Epistolae 2 (Sulpicius Severus)

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae 2
Saeculo V

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20

SulSev.Episto106 80 Sulpicius Severusc.363–c.425 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA.

Domno semper proprio atque apostolica sede colendo domno Desiderio Cadurcae urbis Pontifici Sulpicius Bitoricae [ F. Bituricae] urbis episcopus.

Excitavit animum parvitatis meae nimia dulcedo magnitudinis tuae, et pontificalem sacerdotii vestri laudem insignem, vel ex parte tenuem praesumam disserere sermonem. Sed universa subito virtus defecit in verbis, quem exsuperavit tantae materia dictionis, ut rudimenta tantarum augustiarum [ Ms., anagnusticorum] studia animo librante pensaram, ipsius magnitudinis mole, victus succubui. Unde meo saltem voto satisfeci, etsi [ Ms., ac si] vestro implere suffragio non valui, libens tamen qui aliud nihil dominationi vestrae prodesse appareo. Sed vos semper pietate consueta tanti habetis inquisitionem nos velle frequenter visitare. Unde imprimis incolumitatem vestram inquirentes, quod optamus potius tam motu [ Ms., motum] corporis quam linguae mutuo sermone complere, dum regionum longinquitas non discrepat aspectum, nisi tantummodo fraudat interjectionis spatium, et ipsum tamen dilectio cernit intuitum cum figurat animos [ F., animus] recordatum. Ergo nihil perdet absentiam, quod praesentaliter laboravit praesentiam. Semper in dirigendis apicibus beatitudo vestra solvit officium, ut plus debeat reddendum agminis famulatum, quam meritis consideret debitorem. Auctorem coeli praesumimus postulare, ut vestram jubeat praetendere vitam cursibus annorum longaevam dignetur tempore longo, cujus nunc locuples servatur nomine [ Ms., nomini] mundus. Et diu firmantur [ Ms., firmatus] nutantia culmina rerum, vel dilapsa magis solidata resurgunt. Istud manu propria fecit a tuis temporibus. Vestrae gratiae servire merear, mihi peculiaris Domini.

EPISTOLA II. Domino sancto et apostolica sede colendo fratri Vero Rutente [ L., Rutenae] urbis episcopo Sulpicius peccator.

In quantum vobis vir apostolicus domnus Desiderius Cadurcae urbis episcopus per litteras suas innotuit, gravi injuria homines sui a Perricio diacono [ Ms., diaconus] vestro in parrocia sua Aronnaco pertulerunt. Et audivimus quod Aprilis Kl [ Forte, Kal.] vobiscum exinde placidum [ L., placitum] debeat habere. Propterea salutantes charitati vestrae rogamus, ut taliter adversus domno Desiderio ordinetis emendari, si cognoscitis, quod superius scripsit diaconus exinde negligens est, qualiter vestra est prudentia, et si hoc fortasse ipse dicat, obaudire distulerit, et taliter si non emendatur, qualiter domno Desiderio voluntas est, non aliter fiat, nisi in placito, quod vobis supra scriptus pontifex denuntiaverit memora . . . . diaconus vestro per fidejussores una cum indiculo vestro ante parvitatem nostram faciatis dirigere. Interim nos exemplar epistolae apud nos retenemus. Petimus vestrae dulcissimae sanctitati, ut in sanctis orationibus vestris nos memores esse dignetis.

EPISTOLA III Domno semper suspiciendo, et cum omni honore venerabiliter nominando domno Desiderio papae Sulpicius peccator.

Singularibus mysteriis pastorale competenter implestis officium, eo quod ad nostram parvitatem sollicitudinis destinantes affectu, dum gaudium, quod nobis ipsius resurrectionis dominicae solemnitatis principale contulit, pastoralis visitatio geminavit, in qua utrinque partim et benedictio in oblationes, et affectio praefulsit in apices. Reddentes ergo munia sospitatis, optamus, ut multiplicatis annorum curriculis, vestris mereamur et eulogiis recipi, et affatibus benedici. Annis innumeris vobis serviam, et prosperis perseverantibus polle, beatissime papa.