ab hominibus suis sacramentum damnabile et damnandum, blanditiis et terroribus tyrannice contra divina et humana jura extorsit, a corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienum decernimus, et ab omni Christianorum societate separamus, usque dum ad condignam satisfactionem emendaturus accedat. Quod si nec hic emendaverit, et ea quae reus adeo communi judicio suorum fidelium abstulit, violenter tenere et fidelibus suis in hoc refragari tentaverit, anathematis vinculo sancti Spiritus [ adde auctoritate] innodamus. Quicunque autem ei contra hanc excommunicationem communicaverint aut consenserint, nos prohibere non possumus ut qui excommunicatis communicaverint, non pari excommunicationi subjaceant.

CLVII. AD ADALARDUM ARCHIEPISCOPUM TURONENSEM. (Anno 878.) Confirmat privilegia Ecclesiae Turonensi concessa. Reverendissimo et sanctissimo ADALARDO venerabili archiepiscopo Turonensi, successoribusque tuis, nec non et omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, praesentibus scilicet atque futuris.

Decet Romanam Ecclesiam, quae mater est omnium Dei Ecclesiarum, ut quanta viget dignitate praeclara, eo magis consistat in misericordia pia, quatenus quae digna postulantur a fidelibus, sine mora cum pietate largiri mereantur a nobis. Omnium vestrum religiositatem volumus scire fideliter quoniam presbyteri dioecesis Turonici pagi ad nostrum accesserunt pontificium, suggerentes ut firmaremus apostolica auctoritate illis et capitulare regum et coepiscoporum scriptum, ut debeat unaquaeque ecclesia proprium mansum habere cum mancipiis quatuor, vineas, aripennos tres, prata similiter, et coemeterium cum mansionibus, sine personali et civili munere exigendo, nisi divino solummodo in ecclesiasticis rebus obsequio, sicuti canonum prisca auctoritas et moderna concedit: ubi vero res nominatae antiquitus condonatae et moderno tempore abstractae esse videntur, pontificali auctoritate et regali potestate sine mora aliqua aut tarditate restituantur. Nos illorum precibus inclinati, volumus, apostolicaque auctoritate expresse jubemus, ut praefata scripta, a nostro pontificio delata, a coepiscopis firmata, a regibus jussa, sint rata et modis omnibus observanda. Si quis hujus apostolicae censurae temerario ausu violator exstiterit, si sacerdos fuerit, proprio honore privetur, et Christiana communione cassus anathematis vinculo innodetur; si laicus, similiter perpetua damnatione cum Juda traditore torqueatur: conservator vero perenni benedictione apostolorum principum Petri et Pauli modis omnibus perfruatur.

CLVIII. AD DIVERSOS EPISCOPOS. (Anno 878.) Ut invasores bonorum Ecclesiae Turonensis cogant reddere, et nonas ac decimas solvere. Reverendissimis et sanctissimis FROTARIO archiepiscopo Biturigensi, et ANSELMO Lemovicensi; HECFRIDO Pictavensi, DODONI Andecavensi, ROTBERTO Cenomanensi, HILDEPRANDO Sagiensi episcopis, nec non et aliis omnibus episcopis et comitibus, aliisque personis illustribus, sanctae Dei Ecclesiae fidelibus, in quorum parochiis sancti Mauricii ( nunc S. Gatiani,[HARD.] ) Turonensis Ecclesiae praedia esse videntur.

Quorum omnium religiositas seu universorum pernoscat fidelitas quoniam, narrante Adelardo venerabili archiepiscopo, pontificium nostrum didicit qualiter quidam, absque legum omnium auctoritate, tam comites quamque subditi eorum, sancti Mauricii Turonensis Ecclesiae res invasas ausu temerario teneant. Unde mandamus nostraque apostolica auctoritate expresse jubemus ut eos invasores primitus moneatis, ut ipsas res, omni occasione remota, ipsi praefatae Ecclesiae reddere satagant; et si ipsi forte audire noluerint, vos unanimes omnes unoque conventu pro posse collecti, nostra censura illos excommunicare debeatis, usquequo ipsas res ab eis injuste retentas reddant. Et si, quod non credimus, his censuris inobedientes fuerint, et ad satisfactionem venire distulerint, et justitiam de perpetratis facere noluerint, ab omni Christiana communione illos nostra auctoritate judicate esse immunes. Inter haec etiam illos monete ut nonas et decimas, secundum antiquam consuetudinem, quibus dare debent, postpositis illicitis occasionibus, dare minime differant. Demum indicimus ut omnes res praefatae Ecclesiae sancti Mauricii, quae in vestris existunt parochiis, defendere ab omnibus inimicis debeatis; quoniam si aliter feceritis, et nostrae censurae non obedieritis, canonico sancitu feriemini.

CLIX. AD EPISCOPOS BRITANNIAE. (Anno 878.) Arguit eos quod a Turonensis archiepiscopi jurisdictione se substraxerint, ejusque bona invaserint; praecipit ut ei deinceps pareant et delictorum ab illo veniam petant. MAHEN Dolensi episcopo, nec non et omnibus episcopis Britannicis, seu universis sanctae Dei Ecclesiae fidelibus.

Sanctitatem seu fidelitatem omnium nosse volumus quia dum Trecis synodum celebraremus, suggestione Adelardi archiepiscopi consacerdotis nostri, audivimus quod vos matrem vestram Turonensem Ecclesiam despicientes, secundum antiquam consuetudinem illi obedire differtis, et privilegium a beato Petro apostolo illi supra vos concessum frangere conamini, debitumque honorem ipsi archiepiscopo vestro observare negligitis, et malum supra malum addentes, praedicto capiti vestro praedia auferre non formidatis. Inter haec etiam, et praefato antistite narrante, et aliis coepiscopis similiter conferentibus, audivimus ut vos non antiquo more a vestro metropolitano consecrati fuissetis, sed expulsis legitimis episcopis de sedibus, sola potentia ducis vestri alter ab altero consecratus fuit. Quod mirati fuimus, et, si ita est, tantum nefas delebimus, et vindictam, nisi satisfeceritis, nihilominus dabimus: quia non pastores, sed invasores fuisse cernimini. Quapropter monemus, apostolicaque auctoritate expresse praecipimus, ut ad cor redeuntes, ad matrem vestram sanctam Turonensem Ecclesiam revertamini, et secundum antiquam consuetudinem illi obedire satagatis, et de perpetrato hactenus ipsi vestro archiepiscopo Adelardo misericordiam quaeratis, quatenus super omnibus negligentiis apud summum Arbitrum veniam habere possitis. Quoniam si aliter feceritis, canonica auctoritate eritis nihilominus feriendi, et a nostra communione modis omnibus alienandi, et omnis vestra ordinatio a summa sede apostolica scilicet respuenda. Data ut supra.

CLX. AD ARELATENSEM ET NARBONENSEM ARCHIEPISCOPOS (Anno 878.) Ut causam inter Uceticensem et Avenionensem episcopos canonice definiant. ROSTAGNO venerabili archiepiscopo Arelatensi, et SIGEBODO Narbonensi

Sanctitati vestrae notum est qualiter Walefredus Uceticensis Ecclesiae episcopus ad synodum quam. Deo auctore, apud Trecas celebravimus, reclamationis libellum obtulit super Ractefredo Avenionense episcopo, quod ei quamdam villam ad suam sedem, sive parochiam, pertinentem abstulisset. Sed quia Ractefredus, de quo querela erat, synodo defuit, idcirco fraternitati vestrae apostolica auctoritate mandamus ut, coadunato numero episcoporum, eorum causam canonico judicio finiatis, ita discutiendo et determinando tantae praesumptionis invasionem, ut nemo episcoporum vestrorum contra canonica praecepta ulterius insurgere sine suo periculo tentet. Vos quoque praesentialiter cum vestris istud determinate judicium. Capitula quaedam vobis Patrum auctoritate collecta mittimus, secundum quae judicare absque dilatione debeatis, ne querendo assumatis laborem pro tali negotio. Optamus fraternitatem vestram in Christo bene valere.

CLXI. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO VIZELIACENSI. (Anno 878.) Confirmantur immunitates olim concessae. (Apud Acherium Spicileg.) JOANNES episcopus servus servorum Dei EUDONI venerabili abbati Vizeliacensis coenobii, omnique congregationi ejusdem monasterii in perpetuum.

Quoties illa tribui a nobis optantur, quae rationi incunctanter conveniunt, animo nos debet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Atque ideo quia postulasti a nobis quatenus privilegium sedis apostolicae monasterio Vizeliaco, cui praeesse dignosceris, quod constat olim a Gerardo nobilissimo et Christianissimo viro, necnon et Berta uxore ejus in honore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi et veneratione beatissimae semper virginis Mariae genitricis ejusdem Domini nostri Jesu Christi constructum; in regno scilicet Burgundiae, in pago Avalensi quodque a praefatis fundatoribus beato Petro apostolorum principi pia devotione et testamenti pagina collatum est, facere devotione et testamenti pagina collatum est, facere deberemus: inclinati precibus tuis, libenter fieri decrevimus, per quod nimirum apostolicae sedis privilegium confirmamus, atque statuimus, ut nulli regum, nulli antistitum, nulli comitum, nulli cuiquam alii liceat ipsum monasterium perturbare, vel ea quae ibi a jam dictis fundatoribus, vel ab aliis fidelibus oblata sunt, vel in futurum offerri contigerit, sub cujuslibet causae, occasionisve specie, minuere, vel auferre, sive suis usibus applicare, sed sine inquietudine in sustentatione ejusdem monasterii, et usibus abbatum et monachorum sub regula sancti Patris Benedicti ibi Deo militantium volumus ea et praecipimus possideri: ea videlicet conditione, ut nullus successorum nostrorum pontificum in hac sancta sede, cui auctore Deo, servimus, unquam vel usquam quiddam ex eisdem rebus cuiquam beneficiare, commutare, aut sub censu quolibet concedere per futura tempora patiatur, sed censum tantummodo in testamento traditionis a fundatoribus qui ex eodem monasterio hanc sanctam haeredem Romanam fecerunt Ecclesiam etiam delegatum, unam videlicet libram argenti annis singulis successores nostri accipientes, per paternitatis suffragium eidem monasterio sollicitudine pastorali vigilanter contra omnes infestantes impendere studeant Item constituimus, ut obeunte abbate praedicti monasterii, non alius ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem consensus monachorum secundum timorem Dei, et institutionem regulae sancti Benedicti elegerit, et hujus apostolicae sedis pontifex praeviderit ordinandum, aut suggestione monachorum consenserit ordinatum.

Hoc quoque capitulo praesenti subjungimus, ut locum avaritiae secludamus, nullum de regibus, nullum de episcopis ve sacerdotibus, vel de quibuscunque fidelibus, per se, suppositamve personam, de ordinatione ejusdem abbatis, vel clericorum, aut presbyterorum, vel de largitione chrismatis, aut consecratione basilicae, vel de quibuscunque causis ad idem monasterium pertinentibus, audere in qualibet specie exenii loco quidquam accipere, neque eumdem abbatem pro ordinatione sua aliquid dare praesumere, ne hac occasione, ea quae a fidelibus pio loco offeruntur consumantur. Neque episcopus civitatis ipsius parochiae, nisi ab abbate ipsius monasterii invitatus, ibidem publicas missas agat, neque stationes in eodem coenobio indicat, ne servorum Dei quies quoquomodo populari conventu perturbari valeat, neque paratas, aut mansionaticos exinde praesumat exigere. Susceptionem autem fidelium et religiosorum virorum atque beneficentiam, quam jubet Apostolus cunctis exhibendam pro possibilitate loci et facultatum, non modo ibidem fieri [non] denegamus, verum etiam suademus: sed et modus in numero congregationis adeo conservetur, ut nec pluralitas penuriam, nec paucitas inhabitantium destitutionem loci inducere valeat. Privilegium quoque a praedecessore nostro piae memoriae papa Nicolao eidem monasterio collatum nostra auctoritate confirmamus, excepto duntaxat quod ipse sub nomine ancillarum Dei quae ibidem pro crebris infestationibus saeculi nunc ordinabiliter manere nequeunt, illud delegavit: nos vero aptioris utilitatis gratia, sub habitu monachorum esse congruenter decernimus. Si quis vero regum, episcoporum, sacerdotum, abbatum, judicum, comitum, aut secularium personarum, contra hanc nostrae institutionis paginam venire tentaverit, percussus apostolico anathemate, potestatis honorisve sui dignitate careat, reumque se coram divino judicio cognoscat, et nisi ea quae a se male acta sunt defleverit, a sacratissimo corpore Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque aeterno examini districtae ultionis subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Datum per manum Walperti humillimi episcopi sanctae Portuensis Ecclesiae III Kalend. Octobris, anno VI ejusdem Domini Joannis papae VIII, indict. XII. Scriptum vero per manum Georgii notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae.

CLXII. AD WIBBODUM EPISCOPUM. (Anno 878.) Commendat illius fidem, hortatur ut legatum mittat antequam cum Carolomanno in colloquium veniat, cui eum quoque interesse jubet. Reverendissimo et sanctissimo WIBBODO venerabili episcopo

In lectione litterarum vestrarum, et in relatu earum geruli hominis vestri, et vos devotissimos, et ut semper, novi fidissimos; pro quibus vobis gratias agimus, et Deo auxiliante, retribuemus. Interea monentes hortamur ut coeptum perficias, et antequam Carolomannum alloquamur, vestrum legatum cum litteris mittere satagas, et in colloquio ubi fueris, tua praesentia esse studeat. Optamus sanctitatem tuam in Christo bene valere, maxime in hoc. Data ut supra.

CLXIII.--CLXIV. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SANCTI MARCELLI. (Anno 878.)[Apud Perry, Histoire de Chalon-sur-Saône, inter praeb., pag. 32.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, DEODATO venerabili levitae et praeposito monasterii sancti Marcelli sito in territorio Cabilonensi, loco Floriaco et Vallis Magnimontensis, atque Gibriacensis, cum omnibus ad se subjacentibus et pertinentibus ad praedictum locum Floriacum aspicientibus, et in Cabilonensi similiter Boscrontensis.

Quia suppliciter petiit cum cuncta congregatione sancti Marcelli tua devotio, quatenus apostolica auctoritate benigna compassione eidem loco privilegium de cunctis rebus ibi positis, cultis vel incultis aquis, aquarumque decursibus, tam in Cabilonensi quam Belnensi, atque Magnimontensi ut supra dictum, et Divionensi et Lugdunensi confirmaremus, propter Deum piis petitionibus vestris inclinati, concedimus pro vobis vestrisque successoribus supra dicto loco novas quoque et decimas eo modo quo antiqua consuetudo praecedentium constat episcoporum aut exspectatur ab his intra quorum parochias saepe dicti loci habitatores jure proprio habere videntur quidpiam secundum praecepta regum, singulorumque hominum donationes, quae ab aliis legaliter ante donationem, vel post juste concessa videntur, supranominatorum: Sed ut securius ac quietius in Dei servitio valeant permanere, ab omni volumus eos fratres ac spirituales cohabitatores molestia persistere, nullusque de regibus comitibusque aliisque regni primoribus cujuslibet cingulo dignitatis praepollens, audeat vel praesumat his nostris propter Deum concessis petitionibus quocunque resultare modo atque ingenio; quod nos paternae compassionis affectu innuimus, filiorum nostrorum debet assensu firmari et non, quod absit, superna rebellione in aliquo temerari, et resultari proterva transgressione. Concessum a Deodato indictione duodecima et cunctae congregationi supradicti loci, residente in sede apostolica domno Joanne, anno sexto. Si quis contra hoc nostrum privilegium, amodo, nisi intra certum tempus resipuerit, ire tentaverit, anathematis se vinculis canonice noverit colligandum. + Bene valere + Nonis Octobris per manum Valperti humillimi episcopi sanctae Portuensis Ecclesiae anno, propitio Deo, pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis et universalis papae in sacratissima sede beati Petri apostoli VI, indictione duodecima.

CLXV. AD SUPPONEM COMITEM (Anno 878.) Mandat ut ad montem Cinisem [Cinisium] obviam sibi veniens, imperatricem Angelbergam, et praesules Mediolanensem et Parmensem idem facere moneat, ut simul quae ad utilitatem Ecclesiae pertinent tractare valeant. Dilectissimo filio SUPPONI glorioso comiti.

Quia nos, in quibus, Deo dispensante, fines saeculorum devenerunt, pro sanctarum Dei Ecclesiarum statu variis motibus ducimur, diversisque fluctuum procellis impellimur, sed tamen non destituimur, propter eum qui nos confortat Christum Jesum, servata praedecessorum nostrorum fide proli Francorum, ad Gallias properantes idcirco venimus, ut pacis atque unitatis vinculo regum corda connecteremus. Sed completum videmus quod in Evangelio legimus: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum (Matth. XXIV). Quapropter vestrae dilectioni fidentissime et probatae fidei mandamus, ut nobis cum officio decentiae vestrae ad montem Cinisem obvii quantocius veniatis, ut pariter convenientes, quae ad utilitatem congruunt, Domino permittente, tractare valeamus. Simulque hoc precamini dilectam filiam nostram Angelbergam imperatricem, atque Anspertum archiepiscopum Mediolanensem, Wibbodumque Parmensem episcopum, aliosque fideles atque amicos. Data ut supra.

CLXVI. AD WIBBODUM, PAULUM, ET PAULUM AC LUIDOINUM EPISCOPOS. (Anno 878.) Jubet ut Papiam ad synodum accedant. Reverendissimis et sanctissimis WIBBODO venerabili episcopo Parmensi, et Paulo Placentino, et Paulo Regiensi, et Liudoino Mutinensi episcopis.

Sanctitatem vestram scire cupimus quoniam octavo Kalendas Decembris Taurinum venimus, inde, Deo duce, Papiam veniemus, et ibi synodum pro statu Dei Ecclesiarum celebrabimus. Quapropter mittimus apostolicaque auctoritate expresse jubemus ut quarto Nonas Decembris ibi, omni occasione remota, ad synodum esse debeatis. Et qui primo hanc epistolam egerit, alio sub omni festinatione transmittat. Videte ne aliter faciatis; quoniam si aliter feceritis, canonico feriemini vigore. Data ut supra.

CLXVII. AD JOANNEM EPISCOPUM PAPIAE. (Anno 878.) Ut sibi Taurinum obviam veniat, et epistolas a se scriptas quibusdam episcopis dirigat, ut ipsi ad concilium accedant. Reverendissimo et sanctissimo JOANNI Papiae episcopo.

Sanctitati tuae notum fieri volumus quod nunc Taurinensi in civitate consistimus. Caeterum dirigimus ut, continuo omni occasione postposita, nobis venire ne differas obviam. Vide ne ab alicujus decipiaris instinctu fortasse, quae minime credimus, pro parte Mediolanensis archiepiscopi, quoniam specialiter noster es et manualis. Et quia de nullius nisi nostra ditione consistis [ deest jubeo vel quid hujus modi ] ut epistolam quam suffraganeis episcopis Ravennatis Ecclesiae, Paulo Placentinae, et item Paulo Regiensi atque Liudoino Mutinensi, cum celeritate mittere procuretis, ut statuto die Papiam veniant quatenus de sanctorum item Dei Ecclesiarum et communi atque universali salute tractare valeamus. Data ut supra.

CLXVIII AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 878.) Narrat labores pro Ecclesia susceptos: monet ut sibi cum omnibus episcopis suis Papiam occurrat. Reverendissimo et sanctissimo confratri ANSPERTO venerabili archiepiscopo Mediolanensi.

Quantum pro totius sanctae Dei Ecclesiae statu, et pro cuncto grege Dominico, pro quo omnipotens Deus proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, et Joannes apostolus exhortans nos ait: Quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animam ponere (I Joan. III), laborare ac vigilare semper debemus, omnium vestrum luce clarius novit pia fraternitas. Quapropter, quantum ex divina gratia in nobis fuit et est ex quo nos superna miseratio suae Ecclesiae praefecit, animae nostrae nunquam pepercimus, nunquam dura pericula declinavimus; sed die noctuque, aestu et gelu exusti, ne quid captum a bestia aut dilaceratum Domino ostenderemus, marinos fluctus pertulimus pro omnium vestrum liberatione atque salute: in Franciam quoque venientes, et regum filios partim viva voce, partim epistolis atque legatis allocuti sumus omnes, id est utrosque Ludovicos, Carolomannum, et Carolum, acceptoque communi consilio uti Boso gloriosus princeps comes esset itineris nostri, donec, Christo opem ferente, reverteremur ad Urbem. Et quia de statu sanctae Ecclesiae sunt quae communiter tractare debemus, tuae sanctitati apostolica auctoritate mandamus cum cunctis suffraganeis tuis et coepiscopis nobis Papiam secunda die post festum sancti Andreae occurrere. Et quoniam probata fides omnium praedecessorum tuorum semper fuit erga Romanum pontificem, tua fraternitas omnimodis studeat eorum in omnibus assequi vestigia, quia, quod absit, si aliter fuerit, vigor canonicus super inobedientes remanere non poterit. Data ut supra.

CLXIX. AD SUPPONEM COMITEM. (Anno 878.) Miratur eum sibi, ut decebat, non occurrisse; certiorem reddit de his quae cum Ludovico rege egit: monet ut ad se veniat. Dilecto filio SUPPONI illustri comiti.

Cur, fili charissime, nobis iter tua dilectio clauserit, curque ut audistis nos in tuos honores venisse, obviam non concurreris, miramur, cum eam in omnibus nostris negotiis curam gessisse semper novimus; et ubi nos prope fuisse audieras, tuis universis postpositis seriis, ad nos festinanter properaveras. Unde cernimus quoniam istud non ex corde, sed pro fidelitate tui senioris taliter feceris, quod ideo parcimus; ecce enim, ut audistis, et nos etiam vobis jam litteris significavimus, pro quibus in Galliae partibus synodum celebravimus. Et Ludovicum gloriosum regem affati fuimus, qui nobis hunc Bosonem principem virum consultissimum, sibique ex omni parte conjunctum dedit, ut nos salvos sine impedimento maledicti Lamberti in Urbem mitteret, cum quo nos pacifice pro certo venimus. Caeterum monentes mittimus et rogantes hortamur quatenus vestro de more, relictis aliis omnibus curis, omnique occasione remota, ad nos praesentialiter venias, incitans etiam alios, quibus apostolicas litteras mittimus, ut et ipsi similiter faciant. Quoniam, scit Deus, non ob aliud vos alloqui cupimus nisi ut sanctarum Dei Ecclesiarum statum et reipublicae quietem una vobiscum consideremus; tamen ante alios venire satage, ut quidquid cum aliis fecerimus, tecum familiariter antea terminare queamus. Data ut supra.

CLXX. AD BERENGARIUM COMITEM. (Anno 878.) Berengarii charitatem erga Romanam Ecclesiam commendat; significat celebratam in Gallia synodum, seque incolumen reversum: monet ut ad se venire festinet. Dilecto filio BERENGARIO illustri comiti.

Relatu nonnullorum audivimus, maxime hujus Widonis comitis nostri consiliarii, ut vestra devotio charitatem quam erga nos nostramque Ecclesiam, vestram videlicet matrem, semper habueras, magis magisque adoleat: in quo gratias agimus et ut proficias hortamur. Ecce enim audistis pro quibus in Galliae partibus synodum celebravimus, et Ludovicum regem gloriosum affati fuimus, qui nobis hunc Bosonem principem virum consultissimum, sibique ex omni parte conjunctum dedit, ut nos, auxiliante Deo, salvos sine impedimento Lamberti maledicti, et a sancta Dei Ecclesia anathematizati, in urbem Romam mitteret, cum quo nos pacifice pro certo venimus. Caeterum monentes mittimus, et rogantes hortamur, relictis aliis omnibus curis, ad nos praesentialiter venire satagas. Quoniam, scit Deus, non ob aliud vos alloqui cupimus, nisi ut sanctarum Dei Ecclesiarum statum et quietem reipublicae cum honore una vobiscum tractemus. Data ut supra.

CLXXI. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 878.) Increpat eum quod sibi auxilium non tulerit; et jam tertio monet ut sibi Papiam certa die cum suis suffraganeis occurrat. Reverendissimo et sanctissimo confratri ANSPERTO venerabili archiepiscopo Mediolanensi.

Quantum benigna fraternitas vestra sanctae sedi apostolicae concurrere ac concordare debeat, praedecessor noster beatus Gelasius papa ad episcopos parvipendentes vexationem fratrum his verbis comminando scribit, dicens: Cur non compassi estis tantis fratribus vestris? Cur non adistis imperatorem? Cur non posuistis animam pro confratribus, quam praeceptum habetis ponere pro grege vobis commisso? Cur non posuistis vos pro domo Israel murum, ut staretis in praeliis in diem Domini? Quapropter tandem discussa negligentia ad pristinum vos reformate certamen, fratribus auxilium concite afferendum. Haec et horum similia vestram fraternitatem debuerant exempla provocare, et nobis pro totius sanctae Dei Ecclesiae statu laborantibus non tantum inviti jam, sed etiam sponte concurrere debetis ac debuistis. Sed jam nunc post tertiam admonitionem nobis cum confratribus vestris et coepiscopis studete Papiam hac quinta feria proxima adveniente occurrere, zelum Dei, quem pro vobis omnibus patior, atque dolorem audientes, ut quod deinceps Deus omnipotens communi vestro consilio decreverit, facere valeamus. Nulla, frater charissime, animo vestro dubietas insideat, in mea fide et in meo sacerdotio credite; nil contra vestram decentiam atque honorem vobis aliquatenus opponetur quia, quod non optamus, si haec parvipendere tentaveritis, post tantam patientiam, canonica eritis. . .

CLXXII. AD BERENGARIUM COMITEM. Narrat labores pro Ecclesia susceptos. Dilecto filio BERENGARIO glorioso comiti, seu omnibus optimatibus Longobardorum regni sanctae Dei Ecclesiae fidelibus.

Quanta et qualia Romana Ecclesia, vestra videlicet mater, hactenus ab impiissimis Christianis passa est, et nostris litteris significantibus, et rumore populi narrante jam audistis, et ut certius sciatis, iterum significamus. Ecce enim pro quibus et pro omnium vestrum salute animae nostrae non parcentes, quia per terram pro praedictis persecutoribus ad vos viciniores, ut res expetierat, venire nequivimus, marinum iter accepimus; et in Franciam ibimus, quaerentes tranquillitatem atque auxilium, ubi nostri antecessores quaesiere pontifices. Misimus enim omnibus regibus, id est Ludovico domni Caroli imperatoris filio, et Carolomanno et Ludovico, et Carolo Ludovici regis filiis, ut cum suis episcopis ad nos venirent, et una nobiscum super his tractarent. Ex quibus venit Ludovicus rex, et tantis malis perdolens, nisi infirmus esset, nobiscum veniret. Jam quia pro infirmitate non potuit, dedit nobis hunc Bosonem principem sibi ex omni parte conjunctum, qui me per inimicos sanctae Dei Ecclesiae salvum duceret. Ecce enim, auxiliante Deo, Papiam venimus. Quapropter monentes mittimus et apostolica auctoritate hortantes jam tertio mandamus ut praesentialiter ad nos, charissimi, tanquam ad patrem venire debeatis, et ut alii veniant alter alterum incitet, et has litteras primo legens remittere aliis procuret: quatenus venientes una nobiscum de statu sanctarum Dei Ecclesiarum et quiete reipublicae et nostra vestraque omnium salute synodum celebrantes, tractemus; in quibus, dilectissimi filii, ne vestra charitas tepeat, neve religiositas inobediat, sed compatiatur ut oportet ac doleat; quia scriptum est qualiter tepidus sit jure vomendus, et qualiter per inobedientiam culpa quae non fuit, sit, et qualiter qui non compatitur, decreto pontificali feritur. Data ut supra.

CLXXIII. AD LUDOVICUM BALBUM REGEM. (Anno 878.) Bosonis comitis, et Agilmari episcopi, a quibus in Italiam deductus fuerat, studium erga se operamque commendat. Dilectissimo filio LUDOVICO gloriosissimo regi, divae memoriae Caroli imperatoris filio.

Quanto vos amore diligimus, quantumque charitatis affectum erga vos tenemus, paucis explicare verbis minime possumus: hoc tamen gloriam excellentiae vestrae scire cupimus, quod devotionem ardoremque charitatis, sicut polliciti sumus, erga vos indeficientem perpetuo retinemus. Interea millenas serenitati vestrae de Bosone dilecto et communi filio ac fidele gratias referimus, qui tam prudenter communibus obtemperans jussis, parere in omnibus ita nobis studuit, ut etiam velut vere Christianae religionis cultor, animae et vitae suae non pepercerit, sed pro sanctae Ecclesiae et communi fidelitate ultro se morti tradere non dubitavit, et usque Ticinum, annuente Deo, securius nos perduxit. Quapropter, dilectissime fili, ac porphyretice rex, obsecramus excellentiae vestrae culmen ut, si res exegerit, sicut nobis vestra dignata est repromittere sublimitas, ei adjutorium ad debellandos hostes nostros virorum bellatorum adminiculum praebeatis: quoniam dignum est ut soli omnes adjutorium praebeant qui solus pro cunctis desudare non cessat. Praesentem itaque hujus latorem epistolae, Agilmarum venerabilem episcopum, excellentiae vestrae plurimum commendamus, quatenus idem suaque Ecclesia crescat augmento perfectionis, qui in omnibus opportunitatibus nostris nulli secundus exstitit, et vobis fidelissimum in cunctis quae cognoverit verissime comprobavimus. Inter haec episcopos quos serenitas vestra in nostrum jussit venire adjutorium, scias praeter Agilmarum nullum venisse. Quapropter regalis censura culminis vestri sua auctoritate compellat eos quantocius hostiliter [ f. synodaliter] Romam venire, ut de caetero discant apostolico culmini et regali excellentiae congruenter praebere obedientiam.

CLXXIV. AD LUDOVICUM REGEM (Anno 878.) Miratur quod filiabus Bosonis, pro quibus alias rogaverat, haereditatem jure debitam non restituerit; iterumque monet ut ipsam haereditatem integram eis restituat. LUDOVICO regi glorioso gloriosi quoniam regis Ludovici filio.

Jam enim magnitudinem vestram, fili charissime, apostolicis monuimus litteris, hortantes pro filiabus Bosonis dudum comitis et Ingeltrudis conjugis, quibus jure haereditas deferri omnium legum auctoritate conceditur, proprietates reddere studeretis. Sed, ut cernimus, inauditi remansimus, quod miramur, et mirantes dolemus, cum vestra proles apostolicis censuris semper obediat, et prae omnibus regibus judicium faciat. Ut rex David cecinit: Honor regis judicium diligit (Psal. XCVI). Nonne legistis: Quoniam justis Dominus justitiam diligit, et aequitatem videt vultus ejus? (Psal. X.) Caeterum reclamationem filiarum jam dicti Bosonis audivimus, ut ipsas, ipsius matrisque earum proprietates, Ingeltrudis, alias vos teneatis, alias vero vestris quibus ipsa post judicium sibi illatum sine viri consensu dederit, tenere permittatis, quod nefas est, et contra omnium legum prorsus auctoritatem. Quid enim uxor sine viri consensu agere potest? quanto magis ex moechans, quae divino gladio, censente domno papa Nicolao praedecessore nostro, interiit (Nicolaus in epist. 64. Regino l. II Chronic.) et humano pro parte facto stupro puniri debuerat? Nonne Joannes papa Romanus, et Justinianus inclytus imperator legem Romanam facientes, scripserunt ita: Capitali crimine damnatorum bona non ad lucrum praesidis, sed cognatis punitorum reddi oportet? Et alibi: Omnibus gradibus cognatorum in haereditate sumenda praeferendi sunt filii. Unde liquido patet, gloriosissime rex, ut nec vos, nec cognati eorum, nisi ipsae filiae quae sunt legitimae, illos allodes habere debent; qui vero nati sunt post crimen illarum, spurii sunt, nec haereditare debent, ut praefatus papa et imperator scripserunt ita: Spurios satis injuriosos, satisque acerbos, ac nostris temporibus semper indignos esse dijudicamus. Quapropter, ut rogavimus, iterum iterumque rogamus, et hortantes monemus ut harum reclamationes, harum et gemitus vestra regia dignitas hauriat. Et pro apostolorum principum reverentia, a quibus petiere auxilium, et pro nostro amore integriter ipsas proprietates, quas vos allodes dicitis, reddat, et vestros omni occasione remota reddere faciatis. Data ut supra.

CLXXV. AD HUGONEM. (Anno 878.) Monet ut dissensionem inter Abbonem et alios ortam sedet. HUGONI abbati nobili, spectabili prosapia genito.

Quia multum vos diligimus, ideoque congratulor, animae vestrae prospicimus, commonere curamus. [ f. dissensionem] . . . . quoque, quae inter Abbonis episcopi parentes, et Rotbertum, atque Roclinum exorta est [ f. ut] . . . . regali potius [ f. add. clementia] quam vindicta corrigatur; quoniam malum semel necessitate patratum non debet secundum necessitudinem expiari ad delictum, sed misericordius remitti ad veniam, agat vestra gloriosa nobilitas, ut decet tantae naturae decentiam. Data ut supra.

CLXXVI. AD ROMANUM ELECTUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 878.) Laetatur eum Ravennatem archiepiscopum electum; jubet ne quidquam electionis causa ulli promittat: et epistolam suam Leoni, et Romanis scriptam afferendam curet, eorumque responsum ad se dirigat: res Joannis et Deusdedit ducum restituat. ROMANO Levitae egregio a Ravennatibus fidelibus nostris electo.

Litterarum tuarum, fili charissime, serie recepta et lecta, ubi Joannem Ravennatem archiepiscopum obiisse audivimus, valde doluimus, et ut pro eo oretis cum vestris, hortamur. Vestra videlicet electione unanimiter facta gaudemus, et quia nos visitando misisti, significans sanitatem nostrorum fidelium, tuamque devotionem demonstrans, gratias agimus. Caeterum monentes indicimus ut jam qui, annuente pastore summo, ad tale opus electus es, quo pastor fias, vigiles in eadem ecclesia, labores, nullique majori minorique tam concivibus quamque aliis quibuscunque personis aliquod promissum facias, quoniam Simoniacum est, et hoc nobis nequaquam celabitur; quod si feceris, per apostolos obtestantes, te minime benedicemus. Inter haec volumus ut istam epistolam Leoni venerabili misso episcopo et apocrisiario, caeteris Romanis transmissam, ipsis praesentialiter per vestrum legatum transmittatis; eumdemque revertentem, si potes saltem, aut alium cum illorum epistolis ad nos, dilecte [ f. directis], remitte, qui nostrum adventum certum jam vobis renuntiare poterit. Igitur etiam cupimus ut pro amore horum nostrorum fidelium nostrorumque consiliariorum, Deusdedit videlicet et Joannis gloriosorum ducum res pro posse et homines salvetis et defendatis, occupatas hactenus integriter reddatis, quatenus cujus utuntur servitio, ei convenit ut fruantur defensionis auxilio. Data ut supra.

CLXXVII. AD RAVENNATES. (Anno 878.) Dolet eorum antistitis morte: monet, ut electum ab eis archiepiscopum congruo prosequantur honore; Ecclesiam Ravennatem, et Deusdedit et Joannis ducum bona defendant. Sacerdotibus et senatui populoque Ravennati fidelibus nostris.

Ravennatis antistitis, vestri videlicet Patris, obitum audientes, valde dolemus; pro quo ut oretis hortamur: solitam vero tantamque fidelitatem vestram erga nos unitate vigere cernentes, imo gaudemus, et ut omnipotens intercessione apostolorum principum vos Patre desiderato recuperet, vestro pro velle decertabimus. Caeterum monentes hortamur, et expresse jubemus, ut jam quem unanimiter, quomodo scripsistis, elegistis, unanimiter eum electum teneatis, diligatis et vestro de more honoretis: et usquequo, Deo annuente, praesentia pontificii nostri desiderio vestro illuxerit, Ravennatem ecclesiam ab omnibus hostibus defendite, depraedationibus pro posse levate, ne ipsa ecclesia aliquam depraedationem sustineat, quoniam nos hoc inultum nunquam dimittemus, et praedatores praedatorumque receptores legali vigore modis omnibus feriemus. Porro praecipimus ut res mobiles et immobiles seseque moventes Deusdedit et Joannis, gloriosorum ducum nostrorum consiliariorum, salvare, et in illas, quas hactenus invasas habuerunt, nullam invasionem facientes, illorum hominibus defendite: jam quia nostro utuntur servitio, nostra modis omnibus debent perfrui defensione, servatori hujus jussus, gratia corruptoris pro jussu erit nihilominus compositori.

CLXXVIII. AD JUDICES ET DUCES RAVENNATES. (Anno 878.) Jubet ut civitatem contra Lambertum viriliter defendant. Omnibus judicibus et ducibus seu populis Ravennae commorantibus fidelibus nostris.

Industriam seu omnium fidelitatem nosse volumus, quoniam relatu quorumdam audivimus, ut Joannes diaconus chartularius deviet, et francos Lamberti contra electionem nostram conducat: unde mittimus apostolicaque auctoritate jubemus ut omnes unanimes unaque fidelitatem stare debeatis et defendere ipsam civitatem, ita ut nullus qui vobiscum non stat, francos ibi conduci Lamberti [ f. francos ibi cum duce Lamberto, etc.] intus permittat ingredi, nec ipse Lambertus ibi quoquomodo accessus habeat, nec suus homo ibi intrare possit: ita in his agite, sicut Dei et nostram gratiam habere cupitis, quoniam qui aliter fecerit, et nostram iram habebit, et mille byzanteos palatio nostro componet. Data ut supra.

CLXXIX. AD THEODORICUM ET ISAAC EPISCOPOS. (Anno 879.) Praecipit ut excommunicent eos qui Wiperto comiti filium eripuerant, et regionem illam populabantur. Reverendissimis et sanctissimis THEODORICO archiepiscopo, et ISAAC episcopo.

Noverit vestra religiositas quia Wipertus comes reclamans pontificio nostro retulit, quod quidam sui homines malefactores suum filium sustulerint et cum eo terram praedaverint. Quapropter dirigimus, ut nostra apostolica auctoritate illos excommunicetis, quo relictis talibus depraedationibus ad patrem et seniorem redeant et pacifice vivant. Data ut supra.

CLXXX. AD HUGONEM COMITEM. (Anno 879.) Monet ut quosdam facinorosos puniat. HUGONI glorioso comiti.

Referente videlicet hoc viro nomine . . . . audivimus quod vestri homines, maxime Conterius suos equos tollentes suas mansiones praedassent. Quapropter hortantes monemus ut pro apostolorum reverentia et nostro amore, quam petiit justitiam, illi facere satagatis. Ita agat in hoc vestra nobilitas ut acturam credimus, ut et ipsi malefactores nostri excommunicentur, quia non tale nefas, ut non ulciscatur, demittere nequimus. Data ut supra.

CLXXXI. AD HUGONEM THEODERICUM ET BERNARDUM COMITES. (Anno 879.) Ut amicitiae charitatisque foedus cum Bosone ictum servent. HUGONI, THEODERCIO et BERNADO, illustrissimis regni Francorum.

Fretus vestra ingenuissima nobilitate, atque obedientia, quam propter Deum nobis condigne debetis, dilectissimum filium nostrum Bosonem, vestrum unanimem fratrem et amicissimum, ut insolubile vinculum charitatis, foedusque amicitiae, quod coram Deo vicissim colligastis, moneo, hortor, nulla hominum male loquentium lingua, nullo cujuslibet fraudis ingenio, vel in modico quoquomodo possit avelli: sed Domino auxiliante, dilecti filii nostri Ludovici regis animum erga eum immobilem et tranquillum semper servetis, et omnia sua salva atque pacifica conservate; quoniam pro his ab omnipotente Deo et beato Petro apostolo futurae vitae mercedem, et a nobis et ab illo fidelissimas amicitiarum recipietis sine dubio retributiones. Data ut supra.

CLXXXII. AD VULGARIUM MONACHUM. (Anno 879.) Ut Wiperto episcopo obediat, qui eum per dimissoriam acquisivit. VULGARIO monacho.

Denique Trecis positi per nosmetipsos cognovimus qualiter Wipertus episcopus, devotus filius noster, te a proprio episcopo atque abbate per dimissoriam acquisivit, tua potius interveniente petitione. Quapropter convenit tibi ex die illo, et deinceps, tanquam proprio obedire, eumque ut proprium pastorem sequi non praetermittas, quia, quod non optamus, si aliter feceris, vinculum excommunicationis super te rationabiliter extendemus. Data ut supra.

CLXXXIII. AD CLERUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Praecipit ut quoties episcopus Ticinensis eos ad synodum vocaverit, accedant. Omnibus sanctissimis et reverendissimis confratribus et coepiscopis, tam Mediolanensi archiepiscopo cum suis suffraganeis, quam Ravennati nihilominus cum suffraganeis suis.

Scriptum etenim est: Deus qui glorificatur in consilio sanctorum (Psal. LXXXVIII); et in evanglio: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum (Matth. XI); et item: Si frater fratrem adjuverit, ambo consolabuntur (Prov. XVIII). His auctoritatibus fulti, vestrae omnium sanctitati mandamus, et apostolica auctoritate jubemus, ut quoties vos confrater et coepiscopus noster Joannes Ticinensis, et post eum sui successores, vestrosque vocaverint, pro emergentibus quaestionibus eximendis, continuo beato Petro apostolo obedientiam exhibentes, simul convenire non differatis: quatenus, Redemptoris nostri gratia discussis animositatibus, vitiisque purgatis, in tranquillitate pacis Ecclesia constituta, glorificetur Deus per Jesum Christum Dominum nostrum. Sacerdotum Levitarumque judicia, quandocunque necesse fuerit, cum praedicto episcopo, tanquam proprii episcopi decernite, ac diffinite, freti nostra omnimodis apostolica auctoritate, quia onera nostra vobiscum partiendo reliqua tolerabilius sufferre valebimus. Optamus sanctitatem vestram in Christo bene valere. Data ut supra.

CLXXXIV. AD JOANNEM EPISCOPUM TICINENSEM. (Anno 879.) Raptores uxoris cujusdam Ragiberti excommunicari jubet. Reverendissimo et sanctissimo confratri nostro JOANNI venerabili episcopo Ticinensi.

Denique Ragibertus quidam nomine, Judex cognomento, coram nobis veniens questus est super Gotfredum, filium Joannis comitis palatii, et Iserbertum subdiaconem, atque Heribaldum notarium, filium Garibaldi, eo quod legaliter sibi filii sui nuptam Gausildam nomine contra canonum et legum auctoritatem, per vim et per forciam abstulerunt, calcato illo praecepto quo Dominus ait: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX). Quapropter apostolica adhortatione zelum tui sacerdotii ad hortamen charitas Dei accendat, et quasi tuba exalta vocem tuam, et iniquis iniquitatem suam annuntiare non cesses, ne sanguis eorum de manibus tuis requiratur. Praedictosque transgressores omni Christiana communione privare non differas, donec legaliter emendent quod nequiter perpetrare ausi sunt. Quod si te audire neglexerint, perpetuo eos anathema esse decernimus. Data ut supra.

CLXXXV. AD OMNES FIDELES. (Anno 879.) Praecipit ne quispiam monasterio sancti Augentii quidquam detrimenti afferat. Omnibus fidelibus Ecclesiae.

Sollicitudinem omnium Ecclesiarum nos habere oportet, et singulorum causas aequitatis judicio allevare; quapropter, cum de omnibus agere haec eadem convenit, praecipimus atque praesenti decreto sancimus ut de abbatia sancti Augentii, quam divae memoriae Carolus imperator fideli suo et filio Ecclesiae nostrae ante jure beneficiario tribuit, nullus de ipsis rebus aliquid injuste auferre praesumat; nec praedicto episcopo, et monachis ipsius loci aliquam in distrahendo illicite inferre molestiam. Quod si quis abhinc agere praesumpserit, separetur a communione fidelium Ecclesiae: quod si pertinaciter perstiterit, et emendare noluerit, judicio sancti Spiritus anathematis vinculo feriatur. Data ut supra.

CLXXXVI. AD EPISCOPOS IN REGNO LUDOVICI CONSTITUTOS. (Anno 879.) Rescribit de indulgentia eorum qui contra paganos pugnantes occubuerant. Omnibus reverendissimis et sanctissimis venerabilibus coepiscopis per totum regnum charissimi filii mei Ludovici.

Quia veneranda fraternitas vestra modesta interrogatione sciscitans quaesivit utrum hi qui pro defensione sanctae Dei Ecclesiae et pro statu Christianae religionis ac reipublicae in bello nuper ceciderunt, aut de reliquo pro ea re casuri sunt, indulgentiam possint consequi delictorum, audenter Christi Dei nostri pietate respondemus quoniam illi qui cum pietate catholicae religionis in belli certamine cadunt, requies eos aeternae vitae suscipiet, contra paganos atque infideles strenue dimicantes, eo quod Dominus per prophetam dignatus est dicere: Peccator quacunque hora conversus fuerit, omnium iniquitatum illius non recordabor amplius (Ezech. 18), et venerabilis ille latro in una confessionis voce de cruce meruit paradisum (Luc. XXVII). Manasses quoque, impurissimus quondam rex, captus carcerique arctissimo religatus, ibi poenitentiam agens, cum perfectione indulgentiae, etiam regni pristini, propter Domini misericordiam, quia immensa est circa genus humanum, adeptus est solium (II Par. XXXIII). Nostra praefatos mediocritate, intercessione beati Petri apostoli, cujus potestas ligandi atque solvendi est in coelo et in terra, quantum fas est, absolvimus precibusque illos Domino commendamus. Optamus fraternitatem vestram in Christo bene valere. Data ut supra.

CLXXXVII. AD WIFREDUM EPISCOPUM VENCIENSEM. (Anno 879.) Episcopum qui cum excommunicatis communicarat, missarum celebratione prohibet. WIFREDO venerabili episcopo sanctae Venciensis Ecclesiae.

Auctoritate Domini nostri Jesu Christi, et sancti Petri apostolorum principis, nostrique apostolatus, quia cum excommunicatis communicasti, ut litterae tuae manifestant, omni te missarum celebratione privamus, donec in nostram cum eisdem hominibus occurras praesentiam: et si, quod non optamus, amplius praesumptor exstiteris, denuntiamus te omni sacerdotio fore nudandum. Data ut supra.

CLXXXVIII. AD ODONEM EPISCOPUM BELLOVACENSEM. (Anno 879.) Decernit, impuberes, qui alium occiderant, post peractam poenitentiam ordinari posse. ODONI venerabili episcopo Bellovacensi.

Relatu didicimus quorumdam monachorum sancti Dionysii coenobii quod quibusdam pueris impuberi adhuc aetate inter se rixantibus, hominum illorum instigatione unus ex illis est interemptus. Quapropter mandamus ut si inculpabiles post peractam poenitentiam legitimi vigoris secundum canones reperti fuerint, gradatim ad ecclesiasticos ordines eos provehere non differas, servatis in omnibus Patrum regulis et canonum institutis. Data ut supra.

CLXXXIX. AD AIMARUM ET WIDONEM EPISCOPOS. (Anno 879.) Ut Rostagni uxorem ad se venire jubeant, illiusque adjutores, nisi resipuerint, communione privent. AIMARO et WIDONI reverendissimis episcopis.

Hortamur sanctitatis vestrae fraternitatem, sacerdotalemque zelum vestri vigoris apostolica auctoritate incitamus Bertildi, Rostagni illustris viri conjugi, quae, spreto Dei timore ac lege tori, fugabunda per vestras parochias incedens, multoties ab episcopis et synodo vocata, surda aure venire distulit, omnem necessitatem imponite veniendi coram nostra praesentia, ut ejus causa legaliter finem accipiat. Illiusque in tam perverso opere adjutoribus aditum atque communionem totius sanctae Ecclesiae tandiu intercludite, donec ab omni se sequestrent praedictae Bertildis consortio. Inter quos Achetium moechum, eoque consortio private, vestroque zelo percutite. Quaeso, moneo, hortor, fratres charissimi, citissime amplectendam exhibete praesentiam; iterum iterumque jubemus, omni postposita vocatione [occasione] ad nos festinanter venite: quatenus, Christo Domino miserante, in hoc et aliis negotiis communi consilio terminum salubriter imponere valeamus. Data ut supra.

CXC. AD WALAM EPISCOPUM METENSEM. (Anno 879.) Ne cogatur sponsus uxorem ducere ab alio corruptam. Reverendissimo et sanctissimo WALENO venerabili episcopo Metensi.

Praesentium portitor litterarum, Alpertus nomine, lacrymabiliter coram nobis veniens questus est desponsatam suam, nomine Walatam, adhuc in parentum domo manentem adulterino concubitu a presbytero quodam praegnantem repertam. Quae confessa de crimine, libenter ab eo se vult dissociare: sed tua fraternitas pro quadam parentelae affinitate, coacte eum cogit eamdem sumere in conjugium, contra regulas Patrum atque institutionem. Quapropter, si ita est, requisitis super his legum et canonum institutis, quid de talibus praecipiant promulgate absque personarum acceptione. Data ut supra.

CXCI. AD JOANNEM EPISCOPUM TICINENSEM. (Anno 879.) Ut cum quodam, qui poenitentiam quinquennio egerat, remissius agat. JOANNI venerabili episcopo Ticinensi.

Lator praesentium coram nobis veniens dicit se a praedecessore vestro Liuttefredo venerabili episcopo, quinquennio exacto jam anno, poenitentiae fuisse submissum, pro quodam, eo quod interfuit, fure a femina interempto: qua de re vestra fraternitas solerter prospiciat. Et, si ita est ut hic asserit, propter Domini misericordiam, quoniam magna est, cum eodem consultius agat, et prout ordo causae dictaverit, frenum canonici vigoris remittite. Vel si quidquam, quod non optamus, impossibile perpensum fuerit, id nostro judicio vestra fraternitas studeat lenitate spiritus reservare. Data ut supra.

CXCII. AD AGINULFUM EPISCOPUM GABALITANUM. (Anno 879.) Ut praesentium latoribus ablata restituenda curet. JOANNES AGINULFO venerabili episcopo Gebaldanensi.

Praesentium latores questi sunt ab hac sede plebem suam eisdem sublatam. Quapropter apostolica auctoritate tuae fraternitati praecipimus ut, inquisita rei veritate, quod justum est unicuique reddere sacerdotali sollicitudine pervestiget, et quae ipse diffinire non poteris, [referre ad nos] modis omnibus non praetermittas.

CXCIII. AD BISUNTINENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 879.) Significat se Fulcardum ejusque conjugem ab excommunicatione absolvisse. THEODORI o venerabili episcopo Bisuntinensi.

Notum sit sanctitati vestrae quia Fulcardum et Berelindam, uxorem ejusdem, ab excommunicationis vinculo absolvimus, donec canonica regula exacte reperiamus judicium. Unde a vobis in communionem eos recipi mandamus. Optamus fraternitatem vestram bene valere. Data ut supra.

CXCIV. AD GAIDERIM PRINCIPEM BENEVENTANUM. (Anno 879.) Consolatur eum de damnis ab Agarenis illatis, auxilium pollicetur, seque in ejus partes venturum. Dilecto filio GAIDERI glorioso principi Beneventanorum.

Epistolas sane a vestra dilectione transmissas cum parte gratulationis, fateor, etiam et moeroris accepi; quantoque in eis gaudens exsultavi vestram devotionem intimo mentis affectu circa obsequium sanctorum apostolorum Petri, Pauli compertam, tanto nihilominus triste pastorali sollicitudine tuli, pressuris atque Agarenorum depraedationibus terrae vestrae auditis. Quapropter cum vase electionis compellor dicere et lacrymabiliter exclamare: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI.) Sed inter haec meminisse debemus illius qui ait: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, quoniam ego vici mundum (Joan. XVI); et apostolus: Major est qui in nobis est, quam qui contra nos est (I Joan. IV). Quocirca, dilectissime fili, hortor, admoneo, apostolica auctoritate suadeo, interim patienter Domini misericordiam deprecando continuis obsecrationibus malorum sufferre gravamina. Quoniam nos, Christo opitulante, ad patriae vestrae liberationem pro virium facultate tantum prae caeteris mortalibus habebitis adjutorem enixius, quantum attentius compatimur; quod rebus ipsis praesentialiter sub [ f. abundat sub] redderemus, nisi in itinere penitus hoc tempore equorum pabula defecissent, quibus statim gressus movere in veniendo prohibemur. Sed Redemptoris nostri gratia duce, peracta solemnitate paschali, venire ad vestras partes accelerabimus; et una vobiscum positi, quidquid consilii, quidquid solatii atque adjutorii pro Christiani populi liberatione adinvenire poterimus, libentissime procurabimus. Optamus gloriam culminis vestri in Christo semper bene valere. Data ut supra.

CXCV. AD AJONEM EPISCOPUM. (Anno 879.) Commendat ejus erga se observantiam; certiorem eum de sua incolumitate reddit, tum consolatur de obitu fratris. Reverentissimo et sanctissimo confratri nostro AJONI venerabili episcopo.

Quod veneranda fraternitas tua pro sanctarum Dei Ecclesiarum sublevatione longe ab Urbe aliquandiu nostram absentiam benigna animi compassione condoluit, viscera mentis suae repleta Christi charitate patenter ostendit, et debitam, imo mutuam dilectionem sanctis Dei apostolis per nos condigne studuit conservare, a quibus procul dubio meritorum retributionem in finem recipiet. Sospitatem quam in nobis vestra sitibunde atque ardenter requirit fraternitas, Domino donante, eam parte corporis aliquatenus habere videmur; sed inter tot fluctus mundi tantasque undarum procellas, quae salus istius vitae potest esse saltem ad momentum tranquilla? praesertim morte vestri germani audita, vestris filiorumque charissimorum tam crebris tribulationum angustiis. Sed inter haec nos convenit toto conamine mentis ad illam patriae coelestis vitam corda sustollere, in qua pax semper inest, et vera securitas: quoniam quandiu sumus in corpore, juxta Apostolum, peregrinamur a Domino, vobis vestraeque patriae secundum officium a Deo nobis collati ministerii, pro virium impossibilitate inhianter cupimus impertiri solatium. Data ut supra.

CXCVI. AD DAFERIUM COMITEM. (Anno 879.) Consolatur Daferium, eique opem pollicetur. Dilecto filio illustri nobili viro DAFERIO comiti.

Perfectionem cordis Gaideris principis, consanguinei vestri, vestramque in Deum valde gaudemus, obsecrantes ut qui coepit in vobis, operetur atque perficiat opus bonum usque in finem. Tribulationibus atque angustiis vestris in tantum compatimur, ut vestros dolores manu cogitationis in nostro corde tangamus; sed confidimus in aeterni conditoris misericordia, quia in proximo aderit ejus auxilium, qui per prophetam admonet dicens: Invoca me in die tribulationis tuae, eripiam te, et magnificabis me (Psal. XLIX): nos etenim in tantum paratos habetis in vestrum adjutorium, ut cum opportunum tempus fuerit, pro fratribus animam ponere non recusemus. Equum quem nobilitas vestra petiit, cum vestros fines attigero, dare me vobis libenter denuntio. Data ut supra.

CXCVII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 879.) Praecipit ut Romam ad synodum cum suffraganeis accedat. Reverendissimo et sanctissimo confratri nostro ROMANO archiepiscopo sanctae Ravennatis Ecclesiae.

Canonicis sanctorum Patrum jubentibus regulis bis per annum concilia episcoporum esse omnimodis celebranda (Nicaeni concilii cap. 5), nos ob id pro multiplicibus Ecclesiarum Dei utilitatibus et necessitatibus synodum octavo Kalendas Maias, Domino annuente, celebrare cupimus. Ideo jubemus dilectioni vestrae ut, omni mora postposita, vos cum omnibus suffraganeis vestris episcopis praedicto tempore Romam venire studeatis, quatenus eamdem synodum nobiscum aequaliter celebretis ac de communi salute consideretis. Data III Nonas Martias.

CXCVIII. PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO PLACENTINO. (Anno 879.)[Ex Campi, dell' Hist. eccl. di Piacenza, pag. 464.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilectae filiae ANGILBERGAE, imperatrici Augustae.

Ex largitate nostri Redemptoris semper sunt annuenda ea quae ad tuitionem rerum ecclesiasticarum et piorum locorum esse noscuntur. Quapropter monasterium Caput Trebiae, quod Carolomannus rex per praecepti donationem, et perennem firmitatem monasterio tuo quod in honore sanctae Resurrectionis Placentiae construxisti, cum omnibus pertinentiis suis, pro remedio animae suae suorumque praedecessorum condonavit; petis, filia dilectissima, ut super hoc apostolicae auctoritatis sanctionem firmemus. Ideoque justis petitionibus tuis eotenus apostolica auctoritate effectum annuimus, ut a modo et deinceps supradicti loci, si quis regum vel cujuslibet potestatis homo rotam et stabilem donationem irrumpere, aut alienare, seu quamlibet violentiam temerario ausu praesumpserit inferre, sciat se a nostra communione divelli, et anathematis vinculo innodatum cum Anania, et Sapphira, et Juda traditore portionem nihilominus habiturum. Et si haec nostra jussa obedienter observaverit, Dei omnipotentis benedictionem, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli mereatur accipere plenissima largitate. Caeterum quod ad ecclesiasticae ordinationis rationem pertinet ac ministerium, id est chrismatis, vel cujuslibet sacerdotalis officii, si episcopus ejus loci aliqua causa ductus, contra jus et rectitudinem quamlibet gravationem et superpositum ibidem inferre praesumpserit, cunctum inde penitus ordinationis jus et potestatem amittat, et liceat ei qui praefuerit monasterio, quemcunque voluerit, ad totius ecclesiae officii ministerium invitare.

Scriptum per manum Gregorii scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Martio, indictione duodecima, IV Kal. Aprilis, per manum Zachariae episcopi sanctae Ecclesiae Anagninae, et bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, anno, Deo propitio, pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis et universalis papae VIII septimo in mense Martio, indictione duodecima.

CXCIX. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 879.) Ut Luponem presbyterum in Sarcennati Ecclesia episcopum ordinet. Reverendissimo et sanctissimo confratri nostro ROMANO archiepiscopo sanctae Ravennatis Ecclesiae.

Relatione quorumdam comperimus quod eum quem vobis ordinandum episcopum sanctae Sarcennati Ecclesiae, Luponem videlicet venerabilem presbyterium [ f. deest mandavimus], postposito nostrae voluntatis et jussionis mandato, consecrare postponatis, sed alium pro eo cupiatis nihilominus ordinare: quod sane, si verum est, valde miramur, vos a sponsione quam nobis polliciti estis, quolibet modo vel occasione velle retrahere. Unde more paterno dilectionem vestram his nostris apostolicis monemus, hortamur atque jubemus, apicibus, ut vestrae promissionis memores, praefatum Luponem presbyterum, sicut vobis commisimus continuo ac praesentialiter jam dictae Ecclesiae antistitem ordinetis [nam si aliter feceritis, et tam cito, ipso scilicet vestrae ordinationis ] initio vos a nostrae voluntatis decreto subtrahere cognoverimus, canonicis correctionibus, velut inobedientem corripere nullatenus praetermittemus.

CC. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Ut Romam ad synodum celebrandam cum suffraganeis accedat, ubi de imperatoris electione agetur; jubet ne quemquam regem excipiat, antequam ipse imperatorem elegerit: nisi paruerit, eum excommunicat. Reverendissimo et sanctissimo ANSPERTO archiepiscopo sanctae Mediolanensis Ecclesiae.

Quantae necessitatis assidue sustinuerimus incommoda, quantaeque perturbationis nunc usque passi sumus et quotidie patiamur adversa, fraternitatem vestram nosse luce clarius non ignoramus: pro quibus nimirum malis sedis apostolicae ab inimicis nequiter illatis, per procellas et in periculosa maris itinera ire et defensionis auxilium nos quaesisse mecum pariter scitis. Sed quia humanum praesentialiter subsidium non reperimus, divinum ut potius quaeramus communique voto ut a Domino flagitemus, frater mi, necesse est. Propter quod fraternum sanctitatis vestrae collegium his nostris apostolicis litteris more praecessorum nostrorum vocamus, et in consortium nostrae sollicitudinis apostolica duntaxat auctoritate asciscimus; et quasi membrum capiti suo adhaerens ad Kalendas Maias hujus duodecimae indictionis ad synodum, auxiliante Domino, nobiscum celebraturos cum omnibus suffraganeis vestris episcopis Romam venire jubemus, ut superba gratia freti, ea quae necessario sunt amputanda ecclesiastico resecemus mucrone; et quae utiliter sunt statuenda, communi, Deo propitio, statuimus decreto; ne per vestram abstentiam atque desidiam regnum hoc amplius in perturbatione persistat et fiat scandalum pejus priore. Et quia Carolomannus, corporis, sicut audivimus, incommoditate gravatus, regnum retinere jam nequit, ut de novi [ f. deest electione] regis omnes pariter consideremus, vos praedicto adesse tempore valde oportet: et ideo antea nullum absque nostro consensu regem debetis recipere. Nam ipse qui a nobis est ordinandus in imperium, a nobis primum atque potissimum debet esse vocatus atque electus, quoniam et nos una cum vestra fraternitate cupimus pertractare et de hoc et quo tenore vel ordine communes causas et utilitates Ecclesiarum Dei nobis commissarum ordinemus et jure canonico statuamus: quatenus tantorum malorum onera quae sustinemus procul abjicere, et leve jugum Christi laetis, ut condecet, possimus cervicibus ferre. Quapropter nullam in veniendo excusationem habeatis, sed alacri mente occurrere et ad jam dictam synodum venire procuretis, quam sane et canonica sanctorum Patrum regula bis in anno fieri jubet, et instantis temporis necessitas magna compellit. Nos enim paterno vos affectu diligentes pro communi utilitate vocamus, quamvis jam tertio jampridem dilectio vestra vocata ad synodum venire contempserit. Pro quo dignam debueratis correctionis sustinere censuram, cum a sede apostolica vobis semper fuisset collatum praesidium, et vos nullum in quibus oportebat studeretis praebere solatium: nunc autem, si ad eamdem synodum venire contempseritis, scitote canonicam a nobis in vos velut inobedientes promulgari sententiam.

CCI. AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 879.) Commendat ejus erga se observantiam; de suo incolumi reditu certiorem ipsum facit; hortatur ad perseverantiam, donec simul conveniat. Reverendissimo et sanctissimo ATHANASIO episcopo Neapolitano.

Quia non solum tuis praecipue actibus, quibus devotionem sanctitatis tuae circa nos fidelissimam ostendisti existere, verum etiam nobis longe pro Ecclesiae statu manentibus quomodo eam illibatam in omnibus conservaveris, fidelium nostrorum relatione didicimus. Quamobrem dignas tuae dilectioni referimus grates, innotescentes sane nostri praesulatus reversionem juxta desiderium tuum esse, Deo favente, prosperam atque incolumem. Ideo more apostolicae paternitatis almitatem tuam monemus, cum Apostolo dicentes: Confortare in Domino, et in potentia virtutis ejus quoniam fidelis est Deus, qui non deseret sperantes in se tentari supra quam possunt, sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere (Ephes. VI; I Cor. X). Tua igitur reverentia in his instantis adversitatis casibus aliquatenus non frangatur; quin potius in Deo confidens roborata consistat, donec, Christo adjuvante, nos vobiscum speciali praesentia juncti simul loquamur. Quia tunc, Deo permittente, cuncta quae necessario statuenda sunt communi eloquio atque consensu pertractata provenire credimus in salutem. Tamen nostrae voluntatis affectum per Petrum venerabilem diaconum tuum communemque fidelem tuae dilectioni innotescendum mandavimus, quoniam te quasi proprium filium diligentes in omnibus nostris volumus habere consortem. Data ut supra.

CCII. AD EUMDEM. (Anno 879.) Ejusdem argumenti ac praecedens. Reverendissimo et sanctissimo ATHANASIO episcopo sanctae Neapolitanae Ecclesiae.

Multas gratiarum actiones atque salutes almitatis vestrae his nostris apostolicis referimus litteris, quia nobis pro communi utilitate longe consistentibus, quasi praesentibus sinceritatem devotionis et fidei vestrae circa sanctam Romanam Ecclesiam matrem vestram, nostrumque pontificium, atque circa fideles nostros promptam in omnibus ostendere procuratis. Quamobrem nulla inimicorum versutia vel calliditas vos a bono mentis proposito in aliqua sinistrae cogitationis aut voluntatis partem inclinet; sed sicut coepistis, perficere omnimodo satagite, quia et meritum et condigna retributio vobis, Christo favente, provenit. Nam licet inimicorum nos praepediente fraudulenta nequitia, non omnia quae volebamus ex toto potuissemus perficere, nunc tamen, annuente Domino, quod ad honorem sanctae Dei Ecclesiae et istius terrae salutem vestramque defensionem pertinent, jam coeptum habemus, credimus nos incunctanter acturos. Proinde hortamur nihilominus et monemus dilectionem vestram ut sicut hactenus, ita deinceps viriliter ac firmiter consistatis, donec speciali praesentia adjuncti simul loquamur, et pro communi salute pariter laborantes totis conatibus desudemus. Quoniam velut charissimum te filium retinere cupientes, benigne amplectimur, et tecum in omnibus congratulari feliciter cupimus, quia, ut dictum est, pro certo scias te dignam nobis compensationem esse procul dubio recepturum. Hunc vero diaconum tuum, qui pro tuo amore in nostro servitio tanto tempore fideliter mansit, sanctitati vestrae in omnibus commendamus, ut dignum a vobis recompensationis honorem percipiat. Data ut supra.

CCIII. AD EUMDEM. (Anno 879.) Ut sibi indicet locum ubi simul possint de communis patriae salute colloqui. Reverentissimo et sanctissimo dilectoque confratri, et consiliario nostro ATHANASIO episcopo sanctae Neapolitanae Ecclesiae.

Scientes vos procul dubio fideles in omnibus atque devotos esse sanctae sedi apostolicae nostraeque paternitati, totis praecordiis nostris fraternitatem vestram oppido diligimus et amamus: quamobrem pro multiplicibus instantis temporis necessitatibus atque communibus utilitatibus vobis cum speciali praesentia loqui cupimus, quatenus vestro consilio communique tractatu ea quae necessario sunt consideranda perspicaciterque tractanda salubriter, Domino annuente, ordinare statuereque possimus. Quoniam nostrae ac vestrae terrae salutem, totius videlicet populi pretioso Christi cruore redempti, pastorali duntaxat more desideramus perficere, et idcirco, ut pertinax inimicorum comprimatur audacia, vobiscum pariter cupimus convenire. Quapropter volumus ut locum etiam nostrae collocutioni, quem aptum esse cognoscetis, nostro praesulatui vestris sub celeritate significetis apicibus. Quia nos, Deo propitio, illuc sine mora properare et una vobiscum alacriter loqui non praetermittemus. Data ut supra.

CCIV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Hortatur ut legatos mittat, et in auxilium Ecclesiae Romanae veniat. CAROLO regi.

Regalis excellentiae vestrae litteras recipientes atque relegentes, ut in eo quod antea nostro praesulatui direxistis, vestro videlicet amore dilectioneque maneremus, non solum, ut jam olim retulimus, verum etiam magis ac magis nostrae voluntatis affectum ad vestrae exsultationis cumulum ampliare magnopere cupimus, atque in omnibus ceu charissimum filium vos retinere procul dubio satagemus. Tantum ut quo celerius, sicut mandastis, vestros idoneos legatos ad nos dirigere potestis, aliquatenus non praetermittatis; cum quibus sane et exaltationem sanctae sedis apostolicae, et istius terrae salutem, vestrumque honorem profligare [ f. investigare] considerareque firmissime valemus. Et ideo vestrae magnitudinis gloriam exhortamur ut praecingentes quasi vir lumbos tuos, et potentiae Dei brachio adversus inimicos potentissime roborati, jam ipsi venire non dubitetis; quoniam si tantae calamitatis pressuram, quam sancta Romana mater vestra Ecclesia et ipsius terra quotidie ab inimicis patitur, cognovissetis, nobiscum utique pariter doleretis. Quapropter, fili charissime, antequam inimicorum insidiae plus accrescentes praevaleant, nostram devotionem atque consilium pio intuitu attendere nullo modo desinatis, sed more parentum vestrorum ea quae necessaria sunt nobis, instantissime peragatis, quia nostri apostolatus ulnis extentis alacriter amplecti regalem praesentiam vestram desideramus. Tertio Nonas Aprilis, indict. XII.

CCV. AD WIBERTUM EPISCOPUM. (Anno 879.) Arguit eum quod bis vocatus ad se venire neglexerit; praecipit ut veniat objectis responsurus. Reverendissimo et sanctissimo WIBERTO venerabili episcopo.

Jam enim sanctitati tuae bis misimus ut ad nos venires, sed ignoramus qua temeritate non obedias; iterumque mittimus ut, omnibus tuis posthabitis seriis, ad nos praesentialiter acceleres, quoniam multi supra te reclamant, maxime hic senex qui ob hoc jam Romam venit pro suo monasterio. Caeterum sapias, si venire distuleris, te excommunicandum, si perseveraris in tua [ f. deest obstinatione] etiam a communione alienandum. Data ut supra.

CCVI. AD BERENGARIUM COMITEM. (Anno 879.) Declarat suam in eum benevolentiam, commendat ejus erga Romanam Ecclesiam observantiam; rogat ut Stephanum episcopum in tuendis Ecclesiae suae juribus adjuvet. Dilecto filio BERENGARIO glorioso comiti.

Quia praecessores nostros, sacros videlicet pontifices, imitantes, qui gloriosos progenitores vestros dignis semper honoribus glorificaverunt, vos quasi dilectum et spiritalem filium paterno cupimus affectu diligere et gloriosum in omnibus retinere. Nam sicut per Demeum eximium ducem et fidelem nostrum nobis intimando mandastis, quod erga sanctam sedem apostolicam et nostram paternitatem vos in omnibus devoti et obedientes esse deberetis, omnemque nostram voluntatem quasi filius charissimus adimpleretis, multum fuimus gavisi: sed quia iterum per Petrum venerabilem episcopum et Joannem insignem ducem vobis mandavimus, ut adjutores fuissetis Stephano venerabili episcopo, quem nos in Comiaclo praeordinavimus, quatenus vestro auxilio adjutus Ecclesiae suae jura et possessiones atque ipsius curam ducatus retineret securus, et vestro minime audivimus adjutum esse auxilio, valde miramur. Quapropter rogamus nobilitatem tuam ut tale jam dicto episcopo nostro adjutorium faciatis, per quod suam Ecclesiam et ministerium sibi commissum securiter retinere atque disponere valeat. Et si forte, quod non credimus, vestra est circa nos voluntas mutata, ut audire nos de hoc non cupiatis petimus, ut pro amore Dei et nostro omnes vestros homines prohibeatis aliquam ibi nostris contrarietatem facere, ut absque illorum impedimento nobis illos liceat secundum nostram possibilitatem castigare, veluti rebelles et inobedientes nostrae apostolicae jussioni ne censum, quem his annis transactis duobus exinde perdidimus, et istius anni perdamus. Data ut supra.

CCVII. AD PANDENULFUM COMITEM. (Anno 879.) Rogat ut legatis imperatoris per ejus regionem transituris auxilium praestet; condolet de paganorum in eum incursione: excusat se, cur ad eum non eat: hortatur ut sit animo forti, promittitque subsidium. Dilecto viro PANDENULFO glorioso comiti.

Multiplices nobilitati vestrae his nostri praesulatus apicibus gratias agimus, qui vestram devotionem atque dilectionem, quam nostrae voluntatis praeceptis parendo alacriter ostendistis, in omnibus sinceram et obedientem fore incunctanter agnoscimus, cum praesentem hunc Graecum imperialis bajuli hominem nostris direxistis obtutibus praesentandum incolumem. Sed quia imperiales missi, ceu in ipsius bajuli reperimus litteris, per vos transituri sunt, quatenus ad nostram apostolicam praesentiam veniant, petimus nobilitatem vestram ut pro nostro amore et ipsos vestros auxilio munitos prospero, annuente Domino, nobis itinere dirigatis. Quod autem multiplici paganorum incursione vos gravatos asseritis condolemus, maxime quia vestri concives circumquaque positi cum eisdem perditionis filiis foedus inire procurant: quamobrem nostram his vestris in partibus necessario praesentiam praestolamini adfuturam. Nos vero, sicut jampridem mandavimus, pro communi duntaxat utilitate atque salute omni annixu venire magnopere cupimus, quamvis et de assidua corporis incommoditate et de peracto jam Franciae itinere adhuc maneamus defessi. Nunc igitur ante praedictorum imperialium missorum adventum illuc properare nequimus; cum vero eorum legationem nobis delatam congruis, Deo propitio, responsionibus utentes audierimus, tunc quid utilius agendum sit pro viribus agere omnino curabimus. Vos tamen in Domino confidentes animo estote constanti, qui non deserit confidentes in se, ut inter caeteros vestros proximos atque vicinos efficaciores ac potiores in omnibus appareatis, quoniam nostro apostolico vos praesidio, prout opportunum fuerit, quasi charissimos filios adjuvabimus. Data ut supra.

CCVIII. AD ARCHIEPISCOPOS, EORUMQUE SUFFRAGANEOS. (Anno 879.) Ne Bicbertinum ante causae discussionem excommunicent. Reverendissimis et sanctissimis confratribus nostris, AURELIANO et OTTERAMNO, necnon et THEODORICO, et universis coepiscopis vestris.

Omnium vestrum sanctitati notum esse volumus venisse Bicbertinum, deferentem imperatoris praeceptum et commutationis chartulam de rebus quas charius cum Amulo archiepiscopo dudum celebraverunt. Insuper nostro apostolatui intimavit ut eum sine ratione discussa excommunicare vultis. Quapropter apostolica auctoritate jubemus ut nemo vestrum eum excommunicet, antequam ad legis examen proveniat. Scitote, quemadmodum in centesimo capitulo Africani concilii legitur, similiter in secundo novellarum Justiniani libro, ut nemo episcopus aut presbyter aliquem excommunicet antequam causa probetur. Qui excommunicatus majorem sacerdotem adeat, et ille qui injuste excommunicavit, ab ipso juste patiatur. Et nemo vestrum, aut quilibet laicorum praefati, res ante legis sanctionem invadere audeat. Nam, quod non credimus, si quis contra hanc nostram apostolicam auctoritatem ire tentaverit, sciat se anathematis vinculo innodatum. Data ut supra.

CCIX. AD BOSONEM COMITEM. (Anno 879.) De incolumi ejus prosperitate gratulatur: se tum eum, tum Angelbergam imperatricem charos habere ostendit; rogat ut Adelberto et illius conjugi Rotildae bona quae in provincia possederant, retinere permittat. Dilecto filio BOSONI glorioso principi.

Quia litteris nobilitatis vestrae relectis, vos incolumes cum optata prosperitate vigere didicimus, plurimum sumus laeti effecti; nam vestrae dilectionis amore apostolica semper cupimus benignitate manere devoti, et ea quae vobis utilia vel proficua esse vientur, alacri duntaxat mente perficere, nec pro aliquo homine vestram nobis dilectam amicitiam relinquamus, sed pio potius intuitu in omnibus conservare illaesam. De parte autem spiritualis filiae nostrae Angelbergae imperatricis, charissimae matris vestrae, pro certo scitote quoniam paterno eam affectu semper dileximus, et quandiu, auxiliante Domino, vixerimus, diligere nostroque apostolico subsidio adjuvare tuerique magnopere desideramus, necnon et quasi charissimam et spiritalem filiam gloriosius retinere. Porro de vestrae voluntatis actione, quam dicitis exhibere, nos sine dubio in vestra amicitia constantes habebitis. De parte quoque Adelberti gloriosi marchionis, seu Rutildae comitissae conjugis ejus, cognoscat nobilitas vestra quod vobis in omnibus fideles et devotos amicos eos esse cognoscimus; ideo rogamus ut eorum comitata in provincia posita, sicut jam tempore longo tenuerunt, ita deinceps pro nostro amore securiter habeant. Optamus gloriam vestram nunc et semper in Christo manere perpetuam. Data ut supra.

CCX. AD LIUDTEFRIDUM COMITEM, EJUSDEM CONJUGEM. (Anno 879.) Excommunicat eos, quia monialem monasterio rapuerant. LIUDTEFRIDO comiti et conjugi suae.

Quia contra divina et legum praecepta temerarie agere non erubuistis, ita ut, calcato Dei timore, Garelindam sacro velamine tectam, et in monasterio Angelbergae dilectae filiae nostrae imperatricis Augustae sub professione regulari diutissime conversatam, quod Placentiae situm est, abstrahere fraudulentissima suasione ausi fueritis; tandiu te tuamque conjugem auctoritate sancti Spiritus Domini nostri a corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi separamus, et a consortio Christianitatis, donec praedictam feminam Garelindam, loco unde degannastis, restituatis. Quod si hoc neglexeritis, anathematis vos vinculis innodamus. Data ut supra.

CCXI. AD GREGORIUM PRIMICERIUM. (Anno 879.) Commendat ejus studium erga Ecclesiam et imperatores; significat se ad Constantinopolitanae Ecclesiae perturbationes sedandas paratum esse: ostendit imperatoris legatos honorifice se excepturum, quos etiam a comite Capuano recipi et ad se mitti jam antea mandarat. Dilecto viro GREGORIO glorioso primicerio, et imperiali bajulo.

Litteris tuis, quas nobis per Stephanum candidatum fidelem tuum direxisti, relectis, devotionis tuae sinceritatem et fidem, quam circa Ecclesiam Dei et gloriosissimos imperatores habes Augustos, enucleatius agnoscentes, plurimum collaudamus. Et ideo sacris orationibus nostris, sicut supplici voto postulasti, Domino commendare ut et a visibilibus et invisibilibus securus, ac victor existas, omnino studemus. Et quia magno imperatori tuo Ecclesiam Dei pacificari volenti, nos ut favere debeamus hortaris, id juxta nostri officii magisterium prompta duntaxat agere voluntate divinitus adjuti curamus; quoniam, dicente Apostolo, Ecclesiarum Dei omnium nobis sollicitudo incumbit. Quapropter more praedecessorum nostrorum pontificum, Constantinopolitanam Ecclesiam multiplicibus scandalis nunc perturbatam, prout justum est atque possibile, sedare volumus, et pacem perpetuam stabilire. Praeterea legati imperiales, quos ad nostra apostolica fastigia dicis esse directos, si venerint, competenti a nobis recipientur honore, et Augustalem per eos nobis delatam legationem clementer recipiemus; atque ipsius legationis textum et ordinem cognoscentes, una cum sedis apostolicae nobis commissae assensu, quantum fas est, pro Ecclesiae Dei pace imperiali voluntati favere omnino studebimus. Pro quibus etiam missis Pandenulfo Capuano comiti scripsimus ut eos venientes recipiat, et pro nostro amore prospero nobis itinere, Domino annuente, dirigere studeat. Nunc ergo iidem missi praesentialiter Romam venire procurent, quia nos aliis causis impediti, istas in partes modo, sicut dispositum habuimus, properare non possumus. Data ut supra.

CCXII. (Anno 879.) Excommunicatio Ansperti quia ad synodum vocatus venire contempserat. Anspertum Mediolanensem archiepiscopum, quem Papiae existentes et postmodum ad synodum Romae pro multis Ecclesiarum Dei necessitatibus collectam vocavimus, nec per se occurrere nec excusationem suam secundum sacros canones in tractoria scripta nobis et sancto concilio, causa temeritatis et inobedientiae, dirigere nolentem, virtute sancti Spiritus et principum apostolorum Petri ac Pauli, nostraque auctoritate, cum consensu sanctae synodi, corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi privamus, quousque suam nobis praesentiam exhibere procuret. Data ut supra.

CCXIII. AD THEODOSIUM PATRIARCHAM HIEROSOLYMITANUM. (Anno 879.) Excusat tardum legatorum ejus reditum, per quos quaedam munera ad eum mittit, rogans ut pro se assidue Deum deprecetur. Reverendissimo et sanctissimo confratri nostro THEODOSIO patriarchae sanctae Hierosolymitanae Ecclesiae.

Notum esse volumus sanctitati vestrae quia praesentes monachi vestri, Theodosius videlicet, David et Saba, venientes Romam ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli, demorati sunt ibi eo quod nos pro nostrae Ecclesiae causis et utilitatibus Franciam perrexeramus. At ubi, Deo volente, reversi sumus incolumes, eis ad vestram paternitatem revertendi licentiam dedimus, per quos nimirum, causa charitatis, aliquam licet modicam beati Petri apostoli benedictionem fraternitati vestrae mandavimus. Quam petimus ut pro Dei et ipsius apostolorum principis amore nostraque dilectione benigne recipiatis, quoniam nimia paganorum oppressione gravati, plura, ut volebamus, dirigere non potuimus. Rogamus praeterea sanctam vestram in Domino charitatem ut in sanctis orationibus vestris nostri semper memores existentes, pro nobis preces Jesu Christo Domino nostro quotidie fundere alacri animo dignemini, carissime frater. Data VI Nonas Maii.

CCXIV. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 879.) Ut in Vercellensi Ecclesia Gospertus Diaconus constituatur episcopus. Dilecto et spiritali filio CAROLOMANNO glorioso regi.

Multorum relatione didicimus quod Ecclesia Vercellensis nunc valde turbata et quotidianis commota scandalis consistat, dum in duas partes populus pro episcopi electione divisus, alii unum, alii vero alterum eligere habereque contendant et cupiant, electumque enormiter defendere uterque procuret. Sed quia juxta nostri ministerii apostolicum officium et sollicitudinem omnium Ecclesiarum Dei, nobis in ipso apostolorum principe commissam, juxta canonicam etiam sanctorum Patrum regulam dicentem: Si divisio clericorum vel populi exstiterit, et de futuri electione pontificis contentio fuerit oborta, nullum ex his duobus in throno episcopali esse aliquatenus consecrandum, sed alterius electionem fieri debere sacerdotis Ecclesiae proprio destitutae rectore, et ob id perturbatae, jura pacis ferentes subvenire debemus. Regiam excellentiam vestram rogamus ut pro amore Dei et S. Petri, ac nostrae paternitatis dilectione, ipsum Vercellensem episcopatum huic nobilissimo viro, Gosperto videlicet venerabili diacono, vobis bene cognito communique fideli nostro ac vestro, quem pro ecclesiasticis utilitatibus in servitium vestrum direximus, placido de praesentia modo tribuatis. Quoniam vere cognoscimus hunc in omnibus tam civilibus quam etiam ecclesiasticis causis strenuum atque utilissimum fore, nobisque non mediocriter fidelissimum. Quapropter ac vestrae praesentis et futurae gloriae augmentum hoc vos nobis concedere petimus, hanc primam nostri pontificii justam petitionem vestra regalis alacriter perficiat magnitudo; ut et nos vestram libenti possimus animo perficere voluntatem, charissime fili, quoniam sic verae dilectionis unanimitate pioque amoris affectu videbimur manere conjuncti, si nos ea quae cupitis apostolica duntaxat perfecerimus auctoritate, et vos item vestro regali jure nostri desiderii preces audire cum jucunditate procul dubio studueritis. Talem namque progenitores vestros, invictissimos imperatores Augustos, circa decessores nostros, sanctos videlicet Romanae sedis antistites, habuisse dilectionem recelimus, ut quidquid ab alterutra parte petebatur, omni postposita occasione mox efficaciter compleretur. Ita vero et nostra nunc pontificalis a Deo conservata majestas et vestra regia magnitudo sibimet debent placide favere vicissim. Data ut supra.

CCXV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Hortatur ut quamprimum contra infideles et Ecclesiae oppressores auxilio veniat. Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi.

Miramur quia vos saepius exhortantes ut ad exaltationem sanctae Dei Ecclesiae vestrumque honorem et totius terrae nostrae defensionem venires vocavimus, et hactenus distulisti. Credere namque nobis potestis quod nimia undique tam paganorum quam malorum Christianorum persecutione gravati, undique concussi, talia quae jam a longo tempore patimur sufferre nequimus: et ideo iterum admonemus ut toto conamine, sicut vobis mandavimus, procul dubio attendatis. Nam pro certo scire debetis quoniam pro nullius hominis lucro, vel blandimento, sive terrore, a vestro nos consortio et vestrae amicitiae foedere separabimus; idcirco tantum viriliter agere ea quae nobis ac vobis proficua sunt, nullatenus dubitetis. Sed praestolando vestrum adventum, diuque tardantem putavimus, ne forte Carolomanni gloriosi regis, germani vestri praedicti, aliquo impedimento jam venire nequissetis: unde illi nostram apostolicam direximus epistolam, admonentes quia si hoc regnum amplius taliter occupatum ac inordinatum et sine defensione tenuerit, animae suae detrimentum omnimodis fiet; nullumque vobis pro Ecclesiae Dei defensione venientibus impedimentum aliquot facere praesumat. Quapropter quod agendum est vestra regalis excellentia agere nullo modo desinat; nam si per vos sancta Romana Ecclesia fuerit exaltata atque defensa, vester honor et gloria hic, et in futuro sine dubio coram Domino multiplicata manebit. Data ut supra.

CCXVI. AD WIBBODUM EPISCOPUM. (Anno 879.) Ut una cum legatis quos ad Carolomannum mittit, eat, vel aliquem vice sua mittat; arguit, quod bona Angelbergae diripi non prohibuerit: hortatur ut ea recuperanda curet. WIBBODO episcopo.

Quoniam prae omnibus qui in his videntur consistere partibus, Deo dilectis sacerdotibus, te utpote charissimum filium et fratrem unanimem specialius diligimus, et pro tanta tuae sinceritatis devotione quam circa nos et sedem apostolicam habere dignosceris, toto mentis affectu amplectimur, et idcirco reverentiam tuam pie nobis amore conjunctam cupimus apostolica semper benignitate fovere, auctoritate fulcire. Nunc igitur dilectioni tuae notum esse volumus quia pro tot et tantis calamitatibus, quas, sicut ipse bene cognoscis, assidue patimur, hos praesentes missos nostros direximus, per te quasi per quoddam ostium intraturos spirituali filio nostro Carolomanno glorioso regi, cum quibus sane, aut ipse in servitium sancti Petri alacri mente ire, omnemque nostrae voluntatis causam et necessitatem apud eumdem regem perficere studeatis, aut fidelissimum et idoneum a latere tuo virum dirigas qui vicem tuam in omnibus sagaciter possit explere. Nam tuo consilio et adjutorio . . . eosdem legatos nostros munias hortamur, quatenus sedis apostolicae legationem, prout dignum est, et instantis temporis necessitas exigit, Deo propicio, perficere possint. Et quia eos sine tarditate ire ac reverti praecipimus, ne ultra tres dies illos penes te retinere procures; sed habito mox consilio quatenus salvi et securi ad jam dictum regem proficiscantur, aut nullatenus demorentur. Quod si fortasse ad Carolomannum pro ejus corporea infirmitate ire non posse contigerit, ad Carolum regem ipsius germanum eos quocunque modo proficisci facito. Praeterea, veridico multorum relatu longe lateque resonante didicimus quod res et possessiones dilectae ac spiritualis filiae nostrae et sancti Petri commendatae Angelbergae imperatricis sint a quibusdam malefactoribus omnimodis depraedatae, non solum quae foris exstitere in agris et villis, sed etiam quae intus per venerabilia et non violanda loca sanctorum monasteriorum repositae fuerant: pro quo scilicet tam immani scelere nefandoque piaculo sanctimoniam tuam merito redarguimus. Quoniam sacerdotii tui officium est male agentes auctoritate divina corrigere, verbisque salubribus cohibere, ne tacendo tales, proh dolor! imitari potius quam prohibere videaris. Est enim ex hoc pessima fama universum discurrens per orbem, quod dominam quondam et imperatricem vestram, cui vestram fidem per jusjurandum dedistis, male tractatis, cui pristinum honorem dignamque reverentiam semper exhibere debueratis. Nunc itaque pro amore sancti Petri, sub cujus speciali defensione consistit, eam adjuvare non praetermittas, quousque sua omnia quae injuste perdidit, [ f. deest recuperare] possit. Data ut supra.

CCXVII. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 879.) Hortatur ut ad obedientiam Romanae Ecclesiae, a quo seductus recesserat, cum sua gente revertatur. Dilecto filio MICHAELI regi Bulgarorum.

Quia vos omnipotens Deus dono gratuitae misericordiae suae gentemque vestram ad cognitionem sui nominis vocare dignatus est, meminisse debebatis hoc quod Dominus beato Petro apostolo dixit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI); cui vos in primordio christianitatis vestrae ad regendum commisistis ejusque successoribus ad obediendum. Sed nescio qua ratione ab ejus magisterio calliditate quorumdam estis abducti, ita ut cum Apostolo dicamus: Quis vos fascinavit ei non obedire, cui dudum colla submisistis (Gal. III)? aut illis credidistis, ut pace Graecorum loquamur, qui quotidie novis et variis disciplinis atque dogmatibus confunduntur? Sed quaeso, fili charissime, ad sanctae matris vestrae Romanae Ecclesiae sinum, quae caput est, instituente Deo, omnium Ecclesiarum in toto orbe diffusarum, relictis superfluitatibus et seductionum scandalis, vos gentemque vestram amore mentis sine mora reducite. Quia in tantum vos affectione paterna diligimus, ut in visceribus Christi Jesu esse cupiamus. Et ecce parati sumus, ut vos lucrifaciamus, et quidquid legatorum nostrorum offuscatione nuper offensum est, ad purum corrigere et omnia maturissime redintegrando curare; et si contigerit, non solum compati et condolere vobiscum, sed etiam pro salute animarum vestrarum mori non recusabimus, dicente Joanne apostolo: Quoniam Deus pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animam ponere (I Joan. III). Vestrae tamen dilectioni convenit monitis paternis benigno amore semper praebere assensum, et admonitionibus nostris accommodare auditum, quia ille cui a Domino claves regni coelorum ligandi atque solvendi collatae sunt, quotidie et indesinenter expandit brachia, et vos revertentes ad se gratulanter exspectat; quatenus vos aeterno pastori reddat compotes aeternae beatitudinis, a quo accepit ministerio sui apostolatus animas vestras redimere. Data ut supra.

CCXVIII. AD CONSILIARIOS MICHAELIS REGIS BULGARORUM. (Anno 879.) Ejusdem argumenti. PETRO, CERBULAE et SUNDICAE, caeterisque optimatibus consiliariis dilecti filii nostri Michaelis regis Bulgarorum.

Denique moneo vestram omnium dilectionem ut continuis adhortationibus atque suggestionibus dilecto filio nostro Michaeli glorioso regi seniori vestro annuntietis, vosque cum eo ad sinum sanctae Romanae Ecclesiae, quae vos aeternae beatitudinis cupit esse participes, redeat ac redeatis; ne diutius quorumdam perversi dogmatis suasionibus perniciem ac detrimentum, quod absit, animae vestrae patiamini, quoniam nos in tantum amorem super vos ducimur, ut quidquid juste et secundum Deum petieritis, a nobis impetrare valeatis, vestrisque petitionibus irrefragabiliter velimus effectum annuere. Hoc iterum iterumque monemus, et in verbo Christi edicimus, ut redire ad nos omnino festinetis; quia, sicut nos peccare timemus, si vos ad sinum sanctae matris vestrae non deducimus, ita vos in Deum peccabitis, si nostram vocem audire omittatis. Data ut supra.

CCXIX. AD SEDESCLAVUM COMITEM. (Anno 879.) Praecipit ut legato quem ad regem Bulgarorum mittit, iter tutum praebeat ac necessaria suppeditet. Dilecto filio SEDESCLAVO glorioso comiti Sclavorum.

Quia fama tuae dilectionis atque bonitatis et religionis in Deum ad nos usque pervenit, confidenter gloriae tuae praecipimus atque mandamus ut pro amore sanctorum apostolorum Petri ac Pauli protectorum vestrorum praesentem legatum, quem ad gentem Bulgarorum dirigimus, salvum atque incolumem venire faciatis usque ad dilectum filium nostrum Michaelem gloriosum regem eorum, et quaecunque ei sunt necessaria ad victum et vestimentum, illi pro Dei amore administrate, quia Dominus dicit in Evangelio: Quandiu fecistis uni de minoribus istis, mihi fecistis (Matth. XXV); et apostolus: Hospitales invicem sine murmuratione (I Petr. IV). Quia per hanc latuerunt quidam, angelis hospitio susceptis (Heb. XIII). Agat, fili charissime, de hoc tua dilectio, ut aeternae vitae praemia percipere valeat. Data ut supra.

CCXX. AD GREGORIUM PRIMICERIUM. (Anno 879.) Rogat ut legatos Constantinopolitanos ad se mittat; pollicetur, cum Francorum rex Romam venerit, se ad eum auxilio iturum. Dilecto filio GREGORIO primicerio ac bajulo imperiali.

Religionem tuae charitatis in Christo et in ejus Ecclesia collaudamus, et ut magis ac magis in bono opere proficias exhortamur. Legatos ab urbe Constantinopolitana ad nos directos per Beneventum, deinde per Capuam dirige, quoniam jam habemus praeordinatum qualiter, Deo volente, ad nos salvi atque illaesi perveniant. De nostro ad vos adventu, quod tua, fili charissime, dilectio perscrutatur, pro certo deliberatum habuimus; sed rex Francorum ad nos properans suppliciter deposcit ut ab Urbe non discedamus quoquam donec ipse perveniat. Qui cum, Domino protegente, venerit, cum valida manu, prout temporum dictat necessitas, illuc omni mora postposita, studebimus omnimodis properare, pro totius sanctae Dei Ecclesiae et omnium Christianorum salvatione. Data VI die Maii, indictione XII.

CCXXI. AD WIBBODUM EPISCOPUM. (Anno 879.) Ut apud Carolomannum, vel Carolum ejus fratrem, de Ecclesia Dei a paganorum infestationibus defendenda agat; et si archicapellanus Caroli Romam venerit, ipse quoque veniat; sin minus, eorum regum voluntatem sibi litteris aperiat. Reverendissimo WIBBODO episcopo, et dilecto consiliario nostro.

Cum assidue vos quasi charissimum filium in nostro cupiamus habere obsequio, placeret nunc nobis pro instantis temporis multiplicibus causis vestro sagaci consilio frui; sed quia industriam vestram ea quae ad honorem sanctae Dei Ecclesiae ac nostrum pertinent, semper ubique agere fideli devotione velle procul dubio credimus, nunc ad nostram apostolicam venire praesentiam non gravamus. Quapropter vestrae innotescimus dilectioni quoniam assidua et supra modum gravi paganorum infestatione gravati, cujuslibet regis jam cupissemus habere solatium. Unde si Carolomannum posse incunctanter agnoscitis, apud illum; sin autem, apud germanum et aequivocum ejus, Carolum videlicet gloriosum regem, causas et utilitates sanctae sedis apostolicae prudenti duntaxat consilio agere et, Deo auxiliante, ad perfectum deducere satagatis, quatenus pristinum ejus honorem atque vigorem ipsius regia majestas, more videlicet parentum suorum, conservet in omnibus. Praeterea si talis archicapellanus jam fati Caroli regis, sicut nobis mandastis, venerit, ad nostraque apostolica vestigia missus properare quaesierit volumus ut cum eo ad nos pariter veniatis; ut communi tractatu quid pro Ecclesiae Dei exaltatione agendum sit, pariter consideremus. Sin autem ipse Romam non venerit, eo diligenter inquisito, causas et voluntates atque devotiones vel Carolomanni, vel ipsius germani jam dicti regis nobis litteris vestris sub omni certitudine praesentialiter innotescatis, ut quid prospere agendum sit luce clarius agnoscamus. Hujus quoque textum epistolae, ut nullus agnoscat, cum legeritis, statim igne comburite. Data ut supra.

CCXXII. AD BOSONEM COMITEM. (Anno 879.) Scribit se tacitum tenere quod secreto ex ipso audierat, et auxilium, quod promiserat, ab eo omnino exspectare; praeterea se bene valere. Secretum quod, Deo auxiliante, vobiscum Trecis existentes habuimus, immutilatum ac fixum nostro apostolico pectore, quasi quoddam thesaurum reconditum procul dubio retinemus, et totis, vita comite, nisibus illud, quantum in nobis est, alacriter optamus perficere. Quapropter si excellentiae vestrae libet, jam hoc ipsum ad effectum debetis perducere. Quia juxta sanctum Apostolum admonentem: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VII), quibus favente Domino, vestra potestis efficaciter desideria explere. Nos enim sponsionem vestram nimium praestolantes, sed usque adhuc minime contemplantes, tristes existimus, eo quod assiduas et supra modum graves paganorum infestationes omnimodis patiamur; et idcirco pro instanti necessitate alio dirigere auxiliumque opportunum praetermisimus quaerere. Unde, si placet agere, quod agendum est agite; sin autem, nobis remandare sine mora satagite. Quia vero de salute nostra solliciti gaudetis, vestrae innotescimus magnitudini, quia et prosperum, Christo duce, revertendo iter habuimus, et nunc corporea sanitate bene valemus. Data ut supra.

CCXXIII. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Arguit eum quod tertio vocatus ad concilium non venerit; praecipit ut ad synodum celebrandam cum suis episcopis accedat, et cum Francorum regibus, qui in Italiam fuerant ingressi, placitum non faciat: aliter excommunicationem minatur. Reverendissimo et sanctissimo ANSPERTO archiepiscopo Mediolanensi.

Multae inobedientiae atque perniciosae temeritatis procul dubio reperiris obnoxius, cum nobis pro Ecclesiarum Dei omnium juxta Apostolum commissa sollicitudine populique salute in hoc periculoso tempore, necessitate scilicet nimia cogente, strenue decertantibus, nullum, ut oportebat praebere assensum nullumque, veluti capiti tuo compatiendo, studuisti conferre solatium. Missis etiam apostolatus nostri secundo ac tertio per fratres et coepiscopos nostros litteris, in consortium sollicitudinis nostrae te more praecessorum nostrorum, utpote idoneum comministrum, primum quidem in Gallia et postmodum Papiae consistentes canonice vocavimus, sed minime occurrere voluisti. Regulari etiam et nostra apostolica vocatione jussimus ut Romam pro tam multiplicibus necessitatibus in commune pertractandis ac synodice deliberandis negotiis, venire absque quolibet obtentu satageres; sed neque secundum canonicam sanctionem excusationem tuam in tractoria scriptam nobis et sanctae synodo peridoneum a latere tuo ministrum dirigere, neque ipse potius venire, improvida duntaxat mente curasti, ut una nobiscum, qui vestrum omnium onera portamus, juxta praeceptum Apostoli, ea portare omni annixu studeres. Pro quibus videlicet tot evidentissimis culpis et temerariis praesumptionibus a te peractis, una cum veneranda synodo ante sacratissimum beati Petri apostolorum principis corpus habita, secundum immutilatam Africani concilii regulam (Conc. Afric. cap. 42, Carthaginense V, c. 10), te ad concilium nostrum non occurrentem, neque excusationem tuam in tractoria subscribentem, neque justam rationem impedimenti tui apud nos omnium vestrum primatem reddere curantem, omni prorsus ecclesiastica communione, sancti Spiritus auctoritate, privavimus, quousque tuam specialem praesentiam nobis et sedi apostolicae exhibere curaveris. Nunc itaque, quoniam constanter tenentes justitiam, benigne debemus semper praebere clementiam, his iterum nostris apostolicis litteris dilectioni tuae praecipimus, ut quia ad praefatam synodum non venisti, ad eam quam rursus, juxta canonis apostolici capitulum tricesimum quartum, erimus quarto Idus Octobris, auxiliante Domino, celebraturi, omni postposita occasione, cum suffraganeis episcopis tuis devotus occurras. Vel si aliqua evidenti necessitate te non posse venire claruerit, eximios a latere tuo dirigas viros, qui tunc nobis et sancto concilio idonee faciendo, et causam tuae impossibilitatis veraciter intiment, et ea quae pro Ecclesiarum Dei utilitate peragenda sunt, nobiscum sagaciter valeant deliberare. Nam si et hanc quartam nostrae apostolicae auctoritatis vocationem parvipendens, ad jam denuntiatam synodum ipse venire vel tuos mittere contempseris, scias pro certo quoniam majori te judicii ecclesiastici vinculo velut inobedientem incunctanter ligabimus. Praeterea hoc etiam tibi tuisque suffraganeis omnibus admonitione nostra denuntiamus atque praecipimus, ut cum eo qui de regibus Francorum, Deo favente, Italiam fuerit ingressus, nullum absque nostro consensu et unanimitate placitum facere praesumatis; apostolorum canone capituli tricesimi quinti ita jubente atque dicente: Episcopos gentium singularum scire convenit quis inter eos primus habeatur, et quem velut caput existiment, et nihil amplius praeter ejus conscientiam gerant quam illa sola singuli quae parochiae propriae et villis quae sub ea sunt, competunt, sed nec ille praeter omnium conscientiam faciat, aliquid; sic enim unanimitas erit et glorificabitur Deus per Christum in Spiritu sancto. Propter quod et nos vestro communi tractatu atque consensu, ea quae ad communem et necessariam utilitatem Ecclesiarum Dei nobis commissarum agenda sunt, omnimodis agere cupimus. Non enim aliter, dicente sancto Leone, unus grex et unus pastor sumus, nisi quemadmodum Apostolus docet, id ipsum dicamus omnes: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia (I Cor. II). Data XIV Kalendas Junii, indictione XII.

CCXXIV. AD EUMDEM. (Anno 879.) Ejusdem pene argumenti. ANSPERTO archiepiscopo.

Cum universi qui Christiano censentur vocabulo, ab ipso religionis exordio, fide et meritis Petri Romanam Ecclesiam sublimatam omni veneratione sequi omnique reverentia honorare studuerint; et contra eam, nisi qui de se voluit judicari, nullus obices manu habuerit; valde miramur cur adeo vestri ordinis ministerium excedatis, ut cujus auctoritatis, cujusque privilegii eadem sancta sit Romana Ecclesia, fuco ignorantiae non advertatis, et ei quae vos genuit dolenti ac injurias patienti, nullo filiorum affectu compati studeatis. Quin potius in contemptum religionis non solum possibilia adjutoria nobis praebere contemnitis, sed etiam nuper a Galliis remeantibus, ut saltem clamorem et laborem nostrum, quem pro omnibus patiebamur, audiretis et doleretis, apud Ticinum nobis occurrere distulistis, ubi etiam diutius immorantes, ut ad synodum veniretis vos litteris nostris vocavimus. Sed inobedientiae atque temeritatis audacia freti, nec tunc vestram nobis praesentiam exhibere curastis; postremo generali synodo Romae praeteritis Kalendis Maii celebratae, a nobis rursum vocati, interesse penitus distulistis. Hujus rei gratia juxta Apostolum in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, digna correptione canonicis vocibus vos perferiremus, nisi misericordia apostolicae sedis nostrum animum temperaret. Vos autem, charissimi, tanta nostra patientia non abusi, redite ad cor, et deponentes omnem temeritatem, pro communi salute et pace regni nobis haerete, adeo ut quae recipimus recipiatis, et quae respuimus respuatis, ut idipsum dicamus omnes et eadem sapiamus, quia et ego sollicitos vos pro communi salute ac statu regni et pace libenter audio, sicut e contra aliud quam tenemus tenentes, non libenter admitto. Jam vero quia multoties ad synodum convocati, venire hactenus contempsistis, sicut praetulimus, omni temeritate atque inevitabili occasione deposita, ad aliam synodum, quam, gratia divina opitulante, quarto Idus Octobris futurae tertiae decimae indictionis celebraturi sumus, occurrite. Quatenus ea quae ad utilitatem sanctae Dei Ecclesiae pertinent, communi tractatu, communi voto atque consensu, cum Domini adjutorio exsequamur. Quod si forte et tunc venire contempseritis, sciatis vos et de praeteritis et de futuris negligentiis canonice judicandos, ita ut ecclesiarum vestrarum communione juxta sacros canones sitis contenti, qui non vultis ecclesiasticis acquiescere disciplinis (Concilium Africanum, c. 43; Carthaginense V, c. 10). Data XIII Kalendas Junii, indictione XII.

CCXXV. AD THEODOSIUM ELECTUM EPISCOPUM NONENSEM. (Anno 879.) Laudat ejus erga Romanam Ecclesiam observantiam et praeclaras ejus virtutes; testatur suam in eum benevolentiam: monet ut a se consecrationem episcopalem accipiat. THEODOSIO venerabili diacono et electo sanctae Ecclesiae Nonensis.

Dilectionis tuae litteris receptis atque perlectis, devotionis et fidei tuae sinceritatem, quam circa Ecclesiam B. Petri apostoli et circa nostrum pontificium habes, luce clarius agnovimus. Et quia nostram gratiam et benedictionem humili prorsus affectu expetere studuisti, valde sumus gavisi; nam et Joannes venerabilis presbyter, de vestra parte veniens, multa nobis tuae bonitatis et patientiae viva voce praeconia retulit, quae in sacerdote Christi magnopere sunt habenda. Unde te quasi dilectum corporis Christi membrum et spiritalem filium nostri apostolatus ulnis extensis amplectimur, paternoque amore diligimus, atque apostolica semper volumus benignitate fovere. Ideo monemus sagacitatem tuam ne in quamlibet partem aliam declines, et contra sacra venerabilium Patrum instituta episcopatus gratiam recipere quaeras, audiens illam desiderabilem summi judicis vocem dicentis: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). Sed toto corde totaque voluntate ad gremium sedis apostolicae, unde antecessores tui divinae legis dogmata melliflua, cum sacrae institutionis forma, summique sacerdotii honorem sumpserunt, redeas: quatenus et ipse ab apostolica sede, quae caput et magistra est omnium Ecclesiarum Dei, episcopalem consecrationem, per nostrae manus impositionem, Christo annuente, percipias; quatenus secundum pristinum morem sancti Petri et nostra semper auctoritate atque tuitione munitus, populum Domini tibi commissum strenue ac securiter regas, et in conspectu Altissimi veniens venias cum exsultatione, portans manipulos tuos, dicereque Domino possis ovanter: Ecce ego, et pueri, et quos mihi dedisti; et ob hoc cum Deo valeas sine fine gaudere. Data IV die mensis Junii, indictione XII.

CCXXVI. AD ANSELMUM EPISCOPUM LEMOVICENSEM. (Anno 879.) Non separandum virum ab uxore, qui filium suum necessitate urgente baptizavit. ANSELMO episcopo Lemovicinae Ecclesiae.

(30 quaest. 1, Ad limina.) Ad limina beatorum Petri et Pauli apostolorum principum hic praesens homo, nomine Stephanus, orationis causa veniens, nostro praesulatui suggerendo innotuit quod filium suum in extremo vitae positum, necdum baptismatis unda lotum, absentia scilicet sacerdotum necessitate cogente baptizasset, eumque ipse propriis manibus retinendo suscepisset, atque pro hujus rei negotio notitiae tuae patefacto, reverentia tua, quasi zelo rectitudinis flagrans, praefatum hominem a sua judicaverit conjuge separandum. Quod fieri nullatenus debet, dicente Scriptura a Deo junctam viro esse uxorem, et: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX). Unde et Dominus in Evangelio neminem posse dimittere uxorem suam nisi causa fornicationis apertissime jubet. Quapropter et nos, tantae auctoritatis jussione praecipue freti, dicimus omittendum esse et inculpabile judicandum quod necessitas intulit. Nam baptizandi hoc opus etiam laicis fidelibus, juxta canonicam sanctionem, si necesse uerit, facere libere conceditur. Unde si praedictus genitor filium suum corpore morientem aspiciens, ne animam morte perpetua pereuntem dimitteret, sacri baptismatis unda lavit, ut eum de potestate auctoris mortis et tenebrarum eriperet, et in regnum Christi jam regeneratum indubitanter mitteret, bene fecisse laudatur. Et idcirco cum sua uxore sibi jam olim legitime sociata impune, quandiu vixerint, judicamus manere conjunctum, nec ob hoc contra praefatas auctoritates divinas aliquatenus separari debere. Data VII die mensis Junii, ind. XII.

CCXXVII. AD CAROLOMANNUM REGEM. (Anno 879.) Hortatur ad Ecclesiae Romanae defensionem, quae a Saracenis multis afficiebatur detrimentis; rogat ut legatos benigne excipiat, et fidem illis adhibeat. Dilectissimo ac spiritali filio CAROLOMANNO gloriosissimo regi.

Quia more praedecessorum nostrorum pontificum regiam excellentiam divinitus exaltatam pio mentis affectu diligimus, ad honorem et exaltationem sanctae Dei Ecclesiae eam sitibundo pectore videre desideramus, quatenus vestrae magnitudinis triumphali certamine sedis apostolicae vigor et honos, quem progenitorum vestrorum, gloriosissimorum videlicet imperatorum, tempore habuisse recolimus, vobis regnantibus maneat illibatus et integer, ut et vestrae regalis gloriae decus vigeat indiminutum et aeternae mercedis vobis munus superna gratia tribuatur. Nunc igitur pro tot et tantis calamitatibus ac necessitatibus quas a paganis assidue atque a malis patimur Christianis, licet pro multitudine scribere non valeamus, et vestram excellentiam ignorare non credimus, pastorali sollicitudine moti, ponentes animas nostras in manibus nostris, ingentes labores non solum marini sed itineris etiam terreni omnimodis sumpsimus. Testamur namque Deum, cui occulta omnium manifesta existunt, quod vestro desiderabili honore, nullius hominis, nisi vestrum praepotens adjutorium avida mente quaerere voluimus; sed malorum hominum, quos ipsi scitis, praepediti insidiis, hoc agere non valuimus. Quapropter, dilectissime fili, nostra apostolica exhortatione monemus gloriam vestram ut pro amore sanctae Romanae Ecclesiae matris vestrae defensionis laborem indubitanter assumere non praetermittatis, unde vobis honor et salus hic et in aeternum accrescat. Et ideo petimus ut pro Dei et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli amore nostris apostolicis monitis toto conamine attendatis quatenus aut per vos aut per saluberrimum consilium vestrum citius nobis subvenire omnimodo satagatis. Quoniam tanta istius terrae perditione undique aggravati, undique concussi talia jam sufferre minime valemus. Nam si, quod absit, per vos forte remanserit, ut Ecclesia Dei in praesenti defensionem non habeat, et taliter turbata consistat, videte ne ante tribunal Christi et coram apostolorum principum praesentia vestrae animae patiamini detrimentum, quia nos paterna vos admonitione hortantes, secundum ministerii nostri officium ea quae Dei sunt et saluti vestrae proficua agere incunctanter convenimus. Misimus autem ad vos praesentes missos nostros Joannem et Paschalem venerabiles episcopos dilectos fideles nostros, quos petimus ut pro nostro amore benigne recipiatis, et eis locum familiaritatis tribuatis, atque ea quae vobis de nostra parte dixerint, libentissime attendatis. Data VII die mensis Junii, indictione XII.

CCXXVIII. AD EUMDEM. (Anno 879.) Ut in Vercellensi Ecclesia Conspertus creetur episcopus. Dilecto ac spiritali filio CAROLOMANNO glorioso regi.

Misimus cum his praesentibus missis nostris hunc venerabilem diaconum nomine Conspertum, vobis, ut credimus, notum, in servitium magnitudinis vestrae: quem petimus ut pro nostro amore benigne recipiatis; et quia nobis ac vobis fidelis existit, rogamus excellentiam vestram ut episcopatum Vercellensis Ecclesiae placido animo tribuatis, quatenus, Deo auxiliante, per nostram ac vestram munificentiam episcopali duntaxat honore potitus, nobis omnibus existere devotior atque fidelior possit. Data VII die mensis Junii, indictione XII.

CCXXIX. AD BRANIMIRUM. (Anno 879.) Suscipit eum ad Romanae Ecclesiae gremium redeuntem; monet ut in Dei amore perseveret: impartitur benedictionem apostolicam, quam petierat; hortatur, ut permittat legatum suum epistolam Bulgarorum deferre. Dilecto filio BRANIMIR.

Relegentes nobilitatis tuae litteras, quas per Joannem venerabilem presbyterum communem fidelem nobis mandasti, quantam fidem et sinceram devotionem circa Ecclesiam sanctorum apostolorum Petri ac Pauli ac circa nos habeas luce clarius novimus. Et quia, Deo favente, quasi dilectus filius sancto Petro et nobis, qui per divinam gratiam vicem ejus tenemus, fidelis in omnibus et obediens esse cupias, humiliter profiteris, tuae nobilitati dignas valde gratias his nostri apostolatus litteris agimus paternoque amore, utpote charissimum filium, ad gremium sanctae sedis apostolicae matris tuae, de cujus videlicet purissimo fonte patres tui melliflua sanctae praedicationis potavere fluenta, redeuntem suscipimus, et spiritalibus amplectimur ulnis, atque apostolica volumus benignitate fovere; ut gratiam, benedictionem Dei sanctorumque Petri ac Pauli apostolorum principum, et nostram super te habens diffusam, a visibilibus et invisibilibus hostibus, qui saluti humanae insidiari et impedire non cessant, salvus semper ac securus existas, optatamque de inimicis victoriam facilius possis habere. Nam quanto ipse te Deo humiliter subdere sanctisque ipsius obedire praeceptis studueris, atque ipsius sacerdotibus et ministris honorem debitum pro amore Domini exhibueris, tanto super omnes inimicos tuos et rebelles adversarios eris procul dubio victor et potens. Et ideo monemus industriam tuam ut in omnibus tuis actibus Deum semper prae oculis habeas, timeas et toto diligas corde, quoniam, dicente Psalmista: Beatus est vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis: potens in terra erit semen ejus (Psal. CXI). Et ipse in Evangelio: Qui me, inquit, diligit, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Quod cum ita sit, si tuis bonis operibus in praesenti lucentibus Deum glorificaveris, gloria eris sempiterna in futuro sine dubio decoratus, quoniam ipse per Moysen hoc se facere testatur, dicens: Glorificantes me glorificabo (I Reg. II). Sicut autem nostro praesulatui per jam fatum presbyterum tria suggessisti, quatenus nostro tibi ore apostolico benediceremus pro tuae salutis augmento, id ipsum libenter fecimus. Nam in die Ascensionis Domini inter sacra missarum solemnia super sacrum altare S. Petri apostoli celebrantes, elevatis sursum manibus benediximus tibi, et omni populo tuo omnique terrae tuae, ut hic et in aeternum corpore simul et anima salvatus, et principatum terrenum quem habes, prospere ac securiter regere possis et in coelesti regione post mortem cum Deo feliciter gaudeas et in perpetuum regnes. Et quia hunc ipsum Joannem presbyterum tibi et nobis verum fidelem in omnibus esse cognoscimus, dedimus illi nostram apostolicam epistolam deferendam regi Bulgarorum. Ideo petimus ut pro amore sancti Petri et nostro cum tua ipse licentia legationem hanc nostram sine tarditate perficiat, ut et propter hoc tuae dilectioni multiplices gratias habeamus. Data VII die mensis Junii, indictione XII.

CCXXX. AD SACERDOTES ET POPULOS BRANIMIRO SUBJECTOS. (Anno 879.) Excipit eos ad Romanae Ecclesiae gremium redeuntes, monet ut perseverent. Omnibus venerabilibus sacerdotibus, et universo populo.

Cum litteras principis vestri Branimir, quas nobis per Joannem venerabilem presbyterum ipse direxit, legeremus, non solum illius devotionem, sed etiam fidei vestrae sinceritatem et dilectionem, quam circa sanctum Petrum apostolorum principem et circa nos habeatis, cognovimus. Et quia velut charissimi filii ad sanctam Romanam ecclesiam, unde parentes vestros melliflua sanctae praedicationis dogmata suscepisse agnoscitis, toto animo totaque voluntate redire cupiatis, nostram apostolicam gratiam et benedictionem habere magnopere desiderantes, magna sumus repleti laetitia. Et ideo brachiis extensis vos amplectimur, paternoque amore recipimus, et apostolica volumus semper benignitate fovere, si vos hanc voluntatem et sponsionem vestram usque ad finem sinceriter habueritis, et fideliter tenueritis; quia, dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X); et apostolo Paulo id ipsum dicente: Participes enim Christi facti estis, si tamen initium fidei usque ad finem firmum retineatis (Hebr. III). Quapropter estote fideles Deo, et sancto Petro, sicut mandastis, usque ad mortem, et accipietis coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Non enim sacris orationibus nostris memoriam vestri coram Domino assidue facientes, manibus sursum ad Dominum elevatis, omnipotenti Deo vos una cum dilecto filio nostro principe vestro commendamus, et omni benedictione spiritali vobis benedicimus in Christo Jesu Domino nostro, ut hic et in aeternum corpore simul et anima benedicti existatis, et in perpetuum Domino gaudeatis. Data VII die mensis Junii, indictione XII.

CCXXXI. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 879.) Agit Deo gratias quod legatos ad se miserit, doctrinam ecclesiasticam et canonica instituta recepturus: hortatur ut ad Romanam Ecclesiam redeat; et si ei placuerit, se legatum missurum pollicetur. Dilecto ac spiritali filio MICHAELI glorioso regi Bulgarorum.

Quantae pietatis et miserationis suae largitate vos omnipotens Deus dilexerit, narrare quis sufficiat, charissime fili? Quando per infusionem sancti Spiritus sui in cor vestrum unigenitum Filium suum, per quem omnia visibilia et invisibilia condidit, vobis clementer revelare dignatus est, mentemque vestram claritatis suae lumine irradiare, et de tenebris ad veram voluit perducere lucem veraeque fidei dogmate suo docere. Ipsius etiam gratia vobis revelante, ad sedem beati Petri apostolorum principis, quae caput et magistra omnium Ecclesiarum Dei existit, et a qua omnes reges et principes verbum veritatis acceperunt, legatos vestros, Petrum scilicet cognatum vestrum, et Joannem atque Martinum, praedecessoris domni nostri Nicolai beatissimi praesulis tempore direxistis, ut et vos inde doctrinam ecclesiasticam atque canonica instituta reciperetis, ubi totius Ecclesiae Christus posuit principatum, quod nimirum, secundum vestram voluntatem, ab eadem sancta Romana Ecclesia promeruistis. Nunc igitur vos, quasi propriam gregis Dominici ovem nobis in ipso apostolorum principe commissam, utpote charissimum filium nostrum his nostri apostolatus litteris visitamus et nostris apostolicis spiritualiter amplectimur ulnis; assidue vos cum omni populo vestro sacris orationibus nostris Domino commendantes, ut ipse, qui vobis gloriosum in terris tribuit principatum, tribuat et post mortem coeleste regnum et gloriam sempiternam. Quapropter monemus gloriam vestram, ut ad sanctam matrem vestram Romanam Ecclesiam devota mente libentique animo redeatis; ut apostolorum sanctorum precibus adjuti tam visibiles inimicos [ f. deest quam invisibiles] facile superare possitis: et quia vos, ut praedictum est, multum diligimus, nostrum ad vos volumus cum sedis apostolicae visitatione dirigere legatum, visitareque vos, sicut pastor visitat gregem domini sui sibi commissum: si tamen cognoverimus voluntatem vestram, quod nostram cupiatis recipere legationem et apostolicam visitationem. Quod si volueritis, per hunc Joannem venerabilem presbyterum, fidelem nostrum, nobis sub certitudine litterarum vestrarum remandare curate, dilectissime atque amantissime fili. Omnipotens Deus, qui vobis viam veritatis ostendit, et lumine suae claritatis cor vestrum illustrare dignatus est nunc et semper cum omni prosperitate et salute vos conservare dignetur incolumem. Data VI Idus Junias, indictione XII.

CCXXXII. AD AIRARDUM ARCHIEPISCOPUM AUSCENSEM EJUSQUE SUFFRAGANEOS. (Anno 879.) Hortatur ad depravatos populi mores corrigendos, praecipue incesta matrimonia: ne quis relicta uxore aliam ducat, aut simul cum uxore concubinam habeat, ut res immobiles ecclesiae nemo sibi usurpet, et ut clerici sub episcopi sint potestate. Reverendissimis et sanctissimis, AIRARDO archiepiscopo, et INVOLATO Convenensi, WAINARDO Conserano, SARSTONO Bigorrensi episcopis.

Multas praevaricationes contra totius Christianitatis religionem atque sanctorum Patrum venerabiles sanctiones his vestris in partibus a pravis fieri Christianis veridica multorum relatione didicimus. Quos vero nec piae admonitionis vestrae blandimento, nec debitae excommunicationis vinculo, nec etiam apostolicae constitutionis verbo aliquatenus a tantorum malorum operum infestatione ac perpetratione prohibere nec penitus valetis compescere. Et ideo dolemus pariter vobiscum, fratres mei, super temeritate populi talia praesumentis, et nullam ex his poenitudinem fructuosam in praesenti agere volentis, vestramque salubrem correptionem pro nihilo ducentis. Igitur quia nostro apostolatui humiliter suggessistis ut, apostolica fulti auctoritate, populum gravem et plenum iniquitate libere possetis corrigere; quando ex divino eloquio docemur ut aliquando conversi fratres nostros aliqua saeculi fluctuatione inefficaces confirmare debeamus (Luc. 22); vos cum doctore gentium convenimus, dicentes: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, arguite peccantes, obsecrate protervos, et increpate inique agentes, cum omni imperio (I Thess. V). Vobis namque populus ipse sicut grex ovium Domini pastoribus est commissus; et nisi eos ita nunc temporali increpatione correxeritis, ut spiritu salvi sint in die Domini nostri Jesu Christi, sanguis eorum de vestris procul dubio manibus requiretur. Sin autem vobis annuntiantibus non obedierint, ipsi in suis iniquitatibus deficient, vos vero animas vestras liberastis. Praeterea unum valde illicitum et exsecrabile malum contra venerabilia sanctorum Patrum decreta eosdem vestros parochianos committere audimus, hoc est ut nulla generis consanguinitate custodita, nulla propinquitatis parentela observata, unusquisque suam propinquam in quocunque fuerint gradu, accipiat uxorem, atque incesto et nefario se conjugio copulent. Quod licitum facere Christianis non est, dum usque se generatio cognoverit. Unde sanctissimi praedecessores nostri, Stephanus videlicet, Eugenius atque Leo, synodali decreto tale nefandum conjugium fieri prohibuerunt, dicentes: Ut consobrinam, neptem, novercam, fratris uxorem, vel etiam quamlibet de propria cognatione, nullus praesumat sibi in conjugio copulare, quia scriptum est in lege Domini: Turpitudinem uxoris patris tui, sive uxoris fratris tui, atque sororis tuae non revelabis: turpitudo enim tua est (Levit. XVIII). Et si Deus Hebraico populo ante incarnationem unigeniti Filii sui haec servanda mandavit, quanto amplius nos, qui Christianae religionis documenta tenemus, ab illicitis connubiis observare debemus, ne demersi in voraginem ignis aeterni concrememur incendio? Si quis vero in hoc nefario conjugio inventus in eo permanere voluerit, aut nunc ab uxore solutus hoc agere tentaverit, sciat se auctoritate apostolica anathematis vinculo esse innodatum, et nullus sacerdos illi tribuat communionem: et si inclinatus ab illicita se copula diviserit, poenitentiae submittantur, ut sacerdos loci consideraverit. Hoc etiam cum illis pariter jubemus ut nullus propriam relinquat uxorem, et illa vivente alteram sibi sociare praesumat; nec liceat ei uno tempore duas habere uxores uxoremve et concubinam. Jubemus etiam ut nulli sacerdotum nullique laicorum liceat res immobiles sub qualibet occasione a piis et venerabilibus locis subtrahere et in proprio usu habere. Qui vero praesumpserit, canonicis subjaceat correctionibus. Statuimus etiam ut omnes presbyteri et clerici sub proprii potestate consistant episcopi, et nihil sine ipsius conscientia gerant, secundum regulam a Patribus constitutam. Si quis sane sacerdotum aut clericorum aliter agere praesumpserit, a suo canonice redarguatur episcopo; laicus quoque, si de potestate episcopi clericum quemlibet subtrahere praesumpserit, excommunicatus existat. Haec, fratres charissimi, pro vestra supplicatione et honorificentia in auctoritatem habenda descripsimus vobis quatenus his nostrae constitutionis muniti praeceptis, digna Deo nostro possitis securiter deferre obsequia debitasque persolvere laudes. Optamus sanctitatem vestram in Christo bene valere. Data Idibus Juniis, indictione XII.

CCXXXIII. AD ROSTAGNUM ET ALIOS. Fragm.--(An. 879.) ROSTAGNO archiepiscopo Arelatensi, SIGIBOLDO archiepiscopo Narbonensi, et ROBERTO archiepiscopo Aquensi, a paribus.

Veracium relatione comperimus Gilbertum Nemausensem venerabilem episcopum, quod quoddam monasterium nostrum quod super eumdem episcopum acquisivimus, ipse Gilbertus temere invaserit, cunctasque res ipsius monasterii per suos homines distribuerit, et illius monachos inde contra sacras regulas omnino expulerit. Quod tantum nobis displicuit, quantum, sicut ipse nobiscum advertis, calcata reverentia venerandorum canonum contra privilegium apostolicae sedis eum fecisse non ambigis. Quapropter fraternitati tuae dirigimus ut vice nostra cum confratribus et coepiscopis nostris junctis eumdem Nemausensem episcopum ad commune colloquium convocetis, et ex auctoritate nostra conveniatis ut ab omni invasione ipsius monasterii tam se quam suos removeat, et ulterius nec res ejus, nec monachos illic Domino famulantes molestare praesumat. Quod si ipse surda aure, quod absit, per vos monita nostra audierit, tunc ex auctoritate beati Petri apostoli, cui idem monasterium pertinet, simul et nostra, illum a ministerio sacerdotali excommunicando suspende, quousque dum aut ab ipsa invasione se subtrahat, aut ad sedem apostolicam vel ad nostram praesentiam nobis satisfacturus occurrat. Agat in his sanctimonia tua sicut illam agere decet ut et nos Deo laudes et tibi gratias referamus. Data XVIII Kal. Julii, indictione XII.

CCXXXIV. AD SALONITANOS CLERICOS. (Anno 879.) Monet ut ad gremium Romanae Ecclesiae revertantur; et electus ab eis archiepiscopus consecrationem et pallium a se, et non ab alio accipiat: utque legato quaedam verbis relaturo fidem adhibeant. Reverendissimis et sanctissimis episcopis VITALI Adransi, DOMINICO Absarensi, caeterisque episcopis Dalmatinis, seu JOANNI archipresbytero sanctae sedis Salonitanae, omnibusque sacerdotibus et senioribus populi habitatoribus Spalatensis civitatis, atque Zadarensis, caeterarumque civitatum.

Pastorali sollicitudine moti, vos quasi oves Dominicas nobis in beato Petro apostolorum principe commissas, dicente Domino: Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas (Joan. XXI), licet pro assidua gentium persecutione nunc usque impediti, his modo apostolatus nostri litteris visitare curavimus, admonentes fraternitatem vestram ut, more praecessorum vestrorum, ad sedem beati Petri apostoli, quae caput et magistra est omnium Ecclesiarum Dei, et ad nos, qui ei divinitus praesidemus, toto animo libentique voluntate reverti studeatis, quatenus inde summi honorem sacerdotii, totius institutionis ecclesiasticae formam sumatis, unde parentes ac praecessores vestros melliflua sanctae praedicationis et doctrinae apostolicae potasse fluenta recolitis. Reminisci namque debetis quanta eosdem praecessores vestros prospera evidentissime comitabantur, quando ad limina Petri coelestis regni clavigeri devoto pectore quasi proprii filii confluebant; et quanta postmodum nunc usque sustinueritis adversa, cum ab ea vos quasi alienos separare non dubitastis. Quapropter vos plurimum diligentes, non ea quae vestra, sed vos quaerentes, paterna benignitate monemus atque hortamur ut, sicut diximus, ad gremium sanctae Romanae Ecclesiae matris vestrae redire ovanter attendatis, ut electus a vobis canonice archiepiscopus una cum vestro omnium consensu, et voluntate ad nos veniens gratiam episcopalis consecrationis sacrumque pallium a nobis more pristino incunctanter percipiat, ut gratiam et benedictionem S. Petri ac nostram habentes, a malis omnibus liberi, et bonis universis repleti, et hic in praesenti saeculo gaudeatis, et in futuro cum Domino sine fine procul dubio exsultetis. Porro si aliquid de parte Graecorum vel Sclavorum super vestra ad nos reversione vel consecratione aut de pallii perceptione dubitatis, scitote pro certo quoniam nos secundum sanctorum Patrum decessorumque nostrorum pontificum statuta vos adjuvare auctoritate curabimus. Quod si forte hanc nostram apostolicam admonitionem, imo canonicam praeceptionem, pro nihilo ducentes, ad sedem apostolicam Romanae Ecclesiae redire, et inde secundum antiquam normam, consecrationem episcopalem sacrumque pallium recipere contempseritis, omni ecclesiastica vos communione scitote penitus excommunicandos. Interim tamen auctoritate Dei et sancti Petri vobis praecipimus ut non habeatis licentiam aliunde consecrationem palliumque recipere. Nam si feceritis, quasi transgressores et inobedientes vos sine dubio judicabimus. Hanc autem nostri apostolatus epistolam fraternitati vestrae per hunc praesentem Joannem venerabilem presbyterum, fidelem familiarem nostrum, direximus, cui scilicet aliqua injunximus vobis verbo tenus referenda, et ideo illi omnia quae de parte nostra dixerit vobis, credere nullatenus dubitetis. Ipsamque epistolam, ut ad omnium vestrum notitiam ferant, bulla nostra jussimus in calce signari. Data X die mensis Junii, indictione XII.

CCXXXV. AD TRES ARCHIEPISCOPOS. (Anno 879.) Ut Nemausensem episcopum a monasterii cujusdam iniqua invasione removeant, et si non paruerit, excommunicent. ROSTAGNO archiepiscopo Arelatensi, SIGIBODO archiepiscopo Narbonensi, ROTBERTO archiepiscopo Aquensi, a paribus.

Veracium relatione comperimus Gilbertum Nemausensem venerabilem episcopum, quod quoddam monasterium nostrum, quod super eumdem episcopum acquisivimus, ipse Gibertus temere invaserit, omnesque res ipsius monasterii per suos homines distribuerit, et illius monachos inde contra sacras regulas omnino expulerit. Quod tantum nobis displicuit, quantum sicut ipse nobiscum advertis, calcata reverentia venerandorum canonum, contra privilegium apostolicae sedis eum fecisse non ambigis. Quapropter fraternitati tuae dirigimus ut vice nostra cum confratribus et coepiscopis nostris junctus, eumdem Nemausensem episcopum ad commune colloquium convocetis, et ex auctoritate nostra conveniatis, ut ab omni invasione ipsius monasterii tam se quam suos removeat, et ulterius nec res ejus nec monachos illic Domino famulantes molestare praesumat. Quod si ipse surda aure, quod absit, per vos monita nostra audierit, tunc ex auctoritate B. Petri apostoli cui idem monasterium pertinet, simul et nostra, illum a ministerio sacerdotali excommunicando suspende, quousque dum aut ab ipsa invasione se subtrahat, aut ad sedem apostolicam vel ad nostram praesentiam nobis satisfacturus occurrat. Agat in his sanctimonia tua sicut illam agere decet, ut et nos Deo laudes et tibi gratias referamus. Data XVIII Kalend. Julias, indict. XII.

CCXXXVI. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 879.) De legatione ac muneribus missis gratias agit: dolet eum defecisse ab Ecclesia Romana, ad quam monet ut revertatur; ostendit Graecos Bulgarorum dioecesim, cum sit Romani pontificis, contra canones detinere. Dilecto ac spiritali filio MICHAELI glorioso regi Bulgarorum.

Multas regiae excellentiae vestrae gratias agimus, quia sicut charissimus filius divino repletus amore paternitatem nostram per Functicum eximium fidelem vestrum visitare missisque donis honorare curasti, per quem tuae salutis incolumitatem omniumque fidelium tuorum audientes prosperitatem, valde sumus gavisi. Nos autem et nostris assiduis precibus ante sacratissimum B. Petri apostolorum principis corpus astantes, et te et omnes principes tuos omnemque populum tuum Jesu Christo Domino semper commendare studemus, et benedicimus tibi, et omni populo tuo, omnique regno tuo, ut et a visibilibus et invisibilibus hostibus liberatus, Deique auxilio adjutus, inimicorum tuorum semper victor existas, et ad palmam supernae vocationis gloriosus pertingas. Ut ipse qui gratiae suae largitate et regnum tibi terrenum concessit, et illuminando oculos mentis tuae viam veritatis ostendit, et de tenebris ad veram lucem perduxit, usque ad finem in eadem sancta fide et bonis operibus perseverantes salvos et incolumes dignetur perducere, ut post finem praesentis vitae, per intercessiones sanctorum apostolorum Petri et Pauli, regnum valeas coeleste percipere; in quo illa omnia bona, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, cum sanctis omnibus simul accipias, quae diligentibus se ab origine mundi praeparavit omnipotens Dominus (I Cor. II). Sed non modica nos tristitia, o fili charissime, replevisti, quia sedem beati Petri, coelestis regni clavigeri, qui tibi in manifesta visione apparuit et opportunum auxilium praebuit, reliquisti, cum ipsa sedes caput et magistra sit omnium Ecclesiarum Dei, ad cujus auctorem beatum Petrum a Domino dictum est: Pasce oves meas (Joan. XXI), et cui traditae sunt claves regni coelorum, ut quae cunque ligaverit super terram, ligata maneant et in coelis; et quaecunque solverit super terram, sint soluta et in coelis (Matth. XVI). Revertere jam, fili amantissime, ad sanctam matrem tuam Romanam Ecclesiam, quae te religioso utero genuit, et per quam totius religionis et justitiae formam, sancto praedecessore nostro Nicolao praesule mittente, suscepisti; et quae omnium gentium retinet principatum, et ad quam totius mundi, quasi ad unam matrem et unum caput, conveniunt nationes. Noli amplius deserere matrem tuam, quia illa tui non obliviscitur; quin potius quasi unicum diligit, et semper memoriam tui coram Domino facit. Non enim licitum fuit Graecis alterius parochiam usurpare, sanctis hoc Patribus apertissime prohibentibus. Et idcirco ipsi contra canones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos nostras retinent dioeceses. Quos si pro tuo nobis non esset amore, jam per apostolicam sententiam inde compelleremus exire. Data ut supra.

CCXXXVII. AD ANASTASIUM ABBATEM. (Anno 879.) Praecipit ut cellulam Gauderico episcopo reddat. ANASTASIO religioso abbati.

Monemus religionem tuam et expresse praecipimus ut, omni remota occasione et dilationis inventione, cellulam S. Valentini in Sabinis positam, quam a Gauderico venerabili episcopo abstulisti, ei continuo reddas, usque in nostram praesentiam, ut nec suum laborem perdat, nec pro eo quod ex hinc nos addit, sibi obesse, quin potius prodesse cognoscat: quod etiam tibi faciendum per praesentem cubicularium nostrum mandamus, ut aliter nullo modo facias; cum autem te nobis exhibueris, si merito sua negligentia fortasse ipsam cellulam amisit, nos eum contra justitiam defendere nolumus; sicut nec illum innocentem perpeti damna permittimus. Data ut supra.

CCXXXVIII. AD TUVENTARUM DE MARAUNA. (Anno 879.) Hortatur ut, omnem falsam doctrinam rejiciens, in Romanae Ecclesiae fide maneat: miratur Methodium aliter quam fuerat professus docere, et propterea a se vocatum fuisse significat. TUVENTARO DE MARAUNA.

Scire volumus, quia nos qui per Dei gratiam B. Petri apostolorum principis vicem tenemus, pio amore vos quasi charissimos filios amplectimur et paterna dilectione amamus, nostrisque assiduis precibus vos omnes Jesu Christo Domino commendamus, orantes semper pro vobis, ut Deus omnipotens, qui corda vestra illuminavit et ad viam veritatis perduxit, in bonis operibus confirmet et usque ad finem in recta fide bonaque actione decoratos vos atque incolumis dignetur perducere. Quod autem, sicut Joanne presbytero vestro, quem nobis misistis, referente didicimus, in recta fide dubitetis, monemus dilectionem vestram ut sic teneatis, sic credatis, sicut sancta Romana Ecclesia ab ipso apostolorum principe didicit, tenuit et usque in finem saeculi tenebit, atque per totum mundum quotidie sanctae fidei verba rectaeque praedicationis semina mittit, et sicut antecessores nostros, sanctos videlicet sedis apostolicae praesules, parentes vestros ab initio docuisse cognoscitis. Si autem aliquis vobis vel episcopus vester vel quilibet sacerdos aliter annuntiare aut praedicare praesumpserit, zelo Dei accensi omnes uno animo unaque voluntate doctrinam falsam abjicite, stantes et tenentes traditionem sedis apostolicae. Quia vero audivimus quia Methodius vester archiepiscopus ab antecessore nostro, Adriano scilicet papa, ordinatus, vobisque directus, aliter doceat quam coram sede apostolica se credere verbis et litteris professus est, valde miramur: tamen propter hoc direximus illi ut absque omni occasione ad nos venire procuret, quatenus ex ore ejus audiamus utrum sic teneat et credat sicut promisit, aut non. Data ut supra.

CCXXXIX. AR METHODIUM ARCHIEPISCOPUM PANNONIENSEM. (Anno 879.) Praecipit ut ad se veniat, ut de ejus doctrina cognoscere possit. Missas Sclavonica lingua celebrari prohibet. Reverendissimo METHODIO archiepiscopo Pannoniensis Ecclesiae.

Praedicationis tuae doctrinis populum Domini tibi, quasi spiritali pastori, commissum salvare instruereque cum debeas, audivimus quod non ea quae sancta Romana Ecclesia ab ipso apostolorum principe didicit et quotidie praedicat, tu docendo doceas, et ipsum populum in errorem mittas. Unde his apostolatus nostri litteris tibi jubemus ut, omni occasione postposita, ad nos de praesenti venire procures, ut ex ore tuo audiamus et cognoscamus utrum sic teneas et sic praedices sicut verbis et litteris te sanctae Romanae Ecclesiae credere promisisti, aut non, ut veraciter cognoscamus doctrinam tuam. Audimus etiam quod missas cantes in barbara, hoc est, in Sclavina lingua; unde jam litteris nostris per Paulum episcopum Anconitanum tibi directis prohibuimus ne in ea lingua sacra missarum solemnia celebrares, sed vel in Latina, vel in Graeca lingua, sicut Ecclesia Dei toto terrarum orbe diffusa et in omnibus gentibus dilatata cantat. Praedicare vero aut sermonem in populo facere tibi licet, quoniam Psalmista omnes admonet Dominum gentes laudare (Psal. CXVI), et Apostolus: Omnis, inquit, lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II). Data ut supra.

CCXL. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Arguit quod sedi apostolicae obediens non fuerit, ejusque legatos injuriose tractarit, et excommunicatus missas celebrarit. Ideo monet ut ad synodum se purgaturus quamprimum vel per se vel per legatos accedat. ANSPERTO archiepiscopo Mediolanensi.

Tantis, heu, proh dolor! transgressionibus inveniris obnoxius, quantis nullus de Ecclesia Mediolanensi aliquo modo est inventus: in primis quod nostri operis atque laboris noluisti socius esse ac particeps, sed apostolicae sedi proterve, inobedienter ac procaciter resultasti; deinde legatos nostros Joannem Ticinensem et Walpertum Portuensem episcopos e latere nostro ad te directos non suscipiens, praeforibus portae diu tibi nostrae commonitionis verba facientes, quatenus nobis, aut per te, aut per legatum tuum, tuam more praedecessorum tuorum condignam obedientiam exhibere debuisses, irreverenter stare fecisti, nullamque illis reverentiam vel auditum accommodare dignatus, sed sicut aspis surda contra charitatis affectum viscera cordis et aures valide obturasti. Pro quibus et his similibus te tandiu communione privavimus missarumque celebratione, donec nobis occurreres, et aut per te aut per vicarium tuum cuncta errata corrigeres, et sic te demum personaliter in nostrum consortium admitteremus. Sed in despectum et injuriam paternorum canonum excommunicatus a nobis, sacrum ministerium agere missamque celebrare praesumpsisti; de quo sollicite voluimus parcere tuae senectuti perquirentes; sed adeo verum esse deprehendimus ut praesentium videtur, videlicet presbyter lator non fuerit ausus coram collegio coepiscoporum pro vobis hoc satisfacere. Quapropter quia, Domino auxiliante, secundum statuta canonum circa autumni tempus synodum sumus celebraturi, ad quam te volumus, omni occasione postposita, sine mora venire aut legatos dirigere, et dum, Christo opitulante, perpetrata transgressionis purgaveris, te in communionem omnimodis recipiemus. Data ut supra.

CCXLI. AD ANGELBERGAM AUGUSTAM. (Anno 879.) Significat se modo absolvere nolle Anspertum archiepiscopum; sed si in synodo crimina quae objiciebantur, diluerit, tunc eum excommunicatione absoluturum: ait se pro Ludovico imperatore in anniversario ejus die sacrafacturum. Dilectae ac spiritali filiae ANGELBERGAE imperatrici.

Pio affectu petitionis vestrae preces quibus nos super absolutione excommunicationis Ansperti Mediolanensis archiepiscopi precata es exaudire, secundum collatam nobis ligandi solvendique divinitus potestatem, non praetermitteremus, et maxime propter annuam commemorationem divae memoriae domini Ludovici, quondam imperatoris Augusti, quae in proximo celebranda est; sed quia synodali eum decreto pro suis negligentiis et praesumptionibus, sicut ipsa bene cognoscis, excommunicavimus, absque eorumdem fratrum et coepiscoporum nostrorum, cum quibus in eum excommunicationis sententiam promulgavimus, consensu et voluntate nunc absolvere nolumus; ne ab his qui vel desiderio, vel negligentia ecclesiasticam disciplinam contemnunt, et multa non praesumenda praesumunt, canonicum parvipendatur judicium. Porro cum ad nominatam synodum, quam secundum sacros canones Spiritu Dei conditos quarto Idus Octobris, Domino annuente, celebraturi erimus, vel ipse venerit, vel e latere suo venerabiles confratres et coepiscopos suos direxerit, qui nobis et sanctae synodo de his quae illi objecta sunt, idonee satisfaciant, tunc post veram satisfactionem ab omni eum excommunicationis nexu procul dubio absolvemus, et quasi fratrem et comministrum in nostrae communionis consortio incunctanter habebimus. Et ideo pro praedicta annua commemoratione ipsius domini et senioris vestri ne turbemini quod modo vos pro absolutione praefati archiepiscopi non audivimus, nam in eodem die quo ipse de saeculo migravit, pro animae illius requie sempiterna sacrificium erimus Domino oblaturi; etiam et pro anima Supponis, fraterna moti compassione, omnipotentem Dominum deprecamur ut suorum absolutionem valeat percipere delictorum.

CCXLII. AD LUDOVICUM REGEM. (Anno 879.) Gratias agit de propensa voluntate erga Romanam Ecclesiam: hortatur ut ad eam a paganorum incursionibus defendendam veniat, eique tacite imperium pollicetur. Dilecto ac spirituali filio LUDOVICO glorioso regi.

Vestrae regiae serenitatis mellifluis relectis apicibus, quos per Astaldum insignem comitem vestrum nobis mandastis, quantam devotionem ac sincerissimam voluntatem exaltandi et defendendi Ecclesiam Dei, more videlicet parentum vestrorum gloriosissimorum imperatorum habeatis, luce clarius novimus. Unde valde gavisi existentes, maximas excellentiae vestrae agimus gratias, quia nobis inter tot angustias et persecutiones, quas a paganis assidue supra modum patimur, vestrae invictae potentiae auxilium defensionisque solatium pia duntaxat animi devotione conferre omnimodis cupiatis. Ideo, fili charissime, nostrae apostolicae admonitioni aurem clementiae vestrae ut accommodetis obnixe precamur, ut citius nobis vestro potenti brachio subvenire studeatis, quatenus sanctam Dei Ecclesiam, in magna nunc fluctuatione positam, ad portum salutis et tranquillitatis efficaciter perducatis, et terram perditam per vos, Deo propitio, ad pristinam revocetis incolumitatem, ut ex hoc et apud omnipotentem Dominum dignam valeatis mercedem recipere, et in praesenti saeculo laudabile nomen omnimodo acquiratis. Quapropter scitote pro certo quia nullus parentum vestrorum tantam gloriam et exaltationem a praecessoribus nostris percepit, quantam nos vobis, si veneritis, totis multipliciter viribus desideramus impendere. Porro de hoc quod mandastis, ut pro eventu regni Ludovici piae memoriae nepotis vestri praepediti existatis, pro multo quod circa vos videndi desiderium habemus turbati manemus; sed vestra fisi benignitate petimus ut, omni cura remota, pro amore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, nostrae petitionis sollicitudinem pio pectore vestro alacriter assumatis, ut sicut sedes apostolica, quae caput est omnium Ecclesiarum Dei, vos magno desiderio quasi unicum et charissimum filium praestolatur, vestra speciali visione celeriter perfruatur; quoniam si, Deo favente, Romanum sumpseritis imperium, omnia vobis regna subjecta existent. Nam si pleniter sciretis quanta nos undique mala, quae pro multitudine scribere nequivimus, opprimunt et affligunt, tantum in vestra cognoscimus sapientia quod per vestram magnitudinem jam maneremus defensi. Deus te incolumem custodiat, charissime fili. Data ut supra.

CCXLIII. AD BASILIUM, CONSTANTINUM ET ALEXANDRUM IMPERATORES. (Anno 879.) Imperatorum precibus commotus, ut pax sit Ecclesiae Constantinopolitanae, dispensat cum Photio ut in Ingatii locum Constantinopolitanae Ecclesiae patriarcha subrogetur, statuens ne deinceps quisquam ad patriarchalem dignitatem, nisi per gradus ecclesiasticos ascendant: jubet patriarcham Constantinopolitanum Bulgarorum dioecesim sub Ecclesiae Romanae jurisdictione relinquere, monet omnes ut patriarchae debitum praestent obsequium: praecipit ut ad Ecclesiae communionem eos qui a Methodio et Ignatio initiati fuerant, admittant; excommunicat illos qui cum Photio noluerint communicare.

EPISTOLA. Dilectissimis ac excellentissimis spiritualibus filiis nostris BASILIO, CONSTANTINO et ALEXANDRO, gloriosissimis imperatoribus semper Augustis.

Inter claras sapientiae mansuetudinis vestrae laudes, o Christianissimi principes, aliquod cum puriore luce summae devotionis lumen longe lateque resplendet, quod amore fidei, quod charitatis studio, disciplinis ecclesiasticis edocti, Romanae sedi reverentiam more praedecessorum vestrorum piissimorum imperatorum conservatis, et ejus cuncta subjicitis auctoritati: ad cujus auctorem, hoc est apostolorum omnium principem, Domino loquente, praeceptum est: Pasce oves meas (Joan. XXI). Quam esse vere omnium Ecclesiarum Dei caput et beatorum Patrum praecipuae regulae, et orthodoxorum principum statuta declarant, et pietatis vestrae reverendissimi apices attestantur. Nihil est enim quod lumine clariore praefulgeat, quam pia devotio et recta fides in principe. Et quia pontificii nostri reverentiam hoc ardore mentis, hoc religionis studio luculenter vestris mellifluis litteris exoratis, id nos ratione seu temporis necessitate inspecta, cum sedis apostolicae nobis commissae consensu et voluntate perficere jure apostolico decet.

Igitur petistis a nobis quatenus, sede apostolica suae pandente viscera pietatis, Photium reverendissimum in patriarchatus honore, in summi sacerdotii dignitate et in ecclesiastici collegii societate reciperemus, nostraeque communionis participem faceremus, ne Ecclesiam Dei, tanto jam tempore perturbatam, pateremur amplius manere divisam scandaloque commotam. Nos itaque, serenitatis vestrae preces congrua ratione admittentes, quia Ignatium piae memoriae patriarcham de praesenti vita jam migrasse cognoscimus, temporis ratione perspecta, hoc modo decernimus ad veniam pertinere quod nuper de ipso Photio, licet ipse absque consultu sedis nostrae officium sibi interdictum usurpaverit, gestum constat fuisse.

Nos statutis apostolicis non praejudicantes, nec beatorum Patrum regulas resolventes, quin potius multiplicibus earum auctoritatibus freti, qui Nicaeni concilii capitulo secundo apertissime dicunt: Quoniam plura aut per necessitatem, aut alias cogentibus hominibus, adversus ecclesiasticam facta sunt regulam. Hinc et Gelasius papa dicit, quod ubi nulla perurget necessitas, constituta Patrum inviolata serventur. Et sanctus Leo eodem spiritu praecipit omittendum esse et inculpabile judicandum quod necessitas intulit. Inde et Felix praesul, decessor noster, in sua decretali epistola voce consona dicit, aliter tractandam esse necessitatis rationem et aliter voluntatis. Inde etiam sanctum concilium apud Africam gestum capitulo tricesimo quinto jubet ut clerici Donatistarum in Ecclesia, propter Ecclesiae pacem et utilitatem, si correcto concilio ad catholicam unitatem transire voluerint, si hoc paci Christianae prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur, non ut concilium quod in transmarinis partibus de hac re factum est, dissolvatur, in quo videlicet concilio statutum est ut ordinati in parte Donati, si ad catholicam partem transire voluerint, non suscipiantur in honoribus suis. De hoc etiam beatus papa Innocentius dicit capitulo quinquagesimo quinto (epist. 27), quod ii qui a Bonoso haeretico ordinati sunt, propterea sint recepti, ne scandalum remaneret Ecclesiae.

Nunc itaque aliis patriarchis, Alexandrino videlicet et Antiocheno et Jerosolymitano, atque omnibus archiepiscopis, metropolitis, episcopis et sacerdotibus, cunctoque clero Constantinopolitanae sedis, qui de ordinatione beatae memoriae Methodii et Ignatii reverendissimorum patriarcharum existunt, una voluntate, parique voto consentientibus, eumdem Photium satisfaciendo, misericordiam coram synodo secundum consuetudinem postulantem, in vera dilectione fratrem, in pontificali officio comministrum (atque coram synodo misericordiam quaerendo) in pastorali magisterio consacerdotem, pro Ecclesiae Dei pace et utilitate, amodo, Christo favente, recipimus et habemus.

Quia et vos Christianissimi imperatores Augusti, qui sanctae reipublicae clementissimo affectu gubernatis imperium, pro Christo fungi legatione videmini (II Cor. V), dum pro pace rogatis Ecclesiae, et nos quibus, secundum Apostolum omnium Ecclesiarum Dei sollicitudo incumbit (II Cor. XI), controversiam aliquam in Ecclesia Dei amplius remanere nolentes, hunc ipsum patriarcham cum omnibus sive episcopis, sive presbyteris, seu caeteris clericis et omnibus laicis, in quos judicii fuerat censura prolata, ab omni ecclesiasticae sanctionis vinculo absolvimus, sanctaeque Constantinopolitanae Ecclesiae judicamus recipere sedem, Dominicique gregis esse pastorem, illa scilicet potestate fulti, quam Ecclesia toto orbe diffusa credit nobis in ipso apostolorum principe a Christo Deo nostro esse concessam, eodem Salvatore beatum Petrum apostolum prae caeteris specialiter delegante: Tibi dabo claves regni coelorum, et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecunqe solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI). Sicut enim ex his verbis nihil constat exceptum, sic per apostolicae dispensationis officium et totum possumus procul dubio generaliter alligare, et totum consequenter absolvere, praecipue cum ex hoc magis praeberi cunctis oporteat apostolicae miserationis exemplum.

Nam et legati sedis apostolicae ab antecessore nostro, Adriano videlicet almifico praesule, Constantinopolim directi, synodo ibidem peractae usque ad voluntatem sui pontificis vigilanti studio subscripserunt. . . . . . . . nec ab apostolico manere: quia sedes beati Petri coelestis regni clavigeri potestatem habet, ligata quaelibet pontificum congrua aestimatione absolvere. Quippe cum constet multos jam patriarchas, hoc est Athanasium et Cyrillum Alexandrinos, Flavianum et Joannem Constantinopolitanos, et Polychronium Jerosolymitanum synodice damnatos per apostolicae sedis postmodum absolutionem restitutos incunctanter fuisse.

Eo tamen tenore ista statuentes, apostolica duntaxat auctoritate et sanctorum Patrum venerabilibus institutis decernimus ut post hujus patriarchae obitum, nullus de laicis vel curialibus in patriarchatus eligatur vel consecretur honore, nisi de cardinalibus presbyteris et diaconibus Constantinopolitanae sedis, secundum sacros canones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos; quia nec praepropere contra canones ecclesiasticos, decretaque majorum cito quilibet lector, cito acolythus, cito diaconus, cito sacerdos vel episcopus fiat, qui in minoribus officiis sic diu perdurent, et vita eorum pariter et obsequium comprobetur, ut per tempora a majoribus instituta, comprobatis prius moribus, et bonae vitae meritis refulgentibus, ad summum sacerdotium postmodum veniat. Quoniam non est subito praeripiendum vel usurpandum, quod vita diu probata meretur accipere. Nam si in quibuslibet Ecclesiae gradibus providenter curandum est ut in Domini domo nihil sit inordinatum, quanto magis elaborandum est ut in electione ejus qui supra omnes gradus constituitur, non erretur? Nam totius familiae Domini status et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore, non sit in capite; et inde fiet ut omnis ecclesiastica disciplina resolvatur, omnis ordo turbetur. Et ideo hoc quod nos modo pro ecclesiastica unitate et pace quam Christus Dominus noster nobis dedit habendam utcunque patimur esse veniale, inultum postmodum esse non poterit.

Hoc etiam modo ista, excellentiae vestrae precibus moti, fieri jubemus, si ipse patriarcha Bulgarorum dioecesin, quam piae memoriae Nicolaus praecessor noster, Michaele ipsorum rege petente, apostolicis doctrinis docuit, et per venerabiles episcopos suos lavit unda baptismatis, omnique ecclesiastica regula et disciplina prout oportebat instruxit, amodo suo juri vindicare vel remittere nullo modo praesumpserit, nec aliquam cujuscunque honoris ibidem ordinationem fecerit . . . . . ibidem sunt illicite ordinati episcopi vel sacerdotes . . . . . archiepiscopo, vel episcopis qui ibidem videntur existere . . . . . . . sacrum pallium quo inter sacra missarum solemnia uti pontificibus solitum est, ipse patriarcha mittere praesumpserit.

Porro pro tantis perturbationibus, quibus Ecclesia vestra longo jam tempore manet turbata, vestrae Augustali pietati, obnixe suggerimus ut Constantinopolitanum patriarcham digno honore venerantes, quasi patrem spiritalem, et utpote inter vos et Deum mediatorem praecipuum, divina vobis, per quae ad regnum perveniatis aeternum, sedule annuntiantem, pio semper affectu colatis, et ut condecet, in omnibus honoretis; quia pro temporali, quem illi exhibetis, honore, vos et hic temporalem honorificentiam habebitis, et in aeternum multiplicem procul dubio recipietis, ab illo nempe qui glorificantes se glorificare testatur (I Reg. II). Nec eorum verba falso prolata, qui scandalorum zizania super conspicuam segetem Domini seminare non cessant, vestra imperialis dignetur audire majestas, nec pro talium susurrationibus hominum, qui semper student scindere unitatem Dei, vestem Domini, Ecclesiam Christi, quique linguis suis semper dolose agere non cessant, venenum aspidum portantes sub labiis suis (Psal. XIII), animum clementiae vestrae adversus eum aliquatenus commoveatis, et summum sacerdotem vestrum Dei providentia in Ecclesiae Christi regimine constitutum sic facile exhonoretis, quod nimirum sancto vestro imperio valde inhonestum et indecens esse videatur.

Praeterea mandamus etiam, ut omnes episcopos et sacerdotes, seu cujuscunque ordinis clericos, qui de consecratione Ignatii bonae memoriae patriarchae consistunt, sive in ipsa regia urbe manentes, sive alicubi extra, longe seu prope retrusos, clementi animo ad gremium et unitatem sanctae Ecclesiae revocetis, et ulnis extensis paterno affectu recipiatis et amplectamini, propriasque unicuique illorum jubeatis reddere sedes; ut sicut una est fides, unum in nobis baptisma, et omnes unum sumus in Christo, ita et isti qui ad unitatem et societatem Ecclesiae Dei et corporis Christi redierint, et id ipsum dicentes perfectique existentes in eodem sensu, in eadem scientia, unus grex efficiantur, et unus pastor, nec audeant amplius dicere: Ego quidem sum Cephae, ego Pauli, ego autem Appollo (I Cor. I), sed unius Christi veri Dei nostri, qui est pax nostra et fecit utraque unum, veniensque coelestia cum terrenis pacificare dignatus est. Qui idcirco semel pro peccatis nostris mortuus est, ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum (Joan. XI, 52). Nec enim poterit unitatis eorum firma esse compago, nisi eos ad inseparabilem soliditatem vinculum charitatis astrinxerit: quatenus, Deo favente, absque omni perturbatione, vobis regnantibus salvi et securi persistentes, pro salute vestra et pro statu reipublicae jugibus semper votis Dominum valeant deprecari.

Quod si forte quidam exstiterint cum eodem patriarcha communicare nolentes, admoneantur secundo et tertio ut sanctae Ecclesiae se unire procurent. Quod si acquiscere noluerint, in sua pertinacia manere volentes, sacra eos communione, his praesentibus missis nostris una cum synodo jussimus privare, quousque ad suum redeant patriarcham et ad sanctae Ecclesiae unitatem, cum praecipue ipsi episcopi a nobis sint canonice excommunicati. Et ideo si eos in consortium suum receperit, aliquamve cum eis communionem habuerit, simili modo eumdem patriarcham cum ipsis episcopis ecclesiastica communione judicamus esse privatum. Data mense Augusto die decima sexta, indictione duodecima.

Missa per Petrum presbyterum.

ADNOTATIO SEVERINI BINII. De praecedentis epistolae a Photio adulteratione. Qua occasione hanc de Photii absolutione et restitutione epistolam pontifex scripserit, diximus supra in notis ad Vitam Joannis papae VIII. Haec in codice Vaticano charactere Longobardo exarato, atque jam haud pridem, sed mendose nonnihil, cuso, scripta est.

Summa plane Dei providentia factum est ut ejusmodi Joannis VIII papae litterae in nostrum usque tempus in ejus regesto, sive ut dicunt vulgo, registro integrae servarentur, nec sicut aliorum plurium pontificum epistolae perderentur: ut ex his etiam ex Nicolai et Adriani epistolis Photius millies possit redargui imposturae et falsitatis convinci. Ad usitatam impostor artem rediit falsandi litteras Romanorum pontificum, et fingere nova scripta, nam praeter ea quae plus satis de ipso dicta sunt sub Nicolao et Adriano pontificibus, et in synodo universali sunt proclamata, novae rursus ab impostore prodiere falsitates, ut plane acciderit de his Joannis papae litteris quod de suis, ab eodem Photio falsatis, Nicolaus in epistola ad Michaelem imperatorem exclamat, cum ait: Ex his, inquit, quae ibidem ex ea lecta sunt, nonnulla addita, multa mutata, plura subtracta reperiuntur, et per omnia talis a vobis effecta est, ut aut nihil, aut parum aliquid nos per eam de crebro dicti comministri Ignatii disposuisse causa videamur. Haec tunc Nicolaus, quae etiam nunc ab ipso Joanne repetenda essent, si vivens videre potuisset, ut Nicolaus, quomodo suas missas Constantinopolim litteras Photius addendo, minuendo atque mutando, male pessimeque habuisset.

Sed quorsum haec ipse? dices. Voluit scelestus quasi ex Joannis papae litteris non solum suam restitutionem firmam roboratamque monstrare, sed et falsatis illis probare etiam auctoritate ejusdem pontificis octavam synodum oecumenicam esse damnatam; probatam vero recentem ab ipso adversus eam Constantinopoli celebratam; octavamque pariter nominatam in abolitione legitimae octavae oecumenicae sub Adriano pontifice celebratae. Ex quo grande malum illud evenit ut pro germana octava, a Graecis maxime, accepta sit synodus Photiana; ut factum inter alios a Zonara est videre, qui in sua canonum collectione et interpretatione posuit loco octavae oecumenicae synodum Photianam sacrilegam: quam ipsam et Theodorus Balsamo universalem appellat, cujus et tres canones recitat; sic et reliqua Graecorum schismaticorum colluvies. Tu igitur, lector, hic, amabo te, sede, arbiter veritatis, atque ex litteris Joannis papae in Graecum a Photio redditis et recitatis in secunda actione suae pseudosynodi, revocatis vero ad Latinitatem a Friderico Metio origine Graeco, sed pietate catholico atque fide Latino, modo ob virtutum atque doctrinae praestantiam creato Thermarum episcopo, veteratoris malas artes intellige. Exstat ipsa integra Photiana pseudosynodus Graece in scripto codice bibliothecae Columnensis, quae fuit cardinalis Sirleti, nota numeri quadragesimi, in quo sub actione secunda eadem epistola Joannis papae recitatur ad imperatorem scripta adeo mutata, ut vix quis cognoscat eamdem esse Joannis, quam nuper recitatam audisti; sic enim se habet:

« Joannes, servus servorum Dei, serenissimis dilectis filiis nostris spiritualibus, et Deo charis BASILIO, LEONI, et ALEXANDRO victricibus [ pro victoribus,[HARD.] ] imperatoribus et aeternis Augustis. »

« Puritas et splendor vestrae rectae fidei, et morum probitas, et benignitas perfecta, o Christianissimi et maximi imperatores Romanorum, luminum instar in medio terrae micantes usque ad omnes fines, ad quos universus orbis, extenduntur et splendent. Non enim sola recta fide praestantes, in aliis rebus vos oscitanter habetis, sed potius super vestram irreprehensibilem fidem superaedificatis non lignum aut herbam, aut arundinem, sed pretiosos lapides aurum et argentum, et ut breviter dicam, omnia alacri studio perficitis, quibus cognoscitis Deo rem gratam facere. Nihil vero Deo gratius esse dignoscitur quam ut universae ejus Ecclesiae quascunque sol respicit, recta fide et mutua inter se dilectione et charitate viventes, illi singulis diebus gratias agant. Quapropter hanc unionem etiam in vestra Dei Ecclesia conspici et vigere vos percupientes, Romanam sanctam Ecclesiam per vestros legatos et sacras litteras adjutricem assumpsistis, pro certo habentes eam vobis futuram praesto ad id quod optastis. Neque vos primi id agere coepistis, ut hanc rem excogitaretis, sed vestigiis praedecessorum vestrorum inhaerentes; in quanam schola, quaerere est etiam dignum: a principe videlicet apostolorum Petro, quem Dominus omnium Ecclesiarum caput constituit, inquiens illi: Pasce oves meas (Joan. XXI); nec non a sacris et orthodoxis sanctorum Patrum decretis atque doctrinis, quemadmodum sacrae et piae vestrae litterae testantur: id vero propterea facitis, quo magis vestrae fidei firmitas celebrata eluceat, et erga Deum dilectio sincera et efficax patefiat.

« Nihil enim aliud aptius et dignius contingere potest illis qui maximis dignitatibus et principatibus sunt constituti, quam rectae fidei splendore et Dei dilectione praestare contendere; et curare ut omnes qui cum eadem fide Deum venerantur, dilectionis etiam vinculo uniantur et constringantur. Quapropter vestris litteris obsequentes nos, et mellifluis verbis deliniti, ignis instar accensi, cum universa nostra sanctissima Romanorum Ecclesia unanimes et concordes surreximus ad ea omnia quae a vobis scripta sunt prompto et alacri animo peragenda. Scripsistis nobis, noster dilecte fili, ut nostra apostolica viscera misericorditer aperiremus, et omnes quotquot fuerint qui in vestra Ecclesia vel propriis chirographis vel alio quovis pacto praevaricati sunt, et canonicis censuris obnoxii sunt effecti, reciperemus et pacis et unionis curam haberemus. Quin etiam ante omnia Photium religiosissimum episcopum nostrae communionis haeredem et participem, et comministrum facientes, ad magnum episcopatus culmen et dignitatem patriarchalem iterum constitueremus, ne Ecclesia Dei multo tempore schismatum Deo exosorum et malorum scandalorum fluctibus agitata permaneat.

« Nos vero vestrae serenitatis preces accipientes ut rationales et justas et Deo acceptas, et tempus jam praesto esse, quod antea quaerehamus, et invenire Deum precabamur, et rationi etiam congruum censentes Ecclesiam Dei tranquillam reddere, misimus propterea legatos qui vestram perficerent voluntatem. Et licet pietas vestra Photio vim inferendo nos praevenit, in illo restituendo videlicet, antequam nostri legati isthuc venissent, haec tamen nos supplemus non auctoritate nostra, licet hoc etiam facere possimus, sed apostolicis constitutionibus et sanctorum Patrum decretis horum demonstrationem afferentes, neque Ecclesiae regulas jamdiu traditas solventes, sed eas in quibuscunque, dum harum nimis exacta et immutabilis observantia servatur, divellit et destruit totam compagem corporis Ecclesiae, ad quod conducit trahentes, ab ipsamet Ecclesia edocti. Secundus enim canon Nicaenae synodi haec habet. Quoniam frequenter vel a necessitate vel alio quovis pacto coguntur homines ecclesiasticos canones transgredi, et quae sequuntur. Nec non papa Gelasius de seipso inquit quod ubi vis non apponitur, sanctorum Patrum statuta inconcussa maneant. Similiter etiam sanctissimus papa Leo in eodem spiritu praecipit, dicens: Ubi vis non praecedit, immobilia permaneant sanctorum Patrum statuta; ubi vero necessitas et vis reperitur, ibi ad id quod convenit Ecclesiis Dei, ille qui potestatem habet dispenset. Ex necessitate enim, juxta divinum apostolum, etiam legis fit mutatio. Felix praeterea papa consona etiam dicit: De hoc enim oportet animadvertere ut ubi necessitas contigerit, saepenumero etiam constitutiones Patrum transgredi liceat. Sancta etiam synodus Carthaginensis ait trigesimo quinto capite: Mandamus ut Donatistarum clerici iterum ad ecclesias revertantur, licet etiam a synodo fuerint damnati. Synodus etiam synodum abrogasse reperitur propter unionem Ecclesiae et concordiam. Et Innocentius papa ait: Isti a Bonoso ordinati haeretico recipiantur, ne iterum scandala in Ecclesia Dei oriantur.

« Neque solum istis, licet tales essent ut ex illis fuissent ut haeretici damnati, apostolica tamen sedes Ecclesiae pacis curam gerens manus adjutrices porrexit, verum etiam orthodoxis episcopis et patriarchis ad ipsam confugientibus, sicut nunc religiosissimus Photius, et auxilium implorantibus opem tulit. Nostis omnino magnum Athanasium episcopum Alexandrinum et Cyrillum et Polychronium Hierosolymorum, Joannem quem dilectio vestra Chrysostomum appellat, Flavianum etiam Constantinopolitanum: hos enim a synodis damnatos et reprobatos, cum ad sanctam Romanam Ecclesiam confugissent, apostolica sedes haec nostra confirmavit et ad priorem dignitatem restituit. Si igitur ex Donatistis et ex Bonoso ordinationem acceperunt, et ab Ecclesiae catholicae limitibus fuerunt ejecti a synodo numerosa, iterum ab alia synodo recipiuntur, et in sacerdotum numero collocantur, ut Ecclesia Dei indivulsa et a schismatibus integra et libera permaneat (nihil enim oculis Dei magis exsecrandum et abominabile conspicitur quam is qui schismatum auctor in ecclesiis exstiterit, et nihil jucundius vel charius etiam bonitati quam Ecclesiam suam integritatem, perfectum erga Deum amorem, et erga proximum dilectionem conservare), multo magis viros orthodoxa fide illustres, et vitae gravitate et rerum peritia celebres, non oportet illos contemne, obnoxios poenitentiae jugo gravari, sed ad priorem dignitatem restituere.

« Cum enim semel apostolica haec sedes claves accepisset regni coelorum a primo et magno pontifice Jesu Christo per principem apostolorum Petrum; cum illi dixisset: Tibi dabo claves regni coelorum, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis; et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis (Matth. XVI); habet facultatem omnes ligandi atque solvendi, et juxta prophetam Jeremiam, evellendi et plantandi (Jer. I). Hac de causa nos, auctoritate usi principis apostolorum Petri, cum universa Ecclesia affirmamus vobis, et per vos etiam sanctissimis fratribus et comministris patriarchis, Alexandrino, Antiocheno et Hierosolymitano, et reliquis episcopis et sacerdotibus, et universae Constantinopolitanae, nos convenire et consentire vobis, vel potius Deo in omnibus quae a nobis vos petistis. Et primum quidem nos recipere Photium admirabilissimum et religiosissimum archiepiscopum et patriarcham fratrem nostrum, et communionis cum sancta Romanorum Ecclesia consortem et participem, et haeredem, non solum propter alias virtutes quibus ille praestat, verum etiam propter scandala e medio tollenda, et pacem Dei, et dilectionem adinvicem inter nos firmandam. Recipite etiam ipsum vos certo et firmo animo, et charitate et fide, omne iniquitatis et malitiae venenum, et duplicitatem et ambiguitatem de cordibus vestris avellentes, sicut ipsum recepit Romana Ecclesia.

« Didicimus enim fere ab omnibus qui huc veniunt ex illis qui istic versantur, Photium omnibus praerogativis praestare coram Deo non solum sapientia et prudentia circa res divinas et humanas, verum etiam circa omnes virtutes morales, et curam divinorum praeceptorum; tanquam irreprehensibilem operarium celebrari. Neque justum duximus talem virum otiosum et inutilem permanere, sed in altum in vestra Ecclesia iterum elatum et lucentem consueta sibi et Deo dilecta opera exercere, tum erga sacerdotes, tum etiam erga episcopos. Quapropter eumdem resumentes sermonem, vobis dicimus: Suscipite virum istum absque ulla dubitatione.

« Nec aliquis pro sui excusatione adducat injustas synodos adversus ipsum habitas, neque, ut multi stupidiores opinantur, decreta praedecessorum nostrorum beatorum pontificum, Nicolai videlicet et Adriani adversus Photium lata accuset; non enim recepta fuerunt ab ipsis quae contra sanctissimum Photium gesta fuerunt. Nullus per chirographa vestra occasionem sumat ad schismata fovenda cum illo et adinvicem: omnia enim jam sedata sunt et abrogata, omnia quae contra Photium gesta sunt, irrita et nulla per nos minimos in manibus principis apostolorum reposita sunt, et per eum in humeros Jesu Christi agni Dei qui tollit peccata mundi.

« Recipite igitur ipsum apertis ulnis, fratrem videlicet nostrum comministrum. Recipite episcopum et Dei et irreprehensibilem. Recipite patriarcham vestrae Ecclesiae. Confirmate erga illum dilectionem, fidem, et cum observantia obedientiam, et per hunc erga sanctam Romanam Ecclesiam eamdem confirmate. Qui enim illum non recipit, nec ea quae a nobis et sancta Romanorum Ecclesia de illo decreta sunt, recipit; nec is adversus nos bellum suscipit, sed adversus sanctum Petrum apostolum vel potius adversus Christum ipsum Filium Dei, qui ita honoravit et glorificavit apostolum suum ut ipse ab eo haberet facultatem ligandi atque solvendi.

« Hoc etiam rogamus pietatem vestram, ut in memoriam revocetis ex quo tempore scandala et schismata in vestram Ecclesiam ingressa sunt et eam integritatem corruperunt, horum malorum nullam aliam fuisse causam, nisi quod vos imperatores admisistis blasphemias et calumnias adversus pontifices et patriarchas vestros ac reliquos Dei sacerdotes, nec non quod vos parvipendistis dilectionem et fidem et honorem et observantiam erga illos. Rogamus itaque divinam potentiam vestram ut ex nunc aures obturetis imperii vestri a Deo electi calumniis et obtrectationibus adversus pontifices quas pravi illi homines et malis solum gaudentes vobis suggerere solent, et eos tanquam piacula et abominationes, iniquas verborum illorum sagittas repellere velitis: patriarchas autem vestros in honore habere, et quasi proprios patres existimare, tanquam Dei et hominum mediatores venerari. Ipsi enim vigilant pro animabus vestris, et quae pro salute vestra faciunt vobis a Deo semper deprecantur, nec non, ut par est, pro iis quibus vos Deum offendistis errantes, sacrificia ipsi offerunt, ut vobis Deum placent, benevolum illum vobis reddentes. Neque id solum, verum etiam pro tranquillitate et duratione potentiae vestrae, et pro victoria adversus hostes obtinenda Deum nostrum misericordem orant. Doctores, etiam et magistri, vobis existunt, dum vos admonent ut ea faciatis quibus regnum coelorum acquiratis.

« Praeterea vos prae aliis diligere noscuntur: non enim adulatorum amicitiam sectari sciunt vobiscum, adulatorum instar vos diligere, sed potius charitatem, quam ipsos docuit Christus Jesus per sanctos apostolos suos. Non oportet igitur vestros patriarchas a vobis contemni, tum propter ea omnia quae praedicimus tum etiam ut juxta Domini praeceptum illos diligatis. Nec vos lateat quod si hoc feceritis, non solum honores illorum consequemini, quos vos honoratis et colitis, sed illum potius qui eorum manibus in altari ministratur, videlicet Christum, qui pro peccatis omnium Deo offertur: qui enim illos honorat, Deum honorat; et qui illos aversatur et respuit, Deum ipsum respuit. Falsas itaque detractiones et obtrectationes, per quas zizania et schismata et scandala in Ecclesia Dei oriuntur, et dividunt inconsutilem Christi vestem, tanquam venenum aspidum, vestrum imperium vitet, et potius sanctissimo Photio fratri et comministro nostro opem ferat in omnibus quae ad Ecclesiae bonum regimen faciunt.

« Eos etiam qui ipsum non quo par est honore habent, argue ut corrigantur; saepe enim quos Dei timor et erga divina religio et pietas non correxit, imperatorum et principum indignatio in eos irruens modestiores reddit. Idque si feceris, regnum tibi coelorum comparare certo scito, et sempiternam imperii cui durationem et pacis confirmationem. Si vero id minus feceritis, pro certo habeatis quod nunquam schismata deerunt in Ecclesia Constantinopolitana.

« De hoc etiam legem condere, tuum imperium a Deo custoditum monemus, ut post obitum sanctissimi Photii comministri et fratris nostri nullus e saeculari ordine ad pontificalem dignitatem eligatur, et ordinetur sed potius ex presbyteris cardinalibus, ex iis videlicet qui catholicae Ecclesiae sunt ascripti, vel ex ejus diaconis, vel aliis sacerdotibus, qui existunt sub sede Constantinopolitana, juxta sacros canones, ut ne contra ecclesiasticam regulam et sanctorum Patrum canones res vestrae peragantur. Procedere autem hunc volumus per singulos gradus Ecclesiae satis probatum, primum lectorem, deinde acolythum, postea diaconum, deinde presbyterum et tandem episcopum, si tamen bonum habuerit testimonium de se pietate et scientia; quoniam dum in inferioribus gradibus aliquod temporis spatium immoratur, ejus virtus et probitas agnoscit, et hoc pacto oportet vestros patriarchas progredi, non ex tempore praeoccupare singulos gradus, ut in domo Domini nihil inveniatur incompositum et inordinatum. Qui enim supra omnes gradus collocatur, irreprehensibilis in omnibus oportet reperiatur.

« Nec quia nos vestrae Ecclesiae paci et quieti consulentes, Photium religiosissimum fratrem nostrum recipimus, sicut et papa Adrianus Tarasium ejus avunculum, hoc jam vobis pro consuetudine et regula usurpetur; quae enim raro bona sunt, non possunt lex fieri multis et pro lege sumi. A Domino enim nostro Jesu Christo edocti, etiam nos viscera misericordiae recipientes, condonavimus vobis petitionem vestram tum de Photio, tum de aliis sacerdotibus ex altera ordinatione existentibus indultum concessimus. Quicunque vero in futurum ausus fuerit id iterum committere, poenitentia ex canone a nobis absque ulla remissione et damnatio illi irrogabitur.

« Rogamus etiam hoc pietatem vestram ut neque frater et comminister noster Photius sanctissimus, nec alius quispiam successorum ejus in futurum in Bulgaria ordinationes habeat, neque per pallium illuc missum, neque per defensorem praedictam provinciam Bulgarorum ut propriam ministret. In alieno enim solo non decet alios aedificare. Praedecessor enim noster Nicolaus felicis recordationis precibus principis Bulgariae Michaelis apostolicis doctrinis gentem illam educavit, et per religiosos suos episcopos omnes ecclesiasticas regulas et canones, et quaecunque ad Christianam religionem pertinent cum illis tradidisset, eos perfecit: licet nonnulli audacter subripuerint nobis praedictam provinciam, quae ad eos non attinebat; ordinationes etiam et consecrationes ecclesiarum et omnia quaecunque facere minus oportebat, peregerint. Quapropter praeter praedicta, et hoc etiam vobis notum facimus, ut, si aliquando episcopos ibi degentes contra nos aliquid delinquere deprehendemus, et canonicis poenis illos subjiciemus, non habeant vos ad quos confugiant, sed potius vos inveniant in hoc nobis concordes nec dissentientes.

« Oramus praeterea imperium vestrum Christo dilectum ut congregetis episcopos et presbyteros cujuscunque ordinis ecclesiastici et civilis qui a nobis dissentire videntur, ubicunque fuerint intra terminos vestros, eosque ad vos ducendos curetis, et moneatis ut ipsi uniantur Ecclesiae Dei et Photio sanctissimo patriarchae fratri et comministro nostro nobis unito. Proprias pontificales et sacras vestes, gradus etiam illis restituite, et viscera misericordiae illis aperite, ut quemadmodum unus Deus, unum baptisma, una fides, ita et nos ipsi unum etiam in Christo, et per vestram piam doctrinam unum pariter nobiscum sint, et in Ecclesiae Dei perfectione coordinati et conjuncti nobiscum in Christi sanctissimum corpus, ut in eadem mente et in eadem voluntate permanentes, Deum omnium glorificemus. Nec aliquis in posterum dicat: Ego quidem sum Cephae, ego vero Pauli (I Cor. I): sed ut omnes hoc dicamus quod Christi sumus crucifixi et mortui pro nobis, qui per suam passionem quae in terris sunt et quae in coelis invicem conciliavit, et nos Deo conjunxit et Patri per se ipsum et mutua dilectione et communione. Si vero a vobis eos advocatos monentes et hortantes et orantes, ad unionem Ecclesiae convenire vobiscum semel et iterum et saepius obedire illi noluerint, neque nostris litteris obtemperare et suammet lucrari salutem, sed in priori sua pertinacia et temeritate permanserint istiusmodi homines, praecipimus ab immaculati corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi perceptione alienos fore, quousque uniantur sanctae Dei Ecclesiae, et Photio sanctissimo patriarchae fratri et comministro nostro. Et postea: Hoc peracto quae sequuntur justam illorum damnationem, in his litteris non scripsimus, ne amplius prorogaretur oratio praeter modum, sed in commonitorio conscripsimus religiosissimi Petri presbyteri et cardinalis nostri legati, una cum Eugenio et Paulo religiosissimis episcopis, ut cum ipsis praesidens in synodo una cum sanctissimo Photio fratre et comministro, Dei oculum qui omnia videt et semper vigilat ante suos oculos habentes, et inevitabilem divinam justitiam et suam conscientiam immaculatam et inculpatam conservantes, omnes res Constantinopolitanae Ecclesiae, et quaecunque indigent correctione, et quae, ut par est, declinare debent, ut id quod melius est et conducibilius Dei Ecclesiae, peragatur. Coelestis imperator piam potentiam tuam custodiat. »

Hucusque ex Photiana versione Joannis papae epistola. Cur autem in titulo Joannis epistolae non insit Constantini nomen, id accidit quod, sicut ex Niceta dictum est, mortuus inter haec fuerit Constantinus ipse Augustus primogenitus Basilii imperatoris.

Vidisti imposturas, lector, veritatis amator et cultor, exsecratus es procul dubio, quas in profano etiam homine, nedum sacerdote, et episcopo et patriarcha, sed et in ethnico, omnisque divinae et humanae legis experte barbaro improbare non possis; totque falsitates admistas litteris non privati alicujus et ignoti hominis, sed ab apostolica sede ex episcoporum concilio datis; nec ad vilem aliquem terrae filium, sed ad ipsum Orientis imperatorem, nec otiose vel leviter de rebus nullius momenti conscriptis, sed quae maximi omnium ponderis essent; ut merito tanti auctorem sceleris improbare et exsecrari, ipsumque facinus abominari atque horrere tanquam funestum aliquid ab imis inferis proditum a principe tenebrarum per filium tenebrarum nominetenus lucis angelum mentientem Photium, omnino debeas.

CCXLIV. AD CONSTANTINOPOLITANOS. (Anno 879.) Jubet eos, schismate sedato, ad Ecclesiae unitatem redire, et Photio communicare. Eximiis viris JOANNI, LEONI et PAULO patriciis, atque STILIANO, JOANNI et METROPHANI reverendissimis metropolitis, et caeteris sacerdotibus, seu cujuscunque ordinis clericis seu laicis.

Omnium Ecclesiarum Dei secundum Apostolum sollicitudinem habentes, et pastoris gregis Dominici nobis in ipso apostolorum principe curam commissam gerentes, Domino dicente: Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas (Joan. XXI), condolemus vobis; quoniam multis jam labentibus annis usque ad praesens in discordiae divisione et in scandalorum perturbatione vos videmus promptos manere, nec per charitatis custodiam ad unitatem Ecclesiae reverti. Quam videlicet unitatem qui non tenet, Dei legem non tenet, Patris et Filii fidem non tenet, vitam non tenet nec salutem. Hoc denique unitatis sacramentum, hoc concordiae vinculum inseparabiliter cohaerens ostenditur, quando in Evangelio tunica Domini nostri Jesu Christi non dividitur omnino, nec scinditur, sed sortientibus de veste Christi, quis potius Christum indueret, integra vestis accipitur, et incorrupta, atque indivisa tunica possidetur. Possidere enim non potest indumentum Christi, qui scindit et dividit Ecclesiam Christi. Quis ergo sic sceleratus et perfidus? quis sic discordiae furore vesanus? Quis aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei? vestem Domini? Ecclesiam Christi? Monet ipse in Evangelio suo dicens: Et erit unus grex, et unus pastor (Joan. XVI). Apostolus autem Paulus hanc eamdem nobis insinuans unitatem, hortatur dicens: Obsecro vos per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (I Cor. I). Et iterum dicit: Sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes. IV); quoniam nec habere pacem cum Deo poterit, qui cum fratribus pacem per zeli discordiam non habuerit. Quam igitur sibi pacem promittunt inimici fratrum? Quae sacrificia celebrare se credunt sacerdotes, charitatis Dei qui non sunt veste induti? Pacem nobis Christus dedit: Pacem, inquit, meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV); concordes atque unanimes esse praecepit; dilectionis et charitatis foedera incorrupta atque inviolata mandavit. Et ideo vestram salutem cupientes, monemus, et apostolica benignitate jubemus, vos omnes sanctae Ecclesiae uniri, vestroque patriarchae, Photio videlicet, quem pro Ecclesiae Dei pace et unitate recepimus, adhaerere communicareque studete. Nam si haec nostra apostolica monita, tantis supradictis testimoniis divinis firmata, audire contempseritis, in vestra pertinacia manere volentes, scitote quia missis nostris praecipimus tandiu vos omni ecclesiastica communione privare, quandiu ad unitatem corporis Christi et ad vestrum contempseritis redire pontificem. Nec aliquis vestrum hanc habeat in redeundo excusationem, pro scripturis de hac causa compositis, quia divina potestate, quam accepit Ecclesia Christi, cuncta solvuntur vincula, quando per pastoralem auctoritatem quae fuerant ligata solvuntur; quoniam, sicut dicit sanctus papa Gelasius, nullum est vinculum insolubile nisi circa eos qui in errore persistunt. Data mense Augusto, indict. XII, die XVI.

Missa per Petrum presbyterum.

CCXLV. AD CLERICOS CONSTANTINOPOLITANOS. (Anno 879.) Ejusdem ac praecedens argumenti. Reverendissimis et sanctissimis omnibus episcopis, confratribus Ecclesiae Constantinopolitanae sedem respicientibus, seu tribus aliis principalibus ecclesiis Hierosolymitanae.

Quorumdam sane vestrum, fratres charissimi, scripta suscipientes, unanimitatem atque consensum in parte Photii in eis plene reperimus, indeque obnixe optantes, ut quod particulariter hactenus, hoc canonice semper et generaliter, atque secundum ea quae sunt Christi Jesu, et non quae vestra, pia animi devotione, id ipsum, ut non sit in vobis schisma, sapiatis quaerere, pulsare et invenire; nos autem moderatione sedis apostolicae, sicut divisa contentione atque dolemus scissa errore, ita gaudemus in vinculo pacis ac charitatis compagine soliditatis fraternitatem vestram sine intermissione inviolate persistere, juxta Apostolum (I Cor. XIII), idem sapite, et Deus pacis erit vobiscum. Quod vero sollicita intentione vestra petit dilectio, uti auctoritate beati apostoli principis apostolorum Petri, vobis Photium patriarcham in regia urbe Constinopolitana fore consentiamus, illud animo luce clarius retinetis, quod in Evangelio primo pastori Dominus ait: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XII). His hortationibus succensi, imo potius corroborati, in quantum sine gravi offensione valemus auxilium ferre, tam cunctis Domini sacerdotibus quam universo in orbe terrarum Christiano populo, nunquam desinimus, sequentes praedecessorum exempla, de quibus sanctae memoriae Adriani papae in Tarasii nuperrime regiae urbis patriarchae confirmatione ( in epistola ad Constantinum et Irenem imperatores ), haec interim ponimus verba; inter reliqua inquit: Ipse enim Tarasius regiae urbis patriarcha misit nobis synodicam, priscam adimplens consuetudinem, quam suscipientes et liquidius indagantes, et tam de fassione rectae fidei ejus quam dogmatum sanctarum sex synodorum et venerandarum imaginum ovantes, nimis iterum conturbati ac contristati sumus quia ex laicorum ordine, et imperialibus obsequiis deputatus, repente in patriarchatus culmen electus est, et apocaligus [ in epist. Adriani, a caliga militari ] contra sanctorum canonum censuram factus est patriarcha. Et quod dicere pudet, et grave tacere est, qui regendi adhuc et docendi sunt doctores nec erubescunt videri nec metuunt, ducatumque animarum impudenter assumunt, quibus via omnis ignota doctoris est, quo [ forte, qui quo, HARD] vel ipsi gradiantur ignari sunt. Quod quam pravum quamve sit temerarium, saeculari ordine et disciplina monstratur: nam dum dux exercitus non nisi labore et sollicitudine expertus eligitur, quales animarum duces esse possunt qui in episcopatus culmen immatura cupiunt festinatione conscendere? Hujus saltem rei comparatione considerent et aggredi repente inexpertos labores abstineant, quippe qui non didicerint quod doceant. Unde canonica instituit censura nequaquam ex laico ad sacerdotium repente transire. Et nisi per ejus fidelem concursum pro sanctarum imaginum erectione ejus consecrationi assensum omnimodo tribuere nequivimus. Porro et nos ac vos, fratres charissimi, lege constringimur ut si deinceps apud cunctam ecclesiam quae in vobis est a paternis regulis per similem praevaricationem nunquam spondeatis delinquere, id est, ne neophytum repente ad honorem ascendere. Et si parochiam Bulgarae gentis, quae Deo auctore beati Petri apostoli intercessione, atque decessorum nostrorum labore, ad Christum conversa est, subducta quam ibi fecistis illicitam ordinatione, reddideritis; et abjectos quosque fratres ac discordantes vestro labore [ f. deest reconciliaveritis] studio cum praedicto Photio quem patriarcham in regia urbe desideratis habere, aliisque piis operibus offensionem quam coram Deo et sanctis canonibus contraxistis in hac parte, recompensaveritis. Venerabilem fratrem Photium coram synodo misericordiam quaerendo, et patriarchatus honore fungi volumus, et nostrae communionis, imo et beatorum apostolorum seu omnis Ecclesiae fore, Domini miseratione, participem. Hoc exemplo roborati maxime quo egregius praedecessor noster Innocentius sanctissimus papa Photinum restaurare dignatur, dicens (epist. 12, n. 7): Veniam nunc ad maximum quasi quoddam thema, Photinum; et inter alia: Quia res ad salutem rediit veniae, hunc in tantum vobis annitentibus, post condemnationem more apostolico subrogamus, tantisque vestris assertionibus, vobisque tam bonis, tam charis non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur. Pro vestra ergo approbatione, fratres charissimi, et sententia ac postulatione episcopum Photinum habetote. Licitum est ita constituere ut deprecamini; et nostram in melius conversam sententiam, labore vel testimonio vestro, compotes voti suscipite. Sollicitos enim vos pro salute libenter admitto; cui manum porrigitis, vobiscum porrigo; cui porrigo, mecum porrigite. Haec enim est ad Corinthios apostolica declarata benignitas, ut in uno spiritu ductam ac reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur. Data mense Augusto, indictione duodecima.

Missa per Petrum presbyterum.

CCXLVI. AD PAULUM ET EUGENIUM EPISCOPOS. (Anno 879.) Constituit eos una cum Petro presbytero legatos, ut, sicut illos monuerat, pacem in Ecclesia Constantinopolitana conficiant. Reverendissimis PAULO Anconitano EUGENIOQUE Ostiensi episcopis.

Quamvis contra nostram egeritis voluntatem, et Constantinopolim venientes, inquisita causa Ecclesiae pacis et unitatis, Romam reverti nobisque omnia sub certa relatione debebatis referre. Et quia primam legationem vobis commissam idonee non peregistis, secundam vobis ideo committere non debebamus; tamen apostolicae miserationis benignitate utentes, et in hac secunda legatione fideliter perficienda vos huic Petro religioso presbytero cardinis nostri, familiarique nostro sociamus, quatenus ea quae pro pace et unitate Ecclesiae Dei agenda sunt, secundum apostolicos nostrae auctoritatis apices, et secundum commonitorii nostri tenorem capitulatim descriptum, sagaci valde intuitu simul agatis et ita definiatis ut gratiam nostram, quam prius inobedienter agendo exasperastis, nunc fideliori devotione operando, placabilem habere possitis. Data mense Augusto, indictione duodecima.

CCXLVII. AD PAULUM ET EUGENIUM EPISCOPOS, SIMILITER AD PETRUM PRESBYTERUM. (Anno 879.) Mansi monitum in sequentem epistolam. Romana synodus, auctoritate Joannis papae congregat, Petrum aliosque adjunctos ei legatos ea facultate duntaxat instruxit atque communivit, ut Photium a censuris ecclesiasticis absolverent et sedi Constantinopolitanae restituerent: non ad veram et germanam synodum octavam, sub Adriano pontifice habitam, reprobandam: et particulam illam, Filioque, e symbolo penitus tollendam, multa auctoritate iidem muniti fuerant. Haec cum pateant ex epistola Joannis ad Basilium imperatorem scripta (epist. 243), qua se in Photio sedi suae restituendo, non concilii dissipatione vel abrogatione, sed tantum dispensatione uti significat; secundo ex epistolis 250 ( nunc 297) et 251 ( nunc 296), quibus indicat se reprobare omnia quae praeter restitutionem Photii acta sunt. Tertio ex ipso commonitorio per Photium corrupto et falsato, in quo episcopi subscribentes profitentur omnes se commonitorio pro Photii restitutione subscribere. Nos vero et germano commonitorio cujus 203, 250 ( nunc 296, 297) aliisque pluribus Joannis papae epistolis mentio fit, destitui, commonitorium illud quod a Pothio corruptum, et in Photianae pseudo octavae synodi actione 3 lectum fuit, inserendum esse putavimus; tum ut inde acta hujus concilii confirmentur; tum ut quae auctoritate legatorum in pseudo octava Photiana synodo Constantinopoli gesta dicuntur, falsitatis et imposturae manifestae redarguantur. Commonitorium autem Graece scriptum et a Metio Latine redditum sic se habet:

EPISTOLA. JOANNES episcopus, servus servorum Dei; commonitorium fratribus PAULO et EUGENIO episcopis, similiter et PETRO presbytero cardinali, nostris Constantinopoli legatis.

Cum primum, divina favente gratia et intercessionibus sanctorum apostolorum, Constantinopolim ingressi fueritis, illuc divertite quo praecipiet imperator; et antequam imperatorem visitaveritis, nulli alii apostolicas litteras tradere velitis. Cum coram imperatore fueritis, litteras illi tradetis hujusmodi verbis illum alloquentes: Salutat vestrum ex Deo regnum spiritalis vester pater dominus Joannes apostolicus papa, tuam ex Deo potentiam suis orationibus singulis diebus sancto Deo commendans, ut ille qui vobis hoc dedit desiderium propter ecclesiasticam pacem, tribuat vobis gratiam suam, et consoletur vos sua felici protectione, et perficiat in bonis desideria vestra. Si rogaverit imperator, antequam litteras legat sive capitula responsionis nostrae, hujusmodi verbis illis respondete: Si jubet imperium vestrum, videat epistolas. Et si dixerit: Quid continent epistolae? illi respondete: Salutationes continent, et omnino recte perficiunt. Postridie salutaturi Photium sanctissimum accedite, et epistolam illi tradite, salutantes illum decenter talibus verbis: Salutat te dominus noster Joannes apostolicus papa, et vult habere te fratrem et comministrum, sicut scripsit imperator, ut propter pacem Ecclesiae reciperemus sanctissimum patriarcham Photium fratrem et comministrum nostrum, exaudiremus preces vestras, et praeciperemus ut coram nobis veniat ad synodum: et ut recipiat ipsum universa Ecclesia: juxta tenorem litterarum nostrarum, illum recipite ut comministrum nostrum, atque ut Ecclesiae Romanae gratiam habeat, surgentes, illi dicite: Mandat dominus noster sanctissimus papa ut omnes qui in diversis locis extra terminos exstiterunt, sive episcopi, sive presbyteri, sive quivis alii fuerint, et noluerint hucusque vobis communicare, vestro opere et labore uniantur Ecclesiae Dei, et fiant unum vobiscum. Qui si venerint, recipite illos, ut pater recipit filios, eosque monebit saepius, ut propter pacem Dei Ecclesiae idem sentiant cum apostolico, ut unius sint cum ipso voluntatis: recipientes videlicet Photium sanctissimum patriarcham et cum illo una communicantes. Si autem venerint quicunque antea fuerant ordinati, recipiant sedes suas; qui vero deinde fuerant ordinati, accipiant ab episcopis ipsis victum et vestitum necessarium.

Praesidentibus vobis in synodo una cum praedicto sanctissimo patriarcha et legatis Orientalibus, una cum reliquis archiepiscopis et metropolitis, et omnibus sacerdotibus Constantinopolitanae Ecclesiae, primum legantur litterae ad imperatorem missae, et interrogetur synodus si illas recipit, et si observat testimonia quae continent litterae ipsae. Quibus annuentibus, haec dicite: Dominus noster sanctissimus papa, omnium Ecclesiarum curam gerens, salutem etiam vestram et unionem et pacem procurans, misit nos servos suos ut dispersos congregemus et dissidentes conciliemus, et Ecclesiae misericordiae manum porrigamus, lapsos erigamus, ut omnes uno ore glorificemus Patrem cum Filio et Spiritu sancto.

Sequentes canones nostrorum Patrum dicimus, ut post obitum Photii sanctissimi patriarchae nullus a civili dignitate Constantinopolitanam sedem ascendat, quemadmodum etiam litterae nostrae testantur.

Volumus etiam ut coram synodo praedictum Photium sanctissimum patriarcham oretis ut neque pallium in Bulgariam mittat, neque ordinet quemquam in ipsa provincia. Si enim haec fecerit, juxta sacros canones illum arguemus.

Volumus praeterea ut coram universa synodo promulgetur, quod synodus habita adversus praedictum patriarcham Photium tempore Adriani sanctissimi papae tum Romae tum Constantinopoli, ex nunc habeatur nulla et irrita, et non annumeretur cum alia sancta synodo.

Advertite ut juxta mandatum nostrum ita ambuletis, neque muneribus vos corrumpi sinatis, neque adulationibus, neque minis et terroribus declinetis sive ad dexteram sive ad sinistram, sed regiam viam incedite, tanquam habentes locum et potestatem nostram, quam vobis propter Ecclesiae pacem sumus impertiti, ut vestro labore et diligentia digne gratiam nostram, et apostolicae sedis obtineatis, et nostrae communionis sitis haeredes.

Subscriptiones episcoporum qui interfuerunt Romanae synodo, ex qua prodiit commonitorium et litterae Petro legato datae. Martinus episcopus Ecclesiae Narniensis in hoc Zacharias episcopus Ecclesiae Anagninae et bibliothecarius apostolicae sedis in hoc commonitorio pro receptione Photii sanctissimi patriarchae propria manu subscripsi. commonitorio apostolicae sedis pro restitutione Photii sanctissimi patriarchae propria manu subscripsi: sic et aliqui sequentes: Dominicus episcopus Triventi. Florius episcopus Maturensis. Gaudericus episcopus Velitrensis. Stephanus episcopus Ferentinas. Leo episcopus Gabiensis [Sabiniensis]. Petrus episcopus Forosemproniensis. Leo episcopus Tarracinensis. Walpertus episcopus Portuensis.

Presbyteri cardinales.

Diaconi cardinales. Simeon episcopus Fundensis. Joannes episcopus Siminorum. Benedictus episcopus . . . . . Gregorius episcopus Silvae Candidae. Bonifacius episcopus Bleranorum. Theodorus episcopus Gallesiensis. Stephanus episcopus Nepesinus. Germanus presbyter tituli sanctorum Joannis et Pauli. Petrus presbyter tituli sancti Chrysogoni. Benedictus presbyter tituli sancti Balbinae. Adrianus presbyter tituli sancti Laurentii. Joannes presbyter tituli sanctae Caeciliae. Paulus diaconus subscripsi. Leo diaconus subscripsi.

ADNOTATIO SEVERINI BINII. Audisti, lector, additamentum Photii de abrogatione concilii oecumenici VIII sub Adriano pontifice celebrati, jam superius apertissime redargutum falsitatis, ex recitatis Joannis papae VIII epistolis. Sed detegitur in eodem commonitorio eadem etiam impostura ex ipsa subscriptione episcoporum, qua (ut ex supra positis vidimus) profitentur omnes se commonitorio pro Photii restitutione subscribere. Quod si ex synodi sententia definita fuisset damnatio oecumenicae synodi VIII eademque commissa legatis in dato illis commonitorio, credibile utique est magis eam suis subscriptionibus expressurus fuisse quam Photii restitutionem.

CCXLVIII. AD PHOTIUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM. (Anno 879.) Photium patriarcham Constantinopolitanum constituit, dummodo in synodo veniam postulet; decernit ne deinceps ullus e laicis in eadem Ecclesia statim episcopus ordinetur: jubet Bulgaricam dioecesim Ecclesiae Romanae restitui. EPISTOLA. PHOTIO patriarchae Constantinopolitano.

Experientia tuae prudentiae litteris pontificio nostro delatis satis ubertim comperta, altitonantem Dominum, piissimas ei grates agentes, laudavimus, qui postulatus dat omnibus sapientiam, et in domo faciens unanimes habitare, salvat omnes in se sperantes, et protegit se in veritate quaerentes; qui neque probos, reos, neque facit pios, tyrannos: tamen juste judicans, beatis quibuslibet aeterna praemia, et infelicibus, reservato interim poenitudinis tempore, nisi resipuerint, aeterna confert supplicia. Praedictis quoque litteris praeconia nostra legentes, affectum tuum cognovimus, et quam sis nunc erga nos devotus, satis evidenter reperimus: verum in quo nobis nostra merita non suffragantur, Deo dimittimus; et in quo nos humanis laudibus quicunque mortalium elevare conantur, fragilitatem naturae nostrae cum summa formidine, eodem Deo prae oculis habito, contemplamur. Scimus enim, ipso dicente, quia qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Matth. XXIII).

Quod dicitur autem, sanctam Constantinopolitanam Ecclesiam in te convenire, teque privatam sedem recipere, missos vero nostros tecum minime consecrare, de adunatione omnium Deo gratias agimus; sed missis nostris ideo de hoc mandatum non dedimus, quia nil certitudinis, qualiter ipsa sedes haberet, antea comprobavimus. Nunc vero, sicut de pace et adunatione ipsius Ecclesiae valde gaudemus, ita et de dissensione nolentium acquiescere contristamur, quia Salomone [ leg. Samuele] testante, quasi peccatum hariolandi est repugnare, et sicut genus idololatriae nolle acquiescere (I Reg. XV).

Verum super receptione privatae sedis nos debuimus ante consuli. Tamen quia, obeunte fratre et coepiscopo nostro Ignatio te Constantinopolitano throno praesidere audivimus, tantum ut pax augeatur et jurgia cessent, multimodas Deo gratias agimus. Tu autem omnium mentes demulcens, omnes patulis ulnis amplectere, omnes dispersos congregare non desinas, omnes colligere sollicite stude, quia sicut sanctus papa Leo Magnus scribit, sedis apostolicae, inquiens, moderatio hanc temperantiam servat, ut severius agat cum obduratis et veniam cupiat praestare correctis.

Et cum non sit reprehensibilis erga correctum quantacunque miseratio, satisfaciens coram synodo misericordiam secundum consuetudinem postulaveris, ac si evidenti correctione utaris, et peritiae non obliviscens, nullius damna moliaris, quin potius exsilia eorum qui tibi non velle consentire dicuntur, studiose dissolveris, eosque suis ecclesiis et honoribus restitueris: et si, quia spiritalis filius noster Basilius Christianissimus imperator apud nos pro te multis precibus intervenit, omnes uno voto, uno consensu et una concordia in tua restitutione convenerint, veniam pro pace sanctae Constantinopolitanae Ecclesiae tibi concedimus, communionem quoque et gradum, coram synodo misericordiam quaerendo, nihilominus reddimus, et ut sanctae Constantinopolitanae Ecclesiae digne praeesse debeas, consentimus, ita tamen ut deinceps de laicis in eadem Ecclesia episcopus contra sanctorum Patrum statuta nullatenus ordinetur, et omnis illa mala consuetudo abinde penitus amputetur, juxta capitulum quod super hac re in venerabili synodo, tempore scilicet decessoris nostri Adriani junioris papae Constantinopoli habita, est congruentissime promulgatum.

Reliqua vero quae litterae tuae a nobis fore censenda vel finienda exspectant, dato commonitorio nostris legatis, Petro venerabili presbytero cardinali nostro, deliciosisque consiliariis nostris, quaedam scriptis, quaedam autem verbis injunximus, qui juxta censuram nostri apostolatus instructi de omnibus, cuncta, Deo prae oculis habito, contemplantes, et admittenda ubi fas est admittere studeant, et corrigenda sub aequitatis libramine corrigant.

Praeterea sicut vestra pars suum velle conatur vires accipere, ita et dioecesim nostram Bulgariam, quam apostolicae recordationis sanctissimique domini papae Nicolai certamine sedes apostolica recepit, ac Adriani aeque beatissimi praesulis tempore possederat, summa nobis celeritate restitui volumus, et de caetero omnem ordinationem ecclesiasticam ab Ecclesiae Constantinopolitanae praesulibus in eadem dioecesi Bulgarica auctoritate apostolica amputamus; ipsos autem ordinatos ibidem episcopos, et omnes alios inferioris ordinis clericos, ut inde se subtrahant et ab invasione Bulgaricae nostrae dioecesis se omnino compescant, decertare procures. Quibus si tu aut pallium dederis, aut quamcunque illic ordinationem feceris, vel donec nobis obediant, cum eis communicaveris, pari excommunicatione cum eis tenebris annexus.

ADNOTATIO SEV. BINII De adulteratione epistolae praecedentis a Photio perpetrata. Haec est altera epistola quam a pontifice Joanne VIII acceptam Photius a se Graece translatam, et ad perfidiam suam occultandam addendo, mutilando, subtrahendo et expungendo in pseudosynodo sua octava legi ac promulgari fecit.

Porro ille sciens quanta inesset in apostolicis litteris auctoritas, lecturus cum esset eas in synodo ad persuadenda quae vellet, addidit et abstulit pro arbitrio quae sibi sunt visa. Quaenam autem ista fuerint, ex recitatione ipsius epistolae ex secunda ejusdem actione depromptae, Latinatique ab eodem Metio redditae, satis intelliges sic enim se habet.

« JOANNES episcopus, servus servorum Dei, Photio sanctissimo fratri et comministro patriarchae Constantinopolitanae Ecclesiae.

« Sapientiam et prudentiam fraternitatis tuae in litteris cum perspexerimus, instar tonitrui coelitus missi ex Deo resonantem et omnes terminos terrae suo strepitu replentem, pias Deo gratias et excelsas laudes retulimus, qui omnibus petentibus juxta eorum petitionem largitur sapientiam, et qui habitat in concordiae domo, et fovet et protegit omnes qui veritate spem suam in ipsum collocant: quia quique nec malos in finem rejicit, neque bonos ut in tyrannidem aliquam incidant, supra eorum vires permittit, sed potius justitiae aequalitate ac judiciorum aequilibrio omnes res humanas dirigit et feliciter ducit. Et beatus ille qui alacri animo praesenti tempore per poenitentiam lapsos erigit, in coelis enim iste thesauros sibi thesaurizat; hic etenim in hac felicitate permanens, fruetur sempiternis futuris bonis, cum revelabitur futura gloria. Tuas itaque praedictas humanissimas litteras cum accepissemus, et laudes nimias quibus nos exornas et qua animi alacritate erga nos te habes, agnovimus quomodo pie et sane te geris, licet laudes quas nobis tribuis longe a nobis absint: cum enim mortalem et mutabilem naturam nacti simus, non sunt laudes satis tutae, et magno timore afficimur illius videlicet qui omnia videt et omnia prospicit, tum occulta tum aperta, ne aliquo pacto aliter ab hominibus nos habiti, aliter in conspectu Dei reperiamur, et pro laudibus et optata gloria perpetuum dedecus lucremur. Sed haec permittamus interea Deo, qui novit omnia, et quem nihil nostrum latet. Novimus enim ipsum dicere: Qui se exaltat, humiliabitur (Matth. XXII).

« Scripsisti nobis quod sanctissima Dei Constantinopolitana Ecclesia in te recipiendo concors et unanimis facta est, et quod sedem recepisti quae tua erat et qua fueras orbatus: his de rebus, de Ecclesia videlicet et de tua restitutione, qua es ad propriam sedem restitutus, Deo ex corde et pro virili gratias agimus. Habebant etiam litterae pietatis tuae quod nostri legati noluerunt quam primum tibi comministrare. Et hoc factum dicimus quia nondum illis permiseramus ut ea facerent quae praeceperamus. Si enim mandatum nostrum habuissent, nulla ipsis fuisset dubitatio, nec alicujus moestitiae causam pietati tuae praebuissent. Nec nos satis certi eramus de fraternitate tua, quod ad tuam sedem te Deus restituisset, et jam ipsam obtinuisses: si enim hoc rescivissemus, misissemus procul dubio, ut par erat, gratulaturi tibi pro tuae sedis receptione. Ne igitur interea iniquo feras animo; quod enim antea defuit, jam ex superabundantia completum est.

« Didicimus praeterea quod sunt inter vos nonnulli schismatici qui non quiescunt, sed in vanum laborant, et certantem diabolicum certant, juxta prophetam dicentem: Divisi sunt contriti, ut evellant et evertant ad se nonnullos simpliciores. Et quemadmodum gavisi sumus pro tua restitutione, quam Deus operatus est, et unione facta Ecclesiae, ita tristati sumus pro schismaticorum illorum interitu.

« Tu vero qui praestas sapientia et prudentia et gratia a Deo tibi largita (quid enim habes quod non accepisti? et si accepisti, novimus te non gloriari quasi non acceperis), omnes tibi devincere humanitate contendas eos qui a te procul sunt segregati et dispersi, misericordiae viscera illis aperiendo, et benignitate illos complectendo, simul congregare ne graveris: ut, quemadmodum sanctissimus papa Leo Magnus scribit, eos qui quaerunt humiliari in conspectu Dei et unionem vobiscum quaerere, suscipiamus. Sicut econtra adversus eos qui duro sunt corde, fortitudine et constantia et patientia illos vincamus, duritiae etiam cordis illorum obsistamus. Similiter illis qui poenitentiam quaerunt, quae lapsos sublevat, manus adjutrices praebeamus. Non enim est desperatio poenitentibus, et petentibus misericordiam non est confusio.

« Quapropter fraternitatem tuam rogamus ut Christi mores imitando, praecipue vero ejus humilitatem quam sustinuit pro salute generis nostri, non te pigeat in synodo praedicare Dei erga te misericordiam et auxilium, nec non sanctissimae Romanorum Ecclesiae protectionem et tutelam, et laborem, quem pro tua dilectione sustinuit, ut hoc pacto aedifices omnes pro communione nostra et animorum nostrorum concordia. Quandoquidem quaecunque ab illa petiisti, obtinuisti etiam. Et sicut illi mos est ut omnibus qui injuste patiuntur opem ferat, ita ejus auxilio tu non caruisti, sed divina ope et hujus sanctae sedis labore et studio ad sedem tuam es restitutus.

« Quapropter rationi congruum duco ut hujus consueti auxilii, necnon benignitatis, quam ipsis operibus singulis diebus experiris, de illa in omnem terram sonum emittere non obliviscaris, sed etiam ipsam sequere, et instar illius nulli damnum inferas, nec aliquem a visceribus misericordiae tuae repellas. Si qui usque adhuc unionem cum tua pietate amplecti noluerunt, neque tecum convenire, ne desistas, sed potius laborem et certamen sustine, cum docendo, tum etiam sermocinando, et longanimi admonitione, nec non alacri et benevolo vultu ut juxta Apostolum, vel omnes vel plerosque lucrari studeas, et tibi conciliare, ac per te ipsi Deo accedentes, illos ad te, et per te ad Deum suscipere dignare. Sacerdotales etiam honores et eorum ecclesias, illis restitue.

« Et quemadmodum spiritalis filius noster imperator Basilius pro te nos ejus petitioni rationabili et justae et Deo gratae obsequentes, fecimus cum tua pietate, quod imperator petierat, eodem pacto te rogamus ut tu etiam obliviscaris malorum quae adversus te commiserunt, qui a te fuerant abalienati. Qui si revertantur ex corde, tua pietas honore insignita apertis ulnis illos recipere dignetur, ut omnes feliciter consentientes ad conversionem et restitutionem tuae sedis commune gaudium et diem festum et laetitiae peragamus.

« Hoc etiam rogamus fraternitatem tuam ut nobiscum decernas ut in posterum nullus saecularis ex tempore ad pontificalem sedem assumatur, sed secundum gradum et ordinem procedens, et proprium unusquisque in suo gradu progressum virtutis ostendens, ita pontificalis sedis gradum obtineat. Qui enim aliter ascendit, ecclesiasticis nostris canonibus contraria facit. Et volumus morem hunc, qui non est probandus, ab initio in vestra Ecclesia inventum, in posterum irritum abolere. Hoc autem dicimus juxta canonem editum in synodo tempore Adriani sanctissimi papae et Tarasii beatae memoriae patriarchae Constantinopolitani.

« Synodum vero contra pietatem tuam ibidem habitam irritavimus et annullavimus, imo et abjicimus, tum propter alia, tum etiam quod beatus papa Adrianus praedecessor noster illi non subscripsit. Reliqua vero omnia de ecclesiasticis rebus quae tua epistola nobis insinuavit, scribere omittimus, quoniam de illis in commonitorio scripsimus, cui etiam subscripsimus omnes pro tua restitutione, et illud Petro religiosissimo presbytero cardinali et legato nostro dedimus quem misimus, [ f. ut una,[HARD.] ] et una cum Eugenio et Paulo religiosissimis episcopis legatis nostris Dei timorem prae oculis habentes, et suam conscientiam immaculatam conservantes, omnino vobiscum faciant quae vestrae Ecclesiae conferre noverint, Deus te conservet usque ad finem, dilecte frater, reverendissime et comminister noster. »

Ecce tu jam vidisti, et conferens utraque exemplaria cognovisti, lector, quo tandem progressa impostoris audacia, et ausa sit falsarii animosa procacitas, ut tribus versibus istis ad epistolam Joannis ultimo loco additis, tantam molem illam oecumenicam, inquam, octavam synodum, quam Occidens et Oriens, pontifex et imperator una cum episcopis et magistratibus tanto labore sunt conati erigere et stabilire, quantum in ipso fuerit, Photius mendaci stylo sit demolitus. Ut plane iterum repetendae, quin et aliae innumerae sint agendae Deo gratiae, quod ad tam immane periculum evitandum, et immensum scandalum antevertendum, voluerit divina providentia remanere integra exemplaria Joannis epistolarum, unicum remedium ad falsitatem hominis perditissimi arguendam et imposturam aperiendam. Quo nomine pariter, ut vidimus, et ipse de quo egimus, pontifex Nicolaus summas gratias Deo rependit, quod ad convincendas falsitates ejusdem Photii in suis litteris impudenter admistas, earum exemplaria Romae servaverit, sic dicens in epistola ad Michaelem imperatorem: Verumtamen nos quomodocunque falsitati vel depravationi eadem sit epistola submissa, grates innumeras agimus Deo, cujus inspiratione et fidelia illius exemplaria penes nos retinuimus, et cujus permissu qui haec vel authenticam ipsam scripsere, superesse noscuntur; haec ipse. Sed nos dupliciter Deo gratias rependere obligamur, et quod Joannes, sicut et Nicolaus, missarum a se litterarum exscripserit et retinuerit exemplaria, et quod eadem cum codice, quem regestum vocant, sint in hanc diem in Vaticana bibliotheca integra post tot naufragia Romanae Ecclesiae conservata; ut quod earum translatio facta per Photium fraudulenter posset argui falsitatis, cum in multis aliis, tum in iis quae operatus est ad demoliendam funditus oecumenicam octavam synodum, tam quod citationem ejusdem synodi octavae sub Adriano habitae, quae convincitur eam recipere et comprobare Joannem, omnino erasit atque penitus abolevit; quam etiam quod disertis verbis addiderit, ab eodem Joanne pontifice jam illam prorsus damnatam, irritam, ut ait, ac nullam redditam esse.

In hoc ipsum enim totus incubuit homo profanus, ut adversum se collectam oecumenicam synodum, in qua cubitalibus litteris, ut ita dixerim, ejus scelera multipliciter nota essent, abolendam exstinguendamque penitus, ut nec nominaretur amplius, laboraret. Sed ex quod sciretur testificatione historicorum Graecorum, tum Latinorum, octava synodus oecumenica celebrata esse Constantinopoli: ipse eodem in loco haberi, eodemque quoque nomine appellari voluit suam pseudosynodum, quam supponeret pro legitima octava oecumenica habita per Adrianum, usus ad decipiendos omnes recitatis superius ad ipsum scriptis, sed ab ipso falsatis litteris Joannis papae, ex quibus pariter detegas alias ejusdem nebulonis versutissimi imposturas. Quamvis enim idem Joannes pontifex, tum in ipsa epistola ad Photium scripta, tum in recitata superius ad imperatorem citando dictam oecumenicam synodum, ut dictum est, eam visus est comprobasse; et nihilominus in additamentis Photii idem ipse ejus damnator asseritur: non ista ipsi fatis sunt visa, sed et ab illo falsatum est commonitorium ab eodem pontifice datum Petro legato.

CCXLIX. AD LANDULFUM ET LANDONEM. (Anno 879.) Scribit Trajectum se iturum, et quae paci eorum conducant, curaturum; ibique cum de aliis, tum de Landulfo Capuanae Ecclesiae episcopo electo acturum. Dilectis viris LANDONI filio Landonis, et fratribus ejus, seu LANDULFO filio Landenulfi, ejusque germanis.

Receptis atque perlectis litteris vestris, quas nostro pontificio direxistis, quanta pace et concordia vos post obitum Landulfi bonae memoriae Capuani episcopi, cum Pandenulfo conjunxissetis, et jusjurandum fraterno ac indivisibili foedere inter vos habito firmassetis, luce clarius novimus: sed suadente humani generis inimico, et zizaniorum inter vos semina diffundente, omnem concordiam et unanimitatem quae inter vos divino respectu exstiterat videmus corruptam atque confusam. Pro quo videlicet tantae inimicitiae malo vobis jam litteris nostris per Dominicum venerabilem episcopum nostrum ad vos delatis, innotescentes, mandavimus quoniam Deo propitio pro vestrum omnium salute ac pace volumus Kalendis Octobribus Trajectum venire, ibique vobiscum et cum Guaiferio glorioso principe, atque cum Capuanis caeterisque vestratibus loqui, et ordinare primum ea quae nobis et vobis sunt necessaria vestraeque paci et utilitati proficua, quatenus, totius discordiae scandalo de medio vestri ablato, et recepta Dei pace, quae superat omnem sensum (Philip. IV), in fraterna dilectione et in pristina devotione omnes concordes et unanimes manere valeatis; et tunc sive de Landulfo venerabili presbytero, quem omnium Dei sacerdotum et judicum, seu totius Capuanae plebis voto parique consensu electum habetis, sive de aliis necessariis causis, vestram secundum sacros canones adimplebimus voluntatem; et idcirco grave non videatur nobilitati vestrae nostrum, ut dictum est, specialem praestolari adventum.

CCL. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. (Anno 879.) Eadem quae in superiori: praeterea arguit quod contra Capuanos arma sumpserit; rogat ut mancosos sibi ab Amalfitanis restitui curet. Dilecto filio GUAIFERIO glorioso principi.

Sicut nobis litteris vestris mandastis, quod devotam circa nos amicitiam et sinceram conservetis dilectionem, hoc multis jam evidentibus documentis luce clarius agnoscimus et tenemus; unde et noster apostolicus animus circa nobilitatem vestram, utpote circa charissimum filium, benignus existit, cupiens honorem et gloriam vestram semper immutilatam conspicere et audire. De electo autem Landulfo, videlicet venerabili presbytero Capuanae Ecclesiae, pro quo jam toties nostro pontificio suggessistis, non aliquo malae voluntatis affectu vos nunc usque audire praetermisimus, sed sola pacis verae causa et inter proximos augendae dilectionis. Nam sicut vobis nunc litteris nostris, per Dominicum episcopum ad vos delatis, mandavimus, cupimus, Deo propitio, pro vestrum omnium salute, concordia et unanimitate Kalendis Octobribus Trajectum venire, ibique vobiscum et cum Capuanis caeterisque vestratibus loqui, et ordinare primum ea quae nobis et vobis sunt necessaria et vestrae paci utilitatique proficua; et tunc sive de praefato electo, sive de aliis necessariis causis, vestram adimplebimus voluntatem: quia vestro sagaci consilio communique consensu, quae pro pace fraterna et pro terrae nostrae ac vestrae defensione, sive Saracenorum perditione, consideranda et perficienda sunt, peragere cupimus. Quapropter, sicut nos vestrum volumus desiderium et honorem alacri mente implere, ita quoque et vos illa quae nostro apostolico culmini sunt decentia, devota mente debetis peragere; quamvis in hoc reprehensione non modica digni videamini, quod sumptis armis contra Capuanos, inter assiduas paganorum persecutiones consistentes, persequi et impugnare praesumpseritis, antequam eorum culpas nobis veraciter cognitas fecissetis. Porro de mancosis quos pro defensione terrae S. Petri dedimus te praesente Amalfitanis, volumus ut eosdem mancosos ipsi Amalfitani deferant secum navigio usque in portum urbis Romanae, quoniam salvi et securi ibi manebunt; et tunc accepta a nobis prius securitatis sponsione, ipsos nobis mancosos reddere procurent, quatenus nostra recipientibus nobis, nullam pro his de caetero patiantur calumniam.

CCLI. AD LEONEM EPISCOPUM. (Anno 879.) Dolet Capuae discordias esse excitatas; significat se Trajectum iturum, ibique de Landulfo episcopo electo, cujus confirmationem petierat, acturum. Reverendissimo et sanctissimo LEONI episcopo.

Sacerdotalem curam et sollicitudinem, quam pro Ecclesiae Dei utilitate populique concordia et pace peragere procul dubio debent Domini sacerdotes, litteris tuis relectis, te luciflue habere cognoscimus; dum Dei proximique dilectione sollicitus, doles Capuanos, nobiles scilicet viros, fraterno foedere per jusjurandum inter eos habito nequiter corrupto ad veram discordiam et inimicitiam pervenisse, et adhuc in ea improvida mente consistere, atque pro Landulfo venerabili presbytero, et electo a vobis et omni sacerdotali coetu nobiliumque caterva, cunctoque populo Capuanae civitatis, pontificio nostro supplicas, quatenus eum non differamus sacrae plebi Capuanae antistitem ordinare. Nos autem, pastorali sollicitudine moti, vobiscum similiter condolemus fratres et propinquos pro saeculi cupiditate in tantam discordiae et inimicitiae voraginem demersos, pro quibus sane, Deo propitio, pacificandis, volumus Kalendis Octobribus Trajectum venire, et ibi cum Guaiferio principe, atque vobiscum, et cum Capuanis caeterisque vestratibus loqui, et ordinare primum ea quae nobis et vobis sunt necessaria; et tunc de ipso electo vestram secundum sacros canones adimplebimus voluntatem: et idcirco grave non videatur dilectioni vestrae nostrum, ut dictum est, specialem praestolari adventum. Unam talem Adelchisi episcopo: et alteram Lupeno episcopo.

CCLII. AD LANDULFUM PRESBYTERUM. (Anno 879.) Laudat eum quod ad propinquorum suorum insidias evitandas Capua fuerit egressus, et in discordiis sedandis elaboret; significat Trajectum se iturum ibique de ejus electione deliberaturum. LANDULFO venerabili presbytero et electo.

Quia discordantium parentum tuorum insidias declinando, et ex urbe Capuana egrediendo, in antiqua sanctae ecclesiae Capuanae sede, nomine videlicet S. Stephani protomartyris refulgente, nunc habitare te asseris, atque cum vicinis episcopis assidue decertas, ut male divisos adunare atque discordantes pacificare, Deo favente, possis, gratum recepimus. Quia et ante susceptum officium ea quae sunt boni pastoris peragis, in quo scilicet ut perseveres hortamur usque ad nostrum specialem adventum; quoniam, Deo propitio, pro vestrum omnium salute, concordia et pace, Kalendis Octobribus volumus Trajectum venire, ibique cum Guaiferio glorioso principe, et cum aliis eximiis parentibus tuis loqui, et ordinare primum ea quae nobis et vobis sunt necessaria vestraeque paci et utilitati proficua, et tunc provectionem tuam secundum sacros canones, omnibus pacificatis, peragere.

CCLIII. AD PULCAREM PRAEFECTUM. (Anno 879.) Arguit quod nec foedus cum paganis ictum ruperit, nec ditionem sancti Petri, sicut promiserat, defenderit; praecipit ut pecuniam pro ea re datam ad se remittat. Dilecto viro PULCARI praefecto.

Pro salute animae tuae ac pro defensione totius Christianitatis, quae, te cum paganis pactum habente, quotidie depraedatur atque in diram ducitur captivitatem, multa tibi et populo tuo, quae postulasti, fecimus bona. Insuper decem millia mancosorum argenti dedimus tibi ut terram sancti Petri rupto foedere paganorum defenderes; quod tu cum tuis per jusjurandum facere promisisti, sed timore judicii Dei postposito, neque pactum iniquum disrumpere voluisti, neque propter jusjurandum littora nostra defendere, sed potius depraedari diabolico jam juri subjectus, permittis, et in animae tuae perditionem consentis oves pretioso Christi cruore acquisitas duci captivas. Et ideo dignum est ut ipsos mancosos, quos tibi pro defensione terrae nostrae dedimus, recipiamus. Quapropter volumus ut eosdem mancosos per tuos fideles Amalfitanos usque in portum urbis Romanae nobis navigio venientes remandes, quoniam ipsi Amalfitani salvi et securi ibi manebunt, et tunc accepta prius a nobis securitatis sponsione, praefatos mancosos nobis reddere procurent, quatenus nostra recipientes, nullam tibi vel populo tuo inferamus calumniam. Nam et dromonibus nostris praecepimus ut nullo modo aliquam populo tuo faciant contrarietatem, si tamen nobis ipsos mancosos salvos reddideris.

CCLIV. AD MONACHOS PULTARIENSIS COENOBII. (Anno 879.) Dolet de eorum calamitatibus, et significat se ipsorum causa Bosoni principi atque Hugoni abbati scripsisse ut eos utentur; exemplar etiam testamenti Gerardi fundatoris Ansegiso archiepiscopo et Conrado comiti misisse. Sanctae congregationi summi apostolorum principis Petri coenobii nostri Pultariensis.

Cognoscat pro certo fraternitas vestra nos, relectis litteris vestris, pro tantis adversitatibus quas ab iniquis quotidie sustinetis hominibus, valde tristes existere, quoniam sicut de vestra prosperitate gaudemus, ita quoque et de vestra tribulatione tristamur. Unde volentes sanctam congregationem vestram, utpote Dominicum gregem in ipso apostolorum principe nobis commissum, salvam et quietam habere, direximus, secundum petitionem vestram, nostras apostolicas litteras Bosoni glorioso principi, et Hugoni nobilissimo abbati, petentes quatenus pro Dei sanctorumque apostolorum principum Petri ac Pauli amore, nostraque dilectione, suae defensionis auxilium vobis impendant, et contra Dei atque omnes vestros adversarios manum suae potentiae extendant, ut quiete ac securiter degentes, debitas Domino laudes persolvere ac pro nobis et omni populo Christiano valeatis omnipotentem Dominum deprecari, et res sancti nostri monasterii tranquilla mente disponere, regere ac secundum Dominum dispensare possitis. Porro exemplar ipsius testamenti, per quod Gerardus bonae memoriae comes, una cum Berta quondam conjuge sua ipsas res principibus apostolorum Petro et Paulo tradidit, bulla nominis nostri munitum, Ansegiso archiepiscopo et Conrado comiti, in cujus comitatu ipsae res continentur, per praesentem nuntium vestrum direximus. Vos itaque videte si de his omnibus adjuti fueritis, an non, et nobis renuntiate, ut quasi concilio meliori potuerimus, vos libentissime adjuvare curemus. Fraternitatem vestram orantem pro nobis Dominus dignetur conservare incolumem.

CCLV AD HUGONEM ABBATEM. (Anno 879.) Ut monasterium Pultariense tueatur. Dilecto filio HUGONI nobilissimo abbati.

Quanta vos dilectione quantoque nostrae paternitatis quasi unicum filium dilexerimus affectu, ex quo vestram sublimem cognovimus sagacitatem et gloriam, ipsi abundanter recolitis, quoniam et vestra nos excellentia veluti patrem spiritalem in omnibus colere et honorare animo tranquillo curavit. Quo videlicet mutuae dilectionis foedere illibato confisi, monasterium sancti Petri, quod appellatur Pultariense et Gerardus quondam comes de rebus suis perfecit atque dotavit et sancto Petro tradidit, petimus ut vestra in omnibus tuitione adjuvetur, quia fratres qui nunc in eo consistunt, et sedulas Deo laudes persolvunt, orantes pro salute omnium in Christo credentium, ab inimicis vicinis perturbantur, omnisque illorum, imo nostra familia crudeliter assidue vexatur et opprimitur; ita sane ut neque arare neque caetera quae ad terrae culturam pertinent, possit exercere. Quapropter et vestrum auxilium eidem sancto loco impendatis, et contra Dei atque ejus adversarios manum vestrae potentiae, pro amore Dei et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli nostraque dilectione extendatis, quatenus vestro potenti brachio freti, salvi in omnibus et securi consistant, ut et in praesenti dignas a nobis retributiones et in futuro multiplicem a Domino valeatis mercedem cum sanctis recipere.

CCLVI. AD HUGONEM ET RADULFUM. (Anno 879.) Quod Vendoaram villam sancti Petri Pultariensis nulli concesserit, et Arembertum, qui a Bosone eam accepit, excommunicari jusserit, nisi ab ea abstineat. HUGONI et RADULPHO dilectis fidelibus nostris.

Cognoscat pro certo fidelitas vestra quia nos ipsam villam nostram Vendoaram, quam dicitis esse invasam a Bosone comite, quasi nos eam cum illo commutassemus accipientes alteram ab eo, neque beneficiali more, neque alicujus commutationis tenore, neque alio quocunque modo, cum eodem Bosone vel alio quocunque homine, dedimus neque commutavimus. Ideo in fidelitate et servitio sanctorum apostolorum Petri ac Pauli devota mente permanentes, ipsam villam sub nostro jure tenentes, defendite et cum Domini auxilio gubernate, nec aliqui homini credatis nos aliquando praefatam villam quolibet modo daturos. Direximus vero, pro nostro adjutorio ac defensionis auxilio, litteras nostras jam dicto Bosoni comiti, ut pro amore Dei, et S. Petri, ac nostro, et suos homines inde removeat, et ipsam villam nullatenus invadere nec invasam retinere praesumat: quin potius suo vos brachio tueatur, et ab omnibus erga vos male agentibus dignetur defendere, si gratiam Dei et principis apostolorum cupit habere. Arembertum autem, vassallum ejus, cui ipsam villam beneficio dederat, omni ecclesiastica communione per Isaac venerabilem episcopum jussimus esse privatum, si in eadem villa ulterius temere intrare aut aliquam ibi contrarietatem facere praesumpserit.

CCLVII. AD BOSONEM COMITEM. Ut Arembertum et quosvis alios a Vendoara villa removeat, eamque Pultariensibus restituat et monasterium ipsum tueatur. Dilecto filio BOSONI glorioso principi.

Quanta vos dilectione quantoque nostrae paternitatis dilexerimus affectu ex eo quo vestram sublimem cognoverimus gloriam, ipsi abundanter recolitis, quoniam et vestra nos excellentia veluti patrem spiritalem in omnibus colere et honorare animo tranquillo curavit. Quo videlicet mutuae dilectionis foedere confisi, ea quae sub jure sanctorum apostolorum principum Petri ac Pauli per totius Galliae provincias immobilia loca consistunt, cum hominibus omnibusque sibi pertinentibus, ut vestro potenti brachio defensa manerent rogavimus, vestroque auxilio secura consisterent, quod vos pro amore Dei et S. Petri nostroque honore nobis libenter facere promisistis. Nunc autem, sicut audivimus, villam nostram Vendoaram absque nostro consensu et voluntate occupatis, et uni vestro vassallo, nomine Aremberto, in beneficium dedistis, et, si verum est, non bene, sicut vos decebat, egistis. Ideo rogamus, fili charissime, celsitudinem tuam ut propter amorem Domini et S. Petri, coelestis regni clavigeri, ipsam villam nostris, qui ibidem resident, hominibus sub nostro jure, sicut nos eam ordinavimus, liceat habere securiter, omnesque vestros vel alienos homines ab ejusdem villae habitatione vel dominatu removeatis, nec vestris diebus aliquam a quocunque homine contrarietatem patiamur. Simili etiam modo petimus ut monasterium S. Petri, quod appellatur Pultariense, et Gerardus quondam comes de rebus suis perfecit atque dotavit, et sancto Petro tradidit, vestra in omnibus tuitione adjuvetur, quia fratres qui in eo consistunt, et sedulas Deo laudes persolvunt, orantes pro salute omnium in Christo credentium, ab inimicis vicinis perturbantur, omnisque illorum, imo nostra familia crudeliter assidue vexatur et opprimitur, ita sane ut neque arare, neque caetera quae ad terrae culturam pertinent, possit exercere. Quapropter et vestrum auxilium eidem sancto loco impendatis et contra Dei atque ejus adversarios manum vestrae potentiae, pro amore Dei, et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli, nostraque dilectione extendatis, quatenus vestro potenti brachio freti, salvi in omnibus et securi consistant, ut et in praesenti dignas a nobis retributiones et in futuro multiplicem a Domino valeatis mercedem recipere.

CCLVIII. AD GUAIFERIUM PRINCIPEM SALERNITANUM. Monet ut a molestiis desistat quas Capuanis inferebat; significat se in ejus regiones iturum et discordias sedaturum. Nobilissimo viro GUAIFERIO glorioso principi.

Relatu quorumdam didicimus quod, suadente humani generis inimico, qui totius inimicitiae et mortis est auctor, cupiatis multiplicia damna et adversa inferre Capuanis, et propter discordiae malum quod saeculi quotidie livore generatur, et inter propinquos atque amicos accrescit, cogitetis generale discrimen praebere, unde scilicet non modica turbatio his vestris in partibus oriatur et longi temporis scandalum maneat. Et dum non desint extranei hostes, cum quibus assidue luctamen habeatis, vultis contrarietatis discrimina praebere propinquis, quos in auxilium vobis opportunum poteratis habere fautores. Nos idcirco, more paterno, vos quasi dilectum filium admonemus, et ex Dei omnipotentis auctoritate beatorumque apostolorum Petri et Pauli potestate prohibemus, ut non habeatis licentiam super praefatos Capuanos ire neque aliquam illis contrarietatem inferre usque ad nostrum specialem adventum. Quoniam, Deo auxiliante, cum hujus aestivi temporis fervor transierit, pro omnium vestrum salute, concordia et unanimitate, has vestras in partes veniemus, quatenus, nobis praesentibus, omnis vis sopiatur omneque scandalum, quod ex vipereo semine inter vos et illos accrevit, de medio vestri auferatur. Nos namque salutem vestram, ne in aeternum pereatis, cupimus, et ideo volumus ut ea quae pacis sunt sectemini semper. Nam pro vestro cum venerimus amore, ipsum quem vultis Capuanae plebi, Domino favente, antistitem ordinabimus, ut vester principalis honor indiminutus permaneat. Quod si forte aliter vos facere cognoverimus, scitote quia nostrae vos non habebimus communionis consortes.

CCLIX. AD PANDENULFUM CASTALDUM. (Anno 879.) Significat se Guaiferio scripsisse ut ab inferendo Capuanis damno desisteret. Nobili viro PANDENULFO glorioso castaldo.

Relectis industriae tuae litteris, quas per talem fidelem hominem tuum nobis mandasti, ea quae nostro pontificio supplicare studuisti, apostolica duntaxat benignitate audivimus, ac, prout ratio exigebat, partim complevimus. Direximus namque nostri apostolatus litteras Guaiferio, et admonendo increpando atque excommunicando eum non habere licentiam ex Deo et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli nostraque auctoritate permissum venire contra urbem Capuanam, neque aliquam in omnibus suburbanis et finibus ejus contrarietatem inferre, nullasve moliri insidias, usquequo istas in partes, auxiliante Domino, post hujus aestivi temporis fervorem veniremus.

CCLX. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Scribit se litteris eum, ut ad imperium promoveret, ad Urbem advocasse, Ravennam usque ad eum processisse, sperasseque se auxilium ab eo adversus Romanae Ecclesiae hostes recepturum: quae spes ita eum frustrata est, ut nunquam hostes magis saevierint: petit ut Ecclesiae opem ferat, et dum iter parat, legatos ad se mittat; suosque legatos commendat. Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi.

Quod bene vestra regalis cognoscit sublimitas, a longo jam tempore vos pro utilitate et exaltatione sanctae sedis apostolicae matris vestrae ad culmen imperii, Deo propitio, volentes perducere, auctoritatis nostrae litteris missis vocavimus, ac postmodum prae magnitudine amoris vestri, relicta nostra Ecclesia inter saevas hostium non solum paganorum, sed etiam malorum Christianorum manus, ad vos Ravennam pervenimus, quod nullus antecessorum nostrorum gloriosissimis progenitoribus vestris aliquando fecisse recolitur, sperantes scilicet omnem honorem pristinumque vigorem sanctae Romanae Ecclesiae per vos ad augmentum perfectum perducere, atque inimicorum sanctae Dei Ecclesiae nostrorum ferocem severitatem omni modo comprimere facileque superare putabamus. Sed quia de his omnibus nihil apud magnitudinem vestram, ut volebamus, peregimus, revertentes prioribus pejora reperimus. Nam inimici nostri, majori audacia elevati, non solum ea quae sancti Petri sunt diripere, sed etiam homines nostros in sua potestate recolligere et retinere non dubitant. Quapropter, fili charissime, pro certo scitote quia nos vestrum honorem et gloriam toto conamine desideramus perficere, et ideo vos ea quae utilitati et exaltationi sanctae sedis apostolicae proficua sunt, pio intuitu menteque devota debetis peragere. Unde obnixe precamur ut nobis dirigatis Luithbardum venerabilem episcopum, Manigoldum filium Adelberti, et Adelbertum protopincernam vestrum, qui, antequam vos has in partes veniendi iter sumatis, nos et sanctam matrem vestram Romanam Ecclesiam certificent, et ad vestrum honorem et gloriam placabiles et laetos efficiant, quatenus Deo auxiliante, vobis venientibus Romam, unum de pactis, et privilegia sanctae Romanae Ecclesiae, more parentum vestrorum, renovare et confirmare studeatis: et petimus ut de hoc quod pro honore Dei et sanctae Ecclesiae, seu vestro vos facere monemus, aliquid inimicis nostris non credatis, neque his qui magis ea quae sua sunt quam vestram gloriam quaerunt, eo quod honor et exaltatio sanctae Romanae Ecclesiae vestra protectio est in omnibus vestraque contra omnes inimicos defensio. Hos autem missos nostros, Marinum videlicet venerabilem episcopum et arcarium sedis nostrae, atque Petrum aeque episcopum Senogalliensem vobis direximus, quos ut benigne recipiatis rogamus, et ea quae vobis verbotenus dixerint, quasi nobis credere non dubitetis. Data ut supra.

CCLXI. AD EUMDEM. (Anno 879.) Dolet se non posse cum eo colloqui. Arnulfum legatum ad eum mittit, petens ne Romanam Ecclesiam ab hostibus laedi patiatur, ideoque ejus legatum cum Arnulfo ad se mitti jubet. Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi.

Audivimus quod debeatis nunc Alpes transire, atque cum charissimo fratre vestro communi eloquio frui; unde valde turbati existimus eo quod secundum commune placitum sperabamus nos vobiscum simul convenire, et magnum ac proficuum opus exaltationis sanctae Romanae Ecclesiae matris vestrae vestrique honoris et totius terrae sancti Petri salutis peragere. Idcirco direximus vobis hunc charissimum nepotem nostrum Farulfum deliciosum consiliarium nostrum, per quem vestrae regali suggerimus magnificentiae ut nullo modo praetermittatis ita ordinare atque disponere terram S. Petri; quatenus salva et defensa non solum a paganis, sed etiam a malis Christianis, quod ipsi procul dubio scitis, permaneat, donec, Deo auxiliante, revertentes ad gremium sanctae matris vestrae Romanae Ecclesiae veniatis; quia si hoc praetermiseritis, tanta undique adversa vix ferre valemus. Quapropter vestra regalis magnitudo praevideat ne vestris diebus eadem Ecclesia aliquam minuitatem patiatur, sed per vos magis augmentetur, quoniam ipsius augmentum vester est honor. Ideo petimus ut cum praesente jam dicto nepote nostro idoneum e latere vestro nobis dirigatis legatum, qui ad salutem et justitiam terrae nobiscum interim pariter et promptissime in omnibus, prout opus fuerit, desudet; ut et nos omnem vestrum honorem libentissime valeamus perficere, cui ea quae vobis dixerit, quasi nobismetipsis credere non dedignemini. Quamobrem rogamus, ut libenti animo hoc facere, et secundum promissum vestrum adimplere omnimodis satagatis, nam certos vos esse volumus quia vestrum honorem et gloriam tota mente desideramus perficere.

CCLXII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 879.) Miratur quod injuriis lacessitus ad se non confugerit; nuntium Ravennam mittit, qui omnia contra eum gesta diligenter inquirat, et eos qui injuriam intulerant, Romam venire compellat; quibuscum ipse ad synodum proficiscatur, ubi ejus causa agetur: eumque arguit quod in sua Ecclesia non resideat. Reverendissimo et sanctissimo ROMANO archiepiscopo sanctae Ecclesiae Ravennatis.

Audientes tales vobis a quibusdam insidias et injurias accidisse, mirati sumus quomodo ad Romanae Ecclesiae gremium et ad nostram apostolicam non statim veneritis praesentiam; nam si venissetis, pro certo scire potestis quia nos, diligenter inquisitis omnibus, omnem tuam causam ad optatum et prosperum finem, Deo favente, omnimodo perduceremus. Nunc autem pro hujus rei causa missum prudentem dirigimus Ravennam, cui ea quae nobis mandastis contra te acta fuisse, diligenter inquirere jubemus, ut eos qui talia, ut asseritis, egerunt, sub fidejussore talique legato obliget, quatenus ipsi de praesenti Romam compellantur venire. Quibus sane venientibus, volumus ut et vos pariter veniatis Kalendis Octobris, sicut tibi pro celebranda etiam synodo jam praeceptum est, quia in praesentia nostra causam tuam volumus deliberare, quoniam nos, secundum datam nobis divinitus potestatem, more praedecessorum nostrorum vos adjuvare omnino curabimus; nam volumus ut honor sanctae Ravennatis Ecclesiae semper indiminutus permaneat. In hoc tamen redarguendus es, quia dimissa Ecclesia tua Ravennae, per alienas Ecclesias contra tuam sponsionem discurris et resides; nam pro his quae tibi evenisse dicis. Data ut supra.

CCLXIII. AD OMNES FIDELES. (Anno 879.) Praecipit ut Ticinensi episcopo, cui potestatem excommunicandi tribuerat, obediant. Omnibus reverendissimis et sanctissimis episcopis, seu eximiis marchionibus et comitibus, cunctisque sanctae Dei Ecclesiae fidelibus.

Habentes omnium Ecclesiarum Dei, secundum Apostolum (II Cor. XXI), sollicitudinem, dignum duximus vestram industriam his apostolatus nostri litteris admonere atque apostolica benignitate magnopere exhortari quatenus potentiae munus, quod divina largitate habetis, utilitati Ecclesiae et honori sacerdotali prodesse debeat semper. Quapropter reverentiam et honorem sanctae Ticinensi Ecclesiae, quae speciali quodam modo sedi apostolicae pertinere videtur, ejusque antistiti, Joanni videlicet confratri nostro, cui vice nostra transgressores excommunicandos commisimus, eo videlicet tenore ut quos ipse excommunicaverit, ipsi excommunicati existant, ut ei auxilium alacriter impendatis monemus, nullam contrarietatem vel invasionem in rebus vel hominibus ipsius Ecclesiae quamlibet facere permittatis; quin potius vestro eos solatio tueri pro Dei nostroque amore diligentissime studeatis; sed et clericos illius nemo vestrum in commendatione, aut sub alicujus defensionis obtentu, absque praedicti episcopi sui licentia recipere praesumat. Quod si contra hoc nostrum apostolicum statutum aliquis suorum clericorum agere tentaverit, ecclesiastica sit, tam acceptor quam acceptus, communione privatus. Data ut supra.

CCLXIV. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 879.) Praecipit ut Romam ad synodum veniat. Reverendissimo et sanctissimo archiepiscopo sanctae Ecclesiae Ravennatis.

Sicut jam olim vestrae praecepimus reverentiae, ut pro multis Ecclesiarum Dei necessitatibus quarto Idus Octobris Romam venientes, synodum pariter celebraremus, nunc iterato his apostolatus nostri litteris fraternitati vestrae jubemus ut, omni mora vel occasione postposita, ad denominatam synodum, quam, Deo auctore, in praedicto tempore celebraturi erimus in ecclesia beati Petri principis apostolorum, cum suffraganeis tuis episcopis occurrere nullatenus praetermittatis; quia nos omnium Ecclesiarum Dei utilitati et exaltationi, sicut oportet, pari consensu et decreto more praedecessorum nostrorum consulere volumus. Et ideo vestram, secundum sacros canones unanimitatem adesse volumus, quatenus Ecclesiae Dei vigor, Christo favente, per synodalem censuram illibatus permaneat. Quapropter si in veniendo nunc aliquam moram vel negligentiam admiseritis, scitote quoniam canonica vos redarguemus censura. Optamus sanctitatem tuam, etc. Data XI Kalendas Octobris, indictione XIII.

CCLXV. AD CLERUM MEDIOLANENSEM. (Anno 879.) Praecipit ut in locum Ansperti archiepiscopi in Romana synodo privati alium a se consecrandum sufficiant; mittit legatos qui una cum ipsis electioni intersint, quibus in omnibus obediri jubet. Omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, et omni clero sanctae Ecclesiae Mediolanensis.

Deo dilectae unanimitati vestrae fraternitatis, charissimi, notum esse volumus quia nos una cum sancta synodo Idibus Octobris in ecclesia beati Petri apostoli peracta, Anspertum dudum archiepiscopum vestrum pro suis negligentiis ac multiplicibus praesumptionibus jam in priori synodo, post secundam et tertiam vacationem, atque post canonicas sibi datas inducias pro se satisfaciendo nolentem occurrere, virtute sancti Spiritus, et auctoritate sanctorum Petri ac Pauli apostolorum principum, et canonica atque synodica sanctione, episcopali honore privavimus, quia ante audientiam communicare pertinaciter praesumpsit, et ante legitimum suae purgationis examen ministerium sacrum contra statuta majorum temere agere non dubitavit. Et ideo praesenti vobis statuto jubemus ut omnes uno animo unoque voto convenientes atque convocantes pastores vel populum civitatis, de electione alterius, qui de cardinalibus presbyteris aut diaconibus dignior fuerit repertus, cum Christi solatio, ad archiepiscopatus honorem promoveatis: quo scilicet decreto solemniter facto, atque ad hanc urbem transmisso, ne antea quislibet episcoporum aliquem ibidem ordinare praesumat, antequam nobis omnia fuerint renuntiata, cum, Deo favente, nos ibi secundum morem pristinum, et secundum regiam concessionem, velimus archiepiscopum consecrare. Nam si aliter praesumpseritis, ecclesiastica vos communione privabimus; et qui contra hoc nostrum statutum fecerint, apostolico judicio erunt omnino correpti. Sane reverendissimos fratres et coepiscopos nostros Joannem Ticinensem, et Weltonem Ariminensem illuc vice nostra dirigimus, qui vobiscum pariter eamdem electionem faciant; quos nemo vestrum impedire in aliquo praesumat, si quidem justum fore cernitis ut nobis in omnibus obedire procuret: cui quisquis hoc superbiendo resistens agere tentaverit, a Christianorum collegio separatus erit. Et quia nondum a vinculis excommunicationis absolutus in Vercellensi ecclesia episcopum enormiter ac pervicaciter ordinare, contra regiam etiam voluntatem praesumpsit. Data ut supra.

CCLXVI. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Significat Anspertum dudum archiepiscopum Mediolanensem in Romana synodo privatum, ac Josephum, quem ille in Vercellensi episcopum ordinaverat, depositum; rogat ut Conspertum in Vercellensi ecclesia episcopum a se consecratum tueatur. Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi.

Regiae magnitudini vestrae notum esse volumus, fili charissime, quia Anspertum Mediolanensem archiepiscopum, in prima quidem synodo in ecclesia beati Petri apostoli habita pro suis evidentissimis negligentiis et praesumptionibus, una cum reverendissimo episcoporum coetu regulariter excommunicavimus: sed mentem suam in superbiam erigens, non solum pro perpetratis veniam humiliter non quaesivit, verum etiam ante audientiam et nostram apostolicam absolutionem, sacrum praesumpsit ministerium celebrare, atque contra sacros canones contraque regiam et nostram apostolicam voluntatem, episcopum in Vercellensi ecclesia enormiter consecrare praesumpsit. Pro quibus videlicet tantae temeritatis praesumptionibus, et ipsum Anspertum dudum archiepiscopum in ea, quae nuper acta est synodo, omni episcopali honore privavimus, et eum, quem illicite ordinavit episcopum, decrevimus synodali judicio depositum esse ab ordine episcopatus: intuitu tamen misericordiae in pristinum quo erat antea gradum reverti. Porro nos, secundum voluntatem et petitionem dilecti filii nostri Carolomanni gloriosi regis hunc Conspertum reverendissimum, de quo jam olim vobis per vestrum fidelem missum innotuimus, in eadem Vercellensi Ecclesia, consentientibus omnibus comprovincialibus episcopis, antistitem consecravimus, quem petimus obnixe ut pro amore Dei et sancti Petri, ac nostro, vestrae potentiae brachio tueamini, et, prout ei opus fuerit, dignum semper in omnibus praebeatis solatium. Regalem excellentiam vestram Dominus conservet incolumem, charissime fili. Data ut supra.

CCLXVII. AD VERCELLENSES. (Anno 879.) Praecipit ut Conspertum a se illis episcopum constitutum recipiant, et congruo honore colant. Josephi invasoris acta nulla esse declarat. Omnibus presbyteris, diaconibus, subdiaconibus et omni clero ac primatis, omnique populo Vercellensi.

His nostris apostolicis litteris vobis cognitum facimus quia Anspertum dudum archiepiscopum Mediolanensem pro suis multis praesumptionibus et negligentiis jam olim una cum sancta synodo sacra communione privavimus; sed ipse contra canonica statuta et contra nostrum apostolicum synodicumque judicium agens, ante audientiam, et absolutionem ministerium sacrum agere atque adhuc excommunicatus in hac Vercellensi Ecclesia vestra, quemdam virum Joseph nomine, ut audimus, contra regiam et nostram apostolicam voluntatem, episcopum ordinare temere praesumpsit. Ideo et eumdem archiepiscopum, et hunc ipsum Joseph invasorem ac praesumptorem, non intrantem per ostium, sed aliunde quasi furem ingredientem in ovile Domini, cum virtute sancti Spiritus, et auctoritate beatorum Petri ac Pauli apostolorum principum, nostroque apostolico judicio una cum synodali coetu reverendissimorum episcoporum, omni episcopali honore decrevimus esse privatos et alienos: tamen intuitu misericordiae, decreto synodali statuimus, jam fatum Joseph, invasorem Ecclesiae vestrae, de ordine episcopali dejectum, in gradum et ordinem quo prius exstitit omnimodo reverti. Nam cum praedictus Anspertus dudum Mediolanensis archiepiscopus esset regulariter excommunicatus, aliquam vel minimorum in Ecclesia Dei consecrationem graduum facere nullo modo potuit; quia quod non habuit, dare profecto nequivit. Quare omnium vestrum cognoscat sagacitas, et laudanda fidelitas, quoniam dilectus ac spiritalis filius noster Carolomannus, gloriosus rex istius Italici regni, ipsum Vercellensem episcopatum, more praecessorum suorum regum et imperatorum, concessit huic Consperto viro nobilissimo, praesentibus missis nostris, nostramque apostolicam clementiam suis est litteris deprecatus ut eum vobis episcopum consecraremus. Nos autem, ejus precibus inclinati, nolentes vos diu sine proprii ac legitimi esse cura pastoris, hunc ipsum sanctae Vercellensi Ecclesiae vestrae apostolica duntaxat auctoritate episcopum consecravimus, dedimusque vobis pro invasore illo istum pastorem, pro mercenario ignavo providum satis rectorem, qui scilicet nostris vos apostolicis doctrinis admonitus, quasi populum Domini sibi commissum more veri pastoris pabulo vitae perpetuaeque salutis pascere atque in virga aequitatis et mansuetudinis regere vigilanti semper cura et sollicitudine solerter procuret. Quem itaque vos omnes uno voto et pio affectu quasi patrem et rectorem animarum vestrarum, utpote charissimi filii, ut recipiatis praesenti statuto nostro jubemus; et abjecto ac reprobato supradicto invasore, hunc, quem ordinavimus vobis, habetote episcopum. Nam magna vos laude dignos fore videmini, quod de beati Petri apostoli consecratione meruistis habere antistitem: et hoc in augmentum honoris Ecclesiae Vercellensis sine dubio proveniet, si vos devota mente nostris obtemperatis praeceptis. Nos enim, vestram cupientes salutem, ideo monemus ut mente et corpore salvi esse possitis. Jubemus etiam omnes scripturas, vel dationes cujuscunque tenoris, quas fecit de plebibus, casalibus et villis ipsius Ecclesiae Vercellensis, nullam habere firmitatem; sed omnia quae fecit esse judicamus vacua et inania, quia legitimus ipse non fuit episcopus, et ideo quippiam dare non potuit: eum vero qui ex his quae fecit aliquid firmum esse dixerit, Ananiae et Sapphirae anathemate feriendum fore censemus. Nam si cujuslibet consilio vel hortatu aliter facere, non de praesenti ipsum invasorem abjicere studueritis, atque hunc quem nos consecravimus vobis, alacri cum voluntate non receperitis, omni ecclesiastica vos communione privabimus dignoque anathemate feriemus. Data ut supra.

CCLXVIII. AD NOTINGUM NOVARIENSEM EPISCOPUM. (Anno 879.) Monet ut res Angelbergae restituat; sin minus, denuntiat illi excommunicationem, nisi intra duos menses ad reddendam de his rationem Romam veniat. NOTINGO Novariensi episcopo.

Audivimus te res spiritalis filiae nostrae Angelbergae Augustae injuste tenere, quas volumus, et apostolica auctoritate praecipimus, ut continuo reddere studeas: et quod tibi retinere debere nulla lege conceditur, sub omni celeritate dimittas, ut ei cui pertinere videtur, his perfrui modis omnibus liceat. Nam si continuo praefatas res non reddideris, monemus, et apostolica auctoritate praecipimus, ut intra spatium duorum mensium Romam ad reddendam pro his rationem occurras, et coram nobis congruam satisfactionem exhibeas: alioquin tandiu excommunicatus existas quandiu huic nostrae commonitioni obtemperans, haec quae statuimus adimplere procures. Data XIV Kalendas Novembris, indictione XIII.

CCLXIX. AD AMALFITANOS. (Anno 879.) Significat se eos excommunicasse donec se a paganis separent; minatur illis alias poenas, nisi quamprimum pareant. Reverendissimo et sanctissimo PETRO episcopo, seu PULCARI praefectorio, atque universo populo Amalfitano.

Notum esse volumus dilectioni et unanimitati vestrae quia contra divina statuta, et nostra apostolica monita, quibus vos frequenter monuimus, et ex auctoritate Dei et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli, praecepimus ut nullum cum impia Saracenorum gente pactum haberetis, hahitumque omnimodo rumperetis, in tali scelere, et in consortio inimicorum Dei manere non formidatis: virtute sancti Spiritus, et auctoritate sancti Petri, cui ligandi et solvendi in coelo et in terra a Domino est concessa potestas (Matth. XVI), omni sacra communione, sancto videlicet corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi, vos una cum totius apostolicae sedis consensu privavimus, et ab Ecclesiae Dei societate separavimus, ut in eadem excommunicatione maneatis, donec resipiscentes ab impia vos paganorum praeda separetis; et nisi puro corde et devota voluntate citius fueritis conversi ad gremium sanctae matris vestrae Romanae Ecclesiae, majoris damnationis sententia vos procul dubio feriemus. Vestram denique nos salutem quaerimus, vestras cupimus in conspectu Domini animas apostolica benignitate salvare, et quasi oves dominicas ad pascua salutis aeternae desideramus perducere: si tamen bonis operibus dediti nostra solatia, voluntatem, jussionem et admonitionem studueritis perficere, et in tali placito nequitiae contempseritis manere. Optamus vos in Christo bene valere. Die 24 mensis Octobris, indictione XIII.

CCLXX. AD HELMOINUM EPISCOPUM PENNENSEM. (Anno 879.) Arguit quod ad synodum non accesserit; jubet statuta die ad se venire, et interim quemdam absolvere, quem injuste excommunicaverat. Reverendissimo et sanctissimo HELMOINO episcopo Pennensi.

Secundum sacros venerabilium Patrum canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, pro ecclesiasticis duntaxat necessitatibus atque utilitatibus ad eas, quas nuper statutis diebus celebravimus, synodos, missis ex more auctoritatis nostrae litteris, fraternitatem tuam debere occurrere modis omnibus decrevimus: sed quia, caeteris devote valde venientibus, te minime venisse, neque excusationem tuam in tractoria regulari tenore conscriptam nobis et sanctae synodo, causa videlicet temeritatis et inobedientiae, ut etiam evidenter apparet, non direxisse comperimus, ne dilectionem tuam de hoc indiscussam praeteriisse videamur, hoc nostro apostolatus statuto jubemus, eam infra octavum diem Decembris mensis, sine aliqua mora vel ambiguitate ad nos debere venire nostrisque se obtutibus praesentare. Nam et Oteramus filius qui [ f. quondam] Corvini cum aliis suis concivibus, nostris apostolicis, coram venerabili episcoporum coetu super te questus est, auribus, quod dum a te ipse impetitus ecclesiastice de contemptione, post praestito sacramento, se cum suis sacramentariis purgasset, tua eum fraternitas, sicut professus est, quasi perjurum excommunicaverit; regula canonica praecipiente quod hanc episcopus sibi cognitionem nullo modo debeat vindicare, Dominoque dicente ad Moysen, ad unius testimonium neminem condemnari oportere. Quod si ita est, quia temere illum excommunicare non debuisti, praecipimus ut eum de praesenti absolvas tuaeque communioni restituas: nam si ausu improbo aliter feceris, non quidem eum auctoritate apostolica procul dubio absolutum esse jubemus. Et si hanc jussionem nostram parvipendens, temerario ausu praesentiae nostrae adesse contempseris, ecclesiastica te communione velut inobedientem esse noveris privandum, quousque pro tuis negligentiis dignam veniens nobis satisfactionem humiliter feceris. Data XIII Kalendas Decembris.

CCLXXI. AD PAULUM EPISCOPUM. (Anno 879.) Jubet ecclesiam in villa Carpana sitam restitui, ibique sacerdotem constitui, et sacrum chrisma annuatim in eamdem mitti. Reverendissimo et sanctissimo PAULO episcopo sanctae Ecclesiae Regiensis.

Dilectioni tuae venerandis sanctorum Patrum regulis edoctae mandamus, atque his praesulatus nostri litteris jubemus, ut ecclesiam Dei positam in villa Carpana, jam nuper incendio crematam restaures, atque in pristinum decorem et ordinem restituere nullatenus praetermittas, atque sub proprii cura sacerdotis eam constituas, qui sedulas ibi Domino laudes quotidie persolvat, ac pro salute fidelium omnipotentem Dominum valeat exorare, sacrumque illic, Deo propitio, annue chrisma mittere indesinenter procures, quod est totius Christianitatis salus et perfectio vera. Nam si forte aliter feceris, nos ex apostolica auctoritate alteri episcopo praefatam ecclesiam ad restaurandum et canonice ordinandum procul dubio committemus. Data XIII Kalendas Decembris.

CCLXXII. AD THEODORICUM, HEODICIUM, ETC. (Anno 879.) Ostendit mulierem, quae vi minisque coacta religiosum habitum susceperat, ad vota servanda non teneri; hujus tamen causam illis definiendam committit. Quod si qua oriatur difficultas, eos vel eorum legatos cum ipsa muliere ad se venire jubet. THEODORICO Teatio, HEODICIO Firmano, JOANNI Aprutiensi et HELMOINO Pinnensi episcopis.

Quaedam vestrarum dioeceseon femina, nomine Theoderona de Vivelata, relicta quondam Tresigii, sedem apostolicam nostrumque simul pontificium adiens, questa est nobis quod, viro suo defuncto, velamen sibi sacri habitus ab ejusdem viri sui fratris duntaxat germani vi, non scilicet dilectione vitae spiritualis, sed ambitione praediorum ducti, impositum fuerit, et ipsa plurimum renitens contra propriam sponsionem, pollicitationem, expetitionem, electionem, propositum, votum atque spontaneum judicium sine benedictione sacerdotis idem velamen susceperit. Cujus professionem coram coepiscopis et fratribus nostris conferentes, inquisivimus etiam idoneos viros Opteramum, Scattoimum, Erfemarium, Amedeum et Cerisium, vicinos scilicet ipsius feminae, qui casu praesentes aderant, utrum se ita res haberet an non. Sed illi non solum ita fuisse testificati sunt, verum etiam parati exstiterunt omnem super hanc causam satisfactionem praemittere. Nos igitur habentes eumdem quem et patres nostri spiritum fidei, et per gratiam Christi, zelum justitiae, eadem super legitime velatis quae et illi sentimus eademque omnino decernimus; et quod non propria voluntate, non arbitrio, non voto, non expetitu vel spontaneo judicio, quin potius coacte admittitur, cassandum esse sancimus: praecipue cum haec eadem femina non nisi minis perterrita, plus minus diebus quindecim idem velamen gestasse se dixerit, et nullo sacerdote benedictionem tribuente hoc violenter susceperit. Quod licet ad hujus absolutionem sufficere posse speremus, quia si ita est, totius violentiae ac necessitatis vinculis absoluta, suum licenter et impune sequi debet arbitrium, et quod non elegit, ut perferat, non est cogenda: tamen sanctitati vestrae committimus ut, in unum convenientes, ipsius feminae causam secundum Deum discutiatis, et omnem super hac querimonia veritatem subtili indagatione reperientes, ad liquidum finiatis. Verumtamen dignum non esse sancimus ut jugum cui non suo proposito mota, sed ambitione et violentia oppressa subacta est, portare cogatur, quia et sanctus papa Gregorius in epistola ad Athanasium [ al. Anastasium] presbyterum Isauriae, inter caetera ita refert: (epist. lib. V, epist. 67). Quanquam ea quae vi impulsionis fiunt, canonum minime censura recipiat, et jure habeantur infirma, quia ipse ea dissolvit, qui injustum fateri compellit, sed magis illa est suscipienda et amplectenda confessio, quae ex spontanea monstratur voluntate procedere. Et rursus scriptum est: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII); et alias: Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine (Psal. CXVIII). Porro jam fato Joanni reverendo Aprutiensi antistiti etiam verbis injunximus ut, ascita vestra fraternitate, omne de hac re negotium vobiscum pariter ventilet, et canonice, sicut praediximus, diffinire procuret. Super quo si aliqua ambiguitas fortassis emerserit, tunc jubemus ut aut vos, aut vestri legati vices vestras agentes, cum eadem femina nostris praesentialiter obtutibus praesententur, ut coram nobis jam diligentius omnis rei veritas inquiratur et aequitatis regula terminetur. Postremo si praefatae feminae aliquod invidiose objectum crimen quoquomodo fuerit, vos, Deo prae oculis habito, hoc non admittatis; et si accusator illius in sua obstinatione permanserit, tam accusata quam accusator in nostram cum vestris pariter missis accelerent properare praesentiam. Verumtamen si accusator ejus defuerit, jam illa crimine illo coram nobis veniens non tenebitur, secundum Carthaginensis concilii nonum decimum capitulum, ita inquiens (Conc. Carth. III, cap. 7): Accusator ejus si nunquam diebus causae dicendae defuerit, a communione non removeatur; restituto in communione accusato, ipse removeatur a communione accusator. Data XII Kalendas Decembris, indictione XIII.

CCLXXIII. AD ATHANASIUM, PULCAREM, ETC. (Anno 879.) Praecipit ut foedus cum Saracenis ictum rumpant; quod nisi Kalendis Decembris fecerint, eis excommunicationem minatur. Pulcarem monet ne Pandenulfo Capuano judici molestiam inferat. ATHANASIO episcopo Neapolitano, PETRO episcopo, seu PULCARI praefectorio Amalfitano, episcopo Cajetano, seu Decibili, et JOANNI gloriosis hypatis, a paribus.

Pudet, ut ita dixerim, pontificium nostrum vos jam commonere super hoc quod tam multoties a nobis commoniti resipiscere noluistis, et cum Deo odibilibus Saracenis habitum pactum dissolvere hactenus contempsistis. Verum quia quanta crudelitatum genera, ac desolationum terrae istius calamitatum nimis ex hoc mala lugenda provenerint atque proveniant, exaggerare differimus, ne interim, quod dignum est, judicare cogamur. Adhuc obsecramus, adhuc sicut spiritales filios exhortamur, et paternis visceribus vos amplecti conantes, Dei ac principum apostolorum Petri ac Pauli auctoritate praecipimus, ut jam jamque disciplinam percipientes, ab eisdem iniquis et ancillae filiis saracenis vos separetis, et pactum cum eis habitum modis omnibus dissolvatis, si vel nostrae communionis, vel ipsius Christianitatis vultis esse participes; in quos jam daremus ecclesiastici mucronis sententiam, nisi nos apostolica patientia retineret. Idcirco vobis inducias usque Kalendas Decembrias istius tertiae decimae indictionis ad idem pactum cum Saracenis frangendum largimur, et tam vos quam Cajetanos atque Amalfitanos lucrari volentes, si usque ad idem tempus omnem Saracenorum amicitiam, nec non et omne foedus dissolvere solito contempseritis, utrosque sententiae ecclesiasticae jaculis feriemus, et perpetuo anathemati submittemus, ut qui socii disciplinae esse non vultis, communionis quoque nostrae non sitis participes. Hoc addendum est in epistola ad Pulcarem.

Postremo nobilitatem tuam monemus ut Pandenulfo judici Capuano in nullo molestus existas; et quod nobis ipse devotus est, tu ei devotione et amicitia copulatus, in quo posse tibi fuerit, contra adversitates illius te murum opponas; quatenus patris illius qui proprio genitore salvando suffigiit, reminiscens, pro utriusque amore, si de nobis tibi cura est, ipsius Pandenulfi profectibus potius haereas, quam obviare quoquomodo videaris.

CCLXXIV. AD ARPALDUM EPISCOPUM ASCULANUM. (Anno 879.) Arguit quod ad synodum non venerit; jubet ad se venire, ut iis quae a suis clericis objiciebantur, respondeat. Reverendissimo et sanctissimo ARPALDO episcopo Asculano.

Secundum sacros venerabilium Patrum canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, pro ecclesiasticis duntaxat necessitatibus ad eas, quas nuper statutis diebus celebravimus, synodos, missis ex more auctoritatis nostrae litteris, fraternitatem tuam debere occurrere modis omnibus decrevimus. Sed quia, caeteris devote valde venientibus, te minime venisse, cum etiam et auditu didiceris nos synodum celebrare, neque excusationem tuam regulari tenore in tractoria conscriptam nobis et sanctae synodo, causa temeritatis et inobedientiae tuae, ut evidenter apparet, non direxisse comperimus; ne dilectionem tuam de hoc indiscussam praeteriisse videamur, hoc nostrae auctoritatis statuto jubemus, eam de praesenti sine aliqua mora vel ambiguitate ad nos debere venire nostrisque se obtutibus praesentare. Nam et clerici tuae nos Ecclesiae adierunt, reclamantes multa se a tua perpessos fraternitate enormiter adversa, et contra regulam ecclesiasticam injuste fore oppressos; quorum videlicet objectionibus coram nostro praesulatu assistentem te oportet procul dubio respondere. Et ideo hac jussione nostra percepta occurrere studeas, antequam Ecclesia tua majus schisma vel scandalum patiatur: quoniam si venire jam modo contempseris, dignam excommunicationis a sede apostolica prolatam sustinebis omnino censuram. Data VIII Kalendas Decembris.

CCLXXV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 879.) Miratur quod cum Papiam venerit, ubi simul convenire debebant, legatos ad se non miserit: petit illos, destinet, ut se ad eum conferre possit. Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi.

Sicut nostro praesulatui vestris jam olim regalibus direxistis apicibus, ut his Kalendis Novembribus jam transactis, vobis Papiam obviam venire deberemus: quatenus communi simul tractatu ea quae sanctae Ecclesiae Dei utilia sunt, et regni stabilitati proficua, pariter considerassemus, stabilitateque perpetua firmassemus; hoc quidem avida ex tunc perficere mente parati existimus: sed quia vos in Italiam in troisse audimus, valde mirati sumus quamobrem vestrum nobis adventum, per excellentiae vestrae mellifluos apices et idoneos legatos, cognitum minime feceritis; nam paterno vos affectu diligentes, speciali duntaxat intuitu magnitudinem vestram cernere desideramus, filiorum charissime. Nunc itaque, si omnino verum est jam Papiam venisse, volumus ut eximios ex latere vestro nobis dirigatis legatos, honorificas sedi apostolicae litteras deferentes; quibus videlicet perspectis, ad vestram properare serenitatem communeque colloquium indubitanter valeamus: quia cum, Deo propitio, vobiscum fuerimus conjuncti, omnia quae ad exaltationem sanctae sedis apostolicae matris vestrae, et ad vestrum ac nostrum videntur pertinere honorem, Deo favente, facile poterimus perficere. Pro quibus vobis et in hoc saeculo gloria multipliciter augeatur a Domino, et in coelesti postmodum regione merces perpetua procul dubio tribuetur. Data ut supra.

CCLXXVI. AD EUMDEM. (Anno 879.) Gratias agit quod cum a se fuerit Conspertus Ecclesiae Verecellensis episcopus ordinatus, ejus ordinationi libenter aquieverit; se excusat quod Anspertum archiepiscopum Mediolanensem ejus precibus non absolvat. Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso ac excellentissimo regi.

Multiplices gratias vestrae referimus magnitudini, quia pro Vercellensi episcopatu, in quo nos Conspertum una cum synodi decreto episcopum ordinavimus, nostram libenter perfecistis voluntatem. De caetero autem, hoc est Mediolanensi archiepiscopatu, o fili charissime, sicut nobis nunc mandasti, ut Anspertum archiepiscopum, quem in synodo pro nonnullis suis negligentiis et praesumptionibus judicavimus, reconciliare deberemus. Quod quidem nos pro vestro amore alacri mente omnimodo perficeremus, si sententia damnationis, quam in eumdem archiepiscopum protulimus, sub tenore aliquo non fuisset prolata. Dictum est enim tandiu eum fore ab honore et ministerio sacerdotali suspensum, donec, auctore Deo, suam specialem nobis ad satisfaciendum exhiberet praesentiam. Et quia Ecclesiae Dei privilegium nos decet immutilatum solemniter conservare, ne in aliquo patrum terminos praeterire videamur, contra statuta majorum agere nequivimus. Unde benignitatis vestrae excellentiam paterno affectu monemus ut ob hoc quod irreprehensibiliter agere non possumus nullo modo turbemini, quoniam vestram in omnibus cupimus pro honore perficere voluntatem. Data ut supra.

CCLXXVII. AD LUDOVICUM ET CAROLOMANNUM REGES. (Anno 879.) Gratias agit de ipsorum erga Romanam Ecclesiam affectu, et mutuum studium pollicetur. Dilectissimis filiis LUDOVICO et Carolomanno gloriosissimis regibus.

Audita per venerabilem episcopum devotione vestra, quam circa sanctam Romanam Ecclesiam habere totoque conamine exercere cupitis, maximas Deo et vobis gratias agimus. Unde a nostra parte vos certos existere volumus quia sicut dominus Carolus divae memoriae imperator avus vester, ac postmodum genitor vester Ludovicus rex, sub protectione Romanae Ecclesiae nostraque apostolica tuitione vos commendaverunt, ita nostrum apostolicum affectum circa vos in omnibus ostendere vosque adjuvare ac protegere paterna dilectione atque amore semper parati existimus. Praeterea de his quae per jam dictum coepiscopum verbo tenus mandastis, ita vobis per eum dictis respondendo direximus. Nam ea quae nostro consilio reperimus et vobis innotescendo mandavimus, ad vestrum honorem proficua esse omnimodo credite.

CCLXXVIII. AD HUGONEM ET ALIOS COMITES. (Anno 879.) Gratias agit de fide quam Ludovico et Carolomanno regibus servabant. HUGONI eximio abbati, seu BERNALDO, GUITONI, et aliis regni gloriosis comitibus.

Audientes bonam famam de vobis, quod protectores, defensores atque fideles Ludovico et Carolomanno excellentissimis regibus, qui nobis a progenitoribus suis commissi sunt, in omnibus existitis, gratias referimus maximas. Quapropter his apostolicis nostris litteris magnificentiam vestram exhortamur ut more fidelium parentum vestrorum, magis ac magis circa eos vestram sincerissimam devotionem ostendatis, quoniam et nos, Deo propitio, in eorum adjutorio vobiscum pariter in omnibus prompti existimus: ut dignam exinde vos non solum a Deo et a nobis, verum etiam et ab illis retributionem percipere mereamini.

CCLXXIX. AD JOANNEM EPISCOPUM TICINENSEM. (Anno 879-880.) Praecipit ut ecclesiam in Carpana villa sitam, quam Paulus Regiensis episcopus reficere neglexerat, restituat, ibique sacerdotem proprium constituat et sacrum chrisma annuatim mittat. Reverendissimo et sanctissimo JOANNI episcopo Ticinensi, dilectoque confratri.

Quia Paulus Regiensis Ecclesiae episcopus, et canonicis admonitus institutis, et nostris apostolicis praeceptionibus exhortatus, ut ecclesiam Dei positam in villa quae dicitur Carpana, igne crematam restaurare, ibique suum, secundum jus ecclesiasticum, omne officium vel ministerium rite peragere debuisset, temere contempsit, nostraeque salubri praeceptioni obedire contempsit, nec debitum in hoc Deo nostro reddidisse videtur honorem. Praecipientes igitur ex apostolica auctoritate dilectionis tuae jubemus, ut de praesenti, et absque omni protelatione, ipsam ecclesiam restituas in pristinum decorem et ordinem, atque sub proprii cura sacerdotis eam constituas, qui sedulas ibi Domino laudes quotidie persolvat, ac pro salute fidelium omnipotentem Dominum valeat exorare, sacrumque illic, Deo propitio, annue chrisma mittere indesinenter procures, quod est totius Christianitatis salus et perfectio vera. Data ut supra.

CCLXXX. AD TEUTMARUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 879 vel 880.) Miratur eum morari et ad se non venire; monet ut statim veniat. Reverendissimo et sanctissimo TEUTMARO archiepiscopo dilecto confratri nostro.

Sicut nobis dilectus ac spiritalis filius noster Carolamannus gloriosus rex suis regiis direxit apicibus, ut vos ad nostram apostolicam venire debuissetis praesentiam, vestrum quotidie praestolantes adventum miramur cur tantum moremini: nos enim almitatis et prudentiae vestrae favore repleti, fraternitatem vestram pio cupimus jam contemplari intuitu. Unde his nostris apostolicis litteris vos monemus et exhortamur ut libenti ad nos animo properare omnimodis studeatis, quatenus una vobiscum ea quae sanctae Dei Ecclesiae utilia sunt, prout necesse fuerit, pariter ordinare valeamus. Data ut supra.

CCLXXXI. AD ANTONIUM EPISCOPUM ET BERENGARIUM COMITEM. (Anno 879-880.) Liutfredum comitem, quia monialem quae e monasterio effugerat, suscepit, et bona Angelbertae imperatricis diripuit, excommunicat, nisi statuto tempore satisfecerit: monet ne quisquam cum eo communicet. Reverendissimo ANTONIO episcopo Brixiensi, et nobilissimo viro dilectoque filio BERENGARIO glorioso comiti.

Quia dilectus ac spiritalis filius noster Carolomannus gloriosus rex suis regalibus litteris, et missorum nostrorum verbo, nostro praesulatui pio mentis affectu commisit, ut nos curam hujus Italici regni haberemus, tam pro divinitus nobis commissa pastorali sollicitudine omnium Christi ovium, quam etiam pro praefati regis vice cura concessa, illa quae contra Deum et jura legis alicubi cognoscimus praesumptione commissa, omni volumus conamine compescere, et unam ovem morbidam gladio percutere spiritali, ut ad salutem quoquomodo anima vulnerata perveniat, antequam totus grex unius contagione maculetur. Audientes igitur veraciterque scientes Liutfredum comitem suscepisse quamdam sanctimonialem, nomine Gerlindam, de Placentino monasterio fuga lapsam, et post nostram super hac causa admonitionem salubremque prohibitionem, eam detinuisse, atque cum propria uxore suisque illi pariter communicasse; nobilitati vestrae paterna duntaxat dilectione mandamus ut et tam pro eadem sanctimoniali [ deest aliquid ], quam facultatibus dilectae filiae nostrae Angelbergae Augustae, cui debitam omnino debuit fidem conservare, latenter recepit; et hactenus contra nostrum ei reddere distulit interdictum; quamque etiam, quia cortex ipsius sub nostra apostolica tuitione ac defensione perenniter susceptas, depraedari temere praesumpsit, nos eum a communione fidelium sequestramus, ita scilicet ut si infra Italicum regnum consistit, intra dies triginta habeat omnia sub vera satisfactione reddita quae violenter abstulit, et si extra regnum Italicum esse videtur, infra dies sexaginta; ac deinde si, haec omnia parvipendens, in sua pertinacia manere nihilque studuerit emendare, anathematis vinculo sit innodatus, donec ad nostram apostolicam praesentiam venerit et pro illicitis his omnibus veram coram nobis satisfactionem facere studuerit. Idcirco volumus ut nullatenus ei communicetis, si nostro apostolico vultis, ut dilecti filii, consortio frui. Data ut supra.

CCLXXXII. AD EGILBERTUM EPISCOPUM. (Anno 879-889.) Arguit eum quod cum excommunicatis a sede apostolica communicarit: jubet ne cum Liutfredo et Odebrico excommunicatis communicet. Reverendissimo et sanctissimo EGILBERTO episcopo.

Beatissimi Apostolici praecepto (Ephes. IV) jubemur deponere veterem hominem cum actibus suis, et induere novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis: propter quod dilectionem tuam audientes cum eis qui a sede apostolica, in qua beatorum Petri ac Pauli semper auctoritas vivit, pro suis manifestis sceleribus excommunicati merito existunt, contra jus ecclesiasticum, ante audientiam et veram in reddendo satisfactionem, communicare, non mediocri animi dolore turbati existimus; cum idem de talibus cavendis doctor egregius dicat: Si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, ut non commisceamini cum eo (II Thess. III). Hinc etiam et coapostolus ejus Joannes, hujusmodi nec Ave dicendum concedit: Si quis, inquiens, venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in Domino, nec Ave ei dicite. Qui enim dixerit ei, Ave, communicat operibus illius malignis (II Joan. I). Item beatus Clemens Jacobo fratri Domini scribens, ita de se apostolum Petrum populum admonuisse commemorat: Si inimicus est alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse; quibus videlice salubribus exemplis et canonicis etiam institutis edocti, ne simul pariter cum eis excommunicatus existas, ex apostolica tibi auctoritate jubemus, ut nullam deinceps cum Liutfredo et Odebrico, a nobis regulariter excommunicatis, vel in communi eloquio communionem habere praesumas: si debitam in te non vis provenire sententiam, sane ( f. cave) ut infra dies triginta post hujus nostrae apostolicae epistolae denuntiationem, reddant ipsi omnia eidem dilectae filiae nostrae Angelbertae Augustae quae violenter ac fraudulenter auferre praesumpserunt.

CCLXXXIII. AD EGIFRIDIUM ET ALIOS. (Anno 879 vel 880.) Rogat ut bonorum Angelbergae imperatricis curam sustineant. Nobilissimis viris dilectis filiis EGIFREDO, SUPPONI, ERIPALDO, BERARDO Bonifacii filio, et COTEPHREDO gloriosis comitibus.

Scientes profecto ea quae sagacitati vestrae committimus, vos pro amore Dei et sanctorum principum reverentia, nostraque dilectione, pio mentis affectu perficere; ideo pro parte dilectissimae ac spiritalis filiae nostrae Angelbergae Augustae his apostolatus nostri litteris gloriam vestram magnopere deprecamur ut omnium rerum ejus ubicunque consistentium curam et sollicitudinem maximam habeatis: quatenus vestro prudenti consilio ingentique solatio ejus omnia salva et indiminuta, secura et defensa consistant, ita sane ut nulli easdem res invadere ac depraedare sinatis. Quia et nos eum qui facere vel favere facienti praesumpserit, spiritali procul dubio gladio feriemus, quatenus ex hoc et nos secundum collatum nobis divinitus apostolicum magisterium dignas atque multiplices nobilitati vestrae gratias habeamus, benedicentes vobis omni benedictione spirituali in Christo Jesu Domino nostro, et vestrae fidei laudabilis rumor per ora fidelium semper ubique resonet ad augmentum vestrae perpetuae remunerationis. Data ut supra.

CCXLXXIV. AD EUNIBERTUM COMITEM. (Anno 879 vel 880.) Minatur illi excommunicationem, nisi res sancti Petri et Angelbergae imperatricis restituat. EUNIBERTO glorioso comiti.

Veraci relatione comperimus te res sancti Petri apostoli, quas spiritali filiae nostrae Angelbergae Augustae concessas habemus, cum aliis ejusdem filiae nostrae proprietatibus, contra legem invadere ac retinere: et ob hoc tu ipse admonitus ab invasione illa non te subtraxeris, quin potius hactenus in hac eadem pravitate persistere nequaquam omiseris. Idcirco tibi praecipimus ut, omni occasione postposita te compescens, easdem res omnino relinquas, et te sive tuos ab ipsis removeas, quatenus eidem filiae nostrae liceat omnes illas suo dominio vindicare atque disponere, et ut ei libitum fuerit, sub nostro speciali mandeburdio retinere: alioquin noveris te apostolica nostra auctoritate sancta communione privatum, et quousque sub congrua satisfactione quae alterius sunt restituas, a Christianorum consortio separatum. Data ut supra.

CCLXXXV. AD GISULFUM ABBATEM. (Anno 879-880.) Ejus curae monasterium Angelbergae imperatricis committit. GISULFO venerabili abbati monasterii sanctae Christinae.

Auctoritate sanctae sedis apostolicae tuae reverentiae committimus ut curam perspicuam et sollicitudinem habeas monasterii dilectae filiae nostrae Angelbergae Augustae, siti in civitate Placentia, sicut idoneus Christi minister et gregis Domini provisor eximius, quatenus secundum regulam sancti Benedicti jure abbatis quae ordinanda vel disponenda sunt disponas et ordines, et quae corrigenda perspexeris subtili duntaxat indagatione, ut Domino placeas, ex nostra auctoritate corrigere procures. Data ut supra.

CCLXXXVI. AD GREGORIUM, THEOPHYLACTUM ET DIOGENEM, ETC. (Anno 879 vel 880.) Gratulatur de victoria contra Saracenos parta; miratur cur Romam non venerint: mandat ut contra Saracenos sibi auxilio veniant. Dilectis viris GREGORIO spathario, THEOPHYLACTO turmacho, atque DIOGENI comiti imperialibus.

Audientes vos per Dei auxilium, et secundum spiritalis filii nostri imperatoris voluntatem Neapolim vecisse ac multitudinem Saracenorum ibi consistentem potenti brachio superasse, laeti sumus effecti et statim debitas omnipotenti Domino gratias egimus super victoria vestra et inimicorum contritione. Sed iterum mirati sumus quia Romam venire nostramque apostolicam neglexistis videre praesentiam, ut pro vestri laboris certamine multiplicem gratiam et benedictionem a nobis et a sede apostolica super vos reciperetis effusam, quatenus sanctorum apostolorum Petri et Pauli orationibus adjuti, omnique spiritali benedictione muniti, contra eosdem perditionis filios victrici semper dextera valeretis efficaciter dimicare: quod tamen ut salubriter facere possitis, ut terra marique de inimicis et infidelibus victores feliciter existatis, ideo mandamus vobis ut cum aliquantis dromonibus pro honore jam dicti spiritalis filii nostri Augusti has nostras in partes iterum venire omnimodis satagatis, quatenus contra eosdem nefandos Agarenos congruum nobis adjutorium praebere possitis, ut ex hoc laus et merces imperatori accrescat, et a nobis dignas retributiones sine dubio recipiatis. Quapropter monemus et hortamur vos ut nostris monitis libenti animo attendatis, et quidquid acturi estis, per vos velociter cognoscamus. Data ut supra.

CCLXXXVII. AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 879 vel 880.) Commendat ejus erga sedem apostolicam observantiam; hortatur ut, sicut promiserat, pactum cum Saracenis ictum frangat. Amalfitanos per legatum suum ea de re admonitos, si parere neglexerint, excommunicandos significat. Reverendissimo et sanctissimo ATHANASIO episcopo Neapolitanae Ecclesiae.

Sanctitatis vestrae devotionem semper in omnibus circa sedem apostolicam et nostram paternitatem sinceram atque praeclaram esse cognovimus, quod etiam et praesentis legationis vestrae tenore inspecto nobis est luce clarius manifestum. Quamobrem his apostolatus nostri litteris multiplices almitati vestrae gratias agimus, paterno vos affectu monentes ut juxta indultum vobis officium in his quae Dei sunt, et Ecclesiae Christi utilia, toto conamine desudare non desinatis: ac sicut nobis per legatos vestros mandastis, quod sive ruperint Amalfitani pactum cum Saracenis, sive non, vos omnino frangetis, volumus ut indesinenter id agere studeatis. Nam et missum nostrum, Dominicum videlicet venerabilem episcopum, illuc direximus, eos admonentes ut patienter nostram in hoc perficiant voluntatem: quod si ipsi nostram in hoc fuerint voluntatem secuti, habeamus eos complices et amicos; sin autem, velut exteros inimicos non solum visibili sed etiam invisibili gladio pariter persequamur, ut et a nobis et ab omnibus Christianis perpetuo digni odio habeantur. Nam et per praefatum missum nostrum Dominicum episcopum, eos obaudire nolentes praesentialiter excommunicare praecepimus, ac postmodum nos ipsi digno anathemate feriemus. Vos igitur estote nobiscum, et pactum iniquum corrumpite: quia et nos vobiscum in omnibus erimus, et quod jam dare promisimus, auxiliante Domino, annis singulis vobis procul dubio tribuemus; quia si vos foedus cum Saracenis non habueritis, nil, Domino juvante, de Amalfitanorum perfidia curabimus, quos videlicet gladio poterimus spiritali persequi et facile humiliare. Optamus sanctitatem vestram in Christo bene valere.

CCLXXXVIII. AD AMALFITANOS. (Anno 879 vel 880.) Monet ut rupto cum Saracenis foedere ad Ecclesiae gremium revertantur, et eam ob rem singulis annis decem millia mancosorum et eo anno mille daturum se promittit; nisi paruerint, minatur excommunicationem. Reverendissimo PETRO episcopo, seu PULCARI praefectorio, et omnibus sacerdotibus, ac clericis, atque universo populo Amalfitanae civitatis.

Multa vobis bona facere alacrique mente tribuere saepe promisimus, decertantes ut pactum quod cum impia Saracenorum gente habetis, omnimodis rumperetis, ne ex consortio gentis malignae Ecclesia Dei per vos sic crudeliter affligeretur, et animabus vestris non solum temporale exinde discrimen, sed etiam aeternum acquireretis supplicium. Nunc autem vos, quasi filios dilectos corpore et spiritu salvare volentes, his apostolatus nostri litteris monemus et hortamur unanimitatem vestram ut, relicta nunc penitus Saracenorum societate, corruptoque foedere quod cum eis ad perditionem animarum vestrarum et terrae sancti Petri habetis, alacri mente piaque devotione, jam modo ad gremium sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae matris vestrae revertamini, et ad societatem et communionem nostram redire studeatis. Et dabimus vobis nunc et per singulos annos, sicut inter nos statutum fuit, decem millia mancosorum argenti; et isto praesenti anno damus vobis pro benedictione supra mille mancosos, et teloneum quod in portu nostro dare debetis, vobis concedimus. Quod si in tali impio scelere, diabolo suadente, amplius permanere praesumpseritis, et ipsum pactum de praesenti non corruperitis, praecipimus huic episcopo nostro Dominico ut vice nostra omni ecclesiastica vos communione privare procuret; ipsoque revertente, synodice vos iterum perpetui anathematis vinculis alligabimus: et omnium terrarum aditus, in quibus negotiari soliti estis, vobis omnino claudemus, ut illic nulla possitis exercere negotia. Sane si de aliis civitatibus dubitatis quod pactum non rumpant, credimus quia nostram facient voluntatem: nam modo per vos habeant excusationem. Et si aliqua de illis fuerit quae sicut vos facere voluerit, una vobiscum ejus perditionem ordinabimus. Porro scitote quia Leonem presbyterum vestrum penes nos retinuimus. Data ut supra.

CCLXXXIX. AD CAROLUM CRASSUM REGEM ITALIAE. (Anno 880.) Rogat regem ut Hieronymum episcopatum Lausanensem pacifice retinere permittat, et Hubonem res Ecclesiae Bisuntinae ablatas reddere jubeat. Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi.

Magnitudinem vestram ingenti nobis amore dilectam nosse volumus, quia Hieronymus sanctae Lausanensis Ecclesiae episcopus, apud B. Petrum apostolorum principem nostrumque pontificium veniens, humilitatis devotione petit quatenus Lausanensem Ecclesiam, quam jam olim regendam susceperat, ei deinceps vobis foventibus habere liceret. Nos autem ejus precibus moti, juxta quod omnium Ecclesiarum Dei curam habemus commissam, et quia nostra exhortatione illum vobis fidelem in omnibus, propriumque, sicut caeteri regni vestri episcopi existunt, esse cupientes agnovimus, his apostolatus nostri litteris excellentiae vestrae suggerimus ut eum pro amore Dei et sancti Petri et nostro, et benigne recipiatis, et jam dictum episcopatum Lausanensem, sibi divinitus concessum, nostraque apostolica etiam auctoritate commissum, sub omni integritate recipere habereque securiter permittatis, ne amplius eadem Ecclesia contra statuta Patrum sine proprio rectore consistat. Nam regulariter illum electum, e proprio archiepiscopo causa infirmitatis praebente consensum, et episcopos consecratores illius litteris, quas nobis ostendit, rogante, consecratum fuisse jam dictae Ecclesiae episcopum, incunctanter agnoscimus. Et idcirco volumus et rogamus ut absque temporis protelatione, vel aliqua contradictione, suum, ut diximus, episcopatum habeat, teneat atque cum Dei reverentia disponat, quoniam nos in alterius nominis electione vel consecratione isto vivente consentire nullo modo patiemur eo quod praecipua sanctorum Patrum auctoritas jubeat, duos simul in una civitate non debere esse episcopos. Quamobrem, charissime fili, hortamur nihilominus et obsecramus regiam gloriam vestram, ut Deo auxiliante ipsa Ecclesia, proprio nunc recepto pastore, sub vestrae clementiae tutamine pacifica jam et quieta consistat, ut ejus precibus adjuti, post hoc regnum terrenum vobis concessum, sempiternum percipere mereamini. Praeterea et Theodoricus sanctae Chrysopolitanae sedis archiepiscopus multas nostris apostolicis auribus super Hubonem fidelem vestrum querelas direxit, eo quod res Ecclesiae illius invaserit. Pre quo etiam precamur ut easdem res ecclesiasticas jam dicto archiepiscopo sub integritate reddere faciatis pro amore Dei et nostro, et nulla deinceps ei permittatis adversa vel contraria inferre. Data die 20 mensis Junii, indictione XIII.

CCXC. AD LIUTWARDUM EPISCOPUM VERCELLENSEM. (Anno 880.) Ut Hieronymi episcopi Lausanensis causam apua Carolum regem procuret. Reverendissimo et sanctissimo LIUTWARDO episcopo sanctae Ecclesiae Vercellensis.

Dilectioni vestrae familiari quodam modo pioque affectu, veluti fidelissimo nobis, mandantes committimus ut recipientes hanc nostri apostolatus epistolam, legatione nostra dilecto ac spiritali filio nostro Carolo excellentissimo regi, pro Hieronymo videlicet Lausanensi episcopo directa fungamini: vestroque ingenti certamine, prudentique consilio, ipsius regis magnitudinem admonere atque exhortari magnopere studeatis, quatenus eumdem Lausanensem episcopatum, illi jam olim divinitus concessum, pro amore Dei et nostro de praesenti reddere et securiter quasi suo fideli habere permittat. Nam eo vivente in alterius electione vel episcopali consecratione assensum nullo modo praebebimus, quin potius apostolica hoc fieri auctoritate modis omnibus inhibebimus, ne contra statuta Patrum duo in una videantur civitate esse episcopi. Quapropter nobis justa mandantibus omni annisu et voluntate favere nullo modo praetermittatis, quo minus nostrae voluntatis legatio apud serenissimum regem salutis et pacis ecclesiasticae per vestrum certamen effectum obtineat, quatenus eadem Ecclesia Dei, proprio recepto pastore, salva in omnibus et quieta consistat. Data die 20 mensis Junii, indictione XIII.

CCXCI. AD THEODORICUM ARCHIEPISCOPUM BISUNTINENSEM. (Anno 880.) Significat se de ipsius causa Carolo regi scripsisse; ac de Hieronymo episcopo Laudunensi hortatur, ut adjuvare illum studeat. Reverendissimo et sanctissimo THEODORICO archiepiscopo sanctae Chrysopolitanae Ecclesiae.

Pro tot et tantis perturbationibus et calamitatibus quas ab iniquis et Deum non timentibus viris Ecclesiam tibi commissam quotidie pati vestris litteris referentibus agnoscimus, plurimum condolemus et congruum cupimus, Deo favente, vobis praebere solatium, quatenus sedis vestrae vigorem pristinum indiminuto jure feliciter obtineatis. Nam dilecto ac spiritali filio nostro Carolo glorioso regi pro tuae causa utilitatis proque vestrae plebis salute suggessimus; ut pro amore Dei et nostro, suo vos auxilio ac defensione in omnibus tueatur, et de his qui res Ecclesiae vestrae invadere praesumpserunt, justitiam facere dignetur, resque ipsas sub integritate vobis restitui jubeat. Vos tamen, more boni pastoris, sicut in prosperis humiles, ita quoque in adversis fortes existite, ut populum Domini tibi commissum pro malorum infestatione, quam patimini, strenue regere non omittatis. Pro ipso etiam Hieronymo episcopo eidem regi direximus ut Lausanensem episcopatum illi divinitus concessum, et nostra apostolica auctoritate largitum, securiter amodo retinere permittat. Et ideo vestra fraternitas eum in hoc adjuvare pro viribus non praetermittat. Data die 20 mensis Junii, indictione XIII.

CCXCII. AD CAROLUM REGEM. (Anno 880.) Commendat ejus erga Romanam Ecclesiam observantiam; rogat ut legatum sibi auxilio mittat. Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi.

Multiplices regiae magnitudini vestrae his nostris apostolicis litteris gratias agimus pro vestra tam ingenti cura et sollicitudine quam circa sanctam Romanam Ecclesiam matrem vestram habetis, atque pro vestrae devotionis sinceritate qua nos purae mentis affectu more parentum vestrorum diligitis et in omnibus adjuvare alacriter cupitis. Et quia pro exaltatione atque utilitate sedis apostolicae, totiusque terrae sancti Petri defensione, vos prompta mente desudare velle cognoscimus, in quo scilicet vestri desiderii affectu piissimo et divinam circa regiam gloriam vestram habebitis adjutricem et placabilem majestatem, et dignam non solum in hoc saeculo, sed etiam in coelesti postmodum regione retributionem procul dubio recipietis. Quod vero mandastis, ut marchiones vestri qui circa nos existunt, ad defensionem necessariam peragendam nobiscum pariter decertare debuissent, hoc autem sine vestrae majestatis praesentia, vel sine idonei optimatis vestri, nullo modo sicut oportet proderit nobis, eo quod ipsi marchiones homines de civitatibus et propriis finibus nostris, cum quibus territorium sancti Petri poteramus satis defendere, in suo assiduo servitio habent, et nonnullos eorum potentia sua defendunt, et ita impediunt, ut nostrum servitium secundum voluntatem nostram minime perficere valeant. Unde precamur excellentiam vestram ut pro amore Dei et principis apostolorum honore, talem nobis de praesenti missum dirigatis, cum quo per vestrae auctoritatis potentiam, ea quae sanctae Dei Ecclesiae et nobis pertinent, incunctanter valeamus perficere, quatenus eosdem homines nostros, qui nobis sublati sunt, omnimodis recipiamus, ut omnis honor et vigor sanctae Romanae Ecclesiae vestris diebus in omnibus integer accrescat, et indiminutus permaneat, quoniam ipsius honor et exaltatio, vestra hic et in aeternum est salus et gloria. Nam et nos ea quae vestrae gloriae proficua sunt, libentissime perficere cupimus, et nostris assiduis precibus vos Domino commendare, apostolorum suffragantibus meritis, semper satagimus. Haec itaque pro utilitate sanctae Ecclesiae modo fieri petimus, ut cum vestrum gloriosum adventum, favente Domino, conspexerimus, optata et ingenii pariter laetitia exsultare valeamus. Data die 23 mensis Junii, indictione XIII.

CCXCIII. AD SFENTOPULCRUM COMITEM. (Anno 880.) Gratulatur de ejus et subditorum illius observantia erga sedem apostolicam, recipit eos in fidem suam: ostendit Methodium archiepiscopum orthodoxam fidem fuisse professum; cujus jura et privilegia confirmat, eumque ad eos regendos mittit. Nitrensis Ecclesiae episcopum consecratum significat, et alium ad se vult mitti, quem alii ecclesiae praeficiat: jubet omnes ipsi archiepiscopo obedire; concedit ut divina officia Sclavonica lingua recitari possint, dummodo Evangelium Latina prius recitetur. Dilecto filio SFENTOPULCRO glorioso comiti.

Industriae tuae notum esse volumus quoniam, confratre nostro Methodio reverendissimo archiepiscopo sanctae Ecclesiae Moravensis una cum Semisismo fideli tuo ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli nostramque pontificalem praesentiam veniente, atque sermone lucifluo referente, didicimus tuae devotionis sinceritatem, et totius populi tui desiderium, quod circa sedem apostolicam et nostram paternitatem habetis. Nam, divina gratia inspirante, contemptis aliis saeculi hujus principibus, beatum Petrum apostolici ordinis principem vicariumque illius habere patronum et in omnibus adjutorem ac defensorem pariter cum nobilibus viris fidelibus tuis, et cum omni populo terrae tuae amore fidelissimo elegisti, et usque ad finem sub ipsius et vicarii ejus defensione colla submittens, pio affectu cupis, auxiliante Domino, utpote filius devotissimus, permanere. Pro qua scilicet tanta fide ac devotione tua et populi tui, apostolatus nostri ulnis extensis, te quasi unicum filium amore ingenti amplectimur; et cum omnibus fidelibus tuis paternitatis nostrae gremio, veluti oves Domini nobis commissas, recipimus, vitaeque pabulo clementer nutrire optamus, atque nostris assiduis precibus omnipotenti te Domino commendare studemus: quatenus, sanctorum apostolorum suffragantibus meritis, et in hoc saeculo adversa omnia superare, et in coelesti postmodum regione cum Christo Deo nostro valeas triumphare. Igitur hunc Methodium venerabilem archiepiscopum vestrum interrogavimus coram positis fratribus nostris episcopis, si orthodoxae fidei symbolum ita crederet, et inter sacra missarum solemnia caneret, sicuti sanctam Romanam Ecclesiam tenere, et in sanctis sex universalibus synodis a sanctis Patribus, secundum evangelicam Christi Dei nostri auctoritatem, promulgatum atque traditum constat. Ille autem professus est se juxta evangelicam et apostolicam doctrinam, sicuti sancta Romana Ecclesia docet, et a patribus traditum est, tenere et psallere. Nos autem illum in omnibus ecclesiasticis doctrinis et utilitatibus orthodoxum et proficuum esse reperientes, vobis iterum ad regendam commissam sibi Ecclesiam Dei remisimus, quem veluti pastorem proprium ut digno honore et reverentia laetaque mente recipiatis jubemus, quia nostrae apostolicae auctoritatis praecepto archiepiscopatus et privilegium confirmavimus, et in perpetuum, Deo juvante, firmum manere statuimus, sicuti antecessorum nostrorum auctoritate omnium Ecclesiarum Dei jura et privilegia statuta et firmata consistunt: ita sane ut juxta canonicam traditionem omnium negotiorum ecclesiasticorum curam habeat ipse, et ea velut Deo contemplante dispenset. Nam populus Domini illi commissus est, et pro animabus eorum hic redditurus erit rationem: ipsum quoque presbyterum nomine Wichinum, quem nobis direxisti, electum episcopum consecravimus sanctae Ecclesiae Nitrensis, quem suo archiepiscopo in omnibus obedientem, sicuti sancti canones docent, esse jubemus, et volumus ut pariter cum ipsius archiepiscopi consensu et providentia, alterum nobis apto tempore utilem presbyterum vel diaconum dirigas, quem similiter in alia Ecclesia, in qua episcopalem vetram ( f. sedem vel cathedram) noveris esse necessariam, ordinemus episcopum, ut cum his duobus a nobis ordinatis episcopis praefatus archiepiscopus vester, juxta decretum apostolicum, per alia loca, in quibus episcopi honorifice debent et possunt existere, postmodum valeat ordinare. Presbyteros vero, diaconos, seu cujuscunque ordinis clericos, sive Sclavos, sive cujuslibet gentis, qui intra provinciae tuae fines consistunt, praecipimus esse subjectos et obedientes in omnibus jam dicto confratri nostro archiepiscopo vestro, ut nihil omnino praeter ejus conscientiam agant. Quod si, contumaces et inobedientes existentes, scandalum aliquod, aut schisma facere praesumpserint, et post primam et secundam admonitionem se minime correxerint, quasi zizaniorum seminatores ab ecclesiis et finibus vestris auctoritate nostra praecipimus esse procul abjiciendos, secundum auctoritatem capitulorum quae illi dedimus et vobis direximus. Litteras denique Sclavonicas, a Constantino quodam philosopho repertas, quibus Deo laudes debite resonent, jure laudamus; et in eadem lingua Christi Domini nostri praeconia et opera ut enarrentur, jubemus. Neque enim tribus tantum, sed omnibus linguis Dominum laudare auctoritate sacra monemur, quae praecipit dicens: Laudate Dominum, omnes gentes, et collaudate eum omnes populi (Psal. CXVI). Et apostoli repleti Spiritu sancto locuti sunt omnibus linguis magnalia Dei (Act. II). Hinc et Paulus coelestis quoque tuba insonat, monens: Omnis lingua confiteatur quia Dominus noster Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II). De quibus etiam linguis in prima ad Corinthios Epistola satis et manifeste nos admonet, quatenus linguis loquentes Ecclesiam Dei aedificemus (I Cor. XIV). Nec sane fidei vel doctrinae aliquid obstat sive missas in eadem Sclavonica lingua canere, sive sacrum Evangelium, vel lectiones divinas Novi et Veteris Testamenti bene translatas et interpretatas legere, aut alia horarum officia omnia psallere, quoniam qui fecit tres linguas principales, Hebraeam scilicet, Graecam et Latinam, ipse creavit et alias omnes ad laudem et gloriam suam. Jubemus tamen ut in omnibus ecclesiis terrae vestrae propter majorem honorificentiam, Evangelium Latine legatur, et postmodum Sclavonica lingua translatum in auribus populi Latina verba non intelligentis, annuntietur sicut in quibusdam ecclesiis fieri videtur. Et si tibi et judicibus tuis placet missas Latina lingua magis audire, praecipimus ut Latine missarum tibi solemnia celebrentur. Data mense Junio, indictione decima tertia.

CCXCIV AD LANDULFUM EPISCOPUM SURICORUM. (Anno 880.) Objurgat quod violaverit quae ipse inter eum et Landenulfum Capuanum episcopum de frugibus illius ecclesiae decreverat; minatur illi excommunicationis poenam, nisi suis decretis pareat: praecipit ut si se laesum sentiat, cum eodem episcopo causam dicturus ad se veniat. Reverendissimo et sanctissimo LANDULFO episcopo Suricorum.

Nostra ( f. Vera) relatione comperimus quod quidquid tempore consecrationis tuae in nostro conspectu de frugibus illius ecclesiae congrua deliberatione fuerat inter te et Landenulfum Capuanum episcopum diffinitum, tu ingenti usus temeritate violaveris; et quod nos juxta temporis qualitatem moderari decreveramus, tu adimplere neglexeris. Quo audito, valde noster animus est commotus quod tam audacter nostra praecepta parvipenderis et terminos paternos excesseris. Quapropter hujus nostri pontificii autoritate ab hujuscemodi te factione compescere volentes, praecipimus, et modis omnibus tibi injungimus, ut, omni obstinatione deposita, quidquid nos illic positi inter te et eumdem episcopum, vel illius fratrem Pandenulfum fidelem nostrum, de divisione vel frugibus illius ecclesiae deliberavimus, sine mora adimplere procures, hoc sciens quia si aliter agere praesumpseris, sicut invasorem rerum sacrarum te canonicis jaculis feriemus. Quod si aliquam querimoniam aut justam excusationem te habere confidis, tunc cum eodem episcopo causam dicturus, jubemus ut nostram petas praesentiam. Nam et nos praesenti legato nostro Walperto reverendissimo episcopo dilecto consiliario nostro praecipimus, ut si nostra salubria monita adimplere contempseris, ex nostra auctoritate te excommunicare procuret quatenus, sicut praediximus, Romam in nostra ( f. add. praesentia venias). Data XV Kalendas Augusti, indictione decima tertia.

CCXCV. AD CAROLUM REGEM. (Anno 880.) Gratulatur de ejus erga Romanam Ecclesiam observantia, cujus eum defensorem elegit; monet ne adversariis fidem habeat: laudat quod ditionem sancti Petri ab hostili incursu defendi jusserit. Bosoni tanquam tyranno auxilium se non daturum affirmat; optat ejus adventum, et rogat ut legatos mittat. Dilecto ac spiritali filio CAROLO glorioso regi.

Regiae magnitudinis vestrae receptis apicibus ac diligenter perlectis, quia more Christianissimorum principum parentum vestrorum admonitionis et exhortationis nostrae doctrina repleri vos velle cognoscimus, nostroque consultu ea quae pro sanctae matris vestrae Romanae Ecclesiae et totius Christianitatis defensione salubria ac utilia esse videntur, animo libenti cupiatis perficere, valde gratulamur et immensas Domino gratias referimus, et optamus ut cuncta circa vos semper prospera, divina favente gratia, existant. Ea etenim quae de vestris causis et eventibus vestris nobis litteris non retulistis, fideli relatione communis fidelis et reverendissimi episcopi Wibbodi luculenter didicimus; eique omnem familiaritatis aditum pio affectu praebentes, vestrae voluntatis arcana cognovimus, per quem et nos celsitudini vestrae aliqua verbotenus intimanda direximus. (Aimoinus, l. V, c. 39, 40; Regino, l. II.) De oppressionibus autem Graecorum (sicut vobis a quibusdam aemulis nostris nuntiatum est) nos aliquid nullo modo scimus; si vero certissime sciremus, dilectioni vestrae cum omni devotione celeriter nuntiassemus, quoniam Dei omnipotentis procul dubio inspiratione et voluntate, vos prae omnibus eligere et inclytum in omnibus negotiis sanctae sedis apostolicae nostrisque profectibus patronum ac defensorem habere omnino curavimus, et ideo, vita comite, longa per tempora optamus possidere. Quapropter inimicis nostris, quos nobis adversarios et zizaniorum seminatores esse cognoscitis, aurem clementiae vestrae nullatenus accommodetis. Nam inimicus semper contraria loquitur. Tamen bene vos fecisse laudamus, quod omnibus episcopis et comitibus, qui circa nos consistunt, auctoritate vestra mandastis atque jussistis ut terminum sancti Petri ab hostili nempe incursu, nostro pariter instructi mandato, defendere debeant. Valde necessarium est ut non solum a malis Christianis, verum etiam et a Saracenis ubique diffusis, ubique et undique nos sine intermissione depraedantibus, et more furum nostra diripientibus, tueri procurent. Pro qua videlicet necessitate, quam supra modum patimur, ipsius Wibbodi episcopi hortatu, in quamdam cortem nostram exivimus, et una cum Widone comite Lamberti filio loqui voluimus hujus rei causa; sed ipse adesse praetermisit, sicut jam dictus fidelis noster ac vester vobis poterit enarrare. De Bosone quoque certos vos esse volumus quia neque aliquem familiaritatis locum, aut receptionis nostrae auxilium apud nos habebit neque poterit invenire, eo quod vos, ut praelibavimus, amicum et adjutorem quaesivimus, et loco charissimi filii retinere toto mentis conamine volumus. Nam nihil nobis de parte ipsius pertinere videtur, qui talem tyrannidem praesumpsit committere. De vestro quoque adventu, quem, Deo favente, adesse mandastis, valde sumus gavisi effecti, et pro tantis calamitatibus, quibus circumdati et oppressi existimus, optamus et vehementer rogamus vestram specialem citissime, Deo propitio, contemplari praesentiam. Joannem vero reverendissimum episcopum Tritiensem penes nos hac vice retinuimus, ut si aliquid novi nobis evenerit, et necesse tuerit per eum vestris mandare fidelibus, ac per ordinem quae opportuna fuerint, significare possimus. Pro justitiis autem faciendis sanctae Romanae Ecclesiae, ut idoneos et fideles viros e latere vestro nobis de praesenti dirigatis obnixe deposcimus, qui nobis pariter cum missi nostris proficiscentibus, de omnibus justitiam plenissimam faciant, et vestra regali auctoritate male agentes corrigant et emendent: praeterea, sicut vestro proprio nobis ore, fili charissime, promisistis, ut in hoc duntaxat opere vestram voluntatem vestraeque mentis affectum circa nos purissimum fore luce clarius agnoscamus, ut et nos vestrum desiderium pio semper valeamus affectu perficere. Data ut supra.

CCXCVI. AD IMPERATORES AUGUSTOS. (Anno 880.) Commendat eorum studium in Ecclesiae concordia stabilienda; monet ut in eo persistant: agit gratias de dromonibus auxilio missis: de monasterio sancti Sergii, et de Bulgarorum dioecesi sedi apostolicae restituta; rogat ut Dei Ecclesiam tueantur: demum ea quae pro Photio in synodo Constantinopoli acta sunt, se approbare significat, si tamen legati contra sua jussa non egerint. Imperatoribus Augustis.

Post innumeras sollicitudines quibus nimirum oneratur imperiale fastigium, laudabile clementiae vestrae cognoscimus Christianissimi imperatoris esse propositum, per quod submotis omnibus discordiarum atque zizaniorum seminibus, quae in agro Dominico humani generis inimicus asperserat, sanctae catholicae Ecclesiae piissimo mentis affectu consulere voluistis. In quo scilicet animi voto ac desiderio, quantum rebus humanis favere providentia divina dignetur, sollicitudo clementiae vestrae Spiritu Dei incitata demonstrat, quae in catholica Ecclesia misericordem per auctoritatem et judicium sedis apostolicae, quae Christo Domino delegante, totius Ecclesiae retinet principatum, nihil impacatum, nihil voluit esse diversum: cum omnes schismatica pravitate divisos, vel zelo quolibet separatos atque dispersos, clementi affectione vel studio ad verae pacis soliditatem, concordiaeque sincerissimae unanimitatem revocare, et in uno Christi ovili cum proprio pastore, Photio videlicet confratre et comministro nostro, aggregare curavit. Pro quibus videlicet nostri pastoralis magisterii officium est, apud serenitatis vestrae Augustalem clementiam assidua semper sollicitudine omnimodis intercedere; ut vestrae pietatis majestas, more Christianissimorum imperatorum, benigna circa omnes existat; et quasi Deo contemplante, populum Domini sibi commissum felici regat semper et gubernet intuitu, nec amplius patiatur eos aliquibus saeculi hujus procellis illidi, aut malignis perturbationibus concuti: quatenus post hoc vitae praesentis, imperium coeleste adipisci et in aeternum cum Domino retinere valeatis. Nunc itaque pro tanta devotione animique vestri sinceritate, quam non solum verbis, sed lucifluis etiam operibus circa Ecclesiam sancti Petri et nostram paternitatem ostendistis, immensas post Deum serenitati vestrae gratias agimus. Primo quidem quod dromones vestros, qui pro defensione terrae sancti Petri in nostro manerent servitio, nobis misistis. Secundo autem quod monasterium sancti Sergii intra vestram regiam urbem constitutum, quod sancta Romana Ecclesia jure proprio quondam retinuit, divina inspiratione repleti, pro honore principis apostolorum nostro praesulatui reddidistis. Tertio vero vobis grates multas referimus quia Bulgarorum dioecesin pro amore nostro gratanti animo sancto Petro, ut justum erat, permiseritis habere. Unde obnixe petimus ut vestro potenti solatio sanctam Romanam Ecclesiam in hoc periculoso tempore in omnibus adjuvare defendereque non dedignemini, quatenus ex hoc vestra imperialis gloria, apostolicis suffragantibus meritis, per cunctas mundi partes magis ac magis accrescat, et apud omnipotentem Dominum dignam retributionem percipiat. Et iterum humiliter petimus ut in hujus bonae voluntatis ac pietatis affectu, quem pro amore Dei circa Ecclesiam Christi habetis, immobiles permaneatis, quoniam nos Augustalem excellentiam vestram ulnis extensis amore paterno amplectimur, et honore debito veneramur, atque assiduis orationibus nostris, juxta sacrosancta beatorum apostolorum Petri ac Pauli corpora fusis, omnipotenti Domino commendare studemus, ut pro tantis beneficiis quae sancto Petro impenditis, ipse vobis et in hoc praesenti saeculo vestrum sanctum imperium cum omni prosperitate magis ac magis conservet incolume, clarisque semper dignetur ubique decorare triumphis; et in coelesti postmodum regione sempiternam gloriam et beatitudinem cum sanctis et electis suis habere concedat. Nam et ea quae pro causa restitutionis reverendissimi Photii patriarchae synodali decreto Constantinopoli misericorditer acta sunt, recipimus: Et si fortasse nostri legati in eadem synodo contra apostolicam praeceptionem egerint, nos nec recipimus nec judicamus alicujus existere firmitatis. Data Idibus Augusti, indictione XIII.

CCXCVII. AD PHOTIUM ( ut videtur ). (Anno 880.) Gratulatur de concordia Ecclesiae Constantinopolitanae: miratur multa, quae statuerat, mutata esse; approbat quae Constantinopoli in concilio pro causa Photii acta sunt, si tamen legati contra sua mandata non egerint. Hoc nostri semper certaminis et laboris fuit, hoc nostri voti existit, ut pro orthodoxae fidei integritate, seu pro statu et pace omnium Dei Ecclesiarum, quarum cura constringimur, adeo operam demus, quatenus dispersa congregentur, congregata conserventur, et ut quidquid inhonestum vel aliter quam se rectitudo habet per providentiam Dei, sanctorum apostolorum meritis suffragantibus, corrigatur, omni conamine, juxta officium nobis commissum, speculando satagimus. Hujus rei gratia more apostolico sanctae Constantinopolitanae Ecclesiae misereri volentes, decrevimus ut unius incrementum nullius fieret detrimentum, quin potius omnium manifestum existeret adjutorium. Convocata nostra Ecclesia, quantum ad praesens tempus coegit necessitas, auctoritate et potestate apostolica dictae Constantinopolitanae Ecclesiae consuluimus, et legatis nostris directis, ut inoffenso pede incederent, instituimus. De cujus scilicet unitate pacis sive concordia gratulamur, et cunctipotenti Domino laudes innumeras referentes, licet ei qui tanta bona servis suis largitur, condignas grates agere non possimus, hunc benedicimus et assiduis vocibus glorificare studemus. Gloria namque sit illi, et omnis laus ac virtus, cujus majestate et semper perlaudabili gratia certata [ f. curvata] ad rectitudinem reducuntur, prava diriguntur; contumacia retunditur, humilitas exaltatur, zizania quandoque velluntur, scandala amputantur, et omnis bonitas augmentatur: unde non in nobis, sed in eodem Domino gloriemur, jucundemur et exsultemus in misericordia ejus qui dicit: Confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI); et in alio loco: Sine me, inquit, nihil potestis facere (Joan. XV); sed cum nos scriptis et verbis misericorditer tecum specialiter agendum esse decreverimus, mirandum valde est cur multa quae nos statueramus, aut aliter habita aut mutata esse noscantur, et, nescimus cujus studio vel neglectu, variata monstrentur. Caeterum scribens subintulisti quod, te innuens, non nisi ab iniqua gerentibus misericordia sit quaerenda; quod et nos de his qui Deum se scire non fantur, licet dispensatorie fatemur, tamen nos quod lectum est exaggerare nolumus, ne quod dignum est judicare cogamur; ideoque talis excusatio sileat, ne hoc dicentes illa sententia tangat qua dicitur: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia quod hominibus altum est, abominabile est apud Deum (Luc. XVI); igitur laudabilis tua prudentia, quae dicitur humilitatem scire, non moleste ferat quod ab Ecclesia Dei miserationem jussa est postulare; quin potius se, ut exaltetur, humiliet, et fraternum discat erga sui miserentem servare affectum. Quia nos, si tu debitam devotionem et fidelitatis incrementa erga sanctam Romanam Ecclesiam et nostram parvitatem observare studueris, et ut fratrem amplectemur et ut charissimum proximum retinebimus. Nam et ea quae pro causa tuae restitutionis synodali decreto Constantinopoli misericorditer acta sunt, recipimus. Et si fortasse nostri legati in eadem synodo contra apostolicam praeceptionem egerunt, nos nec recipimus nec judicamus alicujus existere firmitatis.

CCXCVIII. AD CAROLUM REGEM. (Anno 880.) Gratias agit de ejus erga sedem apostolicam observantia; suam erga eum benevolentiam testatur: adventum ejus pro Ecclesiae necessitatibus exspectat, monetque ut aliquem legatum mittat. Queritur de Georgio quodam excommunicato, qui, ipsius imperatoris auctoritate fultus, bona Romanae Ecclesiae invaserat; rogat ut promissa auxilia mittat. Excellentissimo et dilecto filio CAROLO glorioso regi.

Relegentes regalis excellentiae vestrae litteras, devotionem vestram quam circa sanctam Ecclesiam matrem vestram et circa nostrum pontificium habetis, luce clarius novimus, unde multiplices gloriae vestrae gratias referimus. Nam et nos vos semper quasi dilectum et spiritalem filium retinemus, et pio mentis affectu desideramus amplecti, et pro augenda gloria vestra assidue solliciti incunctanter existimus. Quod autem nobis mandastis, ut vestrum optatum praestolaremur adventum, pro eorum adversitatibus emendandis qui nobis contraria inferre et qui a nostra ditione homines nostros subtrahere praesumunt, nos quidem vestrum adventum toto desiderio pro tantis Ecclesiae Dei necessitatibus, quae ad augmentum gloriae vestrae sunt emendandae, omnimodo optamus inspicere. Sed sicut vobis nostris jampridem apostolicis litteris suggessimus, ut vestrum idoneum missum nobis direxissetis, cum quo aliquid ecclesiasticis utilitatibus potuissemus perficere, pro qua causa non eum miseritis, miramur. Quamobrem petimus ut eumdem missum, antequam veniatis, nobis dirigere non omittatis, ut cum, Deo auxiliante, veneritis, nobis simul convenientibus, vera inter nos dilectio, utpote inter spiritalem Patrem et charissimum filium possit existere. Praeterea postquam Georgius excommunicatus et anathematizatus cum homine Widonis est a vobis reversus, assiduo sumus moerore turbati; eo quod audacter veniens, quasi vestra fultus auctoritate, in proprietates olim suas, quae ad jus sanctae Romanae Ecclesiae, (Carolo divae memoriae imperatore patruo vestro concedente), conlegaliter pervenerunt (et nunc usque juri nostro defendebamus et tenebamus), temere pariter cum aliis introivit; et nostros, qui in circuitu homines existunt, affligere, et depraedari non cessat. Unde obnixe rogamus vestram magnitudinem, ut sicut nobis ore proprio promisistis, et per epistolam vestram, atque legatos nostros, Liutwardo venerabili sanctae Vercellensis Ecclesiae episcopo mediatore existente, mandastis, praesentialiter nobis adimplere satagatis: quia nos ea, quae vobis promisimus, omnimodis adimplebimus, aut eosdem infideles nostros procul a nobis expellatis, ut nulla nobis adversa, vel contraria valeant aliquatenus moliri, quousque, Deo propitio, vos veneritis. Quarto Idus Septembris, indict. decima quarta.

CCXCIX AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 880.) Jubet eum Romam ad synodum causa dissolvendi quasdam quaestiones advenire. ROMANO archiepiscopo Ravennati.

Quia bellica, imo Saracena impediente angustia, juxta sacros canones, quarto scilicet Idus Octobris, synodum sicut volueramus celebrare nequivimus, opportune valdeque necessario sane praevidimus ut hanc eamdem VI Idus Novembris istius quartae decimae indictionis, adjuvante Domino, convocemus. Quapropter sanctimoniam tuam hortamur ut ad idem tempus sine omni mora, imo omni occasione postposita, Romam occurras, quatenus ea quae ad honorem sive utilitatem sanctae Dei Ecclesiae pertinent, nobiscum ordines et diffinias, et sancti Spiritus gratia revelante, voto communi decernas. Interea negotium viri illustris Deusdedit gloriosi ducis, qui nostrum pontificium adiit, dicens se a tua solertia pro conjugio suae uxoris, quam illius consanguineam fateris existere, communione privatum, est procul dubio ventilandum, ut quidquid rei veritas hinc demonstraverit, omnimodis exsequamur. Qui pro eo quod tam diu apud nos est immoratus, et de tua parte, qui rationem redderet, non est inventus, rationabiliter erat a nobis interim absolvendus: tamen quia in proximo, sicut diximus, synodum (qua hoc cum unanimitate aliorum consacerdotum fratrumque nostrorum et tua est inter alia pertractandum) celebrare debemus, dignius judicavimus, quod et ipsae res expetunt tuum praestolari adventum, ut hoc synodali discutiamus collegio, et alterna visione congratulantes, pari sententia decernamus: in qua etiam quidquid supra generum suum habueris, similiter diffiniri jubeamus. Praeterea jam dicti viri conjux, Maria nomine, libellum suae reclamationis per Paulum legatum suum nostro praesulatui dirigere procuravit, asserens tuam sanctitatem in nuptiis per consensum patris de ea habitis, consciam exstitisse; et tam virum suum quam se, postquam una caro effecti sunt, tam ad spiritalem, sive Dominicam, quam etiam ad communiorem mensam, saepe non solum admisisse, sed etiam invitasse. Sed et hoc per eumdem suum libellum reclamando innotuit quod Majoranus, qui et Maginpertus diaconus dicitur, in necem sui patris consenserit, petens a nobis ex hoc convenientem justitiam, et obnixe postulans hoc indiscussum non derelinqui, quem videlicet saepissime Bononiensis episcopus suae Ecclesiae famulum quaerere studuit. Hujus rei gratia, praecipimus ipsum diaconum tecum nobis omnimodis exhiberi, ut quidquid rationis ordo poposcerit, adjuvante Domino, canonice ventilemus et synodice statuamus. Data III Kalendas Octobris, indictione decima quarta.

CCC. AD UNIVERSOS EPISCOPOS. (Anno 880.) Ut Romam ad synodum adveniant. Omnibus episcopis per ducatum Spoletanum et Cameriensem, et ad omnes episcopos per diversas provincias constitutos.

Nolumus ignorare vestram fraternitatem quia pro multiplicibus sanctae Dei Ecclesiae necessitatibus, VI Idus Novembris istius quartae decimae indictionis synodalem conventum, Domino adjuvante, celebraturi sumus; et cum diversis, praecipue Saracenorum, impedimentis implicati essemus, nequivimus eum suo tempore congregare, dignum duximus ad augmentandas atque perficiendas ecclesiasticas utilitates, vel praefato tempore non praetermitti, quominus tanta necessitas sine consultu aliorum confratrum nostrorum indiscussa non remaneret, ut vestris salubribus consiliis fulti, quidquid ad honorem Dei et communem utilitatem pertinet, communiter perficere satageremus. Quapropter hujus nostrae commonitionis sanctitatem vestram exhortamur apicibus, ut, solita desidia deposita, ad eamdem synodum Romam venire non differatis, quatenus, sicut diximus, ea quae agenda sunt, Christo juvante, communiter peragamus, et quae juxta nostri ministerii officia statuenda sunt, salubriter statuamus. Videte itaque ne solito negligenter agatis, ne si per vos ea quae honori et statui sanctae Dei Ecclesiae sunt proficua, inordinata remanserint, et, quod non oportet, venire contempseritis, canonicis ictibus non immerito feriamini. Data pridie Kalendas Octobris, indictione XIV.

CCCI. AD CAROLUM REGEM. (Anno 880.) Laetatur de ejus incolumitate, Deumque orat ut omnia ei prospere eveniant: nuntiat Saracenos a Graecis victos, seque a Saracenis, et aliis etiam valde premi: quare petit ut sibi quam citissime auxilio veniat. CAROLO glorioso regi.

Susceptis gloriae vestrae, spiritalis atque desiderabilis fili nobis directis apicibus, atque relectis, quia vos, Deo gratias, sanitate vigere cognovimus, ineffabili et ultra quam dici possit jucunditate refecti, in Domino gratulati sumus: et ut magis ac magis vobis Dominus Deus noster prosperitatem tribuat, triumphum de adversantibus concedat, et felicia tempora ad regnum pacifice atque justissime disponendum multiplicet, continuis votis eumdem Dominum deprecamur. Quia nihil est omnino, fili charissime, nobis dulcius nihilque amabilius, quam ut vos semper ad defensionem et exaltationem sanctae matris vestrae Romanae Ecclesiae cognoscamus esse promptissimos, et et eis qui eam diversis modis impugnant, libera correctionis ac disciplinae sententia contraire. Nos autem, licet in innumeris infirmitatibus atque angustiis constituti, Deo gratias, utcunque valemus; sed tunc potius nostra sanitas erit, si vos omni prosperitate, ut diximus, pollere cognoverimus, et ad nobis conferendum solatium festinanter occurrere, ut alterna visione loquamur, non pati moras advertimus. Caeterum, quod dicitis ut Liutwardum venerabilem episcopum communem fidelem nostrum ad nos praemittatis, valde in Domino gratulamur; et cum eum pro communi utilitate semper desudare cognoverimus, magnum nobis gaudium in adventu illius nascetur, eo quod in ipsius praesentia vestram intuebimur excellentiam. Postremo, fili charissime, quod sciscitamini de Graecis, atque Ismaelitis, et caeteris quibusque exteris nationibus, vel concivibus, qualiter res agatur, brevissime respondemus. Sed ut haec omnia ex intimo corde atque dolenter advertatis, omni mentis conamine exhortamur: tamen Deo sint grates et laudes quia Graecorum navigia in mari Israelita rum victoriosissime straverunt phalanges, et eos, prout Dominus voluit, debellati sunt. Sed nos tamen tam ipsi jam dicti Ismaelitae quam alii concives nostri impugnant ac persequuntur, ut extra muros Urbis nullatenus vel qui labore manuum suarum vivere valeant, vel qui, ut ita dixerim, Christianitatem suam, sicut decet, observent, egredi libere possint: ac per hoc, imo pro his omnibus, si citissime et, omnibus occasionibus omnibusque excusationibus postpositis et contemptis, ad omne nobis et huic regioni valde afflictae conferendum solatium non veneritis, procul dubio scire potestis quia ad peccatum vestrum et damnum omnium haec terra peribit. Unde pro Deo festinanter iter ad nos veniendi assumite, et ut bella Domini vice illius praeliemini, ad beatorum apostolorum limina, Deo praeduce, pro Christianorum omnium auxilio properate. Data III Kalendas Novembris, indictione XIV

CCCII. AD EUMDEM. (Anno 880.) Deusdedit Ravennatem injuste excommunicatum absolvit; confirmat illius cum Maria uxore conjugium: jubet eum defendi. Reverendissimo et sanctissimo ROMANO archiepiscopo Ravennati pro causa Deusdedit Ravennatis, et Leoni venerabili episcopo misso et apocrisiario summae sedis nostrae apostolicae, necnon quibusvis missis imperatoris et omnibus judicibus, et populis Romani territorii constitutis, cunctisque fidelibus sanctae Ecclesiae, praesentibus scilicet atque futuris.

Omnium reverentiam omniumque industriam scire hortamur quod Ravennas Romanus archiepiscopus, et ore, cum Ravennae fueramus, dixerit, et scriptis transmiserit, quod nonnulla incesta conjugia in sua parochia fuissent, et quotidie fierent. Deinde per suum legatum, Dominicum videlicet presbyterum, ut ipsi triginta et duo essent, dicendo significavit, suggerens ut nostra auctoritate ipsi eos liceret canonice omnes judicare. Qui omnibus dimissis, quos etiam nominatim dixerat, et sola inductus invidia, ut remur, et postea in sancta patuit synodo, Deusdedit fidelem nostrum (qui, dum Ravennae fuimus, ipse penes nos quotidie fuit, et coram me, et ipso archiepiscopo causas, ut debuerat, judicavit), postquam sedem apostolicam appellavit, excommunicare non formidavit. Ipse Deusdedit vero dux pro nostra fidelitate his obedivit, et ad apostolicam praesentiam venire modis omnibus festinavit. Nos suam causam audientes, et qui eum accusare non debuerant, ex parte archiepiscopi non invenientes, poteramus ipsum absolvere; sed noluimus, usquequo archiepiscopo misissemus, imo cui misimus, dicentes: ut ipse archiepiscopus pro statutis sanctarum Dei Ecclesiarum, VI Idus Novembris ad synodum celebrandam veniret, deferens secum accusatores et testes, quatenus his delatis negotium Deusdedit inter alia canonice finissemus. Qui pro se sui cardinis Dominicum presbyterum, et Joannem diaconum misit, transmittens cum illis scriptas accusationes: quibus scriptis coram sancta synodo lectis, ad ea Deusdedit respondit, et se incestum atque nefarium commisisse negavit; sed coram omnibus se innocentem ostendit, et divini mundanique juris auctoritate se conjugatum probavit. Quapropter una cum sancta synodo illum absolvimus, et eum communioni nostrae recepimus, et Mariam conjugem suam illi uxorem esse legitimam firmavimus cum benedictione Dei omnipotentis et nostra; et si praefatus archiepiscopus, aut ministri ejus, in rebus suis suorumque hominum invasionem et fortiam facere voluerit, vos Ravennates pro ipso illum in suis defendite. Data ut supra, indictione decima quarta.

CCCIII. AD ANSPERTUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 880.) Inobedientiae eum arguit, praecipitque ut Rhodoaldum et Warlenum monachos, quos injuste in carcerem conjecerat, ad eorum monasterium honorifice remittat. ANSPERTO archiepiscopo Mediolanensi.

Decuerat te, frater charissime, pura animi sinceritate eam reverentiam eumque honorem sanctae sedi apostolicae, cui Deo auctore praesidemus, quotidie impendere, quae usque ad tua tempora omnes tui praedecessores laudabiliter viventes, huic Ecclesiae obtulerunt prona mentis devotione. Pro qua re ejus gremio suscepti, quidam prae nonnullis amore dilecti sunt; sed ecce, quod sine dolore dici non potest, nescio qua antiqui hostis fraude, a die ordinationis tuae, et tempore senectutis, contra sanctam Romanam Ecclesiam matrem tuam non destitisti nunc inobediens, nunc dolosus te patefacere: qua necessitate compulsi, te corripere apostolico flagello operae pretium duximus; sed iterum paterna miseratione te ad nos reducere non praetermisimus, sperantes in te de reliquo nullum vestigium circa nos culpae aliquo modo reperire, quia et professio tua hoc coram nobis jurejurando spoponderat. En, bone vir, aliquid deterius committere non formidasti, cum quosdam monachos nostros nomine Rhodoaldum, et Warlenum, Roma ad suum monasterium Pultariense iter carpentes, comprehensos jusseris diu sub custodiae vinculis reservari. Quod quanti piaculi sit sano intellectu ipse perpende, quantumque dedecus sedis apostolicae, quae Christo auctore, etiam in barbaras nationes libera semper visa est fungi legatione: quod nefas malum sub omni celeritate te emendare hortamur, et praedictos Dei famulos cum omnibus suis illaesos abire patiaris ad locum, miserante Deo, suae habitationis. Et sicut tuo consilio pro certo eos cognovimus esse innocenter custodiae mancipatos, ita, te faciente, sciamus eosdem funditus et cum competenti honore dimissos. Data mense Novembris, indictione XIV.

CCCIV. AD SALOMONEM PROCURATOREM PAPIAE. (Anno 880.) Ejusdem argumenti. SALOMONI procuratori Papiae.

Apostolica tibi auctoritate praecipimus ut monachos nostros, id est Rhodoaldum et Warlenum, quos, spreto Dei timore, a liminibus sanctorum apostolorum ad suum monasterium revertentes, et simpliciter per viam gradientes, comprehendere ausus fuisti et in custodia retinere, sine omni mora et dilatione dimittas cum omnibus suis reverti ad suum monasterium sanos atque illaesos. Quia tantum scelus et injuriam pro hac re in sedem apostolicam commisisti, pro quibus juste carere debueras consortio omnis Christianitatis: et fatemur, si hoc continuo non emendaveris, a perceptione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi et introitu ecclesiae te prohibebimus. Data mense Novembri, indictione decima quarta

CCCV. AD ADELBERTUM MARCHIONEM. (Anno 880.) Ab excommunicatione eum absolvit, ejusque homines, si spatio quindecim dierum intra mensem Martium Ecclesiae satisfecerint. ADELBERTO marchioni.

Te vero quia conversum et fidelem circa sanctam Romanam Ecclesiam et nos cognovimus, absque tenore ab omni excommunicatione absolvimus; hominibus tuis sub eo tenore sacram reddimus communionem, ut omnem emendationem, sicut promissum est, facere ad quindecim dies intra mensem Martium omnino accelerent. Quod si hoc facere neglexerint, omnes sub eadem excommunicatione permaneant, donec iterum de perpetratis malis plenam faciant satisfactionem. Data ut supra, indictione XIV.

CCCVI. AD OTERAMUM VIENNENSEM EPISCOPUM. (Anno 880.) Arguit quod faveat sociis Bosonis, idque a se imperari asserat; praecipit ut Romam accedat ut crimina quae ipsi objiciuntur diluat. OTERAMO Viennensi episcopo.

Inter eximios nunc usque Christi Dei nostri sacerdotes te habere tenereque omnino volumus; sed quia ecclesiasticae paci et utilitati contraria agere audimus, valde miramur, nihilominus et turbati existimus, eo quod, sicut fidelium relatu comperimus, his qui cum Bosone praesumptore et regni perturbatore tyrannidem exercere non cessant, ausu temerario favere eorumque malis operibus communicare praesumas, et in superbiam eorum sequax existens, falsa opinione sanctam nostram Romanam Ecclesiam infamare non dubitas, quod ad talia peragendum ipsius auctoritatem habere te certifices; quod quam evidenter ostendere non poteris, pro qua scilicet Romana Ecclesia te murum opponere omnibus iniqua agentibus debueras. Pro quibus nimirum tot malis tantisque praesumptionibus, tibi ex auctoritate Dei, et sanctorum apostolorum ac nostra, praecipimus ut de praesenti Romam ad limina sanctorum apostolorum nostramque praesentiam venire procures, ut de talibus te criminibus secundum auctoritatem sanctorum Patrum coram nobis et sede apostolica satisfaciendo purgare valeas, quatenus te inter fratres et consacerdotes retinere valeamus. Nam, quod non credimus, si aliter feceris, et venire distuleris, donec hanc nostram jussionem impleveris, scias te omni episcopali officio esse privandum.

CCCVII. AD BARNIMERUM COMITEM, SACERDOTES, ETC. (Anno 880.) Ostenait sibi gratissimam fuisse eorum in sedem apostolicam observantiam; hortatur ad perseverantiam. Jubet legatos ad se mitti, quibus revertentibus legatum suum missurum pollicetur, cui ipsi fidelitatem juxta Ecclesiae ritum promittant Excellentissimo viro BARNIMERO glorioso comiti et dilecto filio nostro atque omnibus religiosis sacerdotibus, et honorabilibus judicibus, cunctoque populo pax et gratia a Domino Jesu Christo.

Audita per Theodosium venerabilem episcopum vestrum fide et devotione, quam circa sedem beati Petri apostoli et nostri pontificii vos habere cognoscimus, immensas Deo gratias referentes, magno gaudio sumus repleti; qui vos nunc ad tantam gratiam perducere, et inter oves suas connumerare dignatus est, secundum quod Dominus ipsi principi apostolorum commisit, dicens: Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas (Joan. XXI). Unde vestram fidelitatem, et Christianissimam devotionem, his nostris apostolicis litteris admonemus et exhortamur, ut sicut divina inspiratione agere coepistis, usque ad finem perficere et observare non praetermittatis, quatenus qui sub ala et regimine atque defensione beati Petri apostoli et nostra toto conamine vos subdere, atque in ejus servitio perseverare, quasi dilecti filii procurastis, apertius hoc ostendatis atque impleatis, ut Dominus in Evangelio dicit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V). Et ut ita hoc per orbem terrarum vestrae sponsionis diffametur, ut auxiliante Domino, et sanctorum apostolorum suffragantibus meritis, ea quae saluti et utilitati omnium vestrum proficua sunt, possimus ad honorem et exaltationem sanctae sedis apostolicae incunctanter perficere, sicut nomine vestro scripta nobis mandastis, ita in libro coelesti scripta permaneant. Quapropter mandamus ut revertente ad vos dilecto episcopo vestro, idoneos legatos vestros praesentialiter ad nos dirigere non praetermittatis, qui pro parte omnium vestrum nos et sedem apostolicam consulant de his quae mandastis, ut et nos cum illis missum nostrum dirigamus ad vos, quibus secundum morem et consuetudinem Ecclesiae nostrae universus populus vester fidelitatem promittat. Interim monemus ut constantes permaneatis, quoniam scriptum est: Melius est votum non vovere, quam post votum promissa non implere (Eccli. V). Spiritus Domini, qui orbem terrae replevit, repleat vestrum cor omni pace et gaudio in Christo Jesu Domino nostro.

CCCVIII. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 880.) Miratur quod legatos non miserit, quemadmodum jam diu promiserat; monet ut id quamplurimum faciat. Dilecto ac spiritali filio MICHAELI glorioso regi Bulgarorum; gratia vobis, et pax a Deo Patre et Domino Jesu Christo.

Miramur quod tanto jam tempore transacto, missos vestros ad sanctam Romanam Ecclesiam matrem vestram et ad nos non transmisistis. Modo vero, sicut nobis retulit Theodosius venerabilis episcopus, missos tuos cum eo dirigere promiseras, sed pro qua causa eos dirigere praetermiseris, ignoramus. Unde vos jam recognoscere oportebat, etiam ad pastorem et pontificem animarum vestrarum reverti tota devotione debueratis; unde his nostris apostolicis litteris vos quasi charissimos filios admonemus et exhortamur, ut de praesenti vestros idoneos missos nobis transmittere non dubitetis, quatenus ab uberibus matris vestrae sanctae videlicet Romanae Ecclesiae satiemini omnique bono repleamini. Quia nos more paterno ulnis extensis vos amplecti, et quasi oves Christi nobis commissas alere et salvare parati existimus, secundum quod Dominus dicit beato Petro: Pasce oves meas; quidquid enim vobis dirigimus, credere omnino potestis, quia pro salute vestra semper agere ac perficere incunctanter cupimus. Optamus vos in Christo nunc et semper bene valere.

CCCIX. AD QUEMDAM (f. CAROLUM CRASSUM REGEM). (Anno 881.) Monet ut perficiat quae per legatos mandavit. Susceptis litteris gloriae vestrae, quibus vos plena intentione monstratis ad limina apostolorum festine, imo potius praecipiti gressu et velle convolare; quapropter attoniti, vel magis stupefacti miramur decentiam vestram terminos Patrum transcendere, et lineam generis vestri superbo spiritu conculcare, et in deterius, non in melius prorsus convenire. Et ecce dolenter cum Apostolo compellor dicere: In novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, in quibus erunt homines semetipsos amantes, et quaerentes quae sua sunt, non quae Jesu Christi (I Tim. III). Sed nos te, fili charissime, in viscere Christi plurimum diligentes, ad ea te provocare gestimus quae animae vestrae proficiant ad salutem. Legatos sane e latere nostro plene instructos direximus, quibus omnia ad purum credere non ambigatis in his quae verbotenus et scriptis capitulariter dedimus in mandatis. Qua de re paterno affectu monemus ut omnia sicut vobis direximus per eosdem legatos, adimplere omnino curetis. Ideoque scitote quoniam si pleno jure cuncta quae destinavimus non adimpleveritis, nos enimvero quantum in nobis est, zelo Dei succensi ea quae ad honorem sanctae Romanae Ecclesiae pertinent exaggerare penitus satagemus: a quibus nos nulla ferocitas, nulla malorum hominum comminatio, donec spiritus reget artus, poterit sequestrare. Quod jussionem nostri pontificii ingenti praesumptione absurdam posuisti, omnimodis temetipsum proprio jaculo reverberasti, et velut aspis surda saluti tuae congruentibus aurem non accommodasti. Sed quid plura? Iterum atque iterum inhibendo apostolica auctoritate praecipimus, terminum S. Petri ad ingrediendum animum vestrum non incitetis, quousque praedicti legati nostri ad nos revertantur, omnia nobis renuntiaturi, itemque alios ad nos transmittere cures. Data octavo Kalendas Februarii, indictione XIV.

CCCX. AD ANSPERTUM MEDIOLANENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 881.) Confirmat Josephi episcopi Astensis ordinationem, qui alias contra canones Vercellensis Ecclesiae fuerat episcopus constitutus. ANSPERTO Mediolanensi archiepiscopo.

Consultationis tuae qua nos super Joseph, nuper in Vercellensi Ecclesia ordinati, nova nunc electione vel ordinatione in Ecclesia Astensi, consulere voluisti, perspectis suggestionibus, quibus super hoc nostrae auctoritatis consultum requiris, canonicum judicavimus, et nostris tibi decretis convenienter, propitia Divinitate, respondimus. Fuerat autem de illo primum, ut ipse mecum advertis, quoddam irregulariter institutum; sed nos apud B. Petrum apostolum cum sancta synodo residentes, salubri potiti consilio, et animositatem illius correximus et misericordiae fomenta, gratia Sancti Spiritus revelante, protinus adhibuimus, scilicet ut, eo in pristinum ordinem reducto, si alium episcopatum ei concedere voluisses, et cleri vel populi vota hunc sibi concorditer in episcopum expeterent, et eligeretur, et sicut qui nihil ab ordinatore prius acceperit, in episcopum crearetur. Interea accidit ut, Astensis Ecclesiae rectore proprio obeunte, permissu Caroli gloriosi regis idem Joseph, post electionem cleri et expetitionem populi in eadem ecclesia deberet ordinari episcopus, tua fraternitas, tam nostra absolutione quam etiam ipsius regis exhortata monitionibus, hoc libenter admisit et canonice jussa complere conata est. Quod quia nunc sententiam nostram tu quoque secutus, et regalem permissionem devote, sicut condecet, es amplexatus, praefatum Joseph presbyterum sanctae Ecclesiae Astensi episcopum praefecisti, et ordinationem illius ratam haberi decernimus, et omnium ora contra hoc quoquo modo mussitantia apostolica auctoritate obstruimus: quia sicut de irregulariter quibuslibet habitis nos ad haec corrigenda zelus justitiae excitat, ita de bonorum virorum laudabilibus factis gratia divina laetificat. Nam et sedes apostolica, juxta quod S. Leo papa scribit, hanc temperantiam servat, ut et severius agat cum obduratis et veniam cupiat praestare correctis: et ideo his omissis, de praelibati Joseph iterata creatione sanctitas tua in nullo penitus haesitet, quia hanc et nos approbatam admittimus et ab omnibus admittendam esse mandamus: quia quod non ostenditur factum per impositionem manus illius, cui tempore suae legationis, quod dare visus est, ut ita dixerim, non habuit, ratio non sinit ut videatur iteratum. Data XV Kalendas Martii, indictione XIV.

CCCXI. AD ATTONIUM. (Anno 881.) Excommunicat eum, nisi Ecclesiae Mediolanensi bona quae abstulerat restituat, et ad obedientiam sui archiepiscopi cum sociis redeat. ATTONIO excommunicato.

Missa praesulatui nostro ab Ansperto sanctae Mediolanensis Ecclesiae archiepiscopo relatione atque suggestione, didicimus te multa per horrendae temeritatis impudentiam sive audaciam egisse illicita, et in contemptum beati Ambrosii atque ipsius antistitis contrarietatem, in locis et rebus ei pertinentibus mala et quaecunque poteras enormiter una cum filiis tuis commisisse adversa. A quorum scilicet perpetratione assidua te quasi ovem gregis Dominici, multis jam vicibus arguendo, obsecrando et increpando convenire atque removere curavit, ne antiqui hostis callida persuasione semel deceptum in profundum mortis barathrum lapsum jacere omitteret. Sed quia te sanctae admonitionis verbis salubribus humili prorsus devotione non obedire, neque aurem cordis, velut aspidem surdam, inclinare vel acquiescere nolle aspiciens, post tot correptiones una cum venerabilium coepiscoporum coetu a sacrosancti corporis et sanguinis Domini, secundum institutionis paternae censuram, communione separavit et ab Ecclesiae Dei societate merito removit; et adhuc in eadem sorde iniquitatis fetidum et vulneratum te dolet jacere, cordeque impoenitenti nolle ad te percutientem reverti aspiciens, clamat ut per salutis medicamenta animi tui valeat vulnera male inflicta sanare. Unde et nos pastorali sollicitudine, atque confratris nostri archiepiscopi hoc praesenti dilectione commoti, auctoritatis nostrae statuto jubemus ut, tanta perversitate et cordis duritia jam procul abjecta, quoniam hactenus, Dei timore postposito, multos tuae iniquitatis lepra coinquinasti, et tantorum malorum auctor esse non dubitasti, praecipimus te cum omni celeritate reverti ad veram praefati pontificis tui satisfactionem cum filiis et tuis omnibus complicibus, quorum incentor adhuc malorum post tantas correctiones esse non timuisti, et ejus salubribus monitis subditus et subjectus existas, omnibus tamen Ecclesiae depraedationibus in integrum restitutis, et secundum ipsius Ecclesiae privilegium emendatis atque solutis. Quod si post hujus nostrae praeceptionis relectam epistolam in tua iniqua obstinatione perdurans, ut dictum est, ad praefatum pontificem tuum redire satisfaciendo contempseris, ex auctoritate Dei Patris, et Filii, ac Spiritus sancti virtute, beatorumque apostolorum Petri ac Pauli, et omnium sanctorum Patrum, nostraque apostolica sanctione, secundum jam dicti dilecti confratris nostri archiepiscopi et episcoporum sententiam jam olim in te prolatam, jubemus te cum filiis et complicibus tuis omni ecclesiastica esse communione privatum, et a coetu atque societate omnium Christianissimorum, utpote tantorum malorum perpetratores inconvertibiles, seclusos et damnatos existere; quousque omnia, quae perperam gessistis, emendando, canoniceque satisfaciendo, veniam condignam percipere mereamini. Data XV Kalendas Martii, indictione XIV.

CCCXII. AD ANSELMUM MEDIOLANENSEM ARCHIDIACONUM. (Anno 881.) Minatur illi excommunicationis poenam nisi ad sui archiepiscopi obedientiam redeat. ANSELMO archidiacono Mediolanensi.

Missa praesulatui nostro suggestione, Anspertus sanctae Mediolanensis Ecclesiae reverendissimus archiepiscopus, cujus minister esse videris, super te questus est quod inter caeteras perturbationis molestias a te sibi temere illatas, et post rerum suarum damna non modica, non propria derelicta Ecclesia, ab ejus te obsequio et consortio separare, et velut schismaticus per alienas parochias contra canonica statuta commorari praesumpseris, necnon et apud principalem potentiam properando, noxias illi praeparare insidias callida persuasione decretas. Unde his nostris apostolicis litteris dilectionem tuam paterno affectu convenimus, nihilominus et cum omni jubemus imperio, ut de praesenti ad sinum et gremium sanctae Mediolanensis Ecclesiae matris tuae, quam furibundo animo reliquisti, valde devotus redire festines, atque sub proprii pastoris regimine vel praesentia esse omni mentis alacritate decertes, et, utpote idoneus minister, humili prorsus devotione debitum, juxta ordinis tui locum, reverenter impendas obsequium et obedientiae famulatum, quatenus, ejus gratia potitus, omnipotenti Domino de officii tui assiduitate semper placere valeas. Quod si aliter contra praecipuas et non violandas sanctorum Patrum institutiones, atque contra hanc nostram saluberrimam jussionem agere praesumpseris, et ad tuam Ecclesiam tuumque pastorem, sicut regula ecclesiastica docet, redire contempseris, scias te Dei omipotentis virtute et beati Petri apostolorum principis nostraque auctoritate, atque canonico Patrum judicio, fore omni ecclesiastica communione privatum, quousque, ut praedictum est, ad tuam Ecclesiam redire tuoque pastori humilitatis colla subdere omnino studueris, quoniam ferro necesse est ut abscindantur vulnera quae ut illis manum adhibueris fomentorum non senserint medicinam.

CCCXIII. AD JOANNEM, EGILULFUM, ETC. (Anno 881.) Causam inter Tridentanum et Veronensem episcopos versantem eis committit; monet ut eam jure definiant, et ad se sententiam mittant, ut eam confirmare possit. JOANNI Bononiensi, EGILULFO Mantuano, et EICARDO Vicentino, et VIATORI Ferrariensi episcopis.

Sanctitatem vestram nolumus ignorare quoddam olim inter sanctam Veronensem Ecclesiam et Tridentanam de quibusdam rebus Asianae villae exortum fuisse litigium, quas Veronensi Ecclesiae pertinuisse probavimus, sicut a legatis nostris, qui tempore illo in Italiae partibus legationis nostrae fungebantur officio, veraci relatione comperimus: quorum et judicii diffinitionem vidimus, et eorum subscriptiones manuum lectione percurrimus, quo manifestius declaratur easdem res ad sanctam Veronensem Ecclesiam juste pertinuisse, et eas in perpetuum possidendas diffinitum fuisse. Sed quia saepe contentio solet generare discordiam, nunc, sicut dicitur, Adelchisius venerabilis Tridentanus episcopus, contra diffinitionem ipsam peragens, atque contra professionem, manusque suae subscriptionem movere praesumpsit, reverentiae vestrae super hoc negotio vicem nostram committimus, ut ad illas partes accedentes, cum Adelardo, et eodem Adelchisio, venera bilibus episcopis, hoc litigium (licet hoc, quia cum legatis nostris deliberatum est, superfluum judicemus) rursum audientes deliberetis, et ad legitimum finem perducere modis omnibus satagatis: quo rite et secundum seriem scripturarum suarum peracto, quidquid illud fuerit, nostro apostolatui scriptis vestris volumus intimari, ut nos et libenter accipiamus, et nostra auctoritate stabilire non omittamus. Quia et primum coram apostolicis missis aliisque reverendissimis episcopis in synodo Ticinensi, et post in Tridentina ecclesia, nihilominus coram nostris legatis et aliis imperialibus judicibus de hoc judicatum fuit et legaliter diffinitum. Data IV Nonas Martii, indictione XIV.

CCCXIV. AD ADELCHISIUM EPISCOPUM TRIDENTANUM. (Anno 881.) Arguit eum quod bona Veronensis episcopi invaserit; ejus causam quibusdam episcopis se commisisse significat: monet ut eorum acquiescat sententiae. ADELCHISIO episcopo Tridentano.

Suggerente coepiscopo nostro Adelardo Veronensi episcopo, didicimus sanctitatem tuam aliter egisse quam se canonica, imo Christiana observantia habere videtur. Quia scilicet, contempto praecedentium Patrum judicio, cui ipse interfuisse dignosceris, res quasdam ad sanctam Veronensem Ecclesiam pertinentes invasisse diceris, et contra manus tuae subscriptionem te egisse quodammodo suspicaris: in quarum rerum diffinitione, si sedis apostolicae legati non interessent, speraremus adhuc posse nos aliorum certificari super hoc attestationibus. Sed quia hoc non esse opportunum praevidimus, Joanni Bononiensi, Egilulfo Mantuano, Eicardo Vicentino, et Viatori Ferrariensi venerabilibus episcopis, ad hoc secundum Deum providendum, et quantum ad contemptum inobedientium pertinet, rursum diffiniendum, vicem nostram super hanc quaestionem commisimus, ut in id ipsum convenientes, hoc litigium cum sanctitate tua determinent, et irreprehensibiliter, Deo prae oculis habito, diffinire procurent. Quapropter fraterno te amore monemus ut in hoc ita peragas quatenus a nobis merito reprehendi non possis et canonicam sententiam non excipias: verumtamen ad locum quem praedicti venerabiles episcopi tibi significaverint, occurrere non omittas. Et de eisdem rebus Asianae villae respondeas, ut ex hoc jam nulla quaestio prorsus remaneat vel renascatur. Data ut supra.

CCCXV. AD LUDOVICUM ET CARLOMANNUM REGES. (Anno 881.) Rogat ut cum Carolo imperatore consentiant de revocanda et Romam mittenda Angelberga, ubi eam ita se custoditurum pollicetur, ut contra ipsos moliri nihil possit. LUDOVICO et CARLOMANNO regibus; et HUGONI abbati.

Nosse volumus vestram dilectionem qui spiritalem filium nostrum Carolum serenissimum imperatorem Romae nobiscum degentem rogavimus ut spiritalem filiam nostram Angelbergam Deo devotam, quae se sancto Petro apostolo et nobis cum suis omnibus commendaverat, quam etiam conjux illius divae memoriae Ludovicus Augustus adhuc vivens nostrae tuitioni specialiter submiserat, ab exsulatu reduceret, et apud nos eam Romam, ubi nulla jam de illa sinistra suspicio oriri posset, pro amore Dei et Christi, clavigeri ipsius beati Petri apostoli simulque nostro dirigeret. Quod ille libenter se facturum promittens, quantum comperimus, vestrum super hoc praestolatur assensum. Et quidem nos de communi dilectione et pace sive concordia vestra gaudemus, et Deo pro hoc innumeras grates referimus. Sed tantum de ipsius spiritalis filiae nostrae recuperatione et reditu vos deprecamur, quantum, si ipsa ad nos reducta fuerit, ut nihil penitus jam vel contra eumdem imperatorem, vel contra vos agere possit, nostris vos attestationibus certissimos reddimus. Idcirco juncta vestra devotio cum ejusdem Augusti obedientia, absque omni protelatione, jam dictam Deo devotam feminam, quam ad limina apostolorum, a quorum confessione altarium nostro semper tuendam praesidio suscepimus, pro amore Dei et nostro remittere, quantum in vobis est non omittatis. Quia si hic apud nos rediens habitaverit, tanta custodia circumspecta, nobis credite, erit, ut nec Bosoni, nec alio homini, ad perturbationem imperii sive regni, quodlibet adjutorium vel auxilium verbis aut scriptis praebere quoquomodo valeat. Verumtamen unum est quod vobis veraciter et unde occasionem vos ad nos contemnendum non possitis assumere, hoc ecce proponimus, scilicet, si eamdem Angelbergam vel in modico contra imperialem aut nostram voluntatem adversi quippiam moliri aut velle manifestis cognoverimus indiciis, praesentialiter illam reddere ac remittere imperialibus satagemus obtutibus, quatenus quae disciplinam forte recipere, quod nec optamus, distulerit, non solum mundana vestra judicia non evadat, verum etiam nec nostram miserationem, quae delinquentibus parcere consuevit, inveniat. Ideoque, charissimi filii, estote in hoc nostri cooperatores et adjutores, et audiat nos continuo excellentia magnitudinis vestrae, ut et vos a Domino exaudiri mereamini, et per felicia tempora regni gubernacula moderantes, cum Christo regnum, quod finis nullus angustat, intercedentibus beatis apostolis, capescere valeatis. Data IV Idus Martias, indictione XIV.

CCCXVI. AD OMNES ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ET COMITES ITALIAE. (Anno 881.) Hortatur dent operam ut Carolus imperator Angelbergam Romam venire patiatur, quam se ita custoditurum promittit, ut nihil contra ipsum Carolum cum Bosone moliri possit; et si quid tentaverit, se eamdem remissurum pollicetur. Omnibus reverendissimis et sanctissimis archiepiscopis et episcopis hujus Italici regni, et omnibus gloriosis comitibus filii nostri imperatoris.

Si ea quae saluti et utilitati proximorum necessaria sunt, secundum sollicitudinem et curam gregis Dominici nobis ad bene regendum commissi, divinae pietatis memores agere studemus, omnipotentem Deum in his quibus et ipsi ex humana infirmitate quotidie indigemus, habebimus omnino propitium, et in bonis omnibus procul dubio adjutorium. Igitur sanctitatem vestram nosse volumus quoniam missis et apostolatus nostri litteris, dilecti ac spiritalis filii nostri Caroli gloriosissimi imperatoris clementiam obnixe rogamus ut Angelbergam filiam nostram, quam divae memoriae Ludovicus rex pater imperatoris, et Ludovicus imperator vir ejus nobis Veronae commendaverunt, ac postmodum ipsa se sancto Petro tradidit, et de ipsius altaris confessione tuendam recepimus, de loco in quo nunc esse constat, pro amore Jesu Christi Domini nostri, et pro sanctorum apostolorum Petri ac Pauli reverentia, nostraque paterna dilectione praesentialiter reduci, et ad nos eam dirigere jubeat. Unde vos fratres et comministros nostros pio mentis convenimus atque hortamur affectu, quatenus in hujus feminae reversione vel salute nobiscum cooperari pariterque desudare studeatis, ut vestro consilio vestroque instanti hortatu, ipse Augustus nostrae petitionis affectum more parentum suorum libenti perficiat voluntate. Nam sicut illud regnum, in quo nunc illa sub custodia manet, ejus est, ita et istud; et sicut ibi custoditur, ne aliquod solatium, vel consilium dare, facereque possit Bosoni, ita et nos eam in tali loco habitare faciemus, quo nihil adversi moliri, nihilque valeat machinari contrarium ad hujus regni, et imperii perturbationem. Et si contra ejus ac nostram voluntatem aliquatenus eam agere, aut velle cognoverimus, illico ad imperialem remittemus praesentiam, nec nostro erit amplius adjuta consilio. Quod nimirum, ut nobis sine omni dubitatione credatur, unum ex his legatis nostris venerabilibus episcopis, quos pro ea imperatori direximus satisfaciendo, repro mittere jussimus ita nos esse incunctanter facturos Neque enim, sicut cum coepiscopis, et primatibus ejus promissum est, nullum temporale adjutorium et consilium jam fato se fore praebiturum Bosoni; et quod, sicut praediximus, diligentissime custodita, non poterit de his omnibus quidquam agere. Idcirco per Dominum vos adjuramus, ut toto conamine in hoc opere nobiscum pro amore Dei desudare, eique manum porrigere procuretis, ut et nos in vestris proficuis utilitatibus et necessitatibus esse prompti possimus; et cui manum porrigere vobiscum omnimodis porrigamus, dignasque vestro Deo dilectae sanctitati pro vestro labore, atque devotione gratias habere valeamus.

CCCXVII. AD CLERUM MEDIOLANENSEM. (Anno 881.) Recipit Hadericum sub tutela sedis apostolicae, et excommunicat omnes qui illi vel ejus ecclesiis molestiam intulerint. Omnibus reverendissimis episcopis et sacerdotibus seu clero, ac populo sanctae Mediolanensis Ecclesiae.

Boni patrisfamilias, quem bene et fideliter laborantes remunerasse cognoscimus, informati exemplo, et apostolicae auctoritatis et miserationis magisterio, seu benevolentia, omnibus, quos pro Ecclesiae Dei utilitatibus fideliter desudare conspicimus, subvenire debentes, opportunum ac necessarium nos oportet praebere auxilium. Igitur quia te Hodericum venerabilem presbyterum et abbatem sacrorum monasteriorum beatorum, scilicet Gervasii et Protasii, atque Simpliciani, nec non ex xenodochii ( ali quid deest ) sanctorum Cosmae et Damiani, quod Romanorum dicitur, et alia tua beneficia vel patrimonia intra vel extra civitatem Mediolanensem constituta fideli devotione, totoque mentis conamine pro pristino statu et vigore atque restitutione sanctae Mediolanensis Ecclesiae ter quaterque in obsequie Ansperti reverendissimi archiepiscopi tui, atque confratris nostri devotum atque in omnibus fidelissimum permanere atque decertare omnino et evidenter comperimus, et legationem Ambrosianae Ecclesiae catholica fide te, et prout vires suppleverunt, ardeptissimo ardore explere, crebro cognovimus. Et ob hoc aliquos contumaciae livore adversum tuam commotos esse dilectionem, vel ob alias causas invidiae, qui et modo labiis dolosis zeli contra te concitati, et postmodum callidis argumentis nocivam tibi moliuntur, nostro statuto decernimus, atque Dei omnipotentis auctoritate beatique Petri apostolorum principis et nostra sanctione statuimus, nulli unquam archiepiscoporum, vel sacerdotum, aut cujuslibet ordinis clericorum ejusdem sanctae Mediolanensis Ecclesiae, nec aliarum Ecclesiarum, neque alicui magnae parvaeque personae, cujuscunque honoris praeditae dignitate esse licitum, pro tuae laudabilis devotionis affectu et pro tuae fidei sinceritate atque charitatis certamine, quod pro ipsius Ecclesiae utilitate nostris te diebus habuisse cognovimus, aliquam tibi quocunque modo vel sub ecclesiasticarum rerum obtentu, inferre calumniam aut his praefatis, quae pro tui digni laboris merito retines beneficiis et patrimoniis, vel a quibus propriis rebus mobilibus privare: sed diebus vitae tuae, secundum auctoritatis nostrae decretum, pro amore Dei et mercede animae nostrae tuaque fidelitate, quam tuae te novimus habere Ecclesiae, liceat tibi sub apostolicae sedis successorumque nostrorum tutamine, cum propriis beneficiis, et cum omnibus tuis hominibus utriusque ordinis, manere quietum atque securum. Porro quicunque contra hoc nostrum statutum temerario ausu agere teque pro hujusmodi negotio calumniare praesumpserit, omni eum ecclesiastica judicamus communione carere, quousque per congruam satisfactionem in nostra successorumque nostrorum praesentia, quod perperam laeserat, emendare curaverit. Et ideo nostra etiam apostolica auctoritate praecipimus te nusquam cujuslibet episcopi vel sacerdotis subjacere judicio, quousque in nostram vel successorum nostrorum, libere ac securiter, sine alicujus obstaculo vel impedimento praesentiam venias. Data ut supra

CCCXVIII AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 881.) Arguit eum quod non fregerit foedus quod cum Saracenis fecerat, cum promiserit illud rumpere: ostendit multa mala ejus causa a Saracenis Christianis fuisse inflicta; minatur illi excommunicationem, nisi foedus illud rumpat ATHANASIO episcopo Neapolitano.

Jam quia te lactantium et ab ipsis cunabulis educantium sanctae matris tuae Romanae Ecclesiae oblitus es uberum, vel nostrae benevolentiae non debueras oblivisci, quam tibi paternaliter exhibentes, et salutis tuae consulta praevidimus, et in temporalibus commodis juxta qualitatem temporis, praesidia quaeque contulimus; e quoniam cooperatorem nostrum in his quae Dei sunt, te habere volumus, nimisque tuam sanctimoniam diligimus, monemus ut vel nunc ad cor redeas, ut prava quaeque juxta tuum ministerium diluas, et inimicorum Christianorum nominis foedus exsecrando devites, quatenus et animae tuae lucrum acquiras, et nostris magis ac magis affectibus perfrui valeas, et blasphemiis ac maledictionibus reliquiarum populi Christiani, Divinitate propitia, careas. Memento, quaeso, quid es; memento quid, si non resipueris, eris; et judiciorum Domini memor esto, ne pro tantis Deo rationem reddere cogaris, quanti per tuam desidiam interempti sunt, et captivi ducti diversis mortibus perierunt. De quorum crudelitate quid dicere possumus? Cum tanta hinc flenda sint et lugenda, ut si scribere velimus, et lacrymarum rivuli crescent, et primum charta quam verba deficient. Denique apud Cajetam olim nobis necessario constitutis, legati tui promiserant ut intra spatium viginti dierum non solum cum Agarenis habitum pactum dissolveres, verum etiam Saracenos caperes, et nobis eos transmitteres; sed ecce, quod promissum est, fide hactenus caruit, et omnium sponsionum tuarum dicta cassata sunt, et, ut apparet, frustrata. Unde, sicut diximus, cesset jam, cesset haec immanissima pestis, ut reliquiae Christianae funditus non depereant, et tu animae tuae dispendia non incurras, quia si populo Dei compassus fueris, et Deum tibi propitium facies, et nostram paternitatem solito more percipies, et ministerium tuum custodies: alioquin non solum nostra tibi non dimittemus, sed etiam canonicam in te sententiam juxta nostrum ministerium jaciemus. Sed et hoc nostri apostolatus auctoritate monemus, et excommunicando modis omnibus interdicimus, ut quia ecce tempus acceptabile est, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI), nullam seditionem, nullam commotionem, nulla discrimina vel laesionem cum his qui in Berolassi commorantur aut facias aut facientibus omnino consentias, quatenus pacem sectando, ab omni nequitia purgatus, munus Deo immaculatum offeras, et charitatem Dei in tuo vase diffusam cohabitare permittas: quia nos, quibus de omnibus cura est, Deo juvante, congruenter illuc properabimus, et inter vos, te potissimum cooperante, pacem et amicitiam reformabimus. Data pridie Idus Martii, indictione XIV.

CCCXIX. AD METHODIUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 881.) Gratulatur de orthodoxae fidei cultu, et de ejus erga religionem studio et cura; precatur in dies spiritualem profectum majorem, eumque consolatur. METHODIO archiepiscopo, pro fide.

Pastoralis sollicitudinis tuae curam, quam in lucrandis animabus fidelium Domino Deo nostro exhibes, approbantes, et orthodoxae fidei te cultorem strenuum existere contemplantes, nimis in eodem Domino jucundamur, et ei immensas laudes, et gratias agere non cessamus, quia te magis ac magis in suis mandatis accendat, et ad sanctae Ecclesiae profectum ab omnibus adversitatibus clementer eripiat. Verum auditis per tuas litteras variis casibus vel eventibus tuis, quanta compassione tibi condoluerimus, ex hoc advertere poteris, in quo te coram nobis positum, sanctae Romanae Ecclesiae doctrinam, juxta sanctorum Patrum probabilem traditionem, sequi debere monuimus, et tam symbolum quam rectam fidem a te docendam et praedicandam subdidimus; nostrisque apostolicis litteris glorioso principi Sfentopulco, quas eis asseris fuisse delatas, hoc ipsum significavimus, et neque aliae litterae nostrae ad eum directae sunt, neque episcopo illi palam vel secreto aliud faciendum injunximus, et aliud a te peragendum decrevimus, quanto minus credendum est ut sacramentum ab eodem episcopo exegerimus, quem saltem levi sermone super hoc negotio allocuti non fuimus. Ideoque cesset ista dubietas, et, Deo cooperante, sicut evangelica et apostolica se habet doctrina, orthodoxae fidei cultum fidelibus cunctis inculca, ut de labore tui certaminis Domino Jesu Christo fructum afferas abundantem, et gratia ejus remuneratus, mercedem recipias competentem. Caeterum de aliis tentationibus quas diverso modo perpessus es, noli tristari, quin potius hoc, secundum Apostolum, omne gaudium prorsus existima, quia si Deus pro te, nemo esse poterit contra te. Tamen cum Deo duce reversus fueris, quidquid enormiter adversum te est commissum, quidquid jam dictus episcopus contra suum ministerium in te exercuit, utramque audientiam coram nobis discussam, adjuvante Domino, legitimo fini trademus, et illius pertinaciam judicii nostri sententia corripere non omittemus. Data decimo Kalendas Aprilis, indictione decima quarta.

CCCXX. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 881.) Nuntiat imperatori se iis malis a Saracenis affici, ut amplius sustinere non possit; rogat eumdem ut sibi subsidio exercitum mature mittat, eique palmam cum benedictione mittit. CAROLO imperatori.

Multarum oppressionum nostrarum, fili charissime, vobis oblivisci non convenit, et calamitatum nostrarum, quas sancta mater vestra Romana Ecclesia patitur, oportet vos reminisci, et tunc demum ad aliquam consolationem nostram manum vestrae pietatis porrigere et auxilium nobis praebere quantocius debetis. Scitis namque quae, quanta et qualia, praecipue a paganis, mala quantasque etiam miserias patimur; et in nobis commissis, quantum quotidie affligamur, et vos estis experti, et nos partim vestrae clementiae paulo ante significavimus. Et cum quotidie haec eadem mala non minui sed magis ac magis crescere ac dilatari cernamus, dolor et gemitus, ac sine fine tristitia imminet, ac per hoc libet magis mori, quam, proh dolor! jam talia tolerare. Proinde, spiritalis fili semperque Auguste, gloriam vestram summopere deprecamur ut pro amore Dei omnipotentis et reverentia principum apostolorum Petri ac Pauli hostilem [ f. vestrum] exercitum, quem istas in partes venturum esse dixistis, moram perpeti non sinatis, sed cum omni velocitate ad auxilium nostrum, quaesumus, dirigatis, ut, Domino adjuvante, ad respirationem nostram Agarenos expugnet, et nobis quantulamcunque de ipsis paganis tranquillitatem valeat ferre. Sed et e latere vestro, qui eidem exercitui praeesse possit, tam strenuum tamque idoneum missum modis omnibus tribuatis, qui et ductor exercitus vestri existat, et quam defensionem vel adjutorium nobis faciant, ipse praevideat, et quidquid vestra vice est peragendum potestateve perficiat. Alioquin non solum ex hoc maxima negligentia erit, et omnis vestra utilitas deperiet, sed etiam novissima nostra erunt pejora prioribus; et vos, quantum ex hoc habeatis peccatum, dici non potest. Ideoque propter Deum succurrite nobis, succurrite, ut non dicant in circuitu nationes: Ubi est imperator eorum? Praeterea honorificentiae vestrae cum benedictione apostolica palmam, per quam signum datur victoriae, ecce ex more direximus, exoptantes, omnipotentemque Deum deprecantes, ut hanc cum laetitia vos in die tantae solemnitatis gestare faciat atque permittat. Et ad omnium nostrum utilitatem et profectum aures praecordiorum vestrorum divinitus inclinare dignetur. Data IV Kalendas Aprilis, indictione XIV.

CCCXXI. AD DIVERSOS EPISCOPOS. (Anno 881.) Athanasium Neapolitanum episcopum, qui saepe monitus, nunquam, sicut promiserat, foedus cum Saracenis ictum rumpere voluit, a se cum omnibus ei consentientibus excommunicatum significat. Omnibus episcopis Cajetam, Neapolim, Capuam Berolassim et Amalfim, Beneventum et Salernum incolentibus, a paribus.

Quae et quanta ab Athanasio Neapolitano episcopo Christi Ecclesia patiatur adversa, optaremus vobis non esse dicturos, nisi essent supra modum gravia. Ecce enim, ut ipsi jam ex maxima parte non ignoratis, ad perditionem totius Christianitatis, a multis retro temporibus cum filiis Ismael et Deo scilicet odibilibus Saracenis pactum faciens, omnem istam terram ita ad nihilum redegit, ut jam non sit qui eam prorsus inhabitet. Super quo scelere eum saepissime commonuimus, et corpori nostro omnimodo non parcentes. usque Neapolim properavimus, multumque argenti ei contulimus, et rogavimus ut ab eorum se societate divideret, ut tandem aliquando resipiscens, tantam pestem deleret. Qui, ut ita dixerim, importunitatem nostram, licet ficte, non tolerans, promisit se ita esse facturum, et pactum cum Saracenis habitum soluturum, sub ea duntaxat conditione ut si deinceps hoc malo se quocunque modo misceret, et sacerdotio esset privatus et anathemati subjaceret. Sed, heu! pro turpis lucri commodo, quod ab ipsis Saracenis, de praeda eorum partes recipiendo, hujus promissionis oblitus, noluit adimplere, quod multis coram positis scriptis et verbis promisit. Rursum nobis, non modici argenti adauctis ponderibus, et apud Cajetam pervenientibus, per suos legatos ei mandavimus ut si intra triginta dierum spatia cum Saracenis habitum foedus non rumperet, aut ea quae nobis tergiversando abstulerat, non retransmitteret, nostro judicio iterum sententiam, quam ipse in se pertulit, prorsus exciperet; sed tam varia juramenta quam absolutas promissiones postponens, nos de die in diem delusit, et foris omnibus dissipatis, intus vero per suam calliditatem multis nostris ablatis, hactenus nec cum Saracenis habitum pactum dissolvit, nec reliquiae Dei populi voluit misereri. Quin potius cum ipsis conversans, de ipsis malis in pejus crevit, et Dei mandata contemnens, sacerdotii etiam sui oblitus, non solum similis illis effectus est, sed etiam in multis deterior. Hujus rei gratia apud beatum Petrum apostolum synodice in eum sententiam protulimus, et cum omnibus sibi consentientibus sive faventibus omni ecclesiastica communione sub anathematis interpositione privavimus. Modus autem excommunicationis hic est: Athanasium Neapolitanum episcopum saepissime admonitionibus, et multis argenti ponderibus datis, ut pactum cum Saracenis habitum disrumperet, admonuimus. Ille autem idem pactum se omnimodo soluturum et ab eorum societate separaturum esse promittens sub ea conditione, ut si denuo cum illis quolibet modo foedus habuisset, omni esset sacerdotali honore privatus et anathematizatus; sed haec omnia parvipendentem, et ad perditionem Christianorum cum eis pactum habentem, et nos saepissime deludentem, et de praeda eorum partem recipientem, judicio et auctoritate Dei omnipotentis, et beatorum apostolorum Petri ac Pauli simul et nostra, cum omnibus sequacibus suis, et omni ecclesiastica communione privamus, et quousque se ab ipsis Saracenis penitus separaverit, velut totius Christianitatis inimicum anathematizamus. Data mense Aprili, indictione XIV.

CCCXXII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 881.) Arguit quod Albericum comitem Ravennam asciverit, et nobiles Ravennates contra jusjurandum sibi praestitum vexarit: cum Neapoli reversus fuerit, ait se ea omnia curaturum: jubet Dominicum archidiaconum Faventinae Ecclesiae episcopum consecrari. ROMANO archiepiscopo Ravennati.

Ea quae nostro praesulatui pro utilitate et necessaria sanctae Ravennatis Ecclesiae restitutione perficienda mandasti, lucifluis antecessorum nostrorum informati exemplis, congruum et opportunum eidem Ecclesiae libenter volumus, Deo favente, praebere solatium et defensionis auxilium, praecipue cum ipsius nos tibi commissum habeamus regimen. Sed quia multi nobilium Ravennatium crebris duntaxat querimoniis apostolatus nostri aures pulsare non desinunt, circa te clementiae nostrae benevolentia commota non immerito habetur. Nam, ut caetera omittamus, quia Albericum comitem quasi ex parte imperiali Ravennam asciscere, et nobiles cives ipsius, nobis inconsultis, ausu temerario distringere enormiter coegisti, miramur, eo quod te adversum tuam promissionem jurejurando coram nobis et sede apostolica prolatam, penitus egisse cognoscimus. Pro quo nimirum te valde cavere oportet, ne pro talibus tua sententia velut transgressorem ulciscatur. Nos enim te gregem Domini pascere, non perturbare; salvare, et non perdere statuimus. Tamen cum nos, Deo volente, Neapoli, quo nunc proficiscimur, fuerimus reversi; et aut tu, secundum nostram tibi jussionem directam, Romam veneris, aut nos vel missus noster istas in partes venerimus, plenariam de omnibus quae tuae Ecclesiae cognoverimus esse necessaria justitiam omnimodo faciemus. Defuncto praeterea Ecclesiae Faventinae episcopo, praevidimus hunc Dominicum venerabilem archidiaconum, sedis ipsius honore episcopali dignum existere. Hoc auctoritatis nostrae statuto praesenti dilectioni tuae praecipimus ut, absque omni mora vel protelatione, eumdem archidiaconum studeas secundum morem episcopum consecrare. Nam si aliqua temeritate depravatus, hoc contra tuae sponsionis juratoriam paginam praesentialiter facere contempseris, pro certo scias quia nos ipsius Ecclesiae curam et sollicitudinem habentes, jam fatum archidiaconum ad nos ex nostra praeceptione illico revertentem episcopum consecrabimus. Data ut supra.

CCCXXIII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 881.) Arguit eum quod alterius legitimam uxorem raptori tradi consenserit, et Romanae Ecclesiae ausus fuerit adversari; has ob causas illum a conferendis sacris ordinibus suspendit, donec a synodo, ad quam eum jubet venire, ejus causa cognoscatur. ROMANO archiepiscopo Ravennati, missa per Deltonem venerabilem episcopum.

Inter caetera quae de te audivimus, veniens Deusdedit dux retulit nobis quod uxorem illius, de qua legaliter diffinitum est, ad te callide venire fecisses, et alteri viro raptori in stupro utique tradidisses: quod nimirum tanti flagitii scelus te, juxta tuum ministerium, omnimodis prohibere ac funditus resecare oportebat: tu autem consensum illicite praebuisti. Cognoscimus etiam multis indiciis quod ausu temerario contra sanctam et dominam tuam Romanam Ecclesiam recalcitrare, et contra tuae juratoriae sponsionis tenorem luculentissime agere nullatenus dubitasti. Unde auctoritate Dei et beati Petri nostraque tibi praecipimus, et praesenti statuto jubemus, ut nullam omnino sacerdotalem ordinationem pro talibus, quibus es irretitus, criminibus, facere quoquomodo praesumas, donec VIII Kalend. Octobris futurae quintae decimae indictionis, ad synodum quam, Deo favente, pro ecclesiasticis videlicet utilitatibus, secundum sanctorum Patrum statuta celebraturi erimus, omni postposita occasione, venire procures; quatenus synodali decreto ea, quae de te didicimus, examinata, canonicum finem percipiant. Data ut supra.

CCCXXIV. AD EUMDEM. (Anno 881.) Jubet Placentinos clericos, quos sine commendatitiis litteris ad eum confugientes receperat, ad eorum episcopum remitti; ejusdem etiam Ecclesiae clericos absolvi, donec cum eis ad synodum veniat. Reverendissimo et sanctissimo ROMANO archiepiscopo Ravennati.

Inter caeteras proprii affectus, rationes incongruas, quibus teipsum quotidie mente improvida insertiri [ f. irretiri] non dubitas, Paulo charissimae Placentinae Ecclesiae antistite ad aures apostolatus nostri humiliter reclamante, didicimus quod clericos ipsius Ecclesiae regulae normam sectari nolentes, et idcirco sine commendatitiis utique litteris ad te confugientes, contra sacra beatorum Patrum statuta recepisses, receptosque tibimet famulari decernas. Quod nimirum propter multam perturbationem, et seditiones quae saepe fiunt, auctoritate apostolica et sanctorum Patrum praecipua institutione amputare volentes, reverentiae tuae jubemus praedictae Ecclesiae Faventinae [Placentinae ut supra ] clericos, quos penes te enormiter habere videris, et praecipue Gausum diaconum, de praesenti suo reddere vel dirigere procures episcopo. Quia non licet quemlibet clericum in duarum civitatum conscribi simul Ecclesiis, et in qua ab initio exstitit, ad quam confugit quasi ad potiorem ob inanis gloriae cupiditatem: et ideo eos ad suam Ecclesiam revocari decernimus, et de illis amplius nullo modo recipias. Te autem aliquid amplius agere cavere prorsus oportet, ne sanctorum Patrum judicio, quod contra hujus regulae transgressores prolatum est, damnari omnino merearis. At si aliquid inter eos adversi exortum fuerit, canonice inter eos diffinias, salvo sedis apostolicae honore, atque vigore, salvoque tuae Ecclesiae privilegio. Et praeterea sacerdotes et clericos Placentinae Ecclesiae, quos excommunicasti, ut ab eadem excommunicatione absolvas, quousque tempore congruo tu cum eis Romam ad synodum pariter veniatis. Data mense Julio, indictione XIV.

CCCXXV. AD CONSTANTINUM SACERDOTEM. (Anno 881.) Excommunicat eum quod absque sua licentia ab archiepiscopo Ravennate ad Faventinae Ecclesiae episcopatum promotus fuerit: prohibetque eum illius Ecclesiae administratione attingere, donec ad synodum Romanam veniat. CONSTANTINO sacerdoti Ecclesiae Faventinae de plebe sancti Petri Transilvani.

Audientes te esse quasi ad episcopalem honorem a Romano Ravennate archiepiscopo, sine nostri pontificii auctoritate, seu licentia, et absque canonicae institutionis regula enormiter promotum, his apostolatus nostri litteris ex Dei omnipotentis sanctorumque Petri ac Pauli apostolorum principum auctoritate, nostroque apostolico jure, te excommunicamus, ut nullo modo habeas licentiam aliquid de episcopali officio peragere, aut ipsam Faventinam Ecclesiam quoquomodo invadere, neque in plebibus, vel rebus, seu hominibus ipsius Ecclesiae, aliquod dominium agere praesumas, usquequo cum eodem Romano archiepiscopo tuo, ( aliquid deest ) octavo Kalendas Octobris quam, Deo favente, celebraturi Romae erimus, tuam specialem rebus praesentiam exhibere procures. Nam si contra hanc nostram apostolicam jussionem, et post hujus nostrae excommunicationis sententiam, aliquid de ipso episcopali ministerio agere praesumpseris, vel in omnibus quae ad eumdem episcopatum pertinent, temerario te ausu intromittere tentaveris, atque ad denominatam synodum occurrere postposueris, scias pro certo quia non solum omni ecclesiastica te communione privabimus, sed etiam synodali decreto a sacerdotali honore te sanciemus alienum existere. Data XVI Kalendas Augusti, indictione decima quarta.

CCCXXVI. AD JOANNEM EPISCOPUM FICOCLENSEM. (Anno 881.) Visitationem Faventinae Ecclesiae pastore destitutae, ejusque curam ei committit, donec novus pastor eidem praeficiatur. JOANNI episcopo Ficoclensi.

Obitum Romani Faventinae civitatis antistitis directa dudum relatio patefacit: quapropter visitationis destitutae Ecclesiae fraternitati tuae operam solemnitor delegamus. Quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus [ f. proventibus] clericorum, reditu, ornatu ministeriisque, vel quidquid illud est in matrimonio eodem, a quoquam praesumatur Ecclesiae; et ideo Ecclesia [fraternitas] tua ad praedictam Ecclesiam ire procuret, ut quidquid utilitati illius congruit, interim solerti cura praevideat, quousque, qualiter se habeat electio, vel ordinatio succedentis episcopi coram nobis synodali discutiatur examine, et apostolica terminetur, Deo juvante, censura. Data XIII Kal. Augustas, indictione XIV.

CCCXXVII. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 881.) Ad synodum Romam sub poena excommunicationis venire jubet, ut ad ea quae objiciebantur respondeat. Reverendissimo et sanctissimo confratri nostro ROMANO archiepiscopo.

Quia jampridem missis tibi per Joannem venerabilem episcopum Montis Feretrani apostolatus nostri litteris, ad synodale te collegium pro ecclesiasticis duntaxat utilitatibus nobiscum pariter celebraturum occurrere jussimus, et tuam nobis contempsisti praesentiam exhibere; nunc multis criminibus irretitum, multorumque hominum accusationibus horrendis impetitum, et praecipue manifesto perjurio esse pollutum, agnoscentes, hac secundae vocationis nostrae auctoritate ad venerabilem synodum, quam, Deo favente, octavo Kalendas Octobris futurae quintae decimae indictionis, erimus celebraturi, omni occasione vel mora postposita, una cum omnibus suffraganeis tuis episcopis venire jubemus, quatenus ibi coram fraterno et venerabili episcoporum coetu, pro omnibus tibi objectis rite examinatis ore proprio valeas respondere et te innoxium demonstrare; nam si aliqua temeritate tumidus, vel inobedientiae stimulis motus, hanc nostram apostolicam et canonicam vocationem, quam tibi primitus per Deltonem, seu et modo per Joannem Callensem venerabiles episcopos direximus, parvipendendo, ad praefatam synodum venire contempseris, scias pro certo quoniam omni te communione ecclesiastica privabimus, et fugiendo tuae damnationis sententiam, tuique honoris patieris jacturam. Data VI Kalendas Augusti, indictione XIV.

CCCXXVIII. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 881.) Petrum et Zachariam legatos ad eum mittit; causa corrigendi mala, quae se, eo regnante, perpessum queritur. CAROLO imperatori.

Quia nunc eadem omnibus vobis, jam Deo favente, per humilitatis nostrae officium regnantibus, ubique patimur et sustinemus adversa, quae ante vestrae imperialis gloriae provectionem nos sustinuisse quotidie recordamur, his apostolatus nostri apicibus directis, dignum duximus Augustali serenitati vestrae pro utilitate ac multiplici necessitate Ecclesiae universalis, cui per Dei gratiam praesidemus, suggerere, atque cognitum omnimodis facere, quoniam secundum commune placitum atque decretum direximus Petrum, insignem palatii nostri, super ista deliciosum consiliarium nostrum, communemque fidelem, cum Zacharia venerabili episcopo et bibliothecario sedis nostrae, pro recipiendis de omnibus, quae hactenus perperam acta fuerant, justitiis et emendationibus, ac pro totius terrae S. Petri salute, pristinaque restitutione; quatenus in praesentia missorum vestrorum ea quae necessario emendanda et corrigenda erant, jure legitimo corrigerentur, ut tam diuturnum malum finem acciperet.

CCCXXIX. AD RAVENNATES. (Anno 881.) Praecipit ut se a Ravennatis archiepiscopi in synodo excommunicati communione separent, quousque cum absolutum cognoverint. Omnibus venerabilibus sacerdotibus et clero atque universis judicibus populoque Ravennati.

Nosse volumus fidelitatem et unanimitatem vestram quia Romanum archiepiscopum vestrum pro perjurii reatu manifeste pollutum, aliisque nefandis criminibus impetitum, et idcirco ad synodum pro sui purgatione vocatum, occurrere contemnentem, omni ecclesiastica communione una cum sanctae synodi decreto privavimus, quousque suam specialem studuerit nobis exhibere praesentiam. Quamobrem his apostolatus nostri litteris vobis jubemus, et ex auctoritate Dei et beati Petri apostolorum principis et nostra praecipimus, ut omnes vos ab illius consortio et communione modis omnibus separetis, donec per nostrae apostolicae miserationis officium, ab hujus excommunicationis vinculo eum cognoveritis absolutum existere. Quicunque autem ei ante audientiam et absolutionem nostram aliquatenus communicare praesumpserit, eodem excommunicationis laqueo, secundum sanctorum Patrum institutionem, maneat irretitus, usque dum a nobis fuerit misericorditer absolutus. Data mensis Octobris die quarta, indictione duodecima [decima quinta].

CCCXXX. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 881.) Gratulatur de ejus observantia erga Romanam Ecclesiam: laetatur ipsum Ravennam venire velle, ut de Ecclesiae et imperii statu agat: rogat ut ante diem quem praestituerat accedat. Ad imperatorem.

Receptis serenitatis vestrae litteris atque perlectis, ac sicut nobis per Joannem Venticinensem episcopum verbotenus mandastis, quia cognovimus vos honorem sanctae Romanae Ecclesiae matris vestrae et salutem terrae ipsius toto conamine velle perficere, exsultantes sumus animo gavisi. Porro sicut mandastis ut die purificationis beatae Mariae semper virginis Ravennae venientes simul conjuncti fuissemus pro ad considerandum, cum Dei auxilio, et peragendum profectum sanctae Dei Ecclesiae, et statum imperii vestri; nos autem et hoc libenti animo recipientes, volumus quarto die ante jam dictam festivitatem vos ibi adesse, quia et nos ita desideratissime cupimus vobiscum simul conjungi, et vestram petitionem libenter adimplere, si, Domino annuente, sanitas corporis divinitus concessa fuerit. Et quoniam, sicut audivimus, vos laborem atque certamen pro Ecclesiarum Dei statu et imperii vestri incolumitate, atque communi Christianorum salute, pio affectu cupitis perficere, his apostolatus nostri litteris admonemus et exhortamur ut magis ac magis in hoc vestra imperialis sollicitudo proficiat: hoc gloriam vestram obsecramus et magnitudinem vestram ut cum in has partes venire coeperitis, Supponem gloriosum comitem et communem fidelem vobiscum venire jubeatis.

CCCXXXI. AD WILIBERTUM ARCHIEPISCOPUM AGRIPPINENSEM. (Anno 882.) Commendat ejus vigilantiam, et presbyterum quemdam excommunicatum, nunc ipsius testimonio longa poenitentia purgatum, ejus precibus commotus absolvit, et sacerdotali ministerio restituit: causam Gedeonis adulteri ei committit, ut sententiam canonice ferat. Reverendissimo et sanctissimo WILLIBERTO archiepiscopo Agrippinensi.

Almitatis tuae prudentiam sacerdotali vigilantia pro gregis Dominici sibi commissi salute, atque de fauce hostis maligni, qui semper incauto ad aeternae mortis profunda pertrahere avide certat, liberatione, juxta pastorale magisterium reverentiae tuae divinitus delegatum sollicitam fore, litteris vestris inspectis luculenter agnoscentes laudamus, cum apostolicae sedis privilegium perspicaci mentis intuitu conservando hunc tuae dioeceseos presbyterum, nomine Tal ( aliqua desunt ), Ingeltrudae Bosonis quondam comitis uxori torum conjugalem, contra divinae legis praecepta relinquenti. Et idcirco ab antecessore nostro beatae memoriae papa Nicolao legitime excommunicatum improvide communicasse reperiens, sacra jam olim communione privasti. Quem scilicet, cum tuae fidelis devotionis attestatione nostro praesulatui dirigens, professus es per annos undecim illatam sibi excommunicationis sententiam humiliter sustinuisse: et quod ex polluto consortio feminae venenum attraxerat, longa poenitentiae satisfactione purgasse, a vinculo suae obligationis ut absolveremus mandasti. Nos vero misericordiae intuitu, precibus tuis inclinati, interni arbitrium judicis sequentes, ab ipsius excommunicationis vinculo, si ita est, eum absolvimus, et omne officium vel ministerium sacerdotale, juxta praecedentem consuetudinem, jubemus solemniter ac libere cum Domini semper timore peragere. Praeterea de Gedeone, cujus uxorem cum germano istius adulterium perpetrasse fateris, ex parte dubii existentes, utrum verum sit quod de hoc dicitur necne, dilectioni tuae committimus ut omni ex parte diligentique cura, rei hujus veritate comperta, quid super hoc excellentissimus doctor beatus Augustinus in libris de adulterinis Conjugiis ad Pollentium dixerit, quidque beatus Innocentius papa vicesimo sexto capitulo statuerit (epist. 2), relegens, secundum horum sanctionem ita diffinire procuret; quatenus animabus eorum per poenitentiae remedia subveniri possit, et corpora per tuae sanctitatis providentiam secundum Deum in omnibus dirigantur.

CCCXXXII. AD LEONEM, LANDULFUM ET LANDONEM. (Anno 882.) Ut Auxentii filium, ab Attinulfo captum, patri restituendum curent. LEONI episcopo Thienensi, item LANDULFO episcopo, et LANDONI gastaldio patri ejus.

Auditu certiori comperimus quod filium Auxentii Capuani, nostrum duntaxat proprium hominem, Attinulfus caperet, et non bene tractans eum violenter teneret, quod admodum admiramur: et quod tale quid praesumpserit agere, moleste quippe accepimus. Unde vobis nostri apostolatus litteris injungere dignum duximus, ut omnem operam detis, et ex nostra parte ipsi Attinulfo tandiu insistatis quousque eumdem Auxentii filium, hominem scilicet nostrum, patri suo salvum restituat, et cum suis hominibus reddat illaesum. Alioquin sententiam nostram evadere non poterit, qui nostrum hominem tam simpliciter ambulantem affligere non contempsit. Vos tamen, rogamus, tam strenue agite, ut vobis gratias referamus, et majora vobis committere invitemur.

CCCXXXIII. AD MICHAELEM REGEM BULGARORUM. (Anno 882.) Hortatur ut ad fidem et obedientiam Romanae Ecclesiae redeat et legatos mittat. MICHAELI regi Bulgarorum.

Cum non tam initia sint in bonis laudanda quam finis, Deo omnipotenti factori omnium visibilium et invisibilium gratias agimus, qui vestrum bene velle hactenus in soliditate verae fidei solidavit, et sui amatorem efficiens, tanquam re vera ex tenebris olim lumen splendescere fecit, et ad salutem multorum benignissimum cor vestrum gratia suae potentiae illustravit. Sed et hinc devotioni vestrae dignum duximus congruas grates referre, quod partim finis ostendit, quam fidelitatem erga sanctam Romanam Ecclesiam omnium terrarum matrem et caput observare curetis. Cum hanc et initio vestrae conversionis quaesieritis, et ad praesens auxiliatricem habere ad perpetuam scilicet vestram salvationem monstrare non omiseritis, sanctos videlicet apostolos visitando, et eorum, ut diximus, suffragia postulando. Igitur absurdum valde est ac inconveniens quod pia vestra voluntas aliter se post habere voluit quam, sicut omnibus notum est, primum. Vos enim divinitus inspirati matrem omnis religionis, sanctam quippe Romanam Ecclesiam ductricem, et viam per quam ad aeternitatis pascua duceremini, merito expetistis; et illa, quia omnibus fidelibus viscera materna praebet ac praebuit, vos expansis ad Deum ulnis, Christo gratias agens, recepit: consequens fuit ut a recti gressu itineris, in partem non flecteremini, nec manum mittentes in aratrum, retroaspicere cujuscunque forte suasionibus niteremini. Nunquid non, fili charissime, sanctum Evangelium surda aure auditis, quo legitur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit? (Matth. X.) Aut si audistis et obauditis: Redite ad mentem vestram, redite ad cor? (Isa. XLVI.) Et vestrae sponsionis reminiscimini. Quia plus amor et timor Dei vos fecit esse credulum apostolici privilegii, quam, ut ita dixerim, exempla multorum. Si enim quod quicunque Deo vovit, hoc debet et reddere, valde oportet ut vos quod sanctae Romanae Ecclesiae sponte vovistis, fine tenus reddere studeatis, non ignorantes quod beatus Petrus apostolus regni coelestis claves a Domino Jesu Christo acceperit, et quibusque fidelibus aperiendi, aliis autem claudendi promeruerit potestatem. Hac igitur, sicut et nostri praedecessores, nos potestate, licet indigni, utentes, cogimur, si non emendaveritis quod gessistis, et ad praesens vos in hoc saeculo digne corripere, et ut in futuro, quantum in nobis est, maledictionibus repleamini, non praeterire. Hujus rei gratia, fili charissime, festinate corrigere quod inique gessistis; et omni occasione omnique mora postposita, nobis per vestrum legatum quidquid super hoc emendare vultis, mandate: quia nos, Deo juvante, omnem voluntatem vestrae correctionis implebimus, et vos anima et corpore salvos existere cupientes causam secundum Deum ordinare studebimus.

CCCXXXIV. AD IMPERATOREM ET IMPERATRICEM. Fragm.--(An. 882.) Cum reversi fuissemus, omnia littora nostra depraedata etiam et in Fundis et in Terracina, velut in domo propria multos Saracenos invenimus residere, pro quibus non plus quam quinque diebus in Urbe manentes, quamvis corporis non modica detineremur molestia, exivimus cum fidelibus nostris, quorum, Domino adjuvante, coepimus naves octodecim. Saraceni vero multi occisi sunt, captivos autem fere sexcentos liberavimus. Ideo vobis venientibus necesse valde est ut talis in littoribus marinis fortitudo virorum remaneat, quorum virtute nostra omnia salva consistant, et ea quae necdum depraedata sunt loca non praedentur.

CCCXXXV. AD ANGELBERTAM IMPERATRICEM. (Fragm.--(An. inc.) Ad hoc usque malum crevit et incrassatum est, ut factione Ravennatis archiepiscopi Maurinus cum suis complicibus, qui excommunicati et anathematizati a nobis jam sunt, Ravennam ingrederetur, et fidelium nostrorum res cum eis funditus raperet ac devastaret, adeo ut claves civitatis Ravennae a Vestarario nostro violenter subtraheret et pro libitu suo, nescimus cujus auctoritate, ipsi archiepiscopo, quod nunquam factum fuisse recolitur, potestative concederet.

CCCXXXVI. AD EAMDEM. Fragm.--(An. inc.) Siquidem cum virtute Dei, melius quam Naletam, quae nostra sunt defendemus et illorum in nullo penitus indigemus, dromones videlicet cum caeteris navibus construentes, et caetera vasa bellica et apparatus, quin potius et ipsos animos hominum praeparantes, et adversus hostiles incursus indesinenter armantes.

CCCXXXVII. AD EAMDEM. Fragm. (An. inc.) Excusat Joannem episcopum removeri de militia. [Apud Grad., Decr. II, c. 23, q. 8, c. 1.] Nimium [ al. nimirum] certe veretur, et jure formidat contra professionem sui ordinis saecularem militiam exercere: terram defendere, de praeliis tractare, de armis terrenae potestatis est.

CCCXXXVIII. AD DOMASOLEM DUCEM GLORIOSUM. Fragm.--(Inc. an.) Praeterea devotionis tuae studium exhortamur, ut contra marinos latrunculos, qui sub praetextu tui nominis in Christicolas debacchantur, tanto vehementius accendatur, quanto illorum pravitate famam tui nominis obfuscatam fuisse cognoscis, quoniam licet credi possit quod, te nolente, illi navigantibus insidientur, tamen quia a te comprimi posse dicuntur, nisi eos compresseris, innoxius non haberis. Scriptum quippe est: Qui crimina, cum potest emendare non corrigit, ipse committit.

CCCXXXIX. AD ROSTAGNUM ARCHIEPISCOPUM ARELATENSEM. Fragm.--(An. inc.) Communione privetur sponsa, nisi raptorem deserere et ad sponsum suum redire voluerit. Atho praesentium lator, dum in nostro servitio fideliter excubaret, quemdam virum feminam sibi desponsatam queritur rapuisse. Et ideo fraternitas tua, auctoritate nostra suffulta, suffraganeos suos episcopos praesentialiter convocet; sicque unanimi sententia, si sponsam huic raptor non reddiderit, tam idem quam rapta, si ad sponsum pristinum remeare noluerit, omni communione priventur.

CCCXL. AD SIGIBODUM ARCHIEPISCOPUM NARBONENSEM Fragm.--(An. inc.) De examinanda causa cujusdam presbyteri. Praesentium litterarum gerulus, sedi apostolicae praesentatus, se presbyterum esse querula et lamentabili voce perhibuit, et a sanctitati tuae subjectae dioeceseos episcopis ab officio presbyteratus suspensum, et aliis quibusdam epitimiis usque ad speciale judicium nostrum submissum, pro eo quod, inquit, facto tumultu, quidam se apprehensum, et a terra brachiis sublevatum, in proprium fratrem forti jactaverit impetu, ut idem germanus suus tanti operis male [ leg. ponderis malo] impulsus in terram ruerit, et prostratus atque oppressus vitae flatum violenter amiserit. Denique illi reverendi antistites, cum sibi, ut iste retulit, res in dubium veniret, utrum commisso sibi dudum carere necne, penitus debuisset officio, non ipsi hanc deliberare, sed nostro decerni et diffiniri judicio voluerunt. Sed tunc hoc solemniter agerent, si primum ipsi plenario, et ex canonibus in causa presbyteri delegato judicio, quatuor deputatis ex venerandis decretis et legibus personis praesentibus, hanc ventilassent et subtili examine discussissent; ut ita facta scripto relatione, si quid dubium sibi seu difficile ingessisse videretur, nostrum super hoc more prisco decretum exposcerent. At ubi nobis et persona relatoris incognita, et nullo episcoporum scripto commendatio approbata est, et rursus ubi nulla est accusatoris objectio, nec accusati reatus confessio, nec fidelium comprobatio testium, nos nec illius solius narrationi creduli esse possumus, nec rursus in eum definitivam damnationis sententiam proferre valemus. Ergo saltem nunc fraternitas tua, metropolitani jure potita, ex episcopis sub se degentium vel vicinorum sex, una cum episcopo, cujus est iste paroeciae, sibi socians, tantum negotio subtili ventilet discussionis ventilabro et invento, quod justum est canonice decernat et communi fratrum censura diffiniat.

CCCXLI. AD CENNEMOCUM EPISCOPUM VENETENSEM. Fragm.--(An. inc.) Quod sacerdos homicida non potest in sacerdotio manere. Miror minus doctam scientiam tuam sacerdotem putare post perpetratum homicidium posse in sacerdotio ministrare; imo, quod est pejus, nobis suadere velle, ut ipsi tali praesumptioni praeberemus assensum. Quis enim tam demens tamque perversi sensus tale quid aestimaret, vel post quantamcunque poenitentiam concedendum, cum omni sit canonicae disciplinae contrarium? Debet ergo sacerdotio privatus lacrymarum fonte flagitium tam immane diluere, ut talibus saltem remediis curatus, salutis possit invenire suffragium.

CCCXLII. AD EPISCOPOS BRITANNIAE. (An. inc.) De ordinatis ab Heclocaro abbate monachis. [Mart. Thes. Anecd., tom. III, p. 867.] JOANNES Romanae sedis episcopus, dilecto atque praeclaro filio MAINO archiepiscopo, necnon et caeteris episcopis per Britanniam commanentibus [ al. commorantibus] salutem et apostolicam benedictionem.

Notum sit vobis quomodo Resgallon et Corvili [ al. rex Gallon et Gorvilli] cum aliis monachis corpora apostolorum visitarunt, nostraque in praesentia venerunt. Postea de illorum ordinatione et aliorum monachorum per ignorantiam ab Heclocaro abbate accepta judicavimus, ut si ipse indigne usurpavit, qui [ f. quod] a nemine illius officii ordinatore minime acceperit; istis tamen sit perfecta ordinatio, quia mali possunt bona bene ministrare, cum sint nequam. Ille vero amplius neminem ordinet quousque sit sui contagii nodis solutus. Hos suademus de caetero suam procurantes regulam, ut fratres ac filiis [ f. filios] alacriter, omni occasione postposita, in suo monasterio recipiat, ac deinceps bonum erga se studium suosque subjectos faciat, ne sator zizaniorum sui gregis sit sparsor, et ne nostris iterum auribus de illo proclametur, ut regula rite judicabit, de eis peragat.

CCCXLIII. AD PETRUM EPISCOPUM. Fragm.--(An. inc.) Si Deodatus et Gregorius statuto jam tempore ad nos venire et omnia juste atque canonice emendare contempserint, gravioribus eos perpetui anathematis vinculis innodabimus, eorumque scelera et excommunicationes, et anathemata scribentes ante sanctissimam beati Petri apostoli imaginem suspendemus, ut omnibus de toto mundo ad limina apostolica venientibus illorum sit nota iniquitas et consortio sacrae Ecclesiae videantur extranei.

CCCXLIV. AD MARINUM ET PULCHAREM. Fragm.--(An. inc.) Sed et provinciis vestrae fidelitatis vobis injungimus, ut cum aliquibus navibus vestros milites robustissimos praesentialiter destinetis, qui quadraginta Saracenos, qui dudum Graecorum nostrorum navibus in mare fugere, quique postea terrestrium nostrorum militum exspoliati armis omnibus virtute, in montis Circel latibulis evaserunt, una cum nostris pedestribus apprehendant, quia nos pro tantillis Saracenis dromones nostros fatigare nolumus, dum de vobis confidere (sicut et ipsi velle dicimini) provocamur modis omnibus confidentes. Quia si obedientiae vestrae constantiam et fidei puritatem cum virtutis efficacia circa S. R. E. amodo consenserimus, non solum de his tribus quibus vos ultra consuetudinem praegravatos dicitis, in quantum ratio postulaverit, levigabimus, verum etiam ut propriam S. Petri familiam terra marique vos tueri, Domino confortante, studebimus.

CCCXLV. AD COZILEM COMITEM. (An. inc.) De illis qui, uxoribus suis dimissis, ad alias nuptias transierint. Porro eos qui uxores suas dimiserunt, vel ad alias, illis viventibus, nuptias migraverunt, tandiu eos cum consentaneis eorum excommunicamus, quousque, posterioribus remotis, priores poenitendo receperint. Sicut enim nuptiae a Deo, ita divortium a diabolo est, teste sancto Augustino, repertum. Quod enim Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XV): praecipue cum haec pessima consuetudo ex paganorum more remanserit, quorum in talibus non alias nisi ipse diabolus erat magister et auctor.

Prudentissime vir, stude et praevide ut duo viri illi qui uxores suas, quas Deus illis praeparavit et junxit, abjecerunt, eas repellere minime permittantur: quia impium est ut qui, auctore Deo, legali foedere copulati sunt, pro humano libitu, imo fraude diabolica separentur. Idem commonitorium Paulo episcopo. Praevide ut de separatione conjugatorum maximam curam geras, ita ut qui a susceptione sedis apostolicae litterarum separati sunt, inculpate reducant priores uxores, injuncta convenienti poenitentia, dimissis quas postmodum sunt sortiti. Quod si noluerint, extra ecclesiam facite una cum his qui eos in communione recipiunt, donec emendent quae admiserunt.

CCCXLVI. CONSTITUTIO DE JURE CARDINALIUM. (An. inc.) Itemque ex nostra praesenti constitutione bis in mense vel eo amplius, vel apud illum vel illum titulum, sive apud illam vel illam diaconiam, sive apud alias quaslibet ecclesias vos convenire mandamus. Et ob vestram et inferiorum clericorum vitam, et mores, et qualitates, et habitus vestium perscrutandum, et qualiter quilibet praepositi se erga subditos habeant, vel quod subditi suis praepositis non obediant, et ad quaeque illicita amputanda, clericorum quoque et laicorum querimonias, quae ad nostrum judicium pertinent, quantum fieri potest, definiendas. Quippe cum sicut nostram mansuetudinem Moysi, ita et vestram fraternitatem septuaginta seniorum, qui sub eodem causarum negotia dijudicabant, vicissitudinem gerere, certum habeamus. Item monasteria abbatibus viduata et abbatum, nostra praecedente conscientia, substitutionem his qui sunt inter nos [vos], vel fuerint monasticae professionis, disponenda committimus.

Propter sollicitudinem autem ecclesiarum et clericorum eorumdem disciplinam, sive laicorum querimonias definiendas, bis in hebdomada ad sacrosanctum palatium, juxta decreta praedecessoris nostri Leonis quarti, vos convenire mandamus.

Item sancimus de parochiis nostris, quantumque pontifici competit, pontificali beneficio vos in perpetuum possidere, et in principalibus ecclesiis juxta primatum vestrae consecrationis vicissim officia divina peragere, et earum oblationibus, salva semper cardinalium diaconorum prisca consuetudine, aequaliter participare, tam propter usum vestrum quam in ecclesiarum vestrarum luminarium concinnationes.

CCCXLVII. Fragm.--(An. inc.) Contra violatores domus Dei. Si quis domum Dei violaverit et aliqua sine licentia illius, cui commissa esse dignoscitur, inde abstulerit, vel in ecclesiasticis personis injuriam fecerit, donec in conventu admonitus legitime satisfaciat, sciat se communione fore privatum. Si vero post secundam et tertiam conventionem coram episcopo satisfacere detrectaverit, sacrilegii periculo ab omnibus obnoxius teneatur, ita ut secundum Apostolum nemini fidelium misceatur.

CCCXLVIII. AD THEIBERGAM ET ALDERICUM. (An. inc.) Illos hortatur ut Radulfo suam uxorem reddant. (Apud Ivonem, VIII, c. 118.) Iterum iterumque vos admonemus, et praesentibus apostolatus nostri litteris hortamur feminam suam nobili viro Radulfo, sicut jam ante diximus, maturius restituere, et viro suo adhaerere, secundum legem Domini facere: non enim lex ulla permittit quominus aut injectum sibi crimen confiteatur, aut certe a crimine injecto, legitima praemissa purgatione, solvatur. Quod si neutrum agere illa delegerit, sed sola obstinatione usa, nulli satisfactioni dare operam procuraverit, liquet aperte quia crimen quod non diluit, procul dubio confitetur. Solae namque, ut sanctus papa scribit Hormisda, examen effugiunt conscientiae, quae recta sunt non tenentes. Ergo si is, vel illa, vel vos, apostolatus nostri decretis obedire postponentes, saepe memoratam feminam aut a viri potestate, aut a legis examine, nulla rationabili causa exstante, subducere amplius conati fueritis, tam illa quam vos, Theiberga et Alderice, quousque sanctioni nostrae pareatis, Dei omnipotentis judicio, et beatorum Petri et Pauli apostolorum sententia principum, excommunicati et a corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi sitis alienati, una cum fautoribus, consentaneis, sequacibus et complicibus vestris, utpote divinarum et humanarum legum violatores, sedisque apostolicae decretorum contemptores, et toties ac multipliciter infractores.

CCCXLIX. AD BERRARIUM ABBATEM. Fragm.--(An. inc.) De reverentia erga summos pontifices. [Apud Ivonem IV, c. 102.] Absit a piis mentibus quid de Romani culminis pontifice sinistrum sentire, cum beato Ennodio confessore Ticinensis urbis antistite scribente doceamur quia Deus omnipotens aut claros ad tanta fastigia erigit, aut certe quos elegit, illustrat.

CCCL. AD PHOTIUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM. (Anno 879-882.) De processione Spiritus sancti. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, PHOTIO reverendissimo et catholico fratri patriarchae Constantinopolitano, gratiam desuper ad opera salutarem.

Non ignoramus quod nonnulli eorum qui apud vos sunt, pacis parum studiosi, de nostra Ecclesia et de nobis ipsis, veritate neglecta, male loquuntur. Resque eo progressa est, ut parum absit quin tua fraternitas de nobis et de iis qui nobis sunt subditi male sentiat. Et illi quidem nacti sunt occasionem, sicut etiam ego ipse affirmarem hujusmodi proposito satis congruam, veritas tamen ipsa, uti se habet, nullo pacto est adulterata neque vitiata, ut procedens sermo rem manifestam faciet, et Deus hoc ipsum nobis suo testimonio desuper confirmabit. Verum illi, instar eorum qui vinum aqua miscent et adulterantur, nonnulla a seipsis falsa fingentes et excogitantes adhibent. Oportet enim ut daemon, qui ab initio mali opifex fuit et inter nos et Deum inimicitias posuit, ac deinde nostrum primum parentem a Dei amore separavit, et creatori suo inimicum illum constituit, etiam nunc aliquos habeat sui ministros, et hos ipsos impellat ut inter Ecclesias scandalum aliquod concitent.

Ego vero ad Deum potius auctorem et largitorem oculos dirigens, qui inimicitias etiam in cruce sua morti tradidit, pro viribus illorum hominum qui malis delectantur, ora obstruere contendo. Et hac de causa etiam antequam tua fraternitas aliquid mihi significet, haec tibi manifesta facere decrevi, ut de rebus nostris satis edoctus, aures minus praebeas iis qui contendere et conviciari student; sed ipsos rejicias potius et respuas; efficias praeterea, ut alii eorum verbis fidem non adhibeant.

Novit etiam tua fraternitas quod cum nuper ad nos accessit qui a te missus est, et de sancto symbolo nos consuluit, quomodo invenit nos illud inconcussum, sicut nobis ab initio traditum est, conservare, neque aliquid addidisse vel detraxisse, cum recte noverimus quod eos qui talia facere audent, gravis condemnatio exspectat. Reverentiae itaque tuae iterum significamus, ut de hac additione in Symbolo (ex Filio scilicet) tibi satisfacimus, quod non solum hoc non dicimus, sed etiam quod eos qui principio hoc dicere sua insania ausi sunt, quasi transgressores divini verbi condemnamus, sicut theologiae Christi Domini eversores, et sanctorum Patrum qui synodice convenientes sanctum Symbolum nobis tradiderunt, et una cum Juda illos collocamus, quod eadem ipsa quae ille patrare non sunt veriti; non quia Dominicum corpus morti tradiderunt, sed quia Dei fideles, qui sunt ejus membra, schismate segregarunt et invicem diviserunt, et ita aeterno. igni illos praecipites dantes, et multo magis seipsos, ut fecit praedictus Judas indignus Christi discipulus, suffocarunt.

Arbitramur autem tuam reverentiam recte nosse, cum sis sapiens et doctrina praeditus, quod dum, ut reliqui nostri episcopi nobiscum idem sentiant, totis viribus contendimus, non mediocrem id nobis molestiam affert. Et revera rem adeo gravem cito commutare, nullus id facere posset, licet brevi tempore ortum habuerit, nec multorum annorum spatio fuerit confirmata. Et hac de causa rationi congruum nobis visum est, ne violenter aliquis cogatur a vobis additionem illam dimittere, quam ipse adjecisse Symbolo se noverit, sed potius mansuetudine aliqua hujusmodi homines admonere, et paulatim a blasphemia revocare: Pascite, inquit summus apostolorum Petrus, qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis (I Petr. V). Qui igitur ita nos accusant ac si talia male sentiamus, non jure nos accusant. Tuam itaque decet fraternitatem neque scandalum aliquod adversus nos pati, neque a reliquo Ecclesiae corpore proscindi, sed potius nobiscum fidei agones sustinere cum prudentia et longanimitate; et alios qui a veritate declinaverunt, ad illam amplectendam revocare, ut pro his eamdem nobiscum mercedem recipias. Vale in Domino, reverendissime et catholice frater.

CCCLI. AD QUEMDAM [ f. ROMANUM ARCHIEP. RAVEN.]. (Anno 880.) Laudat ejus studium erga sedem apostolicam, eumque monet ut perseveret; pollicetur eum a se in amicorum numero referri: praecipit ut Romam veniat. Sicut nobis per litteras tuas et verbotenus per Deusdedit religiosum presbyterum tuum mandasti, ut fidem et devotionem, quam circa sedem apostolicam habere debes, te velle toto conamine conservare indiminutam asseras, gratanter suscepimus. Unde te omnimodis admonemus, et his apostolicis litteris exhortamur, ut nulla inimicorum calliditas vel seductio amplius a nostra fidelitate quoquomodo valeat te removere; sed secundum sponsionis tuae tenorem in ea devotissime permanere procures. Quapropter scito quia sine omni dubietate inter dilectos nostros te retinere volentes, volumus etiam et praecipimus ut et pro necessitate Ecclesiae, et pro tuae causa utilitatis, Romae ad nostram apostolicam praesentiam praesentialiter venire indubitanter procures, quia et statum sanctae Ravennatis Ecclesiae incolumem conservare, tuumque profectum et honorem perficere, auxiliante Domino, cupimus.

CCCLII. AD ATHANASIUM EPISCOPUM NEAPOLITANUM. (Anno 881-882.) Ab excommunicatione eum absolvit, et ministerio sacerdotali restituit, dummodo pactum cum Saracenis initum, sicut promiserat, rumpat, et ex eis aliquos, caeteris jugulatis, captos mittat, nec deinceps cum eis foedus feriat. ATHANASIO episcopo Neapolitano.

Boni pastoris eximio informati exemplo, qui venit quaerere et salvare quod perierat, tanto tempore te per devia errantem, abjecto Christi levi jugo, cum infidelibus jugum obscena cupiditate ducere non dubitantem, quamvis sero ad te percutientem reverti velle mandasti, alacriter recipimus, et inter caeteros consacerdotes nostros praecipue honorabilem cupimus retinere, prout ipse nos jam olim fecisse procul dubio reminisceris. Sed quia, tua exigente sceleris tanti audacia, sancti Spiritus judicio te a consortio nostro divini mysterii jure submovimus, nunc secundum preces tuas et relationem Petri venerabilis diaconi tui, si modo pactum quod hactenus cumimpiis Agarenis habuisti, manifesta devotione fregeris, et ab eorum nequissima societate conamine te separaveris; atque si praesentibus his missis nostris, Marino videlicet reverendissimo episcopo et sanctae sedis nostro arcario, et Siconi egregio viro, majores Saracenorum quantos melius potes, quos nominatim quaerimus, cum aliis omnibus ceperis, et jugulatis aliis, eos nobis direxeris, a vinculo excommunicationis absolvimus, et juxta praecedentem consuetudinem episcopale officium reddimus. Eo scilicet modo, vel tenore, ut captis et traditis antea, ut dictum est, Saracenis, deinceps nullum cum eis ulterius foedus quoquo modo inire praesumas. Nam si cum illis iterum pactum aliquod facere tentaveris, in eadem te excommunicatione manere sancimus, et auctoritate Dei omnipotentis et beati Petri apostolorum principis et nostra, omni episcopali honore te privandum et perpetuo anathemate damnandum esse decernimus.

CCCLIII AD GENEVENSES. (Anno 882.) Praecipit ut Optando episcopo a se consecrato obediant. Clero et populo Genevensi.

Dilectissimi filii nostri Caroli imperatoris, principumque ipsius relatu, vestram Ecclesiam viduatam cognoscentes pastore, et propter dissensionem Bosonis, cui sociatus ejusdem sedis videtur metropolitanus, ordinationem electi vestri Optandi differre, auctoritate et potestate apostolica, secundum deprecationem ejusdem serenissimi imperatoris, filii scilicet nostri spiritalis Caroli atque optimatum ejus, praecognita vestra omnium in eodem Optando electione, et qualiter idem serenissimus imperator eidem Ecclesiae electionem perenniter de proprio clero donaverat, diutius ipsa Ecclesia ne viduata maneret pastore, consecravimus cum sancti Spiritus gratia; et ad regendum vos pastoraliter instructum direximus; quem devote et unanimiter suscipientes, obedientes ei, utpote proprio patri spiritali sitis in omnibus; salvo deinceps ejusdem loci privilegio antiquo propriae metropolis, sancimus, ut quicunque huic nostrae auctoritati et apostolicae deliberationi contra stare, aut resistere, aut non obedire, vel quod absit, electionem ipsius Ecclesiae aliquando pervertere, aut infringere, quam, Deo propitio, justa est assecuta, tentaverit, gladio utique canonicae disciplinae noverit se feriendum, atque omnipotentis Dei vindictam non evasurum, si digna celeriter non fuerit satisfactione sanatus. Confirmamus denique, nostri apostolatus auctoritate, omnes res ejusdem Ecclesiae pacifice ac quiete perpetualiter possidere. Et quicunque easdem invadere ac dissipare ausus fuerit, postquam a proprio episcopo canonice admonitus fuerit, si secundum divinas et humanas leges non emendaverit, sub anathemate sit damnatus.

CCCLIV. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 882.) Queritur multa bona Ecclesiae Romanae a Widone quodam marchione erepta; rogat ut Ecclesiam defendat, et ipsemet adjutor veniat. Ad imperatorem CAROLUM.

Cum et ante susceptum imperium, et post Augustale sceptrum, per humilitatis vestrae ministerium vobis divinitus attributum, nos quidem multoties pro innumeris necessitatibus et multiplicibus oppressionibus, quas sancta mater vestra Romana Ecclesia quotidie patitur, ingenti moerore afflicti reclamassemus, nullum usque adhuc optatae consolationis valuimus promereri auxilium vel defensionis solatium, quia de omnibus immobilibus rebus territorii sancti Petri, quas nobis Ravennae consistentibus, in praesentia serenitatis vestrae uterque Wido marchio pro reinvestitione reddidit, nec unum recepimus locum; sed ipsi et homines eorum contra jus et aequitatem omnia retinere praesumunt: nam nobis in Pentapoli, hoc est in urbe Fano consistentibus, Adelardus reverendissimus episcopus, et deliciosus vester communisque fidelis, secundum vestrae delegationis jussum advenit, et ibi praefati Widonis et satellitum ejus, qui nostra violenter tulerunt ac retinuerunt, praesentiam praestolati sumus: quatenus vel inde omnis emendationis et justitiae coepto initio, per caeteras urbes, de omnibus juxta clementiae vestrae decretum, recipiendo coram legato vestro justitias, pariter proficisceremur; sed illo semper fugiente judicium, et vestrae jussionis piissimam sanctionem callide declinando, non veniente, quia nobis sine profectu aliquo per ipsas civitates quae illorum gravamine opprimuntur, proficisci evidenter exstitit manifestum, direximus cum eodem Adelardo venerabili episcopo misso vestro Valpertum reverendissimum episcopum et fidelem consiliarum nostrum, qui vice nostra recepisset consolationem justitia nobis in vestra praesentia reddita, et legitimam de aliis omnibus emendationem, qui videlicet profecti nullum justitiae fructum recipientes, ad nos reversi sunt. Nos autem omnem excusationis eorum defensionem penitus auferre volentes, decrevimus eos iterum mittere ut saltem postmodum reciperemus justitiam. Qui cum ad praedictum Widonem rursum abiissent, nihil emendationis nihilque redditionis ab eo vel sequacibus ejus, sicut promissum fuerat, recipere potuerunt. Sed ut antea sine aliquo ad nos effectu reversus est, et vester ad vos absque justitiae contemplatione omnimodo rediit, quamvis ingenti et fideli devotione ipse confrater noster Adelardus ad justitiam exigendam multimodis decertasset. Nunc igitur pro certo scientes nullam nos de tantis malis posse habere justitiam et emendationem per quemlibet celsitudinis vestrae legatum, nisi per vestram imperialem praesentiam, rogamus obnixe, atque per omnipotentem Dominum adjuramus, ut ad defendendam et liberandam de manibus malefactorum, qui eam atrociter devorant, Ecclesiam beati Petri apostolorum principis vobis commissam, quae vos divino nutu adjutores ac defensores in omnibus elegit habere, ipsi, Deo auxiliante, venire libenter dignemini: quatenus Dei et vestro solatio freta, quae sua sunt valeat securiter retinere cum pristinae dignitatis decore, ad laudem et perpetuam animae vestrae mercedem.

CCCLV. AD RICCARDEM AUGUSTAM. (Anno 882.) Queritur nullam sibi contra Saracenorum excursiones opem ferri; rogat ut ab imperatore celeriter postulet auxilium: legatum suum commendat; petit det operam ut Angelberga ab exsilio revocetur et Romam mittatur. RICCARDI Augustae, seu LIUTWARDO Vercellensi episcopo, a paribus.

Tanta cordis angustia tantusque dolor et gemitus hinc et inde cum irriguis lacrymarum rivulis nostram aetatem quatiunt et conquassant, tantusque etiam luctus pro desolatione terrae istius, quam jam funditus a Christiani nominis inimicis et Deo odibilibus Saracenis depraedatam cernimus, nos afficit et intima nostra dissolvit, ut et somnus ab oculis et a gustu cibus effugiat. Etiam cum Jeremia decantare compellor: Quis dabit capiti meo aquam? aut oculis meis fontem lacrymarum? (Jer. IX.) Et reliqua. Siquidem exspectavimus lucem, et ecce tenebras; quaesivimus adjutorium, et muris Urbis egredi non audemus. Nam ante vestrum Romam adventum qualiscunque nobis erat tranquillitas; modo vero intolerabilis et importabilis persecutionis exstat tempestas, quia neque spiritalis filius noster Augustus, neque alicujus alterius gentis homo nobis confert auxilium; et nisi divinitas summa subveniat, aut in desperationem aliquam lapsi (quia non solum duplum, sicut Dominus dicit, sed etiam triplum et quadruplum exercitum contra nos venire conspicimus), ea quae pacis sunt postulabimus. Aut certe non solum jugo illorum coacti subdemur, sed etiam ab eis capti impie jugulabimur. Quia, sicut scitis, saepissime reclamavimus, et neque ipse Augustus, ut praetulimus, qualemcunque defensionem nobis exhibuit, neque homines civitatum nostrarum, qui contra Deum et contra omne privilegium nostrum ab alienigenis, ac si nostri non fuerint, detinentur, ad servitium sanctae Romanae Ecclesiae faciendum, sicut solitum erat, ab eorumdem alienigenarum jugo subtraxit. His ergo, charissima filia, clamoribus ac ululatibus nostris auditis, quia sapientibus loquimur, continuo propter Deum et propter sanctos ejus apostolos, jam dicto spiritali filio nostro Augusto, flexo poplite, suggere ut, omnibus omnino necessitatibus aut omissis aut certe suspensis, sanctae matris suae calamitati subveniat, et conculcationem, imo perditionem illius advertens, antequam pereamus, citissimum conferat adjutorium, aut congruum sine mora donet consilium: quia vita nostra nobis non prodest, et in extremo positi, etiamsi non optaremus, jam mors se palam praebet videndam. Praesenti quoque Petro venerabili episcopo valde nobis credulo, et dilectissimo familiari nostro summam benevolentiam, quaesumus, exhibe, et ei utpote a tanta sede directo, familiaritatis locum apud domnum Augustum congruentissimum tribue, atque ut nobismetipsis illi credulitatem penitus adhibens, ea quae verbis retulerit, studio tuo operibus impleantur. Sed et hoc deprecamur ut pro eo quod apud Ticinum eodem episcopo ea quae nos illi commiseramus, ipsi Augusto necessaria exponente, animus illius contra hunc est turbatus, tua instantia quidquid illud fuerit omnino aboleatur. Et ad hunc eumdem episcopum pie tractandum imperialis animus placabilis in cunctis reddatur, quoniam non haec contumaciter aut contra Augustalem dignitatem protulerat, sed zelo Dei ductus ad nos inefficax redire nolebat. Postremo Christi cultrix et Deo amabilis filia, moleste accipimus, cur multoties deprecantes, spiritali filiae nostrae Angelbergae nullam per vos potuimus conferre medelam, ut dissoluto exsilio, ad sanctum Petrum apostolum eam reducere faceremus. Unde etiam nunc summopere deprecamur ut pro amore Dei et nostro sancta sedes apostolica de hoc honoretur. Et sicut jam dictus Augustus vobiscum pariter repromisit, a captivitate, qua frustra tenetur, salva et incolumis reducatur. Quia postquam nobis quibus fuerat commendata et defensioni sancti Petri apostoli protectoris sui commissa, reddita fuerit, nullam de ea sinistram quis habere poterit, crede nobis, suspicionem.

CCCLVI. (Anno 882.) Privilegium pro monasterio Montis Cassini. [Apud Cocquilin., Bull. Dipl., etc., ampl. Collect., tom. I, p. 881.] JOANNES episcopus, servus servorum Dei, BERTHARIO religioso abbati venerabili monasterio B. Benedicti confessoris Christi sito in Cassino et per eum in eodem venerabili monasterio, vel cunctaeque congregationi in perpetuum.

Quoniam semper sunt concedenda quae rationalibus congruunt desideriis, oportet ut devotio in me petitoris humiliter acquisita in privilegiis concedendis minime denegetur a nostra clementia. Igitur quia petisti a nobis quatenus monasterium B. Benedicti confessoris Christi, atque monasterium B. Scholasticae, seu et ecclesiae per singula loca constructae, praedictis monasteriis pertinentes, privilegiis apostolicae sedis infulis decorentur, ut sub jurisdictione sanctae cui, Deo auctore, deservimus Ecclesiae constitutae, nullius ecclesiae cujuslibet episcoporum ditionibus promoveatur, vel submittatur. Pro qua re piis desideriis faventes, hac nostra auctoritate id quod exposcitur petitione, mancipamus: et ideo omnem cujuslibet ecclesiae episcopum in praefata venerabilia loca quamcunque ditionem habere omnino prohibemus, praeter ad sedem nostram apostolicam habeant respectum amodo et deinceps; amissa videlicet omni novitate, et violentia, ex eisdem monasteriis prohibemus, ita ut nisi quis ab abbate monasterii fuerit invitatus, neque ad consecrandam ecclesiam, vel sacerdotem de praefatis monasteriis sive in omnibus cellis ibidem pertinentibus praesumat ingredi, nec missarum ibidem solemnitatem quispiam episcoporum praesumat omnimodo inibi celebrare. Ad consecrandam autem ecclesiam in suis monasteriis, vel cellis quemcunque episcoporum invitare voluerit ipse abbas, sine cujuslibet impedimento concedimus potestatem, ut profecto juxta id, quod subjecti apostolicis privilegiis consistunt, inconcusse donanda permaneant, sed ei constituentes una cum sacerdotali nostro collegio, per hoc nostrum apostolicum privilegium omnia loca, quae aliquando possederunt ipsa venerabilia monasteria, vel quae nunc eis, aut postea a fidelibus hominibus fuerint concessa per diversa territoria, nulli castaldio, aut episcopis, non magno, vel parvo homini per quodlibet ingenium, aut argumentum liceat quomodocunque easdem invadere possessiones, vel censum tollere, aut affligere monachos, vel servos, sed magis ad laudem Christi, et aeternam memoriam largitoris perpetuo tempore maneat intacta ab omnibus, et deserviant solummodo S. matri Romanae Ecclesiae, et nullus praesul audeat amodo in his monachis subjectis S. nostrae Ecclesiae quamcunque ingerere excommunicationem: sed liceat illis ita peragere deificos cursus, sicut a B. Benedicto per illius regulam habent in mandatis; atque constituimus, ut quispiam praesul non praesumat segregare ab ecclesiis ex dictis monasteriis pertinentibus populum ibidem percurrentem ad audiendum verbum Dei, et confitentem delicta sua tam in urbibus quam extra urbes, sed canonice ingrediatur ibidem, et egrediatur devotus populus, et ecclesiae vestris ditionibus subditae omnibus pateant. Sed quoniam pastoralis propterea nobis a Deo cura commissa est, ut viriles in omnibus existere, mereamur, ne quod absit, Dominicae oves luporum morsibus lanientur; qua de re omnibus venerabilibus episcopis, presbyteris, abbatibus, diaconibus, ducibus, tribunis, comitibus, castaldiis, actoribus, vel cunctis Deum timentibus nostrae apostolicae auctoritatis, sub contestatione beati Petri principis apostolorum, praecipimus, atque jubemus; qui ligandi, solvendique peccata hominum in coelo, ac terra a Domino Deo nostro potestatem percepit, cujus nos gratia divina vices gerimus, statutum est, per hujus decreti nostri paginam interdicimus omnibus omnino cujuslibet Ecclesiae praesulibus, vel cujuscunque dignitatis praeditis potestate sub anathematis interdictione, et aeterni judicii obligatione, qui ei praesumpserit praesenti constitutioni a nobis praefati monasterii indulti quolibet modo existere temerator. Scriptum per manum Anastasii notarii regionarii, et scriniarii S. Romanae Ecclesiae in mense Maii, indictione quinta decima. Bene valete. Undecimo Kal. Junii per manus Walperti episcopi S. Portuensis Ecclesiae, anno, Deo propitio, pontificatus domini nostri Joannis summi pontificis, et universalis papae, in sacratissima sede B. Petri apostoli, decimo, imperante domno piissimo Carolo Augusto a Deo coronato magno imperatore anno secundo.

CCCLVII. AD ARCHIEPISCOPUM VIENNENSEM. (Anno 882.) Arguit quod, detruso in carcerem Optando episcopo alium in Ecclesia Genevensi constituerit; praecipit ut illum sedi suae restituat, atque ad synodum veniat ad diluenda ea quae ipsi objiciebantur. OTERAMO Viennensi archiepiscopo.

Relatu veraci didicimus sanctimoniam vestram in Genevensi Ecclesia episcopum consecrasse, cui nos, necessaria temporum qualitate perspecta, jam primum clericis ejusdem Ecclesiae suggerentibus, auctoritate apostolica praefeceramus episcopum nomine Optandum. Quo audito, audaciam et temeritatem vestram nimium admirantes, ob id maxime turbati sumus, eo quod non solum super ordinationem nostram obices manus habuistis, sed etiam ad contemptum et injuriam sedis apostolicae praefatum episcopum turpiter capientes, arcta custodia retrusistis, et, rebus omnibusque suppellectilibus ejus direptis, [ f. add. contra vel per] ministerium vestrum, quod nulli Christiano licet, sacerdotem Domini tetro carcere maceratis: non habentes prae oculis scilicet, quod sacerdotes Domini sacra Scriptura aliquando deos, aliquando angelos nominet, et qui eos tangit, tangat pupillam oculi Domini (Zach. II). Quapropter auctoritate Dei omnipotentis et principum apostolorum Petri et Pauli, simulque nostra, vobis praecipimus ut accepta hac nostra epistola, aut quoquomodo tenore illius audito, si intra octo dierum spatia jam dictum episcopum propriae sedi proprioque honori et dignitati reddere restituereque contempseritis, a corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi, cum omnibus vobis in hoc facto faventibus, sitis prorsus extorres, quousque juxta hanc nostram dispositionem perficere satageritis. Et quia alia multa vobis a quibusdam objiciuntur quae synodali discussione sunt corrigenda, decernimus ut, omni excusatione remota, VIII Kalendas Octobris futurae primae indictionis Romam ad synodum occurrere non omittatis, ut tunc et de vobis objectis rationem reddatis, et si adversus eumdem episcopum a nobis consecratum aliquam querimoniam habetis, canonico valeamus, quidquid illud fuerit, Deo juvante, libramine diffinire. Hoc etiam scientes quia si ad eamdem synodum praefato tempore venire distuleritis, canonicae in vos censuram sententiae proferemus.

CCCLVIII. AD OTERAMUM VIENNENSEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 882.) Agit de Optando episcopo, ejus litteris respondens, et de litteris quas scribit episcopo Mauriennensi ut Romam veniat. OTERAMO Viennensi archiepiscopo.

Susceptis vestrae fraternitatis apicibus, quod essent alicujus, ut ita dixerim, rectitudinis zelo compositi, satis ubertim cognovimus: quia post plurima in Ecclesia Genevensi fatemini vos consecrasse episcopum, et ut quidam Optandus nomine clericus advenerit, qui in Ecclesia Genevensi nec baptizatus, clericatus, ordinatus, acclamatus, eruditus unquam exstiterat, Ecclesiam illam invaserit. Multipliciter admiramur cur illa nescire vos dicitis, quae totus, ut remur, Occidens non ignorat. Praecedenti siquidem tempore nobis fuerat nuntiatum ut vos in eadem Ecclesia episcopum consecrare contempseritis; ideo nos, necessaria temporum qualitate perspecta, clericis ejusdem Ecclesiae suggerentibus, auctoritate apostolica illic episcopum Optandum nomine consecravimus. Qua ex re non bene vos fecisse probamus, qui super ordinationem nostram obices manus habuistis, et alterum episcopum ibidem ordinastis. De hoc autem quod dicitis, quod ipse Optandus in Genevensi Ecclesia nec baptizatus, clericatus, ordinatus, acclamatus, eruditus unquam exstiterit, interim silentio est tegendum, eo quod, cum charitate vestra loquamur, nihil horum habens vestra sanctitas in Viennensi Ecclesia est consecrata. Verumtamen, his interim necessario praetermissis, sanctimoniam vestram jam dudum litteris nostris monuimus ut quia quaedam vobis a quibusdam objiciuntur, quae synodali discussione sunt corrigenda, omni excusatione remota, VIII Kalendas Octobris futurae indictionis primae Romam ad synodum occurrere studeretis. Nihilominus autem iterato decernimus ut eodem tempore apostolicae nostrae vos praesentetis praesentiae, ut tunc et de vobis objectis rationem reddatis, et si adversus eumdem episcopum a nobis consecratum aliquam querelam habetis, nos canonico valeamus, quidquid illud fuerit, Deo juvante, libramine diffinire. Caeterum Adalberto Mauriennensis Ecclesiae episcopo auctoritatis nostrae litteras, quas ei a vobis dari mandamus, ecce transmisimus, ut cum Barnerio Gratianopolitanae sedis episcopo eodem VIII Kalendas Octobris Romam occurrat, quatenus de iis quae irreverenter tam temerario ausu sui ordinis immemor intulit, coram nobis plenissimam satisfactionem exhibeat.

CCCLIX. AD ADALBERTUM EPISCOPUM MAURIENNAE. (Anno 882.) Jubet ut Romam veniat cum episcopo Gratianopolitano, quem ignominiose tractarat. ADALBERTO Mauriennensi episcopo.

Tristis nos nuntius perculit quando audivimus quod tu, ordinis tui immemor, Barnerium Gratianopolitanae sedis episcopum, hora matutinali in ecclesia sua publice agentem officium, cum multitudine populi, et armata manu, absque reverentia ecclesiam ingrediens, nulla ab eo tibi culpa illata, irreverenter tecum abstuleris, et ignominiose tractaveris; quod tantum nobis displicuit, quantum te temere egisse modis omnibus comprobamus. Ideoque nostri apostolatus litteris tibi mandamus ut, omni excusatione remota. VIII Kalendas Octobris futurae primae indictionis cum eodem Barnerio venerabili episcopo Romam ad synodum nostram occurras, ut quidquid inter vos litigii est exortum nos aequitatis regula potiti, Deo juvante, discutere et diffinire aliquo modo studeamus.

CCCLX. AD ANSELMUM ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM. (Anno 882.) Mediotanensis Ecclesiae privilegia confirmat; hortatur ut in Romanam Ecclesiam sit fidelis: narrat Saracenorum et iniquorum Christianorum injurias; rogat ut pro Ecclesia ad Dominum preces effundat. ANSELMO archiepiscopo sanctae Mediolanensis Ecclesiae.

Privilegii sane auctoritati Ecclesiae vestrae, eo quo fraternitas tua poposcit modo, pernecessario apostolica fulti moderatione, libenti annuimus animi charitate, simulque optantes ut semper ea quae ad animae tuae salvationem tuique gregis custodiam sunt congrua atque proficua, Spiritus sancti infusione postulare, quaerere atque operari . . . ne desinas. Ut ante tribunal aeterni judicis dignam, gratia suae misericordiae cooperante, ratiocinationem positurus, meritum perennis vitae cum sanctis accipias. Inter haec dilectionem tuae fraternitatis hortamur, sanctae matris vestrae Romanae Ecclesiae, quae pro vobis omnibus vestraque salute, utpote caput pro suis membris, laborare non cessat, toto adnixu mentis, omnique devotione fideles existere omnimodis satagatis; quoniam in ejus exaltatione, atque incolumitate, sicut ab initio, erit omnium vestrum apud Deum et praesens saeculum certa salvatio. Nos enim in hac terra tam paganorum quam malignantium Christianorum tantas persecutiones patimur ut has verbis explicare non valeamus. Inter innumeras rapinas, depraedationes et mala quamplurima, ad augmentum doloris nostri quidam sceleratus Longobardus nomine, homo Widonis marchionis, octoginta tres homines cepit: manibus singulis detruncatis, apud Narniensem civitatem, plures ex tali sunt incisione sine mora perempti. Unde communi ad Dominum prece supplicamus ut ille Ecclesiam suam sanctam de praesentibus malis eripiat, pro qua unigenito Filio suo non pepercit. Nosque pastorali sollicitudine baculum in manibus tenentes, lupis rapacibus, Domino protegente, resistere non omittemus. Data mense Augusto, indictione XII [ f. XV].

CCCLXI. AD ROMANUM ARCHIEPISCOPUM RAVENNATEM. (Anno 882.) Praecipit ut Joannem diaconum benigne excipiat, et res ei ablatas restituat. Reverendissimo et sanctissimo ROMANO archiepiscopo Ravennati.

Quia non solum tempore ordinationis tuae te scriptis et verbis secundum morem et canonicam sanctionem, sed postmodum saepissime admonere curavimus, quatenus cum filiis, et membris sanctae tuae Ecclesiae tranquilla semper mente et alacri affectione, ceu idoneus pastor existeres, valde miramur dilectionem tuam, monita nostra contemnendo, eis praejudicium, sicut audivimus, et importabiles gravitates inferre minime recusasse. Unde iterum praesenti apostolatus nostri statuto jubemus fraternitati tuae ut huic Joanni venerabili diacono commendato nostro, qui ad nostram apostolicam sedem confugiens, praejudicium a te sibi illatum ferre non valens, nostro se petiit apostolico praesidio adjuvari, et ideo nos solita misericordia moti, apostolica tibi benignitate mandamus, ut eum in gremio sanctae tuae Ecclesiae benigne recipias, et monasteria seu res quas illi tui occupaverunt ministri, libenti animo pro amore nostro praesentialiter reddas. Et quae de ipsis rebus a tuis ablata sunt, modis omnibus restituas. Ita sane ut ei deinceps ad nostras apostolicas aures non sit necessarium reclamare. Simili etiam modo tibi mandamus ut Joanni venerabili diacono et chartulario Ecclesiae tuae monasterium sancti Martini, quod a te dudum promeruit obtinere, de praesenti reddere studeas: nos enim hoc patienter ad te peragendum apostolica benignitate direximus. Verum, quod non credimus, si aliter fraternitas tua peregerit, hi nostri legati, nostra apostolica fulti auctoritate, hoc procul dubio explere studebunt, quoniam justum fore decernimus, eos post longa obsequia et diuturna servitia, quae in sancta Ravennate Ecclesia peregerunt, non solum digna remuneratione non privari, sed potius acquisitis beneficiis alacriter gratulari; et in hoc ita peragat fraternitas tua ut quae a nobis pro Ecclesiae tuae utilitate petieris, assequi omnimodis valeas. Data quinto Kalendas Septembris, indictione decima quinta.

CCCLXII. AD CLERUM RAVENNATEM. (Anno 882.) Ut Maimbertum quemdam, quem alias ab Ecclesia Ravennate expelli jusserat, comprehensum, legato suo et Joanni duci tradant, et ad se mittendum curent. Omnibus venerabilibus sacerdotibus, seu subdiaconibus, et universo clero sanctae Ravennatis Ecclesiae.

Audita saepe afflictione atque miseria vestra, quam per Maimbertum Bononiensem clericum incessanter patimini, jam pridem nostram apostolicam misimus vobis auctoritatem per Joannem diaconum et chartularium, praecipientes ut omnes uno animo constantique devotione praedictum Maimbertum, manifestissimum zizaniorum seminatorem, ab archiepiscopo et a vestra sancta Ecclesia, tanquam ovem morbidam, expelleretis; sed miramur quare hactenus a vobis hoc praetermissum sit; unde nunc vestra iterum petitione moti, et divino amore succensi, per hanc nostram apostolicam auctoritatem vobis omnibus praecipimus ut, relecta priori epistola, unanimiter juncti et cum praesenti misso nostro fideliter conglobati, eumdem Maimbertum adversatorem vestrum, si sponte venire ad nos contempserit, vel in partem aliquam ire voluerit, audacter comprehendere studeatis; et huic misso nostro seu et Joanni duci fideli nostro ad exigendum ab eo, secundum nostram jussionem, nobis ad deducendum contradite, sicut gratiam Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum et nostram vultis habere. Nam si quis vestrum in hoc se quoquo modo subtrahens pro cujuslibet rei gratia hanc nostram jussionem pro statu et pace sanctae Ravennatis Ecclesiae directam gratanter ad effectum perducere contempserit, et ex Dei omnipotentis, sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, et ex nostra apostolica auctoritate a vino et cocto, etiam et a proprio ministerio suspensus maneat usque ad nostram praesentiam. Data V Kal. Septembris, indictione XV.

CCCLXIII. AD JOANNEM MARTINUM, ETC. (Anno 882.) Ejusdem argumenti. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, MARTINO, JOANNI, seu DEMETRIO, atque ROMANO gloriosis ducibus, necnon et aliis fidelibus nostris.

Omnium vestrum noscat fidelitas quia saepissime Romanum archiepiscopum tam per venerabiles episcopos quamque etiam nostris apostolicis litteris admonuimus, ut Maimbertum Bononiensem clericum a sua superstitiosissima familiaritate separasset, et ad propriam Ecclesiam, ut canonicum est, remisisset, et ipse Maimbertus multoties, ut recederet, a nobis est protestatus: sed minime acquiescere nostrae voluerunt apostolicae jussioni. Idcirco praecipientes praecipimus, et jubentes expresse jubemus, ut unanimes juncti simul cum isto fideli misso nostro, omni occasione postposita et dilatione remota, praedictum Maimbertum comprehendatis, et vi coactum ab archiepiscopo separetis, et huic nostro misso simul et Joanni duci ad exigendum secundum nostram apostolicam auctoritatem validissime contradatis. Quod si in hoc negligentes vos, quorum nomina suprascripta sunt, fueritis, et ipse quoquomodo effugerit a vobis, scitote per unumquemque vestrum centum aureos dabitis nostrae parti. Insuper ex Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, et nostra apostolica auctoritate a vino et cocto suspensi manete usque ad nostram praesentiam: caeteri vero, si hoc quod jubemus assequi noluerint, aut subtrahendo quoquo modo se huc illuc diverterint, et usque ad effectum rei non perseveraverint, superiori excommunicationi subjaceant. Data V Kalendas Septembris, indictione XV.

CCCLXIV. AD JOANNEM DUCEM. (Anno 882.) Ut Maimbertum captum ad se ducat, et mulieres quae apud ipsum sunt detineat, et Romano archiepiscopo epistolam deferendam curet. JOANNI duci delicioso fideli seu et misso nostro.

Gratulatos nos non modice credas eo quod fidelitas tua erga sanctam Romanam Ecclesiam nostrum que apostolatum constanter reperimus [reperitur] vigilare; et ideo per hos nostros apostolicos apices tuae fidelitati jubemus ut de Maimberto modis omnibus sicut misisti, pariter cum isto misso nostro explere decertes, ut nullo modo effugere possit, sed separatum ab archiepiscopo vi coactum, postquam ab eo omnia sua constanter exegeritis, ad nostram praesentiam districtum deducere studetote: etiam et illas mulieres, quas nunc in sua mansione collectas detinet, in nostro rectorio retinere jubemus usque ad nostram notitiam. Epistolam vero quam Romano archiepiscopo mittimus, ut res aut monasteria quae ab isto, Joanne diacono fidele commendato nostro quoquo modo occupavit, restituere, et investire eum in omnibus studeat, et quae de rebus ejus sui famuli abstulerunt, reddere huic per omnia faciat, ipsi archiepiscopo deportate, et coram sacerdotibus et judicibus ipsam legere facite; similiter autem et monasterium sancti Martini secundum nostram jussionem, Joanni diacono et chartulario pro nostro reddat amore. Nam et mansionem quam Maimbertus ab ipso diacono suam per fraudulentiam abstulit, simili modo eum cum Petro nepote suo investire studete. Data ut supra, indictione XV.

CCCLXV. AD CAROLUM IMPERATOREM. (Anno 882.) Gratulatur de ejus incolumitate; gaudet ipsum adventurum esse statim in Italiam: hortatur ut mature Romanae Ecclesiae auxilio veniat, et Guidonem praedatorem ab Ecclesiae finibus ejici jubeat. CAROLO imperatori.

Cognoscentes de vestra incolumitate, quod oppido videbamus, Deo gratias egimus, et ut magis ac magis prosperitatibus et innumeris gaudiis fulciamini, majestatem divinam supplicibus votis omnimodo flagitavimus, scientes et multis experimentis discentes quod vos eadem vultis, eadem quippe desideratis: quoniam si nostra mediocritas viguerit, et valuerit illa, vos facturos hortabitur, unde et sanctae Romanae Ecclesiae matris vestrae defensio augmentabitur, et vobis copiosa merces in coelo in perpetuum reponetur. Quod autem dicitis, ut, postpositis caeteris curis, iter vestrum in Italiam recto itinere ordinatum habeatis, grato animo suscepimus, et ut utinam non solum Papiae, verum etiam propius essetis, necessitas maxima deposcit. Ideoque quod coepistis, cum Dei adjutorio, velociter vestra sublimitas perficere studeat, et ad defensionem, imo securitatem sanctae matris vestrae Romanae Ecclesiae, sicut dixistis, caeteris curis postpositis, mente et brachio potenter occurrat, quia quantis affligatur et conculcetur angustiis, jam dicere non valemus. Caeterum de Widone Rabia, invasore scilicet et rapaci, vestra gloria subveniat, et eum de finibus nostris, ut aliquantulum populus noster relevari valeat, ejicere modis omnibus jubeatis. Data III Idus Novembris.

CCCLXVI. AD LIUTWARDUM EPISCOPUM. (Anno 882.) Gratias agit quod dederit operam ut imperator in Italiam ad Ecclesiae defensionem veniret. LIUTWARDO episcopo.

Studio tuo (quod cum spiritali filia nostra imperatrice, sicut asseris, ut domnus imperator pro defensione sanctae Romanae Ecclesiae ingrederetur Italiam, habuisti) gratias agimus, et ut quod deest stet, quod te minime latet, tua instantia perficiat, multum hortamur: quia tantum nobis necesse est, quantum docere non valemus. Unde ita age ut tibi magis ac magis gratias referamus et in temporalibus commodis vicissitudinem reddere invitemur.

CCCLXVII. AD OMNES EPISCOPOS. (Anno 879-882.) Monet ut sua instituta observent, justeque judicent. Allocutio pontificis et exhortatio ad omnes episcopos.

Ecce, sanctissimi sacerdotes, praemissis precibus fraternitatem vestram cum pia exhortatione convenio, et per divinum nomen obtestor, ut ea quae a nobis de Deo et de sacris ordinibus vel sanctis moribus fuerint dicta, cum omni pietate suscipiatis, et cum summa reverentia perficere intendatis. Quod si forsitan aliquis vestrum aliter quam dicta fuerint, senserit, sine aliquo scrupulo contentionis in nostrorum omnium copulatione, ea ipsa de quibus dubitaverit conferenda reducat, qualiter, Deo auxiliante, aut doceri possit aut doceat. Deinde simul vos obtestatione conjuro vel obsecro ut nullus vestrum in judicando aut personam accipiat, aut quolibet favore, vel munere pulsatus, a justo judicio scienter avertatur aut discedat; sed tota pietate eum qui coetui nostro se judicandum intulerit, retractate. Ut nec discordans contentio ad subversionem justitiae inter nos locum inveniat, nec in perquirenda aequitate vigor vestri ordinis vel sollicitudo tepescat. Data ut supra.

CCCLXVIII. AD CAROLUM REGEM. (Anno incerto.) Embolum ut Carlomannum regem in Ecclesiae Romanae dilectione confirmet. Jam quod te, charissime fili, tantae devotionis tantaeque fidelitatis erga vestrae matris Romanae Ecclesiae pontificium esse videmus, tanquam utero natum monentes rogamus, flagitantes hortamur, ut pro amore apostolorum principum, quasi vestro proprio consulto, nec repraesentaliter, Carolomanno glorioso regi mittatis, consilium dantes ut antiquos honorans amicos, fruens charitate, ad parentum consilium redeat, et de epistolis quas illi ex maritimo itinere remisimus, respondeat, et Romanam Ecclesiam, quae vobis utrisque omnibus decus regale et imperiale intulit, venerando diligat, mittens praesentialiter ipsis anathematizatis Lamberto et Adalberto. Data ut supra.

CCCLXIX. AD MICHAELEM, REGEM BULGARORUM. JOANNES VIII MICHAELI regi Bulgarorum.

Si ab his quos excommunicatos habebamus sacramenta quaecunque suscipitis, constat quia idololatriam, non ut catholici essetis, sed ut schismatici efficeremini, deliquisse [ pro dereliquisse, [HARD.]] videmini.

CCCLXX. AD LUITBERTUM ARCHIEPISCOPUM MAGONTINUM. Fragm.--(An. inc.) Engeltrudem uxorem Bosonis noveris non solum excommunicatione quae a fraterna societate separat, sed et anathemate, quod ab ipso corpore Christi, quod est Ecclesia, recidit, crebro percussam.

CCCLXXI. AD LUDOVICUM IMPERATOREM. Fragm.--(An. inc.) Vides, fili charissime, quia quod contra leges accipitur, per leges dissolvi meretur. Item, facientis procul dubio culpam habet, qui quod potest corrigere, negligit emendare. Scriptum quippe est: Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt, participes judicantur. Et libat Domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa. Et negligere, cum possis deturbare perversos, nihil aliud est quam fovere; nec caret scrupulo consentionis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare. Et probat odisse se vitia, qui condemnat errantes; nec relinquit sibi locum deviandi, qui non pepercerit excedenti. Et primus innocentiae gradus est odisse nefanda. Et latum pandit delinquentibus aditum, qui jungit cum pravitate consensum; et nihil prodest alicui non puniri proprio, qui puniendus est alieno peccato.

CCCLXXII. AD EPISCOPOS BRITANNIAE. (Anno incerto.) Quid agendum de monachis ab abbate suo ordinatis. JOANNES servus servorum Dei, episcopus Romanae urbis, in Christo fratribus universis episcopis citerioris Britanniae salutem in Christo et visitationem.

Quia vice B. Petri apostolorum principis, Domino Deo dignante, omnium Ecclesiarum curam suscepimus, sollicitudinem, quae uniuscujusque fides integra in eodem Domino reservetur, sine qua nullus ei placere valebit, ubique severe observare debemus; ideoque notum sit vobis quoniam charissimus frater noster Arduinus, sanctae Turonensis Ecclesiae archiepiscopus, veniens ad apostolorum limina Romam oratum, interpellavit nos quod jura sui archiepiscopatus, quae ab antiquis temporibus per decreta sanctorum pontificum sanctae Romanae matris Ecclesiae suis praedecessoribus concessa et confirmata fuerunt, a vestro archiepiscopo et suis decessoribus per violentiam et paganorum Nortmannorum contrarietatem sublata videntur; unde apostolica auctoritate vobis sciatis interdictum ne illius ullo modo juri resistatis deinceps, de omnibus quae praedictus archiepiscopus confirmat archiepiscopatui sui pertinere debere, quousque ille vester archiepiscopus, aut aliquis ex vobis cum Arduino archiepiscopo, sive cum suo suffraganeo, vel alio fideli misso ad nostram sanctam matrem Ecclesiam veniat, ut ibi praecognitis causis inter vos et illum, quod aequum comprobabimus diffiniatur ad laudem Dei et Domini nostri Jesu Christi. Quod si aliter quam jubemus contra voluntatem ejus feceritis, cognoscatis vosmetipsos Dei et B. Petri principis apostolorum, per nostrae humilitatis mandatum, auctoritate excommunicatos ab omni ecclesiastico officio.

Quod si vere debitam reverentiam circa praedictum fratrem nostrum observare vobis placuerit, secundum justitiae decretum a sancta Romana Ecclesia statutum, permaneatis cum Dei benedictione in unitate nostrae catholicae communionis. Interea sciant regni vestri homines, maxime nobiliores, nominatim Berengarius, et filius suus Conanus, et Hoel cum fratre suo Guerech, cum caeteris majoribus, ut si contra justitiam inobedientes fuerint huic nostrae jussioni, et contrarii seu rebelles exstiterint praedicto fratri nostro Turonensi episcopo, sint et ipsi excommunicati et nostra benedictione apostolica privati.

CCCLXXIII. AD QUEMDAM. Administratores secularium dignitatum, qui ad ecclesiarum, ac viduarum tuitionem rapaciumque refraenationem sunt constituti, quotiens ab ecclesiasticis viris conventi fuerint, eorum querimonias attentius audiant; et quod necesse illis fuerit diligenter et cito perficiant; quod si neglexerint vindicare vel corrigere post tertiam admonitionem priventur a communione.

CCCLXXIV. AD ALIUM INCERTUM. Praesides, cum ad praesidiatum promoti fuerint, litteras accipiant ecclesiasticas, communicatorias; ita tamen ut in quibuscunque locis praesidiatum gesserint, ab episcopis ejusdem loci cura de illis agatur, ut si coeperint contra publicam agere disciplinam, a communione secludant divina.

CCCLXXV. Allocutio pontificis ad episcopos sub finem synodi Tricassinae. Vos confratres et coepiscopos meos volo unanimiter mecum in defensione sanctae Romanae Ecclesiae, quam constat esse caput omnium Ecclesiarum, convenire, donec, Deo auxiliante, in sedem beati Petri apostolorum principis revertamur, cum omnium hominum vestrorum armata bellico apparatu manu: et de hoc, non differendo, sed sub omni celeritate et certitudine sponsionis, hic mihi, quaeso, absque ulla dilatione continuo date responsum.

CCCLXXVI. Item allocutio pontificis ad regem. Vos, charissime fili Ludovice gloriose rex, precor, in defensionem, liberationem, atque exaltationem sanctae Romanae Ecclesiae, sicut praedecessores vestri fecerunt, et vobis sub attestatione facere mandaverunt, sine procrastinatione et ulla dilatione succurrite; quia ministri Dei estis, vindices in ira in his qui male agunt, et non sine causa gladium portatis: ne forte, quod absit, illa vos aut regnum vestrum culpa contegat, quae quosdam veteres reges inimicis et infidelibus Dei quondam parcentes damnabiliter strinxit. Vel si aliud placet, praesentialiter in isto loco date, per Deum et per beatum Petrum, vos conjuro, sine mora responsum.

CCCLXXVII. Allocutio Joannis papae ad Patres synodi Tricassini II, de Lantberti et Adalberti aliorumque sequacium excommunicatione. Charissimi, condolete mihi et sedi apostolicae, quae caput et magistra est omnium Ecclesiarum Dei, quae et vos religioso utero genuit, reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae, sacrique confratres et consacerdotes Dei, venerabiles Ecclesiarum Christi antistites, et totius sacrati ordinis viri, et mecum tantas injurias Ecclesiae sancti Petri apostolorum principis, coelestique regni clavigeri, cui ligandi et solvendi data est a Deo potestas, simul flentes requirite, tantasque invasiones atque contumelias civitati Romanae illatas cum ingenti dolore lugete, et mecum, qui curam et sollicitudinem omnium vestrum habeo, et secundum Domini vocem, quoties causa exegerit, conversus vos in omnibus bonis debeo confirmare; ac necessariae consolationis opem conferre, viriliter state, quaerentes simul et judicantes tantae patratores iniquitatis, tantaeque temeritatis praesumptores, ut digna ultione temporaliter puniti, spiritu salvi sint in die Domini nostri Jesu Christi, quoniam eos praedictos Lantbertum et Adalbertum sequacesque eorum, pro quibus tantis sceleribus tantisque perjuriis patefactis, in ecclesia B. Petri apostoli, una cum coepiscopis et confratribus nostris Italicis, excommunicavimus; et quia in his perseveraverunt, Christianae communionis immunes esse decrevimus. Quodque decretum in praedicta beati Petri ecclesia scriptum, ut ingredientes et exeuntes legant et doleant, eosque anathematizatos teneant, posuimus. Et vos, fratres charissimi, ut decrevimus, nostrae communionis alienos tenete, et anathematizatos fautores eorum mecum facientes consternite.

CCCLXXVIII. Responsio episcoporum. Domine sanctissime et reverendissime Pater Patrum, Joannes, catholicae atque apostolicae Ecclesiae videlicet Romanae primae sedis papa, nos famuli ac discipuli vestrae auctoritatis, Galliarum et Belgicarum episcopi, his quae super vulnera dolorum vestrorum maligni homines ac ministri diaboli addentes, in sanctam matrem nostram ac magistram omnium Ecclesiarum commiserunt, compatimur, et dolori vestro conflentes condolemus, atque judicium vestrae auctoritatis, quod privilegio beati Petri et sedis apostolicae in eos et complices eorum, juxta sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, et secundum ejusdem Romanae sedis pontificum decessorum vestrorum decreta pretulistis, voto, voce et unanimitate nostra, atque auctoritate sancti Spiritus, cujus gratia in episcopali ordine sumus consecrati, gladio spiritus, quod est verbum Dei, eos interimentes persequimur. Scilicet quos excommunicastis excommunicatos tenemus, quos ab Ecclesia abjecistis abjicimus, quos anathematizastis anathematizatos esse judicamus, et quos regulariter satisfacientes vestra auctoritas et apostolica sedes receperit, recipiemus. Sed ut in sacra historia de plaga Aegyptiaca digne a Deo illata legimus (Exod. XII), quia non erat domus in qua non jaceret mortuus, et non erat qui alium consolaretur, quoniam in domo sua unusquisque quod lugeret habebat, nos quoque in nostris Ecclesiis lugenda lugemus. Et ideo vestra auctoritate nobis subveniri cum omni mentis humilitate deposcimus, petentes ut promulgetis capitulum vestrae auctoritatis, qualiter nos erga Ecclesiarum nostrarum pervasores agere debeamus, ut, censura apostolicae sedis muniti, robustiores et promptiores deinceps, Domino opem ferente, contra perversos ecclesiasticarum rerum ac facultatum raptores ac vastatores sacrique ministerii episcopalis contemptores nos successoresque nostri persistere concordi sententia valeamus: ut juxta egregii praedicatoris vocem, et vestrae auctoritatis promulgationem, traditi Satanae spiritu salvi fiant in die Domini nostri Jesu Christi.

CCCLXXIX. Excommunicatio adversus pervasores rerum ecclesiasticarum in eadem synodo lata. De pervasoribus quippe rerum ecclesiasticarum, quos sacri canones, Spiritu Dei conditi, et totius mundi reverentia consecrati, et decreta pontificum sedis apostolicae, sub anathemate usque ad regularem satisfactionem esse debere constituerunt, sed et de raptoribus, quos Apostolus, Christo in se loquente, regnum Dei non possidere testatur (I Cor. VI), et cum hujusmodi omni veraciter Christiano nec cibum sumere praecipit, quandiu in ipso crimine permanent (I Cor. V), per virtutem Christi et judicio Spiritus sancti decernimus ut si ante proximas Kalendas Novembris easdem res quas quique usurpatores injuste pervaserunt, ecclesiis suis regulariter satisfacientes non restituerint, a communione corporis et sanguinis Christi, usque ad restitutionem rerum ecclesiasticarum et satisfactionem, alieni habeantur, et sacri episcopalis ministerii excommunicationis ecclesiasticae contemptores, secundum evangelicam et apostolicam auctoritatem (Matth. XVIII), ab episcopis quorum interest commoniti, si regulariter satisfacientes non resipuerint, anathematis vinculo innodati usque ad satisfactionem permaneant. Et si in ipsa pertinacia permanentes obierint, nemo corpora illorum cum hymnis et psalmis sepeliat, nec memoria illorum ad sacrum altare inter fideles mortuos habeatur, docente apostolo et evangelista Joanne: Est peccatum ad mortem: pro illo non dico ut quis roget (I Joan. V). Peccatum enim ad mortem est perseverantia in peccato usque ad mortem. Et sacri antiquorum Patrum canones de his qui sibi mortem voluntarie inferunt, et qui pro suis sceleribus puniuntur, sancto inspirante Spiritu, decreverunt, ut cum hymnis et psalmis eorum corpora non deferantur ad sepulturam. Quorum decreta sequentes, ea quae praemisimus de pervasoribus et raptoribus rerum et facultatum ecclesiasticarum, si non resipuerint, judicio Spiritus sancti decernimus, sicut beatus decrevit Gregorius, dicens quia tales Christiani non sunt, quosque et ego, et omnes catholici episcopi, imo et universalis Ecclesia anathematizat.

CCCLXXX. Joannis papae iterata excommunicatio adversus Formosum episcopum, Gregorium nomenclatorem, et Georgium magistrum militum. Auctoritate apostolica parem sententiam iterato damus in Formosum, nuperrime Portuensem episcopum, et Gregorium magistrum militum, anathematis et perpetuae obligationis. Et quia non desinunt inquietare aures regum ac principum, et malis prioribus, juncti cum praedonibus et subversoribus ecclesiarum, nova et recentia mala addere quotidie student, insolubiliter vinculo perpetuo et irrecuperandae spei, sancti Spiritus Dei nostri virtute damnamus, omnemque illis suspicionem obtinendae indulgentiae irreserabiliter excludimus, et omnes qui illis communicaverint adjutoriumve praebuerint, de quocunque ordine, sive episcopali aut laicali, potentes, mediocres ac pauperes, in eorum prolatis maledictionibus involvantur, quorum consortio uti non metuant, et nisi resipuerint, sint anathema maranatha.

CCCLXXXI. Statutum Joannis papae adversus laicos qui, viventibus uxoribus, alias ducunt, et contra episcopos qui de minore ad majorem Ecclesiam ambitus causa demigrant. Inter nonnulla necessitatum a sancta synodo reclamatum est quod laicorum quidam, sortitis primo legaliter conjugiis, postposito Dei timore, secundi vel tertii, adhuc uxore vivente, conjugii copulam contrahant. De quibus Otilo quidam intra parochiam Rostagni Arelatensis episcopi, et Eooldus intra Ottramni Viennensis archiepiscopi, talia fecisse multorum fama refertur. Ad augmentum quoque earum transgressionum, quod flebiliter dicimus, additum est quod episcoporum quidam intra septem provincias Galliarum, calcato termino Patrum, spretoque sancitu canonicae auctoritatis, de minori ad majorem ambitus causa demigrant episcopalem cathedram. Quibus canones Spiritus sancti gratia concorditer contradicunt. Nos quoque eorum, quos veneranter imitamur atque complectimur, quorumque statutis consentimus, Ecclesiarumque gubernationem tenemus, fulti virtute interdicimus, et inhaerendo prohibemus, ne quisquam catholicorum taliter audeat amodo et deinceps agere, et si, ut non optamus, hactenus quidquam taliter actum est, digna poenitudine ecclesiastica corrigatur. Denique hac auctoritate apostolica virtute Dei nostri intercedimus ut episcopi ad pristinam sedem sine mora redeant, quia si tardaverint, continuo omni sacerdotali honore spoliabuntur; et laici redeant ad primum conjugium: sin autem, vinculo anathematis innodentur.

CCCLXXXII. AD CLERUM ET POPULUM AUGUSTODUNENSEM. (An. inc.) Privilegium concedit unum ex suis, quem clerus et populus proclamaverit, sibi praeponendi, non obstante contrario regum vel principum delectu. JOANNES episcopus, servus servorum Dei, omnibus filiis sanctae Eduensis Ecclesiae et per vos successoribus vestris in perpetuum.

Auditum est nostris apostolicis auribus et crebro intimatum frequenter Ecclesiis Galliarum contra decreta canonum in electione suorum episcoporum violentiam inferre. Quod nos, cui Ecclesiarum omnium cura commissa est quamvis indignis, visceraliter condolentes, ab universis Ecclesiis hanc insertam violentiam auctoritate Dei et beati Petri recidere cupientes, praecipue vobis, sanctae videlicet Eduensi Ecclesiae, hujus nostri decreti privilegium scribere sancivimus, reges Francorum primum observatores orantes; in quo decernimus et regulariter ordinamus ut deinceps nemo regum vel principum vel aliqua persona vobis superponere vel ordinare aut successoribus vestris praesumat nisi ex filiis ipsius Ecclesiae secundum scripta canonum, quem clerus elegerit et populus proclamaverit, si in ea dignus reperiri potuerit. Quod si in ea, quod forte accidere non credimus, inventus non fuerit, unanimi eorum consilio tam cleri quam populi de aliis dignissimus expetatur. Vestrum denique honorem, quem de seniore adepti fueritis, de vestris domibus et de vestris canoniis et de communi causa fratrum et de omni proprietate vestra in haeredibus legitimis statuendis et eligendis ex ipsa domo nostra apostolica auctoritate licentiam vobis concedimus ordinandi absque alicujus controversia impedimenti. Si quis vero, magnus vel parvus, contra hoc nostrum decretum et concessivam largitionem in aliquo surgere nostramque apostolicam auctoritatem violare vel infirmare praesumpserit, sciat se anathematis vinculo sanctae Trinitatis invocatione et beati Petri apostoli potestate ac nostra auctoritate aeternaliter cum inimicis Dei et ejus contradictoribus usque ad satisfactionem profligatum ac in perpetuum damnatum. Conservatores autem hujus nostri decreti pax et gaudium et benedictio a largitore omnium bonorum Deo consequantur et vitam aeternam habere mereantur. Scriptum per manus Theodori scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Martii et indictione sexta. Datum . . . . . Bene valete.