EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et decreta (Felix IV)
saeculo VIII

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 65

FelIv.EpEtDe16 65 Felix IV Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA (OLIM III). FELIX PAPA IV AD CAESARIUM ARELATENSEM. De laicis ad sacerdotium ante probationem non promovendis. Dilectissimo fratri Caesario Felix.

Legi quod inter fraternitatem vestram est constitutum, non licere ex laica conversatione ad officium sacerdotale ante probationem temere promoveri: de qua re etiam ad nos pervenit opinio, aliquos post ordinationem ad vitae saecularis mores fuisse transgressos. Et licet sit talis nefanda praesumptio, plus tamen est periculosa neglectio. Qui enim potest venienti malo resistere, et hoc dissimulans fieri permittit, ipse magis mali auctor operis approbatur. Nemo se itaque per antiquam consuetudinem speret eruere; quia quae illicite inchoata sunt, si damnentur in posterum, suos fructus generare non possunt. Nam quod gradibus eruditur, si sine perfectione doctrinae ad suum perveniat constitutum, errat per examinationem, quia non recipit firmitatem; nec honorem quis per timorem potest servare, qui in ejus gloriam semel labore pervenit. Et laus inanis cui tribuitur laedit, ad elationem nutriens magis quam provocans ad operam verae virtutis. Vas electionis ad suum vernaculum Timotheum scribit dicens: Nemini cito manus imposueris, nec communicaveris peccatis alienis (I Tim. V). Quid sibi vult: ne citius imponas manus? Quia dignitas quae datur, ideo datur, ut duret immobilis. Debet enim, antequam concedatur, longa sub deliberatione tractari. Unde magister qui elementorum ignorat initia? Unde gubernator qui inter nautas sua servitia non monstravit? Ignorat quaenam ratio magistris debetur qui ad obedientiam sua corda non flexit, unde quemadmodum in domo Dei conversari debeat posteris sit exemplum. Sit in omnibus clericis, et in his maxime qui sunt ad sacerdotia deligendi, apostolicae monitionis eloquium, qui ait: Oportet et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt (I Tim. III). Quapropter communi consensu, sub observatione venerabilium canonum, ordinandum eligite sacerdotem: ut et de nostra simus salute solliciti, et illorum utilitatibus consulamus, qui fuerint ad hunc ordinem diligenter adsciti. Deus te incolumen custodiat, frater carissime. Data III nonas Februarias post consulatum Mavortii viri clarissimi (anno Christi 528)

Agnellus Ravennatensis, noni saeculi scriptor, in suo Pontificali Ravennatensium episcoporum vulgato a Cl. Bacchinio, et recuso ac ad ms. cod. recensito a Muratorio Rer. Ital. tom. II, part. 1, ad vitam S. Ecclesiae Ravennatensis episcopi Constitutum quoddam Felicis papae servavit, datum occasione dissidii cujusdam in Ecclesiam, et clericos ditionis suae. En illud:

CONSTITUTUM FELICIS IV. DE ECCLESIA RAVENNATENSI. Felix (IV, MUR.) episcopus urbis Romae.

Laudanda est decessorum nostrorum sollicitudo de pace et quiete ecclesiastica (constitutum, MUR.), quia pastor qui advigilans continere debet contentiones, aut damnat, aut corrigit. Oportet in hunc ipsum tramitem nobis ambulantibus similis cum eis conspici; quia quorum per Dei misericordiam locum gerimus, ipsorum sequi nos decet exempla. Ex invidia sacerdotibus Ecclesiae Ravennatis talia contigerunt, quae (quod, MUR.) omnium catholicorum animos contristasse noscuntur, altercationes, seditiones, pravitates, quae omnem disciplinam ecclesiasticam disrumpere niterentur. Ista nos iterum . . . . . verum Dei timorem ante oculos habentes, ut nec illicitis audaciam demus excessibus, et non abjiciamus . . . . . per constitutum nostrum ordinare, quod justum est secundum Salomonem dicentem: Non dures (dares, MUR.) transitum aquae. Ergo recensentes capitulis a fratre nostro (deest, MUR.) Ecclesio, et a presbyteris, et diaconibus, et clericis (clero, MUR.), et notariis Ecclesiae Ravennatis nobis oblatis, praesentibus fratre et consacerdote nostro Ecclesio, et ejus clericis inferius designatis, quod rationi vidimus convenire, censemus eos clericatus officium debere suscipere, quorum vitam et conversationem sacrorum canonum non possit impugnare auctoritas. Clericos vero secundum sanctorum Patrum regulas volentes duntaxat et denuntiatos; quantum ad presbyteros et diaconos pertinet, statutis jubemus temporibus solemniter promoveri. De vero Ravennatum et Classicanorum Ecclesia, antiqua consuetudo servetur. Clerici vero vel monachi ad indebitum obtinendum ordinem, vel locum, potentium patrocinia non requirant, per quae, aut non faciendo ingratus, aut faciendo injustus videatur episcopus. Quarta patrimonii Ravennatensis Ecclesiae, hoc est tria millia solidorum, solitis erogationibus clericis omnibus, vel quibus erogari est solitum, compleatur. Si quid tamen ex pensionibus vel haereditatibus crescere, Domino nostro volente contigerit, eodem Domino mediante, etiam quartae portiom adjiciantur (proficiat, MUR.); sic tamen ut brevibus ordinatis, quod singulis distribuitur latere non possit . . . . . secundum merita, secundum loca, quia omnia Deus secundum justitiam et mensuram constituit . . . . . ita ut unusquisque extra necessitatem infirmitatis aut causam idoneam altaris omnia in suo officio vigilanter observet. Redditus (excepta, MUR.) vero praediorum sive accessiones propter rei familiaris expensas, vel exenia, quae diversis offeruntur, et convivia quae eis exhibere, vel pro loci sui, vel merito, vel pro advenientium susceptione, necesse est, episcopo constituimus debere proficere. Nullam conjurationem, nullum conventiculum, quod vel apud laicos esse non potest impunitum in Ecclesia Dei, ullus facere tentet ex clero. Nam sicut nos optamus ne superna misericordia patiatur admitti, sic, si quis tentaverit, sentiat auctoritatem canonum, et ecclesiasticam disciplinam secundum Apostolum dicentem: Excedentes in conspectu omnium corrige, ut residui timorem habeant. Mereantur boni laudem, qui in operibus Dei vigilant; sentiant affectum proprii sacerdotis, qui per obedientiam suam videntur ornare propositum; glorientur de sui amore pontificis, qui in suis officiis ab operibus Deo placitis cum ejus obsequiis non desistunt; sicut divina loquuntur eloquia: Dignus est operarius mercede sua. Ad patrimonium vero Ecclesiae ex eorum episcopi judicio . . . ex clero personae electae cum solatiis quae pro notitia deputaverit episcopus sub idonea fidejussione mittantur, quorum fides fuerit, et industria comprobata, ut et alimonia pauperum fraudem non patiatur, et quantitas patrimonii Ecclesiae latere non possit, et unusquisque clericus sub timore Dei, et proprii sacerdotis de his quae sibi commissa fuerint exponat fideliter rationes. Illud vero quod omnino ac religioso debet exsecrari proposito, nos nec oportebat loqui, nec verbis exponere. Pervenit ad nos aliquos de clero spectaculo interesse, quae res ita crudelis est, ut animas catholicorum pro sui exsecratione conturbet, ut quos in domo Dei divina eloquia recitantes audivit, eosdem contra mandata in spectaculis aspiciat convenire. In his disciplina confunditur, divina praecepta calcantur. Unde oportet episcopum et de hac parte sollicitudinem gerere, ut si non faciunt, non faciant in futuro, et si faciunt, juxta disciplinam ecclesiasticam corrigantur. Si qui vero de clero praedia urbana, vel rustica ad Ecclesiam pertinentia detinet, eisdem libellis sub justa pensionis aestimatione factis statuimus collocanda, hac ratione (ut exinde, MUR.) quod in quo modis suis solent accipere ipsi retineant, quod superest ecclesiasticis inferant compendiis profuturum. Circa praedia urbana, vel rustica caeteraque mobilia pro animae suae mercede a fidelibus nominatim diversis basilicis derelicta, vetus consuetudo servetur. Notarii vero juxta ordinem matriculae, primicerii, secundicerii, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus, suo periculo in conspectu presbyterorum, et diaconorum documenta ecclesiastica, sub fidelium brevium descriptione suscipiant, ut quotiens exegerit causa, fideliter proferantur, contradant, atque recipiant. Omnia tamen cum jussione et ordinatione episcopi sui eosdem jubemus efficere. Ideo enim universa describenda sunt ecclesiastica documenta, ne ullo modo, aut suscepta pereant, aut tempore quo sunt necessaria utilitatibus ecclesiasticis exhiberi non possint. Qui tamen notarii in officio suo observantes, strenui, consequantur sine imminutione commoda sibi, vel prioribus suis antiquitus deputata. Ipsi etiam, sicut exigit ratio, et antiquitas ordinavit libellos, et securitates totius patrimonii ecclesiastici, quorum interest subscriptos episcopi manu, contradant. Quibus vero cum saecularis conversationis hominibus nullam necessitatem rei familiaris tolerantibus ecclesiastici juris praedia, vel urbana, vel rustica data sunt, episcopi sollicitudine per eos, quibus jusserit clericos ad dominium revocet Ecclesiae, nec deinceps, praeter causam superius comprehensam, dare praesumat. Mastalo vero archidiaconus Ecclesiae Ravennatis commoda ejusdem (eidem, MUR.) loco juxta antiquam consuetudinem deputata sine imminutione percipiat, sicut eos qui ante eum fuerunt, claruerit consecutos. Monasteria vero virorum sive ancillarum Dei ab episcopo ordinentur, ut omnibus ratio, justitia, pax et disciplina servetur. A nobis haec loci nostri exigit ratio non tacere (taceri, MUR.), fratri nostro Ecclesio ea imminet custodire, quia pacem generat cum canonibus servata justitia. De justitia caritas procedit, per quam Deum videmus, et per cujus gratiam haec possumus praecepta servare. In nullo ergo esse convenit negligentes, sed vigilantes ad omnia, ut talentum, quod nobis est creditum, cum boni operis augumento (augmento, MUR., ipsi omnium bonorum datori reddamus. Recognovimus. Coelius.

Felix episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae huic constituto inter partes subscripsi.

NOMINA PRESBYTERORUM, DIACONORUM, VEL CLERICORUM RAVENNATENSIS ECCLESIAE, QUI ROMAM VENERUNT CUM EPISCOPO. Patritius presbyter. Stephanus presbyter. Constantinus presbyter Servandus presbyter. (Honorius presbyter. MUR.) Exuperantius presbyter. Clemens diaconus. Ursus diaconus. Felicissimus diaconus Vigilius diaconus. Neon diaconus. Joannes diaconus. Stephanus diaconus. Gerontius subdiaconus. Honorius subdiaconus. Petrus subdiaconus. Vitalis subdiaconus. Julianus acolytus. Faustinus acolytus. Romanus acolytus. Severinus acolytus. (Andreas acolytus. MUR.) Petrus lector. Marcus lector. Asterius lector. Petrus alter lector. Andreas lector. Marinus defensor. Majoranus notarius defensor. Hermolaus primicerius defensor. Honorius cantor. Tranquillus cantor. Antonius cantor. Melitus cantor NOMINA PRESBYTERORUM, DIACONORUM QUI ROMAM VENERUNT CUM VICTORE PRESBYTERO ET MASTALONE DIACONO. Laurentius presbyter. Rusticus presbyter. Victor presbyter. Thomas presbyter. Mastalus diaconus. Magnus diaconus. Paulus diaconus. Agnellus diaconus. Maurus subdiaconus. Stephanus acolytus. Vincemalus acolytus. Thomas lector. Laurentius lector. Florus lector. Reparatus lector. Luminosus lector. Calunnius lector. Ysaac lector. Laurentius horrearius. Petrus decanus. Stephanus decanus. Vindemius acolytus. Colos acolytus. Cassianus acolytus. Laurentius acolytus. Stephanus acolytus. AD SEQUENTEM EPISTOLAM ADMONITIO. Antiquam illam canonum epitomen, quam in vetustissimo Lucensi codice nongentorum annorum nactus sum, evolventi, occurrit synopsis epistolae cujusdam Felicis ad Siculienses episcopos, quo sub titulo canones 8 collocantur. Cum vero in iis canonibus quaedam agnoverim quae ad Arianorum resipiscentium receptionem in Ecclesiam pertinent, alia vero quae Pelagianorum vel Semipelagianorum haeresim jugulabant, ac tandem quaedam in Manichaeorum dogma de malo a Deo producto invecta; haec omnia nonnisi cum Felice IV congruere posse censui. Primo enim haeresis Pelagiana cum Felice II cohaerere nequaquam potest, diu enim post decessum Felicis II innotescere ac damnari coepit. Eo igitur pontifice remoto, Felix III, et Felix IV succederent. A Felice III cur epitome haec nostra removeatur id suadet, quod ejus tempore Manichaeos Ecclesiam turbasse nullibi legimus. Vicissim autem cum Felice IV omnia congruunt. Ariani qui Africam et Italiam infestabant, ut ex concilio Vasensi anno 529, id est sub Felice IV celebrato cap. 5 discimus. De Manichaeis planum est ex anathematismis Prosperi ex Manichaeo circa haec tempora conversi, legendis apud Labbeum tom. V, pag. 800 Ven. edit. Denique Semipelagianorum dogma exagitat concilium Arausicanum II anno eodem 529 habitum. His in antecessum animadversis, modo epitome illa promenda, quam profero ut est in codice cum numeralibus notis singulis canonibus ascriptis; quae sane notae cum numerorum seriem minime quidem continuatam, sed ordinem interruptum servent, aperto satis indicio demonstrant e majori aliquo excerpto ea quae ibi dantur decerpta fuisse.

EX EPISTOLA FELICIS AD SICILIENSES EPISCOPOS. XVII. Arianos in catholica fide venientes per manos impositionis recipianter [ leg. per manuum impositionem recipiant]. XVIII. Omni dominico die communicare bonum est, si se abstinent a peccato. XXIV. Sine invitatione Dei nullus ad salutem venit. XXVII. Malum non esse a Deo factum. XXX. Bonae sunt nuptiae. XXXI. Melior est continentia.

EPISTOLA ATHALARICI REGIS DE ELECTIONE FELICIS. (Hanc epistolam videsis infra inter opp. Cassiodori, Variarum lib. VIII, epist. XV.)