Epistolae 1 (Leo III)

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae 1
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 98


Epistolae 1 (Leo III), J. P. Migne

EPISTOLA PRIMA. QUALITER QUIDAM EPISCOPUS EXSUL INVENTUS.( An. Dom. 806, Cod. IX, chron. 1.)

(0517C) ARGUMENTUM.--Fortunato Gradensi archiepiscopo e sua sede pulso a Graecis et Venetis, atque in Francia exsulanti Carolus impetrat a pontifice Polanam ecclesiam tunc vacantem, quoad Gradus recuperetur. Hac occasione pontifex archiepiscopi mores parum laudabiles tam in Italia quam in Francia enuntiat Carolo, ab eoque salubriter admonendum optat.

Domino piissimo et serenissimo, victori ac triumphatori, filio, amatori Dei ac Domini nostri Jesu Christi, Carolo Augusto, Leo episcopus servus servorum Dei.

Dum vestrae imperiales syllabae de civitate in civitatem (0518C)ad nos pervenissent, quae et a nobis susceptae ac relectae fuissent, repperimus in eis, quatenus a Gradensi insula, ubi Fortunatus archiepiscopus suam propriam sedem habere videbatur, propter persecutionem Graecorum seu Veneticorum exsul esse dignoscitur ; et si congrue nobis apparuisset, pro causa necessitatis in Pola, ubi jamdudum Aemilianus quidam episcopus praefuit, quae et dioecesis praedicti Fortunati archiepiscopi existit, illic suam sedem haberet; et qualiter vestra a Deo protecta 48 imperialis potentia sine consultu apostolatus nostri nequaquam eum aliubi collocare voluit. Nos vero de hac re pertractantes providimus. Ut secundum qualiter vestrae imperiali clementiae complacuit, ut in Polana (0519A)ecclesia persisteret, ita maneat, sub eo prorsus tenore: ut si, Domino annuente et beato Petro apostolo protegente, per vestram in triumphis victoriam, ipsa sua sedes illi restituta fuerit, secundum qualiter praedicta Polana ecclesia integra cum omnia sibi pertinentia susceperit, sic iterum ea restituatur, et non de rebus ejus aut pecunia ad suam debeat subtrahere sedem, sed neque cuiquam ex ipsis rebus seu pecuniis atque speciebus dare quoquo modo praesumat, ut ipsa ecclesia semper irrefragabiliter cum suo antistite salva existere possit. Reservatur siquidem in ipsis vestris imperialibus apicibus, quomodo in Aquis palatio nobiscum providistis de Aquileiensi ecclesia, velut una quae suam sedem haberet. Credat enim nobis vestra clementia, et quod (0519B)quidquid ibidem una vobiscum vel cum fratribus et coepiscopis nostris oratores vestri pertractavimus, omnia ad mercedem animae vestrae seu filiorum vestrorum esse conspicitur. Omnipotens et misericors Deus per intercessionem sanctae suae genitricis, suorumque apostolorum Petri et Pauli diu vos in hoc mundo conservare dignetur, et per multorum annorum curricula coelestia regna cum suis faciat adipisci. Piissimum domini imperium gratia superna custodiat, eique omnium gentium colla substernat.

49 EMBOLIM.

Et hoc vestrae serenitati intimare curavimus de praefato Fortunato, ut sicut semper pro illius honore temporali laboratis, ita et de anima ejus curam ponatis, (0519C)ut per vestrum pavorem, suum ministerium melius expleat. Quia non audivimus de eo sicut decet de archiepiscopo, neque de partibus istis, neque de partibus Franciae, ubi eum beneficiastis. Tamen gratias agimus Deo, quia omnia vobis incognita non (0520A)erunt. Interrogate quidem fideles vestros, et omnia vobis nota fient, eo quod illi, qui vobis eum collaudant, hoc per munera et calciaria faciunt. Quid nobis plus amabile est, quam vestra dulcissima anima? Et Deus cognitor est, quia post salutem animae vestrae haec omnia vobis insinuamus, eo quod de tanto amore, quem erga vestram serenitatem gerimus, ideo silere non possumus. Potestis interrogare fratrem nostrum Hildibaldum archiepiscopum, et Ercanbaldum cancellarium. Fortassis exinde aliquid cognoveritis, quia cognovimus eos animae vestrae fideles in omnibus.

50 EPISTOLA II. QUALITER MISSI JUSTITIAM FACTURI DAMNUM FECERUNT.( An. Dom. 807, Cod. X, chron. 2.)

(0520B) ARGUMENTUM.--Per suos missos Joannem episcopum, et Basilium hegumenum, munusculum sancti Petri reliquiis insigne afferentes, queritur, praedia aliaque ad palatium Ravennate spectantia, pridem ab Hermino jussu Caroli restituta, iterum invadi. Oratque ut donationem a Pippino factam et ab eo confirmatam nulla ex parte patiatur imminui.

Domino piissimo et serenissimo, victori ac triumphatori, Filio, amatori Dei ac Domini nostri Jesu Christi, Carolo Augusto, Leo episcopus servus servorum Dei.

Ad hoc omnipotens et invisibilis Deus noster vestram a Deo protectam imperialem potentiam sanctae suae Ecclesiae fecit esse custodem, ut ubique gubernatione laudabili ad augmentum gloriae vestrae (0520C)vigilantior existeret, et quos consilio exterius regitis, perire interius non permittatis, quatenus per fructum piae sollicitudinis vestrae ad aeterna quae sanctis suis daturus est gaudia pertingere mereatis, atque ex bonorum vestrorum actibus dignam retributionem (0521A)multipliciter percipiatis. Misimus itaque praesentes oratores nostros, Joannem videlicet reverendissimum episcopum, et Basilium religiosum hegumenum, visitationis causa, ad vestram imperialem clementiam, cum benedictione beati Petri apostoli fautoris vestri. Sed petimus serenitatem vestram, ne injuriosum ducatis quod non aliquid dignum munificentiae vestrae vobis dirigere valuimus. Verumtamen de beati Petri apostoli rebus, quamvis parvae sunt quae offeruntur, pro magna semper benedictione suscipiendae sunt, quoniam et hic vobis valebit majora impendere, et apud omnipotentem Deum beneficia aeterna praesentare. Dum enim in hominibus post Deum et sanctos suos non nisi in vestram imperialem potentiam fiduciam habemus, 51 justum prospeximus (0521B)ut et gaudium nostrum et angustias quas assidue patimur, vestris prius intimaremus auribus, ut oblationem quam vestri dulcissimi parentes et vos ipsi beato Petro apostolo obtulistis, accepta atque secura sit in conspectu ejus, quatenus ab ipso clavigero regni coelorum, qui vos in suis utilitatibus defensores constituit, dignam retributionem percipere mereamini, et vestra opinatissima imperialis munificentia in universo fideli populo laudabiliter diffametur, et nos pro causa negligentiae ante tribunal Dei cum ipso Domino et nutritio nostro beato Petro apostolo in judicio minime provocemur, pro eo quod oppressiones populi Dei vestrae non nuntiaverimus clementiae. Misit igitur pia serenitas vestra missos suos, ut justitiam nobis facere debuissent, (0522A)sed magis damnum quam profectum nobis fecerunt. Verumtamen missos vestros qui ad nos venerunt interrogare dignemini, et ipsi viva voce insinuare possunt ea, quae in nostris hominibus audierunt vel viderunt peracta. Sed et praesens Joannes episcopus missus noster per singula vestrae potest innotescere imperiali potentiae, quia omnia, quidquid per vestrum pium ac legale judicium de causa videlicet palatii Ravennatis recollectamus, unde et jussistis, ut nullus quilibet homo imposterum conquassare aut in judicio promovere praesumeret, tam de vulgaria quam etiam de mansis, quos per vestrum dispositum Herminus fidelis vester nobis reconsignavit, omnia cum casis, vineis seu laboribus atque peculiis abstulerunt, et nihil exinde nobis remansit. (0522B)Quamobrem quaesumus vestram 52 imperialem clementiam, ut sic de vestra a Deo accepta donatione, quam praedicto Dei apostolo obtulistis, peragere jubeatis, quatenus in nulla minuatur parte, sed maxime per vestrum laboriosum certamen firma atque stabilis et inconcussa perennis temporibus persistere valeat, et nos, licet impares, tantum Deo miserante vicem ejusdem discipuli tenentes, securiter ac patienter Dei omnipotentis possimus exorare clementiam, ut vestrum robustissimum brachium fortiter contra inimicos sanctae Dei Ecclesiae extendat, et omnes barbaras nationes pede fortitudinis opprimatis. Piissimum Domini imperium gratia superna custodiat, eique omnium gentium colla substernat.

53 EPISTOLA III. DE ACCUSATORIBUS.( An. Dom. 807, cod. I, chron. 3.) (0523A)

ARGUMENTUM.--Redeuntes missi apostolici binas litteras et capitulare afferunt ab imp. Carolo. Iis scilicet propenso se animo esse in sanctam sedem Carolus testabatur; dolebat in capitulari nullum ex imperialibus missis placere pontifici, ut ferebatur; tamque eos, qui supremum diem obierant quam superstites, vituperio non carere, quare neminem jam reperiri, qui legationem obire velit Romam. Respondet Leo calumnias esse, nec faciles praebendas aures hujusmodi susurronibus; hos vero a Carolo vel a pontifice in judicium vocandos; interim legatum mittendum a Carolo, qui spectet quid utilitatis attulerint sanctae sedi, qui ea fini advenientes pontifici displicuerant. Nullum praedecessorum de Francia melius esse meritum quam (0523B)se, suaviter improperat; omnium ingratiis singulare adeo beneficium cessisse propalam dedignatur.

Domino piissimo et serenissimo, victori ac triumphatori, filio, amatori Dei ac Domini nostri Jesu Christi, Carolo Augusto, Leo episcopus servus servorum Dei.

Remeantes ad nos fidelissimi missi nostri, quos ad vestram imperialem potentiam direximus, retulerunt nobis de vestra benignissima bonitate, quam erga beatum Petrum apostolum et ejus vicarium geritis (0524A)ex intimo cordis amore. Inter ea obtulerunt nobis honorabiles vestras epistolas, et capitularem.

Quod vero capitularem, post relectionem duarum epistolarum reserantes, inter caetera gaudia quae praefatae epistolae cordi nostro effuderunt, sic primum capitulum ejusdem capitularis cor nostrum relevavit, ut cum propheta dicere coepimus: Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te. Cumque per ordinem ad sextum conjungeremus capitulum, quantum gaudium et laetitiam praedictae epistolae atque caetera capitula nobis ingesserunt, tantum moerore et tristitia postmodum sumus repleti. Continebatur enim in ipso praefato sexto capitulo, quod missos invenire 54 non valeatis, qui nobis placent: de qua re valde tristatur vestra serenitas; (0524B)et nullus de ipsis qui jam ad nos fuit directus per suam voluntatem amplius missus erit, excepto quod obedientiam vestram voluntarie unusquisque adimplere cupit; et non solum missi vestri timent vestram portare legationem ad nostram pusillitatem, verum etiam alii jam non sunt ausi quaerere a vobis auxilium, quia nullus est qui vestram quaesivit clementiam, ut dicunt, qui postmodum ad plenam potuisset pervenire gratiam nostram, et quia plures directos habuistis missos fideles, ex quibus jam alii mortui 55 sunt, et ipsi blasphemati fuere, et de ipsis (0525A)qui vivunt nullus jam sine blasphemio esse videtur. Unde nobis, fili dulcissime, quid aliud agendum est, nisi preces pro his, qui talia vobis mentiti sunt, ad Dominum fundamus? Sicut scriptum est: Orate pro inimicis vestris. Credat enim vobis vestra serenitas, quia ea quae ad animae vestrae salutem cognoverimus nullo modo tacemus; et si ante tacuimus, nunc autem non cessamus, sive de bonis, sive de malis, vestrae intimare potentiae. Nam qui per mendacium et malas machinationes vult filium separare a matre, judicium habebit cum ipso clavigero regni coelorum beato Petro apostolo. Quia mihi in hoc mundo nihil pretiosius est, quam animae vestrae salus. Sed quia omnia quae de vestra prosperitate atque exaltatione in corde nostro gerimus per singula exarare non valemus, (0525B)sic nobis omnipotens Deus retribuat, sicut de vestro honore et sospitate cupimus. Verumtamen cum multo amore multaque fide erga vos constringimur, tacere nullo modo possumus, ut vos ipsi pro anima vestra vigiletis, scientes quia ista misera et caduca vita in modicum exterminatur et finem habet, et omnes rationem reddituri sunt Domino de vaniloquiis. Igitur hominibus non citius credatis ante satisfactionem. Sed tamen si nos bene suscepimus et bene honoravimus pro vestro amore, Deus nobis retribuat bona, et vos satisfaciat, ut in causis beati Petri apostoli amplius et amplius decertatis; et si non vobis nuntiaverint quomodo eos honorifice suscepimus, quid aliud dicamus nisi ut Deus illis indulgeat? Verumtamen si prope fuissemus, 56 adjuvante (0525C)Dei omnipotentis misericordia, vos habuissetis veritatem et mendacium discernere; quia talem vobis a Deo datam esse sapientiam credimus, ut tale improperium (0526A)atque confusionem non habuissemus in faciem nostram. Recordari credimus vestram serenitatem, quia vicibus nobis misistis, quod neminem de nobis male loqui permitteretis, neque locum illi tribueretis. Sed quid igitur restat, nisi ut inter tantas accusationes, quae de nobis et fidelibus nostris, qui aliquod profectum sanctae nostrae Ecclesiae faciebant, vobis dictae sunt, cum lacrymis gratias agam Deo omnipotenti? Nam de illo amore, quem erga vos gerimus, nullus in hac vita nos separare potest, nisi sola mors, quandoque nobis obvenerit. Sed quid tantum fastidium facimus auribus vestris? Certissime in quantum nobis Deus largiri dignatus est, sic in nostro sensu cogitamus, quod nullus de antecessoribus nostris partibus istis cum tanto amore servierit, quantum nos (0526B)servivimus. Sed nostrum servitium, ut videmus, nemini acceptum fuit. De autem accusatoribus missorum vestrorum, de quibus nobis emisistis, ut aut in nostram, aut in vestram praesentiam ad discutiendum veniant, si placet pietati vestrae, missum vestrum dirigite absque illis, qui omnia liquidius inquirat, et vestrae imperiali potentiae fideliter nuntiet, quid aut quomodo istis in partibus egerint, qualem profectum exinde sancta Dei Ecclesia mater vestra habeat. Verumtamen omnia in vestro committamus sagacissimo arbitrio. His praemissis, 57 omnipotens et misericors Deus, per intercessionem sanctae suae genitricis semper virginis Mariae dominae nostrae, et beatorum principum apostolorum Petri ac Pauli, tale cordi vestro salubre consilium inspiret, ut oblatio, (0526C)quam dulcissimus genitor vester dominus Pippinus rex beato Petro apostolo obtulit, et vos confirmastis, ipse claviger regni coelestis ante conspectum Dei cum (0527A)ipsa donatione vobis praesentetur, quatenus gaudia aeterna percipere mereatis. Piissimum domini imperium gratia superna custodiat, eique omnium gentium colla substernat.

EPISTOLA IV. DE BENEFICIIS ACCEPTIS.( An. Dom. 808, cod. VI, chron. 4.)

ARGUMENTUM.--Binis Caroli litteris de itinere Pippini filii, regis Italiae, respondet; primis ab Helmengaudo et Hunfrido comitibus imperatoris missis sibi redditis cum magnis donis, quae Pippinum media Quadragesima adfuturum Romae testabantur, se eorum consilio per apostolicum legatum omnia disposuisse ad tanti imp. filium regem pro majestate excipiendum; alteris per ejusdem Pippini missos allatis die 25 Martii, dilatum iter post Pascha ferentibus, se semper paratum esse ad (0527B)tantum hospitem suscipiendum; tertiis reconciliationis ergo regium iter institutum, calumniam esse; nullam sibi cum rege discordiam; unanimi consensu oras maritimas munire adversus paganos, se nimirum ecclesiasticae ditionis, illum regni Italici: utrique consilium et auxilia Caroli opus esse. De rebus Corsicae ab eodem donatae beato Petro, se cum Helmengaudo comite collocutum, quid agendum putaret.

Domino piissimo et serenissimo, victori ac triumphatori, filio, amatori Dei et Domini nostri Jesu Christi, Carolo Augusto. Leo episcopus servus servorum Dei.

Magno munere 58 misericordiae Dei totius mundi multiplicata sunt gaudia, cum pio et glorioso clementiae (0528A)vestrae studio erga sanctam Dei Ecclesiam nostramque pusillitatem geritis, largifluae tuae munificentiae susceptis pulcherrimis munusculis, relectisque scriptis serenitatis vestrae, quae in nostro corde melle condita sapuerunt, illico, ut decuit, gratiarum actiones tripudiantes gratulanter Deo retulimus. Quia non solum laetitiae verba in ea reperimus, verum etiam et nostrae prosperitatis solertissimam curam agnovimus. Sed de tantis immensis beneficiis et muneribus, quibus jugiter nos ditatis, optamus ut ab ipso clavigero regni coelorum, cujus vicem, Deo miserante, gerimus, dignam retributionem suscipiatis, cui tantum honorem assidue exhibetis. Scimus namque, et fideliter scimus, quia per omnia et in omnibus vobis pertinentibus nostrum (0528B)gaudium vos esse facturos, sed commutatio excelsi, quae pia facta probat et benigna solita pietate repensat, ipsa pro nobis digna praemia vestrae pietati retribuat. Post vero munerum offertionem insinuaverunt nobis fidelissimi missi vestri Helmengaudus videlicet, atque Hunfridus gloriosi comites, quod filius noster domnus Pippinus rex ad limina 59 Apostolorum per vestram largitatem media Quadragesima cupit venire atque colloquium nobiscum habere. Unde in magnum gaudium cor nostrum relevatum est quod ipsi fidelissimi missi vestri viva voce vobis insinuare possunt, et continuo omnia cum ipsis disposuimus de praedicti dulcissimi filii (0529A)nostri itinere, missumque statim nostrum direximus, qui omnem praeparationem facere deberet, quatenus cum laetitia ad limina apostolorum nostraeque pusillitati conjungeret. Igitur post modicos, octavo scil. Kal. Apr., conjunxerunt ad nos missi praefati filii nostri domni Pippini regis, et obtulerunt nobis honorabilem epistolam vestram. Quam relegentes reperimus vestrae prosperitatis salutem atque solertissimam curam quam erga tranquillitatem sanctae Dei Ecclesiae vestra serenitas semper gerit, atque de adventu filii nostri domni Pippini, ut non antea esset venturus, nisi post diem sanctum Paschae, apto videlicet tempore. Credat enim nobis vestra clementia, quia quocunque tempore ad nos conjunxerit, cum tanto gaudio tantaque laetitia eum suscipiemus, (0529B)quantum condecet filio tam magni defensoris sanctae Dei Ecclesiae: quia scimus, Domino opitulante, eo quod et nobis et illi profectum erit si nos conjunxerimus. Iterum postquam conjunxerunt ad nos ipsi praedicti missi filii nostri domni Pippini regis, et dixerunt nobis quod in media quadragesima minime conjungere potest, porrexerunt nobis praefati missi vestri, videlicet Helmgaudus et Hunfridus gloriosi comites, aliam epistolam 60 serenitatis vestrae, ubi continebat ut ipsi fidelissimi missi vestri apud filium nostrum domnum Pippinum prius adirent et de vestro verbo ei praeciperent ut ubi ambobus placuisset nobis obviam occurrisset ut quod vos omnimodo optatis, cum Dei adjutorio veniat ad perfectionem, id est ut pax et concordia (0530A)inter nos firma et stabilis, Deo mediante, constituatur. In veritate enim dicimus quia donavit nobis Dominus pacificum imperatorem, de quo Apostolus dicit: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Nam omnipotens Deus vestrum potest cor satisfacere; quia nullam discordiam nullamque iniquitatem circa eum habemus, sed sic eum diligimus et illius profectum cupimus, sicut de charissimo filio: sed qui zizania portant in conspectu vestro vel filii nostri domni Pippini regis, quod nos nec in corde habemus, omnipotens Deus, qui justus judex est, ante cujus conspectum omnia occulta patefiunt, ipse judicet inter nos et ipsos. De vero Ecclesiis Dei ut suas habeant justitias, atque littoraria nostra et vestra ab infestatione paganorum (0530B)et inimicorum nostrorum tuta reddantur atque defensa, nos, quantum Dominus virtutem donaverit, cum ipso praedicto filio nostro studium ponimus: sed vestrum consilium et vestrum solatium et nobis et illi necesse est. De autem insula Corsica, unde et in scriptis et per missos vestros nobis emisistis, in vestrum arbitrium et dispositum committimus, atque in ore posuimus Helmgaudi comitis, ut vestra donatio semper firma et stabilis 61 permaneat, et ab insidiis inimicorum tuta persistat, per intercessionem sanctae Dei genitricis et beatorum principum apostolorum Petri ac Pauli, et vestrum fortissimum brachium, et Domino miserante, tempore apto, quantum plus celerius valuerimus, per fidelem missum nostrum omni utilitate sanctae Dei (0531A)Ecclesiae vestrae imperiali potentiae liquidius innotescimus. Omnipotens igitur et omnium futurorum praescius Deus ipse vos faciat prosperis exaltari triumphis, et post longaevam vitae aetatem gaudia tribuat sempiterna. Piissimum domini imperium gratia superna custodiat, eique omnium gentium colla substernat.

EPISTOLA V. GRATIARUM ACTIONIS.( An. Dom. 808, cod. V, chron. 5.)

ARGUMENTUM.--Acceptis Caroli litteris, Helmengaudum comitem fideliter enarrasse agnoscit quae ab se credita illi fuerant. Adjicit querelas adversus missos qui ad justitiam faciendam venerant. Eardulfum Nordanhimbrorum regem solio dejectum apud Carolum degere incolumem laetatur. De Coenulphi Merciorum regis et archiep. Eborac. discordiis (0531B)a Carolo vel ab se componendis, deque misso illuc legando alterutra ex aula cum litteris apostolicis archiepiscopum et socios accersendi causa consilium petit. In embolo ministerium credi episcopo cuidam improbat, et Ravennatis archiep. pravos mores Carolo defert.

Domino piissimo et serenissimo, victori ac triumphatori, filio, amatori Dei ac Domini nostri Jesu Christi, Carolo Augusto, Leo episcopus servus servorum Dei.

Explere verbis, clementissime fili, non valeo quantum vestro opere vestraque vita delector. Magnas igitur omnipotenti Deo gratias reddimus, quia in ore cordis experimento dulcis fit sapor charitatis. Cum impleatur quod scriptum sit: Sicut aqua frigida sitienti, sic nuntius bonus de terra longinqua. Serenitatis (0531C)namque vestrae suscepta plena consolationis epistola, continuo, ut decuit, gratiarum actiones omnipotenti 62 Deo retulimus, qui vestram imperialem potentiam pacis ecclesiasticae fecit esse custodem. Ipsa namque fides vos servat, quam erga sanctam Dei catholicam (0532A)et apostolicam Ecclesiam, fautricem et auxiliatricem in omnibus petitionibus vestris, atque in sacerdotali unitate servatis. Cumque vos jugo pietatis cor vestrum humiliter nostrae pusillanimitati subditis, coelesti gratia agitur ut omnia quae circa Deum ex vestra purissima voluntate agere cupitis divino adjutorio suffragati ad perfectionem secundum vestrum benevolum desiderium deducitis, et vestrum brachium forte contra inimicos sanctae Dei Ecclesiae et vestros extenditis. Dilectionem igitur atque firmam charitatem, quam erga serenitatem vestram gerimus, est Deus in coelis, scrutator corda et renes, qui scit qualem amorem et sollicitudinem de vestra diutissima prosperitate quotidie habemus. Quia post Deum et sanctos suos nullum consolatorem habemus, (0532B)nisi solam vestram a Deo protectam imperialem potentiam, unde semper exspectamus defensionem et consolationem. Relectis namque vestris imperialibus syllabis, reperimus in eis quatenus Helmengaudus comes vester nosterque fidelis omnia, quidquid a nobis audivit, vobis per singula nuntiavit. Sed si omnia quae quotidie patimur vobis insinuasset tam ipse quam etiam caeteri missi vestri qui istis partibus veniunt, fastidium eos auribus vestris credimus facere. Nescimus enim si vestra fuit demandatio quod missi vestri qui venerunt ad justitiam faciendam, detulerunt secum homines 63 plures et per singulas civitates constituerunt, quia omnia, secundum quod solebat dux qui a nobis erat constitutus, per distractionem causarum tollerent [tollere], et (0532C)nobis more solito nunc [annue] tribuere ipsi eorum homines peregerunt, et multam collectionem fecerunt de ipso populo, unde ipsi duces minime possunt suffragium nobis plenissime praesentare. Sed valde nobis gravis esse videtur, si vobis fastidium facimus: (0533A)confidimus enim in Dei misericordia quia in vestris temporibus sancta Dei Ecclesia tranquilla atque pacifica persistere habebit.

De autem omnibus bonis et prosperis quae circa missum nostrum quem in partibus Britanniae ad Anglorum gentem direximus, omnia pro amore beati Petri apostoli fautoris vestri operati estis, sicut solita est vestra clementia, magnas gratias vestrae pietati exinde agimus, quia semper in solatio sanctae Dei Ecclesiae et adjutorio orthodoxae fidei decertatis. Sed sicut nobis per vestram honorabilem epistolam insinuastis, quod Eardulphus rex de regno suo ejectus fuisset, jam hoc per Saxones agnoveramus, unde maxime ipsum missum nostrum pro ipsa nequitia illic direximus. Magnum enim gaudium et (0533B)magna laetitia in corde nostro ascendit pro eo quod vestra pietas misit missos suos et vivum eum ad vos usque perduxistis. Et valde de vita ejus delector, quia et vester semper fidelis exstitit, et ad nos missos suos dirigebat. Pro qua re vestra imperialis defensio ubique multipliciter resonat.

64 De vero epistolis quibus vobis Eanbaldus archiepiscopus et Caenulfus rex atque Wado emiserunt, relegentes, reperimus eorum dolositatem quam inter se habent. Unde valde contristamur. Quia iste Caenulfus [ipse praedictus] rex nec suum archiepiscopum pacificum habet, nec istum Eanbaldum idem archiepiscopum. Nam et de eorum divisione quotidie in [confessione] beati Petri apostoli, licet velut immeriti, (0533C)preces fundimus, ut eos omnipotens Deus pacificet, et dicordiam quam inter se habent absolvat, et sicut coepit vestra serenitas in ipsam pacem nobiscum decertare, sic incessanter elaborare dignemini, quatenus vestra merces copiosa accrescat in coelis. Misistis siquidem nobis, ut nos ratione [nostrae] apostolicae auctoritatis adhortatoriam epistolam saepefato Eanbaldo archiepiscopo per idoneum (0534A)missum nostrum mitteremus, ut ad hanc sanctam apostolicam sedem cum suis consentaneis venire debuisset, aut in vestra praesentia rationes deducendum. Nos vero statim ipsam epistolam dictavimus et vobis emisimus. Sed si placet serenitati vestrae quod ipsam nostram epistolam per vestrum idoneum missum ipsi in partibus ad missum, quem itidem direximus, misissetis, ut una cum praedicto misso nostro ipsum archiepiscopum adhortasset, quatenus aut hic in nostra praesentia, aut ibidem in vestra una cum sociis suis conjunxisset, valde nobis recte visum fuisset; quia missum nostrum nondum suscepimus, et ipsi homines dolosi sunt, ut ne missos super missos suscipientes in dolositate eveniant. Verumtamen nos missum nostrum praeparamus, donec secundum (0534B)vestrum placitum demandetis, et si placet imperiali potentiae ut missum nostrum ibidem dirigamus, vos nobis per vestram insinuationem significare lubeamini, et nos statim ipsum missum nostrum dirigemus secundum vestram voluntatem. Omnipotens enim et misericors Deus sua vos protectione 65 longa per tempora conservare dignetur atque aeterna gaudia cum sanctis omnibus faciat possidere. Piissimum domini imperium gratia superna custodiat eique omnium gentium colla substernat.

EMBOLIM.

Pro tanto amore tantaque dilectione atque fide quam erga vestram serenitatem gerimus, ea quae agnoscere valemus silere non possumus. Jesse vero (0534C)episcopus serviens vester aliud servitium vobis facere potest. Nam missaticum per patrias deportare non nobis videtur quod idoneus sit, neque ad secretum consilium provocandus. Sed rogamus vestram clementiam ut de hac re clementer considerare debeatis, quia nos omnes in vestro servitio salvi existere cupimus. De autem sacerdotalibus causis, unde nobis ad detrimentum venire speramus, quae nos non (0535A)sic possumus emendare, vobis insinuamus ut interrogetis Helmgaudum et Hunfridum fideles vestros, quando a nobis absoluti sunt, et in Ravenna conjunxerunt, et ab archiepiscopo ad prandium invitati sunt, id est Dominico die ad Palmas: quales lectiones et quales admonitiones ante ipsam mensam recitans audierint, sicut decet in sancto Quadragesimali tempore, quando omnes de suis facinoribus Deum deprecantur, ut mereantur emendare. Sed et ea quae ibidem audierunt nobis turpitudo est vobis in scriptis insinuare.

EPISTOLA VI. 66 INTERCESSIONES ET CAETERA.( An. Dom. 808, cod. VIII, chron. 6.)

ARGUMENTUM.--Subiratum Carolum quod ab Adulpho (0535B)diacono misso apostolico et ab alio misso Eboracensis archiepiscopi deceptum se crederet, eosdemque fraudulenta legatione in Ardulfum regem functos putaret (uterque enim illo insalutato Romam advolaverat), pontifex primum mulcet: deinde utrumque falso accusari nequitiae comprobat litteris pluribus ex Anglia sibi traditis, quas transmittit. Imprudenter utrumque egisse saeculi solertiae inscium fatetur; idcirco venia dignos putans ad Carolum remittit, Adulpho in Angliam iterum destinato, ut periclitanti illi Ecclesiae opituletur.

Domino piissimo et serenissimo, victori ac triumphatori, filio, amatori Dei et Domini nostri Jesu Christi, Carolo Augusto, Leo episcopus servus servorum Dei.

Omnes enim qui se nobis fideles asserunt, si vestrae imperiali potentiae sic fideles non exstiterint, (0535C)ita ut omnes pacem atque dilectionem quam, Deo miserante, erga sanctam Dei catholicam et apostolicam Romanam Ecclesiam matrem vestram et nos geritis, cognoscere valeant, vacua est spes eorum et labor eorum sine fructu, et inutilia sunt opera illorum, exceptis his qui per ignorantiam in aliquod ut homo fefellerint. Verumtamen et ipsi corrigendi esse judicamus. Misit siquidem nobis vestra serenitas, eo quod Adulphus diaconus, missus nostrae apostolicae sedis, cum a vobis more solito benigne ac honorifice susceptus esset, et usque ad portum maris deductus, (0536A)atque exinde ad navigationem commode absolutus, et cum verteretur, ad vos primum se velle venire profiteretur, noluit missum vestrum exspectare, qui eum usque ad vos deduceret, sed arrepto itinere quasi fugiens, eum [cum] vos illum per dies aliquot exspectaretis 67 ad vos venturum sperantes, spem vestram delusit. Et quod missum Eanbaldi archiepiscopi, qui ipse litteras suas ad vos misit petens ut praedictum legatum ejus ad vos venientem benigne susciperetis, et eum ad vos venire permitteretis, sed neque ille secundum domini sui praeceptum peragere studuit. Quamobrem credat nobis vestra serenitas, charissime ac dulcissime fili, quia per nullum iniquum quodlibet consilium hoc facere perpessi sunt, sed ignorationes saeculi hujus solertiae hanc stolidam occursionem (0536B)perfecerunt. Nos vero apostolica suffulti auctoritate, secundum vestram voluntatem vestrae imperiali potentiae eos dirigere non omittimus. Sed precamur clementiam vestram, ut pro amore beati Petri apostoli fautoris vestri, in cujus servitio praedictum Adulphum diaconum emisimus, imo etiam in ipsum quod nobis sub jurejurando pollicitus est, ut ad profectum sanctae Dei Ecclesiae et vestrum atque nostrum decertare debuisset, et pacem in ipsa insula seminare studuisset, iterum ipsis in partibus remittamus, nullam pro hoc sustineat tribulationem, ut cum Propheta dicere valeat, Corripit me justus in misericordia. Quis enim vestram a Deo datam sapientiam illudere valebit, cum superna gratia? sicut vos procul dubio credimus ut habeatis. Sed quia homines (0536C)sumus et fallimur, petimus pietatem vestram ut hanc eorum noxam beato Petro apostolo concedere non dedignemini, ut ab ipso clavigero regni coelestis praemium mercedis suscipere mereatis. De autem quod nobis emisit vestra serenitas, fraudulentam eos habere legationem, quam vobis ostendere timuerunt, et quia propter hoc tam festinanter profecti sunt, ut Ardulphi regis iter Romam praevenire potuissent, omnes epistolas quae de partibus illis nobis perlatae sunt, pro vestra satisfactione vobis emisimus legendas (0537A). Praedictum vero missum Eanbaldi archiepiscopi, in quantum Deo auspice agnoscere valuimus, in 68 omnibus Dei famulum eum comperimus. Unde obnixe quaesumus vestram imperialem potentiam, ut pro eo quod ad fautorem vestrum beatum Petrum apostolum directus est, melius illi sit et non deterius, sicut modis omnibus esse credimus, quanquam ignoranter fefellit. Quia valde pertimescimus, ne ipse populus acquisitionis sanctae Romanae Ecclesiae, per quamlibet occasionem et certamen praedecessoris mei domni Gregorii beatissimi papae, quod ipsis in partibus posuit, meis temporibus infructuosum existere videatur, nec mihi in judicio eveniat. Quid plura dicimus? Sicut per eorum stultitiam agnovimus in aliquo vestrum furorem, ita per infusionem sancti (0537B)Spiritus velocius a vobis vestram sentiamus misericordiam. His praemissis, omnipotens et misericors Deus sua vos a malis omnibus protectione custodiat, et quoniam vita vestra bonis omnibus valde est necessaria, post longa adhuc tempora vos ad coelestis patriae gaudia perducat. Piissimum domini imperium gratia superna custodiat, eique omnium gentium colla substernat. Praedictae vero epistolae quae de Saxoniae partibus nobis missae sunt magnopere precamur clementiam vestram, ut eas nobis remittere jubeatis, quia earum verba pro pignore retinemus. Absolut. prid. Kal. Januar.

EPISTOLA VII. 69 QUAESTIONES SOLVENDAE.( An. Dom. 809, cod. VII, chron. 7.) (0538A)

ARGUMENTUM.--Redeuntibus ex Britannia missis Leonis et Caroli, qui Ardulfum Nordanymbrorum regem in suum regnum reduxerant, piratae occurrunt, Adolphum missum apostol. praedantur, in Britanniam ducunt, ubi redimitur. Rem Carolus nuntiat pontifici, simulque tres proponit quaestiones. Pontifex maxime sollicitum se fatetur de misso suo: quaestiones Hieronymi auctoritate solvit.

Domino piissimo et serenissimo, victori ac triumphatori, filio, amatori Dei ac Domini nostri Jesu Christi, Carolo Augusto, Leo episcopus servus servorum Dei.

Remeante ad nos, Domino annuente, Sabino religioso episcopo de partibus transmarinis, obtulit (0538B)nobis serenitatis vestrae epistolam continentem de injuncta sibi legatione, vel captu atque redemptione Adulphi diaconi missi nostri, de quo in magno moerore manemus, quousque omnipotens Deus illum ad nos usque per vestrum deducet solatium.

Reperimus etiam in ipsa honorabili vestra epistola tres quaestiones subjunctas. Unam quidem de eo quod scriptum est in Evangelio secundum Matthaeum, ubi dicitur de Domino nostro Jesu Christo: Et veniens Nazareth habitavit ibi: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas, quoniam Nazarenus vocabitur. Alterum de eo quod in principio Evangelii (0539A)secundum Marcum testimonium propheticum ita positum est: Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta, Ecce mitto angelum meum, qui praeparabit 70 viam tuam ante te. Tertiam de epistola egregii doctoris Pauli apostoli priore ad Corinthios, ubi dicit: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent; sed sicut scriptum est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis descendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.

Scribit enim beatus Hieronymus de quaestione prima, id est secundum Matthaeum, quod hoc in Isaia scriptum habeatur, sed id magis juxta sensum usum beatum fuisse evangelistam quam juxta sermonis proprietatem. Scriptum namque est in commentario (0539B)ipsius evangelistae ab eo beato Hieronymo:

« Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per prophetas, quoniam Nazarenus vocabitur. Si fixum de Scripturis posuisset exemplum, nunquam diceret quod dictum est per prophetas, sed simpliciter, quod dictum est per prophetam. Nunc autem per prophetas vocans, ostendit se non verba de Scripturis sumpsisse, sed sensum. Nazaraeus enim sanctus interpretatur; sanctum autem Dominum futurum omnis Scriptura commemorat. Possumus et aliter dicere, quod etiam eisdem verbis juxta Hebraicam veritatem in Isaia scriptum sit: Exiet virga de radice Jesse, et Nazaraeus de radice ejus conscendet. »

De testimonio vero beati Marci evangelistae, quod (0539C)in principio sui profert Evangelii, dicens: Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Et iterum: Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Sciendum est, quod e duorum testimoniis prophetarum unum contexuit corpus, Malachiae videlicet et Isaiae, quorum unius edixit, alterius vero tacuit nomen. Quod enim ait: Ecce mitto angelum meum, etc., de Malachia protulit. Quod vero adjecit: Vox clamantis in deserto, etc., Isaiae vaticinium est. Sicut in ipsius Malachiae expositione beatus profert Hieronymus dicens: « Marcus evangelista duo testimonia Malachiae et Isaiae sub unius prophetae sermone contexens, ita exorsus (0539D)est: Initium Evangelii Jesu Christi, sicut scriptum (0540A)est in Isaia propheta, Ecce mitto angelum meum ante te, qui parat viam tuam. Hoc, licet verbis aliis, in Malachia legimus. Quod autem sequitur: 71 Vox clamantis in deserto, etc., ab Isaia propheta dicitur. » Item vero in commentario Matthaei idem beatus dicit Hieronymus: « Cum enim testimonium de Isaia Malachiaque contextum sit, quaeritur quomodo velut ab uno Isaia exemplum putemus assumptum: de quo ecclesiastici viri plenissime responderunt. »

At vero testimonium beati Pauli apostoli, quod in Epistola ad Corinthios protulit, dicens: Quod oculus non vidit nec auris audivit, etc., in Isaia propheta scriptum habetur aliis quidem verbis, eodem tamen sensu. Sic namque scriptum est ibidem: A saeculo (0540B)non audiverunt neque auribus perceperunt, oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te. Requirat prudentissima vestra imperialis potentia in capitulo centesimo septuagesimo, et ita inveniet. Quanquam beatus Ambrosius hunc sermonem in expositione ejusdem Epistolae, juxta scriptum Apostoli, in Apocalypsi Eliae in apocryphis scriptum esse affirmat.

His praemissis, omnipotens et misericors Deus sua vos protectione custodiat, atque per multorum curricula annorum vitam tribuat sempiternam. Piissimum domini imperium gratia superna custodiat, eique omnium gentium colla substernat.

EPISTOLA VIII. 72 DE OCCISIONE MAURORUM IN GRAECOS.( An. Dom. 812, cod. III, chron. 8.) (0540C)

ARGUMENTUM.--Mauris minitantibus Siciliam invadere Michaelem imperatorem misisse classem cum patricio et spathariis; patricium auxilia obtinere non potuisse ab Anthimo duce Neapolis, quae non negata ab Amalphitanis et Cajetanis. Mauros latrocinatos in insulis Lampadusa, Pontia, Iscla. In sanctae sedis ditione salva omnia esse: vix enim a Carolo nuntiatis Maurorum motibus, continuo coepisse fines atque oras maritimas milite custodiri, jugibusque in confessione ad Deum precibus Ecclesiae praesidium, longaevam Carolo vitam implorari.

Domino piissimo et serenissimo, victori ac triumphatori, filio, amatori Dei ac Domini nostri Jesu Christi. Carolo Augusto, Leo episcopus servus servorum (0540D)Dei.

(0541A)Scimus igitur vestram a Deo protectam imperialem potentiam semper de integritate et exaltatione atque custodia matris suae sanctae Ecclesiae ejusque finibus solertissimam habere sollicitudinem, et ideo notum facimus serenitati vestrae ea quae nuper audivimus et ex parte certi sumus. Vestrae siquidem a Deo datae sapientiae incognitum non est quod illa nefandissima Agarenorum gens partibus Siciliae anno praesente venire consiliaverat. Nunc autem, sicut audivimus, in quibusdam Graecorum insulis conjunxerunt. Pro quibus vero misit Michael imperator patricium et spadarios cum stolo, ut contra eos Christo 73 adjuvante dimicare debuissent. Cumque ipse patricius in Siciliam conjunxisset, direxit missos suos per Beneventum ad Anthimum Neapolitanum ducem, (0541B)ut cum toto ipso Neapolitano ducatu qui illi obedire voluissent navale auxilium ei praebere studuissent. Qui vero dux occasiones proponens in adjutorio ejus ire contempsit. Cajetani tamen et Amalphitani (0542A)aliquanta congregantes navigia in auxilio ejus abierunt. Postmodum vero, ut audivimus, ingressi sunt ipsi nefandissimi Mauri, tredecim scilicet navigia, in insulam quae dicitur Lampadusa, partibus Siciliae constituta, et praedavere eam. Cumque de praedicto Graecorum stolo septem navigia itidem explorando perrexissent, ut sc. veritatem cognoscere potuissent, comprehendentes eos Deo odibiles Mauri. occiderunt illos: et dum exspectassent eos Graeci qui miserunt illos ad explorandum, et minime essent reversi, abierunt generaliter super eos, et, Christo miserante, totos illos iniquos Mauros occiderunt, ita ut nec unum ex eis vivum reliquerint. Porro et hoc relatum est nobis: quadraginta naves de ipsis Mauris venerunt in insulam quae Pontias vocitatur, ubi (0542B)monachi residebant, et praedaverunt eam. Postmodum vero egredientes ex ea ingressi sunt in insulam quamdam quae dicitur Iscla majore, non longe a Neapolitana urbe 74 milliaria [militaria] XXX; in qua familia (0543A)et peculia Neapolitanorum non parva invenerunt: et fuerunt inibi a XV usque ad XII Kal. Septembr. et nunquam ipsi Neapolitani super eos exierunt. Cumque totam insulam depraedassent, implentes navigia sua de hominibus et ejus necessariis reversi sunt post se. Cajetani autem, qui post desolationem jam dictae insulae ibidem fuerunt, dixerunt quod invenissent homines occisos lacere et granum et scirpha quae ipsi Mauri portare secum non potuerunt, sed et caballos Mauriscos, quos in suis ducebant navigiis, occisos ibidem dimiserunt. Ecce quaecunque [audire] potuimus de Graecorum partibus, serenitati vestrae intimare curavimus. De nostris autem terminis insinuamus vestrae tranquillissimae imperiali potentiae quia per intercessionem sanctae (0543B)Dei genitricis semperque virginis Mariae dominae nostrae, et beatorum apostolorum Petri ac Pauli, et per vestram prudentissimam ordinationem, omnia salva et illaesa existunt. A quo enim de illorum adventu vestra nos exhortavit serenitas, semper postera et littoraria nostra 75 ordinata habuimus, et habemus custodias; nosque cum nostris sacerdotibus in ecclesia fautoris vestri beati Petri et Pauli [apostoli], Omnipotentis exoravimus clementiam ut suam sanctam Ecclesiam ab insidiis inimicorum custodire et defendere dignetur, vosque ad exaltationem et defensionem ejus per longa annorum curricula conservare et protegere lubeat, atque ad gaudia aeterna per multa temporum spatia cum sanctis perducat (0543C)omnibus. Piissimum Domini imperium gratia (0544A)superna custodiat, eique omnium gentium colla substernat. Absoluta VII Id. Septembr.

EPISTOLA IX. 76 QUALITER SICILIENSES CUM SARACENIS PACTUM FECERUNT ET CAPTIVI REDDITI.( An. Dom. 813, cod. II, chron. 9.)

ARGUMENTUM.--Leoni traduntur litterae a Gregorio patricio Siciliae ad Carolum Aug. absque inscriptione: resignandae scilicet, legendae, atque apposito sigillo in Franciam transmittendae, aut ipsae aut earum exemplum; nam erant responsum Carolinis, utrasque missus pontificius ultro citroque tulerat. Pontifex integras ad Carolum mittit, putatque minime inscriptas, Leone imp. suo inconsulto, ad se autem remitti orat cum lectae fuerint: eumdem missum nuntiasse quod patricius pepigerat inducias cum Saracenis in annos decem, captivis (0544B)utrinque redditis; Michael Aug. monachum induerat, pleraque alia evenerant quae singillatim enarrat.

Domino piissimo et serenissimo, victori ac triumphatori, filio, amatori Dei et Domini nostri Jesu Christi, Carolo Augusto, Leo episcopus servus servorum Dei.

Tertio igitur Idus Novembr. suscepimus epistolam Gregorii patricii Siciliensis: responsum scilicet serenitatis vestrae epistolae, quam illi per hominem nostrum emisimus. Vobis siquidem, pro qua causa ignoramus, epistolam nomini vestro titulatam non emisit. Illam tamen, quam nobis direxit epistolam, de qua vobis exemplar, aut postquam eam legeremus a nostro sigillo vestrae imperiali potentiae dirigere (0544C)petivit. 77 Nos pro vestra satisfactione neque eam (0545A)ad legendum aperuimus, neque quod in ea continetur cognovimus, nisi quod per illum missum nostrum nobis in verbis direxit. Id est de illis Sarracenorum missis cum quibus pactum confirmavit ipse patricius in annos decem. Dicebat enim ad praedictos missos Saracenorum: Quale nobiscum pactum facere vultis, cum ecce jam anni sunt octuaginta quinque quod pactum nobiscum fecistis et firmum non fuit? Imo et Constantinus patricius, qui ante me praefuit, in decem annos vobiscum pactum firma it, usque ad futuram octavam indictionem, sed neque ipsum pactum firmum tenuistis. Nunc autem quale vobiscum pactum faciamus, nobis incognitum est. Ad haec respondebant ipsi Saracenorum missi, dicentes: Pater istius Amiralmumin, qui nunc apud nos (0545B)regnare videtur, defunctus est, et iste relictus est parvulus, et qui fuit servus factus est liber, et qui liber fuit effectus est dominus; et nullum se regem habere putabant; sed ecce nunc postquam omnia quae pater suus habuit sibi subjecit, vult firma stabilitate hoc quod paramus pactum servare: de Spanis (0546A)vobiscum non spondemus, quia non sunt sub ditione regni nostri: 78 sed in quantum valemus eos superare, sicut vos ita et nos contra illos in mare dimicare permittimus: et si soli nos non valemus, nos a parte nostra et vos a vestra Christianorum finibus eos abjiciemus. Post haec vero convenit illis, et confirmavere in scripto inter se pactum in annos decem: et dedit eis missum nomine Theopistum notarium, et reddidit illis quantos habuit comprehensos de ipsis Saracenis, ut illos Christianos, quos de suis partibus praedaverant, reddidissent. Et postquam jam dictum pactum inter se firmaverunt, et missus ab ipso patricio absolutus est, invenit in catena unum hominem sub nimia velocitate ad patricium nuntiare festinans, quod septem navigia (0546B)Maurorum praedaverunt unum vicum in Regio, et duae naves ex eis post eos ad littus exierunt vacuae. Nam et hoc nuntiavit nobis ipse missus noster, quod audisset ab hominibus Saracenorum missis, quod isto Junio mense transactae sextae indictionis voluissent cum aliis centum navibus ad Sardiniam peragrare, (0547A)et dum venissent prope Sardiniam subito aperta 79 est maris vorago, et subglutivit illa centum navigia, et postmodum sic cum magno timore reversi sunt ipsi Saraceni, qui hoc dicebant, in Africam, et nuntiaverunt ad familiam de illis qui submersi sunt. Cumque ipse missus noster talia audisset, interrogavit illum notarium qui eum custodiebat si veritas esset quae ab illis Saracenis audierat; et dixit ipse notarius quod ita esset, et ipse ore proprio legisset ad patricium illam epistolam quam ei unus Christianus amicus suus ab Africa direxerat, in qua de submersione de praedictis centum navigiis continebatur. Et hoc factum est mense Junio, quando illud signum igneum tanquam lampadem in coelo multi viderunt. Ipsi vero missi Saracenorum in navigiis (0547B)Veneticorum venerunt, et sic veniendo combusserunt igne navigia quae de Spania veniebant. Ecce quod per hominem nostrum audivimus serenitati vestrae intimare curavimus; sed precamur serenitatem vestram ut postquam ipsa epistola Gregorii patricii relecta fuerit a vobis, nobis eam dirigere non dedignemini. Quare autem minime vobis epistolam ipse patricius misit, et in illam quam nobis direxit nomen vestrum non exaravit, cum a vobis perlecta fuerit statim vestra a Deo data sapientia cognoscere poterit, cur vobis epistolam ut decuit non emisit. Tamen si praesumptio non nobis imputatur, quod (0548A)amando ea quae de hac re sentimus serenitati vestrae insinuamus, videtur nobis, quia sine consultu Leonis imperatoris sui non 80 ausus est vobis adhuc epistolam suam dirigere. His praemissis, omnipotens et misericors Deus sua vos protectione custodiat, atque per multorum temporum annos ad gaudium aeternum perducat. Piissimum domini imperium gratia superna custodiat, eique omnium gentium colla substernat. Absoluta III Id. Novembr. Dixit Gregorius patricius ad missum nostrum quod Michael imperator monachus effectus est cum uxore et filiis suis.

EPISTOLA X. DE INIQUO CONSILIO FACTO.( An. Dom. 813, cod. IV, chron. 10.)

(0548B)ARGUMENTUM.--Novo ancipitique accepto nuntio a Graecis hominibus de Michaele a Bulgaris victo, deque ejus secessu in monasterium una cum suis; nec non de Leonis Armeni acclamatione et coronatione, novam hanc scribit epistolam. Summa ejus certa: at Graecorum narratiunculis aures nimirum faciles praebens, pugnantia et fabulosa nonnulla pontifex nuntiat tanquam certa.

Domino piissimo et serenissimo, victori ac triumphatori, filio, amatori Dei ac Domini nostri Jesu Christi, Carolo Augusto, Leo episcopus servus servorum Dei.

Postquam enim epistolam Gregorii patricii Siciliensis (0549A)simul cum nostra emisimus serenitati vestrae, conjunxit ad nos unum navigium nostrum cum aliquibus Graecis hominibus: ex quibus unus dixit nobis quod dum esset Leo, qui nunc effectus est imperator, contra Bulgaros ad pugnandum, Procopia uxor Michaelis imperatoris habuisset quemdam amicum nomine Constantinum patricium, et exhortasse eum [eam] 81 ut sibi eum conjugio copulasset, promittens ei thesaurum absconditum multum, quod se abditum a patre suo habere dicebat, per quod populum erogare debuissent, quatinus imperatorem eum sibi elegissent. Tunc reductus [seductus] sermonibus ejus, paruit iniquo illius consilio, et pacavit sibi multos dans largiflua dona: post haec vero intromiserunt eum in palatium imperiale, laudem (0549B)canentes ei. Ipse autem Constantinus fecit ad se accerseri [accersiri] Nicephorum patriarcham, et dixit se coronare [coronari] sicut mos est imperatorum. Ille igitur patriarcha, nolens coronare eum manibus propriis, interfectus est. Uxorem vero Leonis imperatoris exorbavit, et filium ejus parvulum interemit. Hoc cum audisset Leo imperator ubi erat in finibus Bulgarorum ad pugnam, coepit afflictis sermonibus increpare patricios et optimates qui cum illo erant, dicens: Boni et Christianissimi viri, cur talem iniquitatem in me facere voluistis, quod elegistis me vobis imperatorem? et ecce nunc et uxorem meam et filium meum occiderunt et levaverunt sibi alium imperatorem. Tunc omnes stupore magno repleti dixerunt ei: Benignissime (0549C)domine, nullam perturbationem ante faciamus, donec intra civitatem ingredi valeamus. Et inito consilio deposuit imperialem vestem et induit militarem, et tollens secum quinque millia viros armatos electos ad praelium, reversus est ad murum civitatis (0550A)Constantinopolitanae, et coepit cum eis foris muros vocibus magnis laudare ac dicere: Constantinum Magnum imperatorem multos annos. 82 Cumque nuntiatum fuisset quod multi milites fugissent a Leone, et venissent ad eum laudantes illum, fecit eis aperiri portas civitatis, ut rogam eis dare debuisset. Illis autem ingredientibus, non pepercerunt neque viris neque mulieribus, sed neque parvulis quos in venire potuerunt. Et mortui sunt, ut fertur, XVI millia inter viros et mulieres. Tunc ipse Leo imperator misertus est populo suo, et petiit cum Constantino bellum committere, ne pro duobus viris tantorum Christianorum sanguis effunderetur. Post hanc vero petitionem ingressi sunt ambo in locum qui dicitur Ippodromio, et occisus est Constantinus (0550B)a Leone imperatore. In eadem hora interfecit Theodorum patricium et omnes qui in ipso consilio fuerunt: Procopiam autem uxorem Michaelis imperatoris occidit, et membra ejus abscidens distribuit per murum civitatis. Cumque sibi vindictam taliter perfecisset et ordinasset congrue civitatem, reversus est ad exercitum suum in finibus Bulgarorum. Postmodum vero conjunxit ad nos unum hominem Gregorii patricii, qui dixit nobis quod neque patriarcham occiderunt, neque uxorem Leonis imperatoris exorbaverunt, sed neque filius ejus interfectus est, nisi unam parvulam filiam suam fecit Procopia uxor Michaelis imperatoris interficere. Haec vero de Graecis hominibus audientes serenitati vestrae intimare curavimus. His praemissis, omnipotens et (0550C)misericors Deus sua vos protectione custodiat, atque post multorum curricula annorum ad gaudia aeterna perducat. Piissimum domini imperium gratia superna custodiat, eique omnium gentium colla substernat. Absoluta VII Kal. Decembr.