Epistolae dubiae (Felix I)

This is the stable version, checked on 19 Februarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae dubiae
saeculo III

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus V


Epistolae dubiae (Auctor incertus (Felix I?)), J. P. Migne

EPISTOLA

I. AD PATERNUM EPISCOPUM. De judiciis et accusationibus et defensionibus sacrorum ordinum.
I.-- Quod detractores et fautores inimicorum ab accusatione episcopali submoveantur.
II.-- Ne minores a majoribus accusationibus impetantur.(0145B)qui adversus clericum causam aliquam habebunt in provincia.
III.-- In re dubia non judicetur certa sententia de his
IV.-- Clerici actiones suas exerceant.
V.-- Primates in accusatum episcopum quomodo se gerere debeant.
VI.-- Judices Ecclesiae ne absente eo, cujus causa ventilatur, sententiam proferant, et ne proditoris calumnia aut vox audiatur.

Charissimo atque dilectissimo Paterno coepiscopo, Felix episcopus in Domino salutem.

Gaudere me plurimum (S. Leo, ep. 31), et exultare in Domino, dilectionis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur. quantum catholicam diligis fidem, et quantum haereticum detestaris errorem. (0145C)Haeresis quippe est nimis impia, et evangelicae veritatis inimica, quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa christianae religionis conatur fundamenta convellere. Quoscumque enim rapit ad se, non solum in hoc vitium, sed in multa alia vitia ruere facit: et ipso suadente antiquo hoste, non solum persecutores Ecclesiae, sed etiam sacerdotum ejus, fiunt. Una igitur mente corrigere curemus et insequamur tales, et ab hoste suo Ecclesiam, ejusque fideles et sacerdotes Domini, nitamur liberare. Praestabit vires omnipotens redemptor noster charitati atque justitiae (S. Greg., ep. 36, lib. IV): praestabit nobis, longe a se positis, unitatem Spiritus sui ipse, cujus artificio, quasi in arcae modum, quatuor mundi constructa lateribus, atque imputribilium lignorum compage, et bitumine charitatis adstricta est Ecclesia, ut nullius adversitate Spiritus, nullius venientis extrinsecus tumore fluctus perturbetur. Sed quemadmodum illius gudernante gratia, petendum est, ut nulla nos superveniens exterius unda conturbet, ita ex totis orandum (0145D)est visceribus, frater charissime, ut suae providentiae dextera cumulum sentinae nobis interioris exhauriat. Adversarius quippe diabolus, qui contra humiles saeviens, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I S. Petr., V), non jam, ut cernimus, caulas circuivit, sed ita valide in quibusdam Ecclesiae necessariis membris dentem figit, ut nulli dubium, (0146)quia nisi unanimiter, faciente Domino, cunctorum provida pastorum turba concurrat, omne (quod absit) citius ovile dilaniet.

I. Quapropter detractores, qui divina auctoritate eradicandi sunt, et fautores inimicorum, ab episcopali submovemus accusatione.

II. Similiter ne summorum quispiam (Hadr., col. 19), minorum accusationibus impietatur, aut dispereat.

III. Neque in re (S. Greg., ep. 30, lib., VIII) certa (0146B)judicetur sententia, nec ullum judicium, nisi ordinabiliter habitum, teneatur.

IV. Si quis super quibuslibet criminibus clericum pulsandum crediderit, in provincia, in qua (Hadr., col. 8) consistit ille qui pulsatur, suas exerceat actiones, nec aestimet eum accusator alibi, aut longius pertrahendum ad judicium. Illi vero, qui pulsatus fuerit, si judices suspectos habuerit, liceat appellare primates.

V. Primates quoque accusatum discutientes episcopum, non ante sententiam proferant damnationis, quam apostolica freti auctoritate, aut reum se ipse confiteatur (An. in const., lib. IX, tit. 40, cod. The., 11, q. 3, Irritum esse episcoporum), aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincatur. (0146C)Aliter irritam esse censemus et injustam episcoporum damnationem, et idcirco a synodo retractandam, ita ut oppressis ab omnibus, in cunctis subveniatur causis.

VI. Caveant (Conc. Carth., IV, c. 28) judices Ecclesiae, ne absente eo cujus causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit, qui etiam rationem pro actione fratrum in praesentia dabunt. Proditoris vero nec calumnia, nec vox audiatur. Nemo enim debitorem amplius potest cognoscere, quam ille qui injuriam ejusque sustinuit (Cod. The., const. 3, tit. 10, lib. X) nequitiam. Omnes ergo qui in Christo volunt pie vivere necesse est ut ab impiis dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tamquam stulti et insani (Prosp., sent. 32, ex Aug. in ps. CXXII), qui praesentia bona perdunt, ut invisibilia et futura acquirant. Despectio tamen et irrisio talium in ipsos retorquebitur qui ipsos infestant: quia et abundantia eorum in egestatem, et superbia transibit in confusionem. Et quidquid justis adversitatum vel malorum (0146D)irrogatur, non est poena criminis, sed virtutis examen. Et sicut aurum, quanto plus excoquitur, tanto melius efficitur: sic justus, quanto plus tribulatur (si ipsam tribulationem patienter portaverit) multo purior et charior Deo redditur. Unde ipsa per se Veritas dicit (S. Matth., V): Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. (0147A)De talibus Dominus per Isaiam loquitur, dicens (Isa., LXVI): Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri, odientes vos et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra: ipsi autem confundentur. Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. Antequam parturiret, peperit: antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? Numquid parturiet terra in die una? aut parturietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego, qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus? Laetamini cum Jerusalem, et exultate in ea omnes qui diligitis (0147B)eam. Gaudete cum ea universi gaudio, qui lugetis super eam, ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus, quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quia torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis. Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra sicut herba germinabunt. Et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadriga ejus, reddere indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis. Quia in igne Dominus dijudicat, et in gladio suo ad omnem (0147C)carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino. Qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem, et murem: simul consumentur, dicit Dominus. Ego autem opera eorum, et cogitationes eorum, venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis: et venient et videbunt gloriam meam, et ponam in eis signum. Et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes, in mari, in Africa, in Lydia tendentes sagittam in Italiam, et Graeciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus, et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit (0147D)Dominus: quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domo Domini. Et assumam ex eis in sacerdotes et in levitas, dicit Dominus: Quia sicut coeli novi, et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato et veniet omni scaro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et (0148A)ignis eorum non extinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Quid aliud detrahentes faciunt (S. Greg., ep. XLV, lib. VIII), nisi in pulverem flant, atque in oculos suos terram excitant? Et unde plus detractationis perflant, inde magis nihil veritatis vident? Tales tamen, frater charissime, portandi sunt et corrigendi, quia caeci sunt, et duces caecorum (S. Matth., XV). His, charissime, respondi breviter consultis tuis, quae te et omnes episcopos regulariter tenere mandamus. Tuam tamen, frater, monemus prudentiam, ut pro statu Ecclesiae et sacerdotum ejus, pro viribus elaborare studeas, et ordinem sanctae romanae et apostolicae Ecclesiae per omnia teneas, et violari sanctorum decreta non permittas, sed omnes quoscumque potueris, instruas, ut fructuosos manipulos (0148B)Domino repraesentes. Vale. Data nonis junii, Claudio et Aureliano viris clarissimis consuribus. EPISTOLA II. DE AUCTORITATE JUDICIS SEDIS APOSTOLICAE, ET DE EPISCOPIS ACCUSATIS. Felix episcopus universis episcopis per Galliae provincias constitutis, in Domino salutem.

Bonorum operum et spiritualium studiorum Deum auctorem esse (S. Leo. ep. 32) non dubium est, qui eorum incitat mentes et adjuvat actiones. Unde laetari me fecerunt scripta vestra, ex bono studio et ex integritate fidei devotionis vestrae: sed ex afflictione et contritione vestra magna ex parte tristavere. Tristis enim, tristes ( Petri Chrysologi, ep. ad Eutychem ) (0148C)legi litteras vestras, et scripta moesta moerore debito percurri: quia sicut nos Ecclesiarum pax, sacerdotumque ejus concordia et tranquillitas plebis audire facit gaudium, ita nos affligit et dejicit fraterna afflictio. Vos tamen nolite multum tristari (S. Greg. ep. 45, lib. VIII), quia sicut ipsa per se Veritas ait: Si de hoc mundo fuissetis, mundus quod suum erat, diligeret: sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (S. Joan., XV), id est, mundi amatores. Quidquid tamen hi loquantur, aut adversum vos agant, vos tamen semper integram servate fidem, et puram habetote conscientiam, ut integer spiritus et anima servetur in die Domini (I Thes., V). Nos vero ad supplementum vestrum fratres et coepiscopos nostros (0148D)vocavimus amplius quam septuaginta, cum quibus haec quae subter habentur inserta, regulariter tractanda decrevimus. Vestris enim epistolis in omnium audientia perlectis, quae multas (ut nostis) querimonias et oppressiones in se continebant vestras, decretisque, quae sunt de accusationibus episcoporum, sancta synodus (0149A)dixit: Haec sunt, quae deinceps propter malorum hominum insidias, qui in Ecclesiam et in ecclesiasticos saeviunt viros indifferenter, et conservare firmissime volumus in saeculo: Si quis episcopus ab illis accusatoribus, qui recipiendi sunt, fuerit accusatus, postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit, ut ipsam causam emendare debeat, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa ejus canonice deferatur, qui in congruo loco, intra ipsam provinciam, tempore congruo, id est, autumnali vel aestivo, concilium regulariter convocare debebunt, ita ut ab omnibus ejusdem provinciae episcopis inibi audiatur. Quo et ipse regulariter convocatus; si eum aut infirmitas (cod. The. lib. IX, tit. I, const. 10, 3, q. 2, si episcopus (0149B)suis fuerit) aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debebit: quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est, qua audientia rogetur. Nam si suis fuerit, aut Ecclesiae sibi commissae rebus expoliatus, aut (quod absit, quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus) a sede propria ejectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus: tunc canonice antequam in pristino statu restituatur cum omni privilegio sui honoris, et sua omnia, quae insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerant, legibus redintegrentur: nec convocari, nec judicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate (minime tamen judicandus) advenire sponte elegerit. Nullatenus ergo a quoquam respondere rogetur, antequam integerrime omnia quae per suggestiones inimicorum (0149C)suorum amiserat, potestati ejus ab honorabili concilio legali ordine redintegrentur; praesul vero cum omni honore statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque libere atque secure diu suis, tunc regulariter infra quatuor vel quinque, aut septem menses, juxta quod possibilitas ei fuerit, et non ante, convocatus ad tempus, concilio in legitimo et canonico, veniat ad causam: et si ita juste videtur, accusantium propositionibus respondeat. Nam hoc summopere providendum est, ne antequam haec fiant, coactus respondeat, quia contentio semper vitanda est. Adimi namque episcopo episcopatum (Conc. Afr., c. 87), antequam causae ejus exitus appareat, nulli christiano videri jure potest, quia talis (0149D)praesumptio sacrilegium est, et auctor talium, sacrilegus. Quod si aegrotans fuerit episcopus (3 q. 3, si aegrotans), aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat. Nec a (0150A)communione suspendatur, cui crimen intenditur (Concil. Carth. III, can. 7); nisi ad causam suam dicendam electorum judicum die statuta litteris evocatus, minime occurrerit: hoc est, nisi eum aliqua praeoccupaverit necessitas infra spatium praedictorum mensium, et eo amplius, prout causa dictaverit. Quod si ex utraque parte ad causam dicendam venerint; quia unus absque altero audiri non debet, quaerendum est in judicio, cujus sint conversationis et fidei atque suspicionis accusatores aut qua intentione hoc faciant: quia ad hoc admitti non debent, nisi bonae conversationis et rectae fidei viri, hi videlicet qui omni suspicione careant, et bona vita clareant, neque infames existant. Quod si accusatorum personae in judicio (3, q. 10. Si accusatorum personae) (0150B)episcoporum culpabiles apparuerint ( idem, Conc. Carth. ), ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas asserere (non tamen criminales) vel ecclesiasticas voluerint. Infamis enim persona (3, q. 7, Infamis persona), nec procurator potest esse, nec cognitor. Absente vero adversario (3, q. 9, Absente adversario), non audiatur accusator: nec sententia, absente parte alia, a judice dicta, ullam obtinebit firmitatem (Vide Anianum in sent. Pauli, lib. V, tit. 2 et 5): neque absens per alium accusari (3, q. 9, Absens per alium), aut accusare potest, nec affinis illis admittatur. Neminem ergo exhiberi de provincia ad provinciam (Vide novellam tertiam libri tertii et Anianum et cod. Theod. const. 4, lib. II, tit. I), vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem judicis, ad quem fuerit (0150C)appellatum, id est, ut auctor semper rei forum sequatur. Si quis autem judicem sibi adversum senserit, vocem appellationis exhibeat quam nulli oportet negari ( Huc usque caput 5, coll. Hadr., quibusdam subinde insertis ). Peregrina vero judicia (3, q. 6, Peregrina judicia) generali sanctione prohibemus: quia indignum est, ut ab externis judicetur qui comprovinciales (Hadr. coll. 17, ex const. 10, tit. 1, lib. IX, cod. The.) et a se electos debet habere judices. Haec, fratres, ad vestram et omnium coepiscoporum opem et defensionem in synodo unanimiter sunt decreta, ut si forte aliqui (Concil. Hisp. II, c. 13) stultorum vos accusare, qui diabolicae deceptionis errore decepti sunt, voluerint, dum ista legerint vel audierint, (0150D)resipiscant et ad unitatis concordiam revertantur: et quod prius erat in ultionem, transibit in gloriam. Nam procul dubio multi sunt, qui (secundum apostoli vocem) prurientes auribus, a veritate auditum avertunt, ad fabulas autem convertuntur (I Tim., IV) et ad nocumenta honorum transeunt. Ait ( idem conc. cit. ) autem idem apostolus de infidelium ignorantia: Si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Similiter si hi Dominum perfecte agnovissent et amassent, numquam servos ejus perturbassent, nec verbis aut factis persecuti essent. Quod (0151A)mus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V), cur insequimur fratres? Cur perturbamus statum Ecclesiae Dei, et eos qui ei servire debent, affligimus? Martyres enim passi sunt ( idem Conc. cit. ), non tamen animae eorum occisae sunt in corporis passione, ore Veritatis attestante: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (I Matth. X). Ubi agnosci oportet, quod si animae martyrum, corpore perempto, suppliciis extingui non possunt, nec animae praedicatorum et doctorum persequi debuissent, aut perturbari, et a Dei famulatu averti, quia cum corporibus non deficiunt. Tales autem perturbatores Ecclesiae non solum praedicta agunt mala, sed et memorias (Conc. Gangrense, cap. 20, interp. Dion.) martyrum execrantur. (0151B)Quapropter in praefata constituimus synodo, vobisque et omnibus Ecclesiis tenendum et agendum mandamus, ut super memorias martyrum missae celebrentur, ne memoriae eorum a talibus extingui, aut veneratio possit prohiberi. Vos vero, fratres, nolite multum turbari, nolite vexari, sed confortamini in Domino, et in potentia claritatis ejus (Ephes., VI). Habetote interim ista ad suffragium vestrum, apostolica auctoritate decreta: et scitote nos semper paratos habere etiam (si necesse fuerit) usque ad mortem, ad quaecumque vobis necessaria fuerint (Domino opem ferente) perficienda. Illi tamen, auctore Deo, peribunt, et vos stabitis, si tamen labor vester non fuerit inanis, sed plenus fide et charitate. Vae, inquit propheta, qui potum dat amico suo, mittens (0151C)fel suum (Habac., II). Et iterum sapientissimus Salomon ait (Haec eodem in ep. Felicis II, ad Aegyptios): Qui loquitur iniqua non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium. In cogitationibus ergo impii interrogatio erit. Sermonum autem illius auditio ad Dominum perveniet, et ad correptionem iniquitatum illius. Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. (Sap., I). Haec enim si amplecti voluissent proprio et sano sensu, ad reprobum sensum minime laberentur: sed per Dei timorem sermonum suorum praecaventes custodiam, piam sanctorum patrum diffinitionem sine quadam nocumenti praesumptione, utique conservassent. Quoniam dicit sacrum eloquium: Consilium bonum conservabit te, et mens bona custodiet te (Prov., II). Non enim (0151D)de fontibus salutiferis spiritualiter ad acquisitionem aeternae vitae procedunt tales accusationes et detractiones, atque ideo competenter nos beatus Paulus apostolus praemuniens ait: Non debere plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom., XII), in definitione pietatis perdurantes. Qui enim haec praetereunt, non tantum laesi sunt, decidentes a corroboratione sua, sed insipientiae suae dereliquerunt domibus memoriam, ut in his, in quibus peccaverunt, minime latere potuissent. Gloria (0152A)enim et contumelia in loquela (Eccles., V), et in loquela linguae hominis casus illius est. Ideoque conveniens est, hanc quidem ostensionem reprehensionum illorum nostris actibus inseri, ne ulterius jam talia patiamini, seminantibus eis zizania et scandala, sed laetari in officiis et dogmatibus vestris mereamini. Igitur erubescant, ac talia et hujusmodi blasphemiam subtrahere testinent, si noluerint a sacerdotali nostro collegio segregati, et a totius christiani populi societate divelli. Licet namque de his plura et per necessaria, quae in decretis sedis apostolicae et ab apostolis eorumque successoribus, nostris videlicet praedecessoribus, statuta inveniuntur, dicere et conscribere potuissemus, tamen melius nobis visum est, ut epistolam oratione claudamus. Deus omnipotens et hujus unigenitus Filius, et salvator (0152B)noster Christus hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus et coepiscopis nostris, quibuscumque tribulationibus laborantibus, totis succurratis viribus, et cum eis compatientes, crucem ejusdem Domini Salvatoris portetis, ut veri ipsius discipuli coram omnibus appareatis, ut et vos, et qui vobiscum sunt, hic et in futuro meliora possideatis, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae preparavit Deus diligentibus se (I Cor., II). Per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et cum quo omnipotenti Deo gloria in saecula saeculorum. Amen. Valere vos opto, charissimi fratres. Data quinto idus augusti, Claudio et Paterno viris clarissimis consularibus (an. Christi 269, nondum mortuo Dionysio).

EPISTOLA III. AD BENIGNUM EPISCOPUM.

(0152C)

I. Errant qui Filium non videre Patrem contendunt, eo quod Deum nemo vidit umquam.
II. Errant affirmantes Filium minorem Patre, quia ille invisibilis, Filius vero visibilis.

Dilectissimo fratri Benigno episcopo, Felix episcopus, in Domino salutem. Suscipientes fraternitatis tuae epistolas (Zacharias, ep. V), quibus me requisisti super fidei documentis, quae ab aliis habebantur aliter, quam rectae fidei contineant sacramenta, prout Dominus dedit, pro fraternitatis amore respondere non resultavimus. Semper enim dubia et majora negotia, terminum ab hac (0152D)sancta sede, a tempore apostolorum, qui eam suis documentis instruxerunt, accipere consueverunt. Et ideo tu recte fecisti, quod hujus sanctae sedis consultis te caeterosque firmari et instrui voluisti.

I. --Continebant enim litterae tuae, fratrumque tuorum, quod quidam dicunt, Filium non posse proprie videre Patrem, quia scriptum est: Deum enim nemo vidit umquam. Et alii fingunt: Ideo minor est Patre Filius, quoniam Pater illi perhibet testimonium. Quidam autem garriunt, quod ideo Patre minor est, (0153A)quia invisibilis ipse dicitur (S. Joan., I; S. Matth., XVII; S. Marc., IX; S. Luc., IX; I Cor., IV; Colos., I; I Tim., I), Filius vero visibilis comprobatur. Hi enim ignorantes divinarum Scripturarum et apostolorum jura, ex proprio aut adulterino sensu talia fabricant, et seducere corda fidelium quaerunt. Nos vero ad ipsius fontis originem redeamus, ex quo Filium Patrem semper videre potuisse vel posse, evidentioribus testimoniis Veteris et Novi Testamenti litteris docemus, Salomone dicente: Est tecum sapientia, quae novit opera tua, quae adfuit tibi cum faceres orbem terrarum, et ipsa novit quid sit placitum coram oculis tuis. Et Dominus in Evangelio: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Et iterum: Nemo Deum (0153B)vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit. Et iterum Judaeis dixit: Vos non nostis eum, ego autem novi eum. Quod si dixero, quia non novi eum, ero similis vobis, mendax. Item ibi: Qui ex Deo est, hic novit eum: Et iterum: Ego novi eum, quia ab ipso sum. Ecce docuimus quia videt semper Filius Patrem. Quomodo adstruunt eum Patrem non posse videre, in cujus sinu noscitur permanere? Si sereno sensu divinas recenseas Scripturas, invenies non solum Patrem Filio testimonium perhibentem, sed totam simul inseparabilem trinitatem, ipso Domino protestante, qui ait: Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (S. Joan., VIII). Et iterum: Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium (0153C)meum verum est, quia scio unde venio, et quo vado (Ibidem). Et de Spiritu Sancto: Cum venerit Paracletus spiritus veritatis, ille testimonium perhibebit de me (Joan., XV). Intende, quaeso, intende quoniam, in quibus una testificationis virtus ostenditur, nullus ab alio neque potior neque inferior judicatur.

II. --Saepius ista jam diximus, quia secundum hominis formam Filius visibilis dicitur, secundum vero deitatis substantiam invisibilis praedicatur, Paulo attestante apostolo: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom., XI)! Et in Isaia: Cui similem aestimatis eum, cum sit ipse invisibilis (Isai., XL)? Et item Apostolus: Mihi autem minimo omnium sanctorum data est gratia haec in gentibus, (0153D)evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispositio sacramenti absconditi a saeculis, in quibus omnia creavit (Ephes., III). Item ipse: Qui est, ait, imago Dei invisibilis (Coloss., I). Et ad Colossenses: Ego Paulus minister, qui nunc gaudeo in passionibus meis pro vobis, et suppleo quae desunt tribulationum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia, cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei in ministerium Christi, (0154A)quod absconditum fuit a saeculis et a generationibus (Ibidem). Item ibi: Ut consolentur corda eorum in charitate, in omnes divitias adimpletionis intellectus, in agnitionem mysterii, quod est Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss., II). Et in psalmo LXXVI: In mari est via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. Et in Salomone: Sapientiam Dei praecedentem omnia, quis investigabit (Eccl., I)? Item ibi: Radix sapientiae cui revelata est? et astutias illius quis agnovit (Ibidem)? Item ibi: Disciplina sapientiae cui manifestata est, et multiplicationem ingressus illius quis intellexit (Ibidem)? Item ibi: Quoniam mirabilia sunt opera Domini solius, et gloriosa et absconsa, et opera illius invisa hominibus (Eccl., II). Ecce sicut Pater invisibilis (0154B)est, ita etiam et Filius invenitur. Quomodo ergo ab illis, qui hoc dicunt quod mandastis, in eo quod nobis carnaliter se videri dignatus est, Patre inferior judicatur? Talibus nolite credere vos, et alios ab eorum sensu avertere docete. Vos ergo servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore (Psal. II). Apprehendite disciplinam, ne pereatis de via justa. Haec vero (24, q. 1. A recta ergo fide) apostolorum est viva traditio, haec vera charitas, quae praedicanda est, ac veraciter diligenda ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda. Haec sancta et apostolica mater omnium ecclesiarum (Agath. ep. ad Const. Imp., act. IV. conc. VI aecumenici), Christi Ecclesia, quae per Dei omnipotentis gratiam, a tramite apostolicae traditionis numquam errasse probatur, nec ab haereticis (0154C)novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei christianae percepit ab auctoribus suis, apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus manet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, qui suorum discipulorum principi in suis fatus est evangeliis: Petre, inquiens, ecce Satanas expetivit ut cribraret vos, sicut qui cribrat triticum. Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (S Luc., XXII). Consideret itaque vestra excellens prudentia, quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita, et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et numquam a veritatis tramite declinare. Quoniam Dominus et Salvator omnium, cujus fides est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine, fidem beati Petri (0154D)non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit: quod apostolicos pontifices, meae exiguitatis praedecessores, confidenter fecisse, semper cunctis est cognitum. Quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio, pedisequa cupit existere. Vae enim nobis erit, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi, quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus. Vae erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, quam erogare nummulariis jubemur, id est, christianos populos imbuere et docere. Quid in ipsius futuro Christi dicturi sumus examine, si sermonum (0155A)ejus veritatem confundimur praedicare? Quid erit de nobis, cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto rationem justus judex Christus Deus noster districtam exegerit (I Cor., IX; S. Matth., XXV)? Ideo, fratres, hortor dilectionem vestram (S. Leo. ep. adv. Manichaeos), obtestor et moneo, ut qua potestis et debetis, sollicitudine vigiletis, ad investigandos haereticos, et inimicos sanctae Dei ecclesiae, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate (0156A)qua potestis, pro viribus extirpetis. Quoniam ut habebit a Deo dignae remunerationis praemium, qui diligentius, quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit executus: ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare, quicumque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire. Data Nonis Februarii, Claudio et Paterno viris clarissimis consulibus (269 nondum electo Felice).

EPISTOLA IV. AD MAXIMUM EPISCOPUM ET CLERICOS ALEXANDRIAE. De Christi divinitate et humanitate fragmentum. (0155)

(0155A)De incarnatione vero Verbi et fide credimus in Dominum nostrum Jesum Christum ex Maria Virgine (0155B)natum, quoniam ipse est aeternus Dei Filius: Nec enim hominem assumpsit Dei Filius, ut esset alter praeter ipsum: sed Deus existens perfectus, factus est simul et homo perfectus, incarnatus ex Virgine.

(0156A)Περὶ δὲ τῆς σαρκώσεως τοῦ Λὸγου καὶ τῆς πίστεως, πιστεύομεν εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, τὸν ἐκ (0156B)τῆς παρθένου Μαρίας γενηθέντα, ὅτι αὐτός ἐστιν ὁ τοῦ Θεοῦ ἀΐδιος Υἱὸς, καὶ Λόγος, καὶ οὐκ ἄνθρωπος ὑπὸ Θεοῦ ἀναληφθεὶς, ἵν' ἕτερος ᾖ παρ' ἐκεῖνον. Οὐδὲ γὰρ ἄνθρωπον ἀνέλαβεν ὁ τοῦ Θεοῦ Υἱὸς, ἵν' ᾖ ἕτερος παρ' αὐτὸν· ἀλλὰ, Θεὸς ὢν τέλειος, γέγονεν ἅμα καὶ τέλειος ἄνθρωπος, σαρκωθεὶς ἐκ παρθένου.