Migne Patrologia Latina Tomus 67
DioExi.EpDeRaP 67 Dionysius Exiguusc.470–c.544 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA PRIMA. SCRIPTA ANNO CHRISTI 525, PROBO CONSULE, INDICTIONE 3.
Domino beatissimo, et nimium desideratissimo Patri Petronio episcopo, Dionysius Exiguus.
Paschalis festi rationem, quam multorum diu frequenter a nobis exposcit instantia, nunc adjuti precibus vestris explicare curavimus: sequentes per omnia venerabilium trecentorum et octodecim pontificum, qui apud Nicaeam civitatem Bithyniae contra vesaniam Arii convenerunt, etiam rei hujus absolutam veramque sententiam: qui quartasdecimas lunas paschalis observantiae per novemdecim annorum redeuntem semper in se circulum stabiles immotasque fixerunt: quae cunctis saeculis eodem quo repetuntur (al., reponuntur) exordio sine varietatis labuntur excursu. Hanc autem regulam praefati circuli non tam peritia singulari quam sancti Spiritus illustratione sanxerunt, et velut anchoram firmam et stabilem huic rationi lunaris dimensionis apposuisse cernuntur: quam postmodum nonnulli vel arrogantia despicientes, vel transgredientes inscientia, Judaicis inducti fabulis, diversam atque contrariam formam festivitatis unicae tradiderunt. Et quia sine fundamenti soliditate non potest structura ulla consistere, longe aliter in quibusdam annis dominicum Pascha et lunae computum praefigere maluerunt, inordinatos circulos ordinantes (al., ordientes): qui non solum nullam recursus stabilitatem, verum etiam cursum praeferunt errore notabilem.
Sed Alexandrinae urbis archiepiscopus beatus Athanasius, qui etiam ipse (al., et ipse) Nicaeno concilio tunc sancti Alexandri pontificis diaconus, et in omnibus adjutor interfuit; et deinceps venerabilis Theophilus, et Cyrillus, ab hac synodi veneranda constitutione minime desciverunt. Imo potius eumdem decemnovennalem circulum, qui Enneacaidecaeterida Graeco vocabulo nuncupatur, sollicite retinentes, paschalem cursum nullis diversitatibus interpolasse monstrantur. Papa denique Theophilus centum annorum cursum Theodosio seniori principi dedicans, et sanctus Cyrillus cyclum temporum nonaginta et quinque annorum componens, hanc sancti concilii traditionem ad observandas quartasdecimas lunas paschales per omnia servaverunt. Et quia studiosis, et quaerentibus scire quod verum est, debet ejusdem circuli regula fixius inhaerere, hanc post praefationem nostram credidimus ascribendam. Nonaginta quinque autem annorum hunc cyclum studio quo valuimus expedire contendimus: ultimum ejusdem beati Cyrilli, id est quintum circulum, quia sex adhuc ex eo anni supererant, in nostro hoc opere praeferentes: ac deinde quinque alios juxta normam ejusdem pontificis, imo potius saepe dicti Nicaeni concilii, nos ordinasse profitemur.
Quia vero sanctus Cyrillus primum cyclum ab anno Diocletiani centesimo quinquagesimo tertio coepit, et ultimum in ducentesimo quadragesimo septimo terminavit; nos a ducentesimo quadragesimo octavo anno ejusdem tyranni potius quam principis inchoantes, noluimus circulis nostris memoriam impii et persecutoris innectere; sed magis elegimus ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi annorum tempora praenotare: quatenus exordium spei nostrae notius nobis existeret, et causa reparationis humanae, id est passio Redemptoris nostri, evidentius eluceret.
Hoc praeterea lectorem putavimus admonendum, quod circulus iste nonaginta et quinque annorum quem fecimus, cum finito tempore in idipsum reverti coeperit, non per omnia propositam teneat firmitatem. Nam licet anni Domini nostri Jesu Christi ordinem suum continuata serie custodiant, et indictiones per annos quindecim solita revolutione decurrant, epactas etiam, quas Graeci vocant, id est adjectiones annuas lunares undecim, quae triginta dierum fine in se redeunt, fixis regulis invenias adnotatas, decemnovennalem quoque recursum, et paschales quartasdecimas lunas easdem omnium aevorum revolutione reperias: tamen tenorem similem constantiae nequeunt custodire concurrentes dies hebdomadum, et dies Paschae Domini, luraque ipsius diei Dominici. Concurrentium autem hebdomadum (al.,, septem dierum) ratio, quae de solis cursu provenit, septeno (al., septem) annorum jugi circuitu terminatur. In quo per annos singulos unum numerare curabis; in eo tantummodo anno in quo bissextus fuerit, duos adjicies; quae causa etiam facit ut non per omnia circulus iste nonaginta quinque annorum suo recursui concordari videatur. Nam cum in caeteris annis non dissentiat, in illis solis in quibus se bissextus interserit, Pascha dominicum cum sua luna vario modo rationis occurrit. Sed hi qui ordine fixo per omnia decurrunt tempora, mobilium casuum sua stabili circuitione sine ulla possunt difficultate dirigere. Et ideo post expletionem nonaginta quinque annorum, cum harum rerum diligens ad exordium redire voluerit, non ad quintum cyclum sancti Cyrilli, quem nobis necessario proposuimus, sed ad nostrum primum vigilanter excurrat; et ordine, quo diximus, per eos qui firmum cursum retinent, eorum progressum, qui videntur titubare, sustentet.
Illud quoque non minori cura notandum esse censuimus, ne in primi mensis agnitione fallamur. Hinc enim pene cunctus error discrepantiae paschalis exoritur, dum temporis initium ignoratur. Nam cum Dominus omnipotens hanc sacratissimam solemnitatem celebrandam filiis Israel, qui ex Aegyptia servitute liberabantur, indiceret, ait in libro Exodi ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: Mensis iste principium mensium, primus erit in mensibus anni (Exod. XII, 2). Itemque ibidem: Primo, inquit, mense, decimo quarto die mensis ad vesperum comedetis azyma, usque ad vigesimum primum ejusdem ad vesperum (Ibid., 18). In Deuteronomio quoque idem legislator Moyses ita populum de hac re commonet dicens: Observa mensem noverum frugum, et verni primum temporis, ut facias Pascha Domino Deo tuo, quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto noctu (Deuter. XVI, 1 et seq.). Tanta hac auctoritate divina claruit, primo mense, decimo quarto die ad vesperum, usque ad vigesimum primum, festivitatem paschalem debere celebrari. Sed quia mensis hic unde sumat exordium, vel ubi terminetur, evidenter ibi non legitur, praefati trecenti et octodecim pontifices, antiqui moris observantiam, et exinde a sancto Moyse traditam, sicut in septimo libro Ecclesiasticae refertur Historiae, solertius investigantes, ab octavo idus Martii, usque in diem nonarum Aprilium, natam lunam facere dixerunt primi mensis exordium: et a duodecimo die calendarum Aprilium usque in decimum quartum calendas Maias lunam decimam quartam solertius inquirendam. Quae quia cum solis cursu non aequaliter volvitur, tantorum dierum spatiis occursum vernalis aequinoctii consequatur: qui a duodecimo calendarum Aprilium die, cunctorum Orientalium sententiis, et maxime Aegyptiorum, qui calculationis prae omnibus gnari sunt, specialiter adnotatur. In quo etiam, si luna decima quarta sabbato contigerit (quod semel in nonaginta quinque annis accidere manifestum est), sequenti die dominico, id est undecimo calendas Aprilis, luna decima quinta, celebrandum Pascha, eadem sancta synodus sine ambiguitate firmavit. Hoc modis omnibus admonens, ut ante duodecimum calendas Aprilis lunam decimam quartam paschalis festi nullus inquireret; quam non primi mensis, sed ultimi esse constaret.
Sed nec hoc praetereundum esse putavimus, quod nimis errant qui lunam peragere cursum sui circuli triginta dierum spatiis aestimantes, duodecim lunares menses in trecentis sexaginta diebus annumerant; quibus etiam quinque dies adjiciunt, quos intercalares appellavit antiquitas, ut solarem annum adimplere videantur. Cum diligens inquisitio veritatis ostenderit in duobus lunae circulis non sexaginta dies, sed quinquaginta novem debere numerari. Ac per hoc in duodecim lunaribus mensibus trecentorum quinquaginta quatuor dierum summam colligi; cui epactas Aegyptii annuas, id est undecim dies, accommodant: ut ita demum lunaris emensio (al., dimensio) rationi solis adaequetur. Quod verissimum esse atque certissimum suprascriptorum Patrum sententia comprobatur: qui, juxta hanc Aegyptiorum calculationem, quartas decimas lunas paschalis observantiae tradiderunt. Sed nonnulli tantae subtilitatis, sive potius sanctionis ignari, dum alia supputationis argumenta perquirunt, a veritatis tramite recedunt. Unde plerumque contingit, ut quando saepe dicti Patres decimam quartam lunam ponunt, eam isti decimam quintam suspicentur; et quae vigesima prima est, vigesimam secundam esse pronuntient. Sed nobis, quibus amor et cura est Christianae religionis, nulla prorsus oportet ratione discedere; sed praefixam ab his paschalem regulam sincerissima convenit observatione servare.
Quanta vero in Ecclesiis toto terrarum orbe diffusis horum Patrum nitamur auctoritate, non labor est ostendere: cum secundum concilium apud Nicaeam post tempora non longa conveniens, eorum primitus definitionem, quam de paschali ratione protulerant, nullo modo violandam esse censuerit. Denique in sanctis canonibus, sub titulo septuagesimo nono, qui est primus ipsius Antiocheni concilii, his verbis invenitur expressum: Omnes qui ausi fuerint dissolvere definitionem sancti et magni concilii quod apud Nicaeam congregatum est, sub praesentia piissimi et venerandi principis Constantini, de salutifera solemnitate paschali, excommunicandos, et de Ecclesia pellendos esse censemus; si tamen contentiosi, adversus ea quae bene sunt decreta, perstiterint. Et haec quidem de laicis dicta sint. Si quis autem eorum qui praesunt Ecclesiae, aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, post hanc definitionem tentaverit ad subversionem populorum, et Ecclesiarum perturbationem, seorsim colligere, et cum Judaeis Pascha celebrare; sancta synodus hunc alienum jam hinc ab Ecclesia indicavit, quod non solum sibi, sed plurimis causa corruptionis ac perturbationis exstiterit. Nec solum a ministerio tales removet, sed etiam illi qui post damnationem hujusmodi communicare tentaverint, damnati sunt, omni quoque extrinsecus honore privati, quem sancta regula, et sacerdotium Dei promeruit. His non dissimilia venerabilis papa Leo sedis apostolicae praesul pronuntiat, dicens: Contra statuta canonum paternorum, quae ante longissimae aetatis annos in urbe Nicaea spiritalibus sunt fundata decretis, nihil cuiquam audere conceditur: ita ut si quis diversum quid velit decernere, se potius minuat, quam illa corrumpat. Quae si, ut oportet, a cunctis pontificibus intemerata serventur, per universas Ecclesias pax erit, et firma concordia. Et iterum: In omnibus, inquit, ecclesiasticis causis, his legibus obsequimur, quas ad pacificam observantiam omnium sacerdotum per trecentos octodecim antistites Spiritus sanctus instituit: ita ut etiamsi multo plures aliud, quam illi statuere, decernant, in nulla reverentia sit habendum, quidquid fuerit a praedictorum constitutione diversum.
Sufficienter, ut putamus, cunctis indicitur, ne deinceps aliter quam a sanctis constitutum est Patribus, sacratissimum Pascha celebretur. Quod si testimonia tantorum sacerdotum forsitan quis obstinata mente despexerit, etiam in historia ecclesiastica paria breviter intimata reperiet; multorumque relatione pontificum, et maxime beati Athanasii, cujus supra meminimus, haec eadem vulgata cognoscet. Idipsum vero epistola sancti Proterii Alexandrinae urbis episcopi ad eumdem papam Leonem pro hac eadem paschali quaestione directa, testatur: quam ante hos annos transferentes e Graeco, huic operi adnectendam esse perspeximus (al., prospeximus): nec non et argumenta Aegyptiorum sagacitate quaesita subdidimus; quibus, si forsitan ignorentur, paschales tituli possint facile reperiri: id est, quotus sit annus ab Incarnatione Domini, et quota sit indictio; quotus etiam lunaris circulus, sive decemnovennalis existat; caeterique simili (al., caeteraque similia) supputationis compendio requirantur. Orantem pro nobis beatitudinem vestram divina gratia custodire dignetur.
EPISTOLA II. SCRIPTA ANNO CHRISTI VULGARI 526.
Dominis a me plurimum venerandis Bonifacio primicerio notariorum, et Bono secundicerio, Dionysius Exiguus salutem.
Observantiae (al., Reverentiae, non bene) paschalis regulam, diu sancto ac venerabili Petronio episcopo commonente, tandem stylo commendare compulsus, omnem deinceps diversitatis oppugnationem sublatam fore credideram; maxime quod sanctorum trecentorum octodecim antistitum qui apud Nicaeam convenerant, auctoritatem totis nisibus insinuare curaveram: qui in ipso concilio venerando decemnovennalem cyclum regulariter affigentes, quartas decimas lunas paschalis observantiae per omnia tempora legi suae revolutionis immobiles adnotaverunt. Sed quoniam sanctitas vestra, orta rei hujus quaestione, de archivo Romanae Ecclesiae Paschasini venerabilis episcopi scripta, quem constat pro persona beatissimi papae Leonis sancto Chalcedonensi praesedisse concilio, ad eumdem papam per idem tempus directa nunc protulit, quae sanctis Patribus evidenti ratione consentiunt, huic praesenti indidimus operi: ut hujus etiam viri testimonio niteremur, qui manifesto miraculo venerabilium pontificum paschalia decreta confirmat. Quod vero in scriptis ipsis communium annorum et embolismorum mentio facta est, et a nonnullis haec ratio, quae ex Hebraeorum, ut fertur, traditione descendit, magnopere quaeritur, scire volentibus, utrum huic paterna regula (al., paternae regulae) consonare videatur; necessarium duximus, et hanc notitiam, ne probetur in aliquo dissidere, coacta brevitate digerere.
Noverimus itaque, quia idem decemnovennalis cyclus per ogdoadem et hendecadem semper in se revolvitur. Octo namque et undecim ipse numerus explicatur. Ogdoas ergo, quae incipit a primo decemnovennali cyclo, qui est lunaris decimus septimus, hac ratione peragitur, ut annos primum et secundum, communes, id est minores habeat, tertium embolismum, id est majorem; annum quartum et quintum item communes, sextum embolismum; septimum communem, octavum embolismum. Ac per hoc ogdoadis communes anni quinque, et tres embolismi jugiter ascribuntur. Communis autem annus duodecim lunares menses colligit, qui dies trecentos quinquaginta quatuor efficiunt. Embolismus autem annus, et lunas tredecim, et dies trecentos octoginta quatuor habere monstratur. Item hendecas hac lege discurrit. Incipit nono anno cycli decemnovennalis, qui est lunaris sextus: cujus primus et secundus annus communis est, tertius embolismus; quartus et quintus communis, sextus embolismus; septimus et octavus communis; nonus embolismus; decimus communis, undecimus embolismus: sicque hendecas communibus annis septem, embolismis quatuor terminatur. Embolismorum autem ista ratio probatur existere, quia annorum communium videtur damna supplere: quatenus ad solare tempus lunaris exaequetur excursio. Quamvis enim anni solaris circulum per singulos menses luna circumeat, tamen ejus perfectionem duodecim suis mensibus implere non praevalet. Denique in annis communibus ad rationem solaris anni undecim dies lunae deesse cernuntur. In embolismis vero novemdecim diebus eumdem annum videtur solarem luna transcendere. Quapropter ogdoadis et hendecadis annos, juxta praefati circuli ordinem, in medium proferamus; et liquido probabimus, per octo annos et undecim, lunae cursum cum sole contendere: quando tot dies illa colligat quot ille cucurrerit.
In ogdoade diximus quinque annos esse communes, tres embolismos. Quinquies ergo trecenteni quinquageni quaterni, fiunt mille septingenti septuaginta; et ter trecenteni octogeni quaterni, mille centum quinquaginta duo, ac per hoc simul fiunt bis mille nongenti viginti duo. Similiter octo anni solares, si in summam redigantur, id est octies trecenti sexageni quini, et quadrans, faciunt simul bis mille nongentos viginti duos. Simili modo et hendecadis annos, qui sunt communes septem, et quatuor embolismi, si in summam ea qua diximus supputatione congesseris, tantumdem pene reperies, quantum undecim solares anni conficiunt; hoc est, quater mille quatuordecim. Haec est ergo embolismorum, sicut praediximus, ratio, ut incrementis suis communium annorum detrimenta compensent.
Sed jam pulcherrimam vobis atque praeclaram collectionem ipsius cycli decemnovennalis ostendam, per quam omnem deinceps ambiguitatem, si qua mota fuerit, auferatis; nec sit ita quis nimio stupore perculsus, qui demonstrata sibi veritatis luce non gaudeat, et ignorantiae relictis tenebris, tantae rationi protinus non acquiescat. A decima quinta luna paschalis festi, anni, verbi gratia, praecedentis, usque ad decimam quartam sequentis, quod quaerimus, si communis annus est, trecentos quinquaginta quatuor dies habebit; si embolismus, trecentos octoginta quatuor. Quod si dies unus plus minusve contigerit, evidens error est. Excepto videlicet anno primo saepe dicti decemnovennalis cycli, quem a decima quarta luna Paschae ultimi, id est noni decimi anni, usque ad decimam quartam ejusdem primi numerare curamus (al., causavimus). Propter quod idem ultimus epactas, id est adjectiones lunares, octodenas tunc retinens, primo anno, non undecim, ut caeteris annis fieri solet, sed duodecim dies accommodat. Et quia triginta dierum fine volvuntur, nulla epacta in principio ipsius cycli ponitur; secundus autem annus epactas undecim suscipit: et ideo, sicut diximus, a decima quinta luna Paschae primi cycli usque ad finem ejus, in communibus et embolismis annis praefixos dies nos invenire, non dubium est. Quod si aliter aliquando calculantium imperitia fuerit fortassis expositum, hac observantia ratiocinationis eorum falsitas arguetur.
Atque ut hoc manifestius possit intelligi, praesentis anni monstremus exemplo. Indictio quippe quarta est, et lunaris circulus undecimus; decemnovennalis cyclus decimus quartus. Et quoniam hendecadis sextus annus est, eum embolismum esse necesse est. A decima quinta itaque luna praeteriti festi, usque ad decimam quartam praesentis, quot sunt dies diligentius inquiramus: et inveniemus procul dubio, quando Pascha celebrare debeamus. Transacto anno per indictionem tertiam in Pascha lunam decimam quartam nono calendarum Aprilium die, id est vigesimo quarto mensis Martii fuisse, quis dubitet, qui curam hujus rei habere quantulumcunque cognoscitur? Et ideo ab octavo calendarum Aprilium die numerandi sumamus exordium; habemus Martii dies septem, Aprilis triginta, Maii triginta et unum, Junii triginta, Julii triginta et unum, Augusti triginta et unum, Septembris triginta, Octobris triginta et unum, Novembris triginta, Decembris triginta et unum, Januarii triginta et unum, Februarii viginti octo, Martii triginta et unum, Aprilis duodecim dies, quod est pridie idus Aprilis. Fiunt simul trecenti octoginta quatuor. Quod si, juxta eorum diffinitionem, qui lunam aliter quam se veritas habet computant, decimam quartam non pridie iduum Aprilium, sed tertio iduum demus occurrere; trecentos octoginta tres dies imminuto numero colligemus; quod nullo fieri pacto conceditur. Et ita semper quotiens dubitatio talis occurrerit, a decima quinta luna transactae festivitatis, usque in decimam quartam Paschae, quod quaerimus, dies sollicite computemus. Et si communis annus est, trecentos quinquaginta quatuor dies; si embolismus est, trecentos octoginta quatuor inveniemus: nec inaequalitas ( alias, inaequaliter) prorsus eveniet: quia regula cycli hujus hac ratione subsistit, cujus enucleatam formulam subjecta descriptione pandemus.
Anno decemnovennali primo, lunari decimo septimo, a decimo quinto calendas Maii usque nonas Aprilis, quia communis annus est, sunt dies trecenti quinquaginta quatuor.
Anno decemnovennali secundo, lunari decimo octavo, ab octavo idus Aprilis usque in octavum calendas Aprilis, quia communis est, sunt dies trecenti quinquaginta quatuor.
Anno decemnovennali tertio, lunari decimo nono, a septimo calendas Aprilis usque in idus Aprilis, quia embolismus est, fiunt dies trecenti octoginta quatuor.
Anno decemnovennali quarto, lunari primo, a decimo octavo calendas Maii usque in quartum nonas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.
Anno decemnovennali quinto, lunari secundo, a tertio nonas Aprilis usque in undecimum calendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.
Anno decemnovennali sexto, lunari tertio, a decimo calendas Aprilis usque in quartum idus Aprilis, quia embolismus est, fiunt dies trecenti octoginta quatuor.
Anno decemnovennali septimo, lunari quarto, a tertio idus Aprilis usque in tertium calendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.
Anno decemnovennali octavo, lunari quinto, a pridie calendas Aprilis usque in decimum quartum calendas Maii, quia embolismus est, fiunt dies trecenti octoginta quatuor.
Anno decemnovennali nono, lunari sexto, a decimo tertio calendas Maii usque in septimum idus Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.
Anno decemnovennali decimo, lunari septimo, a sexto idus Aprilis usque in sextum calendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.
Anno decemnovennali undecimo, lunari octavo, a quinto calendas Aprilis usque in decimum septimum calendas Maii, quia embolismus est, fiunt dies trecenti octoginta quatuor.
Anno decemnovennali duodecimo, lunari nono, a decimo sexto calendas Maii usque in pridie nonas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.
Anno decemnovennali decimo tertio, lunari decimo, a nonis Aprilis usque in nonum calendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.
Anno decemnovennali decimo quarto, lunari undecimo, ab octavo calendas Aprilis usque in secundum idus Aprilis, quia embolismus est, fiunt dies trecenti octoginta quatuor.
Anno decemnovennali decimo quinto, lunari duodecimo, ab idibus Aprilis usque in calendas Aprilis, quia communis est, hunt dies trecenti quinquaginta quatuor.
Anno decemnovennali decimo sexto, lunari decimo tertio, a quarto nonas Aprilis usque in duodecimum calendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.
Anno decemnovennali decimo septimo, lunari decimo quarto, ab undecimo calendas Aprilis usque in quintum idus Aprilis, quia embolismus est, fiunt dies trecenti octoginta quatuor.
Anno decemnovennali decimo octavo, lunari decimo quinto, a quarto idus Aprilis usque in quartum calendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies trecenti quinquaginta quatuor.
Anno decemnovennali decimo nono, lunari decimo sexto, a tertio calendas Aprilis usque in decimum quintum calendas Maii, quia embolismus est, fiunt dies trecenti octoginta quatuor.