Epistolae confessorum Romanorum et Carthaginensium

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae confessorum Romanorum et Carthaginensium
ed. Migne
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 3

AucVar.EpCoRoE 3 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA CELERINI AD LUCIANUM.(Pamel., Rigalt., Baluz., Paris., XX. Oxon., Lips., XXI.)

ARGUMENTUM hujus et sequentis Epistolae habes istud in Epistola Cypriani XXII. Exempla quoque, inquit, Epistolae Celerini boni et robusti confessoris quam ad Lucianum eumdem confessorem, scripserit, item quid Lucianus ei rescripserit, misi vobis, ut sciretis et laborem circa omnia et diligentiam nostram, et veritatem ipsam disceretis: Celerinus confessor quam sit timoratus, et cautus et humilitate ac timore sectae nostrae verecundus: Lucianus vero circa intelligentiam dominicae lectionis, ut dixi, minus peritus, et circa invidiam verecundiae nostrae relinquendam facilitate sua molestus. Nam cum Dominus dixerit, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Gentes lingui, et in Baptismo peccata dimitti: hic praecepti et legis ignarus, mandat pacem dari et peccata dimitti in Pauli nomine, et hoc sibi dicit ab illo esse mandatum: sicut in litteris ejusdem Luciani ad Celerinum factis animadvertetis, etc.

Hanc vero et sequentes epistolas, ne Baluzianum opus nimium discinderetur, inter Epistolas Cyprianicas ad tomum quartum rejectas, eo tamen loci, propter accuratam chronotaxim, revocavimus. Vid. infr., t. IV, col. 274.

EPISTOLA LUCIANI AD CELERINUM.(Pamel., XXII. Rig., Baluz., Paris., XXI. Oxon., Lips., XXII.)

Vide praecedentis Epistolae argumentum ex S. Cypriano acceptum, et notam qua alias haec Epistola remittitur. Infr. t. IV, col. 279.

EPISTOLA OMNIUM CONFESSORUM AD CYPRIANUM.(Pamel., XVII, Rigalt., Baluz., Paris. XVI. Oxon., Lips., XXIII.) ARGUMENTUM. Libellus Martyrum nomine a Luciano scriptus. Vid. infra, tom. IV, col. 268.

EPISTOLA I. CALDONII AD CYPRIANUM ET COMPRESBYTEROS CARTHAGINI CONSISTENTES.(Pamel. XIX., Rigalt. Baluz. Paris. XVIII., Oxon. Lips. XXIV.) ARGUMENTUM.-- Cum lapsorum quidam, nova urgente persecutione, Christum essent atque adeo antequam in exilium proficiscerentur, pacem peterent, consulit Cyprianus Caldonius an pax illis danda foret.

(Vid. infra, tom. IV, col. 271.)

EPISTOLA MOYSIS ET MAXIMI PRESBYTERORUM, NICOSTRATI ET RUFINI DIACONORUM ET CAETERORUM CONFESSORUM IN FIDE VERITATIS PERSEVERANTIUM AC ROMAE CONSISTENTIUM AD CYPRIANUM.(Pamel. Rigalt. Baluz. XXVI., Paris. XXV, Oxon. Lips. XXXI.)

ARGUMENTUM hujus epistolae recitat infra epistola Novatiani nomine cleri Romani scripta. « Quamquam, inquiunt, confessorum quoque quos hic adhuc in carcerem dignitas suae confessionis inclusit et ad certamen Evangelicum sua fides in confessione gloriosa jam semel coronavit, litteras habeas conspirantes cum litteris nostris, quibus severitatem Evangelicae disciplinae protulerunt, et illicitas petitiones ab Ecclesiae pudore rejecerunt. » --Solatia quae ex Cyprianis litteris perceperunt Romani confessores, grati agnoscunt.--Martyrium non poena sed felicitas.--Voces Evangelicae, faces ad inflammandam fidem in lapsorum causa Cypriani sententiae acceditur.

Fit ejusdem mentio in Epistol. Cypriani XXXII, eamque integram habes infra tom. IV, col. 290.

EPISTOLA PRESBYTERORUM ET DIACONORUM ROMAE CONSISTENTIUM AD CYPRIANUM.(Pamel. Rigalt. Baluz. XXX., Paris. XXIX., Oxon. Lips. XXXVI.)

ARGUMENTUM.-- Ecclesia Romana sententiam suam de lapsis cum Carthaginensis decretis consentientem proponit.--Lapsis adhibita indulgentia ad Evangelii normam exigitur.--Pacem Confessoribus concessam gratia tantum et favoribus inniti inde constat quod lapsi ad episcopos remittantur.--Seditiosa pacis postulatio Felissimi factioni imputanda.

(Vid. infra, tom. IV. col. 303.)

EPISTOLA II CALDONII CUM HERCULANO ET VICTORE AD CLERUM CARTHAGINENSEM.(Pamel. Rigalt. Baluz. XXXIX., Paris. XXXVIII., Oxon. Lips. XLII.) ARGUMENTUM.-- Quod jusserat illis Epistola sua XXXVII Cyprianus, perficiunt Caldonius, Herculanus, et caeteri, ac clero abstentum Felicissimum denuntiant, additis eorum nominibus qui se illi junxerant. Est autem vetus forma litterarum excommunicatoriarum.

(Vid. infra, tom. IV. col. 331.)