Epistolae 1 (Sulpicius Severus)

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae 1
Saeculo V

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20


SulSev.Episto23 20 Sulpicius Severusc.363–c.425 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA. AD CLAUDIAM SOROREM SUAM.

De ultimo judicio.

I. Lectis epistolis tuis, multo modo permotum affectum lacrymis tenere non potui. Nam et gaudio flebam quod te secundum Domini Dei nostri praecepta vivere ex sermone ipso litterarum tuarum poteram agnoscere, et pro desiderio tui non poteram non dolere, quod per summam a te injuriam alienabar, si litteras non misisses. Tali ergo sorore non fruerer? Testor autem salutem tuam, persaepe ad vos venire volui, sed usque adhuc impeditus sum, obsistente eo qui consuevit obsistere. Nam et festinabam desiderio meo in tuo aspectu satisfacere; et opus Domini nostri inter nos obiter videbamur acturi, cum alter alterum consolando, calcata a nobis mole saeculi, viveremus. Sed jam veniendi diem tempusque non statuo, quia quotiescumque statui, implere non potui. Domini opperiar voluntatem; speroque quod meis votis et orationibus tuis de nostra nos fructum capere faciat perseverantia. II. Caeterum quod a me in omnibus epistolis quas ad te miseram vitae ac fidei tuae praecepta desiderans, jam per assiduitatem scriptorum meorum verba consumpsi, nihil novum tibi rescribere modo possum quod ante non scripserim. Et sane propitio Deo jam non indiges admoneri, quae fidem inter principia consummans, devotam in Christo exhibes charitatem. Unum tamen moneo, ne transcursa repetas, ne contempta desideres; ne manum aratro inserens (Luc. IX, 62), retrorsum conversa respicias. Quo utique in te redeunte vitio, ordinem suum necesse est sulcus amittat, nec sane mercedem suam cultor accipiat. Alioquin nec partem consequitur, si ex parte cessaverit. Nam sicut a peccato ad justitiam fugiendum est, ita et qui justitiam fuerit ingressus, ne peccato pateat praecavendum. Scriptum enim est justo (Ezech. XVIII, 24, 26), in qua die exerraverit, justitiam non profuturam. In hoc igitur consistendum est, in hoc laborandum, ne qui peccata evasimus, praemia parata perdamus. Stat enim adversus nos paratus inimicus, ut nudatum fidei umbone mox feriat. Non abjiciendus est itaque clypeus, ne latus pateat. Non remittendus est gladius, ne hostis incipiat non timere. Porro cum armatum viderit, abibit. Nec ignoramus durum esse ac difficile adversus carnem et saeculum quotidie dimicare. Sed si aeternitatem cogites, si coelorum regna consideres, quae utique nobis Dominus licet peccatoribus praestare dignabitur, quae tandem condigna passio est qua tanta mereamur? Luctamen autem in hoc mundo parvi temporis est. Nam etsi mors non succedat, senecta succedet. Labuntur anni, fluunt tempora, et, ut spero, Dominus Jesus tamquam desideratos sibi celeriter vocabit. III. O quam felix ille noster excessus, cum a labe peccati melioris vitae conversatione purgatos sede sua nos Christus excipiet! Occurrent martyres et prophetae, tangentur apostoli, gaudebunt angeli, laetabuntur archangeli, victusque Satanas cruento licet ore pallebit; quippe qui etiam nostra, quae sibi in nobis praeparaverat, peccata perdiderit. Videbit gloriam concessam per veniam, merita honorata per gloriam. Nos triumphabimus hoste superato, ubi tunc mundi istius sapientes ridebuntur; ubi avarus, ubi adulter, ubi impius, ubi ebriosus, ubi maledicus recognoscentur. Quid miseri pro sua defensione dicturi sunt! Nescivimus te, Domine, te in mundo esse non vidimus. Prophetas non misisti, legem saeculo non dedisti. Patriarchas non vidimus, sanctorum non legimus exempla. Christus tuus in terra non fuit, Petrus tacuit, Paulus noluit praedicare, Evangelista non docuit, martyres non fuerunt quorum exempla sequeremur. Futurum judicium tuum nemo praedixit, vestire pauperem nemo mandavit, prohibere libidinem nemo praecepit, repugnari avaritiae nemo persuasit. Inscientia lapsi sumus, quae fecimus nescientes. IV. His e contrario ex illo sanctorum choro vel primus justus Noe proclamabit: Ego, Domine, et superventurum propter peccata hominum diluvium praedicavi, et post diluvium exemplum de me praebui bonis, ut malis pereuntibus non perirent, ut isti recognoscerent et quae esset innocentibus salus, et quae poena peccantibus. Post hunc, Abraham fidelis obsistet: Ego, inquit, Domine, fidem qua humanum in te crederet genus, media fere mundi illius aetate fundavi. Ego pater gentium, cujus exempla sequerentur, electus sum. Ego Isaac adhuc parvulum non dubitavi, Domine, offerre tibi pro victima, ut isti recognoscerent nihil non Domino praestari debere, cum me ipsum ne filio quidem unico intelligerent pepercisse. Ego terram meam et cognationem meam te jubente deserui, ut istis quoque esset exemplum nequitias mundi et saeculi peccata deserere. Ego, Domine, te licet corpore, sub imagine primus agnovi, nec dubitavi credere quem videbam, licet in alia mihi substantia videreris, ut isti intelligerent non secundum carnem, sed secundum spiritum judicare. Huic Moyses beatus obsecundabit: Ego legem, Domine, istis omnibus te jubente tradidi, ut quos libera fides non tenebat, lex saltem dicta cohiberet. Ego dixi: Non adulterabis (Exod. XX, 14), ut licentiam fornicationis inhiberem. Ego dixi: Diliges proximum tuum (Levit. XIX, 18), ut charitas abundaret. Ego dixi: Domino soli servies (Deut. VI, 13), ne isti idolis immolarent vel templa esse paterentur. Ego ne falsa testimonia dicerentur edixi, ut istis adversus omne mendacium praecluderem ora. Ego facta dictaque a mundi exordio, operante in me spiritu tuae virtutis, exposui, ut istius cognitio praeteritorum doctrinam tribueret futurorum. Ego te venturum, Domine Jesu, praedicavi, ut istis non inopinatum esset agnoscere quem venturum ante praedixeram. V. Post hunc astabit dignus Domini sui David semine: Ego te, Domine, per omnia nuntiavi; ego nomini tuo tantum serviendum esse clamavi. Ego dixi: Beatus vir qui timet Dominum (Ps. CXI, 1); ego dixi: Exsultabunt sancti in gloria (Ps. CXLIX, 5); ego dixi: Desiderium peccatorum peribit (Ps. CXI, 10), ut isti te agnoscerent et peccare desinerent. Ego cum regia praeditus essem potestate, cilicio superjecto, pulvere subjecto, depositis insignibus magnificentiae meae procubui vestimentis, ut istis mansuetudinis atque humilitatis daretur exemplum. Ego inimicis meis, qui interficere me cupierunt, peperci, ut misericordiam meam istis probarem imitandam. Post hunc Isaias dignus Dei spiritu non tacebit: Ego, Domine, te per os meum loquente, praemonui: Vae his qui jungunt domum ad domum (Isa. V, 8), ut modum cupiditati imponerem. Ego iram tuam peccantibus venisse testatus sum, ut istos a malefactis suis, si non spes praemiorum, saltem suppliciorum formido cohiberet. VI. Post hos aliosque complures qui doctrinae nobis officia praestiterunt, ipse Dei Filius haec loquetur: Ego certe excelsa sede sublimis, coelum palma, terram pugillo continens (Isa. XL, 12), intra extraque diffusus, cunctorum quae gignuntur interior, atque omnibus quae moventur exterior, inaestimabilis naturae potestate infinitus, invisibilis aspectu, incomprehensibilis attactu, ut inter vos ad edomandam duritiam cordis vestri et perfidiam doctrinis salutaribus molliendam vestrum minimus existerem, nasci carne dignatus sum, depositaque Dei gloria, habitum formae servilis assumpsi, ut communicata vobiscum infirmitate corporea, rursum in consortium gloriae meae per obedientiam praecepti salutaris adhiberem. Aegris infirmisque omnibus sanitatem, auditum surdis, visum caecis, vocem mutis, claudis pedum officia restitui, ut vos signis coelestibus permoverem, quo facilius in me atque in his quae praedicaveram crederetis. Ego vobis coelorum regna promisi. Ego etiam, ut impunitatis haberetis exemplum, latronem, qui me sub mortis suae tempore fatebatur, in paradiso collocavi, ut illius fidem qui remitti sibi meruerat peccata, sequeremini. Atque ut exemplo meo pro vobis et ipsi pati possitis, pro vobis ego passus sum, ne dubitaret homo pro se pati quod Deus pro homine pertulisset. Ego me post resurrectionem, ne fides vestra confunderetur, ostendi. Ego in Petro Judaeos monui, ego in Paulo gentibus praedicavi. Nec poenitet. Est fructus bonorum. Opus meum boni intellexerunt, perfecerunt fideles, justi impleverunt, consummaverunt misericordes; et magna pars martyrum, magna sanctorum est. In eodem certe et isti corpore, in eodem fuerunt mundo. Cur nullum in vobis bonum opus, gens vipereae stirpis, invenio? Poenitentiam malorum vestrorum nec sub ultima die vestri finis egistis. Quid autem attinet quod me labiis adoratis, si factis et operibus denegetis? Ubi nunc vestrae divitiae, ubi honores, ubi potentia, ubi vestrae sunt voluptates? Nullam novam in vos mando sententiam. Habetis judicium quod ante praedixi. VII. Tunc illud miseris Evangelista recitabit: Ite in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13; XXV, 30). O miseri quos ista non permovent! Videbunt suam poenam et aliorum gloriam. Utantur saeculo, dum aeternitate illa quae sanctis praeparata est non fruantur. Affluant divitiis, auro incubent, dum ibi egentes, ibi inopes deprehendantur. Sint in saeculo divites, dum in aeternitate sint pauperes, de quibus scriptum est: Divites eguerunt et esurierunt (Ps. XXXIII, 11). Consequenter autem de bonis Scriptura subjecit: Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. Itaque, soror, licet nos isti irrideant, licet nos stultos infelicesque commemorent, felicius gaudeamus opprobriis quibus nobis gloria, illis poena cumulatur. Nec rideamus illorum stultitiam, sed potius infelicitatem doleamus: quia inter illos pars magna nostrorum est, quos si lucrifacere possimus, augetur in nobis gloria. Sed agant se ut volunt, sint nobis tamquam gentiles et publicani; nos vero salvos incolumesque tueamur. Si illi nunc nobis dolentibus gaudent, nos postea in illorum dolore gaudebimus. Vale soror charissima et in Christo dilectissima. EPISTOLA II. AD EAMDEM. De Virginitate. I. Quantam in coelestibus beatitudinem virginitas sancta possideat, praeter Scripturarum testimonia, Ecclesiae etiam consuetudine edocemur, quia addiscimus peculiare illi subsistere meritum cujus est specialis consecratio. Nam cum universa turba credentium paria dona gratiae percipiat, et iisdem omnes sacramentorum benedictionibus glorientur, istae proprium aliquid prae caeteris habent, dum de illo sancto et immaculato Ecclesiae grege quasi sanctiores purioresque hostiae pro voluntatis suae meritis a sancto Spiritu eliguntur, et per summum sacerdotem Dei offeruntur altario. Digna revera Domino hostia tam pretiosi animalis oblatio, et nullius magis quam suae imaginis hostia placitura. De hujusmodi enim Apostolum praecipue dixisse reor: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Possidet ergo virginitas et quod alii habent et quod alii non habent, dum et communem et peculiarem obtinet gratiam, et proprio, ut ita dixerim, consecrationis privilegio gaudet. Nam et Christi sponsas virgines dicere ecclesiastica nobis permittit auctoritas, dum sponsarum modo eas Domino consecrat et velat, ostendens eas vel maxime habituras spiritale connubium quae subterfugerint carnale consortium. Et digne Deo per matrimonii comparationem spiritaliter copulantur quae ejus dilectionis causa humana connubia spreverunt. In his quam maxime illud completur Apostoli: Qui autem adhaeret Deo, unus est spiritus (I Cor. VI, 17).

II. Grande est et immortale, pene ultra naturam corpoream, superare luxuriam, et concupiscentiae spasmeam adolescentiae facibus accensam animi virtute restinguere, et spiritali conatu vim genuinae oblectationis excludere, et vivere contra humani generis legem, despicere solatia conjugii, dulcedinem contemnere liberorum, et quaecumque praesentis vitae esse commoda possint pro nihilo spe futurae beatitudinis computare. Magna haec, ut dixi, et admirabilis virtus est, et non immerito pro magnitudine laboris sui ingenti praemio destinata. Dabo spadonibus, dicit Deus, et in domo mea et in muro meo locum nominatum meliorem filiis et filiabus; nomen aeternum dabo illis, et non deficiet (Isa. XVI, 5). De quibus spadonibus Dominus in Evangelio repetit dicens: Sunt enim spadones qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12). Magnus est quidem pudicitiae labor, sed majus est praemium; temporalis custodia, sed remuneratio aeterna est. De his enim et beatus Apostolus Joannes loquitur, quod sequantur agnum quocumque ierit. Quod ita intelligendum puto, nullum eis locum in coelesti aula claudendum, sed cuncta eis divinarum mansionum habitacula reseranda. III. Sed ut illustrius virginitatis meritum clareat, et quam digna Deo sit manifestius intelligi possit, illud cogitetur quod Dominus et salvator noster Deus, cum propter humani generis salutem hominem dignaretur assumere, non alium quam virginalem uterum elegerit, ut hujusmodi plurimum sibi placere monstraret, et ut pudicitiae bonum utrique sexui intimaret. Virginem matrem habuit virgo mansurus. In se viris, et in matre feminis praebuit virginitatis exemplum. Quo demonstratur in utroque sexu beatam integritatem divinitatis habere plenitudinem ineruisse, dum tantum in matre fuit quidquid habebat in filio. Sed quid ego satisago excellens ac sublime pudicitiae meritum revelare, et gloriosae bonum virginitatis ostendere, cum de hac re plerosque perorasse non nesciam et ejus beatitudinem manifestissimis rationibus comprobasse, et nulli sapienti in dubium venire possit eam rem majoris esse meriti quae sit amplioris laboris? Quisquis enim pudicitiam aut nullius praemii aut parvi existimat, certum est illum aut ignorare aut non voluntarie ejus ferre laborem. Inde illi semper castitati derogant qui eam aut non habent, aut habere coguntur inviti. IV. Nunc itaque, quoniam, paucis licet, tam laborem quam meritum integritatis ostendimus, ne res quae grandi virtute constat, et ingenti praemio destinatur, carere fructu suo possit, diligentius excubandum est. Quantum enim quaecumque species pretiosior fuerit, tanto majore sollicitudine custoditur. Et quoniam multa sunt quae bono proprio carent, nisi aliarum rerum juventur auxilio, ut est mellis species, quae nisi cerarum custodia et favorum cellulis conservetur, et ut verius dixerim nutriatur, naturalem gratiam perdit et subsistere per se ipsam non potest: sicut et vini species, quod si non boni odoris vasis, et reparatis crebris picibus foveatur, genuinam vini suavitatem amittit. Attentius ergo providendum est ne forte et virginitati aliqua sint necessaria, sine quibus nequaquam fructum afferre sufficiat; et tantus nihil proderit labor, dum vane prodesse creditur, quod absque viribus necessariis possidetur. Nisi fallor enim, ob coelestis regni praemium pudicitiae servatur integritas, quod sine vitae aeternae merito neminem consequi posse certum est. Aeterna vero vita nonnisi per omnem divinorum praeceptorum custodiam promereri potest, Scriptura dicente: Si vis in vitam pervenire, serva mandata (Matth. XIX, 17). Vitam ergo non habet, nisi qui cuncta mandata legis servaverit. Et qui vitam non habuerit, coelestis regni non potest esse possessor, in quo non mortui, sed vivi quique regnabunt. Nihil ergo virginitas sola proficiet, quae coelestis regni gloriam sperat, nisi et aliud habuerit cui perpetua vita promittitur, per quam coelestis regni praemium possidetur. Ante omnia ergo pudicitiam integritatemque servantibus, et ejus remunerationem a Dei aequitate sperantibus mandatorum custodia est praecepta, ne gloriosae castitatis et continentiae labor in irritum deducatur. Supra mandatum vel praeceptum esse virginitatem sapiens ex lege nullus ignorat, Apostolo dicente: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25). Cum ergo obtinendae virginitatis consilium dat, non praeceptum, supra mandatum et praeceptum eam esse professus est. Quicumque ergo virginitatem servant, majus quam praeceptum est faciunt. Tunc enim proderit amplius fecisse quam jussum est, si quod jussum est feceris. Nam quomodo plus fecisse gloriaberis, si minus aliquid non feceris? Cupiens divinum implere consilium, ante omnia serva mandatum. Volens virginitatis praemium consequi, amplectere meritum vitae, ut tua castitas remunerari possit. Nam ut vitam praestat observatio mandatorum, ita eorum e contrario generat praevaricatio mortem. Et qui per praevaricationem in morte fuerit, virginitatis coronam sperare non poterit, neque pudicitiae praemium exspectare constitutus in poena. V. Tres enim species sunt per quas regni coelestis possessio introitur. Prima est pudicitia, secunda mundi contemptus, tertia vero justitia: quae ut connexae plurimum se possidentibus praestant, ita divisae prodesse difficile possunt; dum unaquaeque earum non propter se tantum, sed propter alias flagitatur. In primis ergo quaeritur pudicitia ut facilius subsequatur mundi contemptus, quia ab illis mundus contemni levius potest qui matrimonii nexibus non tenentur; mundi vero contemptus exposcitur ut justitia conservetur, quam difficile implere possunt qui saecularium bonorum cupiditatibus et mundanarum voluptatum negotiis implicantur. Quisquis ergo pudicitiae possidet primam speciem, et secundam, quae est mundi contemptus, non obtinet, pene sine causa possidet primam, quando secundam non habet, propter quam prima quaesita est. Et si primam et secundam habeat, cui tertia, quae est justitia, desit, frustra laborat, quoniam superiores duae propter tertiam praecipue requiruntur. Quid enim prodest propter mundi contemptum pudicitiam habere, et propter quod eam habeas non habere? Vel cui rei mundum contemnas, si justitiam, propter quam pudicitiam et propter quam mundi contemptum habere te convenit, non custodias? quia ut prima species propter secundam est, ita et prima et secunda propter tertiam; quae si non fuerit, nec prima nec secunda proficiet. VI. Dicis forsitan: Doce me ergo quid sit justitia, ut eam si cognoverim, facilius implere sufficiam. Dicam tibi breviter ut valeo, et verborum utar simplicitate communium; quia causa de qua agimus talis est, quae disertioribus facundiae sermonibus nequaquam debeat obscurari, sed simplicioris eloquentiae narrationibus pandi. Res enim omnibus in commune necessaria, communi debet sermone monstrari. Justitia ergo non aliud est quam non peccare; non peccare autem est legis praecepta servare. Praeceptorum vero observatio duplici genere custoditur, ut nihil eorum quae prohibentur facias, et cuncta quae jubentur implere contendas. Hoc est quod dicit Psalmista: Recede a malo, et fac bonum (Ps. XXXIII, 15). Nolo enim in hoc putes constare justitiam ut malum non facias, cum et bonum non facere malum sit, et in utroque legis praevaricatio continetur: quoniam qui dixit: Recede a malo, ipse dixit, et fac bonum. Si a malo recesseris et non feceris bonum, transgressor es legis, quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed et in bonorum operum perfectione completur. Neque enim tibi hoc solum praecipitur ut vestitum suis non spolies indumentis, sed ut spoliatos operias tuis; neque ut habenti panem non auferas suum, sed ut non habenti tuum libenter impertias; neque ut solum pauperem suo non pellas hospitio, sed ut pulsum et non habentem recipias tuo. Praeceptum enim est nobis flere cum flentibus (Rom. XII, 15). Quomodo cum illis flemus, si in nullo eorum necessitatibus participamus, nec aliquod eis in his propter quas lacrymantur causis, praebemus auxilium? Neque enim fletuum nostrorum Deus infructuosum quaerit humorem; sed quia lacrymae doloris indicium sunt, vult te ita alterius angustias sentire ut tuas. Et quomodo tibi, in tali tribulatione si esses, subveniri cuperes, ita alteri ipse subvenias, propter illud: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis (Matth. VII, 12). Nam cum flente flere, si nihil, cum possis flenti conferre, conferas, subsannationis, non pietatis indicium est. Denique Salvator noster cum Maria et Martha Lazari sororibus flevit, et immensae misericordiae affectum lacrymarum contestatione monstravit. Et verae pietatis indicia mox opera subsecuta sunt, cum suscitatus Lazarus, cujus causa lacrymae funduntur, sororibus vivus redditur. Et hoc fuit pie flere cum flentibus, occasionem fletus auferre. Sed quis potens? inquies. Sed nec tibi aliquid impossibile imperatur. Implevit omnia qui quod potuit fecit. VII. Sed, ut dicere coeperamus, non sufficere Christiano a malis se abstinere, nisi etiam bonorum operum officia perfecerit, illo vel maxime testimonio comprobatur, quo comminatur Dominus aeterni ignis reos fore qui, quamvis mali nihil gesserint, non fecerint omne quod bonum est, dicens: Tunc dicit Rex his qui ad sinistram sunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, et reliqua (Matth. XXV, 41). Non dixit, Discedite a me, maledicti, quia homicidium, quia adulterium, aut quia furta fecistis; sed quia bona non fecerunt, condemnantur. Hi aeternis gehennae suppliciis addicuntur, non quia quae prohibita fuerant admisissent, sed quia quae praecepta fuerant implere noluerunt. Unde advertendum est quam spem habere possint qui adhuc aliquid eorum faciunt quae prohibentur, cum etiam illi rei sint qui non fecerunt quae jubentur. Nolo enim tibi in hoc blandiaris, si aliqua non feceris, cum scriptum est: Qui universam legem servaverit, offenderit autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10). Adam enim semel peccavit, et mortuus est. Et tu te vivere posse existimas illud saepe committens quod alium, dum semel perpetrasset, occidit? An grande illum commisisse crimen putas unde merito ac juste damnatus est? Videamus ergo quid fecerit. Contra mandatum de fructu arboris edit. Quid ergo? Propter arboris fructum Deus hominem morte multavit? Non propter arboris fructum, sed propter mandati contemptum. Ergo non agitur de qualitate peccati, sed de transgressione mandati. Et qui dixit Adae ut de arboris fructu non ederet, ipse tibi praecepit ut non maledicas, non mentiaris, non detrahas, nec detrahentes auscultes; ut omnino non jures, ut non concupiscas, non invideas, non sis tepidus, non sis avarus, ut nulli malum pro malo reddas, ut pro calumniantibus et persecutoribus tuis ores; ut percutienti maxillam, alteram praebeas; ut in judicio saeculari non litiges; ut si quis tua auferre voluerit, gratanter remittas; ut nec iracundiae nec zeli livoris malum intra pectus admittas, ut crimen avaritiae fugias, ut omnis jactantiae ac superbiae malum caveas, et humilis ac mitis Christi exemplo vivas; malorum consortia in tantum devitans, ut cum fornicatoribus aut avaris, aut maledicentibus aut invidis, aut detrectatoribus aut ebriosis, aut rapacibus cibum non capias. Quem si in aliquo contempseris, si pepercit Adae, parcet et tibi? Immo illi magis parcendum fuerat, qui adhuc rudis et novellus erat, et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis trahebatur exemplo. Tibi vero post tanta documenta, post legem, post prophetas, post Evangelia, post apostolos si delinquere volueris, quomodo indulgeri possit ignoro. VIII. An tibi de virginitatis praerogativa plaudes? Memento Adam et Evam virgines deliquisse, nec integritatem corporis profuisse peccantibus. Virgo quae peccat, Evae, non Mariae comparanda est. Non negamus in praesenti tempore remedium poenitentiae; sed hortamur magis praemium sperare debere quam veniam. Turpe est enim delicti indulgentiam postulare quae palmam virginitatis exspectant, et illicitum aliquid incurrere quae se etiam a licitis castraverunt. Licitum quippe est matrimonii inire consortium. Et ut laudandae sunt quae propter Christi amorem et coelestis regni gloriam copulam contempserunt nuptiarum, ita damnandae non sunt quae propter incontinentiae voluptatem, nondum Deo devotae, remedio apostolico abutuntur. Ergo, ut diximus, quae connubia deserunt, non illicita sed licita spernunt. Ejusmodi autem si jurent, si maledicant, si detrahant, si detrahentes probantur audire, si malum pro malo reddant, si cupiditatis in alienis vel avaritiae in propriis incurrant crimen, si zeli, si livoris venena possideant, si contra legalia et apostolica instituta indecens aliquid aut loquantur aut cogitent, si in carne placendi studio comptae et ornatae procedant, et alia quae fieri solent illicite faciant; quid proderit eis sprevisse quod licuit, et exercere quod non licet? Si vis prodesse tibi quod licita contempsisti, vide ne quid eorum quae non licent facias. Stultum est enim timuisse quod minus est, et non timere quod majus est; aut ab iis non vitari quae prohibentur, quae subterfugerint quae conceduntur. Dicit enim Apostolus: Innupta cogitat quae Dei sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34). Quae Dei sunt, inquit, cogitat; non quae saeculi, non quae hominum, sed quae Dei sunt cogitat. Quae sunt ergo Domini? Dicit Apostolus: Quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae (Philipp. IV, 8), ista sunt Domini, quae sanctae vere apostolicae virgines die noctuque meditantur et cogitant. Dei est etiam regnum coelorum, Domini est resurrectio mortuorum, Domini est immortalitatis incorruptio; Domini est splendor solis, qui sanctis promittitur: Domini sunt plures iterum in coelestibus mansiones, Domini est fructus trigesimus et sexagesimus et centesimus. Haec cogitant, et quibus possint operibus promereri quae Domini sunt, cogitant. Domini est etiam lex novi et veteris Testamenti, in quibus ejus elogia sancta refulgent: quae si virgines sine intermissione meditantur, quae Domini sunt cogitant, et impletur in eis propheticum illud: Fundamenta aeterna super terram solidata, et mandata Domini in corde mulieris sanctae (Eccli. XXVI, 24). IX. Sequitur, quomodo placeat Deo. Deo, inquam, non hominibus. Ut sancta corpore sit et spiritu. Non dixit, ut sit sancta membro aut corpore tantum, sed, ut sit sancta corpore et spiritu. Membrum enim una corporis pars est, corpus vero omnium compago membrorum. Cum ergo dicit ut sit sancta corpore, omnibus membris eam sanctificari debere testatur: quia non proderit sanctificatio caeterorum membrorum, si inveniatur vel in uno corruptio. Non erit sancta corpore, quod ex omnibus constat membris, quae vel unius fuerit coinquinatione polluta. Sed ut quod dico manifestius et lucidius fiat, esto, sit quaecumque omnium membrorum sanctificatione purgata, et lingua tantummodo peccet, aut blasphemet, aut testimonium falsum dicat; numquid liberabunt omnia membra unum, an propter unum judicabuntur et caetera? Ergo si nec aliorum membrorum sanctificatio proderit, cum in uno sit vitium; quanto magis si diversorum flagitio peccatorum omnia corrumpantur, unius nihil proficiet integritas! X. Unde quaeso te, virgo, ne in sola tibi pudicitia blandiaris, neque in unius membri integritate confidas; sed secundum Apostolum soli Deo conserva corporis sanctitatem. Munda ab omnibus inquinamentis caput; quia crimen est illud, post chrismatis sanctificationem, aut croci aut alterius cujuslibet pigmenti fuco vel pulvere sordidari, aut auro aut gemmis vel cujuscumque terrenae creaturae specie. Grandis quippe divinae gratiae contumelia est, mundani et saecularis ornamenti praelatio. Munda frontem, ut humana non divina opera erubescat, et illam confusionem recipiat quae non peccatum, sed Dei gratiam parit, Scriptura divina dicente: Est confusio adducens peccatum, est confusio adducens gratiam Dei (Eccli. IV, 25). Munda collum, ut non auro texta capillis portet suspensa monilia, sed potius illa ornamenta circumferat de quibus Scriptura dicit: Misericordia et fides non deficient a te: suspende autem illa in collo tuo (Prov. III, 3). Munda oculos, dum eos ab omni concupiscentia retrahis, et ab intuitu pauperum numquam avertis, et ab omnibus fucis liberos ad ea quae a Deo sunt facta custodis. Munda linguam a mendacio, quia os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11); a detractione, a juramento, ab adulatione, a perjurio. Nolo praeposterum ordinem putes quod prius a juramento quam a perjurio linguam dixi debere mundari: quia tunc perjurium facilius effugies, si in toto non jures. Impleatur in te illa sententia: Cohibe linguam tuam a malo, et lubia tua ne loquantur dolum (Psal. XXIII, 14). Et memor esto dicentis Apostoli: Benedicite et nolite maledicere (Rom. XII, 14). Sed et illud crebrius recordare: Videte ne quis malum pro malo reddat alicui, neque maledictum pro maledicto; sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis ut benedictionem haereditatis possideatis (I Pet. III, 9). Et illud: Si quis autem verbo non offendit fratrem, hic perfectus est (Jac. III, 2). Nefas est enim ut labia illa quibus Dominum confiteris, rogas, benedicis et laudas; alicujus polluantur sorde peccati. Nescio qua conscientia ea lingua quis Dominum rogat, qua aut mentitur, aut maledicit, aut detrahit. Labia sancta exaudit Dominus, et ipsis annuit cito precibus quas lingua immaculata pronuntiat. Munda aures, ut nonnisi sermonibus sanctis et seriis auditum praebeant, ut numquam obscena aut turpia aut saecularia verba suscipiant, aut non aliquem de altero audiant detrahentem, propter illud quod scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28); ut cum eo habere partem possis, de quo dicitur, quoniam auditu et visu justus erat (II Petr. II, 8), hoc est, nec auribus nec oculis delinquebat. Munda manus, ne porrectae ad accipiendum sint, ad dandum autem collectae (Eccli. IV, 36); nec ad feriendum paratae, sed ad omnia misericordiae et pietatis opera satis promptae. Munda pedes, ne latam et spatiosam viam pergant quae ducit ad splendida saeculi et pretiosa convivia, sed ad arduum magis et angustum gradiantur iter quod tendit ad coelum; quia scriptum est: Iter rectum facite pedibus vestris (Prov. IV, 26; Isai. LVII, 14; LXII, 10). Agnosce tibi a Deo artifice non ad vitia, sed ad virtutes membra formata; et cum universos artus mundaveris ab omni sorde peccati et toto fueris sanctificata corpore, tunc tibi castitatem intelligas profuturam, et cum fiducia palmam virginitatis exspecta. XI. Quid sit sancta esse corpore breviter quidem, sed plene exposuisse me arbitror. Nunc quod sequitur, et spiritu, nosse debemus, hoc est, ut quod opere nefas est fieri, nec cogitatione concipere. Illa enim est sancta tam corpore quam spiritu, quae nec mente nec carne delinquit; sciens enim cordis esse speculatorem Deum, et idcirco satis agit ut omni modo etiam animum cum corpore mundum habeat a peccato, sciens scriptum esse: Omni custodia custodi cor tuum (Prov. IV, 23). Et: Ita enim diligit Dominus sancta corda, accepti sunt autem ei immaculati (Prov. XI, 20). Et alibi: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Quod de illis dici arbitror, quos conscientia in nulla redarguit culpa peccati; de quibus et Joannem in epistola dixisse reor: Si cor nostrum nos non reprehendit, fiduciam habemus ad Deum; et quaecumque petierimus accipiemus ab eo (I Joan. III, 21). Nolo existimes te peccati crimen fugisse, si voluntatem non sequatur effectus, cum scriptum sit: Quicumque viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo (Matt. V, 28). Ne dicas: Cogitavi quidem, sed non perfeci; quoniam etiam concupiscere nefas est, quod fieri crimen est. Unde et beatus Petrus praecipit dicens: Animas vestras castificate (I Pet. I, 22). Qui si nullam animae constuprationem nosset, nec castificari eam desiderasset. Sed et illum locum quo continetur: Hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt; hi sequuntur agnum quocumque ierit (Apoc. XIV, 4), attentius considerare debemus, et animadvertere si solius integritatis ac pudicitiae merito isti divino comitatui copulentur, et per omnia coelorum tabernacula discurrant, an et alia sint quibus adjuncta virginitas tantae beatitudinis gloriam consequatur. Sed unde hoc scire poterimus? De sequentibus, nisi fallor, in quibus scriptum est: Hi empti sunt ex omnibus primitiae Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium; sine macula sunt ante thronum Dei (Ibid.). Vides ergo quod non in uno tantum membro dominicis referantur inhaerere vestigiis, sed illi qui praeter virginitatem ab omni cogitatione peccati immaculatam gesserint vitam. Idcirco vel maxime virgo nuptias spernat, ut dum securior est, facilius, quod etiam a nubentibus quaeritur, ab omni se delicto custodiat, et universa legis mandata perficiat. Nam si non nubat, et ea nihilominus faciat a quibus et nuptae esse jubentur immunes, non nupsisse quid proderit? Et quamquam nulli christianorum peccare liceat, et omnes quicumque spiritalis lavacri sanctificatione purgantur, immaculatam decurrere conveniat vitam, ut Ecclesiae, quae sine macula, sine ruga, sine aliquo vitio hujusmodi esse describitur (Ephes. V, 27), possint visceribus intimari; multo magis hoc virginem implere necesse est, quam nec mariti nec filiorum nec alterius necessitatis causa prohibet, quominus divinam Scripturam perficiat, nec, si qua peccet, poterit excusatione defendi. XII. O virgo, serva propositum tibi magno praelio destinatum. Praeclara est apud Dominum virginitatis et pudicitiae virtus, si non aliis peccatorum et macularum lapsibus infirmetur. Agnosce statum tuum, agnosce locum, agnosce propositum. Christi sponsa diceris. Vide ne quid indignum ei cui desponsata videris admittas. Cito scribet repudium, si in te vel unum viderit adulterium. Quaecumque ergo humanorum sponsaliorum pignoribus obarrhatur, statim a domesticis, a familiaribus, ab amicis sponsi sollicite ac diligenter requirit et servulis, quales juvenis habeat mores, quid potissimum diligat, quid accipiat, quo usu vivat, qua se consuetudine regat, quibus utatur dapibus, in quibus maxime rebus delectetur et gaudeat. Quae cum didicerit, ita se in omnibus temperat ut sponsi moribus suum obsequium, sua jocunditas, sua dilectio, sua diligentia, sua vita concordet. Et tu quoque quae Christum sponsum habes, a domesticis, et familiaribus ejus, sponsi tui mores interroga, et sirenue ac solerter inquire in quibus praecipue delectatur, qualem in te compositionem vestium diligat. Dicat tibi ejus familiarissimus Petrus, qui nec nuptis quidem corporalem, sed spiritalem permittit ornatum, sicut in Epistola sua scribit: Mulieres similiter subjectae viris suis; ut si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore castam conversationem vestram: quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus, sed qui absconsus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples (I Pet. III, 1-4). Dicat et alius apostolus beatus Paulus qui ad Timotheum scribens eamdem fidelium feminarum disciplinam testatur: Mulieres similiter in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut veste pretiosa; sed quod decet mulieres, promittentes castitatem per bonam conversationem (I Tim. II, 9, 10). XIII. Sed forsitan dicis: Cur haec apostoli virginibus non jusserunt? Quia non necessarium judicabant; ne talis virginibus commonitio potius injuria quam emendatio videretur. Sed nec eas umquam tantae temeritatis fore credidissent, ut nec nuptis quidem concessa carnalia ornamenta et terrena praesumerent. Revera ornare se et componere virgo debet. Nam quomodo sponso suo placere poterit, nisi composita et ornata processerit? Ornetur plane, sed interioribus ornamentis, et spiritualiter, non corporaliter, componatur; quia Dominus non corporis, sed animae decorem in illa desiderat. Ergo et tu quaecumque animam tuam a Deo diligi et inhabitari concupiscis, omni eam diligentia come et spiritualibus indumentis exorna. Nihil in ea indecorum, nihil foedum appareat. Resplendeat auro justitiae, et gemmis refulgeat sanctitatis, et pretiosissimo margarito pudicitiae coruscet: pro bysso et serico, misericordiae et pietatis tunica vestiatur, secundum quod scriptum est: Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, etc. (Coloss. III, 12). Non cerussae aut alterius pigmenti decorem quaerat, sed innocentiae simplicitatisque candorem habeat, roseum verecundiae colorem et pudorem ruboris pudorisque possideat. Coelestis abluatur nitro doctrinae, et lumentis spiritalibus emundetur. Nulla in ea malitiae, nulla doli macula relinquatur. Et ne quando male redoleat odore peccati, unguento suavissimae sapientiae et scientiae perfundatur. XIV. Hujusmodi Deus quaerit ornatum, et animam taliter compositam concupiscit. Memento te Dei filiam dici, secundum illud: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11). Sed et tu ipsa, quotiescumque Deum patrem nominas, Dei te filiam esse testaris. Ergo si filia Dei es, vide ne quid eorum facias quae Deo patri incongrua sunt; sed age omnia quasi filia Dei. Cognosce quomodo hujus se saeculi nobilium filiae gerant, quibus assuescant moribus, quibusve se disciplinis instituant. Tanta in quibusdam verecundia est, tanta gravitas, tanta modestia, ut caeterorum hominum ritum intuitu humanae ingenuitatis excedant, et nequaquam honestis parentibus suis per lapsum suum infamiae notam inurant, alteram sibi quodam modo inter homines consuetudinis facientes naturam. Et tu ergo originem tuam respice, genus intuere, gloriam nobilitatis adverte. Agnosce te non hominis tantum esse, sed et Dei filiam, et divinae nativitatis nobilitate decoratam. Ita te exhibe ut in te coelestis nativitas pateat, et ut ingenuitas divina clarescat. Sit in te nova gravitas, honestas admirabilis, stupenda verecundia, mira patientia, virginalis incessus, et verae pudicitiae habitus, sermo semper modestus et suo in tempore proferendus; ut quisquis te viderit admiretur et dicat: Quae haec nova inter homines gravitatis patientia est, quae pudoris verecundia, quae honestatis modestia, quae maturitas? Non est ista humana institutio, nec disciplina mortalis. Coeleste mihi aliquid in terreno corpore refulget. Puto quod habitet in quibusdam hominibus Deus. Et cum te filiam Christi esse cognoverit, majori stupore tenebitur, et cogitet qualis ille sit Dominus cujus talis ancilla est. XV. Si vis ergo habere partem cum Christo, Christi tibi exemplo vivendum est, qui ab omni malitia et nequitia ita fuit extraneus, ut nec inimicis quidem vicem redderet, quin potius et pro ipsis oraret. Nolo enim ut eas animas Christianas existimes esse, quae aut fratres aut sorores non dico oderunt, sed quae proximos toto corde et conscientiae coram Deo testimonio non diligunt, cum Christianis Christi similitudine inimicos etiam amare necesse sit. Si sanctorum cupis habere consortium, a malitiae et nequitiae cogitatu pectus emunda. Nemo te circumveniat, nemo fallaci sermone seducat. Nonnisi sanctos et justos et simplices et innocentes et puros coelestis aula suscipiet: nullum apud Deum locum habet malitia. Ab omni nequitia et dolo mundum esse necesse est qui cupit regnare cum Christo. Nihil tam contrarium, nihil tam exsecrabile Deo quam aliquem odisse, alterum velle vel laedere; nihil tam probabile quam omnes amare. Quod Propheta prospiciens testatur dicens: Qui diligitis Dominum, odite malum (Psal. XCVI, 10). XVI. Vide ne aliquam humanam gloriam diligas, ne et tua portio inter illos computetur quibus dictum est: Quomodo vos potestis credere, gloriam ad invicem quaerentes (Joan. V, 44)? et de quibus per Prophetam dicitur: Auge eis mala, auge mala gloriosis terrae (Isai. XXVI, 15, sec. LXX). Et: Confundantur a glorificatione vestra, et ab opprobrio in conspectu Domini (Jerem. XII, 13, sec. LXX). Nolo enim illas respicias quae saeculi non Christi sunt virgines, nec quae propositi sui et professionis immemores gaudent in deliciis, in opibus delectantur, et corporeae nobilitatis in origine gloriantur; quae si pro certo Dei filias se esse crederent, numquam post divinos natales nobilitatem admirarentur humanam, nec gloriarentur in patre quolibet honorato, si patrem Deum se habere sentirent. Quid tibi, o stulta, blandiris et complaces? Duos homines in exordio fecit Deus, ex quibus totius humani generis silva descendit. Mundanam nobilitatem non naturae aequitas praestat, sed cupiditatis ambitio; et nulla inter eos discretio potest esse quos nativitas secunda generavit, per quam tam dives quam pauper, tam liber quam servus, tam nobilis quam ignobilis, Dei efficitur filius, et terrena nobilitas splendore coelestis gloriae adumbratur. Nusquam omnino jam comparet, dum qui retro in saecularibus honoribus impares fuerant, coelesti divinae gloriae nobilitate vestiuntur aequaliter. Nullus ibi jam ignobilitatis locus est; nec degener quisquam est quem divinae nativitatis sublimitas ornat, nisi apud illos qui non putant humanis coelestia praeponenda. Aut si putant, quam vanum est ut sese illis in minoribus praeferant quos sibi in majoribus pares sentiant, et quasi infra se positos in terra existiment, quos sibi in coelestibus aequales crediderunt. Tu autem, quaecumque Christi non saeculi virgo es, omnem praesentis vitae gloriam fuge, ut eam quae in futuro promittitur consequaris. XVII. Contentionum verba et animositatis causa evita, discordiarum quoque et litium occasiones subterfuge. Nam si juxta Apostoli doctrinam servum Domini litigare non oportet, quanto magis Dei ancillam; cujus quo verecundior est sexus, animus debet esse modestior! Linguam a maliloquio cohibe, et ori tuo frenos legis impone; et tunc si forte loquaris quando tacere peccatum, cave ne quid quod in reprehensionem veniat dicas. Lapis emissus est sermo prolatus: quapropter diu antequam proferatur cogitandus est. Beata quippe labia sunt, quae numquam quod revocare velint emittunt. Pudicae mentis sermo debet esse pudicus, qui aedificet semper magis quam aliquando destruat audientes, secundum quod praecepit Apostolus dicens: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat; sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV, 29). Pretiosa Deo lingua est quae non nisi de divinis rebus novit verba construere, et sanctum os unde coelestia semper eloquia proferuntur. Absentium obtrectatores quasi malignos Scripturae auctoritate deterre; quia etiam hoc inter perfecti hominis virtutes Propheta commemorat (Psal. XIV, 4), si ante conspectum justi malignus ad nihilum deducatur, qui contra proximum non probanda protulerit. Non licet tibi alterius vituperationem patienter audire, quia nec ab aliis optas recipi tuam. Injustum quippe est quidquid contra Christi Evangelium venit, si alteri quod tibi ab alio fieri molestum est, patiaris inferri. Linguam tuam semper de bonis loqui assuesce, et auditum tuum magis ad bonorum laudem quam ad malorum vituperationem accommoda. Vide ut omnia quaecumque bene facis propter Deum facias, sciens ejus rei tantam te a Domino recepturam esse mercedem, quam ejus timoris et dilectionis causa perfeceris. Sancta magis esse quam videri stude; quia nihil prodest aestimari quod non sis, et duplicis peccati reatus est non habere quod creditur, et quod non habeas simulare. XVIII. In jejuniis magis quam in epulis delectare, illius viduae memor quae non discedebat de templo, jejuniis et orationibus Deo serviens die ac nocte. Et si vidua et quidem Judaea talis fuit, qualem nunc esse virginem convenit Christi? Divinae magis dilectionis convivium dilige, et spiritalibus te satiari dapibus concupisce. Illos potius require cibos quibus anima magis quam corpus reficitur. Carnis et vini species quasi caloris fomenta et libidinis incitamenta fuge. Et tunc, si forte, vino exiguo utere cum stomachi dolore nimio corporis compellat infirmitas. Iracundiam vince, animositatem cohibe, et quidquid illud est quod post factum poenitentiam ingerit pro maximo crimine, proximi criminis abominationem declina. Satis quietam et tranquillam convenit esse mentem ab omni perturbatione furoris alienam, quae Dei habitaculum esse desiderat, qui per Prophetam testatur et dicit: Super quem requiescam alium, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? Omnium operum et cogitationum tuarum speculatorem Deum credere, et cave ne quid quod divinis oculis indignum sit, aut opereris aut cogites. Cum orationem celebrare desideras, talem te exhibe quasi quae sis cum Deo locutura. XIX. Cum psalmum dicis, cujus verba loquaris agnosce, et in compunctione magis animi quam in tinnulae vocis dulcedine delectare. Lacrymas enim psallentis Deus magis quam vocis gratiam comprobat, sicut Propheta dicit: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Ubi timor et tremor est, ibi non vocis elatio est, sed animi flebilis et lacrymosa dejectio. Omnibus actibus tuis diligentiam exhibe; quia scriptum est: Maledictus qui facit opera Domini negligenter (Jerem. XLVIII, 10). Crescat in te cum annis gratia, crescat cum aetate justitia, et fides eo perfectior videatur esse quo senior: quia Dominus Jesus, qui nobis vivendi reliquit exemplum, proficiebat non aetate tantum corporea, sed sapientia et gratia spiritali, coram Deo et hominibus (Luc. II, 52). Omne tempus in quo te non meliorem senseris, hoc te aestima perdidisse. Conceptum virginitatis propositum ad finem usque conserva; quia non inchoasse tantum, sed perfecisse, virtutis est, sicut in Evangelio Dominus ait: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth, X, 12). Cave ergo ne cuiquam concupiscendi occasionem tribuas, quoniam sponsus tuus Deus zelans est. Criminosior est Christi adultera quam mariti. Esto igitur omnibus forma vivendi, esto exemplum. Praecede et in actu quos in castitatis sanctificatione praecurris. Virginem te in omnibus exhibe. Nihil corruptionis objiciatur capiti tuo. Cujus corpus integrum est, sit inviolabilis conversatio. Et quoniam, ut in exordio epistolae praefati sumus, te Dei sacrificium factam, quod utique sanctitatem suam etiam aliis impertit, ut quisquis ex eo digne sumpserit, sanctificationis et ipse sit particeps; ita ergo et per te quasi per divinam hostiam sanctificentur et caeterae, cum quibus te ita in omnibus exhibeas, ut quisquis vitam tuam aut auditu aut visu contigerit, sanctificationis vim sentiat, et tantum sibi intelligat gratiae ex tua conversatione transfundi, ut dum te imitari concupiscit, Dei sacrificio et ipse sit dignus. EPISTOLA III. AD SANCTUM PAULINUM EPISCOPUM. Severus coquum mittit ad praeparandos monachorum cibos aptum. Postquam omnes coquos tuos coquinae tuae renuntiasse cognovi, credo quia dedignarentur officium vilibus praebere pulmentariis: puerulum tibi ex nostra misimus officina, doctum satis pal entem coquere fabam, et ignobiles betas aceto et jure condire, vilemque pultem esurientium faucibus inferre monachorum; piperis nescium, laseris ignarum, familiarem cymini, et apprime callidum herbis suave redolentibus clamosum urgere mortarium. Unum habet vitium, quod hortorum omnium non est civilis inimicus; ita, si admissus fuerit, proxima quaeque metet gladio, nec exsaturabitur umquam caede malvarum. In praebendis autem sibi lignis calumniosus tibi non erit: obvia quaeque comburet; metet, nec dubitabit inferre tectis manus, et antiquos asseres laribus amovere. Hunc igitur cum his moribus atque virtutibus donatum, tibi non servum, sed pro servo filium cupimus, qui non erubescis minimorum esse pater. Ego tibi pro hoc servire voluissem: sed si voluntas facti portio est, tu modo facito ut inter prandia coenasque felices mei memineris; quia rectius est vestrum esse mancipium, quam dominum caeterorum. Ora pro me.

EPISTOLA IV. Licet dominus et germanus meus de vestra petierit honestate, ut tutum velitis esse tutissimum, tamen nihil fas fuit eumdem litteris commendare, ut conduplicata petitione tutior habeatur: huic enim nocuerit puerilis culpa et error aetatis incertae, ut annorum suorum initia macularet; sed qui necdum sciret quid bonis moribus deberetur, prope sine culpa peccavit: nam se ubi ad bonam mentem considerationemque convertit, intellexit vitam scenicam consilio meliore damnandam; huic autem plena non posset evenire purgatio, nisi divinitatis accessu delicta dilueret: si quidem Catholicae religionis remedio commutatus, usum sibi loci turpioris negavit, seque ab oculis popularibus vindicavit. Domini ut supra. Quomodo itaque et divinae leges et publicae fidele corpus, et sanctificatos animos, non permittunt inhonestas exhibere delicias, et vulgares edere voluptates; maxime cum castae devotionis quodammodo videatur injuria, si quis sacro baptismate renovatus, in veterem lasciviam revocetur: oportet laudabilitatem vestram bonis favere propositis, ut is qui beneficio Dei pium munus indeptus est, in foveam theatralem cadere non cogatur. Vestrum tamen omnium judicium non recusat, si alias injungatis congruas pro necessitate communis patriae functiones.

EPISTOLA V. AD SALVIUM. Conqueritur rusticos exagitari, juraque et possessiones aliorum usurpari. I. Forensis elatio fori debet exercitatione fervere; convenit enim lacertis industriae quotidie depugnantis motus habere terribiles; at cum sonora facundia receptui cecinit, et in otiosa nemora atque amoena diversoria se migravit, fremitus inertes oportet abjiciat, et desinat inefficacia minitari. Scimus etenim palmigeros bijuges ubi e circo recesserint, quietissime stabulari; illos non jugis formido, non ambiguae palmae sollicitant, sed demum pacatis affixi praesepibus timere jam nesciunt hortatorem, seditiosae contentionis dulcia ducentes oblivia. Sed et stipendiis consummatis tropaea suspendere juvat militem gloriosum, et patienter gerere senectutem.

II. An tibi igitur cordi sit terrificare miseros aratores, non plane intelligo; et ruricolas meos cur velis exhibitionis urgere formidine, non agnosco. Quasi vero illos nesciam consolari, et a pavore retrahere, et docere non tantum esse timoris quantum ipse praetendis. Fateor dum nos campus exciperet, me saepe eloquentia tua fuisse conterritum, sed frequenter ut poteram recidiva vulnera reponebam. Tecum sane condidici, quo jure coloni, quove ordine repetantur, cui competat actio, cui non competat exitus actionis. Volusianenses, ais, te velle reducere, ac frequenter iratus ingeminas te rusticos ex mea turricula retracturum; et is qui, ut ego spero atque desidero, mihi antiqua necessitudine sis copulatus, confecturum te homines meos conventione neglecta temere minitaris. Quaero de insigni prudentia tua, utrum jus aliud habeant advocati, aliud ex togatis, an aliud aequum Romae est, aliud Mataritae. III. Interim nescio Volusium fundi umquam fuisse dominum: si quidem Dionysius fertur ejus possessionis jura servasse, neque haeredes illius defecisse, qui dum viveret, rei navalis in plurimos venenales aculeos intendebat. Fuit ea tempestate Porphyrius quidam Zibberino satus; neque tamen recte Zibberini filius nominatus. Idem generis quaestionem militia convelabat, et ut nubem a fronte repelleret, officiosa gratia et laetis obsequiis fungebatur. Multum mecum fuit et domi et in foro, cum me et apud patrem defensore, et apud judicem patrono saepius uteretur. Aliquando etiam Dionysium comprimebam, quod Porphyrio non deberet viginti jugerum causa navicularia jurgia commovere. IV. En causa est cur insignis prudentia tua meis minitetur actoribus, ut cum dominus loci non sis, passim colonorum meorum facias mentionem. At si te Porphyrii denuntias successorem, jugerum noris angustias ne ab uno quidem cultore posse tractari; aut si te memorem custodemque propriae dignitatis piget haeredem nominare Porphyrii; certum manifestumque est illum posse proponere, qui proponendi habeat facultatem, ut adversum eos experiatur, qui nihil ex eadem terra possideant. Caeterum si diligenter inspicias, mihi potissimum deferri potest intentio repetendi. Quare, domine praedicabilis frater, quiescas oportet, et mecum redeas in gratiam, et ad privatum digneris venire colloquium. Desinas, quaeso, inertes et trepidos conturbare, et jactantiam tuam procul exerceas, et existimes me laetari tua superbia, non offendi; nec duri enim nec ineruditi sumus. Saltem te mitem faciat Maximinus. EPISTOLA VI. Alia animorum quidem fides et religio manet; sed haec declaranda est indicio litterarum, ut charitatis augmentum salutatione succrescat. Sicut enim fertilis ager fructus copiosos attollere non potest, si cultura cessaverit; et terrarum bonitas perit desidia quiescentis: sic amorem gratiamque animi puto posse torpescere, nisi qui absentes sunt, epistolari praesentia visitentur. Deo gratias. Amen.

EPISTOLA VII. CIRTENSIS PLEBIS AD S. AUGUSTINUM, sub falso Sulpicii Severi nomine vulgata. Laudatur Augustinus ob sapientiam et mansuetudinem, queis utitur in exhortationibus. I. Sanctae religionis fidus interpres universa componit, ut peccatis ulterius locus esse non possit; nam quid aliud tanta morum sanctitate promittis, nisi ut vitam beatam submotis erroribus agitemus? In quo laudem maximam tuis video convenire virtutibus, quod imperitam mentem piis hortationibus immutaris, et ad optimam traxeris rationem. Caeterum non ita mirabile videretur si eruditos animos infusa sapientia confirmasses; est enim prudentibus viris cum devotione cognatio, nec est cito conveniens credulitati rusticitas. Sic illi qui figuras animantium de lapidibus ducunt, difficilioris operis negotium gerunt, si durissima saxa ferramentis incutiunt: illi vero qui mollioris materiae tentamenta susceperint, manus suas juvari sentiunt facilitate pingendi; consentaneumque putatur, ut arduus labor opificis honore maximo censeatur: ita tibi, domne, praedicatio singularis est exhibenda, quod impolitos agrestesque sensus culpae caligine liberatos, et humana sentire feceris, et divina cognoscere. II. Non minus ille Xenocrates in laude est, philosophorum longe doctissimus, qui severis exhortationibus fecit ut luxuria vinceretur: nam cum Polemo quidam vino languidus ex antelucano convivio publice vagaretur, illudque temporis esset, quo ad gymnasium Xenocratis confluerent auditores, ingressus et ipse est, et in numero studiosorum eo habitu quo de coena prodierat impudenter assedit; nam caput ejus florens corona contexerat; neque est veritus se omnibus videri dissimilem, cui revera caput, quod est domicilium sanitatis, usus longae potionis inverterat. Tunc graviter immurmurantibus caeteris, quod in multitudinem litteratorum intempestivus auditor irrepserat; ne minimum quidem magister ille commotus est, sed potius de disciplina morum legibusque modestiae instituit disputare; tantumque valuit docentis auctoritas, ut petulantis illius animum ad amorem pudoris impelleret. Et primo quidem Polemo coronam capite conturbatus deposuit, discipulumque professus est; ad extremum ita se ad officium gravitatis inflexit, seque totum formavit ad verecundiam, ut prioris vitae consuetudinem emendatio gloriosa correxisset. Hoc ipsud nos in tuis praeceptionibus admiramur, quod nullis minis, nullis omnino terroribus ad cultum Dei vesanos animos convertisti, ut confusa mens illud crederet esse rectissimum, cum omnibus bene beateque vivere, quam cum paucis injusta sentire. S. AUGUSTINI EPISTOLA CXLIV. Augustinus Cirtensibus a factione Donatistarum conversis ad Ecclesiae catholicae societatem gratulatur admonens ut hoc divino tribuant muneri. Dominis honorabilibus et merito suscipiendis, charissimis ac desideratissimis fratribus in omni honorum gradu, CIRTENSIBUS, AUGUSTINUS episcopus. I. Si id quod in vestra civitate nos graviter contristabat, absumptum est; si duritia cordis humani resistens manifestissimae et quodammodo publicae veritatis vi evicta est; si sapit dulcedo pacis, unitatisque charitas non jam reverberat oculos saucios, sed sanos illustrat ac vegetat; non sunt haec opera nostra, sed Dei: non haec humanis operibus omnino tribuerem, nec si cum apud vos essemus, tanta conversio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proveniret. Hoc agit ille et efficit, qui per ministros suos rerum signis extrinsecus admonet, rebus autem ipsis per se ipsum extrinsecus docet. Nec ideo pigrius moveri nos oportet ad visendos vos, quoniam quidquid in vobis laudabile est factum, non a nobis, sed ab illo factum est qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18). Multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera divina, quam nostra; quia et nos si quid boni sumus, opus illius, non hominum sumus. Unde Apostolus dixit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III, 7). II. Xenocrates Polemonem, ut scribitis, et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando, non solum ebriosum, verum etiam tunc ebrium, ad mores alios repente convertit. Quamquam ergo ille, sicut prudenter et veraciter intellexistis, non Deo fuerit acquisitus, sed tantum a dominatu luxuriae liberatus: tamen ne id ipsum quidem, quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim, sed divino. Ipsius namque corporis, quod est infirmum nostrum, si qua bona sunt, sicut forma et vires et salus, et si quid ejusmodi est, non sunt nisi ex Deo creatore et perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest! quid enim superius vel ingratius cogitare potest humana vecordia, si putaverit cum carne pulchrum faciat Deus hominem, animo castum ab homine fieri? Hoc in libro Christianae sapientiae scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21). Polemo ergo, si ex luxurioso continens factus ita sciret cujus esset hoc donum, ut eum abjectis superstitionibus pie coleret; non solum continens, sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus exsisteret: quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem, verum et ad futurae immortalitatem valeret. Quanto minus igitur mihi arrogare debeo conversionem istam vestram vel populi vestri, quam modo nobis nuntiastis; quae me nec loquente, nec saltem praesente, procul dubio divinitus facta est, in quibus veraciter facta est! Hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. Deo, fratres, Deo gratias agite; Deum timete, ne deficiatis; amate, ut proficiatis. III. Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat, et timor hominis fallaciter congregat; observent qui tales sunt, quoniam Deum cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt, nec judicem fugiunt. Si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis, pro suae salutis sollicitudine permovet; hoc sibi quantum existimo justissimum extorqueant, ut de catholica Ecclesia, id est toto orbe diffusa, potius id credant quod divinae Scripturae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt. De ipsa vero dissensione quae inter homines orta est (qui qualeslibet fuerint, non utique praejudicant promissis Dei, qui dixit ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXVI, 4); quod creditum est cum audiretur praedictum, et negatur cum videtur impletum) hoc tantum interim brevissimum, et nisi fallor invictissimum cogitent, aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino judicio, aut non esse actam. Si acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cujus societatis nos communione gaudemus; et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur. Si vero acta est ibi ista causa, quis non intelligat, quis non sentiat, quis non videat, eos in ea victos, quorum inde communio separata est? Eligant ergo utrum malint credere, quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores, an quod murmurant victi litigatores. Adversus istam complexionem dictu brevissimam, intellectu facillimam, attendite pro vestra prudentia diligenter, quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus Polemo magis ebrietate inveterati erroris evertitur. Date veniam prolixiori fortassis epistolae quam jucundiori, verumtamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, charissimi et desideratissimi fratres. De adventu autem nostro ad vos, utrorumque desiderium Deus impleat. Quanto enim charitatis ardore accendamur ad visendos vos, verbis explicare non possumus, sed vos benigne credere non dubitamus.