Epistolae et decreta (Euticianus)

This is the stable version, checked on 19 Februarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae et decreta
saeculo III

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus V


Epistolae et decreta (Auctor incertus (Euticianus papa?)), J. P. Migne

EPISTOLA I. AD JOANNEM ET AD OMNES EPISCOPOS BEOTICAE PROVINCIAE. De fide Incarnationis Domini. Christus ut salva proprietate utriusque naturae, verus Deus, et homo verus extiterit.

(0167D) Charissimis fratribus Joanni et omnibus per Beoticam provinciam constitutis episcopis, Eutychianus episcopus in Domino salutem.

Hortatur nos aequitas postulationis, desiderio fraternitatis tuae (Symm. ep. 5, ad S. Caesarium), gratanter annuere, et consultis tuis breviter respondere. (0168C)Et quamvis dilectionem tuam sciam ad omne opus bonum esse devotam (S. Leo, ep. 46), ut tamen efficacior fiat ad illos, qui sane non sapiunt, qualiter eos de incarnatione Salvatoris nostri informare debeas, mandamus. Unum igitur hoc immobile fundamentum, (0168D)una haec felix fidei petra, Petri ore confessa: Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (S. Matth., XVI), tanta in se argumenta sustinens veritatis, quantae perversitatis quaestiones, et infidelitatis calumniae movebuntur (S. Leo, p. 97, ex S. Hilarii libris de Trinitate, quos citat.). Jam in caeteris dispensatio voluntatis paternae sit. Ergo partus et corpus, postque crux, mors inferni, salus nostra est humani enim generis causa Dei Filius natus ex Virgine est et Spiritu sancto, ipso (0169A)sibi in hac operatione famulante, et sua, Dei videlicet, inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit, ut homo factus ex virgine, naturam in se carnis acciperet, per quam hujus admixtionis societatem, sanctificatum in eo universi humani generis corpus existeret. Et quemadmodum omnes in ipso per id, quod corporeum se esse voluit, conderentur, ita rursum in omnes ipse per id, quod ejus est invisibile, referretur. Dei igitur imago invisibilis, pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem, partum, vagitum, et cunas, omnesque nostrae naturae contumelias transcurrit. Quid tandem dignum a nobis tantae dignationis affectu rependetur? Inenarrabilis ergo a Deo originis, unus unigenitus Deus, in corporis humani formam (0169B)sanctae Virginis utero insertus accrescit: qui omnia continet, intra quem, et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur. Ad cujus vocem archangeli, atque angeli tremunt, coelum et terra, et omnia hujus mundi resolvuntur elementa, vagitus infantiae auditur. Qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu, tactuque moderandus, cunis est obvolutus. Haec si quis indigna Deo recolit, tanto se majoris beneficii obnoxium confitetur, quanto minus haec Dei convenerunt majestati. Non ille eguit homo effici per quem homo factus est: sed nos eguimus, ut Deus caro fieret, et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis, unus interna universae carnis incoleret. Humilitas ejus nostra nobilitas est: contumelia ejus honor noster est. Quod ille Deus in carne consistens, (0169C)hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati. Plane vitam suam nescit, qui Christum Jesum ut verum Deum, ita et verum ignorat hominem. Et ejus dem periculi res est, Jesum Christum, vel Spiritum sanctum, Deum non credere, vel carnem nostri corporis in Christo denegaret (Idem S. Leo, ibidem, ex eodem S. Hilario). Omnis ergo, ait, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est: qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et eum coram Patre meo, qui est in coelis (Matth. X). Haec Verbum caro factum (S. Joan. I) loquebatur, et homo Jesus Christus, Dominus majestatis docebat, mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus et ipso illo inter Deum et homines mediatoris sacramento, utrimque unus existens, (0169D)dum ipse ex urbis in idipsum naturis, naturae utriusque res eadem est; ita tamen, ut neutro careret in utroque, ne forte Deus esse, homo nascendo, desineret: et homo rursum, Deus manendo, non esset. Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, Deum et hominem praedicare, Verbum et carnem confiteri: neque Deum nescire, quod homo sit: neque carnem ignorare quod Verbum sit. Natus igitur unigenitus Deus ex virgine homo ( Idem, eadem epistola, ex eodem (0170A)S. Hilario ), et secundum plenitudinem temporum in semetipso profuturus in Deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se Dei Filium credi doceret, et hominis filium praedicaret et admoneret, loquens et gerens homo universa quae Dei sunt, loquens et gerens deinde Deus universa quae hominis sunt; ita tamen, ut ipso illo utriusque generis sermone, nunquam nisi cum significatione hominis locutus sit et Dei. Haec itaque fallendi simplices atque ignorantes, haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum divinae naturae infirmitatem mentiantur: et quia unus atque idem est, loquens omnia quae loquitur de semetipso, omnia eum de divinitate locutum esse contendant. Nec sane negamus, totum illum, qui ei (0170B)manet, naturae suae esse sermonem. Sed si Jesus Christus et homo et Deus, et neque cum homo sit tum primum Deus, neque tum, cum et homo sit et Deus, tum non etiam et Deus, neque post hominem in Deo, non totus homo totus Deus, unum atque idem necesse est dicatur ejus esse sacramentum, quod generis. Et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tunc atque hominis discerne sermonem. Et cum Deum atque hominem in tempore confiteris, Dei tunc atque hominis in tempore dicta dijudica. Cum vero est homine et Deo, rursum totius hominis, totius jam Dei tempus intelligis: siquidem illud ad demonstrationem temporis dictum est, tempori coaptato, quae dicta sunt: ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo et Deus, aliud sit post hominem (0170C)et Deum, totus homo et totus Deus, non confundas temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum, ac naturarum, alium cum sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, alium adhuc morituro, alium etiam aeterno. Nostri igitur causa haec omnia Jesus Christus gerens, et corporis nostri homo natus, secundum consuetudinem naturae nostrae locutus est, non tamen omittens naturae suae esse, quod Deus est. Nam tametsi in partu et passione et morte naturae nostrae rem peregerit, res tamen ipsas omnes virtute naturae suae gessit. Videsne ita Deum et hominem praedicari, ut mors homini, Deo vero carnis excitatio deputetur? non tamen ut alius sit, qui mortuus est, et alius sit per quem mortuus resurgit. Spoliata enim carne, (0170D)Christus est mortuus: et rursum, Christum a mortuis excitans, idem Christus est, carne se spolians. Naturam Dei, in virtute resurrectionis intellige: dispensationem hominis in morte agnosce. Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Jesum eum memento esse, qui utrumque est. Haec (0171A)igitur demonstranda a me paucis fuerunt, ut utriusque naturae formam tractari in Domino nostro Jesu Christo meminissemus: quia qui manens in forma Dei, formam servi suscepit, ipse divinitatem nequaquam amisit. Caeterum, fratres, hortamur vos, ut moneatis eos converti ad eum. Unde scriptum est: Fili, ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. Noli anxius esse in divitiis injustis: nihil proderunt tibi in die obductionis et vindictae. Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omni via. Sic enim peccator probatur duplici lingua. Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui, et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiae. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas: et cum sapientia (0171B)fer responsum. Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis, subversio illius. Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris. Super furem enim est confusio et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. Justifica pusillum et magnum similiter. Noli fieri pro amico inimicus proximo. Improperium enim et contumeliam malus haereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis. Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam: et folia tua comedet, et fructus tuos perdet: (0171C)et relinqueris velut lignum aridum in eremo. Anima enim nequam disperdit, qui se habet, et in gaudium inimici dat illum, et deducit in sortem impiorum (Eccl. VI). Talibus exhortationibus, fratres, vicissim monetote, et bona semper sectamini, malaque vitate. Magnis enim (Gelasius, ep. 9) studiis (secundum beatum Apostolum) praecavendum est, ne fides et disciplina Domini blasphemetur (I Timoth., VI). Et si illa nonnumquam sinenda sunt quae (si caeterorum constet integritas) sola nocere non valeant: illa tamen sunt magnopere praecavenda, quae recipi sine manifesta de coloratione non possunt. At si ea ipsa, quae nullo detrimento aliquoties indulgenda credentur, vel rerum temporumque cogit intuitus, vel acceleratae provisionis respectus excusat: quanto magis illa sunt (0171D)nullatenus mutilanda, quae nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas? Idcirco, fratres, ista praetulimus, ut hae species, quas non licet offerri super altare juxta constitutionem apostolorum eorumque successorum (Canon 3, 4, 5, apost., ex versione Dionysii exigui), ad domum sacerdotum deferantur, et a sacerdotibus benedicantur, et per simplicem benedictionem benedicta, demum a populis sumantur: fabae tantum et uvae, et caetera, quae apostoli (0172A)constituerunt, super altare offerantur. Optamus igitur (S. Greg., ep. 52, lib. IV), fratres charissimi, et totis omnipotentem Dominum precibus exoramus, ut dilectionem vestram in amoris sui constantiam, faciat magis magisque fervescere, atque in pace Ecclesiae in una vos concedat manere concordia. Admonemus etiam fraternitatem vestram (S. Greg., ep. 25, lib. II), ut in commissis vobis animabus solerter invigiletis, animarumque magis lucris, quam commodis vitae praesentis intendatis. In continendis vero ac disponendis rebus ecclesiasticis diligentes custodes existatis, ut ex omni parte susceptum vos condigne gessisse pastoris officium, venturus judex, cum ad judicandum venerit, debeat approbare. Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat (S. Greg., ep. 50, lib. (0172B)IV), honoremque a Deo vobis collatum, moribus servare concedat, atque cum multiplici fructu animas vobis commissas ad pascua aeterna adducere, sibique condigne repraesentare adjuvet, vosque inter sanctos et electos suos collocare dignetur. Data II idus aprilis, Aureliano et Marcello viris clarissimis consulibus .

EPISTOLA II. AD EPISCOPOS PER SICILIAM CONSTITUTOS.

I. De modo recipiendi accusationem adversus clericos.
II. Qui non admittantur ad accusationem religiosorum.
III. De modo procedendi in negotiis ecclesiasticis, cum procedi non debeat modo saeculari.

(0172C)Dilectissimis fratribus universis episcopis per Siciliam constitutis, Eutychianus.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos (Ephes. I, ex versione mixta ex Italica et Hieronymiana) in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificatus est nobis in dilecto Filio suo in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus, quae abundavit in nobis in omni sapientia et prudentia, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum (0172D)ejus, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt in ipso. In quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus nos in laudem et gloriam ejus, qui ante speravimus in Christo: in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in (0173A)laudem gloriae ipsius. Propterea et ego, audiens fidem vestram in Domino Jesu Christo, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso, gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitionem ejus, illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed et in futuro. Et omnia subjecit sub (0173B)pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ejus, et plenitudo ejus: qui omnia in omnibus adimplet. Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris (Ephes. II), in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Modo, fratres, quia ex filiis irae, sua gratia et gratuita miseratione fecit nos Deus filios suos: et nos, qui digni servi non eramus, nullis meritis praecedentibus, sed sua (ut diximus) gratia facti sumus filii ejus: in quo clamamus, Abba Pater (Rom., VIII): sequentes ejus exempla, simul filii misericordiae (0173C)et justitiae atque dilectionis, ut veri filii Dei et dici et esse, ipso auxiliante valeamus, deponentes (juxta Petrum apostolum) omnem malitiam et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones (I Petr., II). Hi vero qui talia agunt, non filii Dei, sed potius filii nequam esse comprobantur, sicut Paulus ait Apostolus: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur (Galat., V). Grave, fratres, verbum et horrendum nimis, quod ait: Quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur. Et ipsa per se (0173D)Veritas dicit: Quid prodest homini, universum mundum lucrari, animae vero suae detrimentum pati (Matth., XVI)? Gravia sunt nimis, quae praetulimus, et pervalde cavenda. Quibus enim regnum Dei praecluditur, procul dubio et Ecclesia denegatur. De quibus Dominus in Evangelio, potestatem apostolorum, eorumque successorem annuntians, ait: Quorum demiseritis peccata, dimittuntur eis; et quorum alligaveritis, alligata erunt (Joan., XX; Matth., XVIII): id est, quibus Ecclesiam interdixeritis, nisi reconciliati per satisfactionem (0174A)fuerint, ipsis et janua regni coelestis clausa erit.

I.

--Unde ista praecaventes (2 q. 6, Non ita in ecclesiasticis), et stultorum animos praevidentes, cura pastorali cum omnibus episcopis, et sanctae romanae atque universalis Ecclesiae utriusque ordinis fidelibus, statuimus, non ita in ecclesiasticis agendum esse negotiis, sicut in saecularibus. Nam in saecularibus legibus postquam vocatus quis venerit, et in fore decertare coeperit, non licet ei ante peractam causam recedere; in ecclesiasticis vero, dicta causa recedere licet, si necesse fuerit, aut si se praegravari viderit. Accusationis vero ordinem talem et dicimus et servari jubemus, id est, si quis clericorum in crimine impeditur, non statim reus existimetur, qui (0174B)accusari potuit, ne suspectam innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est (1 q. 8, Quisquis est ille), qui crimen intendit, in judicium veniat: nomen rei indicet: vinculum inscriptionis arripiat: custodiat similitudinem: habita tamen dignitatis aestimatione potiatur: nec forte sibi noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicit. Haeretici enim omnes, et suspecti, et excommunicati, homicidae (Hadr., coll. 63) quoque atque malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concurrerint, nullatenus ad accusationem sunt admittendi.

II.

--Nulli infami umquam (3 q. 4, Nulli umquam infami), atque sacrilego, de quocumque negotio liceat (0174C)adversus religiosum Christianum, quamvis humilis servilisque persona sit, testimonium dicere, nec de qualibet re, actione vel inscriptione, Christianum impetere. Omnibus quoque similiter accusandi, vel testificandi licentia denegetur, qui christianae religionis et nominis dignitatem, et suae legis, vel sui propositi normam, aut regulariter prohibita neglexerint (Anianus, in Constant. I, tit. 7, lib. X, Cod. Theod.)

III.

--Similiter prohibemus, ut nullae causae a judicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur. Haec non solum ecclesiasticae, sed et saeculi leges observari praecipiunt. Non enim passim (Concil. Carth. II) vageque sacerdotum accusatio debet fieri. Nam si facile admitteretur, perpauci nimis invenirentur: quia (0174D)omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Beati autem qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Unde et ipsa per se Veritas ait (I Tim., III; Matth., V; Joan., XVII): Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant (0175A)et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt: et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro eis quos dedisti mihi, quia tui sunt. Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et clarificatus sum in eis. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, et unum sint, sicut et nos. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Nunc autem ad te venio, et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum: et (0175B)mundus odio habuit eos, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, et mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum, ut cognoscat mundus, quia tu me misisti, et dilexi eos, sicut et me dilexisti. Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem (0175C)meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, quia tu me misisti. Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Et idem Joannes apostolus et evangelista, in prima sua epistola, loquitur, dicens (I Joan. IV): Charissimi, diligamus invicem, quia charitas ex Deo est: et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quia Deus charitas est. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, et misit filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Charissimi, si sic Deus dilexit (0175D)nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet et charitas ejus in nobis perfecta est. In hoc intelligimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis. Et nos vidimus et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit, quoniam Jesus est filius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo. Et nos vidimus et credidimus charitati, quam habet Deus in nobis, Deus charitas est: et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deum in eo. In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii, quia sicut ille est, et (0176A)nos sumus in hoc mundo. Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate. Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui autem non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Omnis qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus, quoniam diligemus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. Haec est enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non (0176B)sunt (I Joan., V). Et per prophetam, Dominus, monendo, ne laedantur discipuli sui, horumque successores, inquit (Psal., XXXII, ex vers. S. Hieronymi quam cum vetere et Italica permiscet): Circumdat angelus Domini in gyra timentes eum, et eruet eos. Gustate et videte, quoniam bonus est Dominus. Beatus vir qui sperat in eo. Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. Leones indiguerunt, et esurierunt: quaerentibus Dominum, non deerit omne bonum. Ambulate, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quis est vir qui velit vitam, diligit dies videre bonos? Custodi linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Recede a malo, et fac bonum: quaere pacem, et persequere eam. Oculi Domini super justos, et aures ejus ad clamorem eorum. Vultus autem (0176C)Domini in facientes malum, ut perdat de terra memoriam eorum. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Juxta est Dominus contritis corde, et confractos spiritu salvabit. Multa mala justo, et ex omnibus illis liberabit eum Dominus. Custodit Dominus omnia ossa ejus, unum ex his non confringetur. Interficiet impium malitia, et odientes justum culpabuntur. Redimet Dominus animas servorum suorum, et liberabit eos. Vos ergo, fratres (Psal., LIV), super Dominum ponite corda vestra, et ipse enutriet vos, quia non dabit in aeternum fluctuationem justis. Deus autem Dominus noster deducet inimicos nostros, juxta Prophetae vocem, in puteum interitus quoniam viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Vox autem semper sperate in Domino, et fiduciam (0176D)habetote in eo, quia ipse liberabit nos. Ipse est enim benedictus a saeculo usque in saeculum, et regni ejus non erit finis (Luc, I) Data decimo tertio kalendas octobris (anno 283), Caro Secundo et Carino viris clarissimis consulibus.

DECRETA EUTYCHIANI PAPAE, SI IN IPSO EUTYCHIANI NOMINE ERROR NON EST, QUAE NON HABENTUR IN PRIORIBUS, A LABBEO DESUMPTA EX GRATIANO ET IVONE ET ALIIS. (0177)

PRIMUM. Non est obediendum episcopo, qui pro haereticis missam canere jubet. (0177A)

Si quis episcopus, aut abbas, presbytero aut monacho suo jusserit missas pro haereticis cantare, non licet. Non enim expedit eis obedire.

SECUNDUM. Abbatissa praesumens velare virginem, vel viduam, excommunicetur. Nihilominus etiam in quibusdam locis insolitum invenimus usum stultitiae plenum, et ecclesiasticae auctoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullae abbatissae, et aliquae ex sanctimonialibus, viduis et puellis virginibus, contra fas, velum imponere praesumant, et ideo nonnullae injuste velatae putant se (0177B)liberius suis carnalibus desideriis posse servire, et suas voluntates explere. Quapropter statuimus, ut si abbatissa aut quaelibet sanctimonialis, post hanc definitionem, in tantam audaciam proruperit, ut aut viduam aut puellam virginem velare praesumat, judicio canonico usque ad satisfactionem subdatur (In decret. Ivo. lib. III, 20, q. 2. Statuimus ut si abbatissa.)

TERTIUM. Fidelium consortio careat, qui poenitentiam perjurii agere noluerit. Praedicandum est etiam, ut perjurium fideles caveant, et ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus esse, et in lege et in prophetis et in Evangelium prohibitum (Levit., VI; Josue, IX; Malach., (0177C)III; Matth., V). Audivimus autem quosdam parvipendere hoc scelus, et levem quodammodo perjuriis poenitentiae modum imponere. Qui nosse debent, talem de perjurio poenitentiam imponi debere, qualem et de adulterio, et de fornicatione, et de homicidio sponte commisso, et de caeteris criminalibus vitiis. Si quis vero perpetrato perjurio, aut quolibet criminali peccato, timens poenitentiam longam, ad confessionem venire voluerit, ab Ecclesia repellendus est, sive a communione et consortio fidelium, ut nullus cum eo comedat, neque bibat, neque oret, neque in domo sua eum recipiat.

QUARTUM. Membra detruncans, domos incendens, absque judiciali auctoritate excommunicetur. (0177D)Si quis membrorum truncationes, et domorum incendia (0178A)fecerit, sive fieri jusserit, aut facienti consenserit, quousque de his unicuique legaliter et amicabiliter coram episcopo civitatis, aliisque civibus, non emendaverit, ab Ecclesia se privatum cognoscat. Si vero post secundam et tertiam conventionem, cuncta in quibus arguitur, non emendaverit, tamquam ethnicus et publicanus, ab omni christianorum collegio separetur.

QUINTUM. In potestate fidelis sit, post baptismum recipere uxorem quam ante dimiserat. Si quis gentilis gentilem uxorem dimiserit ante baptismum; post baptismum in potestate ejus erit eam habere, vel non habere.

SEXTUM. Fidelis infidelem discedentem sequi non cogitur. (0178B)

Simili modo, si unus ex conjugatis baptizatus est, et alter gentilis, et sequi non vult, sicut dicit Apostolus: Infidelis si discedit, discedat (I Cor., VII).

SEPTIMUM. Synodale juramentum.

Episcopus in synodo residens, post congruam allocutionem septem ex plebe ejus parochiae, vel eo amplius, prout viderit expedire, maturiores, honestiores, atque veraciores viros, in medium debet advocare: et illatis sanctorum pignoribus, unumquemque illorum tali sacramento constringere, ut amodo in ante quidquid nosti, aut audisti, aut (0178C)postmodum inquisiturus es, quod contra voluntatem Dei et rectam christianitatem in ista parochia, factum sit, aut futurum erit, si in diebus tuis evenerit, tantum ut ad tuam cognitionem quocumque modo perveniat, si scis, aut indicatum fuerit tibi, synodalem causam esse, et ad ministerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter praemium, nec propter parentelam, ullatenus celes episcopo, aut ejus misso, cui hoc inquirere jusserit, quandocumque ex hoc te interrogaverit: sic te Deus adjuvet, et istae sanctorum reliquiae, et illud sacramentum, quod juste juravit de synodali causa, quod tu illud ex te, ita observabis, in quantum sapis, aut audisti, aut ab hac die in antea inquisiturus es, sic te Deus adjuvet.

OCTAVUM. (Ex decreto, quod est librorum sexdecim, libro decimo quarto, capite secundo.) Et malum ebrietatis omnino vitetur. (0179A)

Malum magnum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, Christianis modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum esse decrevimus, usque ad congruam emendationem.

NONUM. (Ex eodem, capite tertio.) Quod episcopi et Dei ministri ebrietate non debeant gravari. Episcopi et Dei ministri, non debent comessationibus et vinolentiis nimiis incumbere, sed considerent sententiam Domini, dicentes: Attendite, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc., (0179B)XXI; I Thess., III). Moderate enim cibum, et necessarium (0180A)sumptum sumant, ut juxta apostolum, sobrii sint, et parati ad servitium Dei.

DECIMUM. (Ex eodem, capite decimo.) Quales personae sacerdotum epulis interesse debeant. Observandum est nobis, ut et vos ab ebrietate abstineatis, et ut plebes subditae abstineant, praedicetis. Et neque per tabernas eatis bibendo, aut comedendo, neque domos aut vicos curiositate qualibet peragretis, neque cum feminis, aut cum quibuslibet personis impuris, convivia exerceatis, nisi forte paterfamilias quilibet vos invitaverit ad domum suam, et cum conjuge sua, et cum plebe velit vobiscum spiritali gaudio laetari, et verborum vestrorum refectionem accipere, et vobis refectionem carnalem charitatis officio exhibere. Oportet enim, ut si quando quilibet fidelium carnalibus vos reficit epulis, a vobis reficiatur (0180B)spiritualibus epulis.