EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae dubiae
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus V

Auctor incertus (Sixtus II?)

AuInSiI.EpiDub2 5 Auctor incertus (Sixtus II?) Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA. AD GRATUM QUEMDAM EPISCOPUM. Licere accusatis vel damnatis episcopis appellare, sive adire sedem apostolicam, sine cujus auctoritate causae eorum terminari non debent.

Episcopus Sixtus Grato coepiscopo salutem.

Laetari et gaudere me (Leo, epist. 31) plurimum in Christo Jesu Domino nostro dilectionis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur, quantum catholicam diligis fidem, et quantum pravorum hominum detestaris errorem. Omnis enim haeresis nimis est impia, et evangelicae veritatis inimica, quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa christianae religionis conatur fundamenta convellere. Memor enim sum, me sub illius nomine ecclesiae praesidere; cujus a Domino nostro Jesu Christo est glorificata confessio, et (S. Leo, epist. 31) cujus fides nullum unquam fallit, sed omnes quidem haereses destruit. Intelligo autem mihi aliter non licere, quam ut omnes conatus meos ei causae, in qua universalis ecclesiae salus infestatur, impendam. Agnosce, fili charissime (Ithacius, Adv. Varimadum, cap. 12), non ex tempore, neque post tempora Filium Dei natum, sed ante omnia tempora de paterno utero inenarrabiliter generatum, ipso Deo patre per prophetam dicente: In splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te (Psalm. CIX). Quam sententiam et Isaias propheta dubiis atque incredulis evidenter expressit, dum non aliunde filium, quam de Patre natum ineffabiliter ostendit: In humilitate, inquit, judicium ejus sublatum est. Nativitatem ejus quis enarrabit (Isai., LXIII)? Et in libro Job: Sapientiam Dei, ait, unde invenies? Latet enim ab oculis hominum, et a volucribus coeli absconsa est (Job, XXVIII). Expergiscere paululum, et si lumen scientiae in teipsum aliquantum habes, invenies, cujus nativitas a propheta non potuit enarrari ex tempore, vel ut adstruere ipse conaris, non potuit generari. In principio, inquit Joannes evangelista, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan., I). Et iterum: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Idem). In isto igitur quod dicitur, Erat, si tempus quaerere volueris, non invenies: quoniam ex quo Pater, ex illo et Filius: et quod Pater est, id est etiam Filius, Salomone dicente: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Ego feci, ut in coelo oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columna nubis. Gyrum coeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi. In omnem terram steti, et in populo primatum habui (Ecclesiast., XXIV). Item ibi: Cum praepararet coelum, aderam illi, et cum sedem suam secerneret. Quando super ventos fortes faciebat in summo nubes, et cum certos ponebat fontes sub coelo, cum fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram, cum illo componens, et ego eram, cui adaugebat, cum laetaretur orbe perfecto (Proverb., VIII). Et in psalmo centesimo primo: Tu, Domine, in principio terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Non enim erat aetas, aut aliquod tempus, antequam de Patre Filius nasceretur; quoniam qui tempora universa propria potestate constituit, ex tempore vel post tempora nasci non potuit. His paucis sententiis, breviter consultis tuis respondi, frater charissime. De caetero tuam moneo dilectionem, ut cunctos, quos errare cognoveris, ad catholicam fidem, et ad unitatem recte credentium convertere studeas, et tu numquam ab apostolico tramite recedas. Si autem te non audierint, et errantes (quod absit) permanserint, nobis eos manifestare, quam citius poteris: non tardes, ut apostolica auctoritate aut cito ad Ecclesiam convertantur, aut ab Ecclesia separentur. Audivimus etiam quod quidam erronei, et consentientes eis, te et reliquos infestent coepiscopos et episcopos aliquos comprovinciales ad vestram infamationem atque damnationem secum trahant.

Quapropter in hac sancta sede dudum a multis episcopis constitutum erat, et modo ad vestrum et caeterorum fratrum auxilium est denuo roboratum, ut omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea (sicut semper fuit) pie fulciantur, defendantur et liberentur. Cujus dispositioni omnes majores ecclesiasticas causas et episcoporum judicia, antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit, quoniam quando culpantur episcopi, qui aliter erga fratres egerint, quam ejusdem sedis papae fieri placuerit. Unde placuit, ut accusatus vel judicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus, licenter appellet et adeat apostolicae sedis (Conc. Sard., can. 4, 5, 7) pontificem. Qui aut per se, aut per vicarios suos, ejusdem retractari negotium procuret. Et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus: quoniam quamquam a comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri, inconsulto romano pontifice, permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelo (Matth., XVI et XVIII). Et si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioeceseos (Hadr., coll., c. 6), aut penes universalis apostolicae ecclesiae papam judicetur. Ait enim Jacobus apostolus: Judicium sine misericordia illi fiet, qui non fecit misericordiam. Superextollit autem misericordiam judicio Jacob. In omnibus ergo (S. Greg., epist. 45, lib. VIII), fili charissime, cor custodi, sicut scriptum est: Omni custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Proverb. IV). Haec breviter pro commemoratione rescripsi: sed peto ut pro me orare debeas, quatenus omnipotens Deus et a malignis me spiritibus, et a perversis hominibus custodire dignetur; quia in hac vitae meae peregrinatione mala me simul et multa circumdant, ita ut cum Psalmista jure dicam: In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul (Psalm. LXXXVII). Coelestis gratia et nos in urbibus, et vos ubique protegat, quia antiquus hostis terrarum locis a tentatione non excluditur: quia si in paradiso hominem stravit (Genes., III), quis locus extra paradisum esse potest, in quo mentes hominum penetrare non valeat? Antiqui enim hostis, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum (Sap., II), sunt semper oculi vigiles ad animas hominum illaqueandum, multosque sua pravitate secum in perditionem trahere cupit, qui suapte malitia a gloria lapsus est in miseriam. In sola ergo Creatoris nostri protectione fidendum est, cui ex intimo corde clamemus: Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me facias (Psal. XXX et LXX). Data kal. septembris Valeriano et Decio, viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA II. ARGUMENTUM.--I. Si quis adversus episcopos vel actores Ecclesiae causam habuerit, quis se geret. II. De episcopis rebus expoliatis, aut a sede pulsis. III. Ut nullus episcopus alterius parochianum retineat, ordinet, vel judicet. IV. De episcopis injuste damnatis, et apostolica auctoritate restitutis. V. Quod excommunicati episcopos accusare non possunt, nec illi qui eos in sua non recipiunt accusatione, nec major a minori judicari, vel damnari. Dilectissimis fratribus per Hispaniarum provincias constitutis, Sixtus episcopus in Domino salutem.

Magno munere (S. Leo, Epist. 54) misericordiae Dei, totius Ecclesiae Catholicae multiplicata sunt gaudia, cum ecclesiarum status eo viget ordine, quo apostoli, eorumque successores illum statuerunt. Et cum antiqui hostis astutia eum turbari cognoscimus, non modico contristamur moerore. Quam ob causam, fratres, hortamur vos, monemus et flagitamus, ut a tramite apostolicae institutionis nequaquam recedatis, nec a capite dissideatis, sed fidem et ordinem, quem apostoli et apostolici viri statuerunt absque haesitatione teneatis. Nam si columnae alicujus magnae domus corruerint, ipsa postea domus minime stabit. Sic et vos, qui columnae ecclesiae estis, si labefactari coeperitis, sancta Ecclesia, quae per vos regitur, tabescet et labetur. Haec, fratres, quae duo, valde timenda sunt, et summo moderamine pensanda, atque ne fiant, cavenda. Ipsa enim veritas per se dixit: Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo salietur? etc. (Matth., V; Rom., I). Ideo vos, charissimi, moneo, quia vobis debitor sum, et valde vos diligo. Et quando bona audio de vobis, congratulor satis: et econtra, quando adversa, nimis conturbor. Ego vero quamvis a vobis per longa terrarum intervalla disjunctus sim, sum tamen omnino vobiscum corde conjunctus (S. Greg. epist. 36, libri IV). Ideoque de vestra beatitudine erga me modis omnibus confido, quia cum me vicissim diligitis, a me longe non estis. Unde magis gratias referimus illi grano sinapis (Matth., XIII; Marc., IV; Luc., XIII), quod ex modici despicabilisque seminis specie, ita ramis ex eadem radice surgentibus, atque se distendentibus, usquequaque diffusum est, ut in eis volatilia coeli cuncta nidificent (Matth., XIII): gratiaque sit fermento illi, quod tribus farinae satis (Luc., XIII), totius humani generis massam in unitate conspersit: atque parvo lapidi, qui abscisus de monte sine manibus, occupavit universam faciem orbis terrae (Dan., II). Qui ad hoc naturam nostrae carnis, et status servilis formam assumens, humiliter se usquequaque distendit, ut omni humano genere in unitatem redacto, totius corpus unitum perficeret ecclesiae: atque ita ad istius compaginis pertineret commodum, membrorum partialis ista distinctio. Unde nos quoque a vobis longe non sumus, quia in illo, qui ubique est, unum sumus. Agamus ergo ei gratias, qui solutis inimicitiis in carne sua, fecit ut in omni orbe terrarum unus esset grex, et unum ovile sub uno pastore; semper memores, quod vos veritatis praedicator admoneat, dicens: Solliciti servate unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes., IV). Vinculum enim pacis nemo servat, dum alium infestat aut verbis, aut factis persequitur. Ideo, fratres, ista praetulimus, quia audivimus inter vos accusationes exerceri, et pulsos a sedibus episcopos, aut suis rebus expoliatos judicari. I. --Quapropter statutum est, ut si quis contra episcopum vel actores Ecclesiae, se proprium crediderit habere negotium (Hadr., coll., c. 2, ex Conc. Aurel. V, can. 17), non prius adeat judices, quam ad eos recurrat charitatis studio, ut familiari colloquio commoniti, ea sanare debeant, quae in querimoniam deducuntur. Quod si aliter egerit, communione privetur.

II. --Nemo pontificum deinceps aliquem episcopum suis expoliatum rebus, aut a sede pulsum, excommunicare aut judicare praesumat, quia non privilegium, quo expoliari possit jam nudatus ( Idem in decret. Alexandri papae, et in decret. Julii papae ). III. --Nullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere, aut ordinare absque ejus voluntate, vel judicare: quia sicut irrita ejus erit ordinatio, ita et dijudicatio (Hadr. coll. c. 16); quoniam censemus, nullum alterius judicis, nisi sui, sententia teneri (Anianus ad const. unicum tit. 16, lib. IV, cod. Theod.). Nam qui eum ordinare non potuit, nec judicare ullatenus poterit. Ista enim vobis deinceps tenenda, et fratres vicissim adjuvare mandamus (Idem in decretis Sixti I, et similiter in decretis Julii papae). IV. --Fratres vero, quos timore terreno injuste damnastis, scitote a nobis juste esse restitutos. Quibus, ex sancti Petri et apostolica auctoritate omnia, quae eis ablata sunt, integerrime reddi praecipimus, si non vultis vos et principes vestri a collegio nostro et membris ecclesiae separari. Justo enim judicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua sanctos ipsius persequantur (Prosperi sent. 23, et S. August. in Ps. CXVIII); ut qui spiritu Dei juvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores. Illi tamen qui hoc agunt, nullatenus evadent poenam: quia, ut ait Dominus: Vae illi per quem scandalum venit (Matth., XVIII). Et quamquam juxta Salvatoris sententiam, necesse sit venire scandala: vae tamen per quem veniunt. De occultis enim cordis ( Prosperi sent. 21, et S. August. in eumdem Psalmum ) alieni temere judicare, peccatum est: et eum cujus non videntur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere, cum eorum, quae homini sunt incognita, solus Deus judex sit justus, qui inspector est verus. Unde scriptum est: Incerta non judicemus, quousque adveniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium (I Cor., 4) (In decret. Ivonis, libri IV). Et quamvis vera sint (S. Isid. Synon. II, c. 16), non tamen credenda sunt, nisi certis indiciis comprobentur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur. Nullus ergo potest humano condemnari examine, quem Deus suo judicio reservavit (Hadr. coll. cap. 51 et 67; et Const. Magnus ad Patres Nicaenos). Haec omnia summopere sunt praecavenda, ne praesumptores esse videamur. Et accusatio episcoporum non est facile recipienda, dicente Domino: Non suspicies vocem mendacii (Exod. 23). Et Apostolus (I Timoth. 5) inquit, adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam absque duobus vel tribus idoneis testibus (Vide epistolam II, Julii papae, eadem νοθείας labe foedatam). Si haec de presbyteris vel caeteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis? Quibus cognitis, magis vos dominari velle manifestum est, quam consulere fratribus, aut sustentare eos, quia honor inflat superbiam: et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam. Decuerat namque, juxta praefatas regulas, ut si aliquid egissent contra suum ordinem, mandare nobis, et expectare, quid ad vestra consulta rescriberemus, intantum, ut si etiam quidquam grave intolerandumque committerent, nostra praestolaretur censura, ut nihil prius aut aliquid aliud decerneretis, quam quod nobis placere cognoveritis, et a regulis praestitutis nulla, aut negligentia, aut praesumptione recederetis. Cesset hujusmodi, nec illi qui nos in sua nolunt recipere querela vel accusatione, nocumenta, quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta, quoniam convenit nobis paternarum sanctionum diligenter esse custodes. Merito namque causa nos respicit, si silentio faveamus errori. V. --Est insuper a sanctis praedecessoribus nostris plerumque jam statutum, ut nemo anathema in nostra suspiciatur accusatione pressa nostra auctoritate, praesumptio; citentur hujusmodi, cum nos super illos sciamusa Domino constitutos, non illos super nos. Et sicut major non potest a minore judicari, ita nec colligari; quia rarum est omne quod magnum est. Portemus onera omnium qui gravantur, quinimo, haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, cujus vice fungimur legatione, et cujus regula informamur, quatenus ejus fulti auxilio, ab omnibus nunc et in perpetuum tueamur adversis. Data XVII kalendas augusti, Valeriano et Decio, viris clarissimis, consulibus. DECRETA SIXTI SECUNDI EX GRATIANO (2 q. 6 et 3 q. 6)>. Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari apud primatem dioeceseos, aut penes universalis apostolicae Ecclesiae papam judicetur.

EX EODEM UT SUPRA. Super appellatione, alterius provinciae judices audire non oportet. Si quis clericus super quibuslibet criminibus accusatus fuerit, in provincia, in qua consistit ille qui pulsatur, suas exerceat actiones: nec existimet eum accusator suus alibi, aut longius ad judicium protrahendum.