Epistolae 201-221 | Epistolae 243-269 |
XIII
recensereEPISTOLA CCXXI . Quodvultdeus Augustino, flagitans ut haereseon omnium quae adversus christianam fidem pullularunt, catalogum scribat, earumque errores et ritus paucis complectatur. Domino merito venerabili, et vere beatissimo patri AUGUSTINO episcopo, QUODVULTDEUS diaconus. 1. Diu trepidus fui, et ausus hos meos aliquoties distuli: sed me principaliter, ut dici assolet, animavit Beatitudinis tuae benevolentia omnibus comprobata: quam dum considero, magis timui ne non petendo superbus, non quaerendo desidiosus, non pulsando piger a Domino judicarer. Sufficere autem mihi crederem hujusmodi tantummodo voluntatem, si fructum adipisci non possem: cum autem pro certo noverim, ostium divini sermonis, quod Venerationi tuae coelestis gratia patefecit, paratam esse mentem tuam sanctam, quam possidet Christus, non solum cunctis volentibus pandere, verum etiam nolentibus, ut introire non pigeat, persuadere; occupationi Reverentiae tuae multiloquio superfluo moram non faciam, sed desiderium obsecrationis meae breviter indicabo.
2. Nonnullos in clero hujusce etiam amplissimae civitatis esse imperitos, ex meipso conjicio, et quantum universo illi ordini profuturum sit quod expeto, considerationi Sanctitatis tuae discutiendum offero. Privilegio namque cunctorum qui hoc de spiritualibus tuis laboribus promerentur, etiam me indignum consecuturum esse praesumo, domine merito venerabilis, et vere beatissime pater. Precor igitur Beatitudinem tuam, ut ex quo christiana religio haereditatis promissae nomen accepit, quae haereses fuerint, sint; quos errores intulerint, inferant; quid adversus catholicam Ecclesiam senserint, sentiant, de fide, de Trinitate, de Baptismo, de Poenitentia, de homine Christo, de Deo Christo, de resurrectione, de Novo et Vetere Testamento; et omnia omnino, quibus a veritate dissentiunt: quae etiam Baptismum habeant, quaeve non habeant; et post quas baptizet, nec tamen rebaptizet Ecclesia; qualiter suscipiat venientes, et quid singulis lege, auctoritate, atque ratione respondeat, digneris exponere. 3. Nec me tantae Beatitudo tua credat ineptiae, ut non inspiciam quantis et quam ingentibus voluminibus opus sit, ut possint ista dissolvi. Verum hoc ego fieri non expeto; id enim multipliciter factum esse non dubito: sed breviter, perstricte atque summatim, et opiniones rogo cujuslibet haeresis exponi, et quid contra teneat Ecclesia catholica, quantum instructioni satis est, subdi: ut velut quodam ex omnibus concepto commonitorio, si quis aliquam objectionem aut convictionem uberius, plenius ac planius nosse voluerit, ad opulenta et magnifica volumina transmittatur, quibus a diversis, et praecipue a Veneratione tua in hoc ipsum constat elaboratum. Sufficiet autem admonitio talis, ut puto, doctis et imperitis, otiosis et occupatis, et ad cujuslibet gradus ministerium Ecclesiae undecumque promotis; dum et ille qui multa legit, eadem breviter recordatur, et compendio ignarus instruitur, ut noverit quid teneat, quid evitet quid aversetur ne faciat, quid ut faciat assequatur. Fortassis autem, si tamen quod arbitror verum est, etiam adversus calumniantium malignas mentes et dolosa labia opus hoc parvum inter caetera mirifica testimonio coronae tuae non deerit: ut quibus patet campus calumniandi profusior, validis et ex omni parte conclusis fidei limitibus coarctati, omnibusque veritatis telorum generibus circumacti, etiam uno multiformi jaculo repente prostrati, morticinos spiritus non audeant anhelare. 4. Video quam onerosus exsistam, meliora cogitanti, et disponenti majora sancto seni, et querelas corporis sustinenti. Sed per Christum Dominum rogo, qui te participem sapientiae suae sine invidia esse concessit, ut hanc gratiam dones indoctis Ecclesiae, qui te agnoscis sapientibus atque insipientibus debitorem (Rom. I, 14), merito ac jure dicturus: « Videte quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem » (Eccli. XXIV, 47, et XXXIII, 18). Potui adhuc offerre supplices et multiplices preces, et mecum imperitorum classes adsciscere; sed malui jam audire dictantem, quam adhuc occupare legentem.
EPISTOLA CCXXII. Augustinus Quodvultdeo, excusans propositi operis difficultatem, remque ab aliis tentatam esse admonens. Dilectissimo filio et condiacono QUODVULTDEO, AUGUSTINUS episcopus. 1. Acceptis litteris Charitatis tuae, ubi a me ardentissimo studio postulasti ut de omnibus haeresibus quae post Domini Salvatoris adventum adversus ejus doctrinam pullulaverunt, aliquid breviter scriberem; quam sit hoc difficile, continuo reperta occasione rescripsi per filium meum Hipponensium primarium Philocalum: mox autem etiam ista oblata est, qua nunc rescribo, et breviter difficultatem operis ejus ostendo.
2. Philastrius quidam Brixiensis episcopus, quem cum sancto Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum; nec illas haereses praetermittens, quae in populo Judaeo fuerunt ante adventum Domini, easque viginti octo commemoravit; et post Domini adventum centum viginti octo. Scripsit hinc etiam graece episcopus Cyprius Epiphanius, in doctrina catholicae fidei laudabiliter diffamatus: sed ipse utriusque temporis haereses colligens, octoginta complexus est. Cum ergo ambo id vellent facere quod a me petis, quantum tamen inter se differant de numero interim sectarum, vides: quod utique non evenisset, nisi aliud uni eorum videretur esse haeresis, et aliud alteri. Neque enim putandum est aliquas ignorasse Epiphanium, quas noverat Philastrius, cum Epiphanium longe Philastrio doctiorem invenerimus; ita ut Philastrium potius dicere deberemus latuisse plurimas, si tam plures esset ille complexus, et iste pauciores. Sed procul dubio in ea quaestione ubi disceptatur quid sit haeresis, non idem videbatur ambobus; et revera hoc omnino definire difficile est: et ideo cavendum, cum omnes in numerum redigere conamur, ne praetermittamus aliquas, quamvis haereses sint; aut annumeremus aliquas, cum haereses non sint. Vide ergo ne forte librum sancti Epiphanii tibi mittere debeam: ipsum enim arbitror Philastrio doctius hinc locutum; qui possit apud Carthaginem in latinam linguam verti facilius atque commodius, ut tu potius praestes nobis quod quaeris a nobis. 3. Perlatorem multum commendo. Subdiaconus est de nostra dioecesi; de fundo autem viri spectabilis, nobisque charissimi Orontii. Pro illo autem, et pro ejus patre, a quo adoptatus est, etiam ad ipsum scripsi: quas litteras cum legerit christiana Benignitas tua, peto ut eas apud memoratum virum tua intercessione adjuvare digneris. Misi autem cum illo etiam hominem Ecclesiae, ne ad tuam Sanctitatem difficilis ei esset accessus: non enim parum de illo sollicitus sum; a qua me sollicitudine Dominus, ut spero, per tuae charitatis instantiam liberabit. Peto etiam mihi rescribere non graveris, quemadmodum sit in fide catholica ille Theodosius per quem Manichaei nonnulli sunt proditi; et ipsi quos ab eo proditos, putamus esse correctos. Si quid etiam de profectione sanctorum episcoporum forte audivisti, fac ut noverim. Deo vivas.
EPISTOLA CCXXIII. Augustino Quodvultdeus, rursum efflagitans ut scribat opusculum de haeresibus. Domino merito venerabili, ac beatissimo sacro patri AUGUSTINO episcopo, QUOVULTDEUS diaconus, 1. Unum quidem Reverentiae tuae commonitorium, quod per ecclesiasticum dignatus es destinare, suscepi. Nam quod prius directum esse Beatitudo tua significavit, per virum honorabilem Philocalum, necdum ad me pervenit. Verum quamvis conscius propriorum semper fuerim peccatorum, nunc tamen evidenter agnovi adipiscendo illi quod exoravi muneri, meam toti Ecclesiae impedimento esse personam. Sed omnino confido quoniam qui per Unici sui gratiam, humani generis dignatus est delere facinora, nec mea in perniciem cunctorum praevalere permittet, potiusque ubi abundavit peccatum, gratiam faciet redundare (Rom. V, 20), domine merito venerabilis, ac beatissime pater. Difficultatem operis quod instruendis imperitissimis nobis per tuam beneficentiam praestari suppliciter exoravi, nec ipse ignorans ante praedixi; sed de divini fontis ubertate quam tibi Dominus tribuit, veraci corde praesumpsi.
2. Nam etsi Philastrius et Epiphanius venerandi episcopi tale aliquid scripsisse memorantur, quod procul dubio me inter caetera, imo sicut omnia, latet; non tamen arbitror eos hanc curam diligentiamque adhibuisse, ut singulis quibusque opinionibus contrarias etiam opiniones adjungerent, ritusque subjicerent; tum denique opus illud utriusque qualecumque sit, non habet fortassis eam quam desidero brevitatem. Frustra etiam homini qui latina non didicit, graeca facundia delegatur; quia non ego tantummodo consilium, sed et auxilium postulavi. Quid autem Venerationem tuam de interpretum non solum difficultate, sed etiam obscuritate admoneam, cum ipse hoc magis, ac plene dijudices? Accedit ad causam, quod nonnullae etiam post illorum obitum haereses emersisse doceantur, quarum nullam illi fecerint mentionem. 3. Quamobrem ad peculiare patrocinium pietatis tuae confugio, et voce mea, sed universali desiderio, paratum ad misericordiam sacrosanctum pietatis pectus appello; sequestratis saporibus peregrinis, considerato textu prioris epistolae, panem Afrum, quem nostra provincia solet habere praecipuum, coelesti etiam manna conditum, sero pulsanti, et famem patienti non deneges. Profecto enim nec ego pulsare cessabo, donec ipse concedas; ut quod non impetrat privilegium, ubi nullum est meritum, saltem indefessa importunitas mereatur.
EPISTOLA CCXXIV. Augustinus Quodvultdeo, spondens se de haeresibus scripturum, dum per alias occupationes licebit. Nunc enim ab Alypio se urgeri dicit, ut posterioribus Juliani libris respondeat. Domino sinceriter dilectissimo, fratri et condiacono QUODVULTDEO, AUGUSTINUS episcopus. 1. Cum mihi haec scribendi offerretur occasio per Fussalensem presbyterum, quem commendo charitati tuae, recensui epistolam tuam, in qua petis ut de haeresibus quae oriri potuerunt ex quo Domini in carne nuntiari coepit adventus, aliquid scriberem. Hoc autem feci, ut viderem utrum jam deberem opus ipsum aggredi, et inde tibi aliquid mittere; ubi considerares tanto esse difficilius, quanto vis effici brevius. Sed ne hoc quidem potui, talibus curis supervenientibus impeditus, a quibus omnino dissimulare non possem: nam me et ab eo quod habebam in manibus, averterunt.
2. Hoc autem est, ubi respondeo libris Juliani, quos octo edidit post illos quatuor quibus ante respondi. Hos enim cum Romae accepisset frater Alypius, nondum omnes descripserat, cum oblatam occasionem noluit praeterire, per quam mihi quinque transmisit; promittens alios tres cito se esse missurum, et multum instans ne respondere differrem. Cujus instantia coactus sum remissius agere quod agebam; ut operi utrique non deessem, uni diebus, alteri noctibus, quando mihi ab aliis occupationibus hinc atque hinc venire non desistentibus parceretur. Agebam vero rem plurimum necessariam: nam retractabam opuscula mea; et si quid in eis me offenderet, vel alios offendere posset, partim reprehendendo, partim defendendo quod legi deberet et posset, operabar. Et duo volumina jam absolveram, retractatis omnibus libris meis, quorum numerum nesciebam: eosque ducentos triginta duos esse cognovi. Restabant epistolae, deinde tractatus populares, quos Graeci homilias vocant. Et plurimas jam epistolarum legeram, sed adhuc nihil inde dictaveram, cum me etiam isti Juliani libri occupare coeperant, quorum nunc quarto respondere coepi. Quando ergo id explicavero, quintoque respondero, si tres non supervenerint, dispono (si Deus voluerit) et quod poscis incipere, simul agens utrumque, et hoc scilicet, et illud de retractatione opusculorum meorum, nocturnis et diurnis temporibus in singula distributis. 3. Hoc ideo insinuavi Sanctitati tuae, ut quantum tibi desiderium est sumendi quod poscis, tanto flagrantius a Domino mihi poscas adjutorium, quo serviam laudabili studio tuo, atque utilitati eorum quibus id existimas profuturum, domine sinceriter dilectissime frater. Commendo iterum perlatorem, et negotium propter quod eo perrexit; si cognoveris apud quem agendum sit, peto ne pigeat adjuvare. Non enim possumus necessitates hominum ejusmodi deserere, qui nostri non coloni, sed quod majus est, fratres sunt, et in charitate Christi ad curam pertinent nostram. Deo vivas.
EPISTOLA CCXXV . Prosper Augustino, de reliquiis pelagianae haereseos in Gallia sub catholico nomine clam succrescentibus certiorem ipsum faciens, ac referens quorumdam querelas de iis quae Augustinus adversus Pelagianos scripsisset de hominum discretione, de vocatione secundum propositum ac praedestinatione electorum, de praeveniente gratia, deque praefixo electorum numero; petens ut quae in istis quaestionibus obscuriora sunt, quam lucidissimis expositionibus aperiat. Domino beatissimo papae, ineffabiliter mirabili, incomparabiliter honorando, praestantissimo patrono AUGUSTINO, PROSPER. 1. Ignotus quidem tibi facie, sed jam aliquatenus, si reminiscaris, animo ac sermone compertus; nam per sanctum fratrem meum Leontium diaconum misi epistolas et recepi; nunc quoque Beatitudini tuae scribere audeo, non solum salutationis, ut tunc, studio, sed etiam fidei, qua Ecclesia vivit, affectu. Excubante enim pro universis membris corporis Christi vigilantissima industria tua, et adversus haereticarum doctrinarum insidias veritatis virtute pugnante, nullo modo mihi verendum putavi ne onerosus tibi, aut importunus essem in eo quod ad multorum salutem, ac perinde ad pietatem tuam pertinet: cum potius reum futurum esse me crederem, si ea, quae valde perniciosa esse intelligo, ad specialem patronum fidei non referrem.
2. Multi ergo servorum Christi qui in Massiliensi urbe consistunt, in Sanctitatis tuae scriptis quae adversus Pelagianos haereticos condidisti, contrarium putant patrum opinioni et ecclesiastico sensui, quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti. Et cum aliquandiu tarditatem suam culpare maluerint, quam non intellecta reprehendere, quidamque eorum lucidiorem super hoc atque apertiorem Beatitudinis tuae expositionem voluerint postulare; evenit ex dispositione misericordiae Dei, ut cum quosdam intra Africam similia movissent, librum de Correptione et Gratia, plenum divinae auctoritatis emitteres. Quo in notitiam nostram insperata opportunitate delato, putavimus omnes querelas resistentium sopiendas; quia universis quaestionibus de quibus consulenda erat Sanctitas tua, tam plene illic absoluteque responsum est, quasi hoc specialiter studueris, ut quae apud nos erant turbata componeres. Recensito autem hoc Beatitudinis tuae libro, sicut qui sanctam atque apostolicam doctrinae tuae auctoritatem antea sequebantur, intelligentiores multo instructioresque sunt facti; ita qui persuasionis suae impediebantur obscuro, aversiores quam fuerant, recesserunt. Quorum tam abrupta dissensio primum propter ipsos metuenda est, ne tam claris tamque egregiis in omnium virtutum studio viris spiritus pelagianae impietatis illudat: deinde ne simpliciores quique, apud quos horum magna est de probitatis contemplatione reverentia, hoc tutissimum sibi aestiment quod audiant eos, quorum auctoritatem sine judicio sequuntur, asserere. 3. Haec enim ipsorum definitio ac professio est: Omnem quidem hominem Adam peccante peccasse; et neminem per opera sua, sed per Dei gratiam regeneratione salvari: universis tamen hominibus propitiationem, quae est in Sacramento sanguinis Christi, sine exceptione esse propositam, ut quicumque ad fidem et ad Baptismum accedere voluerint, salvi esse possint. Qui autem credituri sunt, quive in ea fide, quae deinceps per gratiam sit juvanda, mansuri sunt, praescisse ante mundi constitutionem Deum, et eos praedestinasse in regnum suum, quos gratis vocatos, dignos futuros electione, et de hac vita bono fine excessuros esse praeviderit. Ideoque omnem hominem ad credendum et ad operandum divinis institutionibus admoneri, ut de apprehendenda vita aeterna nemo desperet, cum voluntariae devotioni remuneratio sit parata. Hoc autem propositum vocationis Dei, quo vel ante mundi initium, vel in ipsa conditione generis humani, eligendorum et rejiciendorum dicitur facta discretio, ut secundum quod placuit Creatori, alii vasa honoris, alii vasa contumeliae sint creati, et lapsis curam resurgendi adimere, et sanctis occasionem teporis afferre; eo quod in utraque parte superfluus labor sit, si neque rejectus ulla industria possit intrare, neque electus ulla negligentia possit excidere: quoquo enim modo se egerint, non posse aliud erga eos quam Deus definivit, accidere; et sub incerta spe cursum non posse esse constantem, cum, si aliud habeat praedestinantis electio, cassa sit adnitentis intentio. Removeri itaque omnem industriam, tollique virtutes, si Dei constitutio humanas praeveniat voluntates: et sub hoc praedestinationis nomine, fatalem quamdam induci necessitatem; aut diversarum naturarum dici Dominum conditorem, si nemo aliud possit esse quam factus est. Atque ut brevius ac plenius quod opinantur exponam, quidquid in libro hoc ex contradicentium sensu Sanctitas tua sibi opposuit, quidquid etiam in libris contra Julianum ab ipso sub hac quaestione objectum, potentissime debellasti; hoc totum ab istis sanctis intentiosissime conclamatur. Et cum contra eos scripta Beatitudinis tuae validissimis et innumeris testimoniis divinarum Scripturarum instructa proferimus, ac secundum formam disputationum tuarum, aliquid etiam ipsi quo concludantur astruimus; obstinationem suam vetustate defendunt: et ea quae de Epistola apostoli Pauli Romanis scribentis, ad manifestationem divinae gratiae praevenientis electorum merita proferuntur, a nullo unquam ecclesiasticorum ita esse intellecta, ut nunc sentiuntur, affirmant. Cumque ut ipsi ea exponant secundum quorum velint sensa, deposcimus, nihil se profitentur invenisse quod placeat, et de his taceri exigunt, quorum altitudinem nullus attigerit. Eo postremo pervicacia tota descendit, ut fidem nostram aedificationi audientium contrariam esse definiant, ac sic, etiamsi vera sit, non promendam: quia et perniciose non recipienda tradantur; et nullo periculo, quae intelligi nequeant, conticeantur. 4. Quidam vero horum in tantum a pelagianis semitis non declinant, ut cum ad confitendam eam Christi gratiam quae omnia praeveniant merita humana, cogantur, ne si meritis redditur, frustra gratia nominetur; ad conditionem hanc velint uniuscujusque hominis pertinere, in qua eum nihil prius merentem, quia nec existentem, liberi arbitrii et rationalem gratia Creatoris instituat, ut per discretionem boni et mali, et ad cognitionem Dei et ad obedientiam mandatorum ejus possit suam dirigere voluntatem, atque ad hanc gratiam qua in Christo renascimur, pervenire, per naturalem scilicet facultatem, petendo, quaerendo, pulsando: ut ideo accipiat, ideo inveniat, ideo introeat, quia bono naturae bene usus, ad istam salvantem gratiam, initialis gratiae ope meruerit pervenire. Propositum autem vocantis gratiae in hoc omnino definiunt, quod Deus constituerit nullum in regnum suum, nisi per Sacramentum regenerationis assumere, et ad hoc salutis donum omnes homines universaliter, sive per naturalem, sive per scriptam legem, sive per evangelicam praedicationem vocari: ut et qui voluerint, fiant filii Dei, et inexcusabiles sint qui fideles esse noluerint; quia justitia Dei in eo sit, ut qui non crediderint, pereant; bonitas in eo appareat, si neminem repellat a vita, sed indifferenter universos velit salvos fieri et in agnitionem veritatis venire. Jam hic proferunt testimonia quibus divinarum Scripturarum cohortatio ad obediendum incitat hominum voluntates, qui ex libero arbitrio, aut faciant quae jubentur, aut negligant: et consequens putant ut quia praevaricator ideo dicitur non obedisse, quia noluit, fidelis quoque non dubitetur ob hoc devotus fuisse, quia voluit; et quantum quisque ad malum, tantum habeat facultatis ad bonum; parique momento animum se vel ad vitia, vel ad virtutes movere, quem bona appetentem gratia Dei foveat, mala sectantem damnatio justa suscipiat. 5. Cumque inter haec innumerabilium illis multitudo objicitur parvulorum, qui utique excepto originali peccato, sub quo omnes homines similiter in primi hominis damnatione nascuntur, nullas adhuc habentes voluntates. nullas proprias actiones, non sine Dei judicio secernuntur; ut ante discretionem boni ac mali de usu vitae istius auferendi, alii per regenerationem inter coelestis regni assumantur haeredes, alii sine Baptismo inter mortis perpetuae transeant debitores: tales aiunt perdi, talesque salvari, quales futuros illos in annis majoribus, si ad activam servarentur aetatem, scientia divina praeviderit Nec considerant se gratiam Dei, quam comitem, non praeviam humanorum volunt esse meritorum, etiam illis voluntatibus subdere, quas ab ea, secundum suam phantasiam, non negant esse praeventas. Sed in tantum quibuscumque commentitiis meritis electionem Dei subjiciunt, ut quia praeterita non exstant, futura, quae non sint futura, confingant, novoque apud illos absurditatis genere, et non agenda praescita sint, et praescita non acta sint. Hanc sane de humanis meritis praescientiam Dei, secundum quam gratia vocantis operetur, multo sibi rationabilius videntur astruere, cum ad earum nationum contemplationem venitur, quae vel in praeteritis saeculis dimissae sunt ingredi vias suas, vel nunc quoque adhuc in veteris ignorantiae impietate depereunt, nec ulla eis aut Legis aut Evangelii illuminatio coruscavit; cum tamen, in quantum praedicatoribus ostium apertum est et via facta est, gentium populus, qui sedebat in tenebris et in umbra mortis, lucem viderit magnam (Isai. IX, 2, et Matth. IV, 16); et qui quondam non populus, nunc autem populus Dei sit; et quorum aliquando non misertus est, nunc autem misereatur (Osee II, 23, 24, et Rom. IX, 25): praevisos inquiunt a Domino credituros, et ad unamquamque gentem ita dispensata tempora ac ministeria magistrorum, ut exortura erat bonarum credulitas voluntatum: nec vacillare illud, quod « Deus omnes homines » velit « salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire » (I Tim. II, 4); quandoquidem inexcusabiles sint qui et ad unius veri Dei cultum potuerint instrui intelligentia naturali, et Evangelium ideo non audierint, quia nec fuerint recepturi. 6. Pro universo autem humano genere mortuum esse Dominum nostrum Jesum Christum, et neminem prorsus a redemptione sanguinis ejus exceptum, etiamsi omnem hanc vitam alienissima ab eo mente pertranseat; quia ad omnes homines pertineat divinae misericordiae Sacramentum: quo ideo plurimi non renoventur, quia quod nec renovari velle habeant, praenoscantur. Itaque, quantum ad Deum pertinet, omnibus paratam vitam aeternam; quantum autem ad arbitrii libertatem, ab his eam apprehendi, qui Deo sponte crediderint, et auxilium gratiae merito credulitatis acceperint. In istam vero talis gratiae praedicationem hi, quorum contradictione offendimur, cum prius meliora sentirent, ideo se vel maxime contulerunt, quia si profiterentur ab ea omnia bona merita praeveniri, et ab ipsa ut possint esse, donari; necessitate concederent Deum secundum propositum et consilium voluntatis suae, occulto judicio, et opere manifesto, aliud vas condere in honorem, aliud in contumeliam; quia nemo nisi per gratiam justificetur, et nemo nisi in praevaricatione nascatur. Sed refugiunt istud fateri, divinoque adscribere operi sanctorum merita formidant; nec acquiescunt praedestinatum electorum numerum nec augeri posse nec minui, ne locum apud infideles ac negligentes cohortantium incitamenta non habeant, ac superflua sit industriae ac laboris indictio, cujus studium cessante electione frustrandum sit: ita demum enim posse unumquemque ad correctionem aut ad profectum vocari, si se sciat sua diligentia bonum esse posse, et libertatem suam ob hoc Dei auxilio juvandam, si quod Deus mandat, elegerit. Ac sic, cum in his qui tempus acceperunt liberae voluntatis, duo sint quae humanam operentur salutem, Dei scilicet gratia et hominis obedientia; priorem volunt obedientiam esse quam gratiam, ut initium salutis ex eo qui salvatur, non ex eo credendum sit stare qui salvat, et voluntas hominis divinae gratiae sibi pariat opem, non gratia sibi humanam subjiciat voluntatem. 7. Quod cum perversissimum esse, revelante Dei misericordia, et instruente nos tua Beatitudine noverimus; possumus quidem ad non credendum esse constantes, sed ad auctoritatem talia sentientium non sumus pares: quia multum nos et vitae meritis antecellunt, et aliqui eorum, adepto nuper summo sacerdotii honore, supereminent; nec facile quisquam praeter paucos perfectae gratiae intrepidos amatores, tanto superiorum disputationibus ausus est contraire. Ex quo non solum his qui eos audiunt, verum etiam ipsis qui audiuntur, cum dignitatibus crevit periculum; dum et multos reverentia eorum aut inutili cohibet silentio, aut incurioso ducit assensu; et saluberrimum ipsis videtur quod pene nullius contradictione reprehenditur. Unde, quia in istis pelagianae pravitatis reliquiis non mediocris virulentiae fibra nutritur, si principium salutis male in homine collocatur; si divinae voluntati impie voluntas humana praefertur, ut ideo quis adjuvetur quia voluit, non ideo quia adjuvatur, velit; si originaliter malus receptionem boni non a summo bono, sed a semetipso inchoare male creditur; si aliunde Deo placetur, nisi ex eo quod ipse donaverit: tribue nobis in hac causa, papa beatissime, pater optime, quantum juvante Domino potes, diligentiam pietatis tuae, ut quae in istis quaestionibus obscuriora, et ad percipiciendum difficiliora sunt, quam lucidissimis expositionibus digneris aperire. 8. Ac primum, quia plerique non putant christianam fidem hac dissensione violari, quantum periculi sit in eorum persuasione patefacias. Deinde, quomodo per istam praeoperantem et cooperantem gratiam liberum non impediatur arbitrium. Tum, utrum praescientia Dei ita secundum propositum maneat, ut ea ipsa quae sunt proposita, sint accipienda praescita: an per genera causarum et species personarum ista varientur; ut quia diversae sunt vocationes in his qui nihil operaturi salvantur, quasi solum Dei propositum videatur existere; in his autem qui aliquid boni acturi sunt, per praescientiam possit stare propositum: an vero uniformiter, licet dividi praescientia a proposito temporali distinctione non possit, praescientia tamen quodam ordine sit subnixa proposito; et sicut nihil sit quorumcumque negotiorum, quod non scientia divina praevenerit, ita nihil sit boni, quod in nostram participationem non Deo auctore defluxerit. Postremo, quemadmodum per hanc praedicationem propositi Dei, quo fideles fiunt qui praeordinati sunt ad vitam aeternam, nemo eorum qui cohortandi sunt impediatur, nec occasionem negligentiae habeant, si se praedestinatos esse desperent. Illud etiam qualiter diluatur, quaesumus, patienter insipientiam nostram ferendo demonstres, quod retractatis priorum de hac re opinionibus, pene omnium par invenitur et una sententia, qua propositum et praedestinationem Dei secundum praescientiam receperunt; ut ob hoc Deus alios vasa honoris, alios contumeliae fecerit, quia finem uniuscujusque praeviderit, et sub ipso gratiae adjutorio in qua futurus esset voluntate et actione praescierit. 9. Quibus omnibus enodatis, et multis insuper, quae altiore intuitu ad causam hanc pertinentia magis potes videre, discussis; credimus et speramus non solum tenuitatem nostram disputationum tuarum praesidio roborandam, sed etiam ipsos quos meritis atque honoribus claros caligo istius opinionis obscurat, defaecatissimum lumen gratiae recepturos. Nam unum eorum praecipuae auctoritatis et spiritualium studiorum virum, sanctum Hilarium Arelatensem episcopum, sciat Beatitudo tua admiratorem sectatoremque in aliis omnibus tuae esse doctrinae; et de hoc quod in querelam trahit, jampridem apud Sanctitatem tuam sensum suum per litteras velle conferre. Sed quia utrum hoc facturus, aut quo fine sit facturus incertum est, et omnium nostrum fatigatio, providente hoc praesenti saeculo Dei gratia, in tuae charitatis et scientiae vigore respirat; adde eruditionem humilibus, adde increpationem superbis. Necessarium et utile est etiam quae scripta sunt scribere, ne leve existimetur quod non frequenter arguitur. Sanum enim putant esse quod non dolet, nec vulnus superducta cute sentiunt: sed intelligant perventurum ad sectionem, quod habuerit perseverantem tumorem. Gratia Dei et pax Domini nostri Jesu Christi coronet te in omni tempore, et ambulantem de virtute in virtutem glorificet in aeternum, domine papa beatissime, ineffabiliter mirabilis, incomparabiliter honorande, praestantissime patrone.
EPISTOLA CCXXVI. Hilarius Augustino, de eodem argumento.
Domino beatissimo ac toto affectu desiderando, et multum in Christo suscipiendo patri AUGUSTINO, HILARIUS. 1. Si cessantibus contradicentium quaestionibus gratae sunt plerumque studiosorum inquisitiones, ut etiam illa quae absque periculo ignorarentur, ediscant; arbitror gratiorem fore sedulitatem nostrae relationis, quae dum indicat secundum quorumdam prosecutiones quaedam adversantia veritati, non tam sibi quam illis qui turbantur et turbant, per consilium sanctitatis tuae satagit provideri, domine beatissime ac toto affectu desiderande, et multum in Christo suscipiende pater.
2. Haec sunt itaque quae Massiliae, vel aliis etiam locis in Gallia ventilantur. Novum et inutile esse praedicationi quod quidam secundum propositum eligendi dicantur, ut id nec arripere valeant nec tenere, nisi credendi voluntate donata. Excludi putant omnem praedicandi vigorem, si nihil quod per eum excitetur, in hominibus remansisse dicatur. Consentiunt omnem hominem in Adam periisse, nec inde quemquam posse proprio arbitrio liberari: sed id conveniens asserunt veritati, vel congruum praedicationi, ut, cum prostratis et nunquam suis viribus surrecturis annuntiatur obtinendae salutis occasio, eo merito quo voluerint et crediderint a suo morbo se posse sanari, et ipsius fidei augmentum, et totius sanitatis suae consequantur effectum. Caeterum ad nullum opus vel incipiendum, nedum perficiendum, quemquam sibi sufficere posse consentiunt: neque enim alicui operi curationis eorum annumerandum putant, exterrita et supplici voluntate, unumquemque aegrotum velle sanari. Quod enim dicitur, Crede, et salvus eris; unum horum exigi asserunt, aliud offerri; ut propter id quod exigitur, si redditum fuerit, id quod offertur deinceps tribuatur. Unde consequens putant exhibendam ab eo fidem, cujus naturae id voluntate Conditoris concessum est; et nullam ita depravatam vel exstinctam putant, ut non debeat vel possit se velle sanari; propter quod vel sanetur quis a sua, vel, si noluerit, cum sua aegritudine puniatur. Nec negari gratiam, si praecedere dicatur talis voluntas, quae tantum medicum quaerat, non autem quidquam ipsa jam valeat. Nam illa testimonia, ut est illud, « Sicut unicuique partitus est mensuram fidei » (Rom. XII, 3), et similia, ad id volunt valere, ut adjuvetur qui coeperit velle, non ut etiam donetur ut velit; rejectis ab hoc dono aliis pariter reis, et qui possent similiter liberari, si ea quae pariter indignis praestatur credendi voluntas, etiam ipsis similiter praestaretur. Si autem, aiunt, dicatur vel tatem omnibus remansisse, qua vel contemnere quis valeat, vel obedire, de compendio putant rationem reddi electorum vel rejectorum in eo quod unicuique meritum propriae voluntatis adjungitur. 3. Cum autem dicitur eis quare aliis vel alicubi praedicetur, vel non praedicetur, vel nunc praedicetur quod aliquando pene omnibus, sicut nunc aliquibus gentibus non praedicatum sit; dicunt id praescientiae esse divinae, ut eo tempore, et ibi, et illis veritas annuntiaretur, vel annuntietur, quando et ubi praenoscebatur esse credenda. Et hoc non solum aliorum catholicorum testimoniis, sed etiam Sanctitatis tuae disputatione antiquiore se probare testantur; ubi tamen eamdem gratiam non minore veritatis perspicuitate docueris: ut est illud quod dixit Sanctitas tua in quaestione contra Porphyrium, de tempore christianae religionis, « Tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri » (Epist. 102, quaest. 2, n. 14): vel illud de libro in Epistolam ad Romanos, « Dicis itaque mihi, quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit » (Rom. IX, 19)? « Cui sane inquisitioni, inquis, sic respondet, ut intelligamus spiritualibus viris, etiam non secundum terrenum hominem viventibus, patere posse prima merita fidei et impietatis, quomodo Deus praescientia eligat credituros, et damnet incredulos: nec illos ex operibus eligens, nec istos ex operibus damnans; sed et illorum fidei praestans, ut bene operentur, et istorum impietatem deserendo obdurans, ut male operentur: » et iterum in eodem libro superius, « Aequales omnes sunt ante meritum, nec potest in rebus omni modo aequalibus electio nominari. Sed quoniam Spiritus sanctus non datur nisi credentibus; non quidem Deus eligit opera quae ipse largitur, cum dat Spiritum sanctum, ut per charitatem bona operemur: sed tamen eligit fidem, quia nisi quis credat, et in accipiendi voluntate permaneat, non accipit donum Dei, id est Spiritum sanctum, per quem infusa charitate bonum possit operari. Non ergo eligit opera cujusquam in praescientia, quae ipse donaturus est: sed fidem eligit in praescientia; ut quem crediturum esse praescivit, ipsum elegerit cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam aeternam vitam consequeretur. Dicit enim Apostolus: « Idem Deus qui operatur omnia in omnibus » (I Cor. XII, 6). Nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus: quod enim credimus, nostrum est; quod autem operamur, illius » (In Expos. quarumdam propositionum ex Epist. ad Rom. propp. 12 et 60): et caetera in eodem opere; quae se acceptare et probare testantur, tanquam convenientia evangelicae veritati. 4. Caeterum praescientiam, et praedestinationem, vel propositum, ad id valere contendunt, ut eos praescierit, vel praedestinaverit, vel proposuerit eligere qui fuerant credituri: nec de hac fide posse dici, « Quid habes quod non accepisti » (I Cor. IV, 7)? cum in eadem natura remanserit, licet vitiata, quae prius sana ac perfecta donata sit. Quod autem dicit Sanctitas tua, neminem perseverare, nisi perseverandi virtute percepta; hactenus accipiunt, ut quibus datur, inerti licet, praecedenti tamen proprio arbitrio tribuatur: quod ad hoc tantum liberum asserunt, ut velit vel nolit admittere medicinam. Caeterum et ipsi abominari se et damnare testantur, si quis quidquam virium in aliquo remansisse, quo ad sanitatem progredi possit, existimet. Nolunt autem ita hanc perseverantiam praedicari, ut non vel suppliciter emereri, vel amitti contumaciter possit. Nec ad incertum voluntatis Dei deduci se volunt, ubi eis quantum putant ad obtinendum vel admittendum, evidens est qualecumque initium voluntatis. Illud etiam testimonium quod posuisti, « Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus » (Sap. IV, 11); tanquam non canonicum definiunt omittendum. Unde illam praescientiam sic accipiunt, ut propter fidem futuram intelligendi sint praesciti: nec cuiquam talem dari perseverantiam, a qua non permittatur praevaricari; sed a qua possit sua voluntate deficere et infirmari. 5. Asserunt inutilem exhortandi consuetudinem, si nihil in homine remansisse dicatur, quod correptio valeat excitare: quod quidem inesse naturae sic se dicere confitentur, ut hoc ipso quod ignoranti veritas praedicatur, ad beneficium praesentis gratiae referendum sit. Nam si sic praedestinati sunt, inquiunt, ad utramque partem, ut de aliis ad alios nullus possit accedere; quo pertinet tanta extrinsecus correptionis instantia? Si ab homine, etsi non fides integra, saltem vel dolor compunctae infirmitatis exoritur, aut periculum demonstratae mortis horretur. Nam si non potest timere quis unde terretur, nisi ea voluntate quae sumitur; non ex eo culpandus quod nunc non vult: sed in eo et cum eo qui sic aliquando noluit, ut eam damnationem cum suis posteris mereretur incurrere, ut nunquam recta, semper autem prava vellet appetere. Si autem est qualiscumque dolor qui ad exhortationem corripientis oriatur: hanc ipsam dicunt causam, propter quam vel rejiciatur alius, vel alius assumatur: atque ita non opus esse partes constitui, quibus nec adjiciendum sit aliquid, nec detrahendum. 6. Deinde moleste ferunt ita dividi gratiam, quae vel tunc primo homini data est, vel nunc omnibus datur, « Ut ille acceperit perseverantiam, non qua fieret ut perseveraret, sed sine qua per liberum arbitrium perseverare non posset: nunc vero sanctis in regnum per gratiam praedestinatis non tale adjutorium perseverantiae detur, sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur; non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint » (Lib. de Corrept. et Gratia, capp. 11, 12). His verbis Sanctitatis tuae ita moventur, ut dicant quamdam desperationem hominibus exhiberi. Si enim, aiunt, ita Adam adjutus est, ut et stare posset in justitia et a justitia declinare, et nunc ita sancti juvantur, ut declinare non possint, siquidem eam acceperunt volendi perseverantiam, ut aliud velle non possint; vel sic quidam deseruntur, ut aut nec accedant, aut, si accesserint, et recedant: ad illam voluntatem pertinuisse dicunt exhortationis vel comminationis utilitatem, quae et persistendi et desistendi obtinebat liberam potestatem; non ad hanc cui nolle justitiam inevitabili necessitate conjunctum est, praeter illos qui sic concreati sunt his qui cum universa massa damnati sunt, ut exciperentur per gratiam liberandi. Unde in hoc solo volunt a primo homine omnium distare naturam, ut illum integris viribus voluntatis juvaret gratia volentem, sine qua perseverare non poterat: hos autem amissis et perditis viribus credentes tantum, non solum erigat prostratos, verum etiam suffulciat ambulantes. Caeterum quidquidlibet donatum sit praedestinatis, id posse et amitti et retineri propria voluntate contendunt: quod tunc falsum esset, si verum putarent eam quosdam perseverantiam percepisse, ut nisi perseverantes esse non possint. 7. Inde est quod et illud pariter non accipiunt, ut eligendorum rejiciendorumque esse definitum numerum nolint: atque illius sententiae expositionem, non eam quae a te est deprompta, suscipiant, id est, ut nonnisi omnes homines salvos fieri velit; et non eos tantum qui ad sanctorum numerum pertinebunt, sed omnes omnino, ut nullus habeatur exceptus. Nec hoc timendum, quod quidam eo invito perire dicantur: sed quomodo, aiunt, non vult a quoquam peccari vel deseri justitiam, et tamen jugiter illa deseritur contra ejus voluntatem, committunturque peccata; ita eum salvari velle omnes homines, nec tamen omnes homines salvari. Testimonia etiam Scripturae quae de Saüle vel de David posuisti (Id. capp. 13, 14), non pertinere putant ad quaestionem quae de exhortatione versatur: alia autem ad id referunt, ut ex his eam gratiam accipiant commendari, qua unusquisque post voluntatem juvatur; vel ad ipsam vocationem, quae praestatur indignis. Hoc enim et illis locis tuorum opusculorum et aliorum, quae persequi longum est, se demonstrare testantur. 8. Parvulorum autem causam ad exemplum majorum non patiuntur afferri: quam et tuam Sanctitatem dicunt eatenus attigisse, ut incertum esse volueris, ac potius de eorum poenis malueris dubitari. Quod in libro tertio de Libero Arbitrio ita positum meministi (lib. 3, c. 23), ut hanc eis occasionem potuerit exhibere. Hoc etiam de aliorum libris quorum est in Ecclesia auctoritas, faciunt quod perspicit Sanctitas tua non parum posse juvare contradictores, nisi majora, aut certe vel paria proferantur a nobis: non enim ignorat prudentissima pietas tua quanto plures sint in Ecclesia, qui auctoritate nominum in sententia teneantur, aut a sententia transferantur. Ad summam, fatigatis omnibus nobis, ad id prosecutio eorum, vel potius querela convertitur, consentientibus etiam his qui hanc definitionem improbare non audent, ut dicant: Quid opus fuit hujuscemodi disputationis incerto tot minus intelligentium corda turbari? Neque enim minus utiliter sine hac definitione, aiunt, tot annis a tot tractatoribus, tot praecedentibus libris et tuis et aliorum, cum contra alios, tum maxime contra Pelagianos, catholicam fidem fuisse defensam. 9. Haec, mi pater, et alia interminabiliter plura, ut summa mea vota confitear, per me deferre maluissem; vel, quia hoc non merui, saltem prolixiore tempore omnia quibus moventur, collecta dirigere: ut quidquid de hac re contradicitur, quatenus refelli, vel si ia non potest, tolerari deberet, audirem. Sed quia neutrum ex voto provenit, malui quomodo potui haec comprehensa dirigere, quam penitus de tanta quorumdam contradictione reticere. Sunt ex parte tales personae, ut his, consuetudine ecclesiastica, laicos summam reverentiam necesse sit exhibere. Quod quidem ita curavimus Deo juvante servare, ut, cum opus fuit, non taceremus quae ad quaestionis hujus assertionem exiguitas nostrarum virium suggerebat. Sed nunc summatim, quantum festinatio perlatoris admisit, haec velut commonendo suggessi. Tuae sanctae prudentiae est dispicere quid facto opus sit, ut talium et tantorum superetur vel temperetur intentio. Cui ego jam parum prodesse existimo te reddere rationem, nisi et addatur auctoritas quam transgredi infatigabiliter contentiosa corda non possint. Sed plane illud tacere non debeo, quod se dicant tuam Sanctitatem, hoc excepto, in factis et dictis omnibus admirari. Tuum erit decernere quomodo sit in hoc eorum contradictio toleranda. Nec mireris quod aliter vel aliqua in hac epistola addidi, quantum puto, quae in superiore non dixeram; talis est enim nunc eorum definitio, praeter illa quae per festinationem aut oblivionem fortasse praeterii. 10. Libros, cum editi fuerint, quos de universo opere tuo moliris, quaeso habere mereamur; maxime ut per eorum auctoritatem, si qua tibi in tuis displicent, a dignitate tui nominis jam non trepidi sequestremus. Librum etiam de Gratia et Libero Arbitrio non habemus; superest ut eum, quia utilem quaestioni confidimus, mereamur accipere. Nolo autem Sanctitas tua sic me arbitretur haec scribere, quasi de iis quae nunc edidisti, ego dubitem. Sufficiat mihi poena mea, quod a praesentiae tuae deliciis exsulatus, ubi salubribus tuis uberibus nutriebar, non solum absentia tua crucior, verum etiam pervicacia quorumdam, qui non tantum manifesta respuunt, sed etiam non intellecta reprehendunt. Caeterum hac suspicione in tantum careo, ut potius infirmitatem meam, qua tales parum patienter fero, notabilem putem. Qualiter autem ad haec consulendum judices, ut dixi, tuae sapientiae derelinquo. Nam ad me hoc pertinere credidi, pro ea quam Christo vel tibi debeo charitate, ut quae in quaestionem veniunt, non tacerem. Quidquid pro ea gratia quam in te pusilli cum magnis miramur, volueris aut valueris, gratissime accipiemus, tanquam a nobis charissima et reverendissima auctoritate decretum. Sane quia, urgente perlatore, timui ne vel non omnia, vel haec ipsa minus digne, conscius mearum virium, possem dirigere; egi cum viro, tum moribus tum eloquio et studio claro, ut quanta posset collecta suis litteris intimaret: quas conjunctas his destinare curavi. Est enim talis qui, etiam praeter hanc necessitatem, dignus tuae Sanctitatis notitia judicetur. Sanctus Leontius diaconus cultor tuus, cum meis parentibus multum te salutat. Memorem mei Paternitatem tuam Dominus Christus Ecclesiae suae annis pluribus donare dignetur, domine pater. Et infra: Sciat Sanctitas tua, fratrem meum, cujus maxime causa hinc discessimus, cum matrona sua ex consensu perfectam Deo continentiam devovisse. Unde rogamus Sanctitatem tuam, ut orare digneris quo hoc ipsum in eis Dominus confirmare et custodire dignetur.
EPISTOLA CCXXVII . Augustinus Alypio seni, de Gabiniano recens baptizato, et de Dioscoro miraculis converso ad Christianismum. AUGUSTINUS, ALYPIO seni.
Frater Paulus hic est incolumis, apportat negotiorum suorum secundas curas; praestabit Dominus ut etiam ipsae ultimae sint. Multum vos salutat, et narrat gaudia de Gabiniano, quod ab illa sua causa misericordia Dei liberatus, non solum christianus, sed etiam fidelis sit valde bonus, per Pascha proxime baptizatus, in corde atque in ore habens gratiam quam percepit. Quantum eum desiderem, quando explicabo? sed nosti ut eum diligam. Archiater etiam Dioscorus christianus fidelis est, simul gratiam consecutus; audi etiam quemadmodum: neque enim cervicula illa vel lingua, nisi aliquo prodigio domaretur. Filia ejus in qua unica acquiescebat, aegrotabat, et usque ad totam desperationem salutis temporalis, eodem ipso patre renuntiante, pervenit. Dicitur ergo; et constat, cum mihi hoc et ante fratris Pauli reditum, comes Peregrinus, vir laudabilis et bene christianus, qui cum eis eodem tempore baptizatus est, indicarit: dicitur ergo ille senex tandem conversus ad implorandam Christi misericordiam, voto se obligasse, christianum fore, si illam salvam videret. Factum est. At ille quod voverat dissimulabat exsolvere: sed adhuc manus excelsa. Nam repentina caecitate suffunditur: statimque venit in mentem unde illud esset; exclamavit confitens, atque iterum vovit, se recepto lumine impleturum esse quod voverat. Recepit, implevit: et adhuc manus excelsa. Symbolum non tenuerat, aut fortasse tenere recusaverat, et se non potuisse excusaverat: Deus viderat. Jam tum post festa omnia receptionis suae in paralysim solvitur multis ac pene omnibus membris, et etiam lingua. Tunc somnio admonitus confitetur per scripturam ob hoc sibi dictum esse accidisse, quod symbolum non reddiderit. Post illam confessionem redduntur officia omnium membrorum, nisi linguae solius; se tamen didicisse symbolum, ideoque memoria jam tenere nihilominus in eadem tentatione litteris fassus est: sicque omnis est ab eo deleta nugacitas, quae, ut scis, multum decolorabat naturalem quamdam ejus benignitatem, eumque insultantem Christianis faciebat valde sacrilegum. Quid dicam, nisi, Domino hymnum canamus, et superexaltemus eum in saecula, Amen?
EPISTOLA CCXXVIII . Augustinus Honorato, docens quandonam episcopo sive clericis fugere liceat, imminente obsidionis aut excidii periculo.
Sancto fratri et coepiscopo HONORATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Charitati tuae misso exemplo epistolae quam fratri Quodvultdeo nostro coepiscopo scripsi, putabam me hoc onere caruisse quod mihi imposuisti, quaerendo consilium quid in his periculis quae tempora nostra invenerunt, facere debeatis. Quamvis enim epistolam illam breviter scripserim, nihil me tamen praetermisisse arbitror, quod et respondenti dicere, et quaerenti audire sufficeret: quandoquidem dixi nec eos esse prohibendos qui ad loca, si possunt, munita migrare desiderant; et ministerii nostri vincula, quibus nos Christi charitas alligavit, ne deseramus Ecclesias quibus servire debemus, non esse rumpenda. Ista quippe verba sunt quae in illa epistola posui ( Epist. ad Quodvultdeum episcopum, quae non exstat): Restat ergo, inquam, ut nos quorum ministerium quantulaecumque plebi Dei ubi sumus manenti, ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus Domino, Esto nobis in Deum protectorem, et in locum munitum (Psal. XXX, 3).
2. Sed hoc consilium tibi propterea non sufficit, ut scribis, ne contra Domini praeceptum vel exemplum facere nitamur, ubi fugiendum esse de civitate in civitatem monet. Recolimus enim verba dicentis, Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X, 23): quis autem credat ita hoc Dominum fieri voluisse, ut necessario ministerio, sine quo vivere nequeunt, deserantur greges, quos suo sanguine comparavit? Numquid hoc fecit ipse, quando portantibus parentibus in Aegyptum parvulus fugit (Id. II, 14), qui nondum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas fuisse dicamus? Numquid quando apostolus Paulus, ne illum comprehenderet inimicus, per fenestram in sporta submissus est, et effugit manus ejus (II Cor. XI, 33), deserta est quae ibi erat Ecclesia necessario ministerio, et non ab aliis fratribus ibidem constitutis quod oportebat impletum est? Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecerat, ut seipsum servaret Ecclesiae, quem proprie persecutor ille quaerebat. Faciant ergo servi Christi, ministri verbi et Sacramenti ejus, quod praecepit sive permisit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed praebeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, id est episcoporum, clericorum et laicorum est commune periculum, hi qui aliis indigent, non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant; aut qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut pariter vivant, aut pariter sufferant quod eos paterfamilias volet perpeti. 3. Quod si contigerit ut sive alii minus, alii majus, sive omnes aequaliter patiantur, qui eorum sint qui pro aliis patiuntur, apparet; illi scilicet qui cum se possent talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem desererent, manere maluerunt. Hinc maxime probatur illa charitas quam Joannes apostolus commendat, dicens: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (I Joan. III, 16). Nam qui fugiunt, vel suis devincti necessitatibus fugere non possunt; si comprehensi patiuntur, pro seipsis, non pro fratribus, utique patiuntur: qui vero propterea patiuntur, quia fratres, qui eis ad christianam salutem indigebant, deserere noluerunt, sine dubio suas animas pro fratribus ponunt. 4. Unde illud quod episcopum quemdam dixisse audivimus, Si Dominus nobis imperavit fugam in eis persecutionibus, ubi potest fructus esse martyrii; quanto magis debemus fugere steriles passiones, quando est barbaricus et hostilis incursus? verum est quidem et acceptabile, sed his quos ecclesiastici officii non tenent vincula. Nam qui clades hostiles ideo non fugit, cum possit effugere, ne deserat ministerium Christi, sine quo non possunt homines vel fieri vel vivere christiani, majorem charitatis invenit fructum, quam qui non propter fratres, sed propter seipsum fugiens, atque comprehensus non negat Christum, suscipitque martyrium. 5. Quid est ergo quod in epistola tua priore posuisti? dicis enim, Si in Ecclesiis persistendum est, quid simus nobis vel populo profuturi non video, nisi ut ante oculos nostros viri cadant, feminae constuprentur, incendantur ecclesiae, nos ipsi in tormentis deficiamus, cum de nobis quaeritur quod non habemus. Potens est quidem Deus audire preces familiae suae, et haec, quae formidantur, avertere; nec ideo tamen propter ista, quae incerta sunt, debet nostri officii esse certa desertio, sine quo est plebi certa pernicies, non in rebus vitae hujus, sed alterius incomparabiliter diligentius sollicitiusque curandae. Nam si certa essent ista mala, quae timentur ne in locis in quibus sumus, forte contingant, prius inde fugerent omnes propter quos ibi manendum est, et nos a manendi necessitate liberos redderent: non enim quisquam est qui dicat ministros manere oportere, ubi jam non fuerint quibus necesse sit ministrare. Ita quidam sancti episcopi de Hispania profugerunt, prius plebibus partim fuga lapsis, partim peremptis, partim obsidione consumptis, partim captivitate dispersis: sed multo plures, illic manentibus propter quos manerent, sub eorumdem periculorum densitate manserunt. Et si aliqui deseruerunt plebes suas, hoc est quod dicimus fieri non debere: neque enim tales docti auctoritate divina, sed humano vel errore decepti, vel timore sunt victi. 6. Cur enim sibi putant indifferenter obtemperandum esse praecepto, ubi legunt de civitate in civitatem esse fugiendum; et mercenarium non exhorrent, qui videt lupum venientem et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus (Joan. X, 12, 13)? Cur non istas duas dominicas verasque sententias, unam scilicet ubi fuga sinitur aut jubetur, alteram ubi arguitur atque culpatur, sic intelligere student, ut inter se reperiantur non esse contrariae, sicut non sunt? Et hoc quomodo reperitur, nisi attendatur quod jam superius disputavi, tunc de locis in quibus sumus, premente persecutione fugiendum esse Christi ministris, quando ibi aut plebs Christi non fuerit cui ministretur; aut etiam fuerit, et potest impleri per alios necessarium ministerium, quibus eadem non est causa fugiendi: sicut in sporta submissus, quod supra memoravi, fugit Apostolus, cum a persecutore proprie ipse quaereretur, aliis utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur Ecclesiae; sicut fugit sanctus Athanasius Alexandrinus episcopus, cum eum specialiter apprehendere Constantius cuperet imperator, nequaquam a caeteris ministris deserta plebe catholica quae in Alexandria commanebat. Cum autem plebs manet, et ministri fugiunt, ministeriumque subtrahitur; quid erit nisi mercenariorum illa fuga damnabilis, quibus non est cura de ovibus? Veniet enim lupus; non homo, sed diabolus, qui plerumque fideles apostatas esse persuasit, quibus quotidianum ministerium dominici corporis defuit; et peribit infirmus in tua non scientia, sed ignorantia frater, propter quem Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11). 7. Quod autem ad eos attinet, qui in hac re non falluntur errore, sed formidine superantur; quare non potius contra suum timorem Domino miserante atque adjuvante fortiter dimicant, ne mala sine comparatione graviora, quae multo amplius sunt tremenda, contingant? Fit hoc ubi Dei charitas flagrat, non mundi cupiditas fumat. Charitas enim dicit: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. XI, 29)? Sed charitas ex Deo est. Oremus ergo ut ab illo detur, a quo jubetur: et per hanc magis timeamus ne oves Christi spiritualis nequitiae gladio in corde, quam ne ferro in corpore trucidentur, ubi quandocumque, quocumque mortis genere, morituri sunt. Magis timeamus ne sensu interiori corrupto, pereat castitas fidei, quam ne feminae violenter constuprentur in carne: quia violentia non violatur pudicitia, si mente servatur; quoniam nec in carne violatur, quando voluntas patientis sua turpiter carne non utitur, sed sine consensione tolerat quod alius operatur. Magis timeamus ne lapides vivi exstinguantur deserentibus nobis, quam ne lapides et ligna terrenorum aedificiorum incendantur praesentibus nobis. Magis timeamus ne membra corporis Christi destituta spirituali victu necentur, quam ne membra corporis nostri oppressa hostili impetu torqueantur. Non quia ista non sunt vitanda cum possunt; sed quia potius ferenda sunt, quando vitari sine impietate non possunt: nisi forte quisquam contenderit non esse ministrum impium, qui tunc subtrahit ministerium pietati necessarium, quando magis est necessarium. 8. An non cogitamus, cum ad istorum periculorum pervenitur extrema, nec est potestas ulla fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque sexu, atque ab omni aetate concursus; aliis Baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam poenitentiae ipsius actionem, omnibus consolationem et sacramentorum confectionem et erogationem? Ubi si ministri desint, quantum exitium sequitur eos, qui de isto saeculo vel non regenerati exeunt vel ligati! quantus est etiam luctus fidelium suorum, qui eos secum in vitae aeternae requie non habebunt! quantus denique gemitus omnium, et quorumdam quanta blasphemia de absentia ministeriorum et minostrorum! Vide quid faciat malorum temporalium timor, et quanta in eo sit acquisitio malorum aeternorum. Si autem ministri adsint, pro viribus quas eis Dominus subministrat, omnibus subvenitur: alii baptizantur, alii reconciliantur, nulli Dominici corporis communione fraudantur, omnes consolantur, aedificantur, exhortantur, ut Deum rogent, qui potens est omnia quae timentur, avertere; parati ad utrumque, ut si non potest ab eis calix iste transire, fiat voluntas ejus (Matth. XXVI, 42) qui mali aliquid non potest velle. 9. Certe jam vides quod te scripseras non videre, quantum boni consequantur populi Christiani, si in praesentibus malis non eis desit praesentia ministrorum Christi: quorum vides etiam quantum obsit absentia, dum sua quaerunt non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21); nec habent illam de qua dictum est, Non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5); nec imitantur eum qui dixit, Non quaerens quod mihi utile, sed quod multis, ut salvi fiant (Id. X, 33). Qui etiam persecutoris principis illius insidias non fugisset, nisi se aliis quibus necessarius erat, servare voluisset: propter quod ait, Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum; manere autem in carne, necessarium propter vos (Philipp. I, 23). 10. Hic forte quis dicat ideo debere Dei ministros fugere talibus imminentibus malis, ut se pro utilitate Ecclesiae temporibus tranquillioribus servent. Recte hoc fit a quibusdam, quando non desunt alii per quos suppleatur ecclesiasticum ministerium, ne ab omnibus deseratur; quod fecisse Athanasium supra diximus: nam quantum necessarium fuerit Ecclesiae, quantumque profuerit, quod vir ille mansit in carne, catholica fides novit, quae adversus Arianos haereticos ore illius et amore defensa est. Sed quando est commune periculum, magisque timendum est ne quisquam id facere credatur, non consulendi voluntate, sed timore moriendi, magisque fugiendi obsit exemplo, quam vivendi prosit officio, nulla ratione faciendum est. Denique sanctus David, ne se committeret periculis praeliorum, et fortassis exstingueretur, sicut ibi dictum est, lucerna Israel (II Reg. XI, 17), a suis hoc petentibus sumpsit, non ipse praesumpsit; alioquin multos imitatores fecisset ignaviae, qui eum crederent hoc fecisse non consideratione utilitatis aliorum, sed suae perturbatione formidinis. 11. Occurrit autem alia quaestio quam contemnere non debemus. Si enim haec utilitas negligenda non est, ut aliqui ministri propterea fugiant imminente aliqua vastitate, ut serventur qui ministrent eis quos post illam cladem residuos potuerint invenire; quid fiet ubi omnes videntur interituri, nisi aliqui fugiant? quid si enim hactenus saeviat illa pernicies, ut solos ministros Ecclesiae persequatur? Quid dicemus? an relinquenda est a ministris fugientibus Ecclesia, ne a morientibus miserabilius relinquatur? Sed si laici non quaeruntur ad mortem, possunt occultare quoquo modo episcopos et clericos suos, sicut ille adjuverit in cujus potestate sunt omnia, qui potest et non fugientem per mirabilem conservare potentiam. Sed ideo quaerimus quid nos facere debeamus, ne in omnibus exspectando divina miracula tentare Dominum judicemur. Non quidem talis est ista tempestas, quando laicorum et clericorum est commune periculum, sicut in navi una commune periculum est mercatorum atque nautarum. Verum absit ut tanti pendenda sit haec navis nostra, ut debeant eam nautae, et maxime gubernator, periclitantem deserere, etiamsi in scapham transiliendo vel etiam natando possint effugere. Quibus enim metuimus ne nostra desertione pereant, non temporalem mortem, quae quandoque ventura est, sed aeternam, quae potest, si non caveatur, venire, et potest, si caveatur, etiam non venire, metuimus. In communi autem periculo vitae hujus cur existimamus, ubicumque fuerit hostilis incursus, omnes clericos et non etiam omnes laicos esse morituros, ut simul finiant hanc vitam, cui sunt clerici necessarii? aut cur non speremus sicut laicos aliquos, sic etiam clericos remansuros, a quibus eis necessarium ministerium valeat exhiberi? 12. Quanquam, o si inter Dei ministros inde sit disceptatio, qui eorum maneant, ne fuga omnium, et qui eorum fugiant, ne morte omnium deseratur Ecclesia! Tale quippe certamen erit inter eos, ubi utrique ferveant charitate, et utrique placeant charitati. Quae disceptatio si aliter non potuerit terminari, quantum mihi videtur, qui maneant et qui fugiant, sorte legendi sunt. Qui enim dixerint se potius fugere debere, aut timidi videbuntur, quia imminens malum sustinere noluerunt; aut arrogantes, quia se magis qui servandi essent, necessarios Ecclesiae judicarunt. Deinde, fortassis ii qui meliores sunt, eligent pro fratribus animas ponere; et hi servabuntur fugiendo, quorum est minus utilis vita, quia minor consulendi et gubernandi peritia: qui tamen si pie sapiunt, contradicent eis quos vident et vivere potius oportere, et magis mori malle quam fugere. Ideo, sicut scriptum est, Contradictiones sedat sortitio, et inter potentes definit (Prov. XVIII, 18): melius enim Deus in hujuscemodi ambagibus, quam homines, judicat; sive dignetur ad passionis fructum vocare meliores et parcere infirmis, sive istos facere ad mala perferenda fortiores, et huic vitae subtrahere, quorum non potest Dei Ecclesiae tantum quantum illorum vita prodesse. Res quidem fiet minus usitata, si fiat ista sortitio: sed si facta fuerit, quis eam reprehendere audebit? Quis non eam, nisi imperitus, aut invidus, congrua praedicatione laudabit? Quod si non placet facere, cujus facti non occurrit exemplum, nullius fuga faciat ut Ecclesiae ministerium, maxime in tantis periculis necessarium ac debitum, desit. Nemo excipiat personam suam, ut si aliqua gratia videtur excellere, ideo se dicat vita, et ob hoc fuga, esse digniorem. Quisquis enim hoc putat, nimium sibi placet: quisquis autem etiam hoc dicit, omnibus displicet. 13. Sunt sane qui arbitrantur episcopos et clericos non fugientes in talibus periculis, sed manentes, facere ut plebes decipiantur, cum ideo non fugiunt, quia manere suos praepositos cernunt. Sed facile est hanc responsionem vel invidiam declinare, alloquendo easdem plebes, atque dicendo: Non vos decipiat, quod de loco isto non fugimus: non enim propter nos, sed propter vos potius hic manemus, ne vobis non ministremus quidquid saluti vestrae, quae in Christo est, novimus necessarium. Si ergo fugere volueritis, et nos ab istis, quibus tenemur, vinculis solvistis. Quod tunc puto esse dicendum, quando vere videtur utile esse ad loca tutiora migrare. Quo audito, si vel omnes vel aliqui dixerint, In illius potestate sumus, cujus iram nullus, quocumque vadit, evadit; cujus misericordiam, ubicumque sit, potest invenire qui nusquam vult ire, sive certis necessitatibus impeditus, sive laborare nolens ad incerta suffugia, et non ad finienda, sed ad mutanda pericula: procul dubio isti deserendi non sunt ministerio christiano. Si autem, hoc audito, abire maluerint, nec illis manendum est, qui propter illos manebant; quia ibi jam non sunt propter quos manere adhuc debeant. 14. Quicumque igitur isto modo fugit, ut Ecclesiae necessarium ministerium illo fugiente non desit, facit quod Dominus praecepit, sive permisit. Qui autem sic fugit, ut gregi Christi ea quibus spiritualiter vivit, alimenta subtrahantur, mercenarius ille est, qui videt lupum venientem, et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus. Haec tibi, quia me consuluisti, frater dilectissime, qua existimavi veritate et certa charitate rescripsi; sed ne meliorem, si inveneris, sequaris sententiam, non praescripsi. Melius tamen quod in his periculis faciamus, invenire non possumus, quam orationes ad Dominum Deum nostrum, ut misereatur nostri. Quod ipsum, ut scilicet Dei Ecclesias non desererent, Dei dono nonnulli prudentes et sancti viri et velle et facere meruerunt, et inter dentes obtrectantium a sui propositi intentione minime defecerunt.
EPISTOLA CCXXIX . Augustinus Dario comiti, qui pacis conferendae causa missus sit, gratulatur, et provocat ad rescribendum.
Domino merito illustri, et magnificentissimo atque in Christo charissimo filio DARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. A sanctis fratribus et coepiscopis meis Urbano et Novato, qualis sis vir et quantus, accepi: quorum alteri apud Carthaginem in Hilarensi oppido, et modo in Siccensi; alteri autem apud Sitifim te nosse provenit. Per hos ergo factum est, ut nec ego te habere incognitum possem. Neque enim quia me infirmitas corporis, et congenitum frigus, id est, genus aetatis non sinit coram tecum colloqui, ideo non te vidi: nam et iste mihi praesens, quando ad me venire dignatus est, ille autem litteris, non faciem tuae carnis, sed cordis ostendit, ut tanto suavius, quanto interius te viderem. Hanc faciem tuam et in sancto Evangelio, et nos, et tu ipse, propitio Deo, tanquam in speculo laetissimus inspicis, ubi scriptum est a veritate dicente: Beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9).
2. Magni quidem sunt, et habent gloriam suam, non solum fortissimi, sed etiam, quod verioris genus est laudis, fidelissimi bellatores, quorum laboribus atque periculis, Dei protegentis atque opitulantis auxilio, hostis indomitus vincitur, et quies reipublicae pacatisque provinciis comparatur: sed majoris est gloriae, ipsa bella verbo occidere, quam homines ferro; et acquirere vel obtinere pacem pace, non bello. Nam et hi qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem, sed tamen per sanguinem quaerunt; tu autem ne cujusquam sanguis quaereretur, es missus: est itaque aliis illa necessitas, tibi ista felicitas. Proinde, domine merito illustris et magnificentissime, atque in Christo charissime fili, gaude isto tuo tam magno et vere bono, et fruere in Deo unde sumpsisti, ut talis esses, et talia gerenda susciperes. Confirmet Deus quod per te operatus est nobis (Psal. LXVII, 29). Accipe hanc salutationem nostram, et tuam dignare rependere. Sicut mihi scripsit frater Novatus, egit ut me excellentia et eruditio tua etiam in meis opusculis nosset. Si ergo legisti quae dedit, ego quoque innotui interioribus tuis sensibus. Non multum displicent, quantum existimo, si propensiore charitate, quam severitate legisti. Non est multum; sed multum gratum, si pro litteris nostris, et his et illis, unam nobis epistolam reddas. Saluto et pignus pacis, quod Domino Deo nostro adjuvante feliciter accepisti, ea dilectione qua debeo.
EPISTOLA CCXXX. Darius Augustino, pro litteris ab eo acceptis gratiam referens, et petens mitti sibi libros Confessionum, seque ipsius apud Deum precibus commendatum cupiens.
DARIUS AUGUSTINO domino suo salutem. 1. Utinam, domine sancte pater, ut meum nomen ad aures tuas, coepiscoporum, ut ais, tuorum Urbani et Novati benigna erga me gratia faciente, perlatum est; ita memetipsum Deus omnium, Deus tuus, manibus tuis atque oculis obtulisset: non quo majorem, aut forsitan talem, qualem tantorum virorum apud te benevolus sermo, et litterarum mentio fecerat, tui me probasset melior lima judicii; sed ut coelestis sapientiae tuae verissimos atque immortales fructus, ore tuo potius, veluti cujusdam purae aquae dulcedinem, ab ipso fontis praesenti ac perpetuo liquore sumpsissem. O me, non modo ter aut quater, ut apud nescio quem est, sed millies, et omni numero plus beatum! si mihi datum esset praesenti intueri tuos vere sidereos vultus, vocemque divinam, ac divina canentem, et non solum mentis fructus, sed etiam cum aurium jucunditate sumere et haurire licuisset. Putarem profecto me quasdam immortalitatis leges, non modo de coelo, sed in ipso constitutum coelo suscipere, et quasdam Dei voces non longe de templo, sed prope ipsum Dei astantem tribunal audire.
2. Hoc ut mihi contingeret, propter ardentissimum tui desiderium forsitan merebar; propter conscientiam, fateor, non merebar. Sed absens quoque cepi fructus cupiditatis bonae non minimos, et est mihi de secundis bonis bonorum summa perfectio. Commendatus sum ei cui vellem, ore sanctorum et duorum locis ac regionibus inter se distantium sacerdotum; unius, quod jam dixi, de me benevolus sermo, et praesens, ut ita dicam, testimonium; alterius ejusdem sensus parilisque sententiae volantia ad te scripta concurrunt. Coronam mihi apud te quamdam, tanti ac tales viri, non viridantium florum germine, sed gloriosae vocis testimonio tanquam quibusdam perpetuitatis gemmulis texuerunt. Propter quod Deum summum oro pro te, et tuam intercessionem, sancte pater, expostulo, ut quoniam minime mihi testimonii tanti sum conscius, esse mihi talem vel quandoque proveniat. Jam illa nonne omnia absentiae meae detrimenta vicerunt, quod ipse nos alloqui, quod scribere, quod salutare dignaris, et absente me, absentem esse non pateris. Dolebam me modo post Deum . . . . . non visum: attamen non carnis faciem, sic enim ais, sed quod plus est, cordis attendis; eoque visus sum tibi esse jucundior, quo penitius inspexisti. Faxit Deus, ut judicio, mi pater, tuo respondeam, nec sim apud meam conscientiam reus, cum talem me, qualem tibi ipse formasti, interius ego non videam. 3. Bella me in eadem divina ac coelesti epistola tua, ex more tibi, quod laudare velles, eloquentia ministrante, bella me, inquam, verbo ais occidere. Hic vero, mi sancte pater, animus mihi tanquam e quibusdam cogitationum tenebris, quasi veras sui laudes recognovisset, emersit. Ut enim totum breviter ac simpliciter Beatitudini tuae confitear, si non exstinximus bella, certe distulimus; et Deo opitulante omnium principe, quae jam usque ad quemdam calamitatum apicem increverant mala, sopita sunt. Spero tamen ab eo, a quo quidquid bonum est totum sperare debemus, quin etiam epistolae tuae auguror benedictionem tam largam, tam certam, ut haec ipsa bellorum, quam dixi, dilatio, pacis habeat teneatque perennem ac perpetuam firmitatem. Dixisti enim, et perpetua Dei lege fixisti, ut gaudeam isto, ut tu ais, meo tam magno ac vere bono, et fruar in Deo, unde sumpsisse me dicis, ut et talis essem, et talia gerenda susciperem. Connectis deinde: « Confirmet, inquis, Deus quod per te operatus est nobis. » O vota non modo pro me, sed pro salute omnium nuncupata! Nec enim mea ista gloria separari a salute omnium potest, et ut ego orationibus tuis felix esse possim, una mecum omnes felices esse necesse est. Diu, pater, pro Romano imperio, pro Romana republica, pro his etiam, quos dignos esse tibi occurrerit, talia vota sumas ac nuncupes; quandoque te usque in coelum tollis, tradas posteris, mandesque sequentibus. 4. Satis progressus sum fortasse quam debui, sed parum locutus certe quam volui. Confiteor enim, scribens ad te vultus mihi tuos tanquam praesentis imaginor; et cum olim me sermo rudis et inops lingua deficiat, tamen quasi coram tecum colloquar fabulerque, non satior. Proinde hinc etiam nostra in te desideria metire. Cum jamdiu finem mereretur epistolaris paginae forsitan ingrata verbositas, subtrahimus verecundiam; dum cupiditati consulimus, et sermonem relinquere, esse a te recedere suspicamur. Nolo ergo non desinere, sed non possum: si enim credis, mi pater, adeo nostris sensibus ac praecordiis inhaesisti, ex quo non contenti tua fama tam gloriosa, tam maxima, scriptis te tuis intueri maluimus, cum una mihi, atque haec brevis epistola tua, ardoris tantas flammas, incendiaque commoverit. Unde deprecamur te, ac tota mente deposcimus, ut quoniam gentiles ritus te etiam legendo, ut nunquam alias, abunde affatimque contempsimus (quanquam enim a parentibus, ab avis, et postrema usque gentis prole Christi jura percepimus, tamen aliquoties sensibus nostris superfluae superstitionis superba vanitas inerrabat); peto ut etiam Confessionum libros a te perscriptos, nobis mittere ac donare digneris. Si enim alii quoque, prono animo ac benigna mente, tua nobis scripta largiti sunt, quanto magis de tuis ipse excusare non debes? 5. Fertur satrapae, seu regis potius cujusdam epistola, Deum Dominum Christum deprecantis, cum intra Judaeae regiones adhuc versaretur, et necdum in coelum suum remeaverat, quoniam is ad eum ire ac pergere per aegritudinem praepediretur, et sanari aliter se posse non crederet, ad se, si dignaretur, mundi salus ac medicina decurreret; et ne tantae majestati, quam ignarus rex provida, sed non perfecta mente, conceperat, injuria fieri videretur, laudasse insuper suam dicitur civitatem, ut pulchritudine urbis et regis hospitio Deus illectus, preces supplicis non dedignaretur. Adfuit Deus regi; sanatus est: et amplificato petitionis munere, per epistolam non modo salutem ut supplici, sed etiam securitatem ut regi transmisit; jussit insuper ejus urbem ab hostibus in perpetuum esse ac semper immunem. Quid his addi beneficiis potest? Ego humilis, et regum servus, a te meo domino peto ut apud istum Christum ac principem Deum quotidie pro meis peccatis intercedere ne cuncteris, ac pro me indefessus ores, ac petas quidquid ipse volueris. 6. Si tibi taedium affert longa epistola mea, hoc tuae magnanimitatis patientia moderare, et tibi imputa, quoniam ipse jussisti. Oramus tamen, atque identidem deprecamur, ut iterum scribas; sic enim fiet ut libenter suscepisse te scripta mea suspicari possimus. Deus donet nobis Beatitudinem tuam per multos annos pro nobis orantem, domine vere sancte pater. Filius noster Verimodus salutat Beatitudinem tuam, qui admodum gratulatus est quod in epistola ad nos tua ejus mentionem fecisse dignatus es. Nescio quae medicamenta ab archiatro, qui nobiscum est, accepta dedimus Lazapo sacro presbytero, ad tuam Beatitudinem deferenda; quae, ut vir memoratus affirmat, ad alleviationem doloris et morbi curationem non parum proficient.
EPISTOLA CCXXXI. Augustinus Dario, declarans se ipsius litteris summopere delectatum, et quare; ubi multa obiter de humanae laudis amore dicit: mittitque ipsi Confessionum libros et alia quaedam sua opuscula.
AUGUSTINUS servus Christi membrorumque Christi, DARIO filio membro Christi, in ipso salutem. 1. Quod acceperim libenter litteras tuas, mea rescripta indicio esse voluisti. Ecce rescribo, et tamen rescriptis hoc indicare non possum, vel istis, vel quibuslibet aliis, sive breviter, sive prolixissime scribam: neque enim aut paucis aut multis verbis indicari potest quod indicari verbis non potest. Et ego quidem parum eloquor, etsi multum loquar: sed nulli eloquenti omnino concesserim, ut qualicumque et quantacumque epistola sua affectum explicet, quem fecit in mente tua, quod non possum ego, etsi eum possit ita in animo meo videre sicut ego. Restat ergo sic tibi indicare quod scire voluisti, ut in verbis meis, et quod non indicant, sentias. Quid igitur dicam, nisi delectatum me esse litteris tuis, delectatum valde? Repetitio verbi hujus, non est repetitio, sed quasi perpetua dictio: quia fieri non posset, ut semper diceretur, ideo factum est ut saltem repeteretur; sic enim fortasse dici potest.
2. Hic si quaerat aliquis, quid me tandem in tuis tam valde litteris delectaverit; utrum eloquium? respondebo, Non: et ille forsitan respondebit, Ergo laudes tuae; sed de his quoque respondebo, Non: nec ideo, quia non sint ista in illa epistola; nam et eloquium ibi tantum est, ut et optimo te natum ingenio, et talibus disciplinis satis eruditum praeclarissime luceat, et prorsus plena est meis laudibus. Ergone, ait quispiam, non te ista delectant? Imo vero. Neque enim mihi, ut ait quidam, cornea fibra est (Pers. Satyra 1), ut haec non sentiam, vel sine delectatione sentiam. Delectant et ista; sed ad illud quo me valde dixi esse delectatum, quid sunt ista? Nam eloquium tuum me delectat, quoniam graviter suave est, vel suaviter grave: meis autem laudibus, cum profecto nec omnibus delecter, nec ab omnibus, sed eis qualibus me dignum esse arbitratus es, et ab eis qualis es, id est qui propter Christum diligunt servos ejus; etiam laudibus meis me delectatum in litteris tuis negare non possum. 3. Viderint graves et periti viri quid de illo Themistocle sentiant, si tamen hominis nomen verum recolo, qui cum in epulis, quod clari et eruditi Graeciae facere solebant, canere fidibus recusasset, et ob hoc indoctior haberetur, totumque illud jucunditatis genus aspernatus esset; dictum illi est: Quid ergo audire te delectat? Ad quod ille respondisse fertur: Laudes meas. Viderint ergo quo fine et qua intentione illud dixisse crediderint, vel ipse qua dixerit. Erat enim secundum hoc saeculum vir magnificus. Nam etiam cum ei dictum fuisset, Quid igitur nosti? Rempublicam, inquit, ex parva magnam facere. Ego autem quod ait Ennius, Omnes mortales sese laudari exoptant, partim puto approbandum, partim cavendum. Ut enim appetenda est veritas, quae procul dubio est, etiamsi non laudetur, sola laudabilis; sic etiam ea, quae facile subrepit, vanitas in hominum laude fugienda est: haec est autem, vel cum ipsa bona, quae laudatione digna sunt, non putantur habenda, nisi laudetur ab hominibus homo; vel ea quoque vult in se multum quisque laudari, quae aut exigua laude, aut etiam vituperatione digniora sunt. Unde Horatius Ennio vigilantior ait: Laudis amore tumes? Sunt certa piacula, quae te Ter pure lecto poterunt recreare libello. (Horat. lib. 1, Epist. 1.) 4. Ita tumorem de amore laudis humanae, vel a se penitus morsum medicinalibus verbis quasi excantandum putavit. Docuit itaque nos per Apostolum suum Magister bonus, neque propterea nos recte facere, ut laudemur ab hominibus, id est, finem recti nostri non in hominum laudibus ponere; et tamen propter ipsos homines quaerere laudes hominum. Etenim cum laudantur boni, non laudatis, sed laudantibus prodest. Nam illis, quantum ad ipsos attinet, quod boni sunt sufficit: sed eis, quibus expedit imitari bonos, gratulandum est, cum ab eis laudantur boni; quoniam sic indicant eos sibi placere, quos veraciter laudant. Dicit ergo Apostolus quodam loco, Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10): et idem dicit alio loco, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo; sed adjungens causam, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 32, 33). Ecce quid quaerebat in laude hominum, ubi etiam dicebat, De caetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque casta, quaecumque sancta, quaecumque charissima, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate: quae didicistis, et accepistis, et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum (Philipp. IV, 8, 9). Caetera igitur, quae supra commemoravi, virtutis nomine amplexus est, dicens, si qua virtus: illud autem quod subjecit, quaecumque bonae famae, alio uno verbo congruo prosecutus est dicendo, si qua laus. Quod itaque ait, Si hominibus placerem, Christi servus non essem, sic utique accipiendum tanquam dixerit: Si bona quae facio, fine laudis humanae facerem, laudis amore tumescerem. Volebat ergo Apostolus placere omnibus, et eis placere gaudebat, non quorum laudibus tumescebat in seipso, sed quos laudatus aedificabat in Christo. Cur ergo me non delectet laudari abs te, cum et vir bonus sis ne me fallas, et ea laudes quae ames, et quae amare utile ac salubre est, etiamsi non sint in me? neque hoc tibi tantum, sed etiam mihi prodest. Si enim non sunt in me, salubriter erubesco, atque ut sint inardesco. Ac per quod agnosco mea in laude tua, gaudeo me habere, et abs te illa ac meipsum diligi propter illa: quae autem non agnosco, non solum ut ipse habeam, desidero consequi, verum etiam ne semper in mea laude fallantur, qui me sinceriter diligunt. 5. Ecce quam multa dixi, et quid sit illud quod me longe amplius eloquio tuo, longe amplius laudibus meis in tuis litteris delectavit, non adhuc dixi. Quid autem putas esse, o bone homo, nisi quod te talem virum, et non visum feci amicum; si tamen non visum dicere debeo, cujus non corpus, sed animam in ipsis tuis litteris vidi, ubi de te, non sicut antea fratribus meis, sed mihi credidi? Quis enim esses jam quidem acceperam, sed qualis erga me esses, nondum tenebam. Ex hac amicitia tua etiam laudes meas, quae me quo fine delectent satis dixi, multo uberius Ecclesiae Christi non dubito profuturas; quandoquidem etiam labores meos in defensione Evangelii adversus reliquias impiorum daemonicolarum sic habes, sic legis, sic amas, sic praedicas, ut in eis tanto fiam notior, quanto es ipse nobilior: eos enim latenter illustris illustras, clarusque declaras, et ubi prodesse posse perspicies, ignorari omnino non sines. Si unde id sciam quaeris: talis mihi apparuisti in litteris tuis. Hinc jam vide quantum me illae litterae delectare potuerint: si bene de me existimas, cogitas quantum me Christi lucra delectent. Jamvero quod te ipsum, qui, ut scribis, a parentibus, ab avis, et postrema usque gentis prole Christi jura percipere potuisti, tamen adversus gentiles ritus, ut nunquam alias, eisdem laboribus meis adjutum esse significas; parumne cogito quantum boni aliis, et quam multis, quam claris, et quam facile, quamque salubriter per illos caeteris quibus talia conveniunt, possint scripta nostra te commendante atque disseminante conferre? aut hoc cogitans possumne parvorum vel mediocrium gaudiorum jucunditate perfundi? 6. Quia igitur non potui verbis explicare quantam delectationem de tuis litteris ceperim, unde me delectaverint, dixi: jam quod nequivi satis dicere, id est, quantum delectaverint, tibi conjiciendum relinquo. Sume itaque, mi fili, sume, vir bone et non in superficie, sed in christiana charitate christiane; sume, inquam, libros, quos desiderasti, Confessionum mearum: ibi me inspice, ne me laudes ultra quam sum; ibi non aliis de me crede, sed mihi; ibi me attende, et vide quid fuerim in meipso, per meipsum; et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum, quem laudari volui de me; neque enim me. Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3); nos autem perdideramus nos, sed qui fecit, refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me ne deficiam, sed perficiar; ora fili, ora. Sentio quid dicam, scio quid petam; non tibi videatur indignum, et quasi ultra merita tua: fraudabis me magno adjutorio, si non feceris. Non solum tu, sed etiam omnes qui ex ore tuo dilexerint, orate pro me: hoc eis me petivisse indica, et si multum nobis tribuitis, jussisse nos existimate quod petimus, et tamen date petentibus, vel obtemperate jubentibus. Orate pro nobis. Lege Litteras divinas, et invenies ipsos arietes nostros Apostolos petiisse hoc a filiis suis, sive praecepisse auditoribus suis. Ego certe quoniam hoc a me petiisti pro te, quantum faciam, videt qui exaudiat, qui videbat quia et ante faciebam: sed redde etiam in hac re dilectionis vicem. Praepositi vestri sumus; grex Dei estis: considerate et videte pericula nostra majora esse quam vestra, et orate pro nobis. Hoc enim et nobis condecet et vobis, ut bonam rationem de vobis reddamus pastorum principi et omnium nostrum capiti, pariterque evadamus hujus mundi periculosiores blanditias quam molestias, nisi cum pax ejus ad hoc proficit, quod Apostolus orare nos monuit, ut quietam vitam et tranquillam agamus in omni pietate et charitate (I Tim. II, 2). Si enim desit pietas et charitas, quid est ab illis et a caeteris mundi malis tranquillitas et quies, nisi luxuriae perditionisque materies, sive invitamentum, sive adjumentum? Ut ergo habeamus quietam et tranquillam vitam in omni pietate et charitate, quod nos pro vobis, orate pro nobis, ubicumque estis, ubicumque sumus nusquam enim non est, cujus sumus. 7. Misi et alios libros quos non petisti, ne hoc tantummodo facerem quod petisti; de Fide rerum quae non videntur, de Patientia, de Continentia, de Providentia, et unum grandem de Fide et Spe et Charitate. Hos omnes si dum es intra Africam legeris, judicium tuum mitte de illis; aut mitte nobis, aut quo nobis a domino fratre Aurelio mittatur, ibi dimitte: quanquam et ubicumque fueris speramus inde litteras tuas, et hinc tu, dum possumus, nostras. Suscepi gratissime quae misisti; ubi et salutem meam quamvis corporalem, quoniam vis me utique sine impedimento malae valetudinis Deo vacare, et bibliothecam nostram, ut sint unde libri vel parentur vel reparentur, adjuvare dignatus es. Rependat tibi Dominus et hic et in futuro saeculo bona, quae talibus qualem te esse voluit, praeparavit. Pignus pacis apud te depositum, nostrumque utrique dulcissimum, sicut ante a me salutari, ita nunc resalutari peto.