Epistolae (ed. Migne)/II

This is the stable version, checked on 20 Februarii 2022. Template changes await review.
Epistolae 16-30
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


 Epistolae 1-15 Epistolae 31-51 

EPISTOLA XVI. Maximus grammaticus Madaurensis Augustino, excusans a Paganis unum Deum variis nominibus coli, indignans mortuos homines Gentium diis praeferri, irridens Punica quaedam nomina; perstringens, opinamur, Christianos, quod venerarentur sepulcra martyrum, ac notans quod profanos ad sua sacra non admitterent. MAXIMI MADAURENSIS AD AUGUSTINUM. 1. Avens crebro tuis affatibus laetificari, et instinctu tui sermonis, quo me paulo ante jucundissime salva charitate pulsasti, paria redhibere non destiti, ne silentium meum poenitudinem appellares. Sed quaeso ut si haec quasi seniles artus esse duxeris, benignarum aurium indulgentia prosequaris. Olympum montem deorum esse habitaculum, sub incerta fide Graecia fabulatur. At vero nostrae urbis forum salutarium numinum frequentia possessum nos cernimus et probamus. Equidem unum esse Deum summum, sine initio, sine prole naturae, ceu patrem magnum atque magnificum, quis tam demens, tam mente captus neget esse certissimum? Hujus nos virtutes per mundanum opus diffusas, multis vocabulis invocamus, quoniam nomen ejus cuncti proprium videlicet ignoramus. Nam Deus omnibus religionibus commune nomen est. Ita fit ut dum ejus quasi quaedam membra carptim, variis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur.

2. Sed impatientem me esse tanti erroris, dissimulare non possum. Quis enim ferat Jovi fulmina vibranti praeferri Mygdonem; Junoni, Minervae, Veneri, Vestaeque Sanaem, et cunctis, proh nefas! diis immortalibus archimartyrem Namphanionem? inter quos Lucitas etiam haud minore cultu suspicitur, atque alii interminato numero (diis hominibusque odiosa nomina) qui conscientia nefandorum facinorum, specie gloriosae mortis, scelera sua sceleribus cumulantes, dignum moribus factisque suis exitum maculati repererunt. Horum busta, si memoratu dignum est, relictis templis, neglectis majorum suorum manibus, stulti frequentant, ita ut praesagium vatis illius indigne ferentis emineat: Inque Deum templis juravit Roma per umbras. (Lucanus.) Sed mihi hac tempestate propemodum videtur bellum Actiacum rursus exortum, quo Aegyptia monstra in Romanorum deos audeant tela vibrare, minime duratura. 3. Sed illud quaeso, vir sapientissime, uti remoto facundiae robore atque exploso, qua cunctis clarus es, omissis etiam quibus pugnare solebas Chrysippeis argumentis, postposita paululum dialectica, quae nervorum suorum luctamine nihil certi cuiquam relinquere nititur, ipsa re approbes, quis sit iste Deus quem vobis, Christiani, quasi proprium vindicatis, et in locis abditis praesentem vos videre componitis. Nos etenim deos nostros luce palam ante oculos atque aures omnium mortalium piis precibus adoramus, et per suaves hostias propitios nobis efficimus, et a cunctis haec cerni et probari contendimus. 4. Sed ulterius huic certamini me senex invalidus subtraho, et in sententiam Mantuani rhetoris libenter pergo: Trahit sua quemque voluptas. (Virg. in Buc. Ecl. 2.) Post haec non dubito, vir eximie, qui a mea secta deviasti, hanc epistolam aliquorum furto detractam, flammis vel quolibet pacto perituram. Quod si acciderit, erit damnum chartulae, non nostri sermonis, cujus exemplar penes omnes religiosos perpetuo retinebo. Dii te servent, per quos et eorum atque cunctorum mortalium communem patrem, universi mortales, quos terra sustinet, mille modis concordi discordia veneramur et colimus.

EPISTOLA XVII. Augustinus Maximo grammatico respondet ad superiora, sed sic ut ostendat indigna quibus respondeatur, digna quae rideantur. AD MAXIMUM MADAURENSEM. 1. Seriumne aliquid inter nos agimus an jocari libet? Nam sicut tua epistola loquitur, utrum causae ipsius infirmitate, an morum tuorum comitate sit factum, ut malles esse facetior quam paratior, incertum habeo. Primo enim Olympi montis et fori vestri comparatio facta est: quae nescio quo pertinuerit, nisi ut me commonefaceret in illo monte Jovem castra posuisse, cum adversus patrem bella gereret, ut ea docet historia, quam vestri etiam sacram vocant; et in isto foro recordarer esse in duobus simulacris unum Martem nudum, alterum armatum, quorum daemonium infestissimum civibus, porrectis tribus digitis contra collocata statua humana comprimeret. Ergone unquam ego crediderim, mentione illius fori facta, numinum talium memoriam mihi te renovare voluisse, nisi jocari potius quam serio agere maluisses! Sed illud plane quo tales deos quaedam Dei unius magni membra esse dixisti, admoneo, quia dignaris, ut ab hujusmodi sacrilegis facetiis te magnopere abstineas. Siquidem illum Deum dicis unum, de quo, ut dictum est a veteribus, docti indoctique consentiunt, hujusne tu membra dicis esse, quorum immanitatem, vel, si hoc mavis, potentiam, mortui hominis imago compescit? Plura hinc possem dicere; vides enim pro tua prudentia, quam locus late iste pateat reprehensioni. Sed me ipse cohibeo, ne a te rhetorice potius quam veridice agere existimer.

2. Nam quod nomina quaedam Punica mortuorum collegisti, quibus in nostram religionem festivas, ut tibi visum est, contumelias jaciendas putares, nescio utrum refellere debeam, an silentio praeterire. Si enim res istae videntur tam leves tuae gravitati quam sunt, jocari mihi non multum vacat. Si autem graves tibi videntur, miror quod nominum absurditate commoto, in mentem non venerit habere tuos et in sacerdotibus Eucaddires, et in numinibus Abaddires. Non puto ego ista tibi cum scriberes in animo non fuisse, sed more humanitatis et leporis tui, commonefacere nos voluisti ad relaxandum animum, quanta in vestra superstitione ridenda sint. Neque enim usque adeo teipsum oblivisci potuisses, ut homo Afer scribens Afris, cum simus utrique in Africa constituti, Punica nomina exagitanda existimares. Nam si ea vocabula interpretemur, Namphanio quid aliud significat, quam boni pedis hominem, id est cujus adventus afferat aliquid felicitatis; sicut solemus dicere, secundo pede introisse, cujus introitum prosperitas aliqua consecuta sit? Quae lingua si improbatur abs te, nega Punicis libris, ut a viris doctissimis proditur, multa sapienter esse mandata memoriae. Poeniteat te certe ibi natum, ubi hujus linguae cunabula recalent. Si vero et sonus nobis non rationabiliter displicet, et me bene interpretatum illud vocabulum recognoscis, habes quod succenseas Virgilio tuo, qui Herculem vestrum ad sacra, quae illi ab Evandro celebrantur, invitat hoc modo: Et nos et tua dexter adi pede sacra secundo. (Virg. Aeneid. VIII.) Secundo pede optat ut veniat. Ergo venire Herculem optat Namphanionem, de quo tu multum nobis insultare dignaris. Verumtamen si ridere delectat, habes apud vos magnam materiam facetiarum: deum Stercutium, deam Cloacinam, Venerem Calvam, deum Timorem, deum Pallorem, deam Febrem, et caetera innumerabilia hujuscemodi, quibus Romani antiqui simulacrorum cultores templa fecerunt, et colenda censuerunt: quae si negligis, Romanos deos negligis; ex quo intelligeris non Romanis initiatus sacris, et tamen Punica nomina, tanquam numinum Romanorum altaribus deditus, contemnis ac despicis. 3. Sed mihi videris omnino plus quam nos fortasse illa sacra nihili pendere, sed ex eis nescio quam captare ad hujus vitae transitum voluptatem: quippe qui etiam non dubitaveris ad Maronem confugere, ut scribis, et ejus versu te tueri, quo ait: Trahit sua quemque voluptas. (Id. in Buc. Ecl. 3.) Nam si tibi auctoritas Maronis placet, sicut placere significas, profecto etiam illud placet: Primus ab aethereo venit Saturnus Olympo, Arma Jovis fugiens, et regnis exsul ademptis. (Id. Aeneid. VIII.) et caetera, quibus eum atque hujuscemodi deos vestros vult intelligi homines fuisse. Legerat enim ille multam historiam vetusta auctoritate roboratam, quam etiam Tullius legerat, qui hoc idem in dialogis plus quam postulare auderemus commemorat, et perducere in hominum notitiam, quantum illa tempora patiebantur, molitur. 4. Quod autem dicis, eo nostris vestra sacra praeponi, quod vos publice colitis deos, nos autem secretioribus conventiculis utimur: primo illud abs te quaero, quomodo oblitus sis Liberum illum, quem paucorum sacratorum oculis committendum putatis. Deinde tu ipse judicas nihil aliud te agere voluisse, cum publicam sacrorum vestrorum celebrationem commemorares, nisi ut nobis decuriones et primates civitatis per plateas vestrae urbis bacchantes ac furentes, ante oculos quasi spectacula poneremus: in qua celebritate, si numine inhabitamini, certe videtis quale illud sit quod adimit mentem. Si autem fingitis; quae sunt ista etiam in publico vestra secreta, vel quo pertinet tam turpe mendacium? deinde cur nulla futura canitis, si vates estis? aut cur spoliatis circumstantes, si sani estis? 5. Cum igitur haec nos et alia, quae nunc praetermittenda existimo, per epistolam tuam feceris recordari, quid nos non derideamus deos vestros, quos abs te ipso subtiliter derideri nemo non intelligit, qui et ingenium tuum novit, et legit litteras tuas? Itaque si aliquid inter nos his de rebus vis agamus, quod aetati tuae prudentiaeque congruit, quod denique de nostro proposito jure a charissimis nostris flagitari potest, quaere aliquid nostra discussione dignum: et ea pro vestris numinibus cura dicere, in quibus non te causae praevaricatorem putemus, quo nos magis commoneas quae contra illos dici possunt, quam pro eis aliquid dicas. Ad summam tamen, ne te hoc lateat, et in sacrilega convicia imprudentem trahat, scias a Christianis catholicis, quorum in vestro oppido etiam ecclesia constituta est, nullum coli mortuorum, nihil denique ut numen adorari, quod sit factum et conditum a Deo, sed unum ipsum Deum qui fecit et condidit omnia. Disserentur ista latius, ipso vero et uno Deo adjuvante, cum te graviter agere velle cognovero.

EPISTOLA XVIII . Naturarum genus triplex perstringitur. AUGUSTINUS CAELESTINO. 1. O utinam possem assidue tibi aliquid dicere! Id autem aliquid est, ut curis exueremur inanibus, et curis indueremur utilibus. Nam de securitate nescio utrum quidquam in hoc mundo sperandum sit. Scripsi, nec recepi ulla rescripta. Misi adversum Manichaeos libros, quos paratos et emendatos mittere potui, nec quidquam ex illis judicii motusque nostri notum mihi factum est. Nunc eos repetere jam me, vos autem restituere convenit. Peto itaque ne differatis eos remittere cum rescriptis, quibus nosse cupio quid de illis geritis, vel adhuc ad illum errorem expugnandum quid armaturae vobis opus esse arbitremini.

2. Sane quoniam te novi, accipe hoc quiddam grande et breve. Est natura per locos et tempora mutabilis, ut corpus. Et est natura per locos nullo modo, sed tantum per tempora etiam ipsa mutabilis, ut anima. Et est natura quae nec per locos, nec per tempora mutari potest; hoc Deus est. Quod hic insinuavi quoquo modo mutabile, creatura dicitur; quod immutabile, Creator. Cum autem omne quod esse dicimus, in quantum manet dicamus, et in quantum unum est, omnis porro pulchritudinis forma unitas sit: vides profecto in ista distributione naturarum, quid summe sit, quid infime, et tamen sit; quid medie, majusque infimo, et minus summo sit. Summum illud est ipsa beatitas: infimum, quod nec beatum esse potest, nec miserum: quod vero medium, vivit inclinatione ad infimum, misere; conversione ad summum, beate vivit. Qui Christo credit, non diligit infimum, non superbit in medio, atque ita summo inhaerere fit idoneus: et hoc est totum quod agere jubemur, monemur, accendimur.

EPISTOLA XIX . Gaio, quem forte disputatione traxerat ad Ecclesiam, mittit suos libros legendos, adhortans ut perseveret in bono proposito. GAIO AUGUSTINUS. 1. Ut abs te abscessimus, dici non potest quanta suavitate nos perfuderit recordatio tui, ac saepe perfundat. Recolimus enim ardore inquisitionis tuae, cum esset mirabilis, non fuisse perturbatam modestiam disputandi. Nam neque flagrantius percontantem, neque tranquillius audientem, quemquam facile invenerim. Vellem itaque tecum multum loqui: non enim multum esset, quantumcumque esset, si tecum loquerer. Sed quia difficile est, quid opus est causas quaerere? Prorsus difficile est: erit fortasse aliquando facillimum; ita Deus velit: nunc certe aliud est. Dedi ergo negotium fratri, per quem litteras misi, ut omnia nostra legenda praebeat prudentissimae Charitati tuae. Non enim aliquid meum inculcabit invito; novi enim quid benignitatis in nos animo geras; quae tamen si lecta probaveris, et vera pervideris, nostra esse non putes, nisi quia data sunt, eoque te convertas licet, unde tibi quoque est ut ea probares datum. Nemo enim quod legit, in codice ipso cernit verum esse, aut in eo qui scripserit; sed in se potius, si ejus menti quoddam non vulgariter candidum, sed a faece corporis remotissimum lumen veritatis impressum est. Quod si falsa aliqua atque improbanda compereris, de humano nubilo irrorata scias, et ea vere nostra esse deputes. Hortarer autem te ad quaerendum, nisi videre mihi viderer hiantia quaedam ora cordis tui; hortarer etiam, ut quod verum cognoveris viriliter teneas, nisi prae te ferres evidentissimum robur animi et consilii tui. Totum enim se mihi brevi tempore, prope discussis corporis tegumentis, quod in te vivit, aperuit. Neque ullo modo siverit Domini nostri misericordissima providentia, ut a catholico Christi grege tu vir tam bonus et egregie cordatus alienus sis.

EPISTOLA XX . Antonino pro existimatione bona ac dilectione sibi impensa gratias refert Augustinus, optatque ut familia ipsius tota catholicam religionem profiteatur. AUGUSTINUS ANTONINO. 1. Cum a duobus tibi scripta deberentur, cumulatissime magis pars reddita est, quod unum nostrum praesentem vides, cujus ex ore cum me quoque accipis, poteram non rescribere, nisi ipso jubente fecissem, quo proficiscente supervacaneum videbatur esse quod feci. Quapropter fertilius tecum fortasse colloquor, quam si coram adessem, cum et epistolam meam legis, et eum audis in cujus pectore me habitare optime nosti. Cum magno gaudio litteras Sanctitatis tuae consideravi atque digessi, quod et christianum animum tuum sine ullo fuco iniqui temporis, et in nos amicissimum prae se gerunt.

2. Gratulor tibi, et gratias ago Deo et Domino nostro de spe et fide et charitate tua tibique apud eum, quod de nobis tam bene existimas ut fideles Dei servos esse credas, idque ipsum in nobis corde purissimo diligas: quanquam hinc etiam gratulandum benevolentiae tuae potius, quam gratiae tibi agendae sint. Tibi enim prodest ipsam diligere bonitatem, quam profecto diligit qui eum diligit quem credit bonum, sive ille se ita, sive aliter quam creditur habeat. Unus tantum in hac re cavendus est error, ne quisquam non de homine, sed de ipso hominis bono aliter sentiat, quam veritas postulat. Tu vero, frater dilectissime, qui nullo modo erras credendo vel sciendo, magnum bonum esse libenter Deo casteque servire, cum quemlibet hominum propterea diligis, quod hujus boni participem credis, tecum est fructus tuus, etiam si ille non ita sit. Quapropter tibi de hac re gratulandum est; illi autem, non si propterea diligitur, sed si talis est, qualem esse existimat a quo propterea diligitur. Quales itaque nos simus, quantumque in Deum promoverimus, ipse viderit, cujus non solum de hominis bono, sed de homine ipso non potest errare judicium. Tibi ad mercedem beatitudinis, quod ad hanc rem attinet, satis est, quod nos tales credens quales oportet esse servos Dei, toto sinu cordis amplecteris. Gratias vero tibi uberes agimus, quod nos cum laudas, tanquam tales simus, mirabiliter hortaris, ut tales esse cupiamus; uberiores etiam, si non solum te commendes orationibus nostris, sed etiam non praetermittas orare pro nobis. Gratior est enim Deo pro fratre deprecatio, ubi sacrificium charitatis offertur. 3. Parvulum tuum plurimum saluto, et secundum praecepta Domini salutaria opto grandescere. Domui quoque tuae unam fidem et devotionem veram, quae sola catholica est, provenire desidero et precor: in quam rem, si quam forte aliam nostram operam necessariam existimas, ne tibi vindicare dubites et communi domino fretus et jure charitatis. Illud sane admonuerim religiosissimam prudentiam tuam, ut timorem Dei non irrationabilem vel inseras infirmiori vasi tuo, vel nutrias, divina lectione gravique colloquio. Nemo enim fere sollicitus de statu animae suae, atque ob hoc sine pertinacia inquirendae voluntati Domini intentus est, qui bono demonstratore usus non dignoscat quid inter schisma quodlibet atque unam Catholicam intersit.

EPISTOLA XXI . Augustinus in presbyterum Hipponensem ordinatus, praesertim ad dispensandum verbum Dei, secumque reputans quam difficile sit sacerdotem pium agere, obsecrat Valerium ut patiatur ipsum in secessu precibus et studio hoc agere, ut sit idoneus imposito muneri. Domino beatissimo et venerabili, in conspectu Domini sincera charitate charissimo patri VALERIO episcopo, AUGUSTINUS presbyter, in Domino salutem. 1. Ante omnia peto, ut cogitet religiosa prudentia tua, nihil esse in hac vita, et maxime hoc tempore, facilius et laetius, et hominibus acceptabilius episcopi, aut presbyteri, aut diaconi officio, si perfunctorie atque adulatorie res agatur: sed nihil apud Deum miserius, et tristius, et damnabilius. Item nihil esse in hac vita, et maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, periculosius episcopi, aut presbyteri, aut diaconi officio; sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militetur quo noster imperator jubet. Quis autem iste sit modus, nec a pueritia, nec ab adolescentia mea didici: et eo tempore quo discere coeperam, vis mihi facta est, merito peccatorum meorum (nam quid aliud existimem nescio), ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noveram.

2. Sed arbitror Dominum meum propterea me sic emendare voluisse, quod multorum peccata nautarum, antequam expertus essem quid illic agitur, quasi doctior et melior reprehendere audebam. Itaque posteaquam missus sum in medium, tunc sentire coepi temeritates reprehensionum mearum; quanquam et antea periculosissimum judicarem hoc ministerium. Et hinc erant lacrymae illae quas me fundere in civitate, ordinationis meae tempore, nonnulli fratres animadverterunt, et nescientes causas doloris mei, quibus potuerunt sermonibus, qui omnino ad vulnus meum non pertinerent, tamen bono animo consolati sunt. Sed multo valde ac multo amplius expertus sum, quam putabam: non quia novos aliquos fluctus aut tempestates vidi quas ante non noveram, vel non audieram, vel non legeram, vel non cogitaveram; sed ad eas evitandas aut perferendas solertiam et vires meas omnino non noveram, et alicujus momenti arbitrabar. Dominus autem irrisit me, et rebus ipsis ostendere voluit meipsum mihi. 3. Quod si non damnando, sed miserando fecit, hoc enim spero certe vel nunc cognita aegritudine mea, debeo Scripturarum ejus medicamenta omnia perscrutari, et orando ac legendo agere, ut idonea valetudo animae meae, ad tam periculosa negotia tribuatur; quod ante non feci, quia et tempus non habui. Tunc enim ordinatus sum, cum de ipso vacationis tempore ad cognoscendas divinas Scripturas cogitaremus, et sic nos disponere vellemus, ut nobis otium ad hoc negotium posset esse. Et quod verum est, nondum sciebam quid mihi deesset ad tale opus, quale me nunc torquet et conterit. Quod si propterea in re ipsa didici quid sit homini necessarium, qui populo ministrat sacramentum et verbum Dei, ut jam non mihi liceat assequi quod me non habere cognovi: jubes ergo ut peream, pater Valeri! Ubi est charitas tua? certe diligis me? certe diligis ipsam Ecclesiam cui me sic ministrare voluisti? Et tamen certus sum quod et me et ipsam diligis. Sed putas me idoneum, cum ego melius me noverim, qui tamen nec ipse me nossem, nisi experiendo didicissem. 4. Sed dicit fortasse Sanctitas tua; vellem scire quid desit instructioni tuae. Tam multa autem sunt, ut facilius possim enumerare quae habeam, quam quae habere desidero. Auderem enim dicere, scire me, et plena fide retinere quid pertineat ad salutem nostram. Sed hoc ipsum quomodo ministrem ad salutem aliorum, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant? Et sunt fortasse aliqua, imo non est dubitandum esse, in sanctis Libris conscripta consilia, quibus cognitis et apprehensis possit homo Dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus ministrare, aut certe inter manus iniquorum vel vivere conscientia saniore, vel mori, ut illa vita non amittatur, cui uni christiana corda humilia et mansueta suspirant. Quomodo autem hoc fieri potest, nisi quemadmodum ipse Dominus dicit, petendo, quaerendo, pulsando; id est orando, legendo, plangendo? Ad quod negotium mihi parvum tempus velut usque ad Pascha impetrare volui per fratres a tua sincerissima et venerabili charitate, et nunc per has preces volo. 5. Quid enim responsurus sum Domino judici: Non poteram ista jam quaerere, cum ecclesiasticis negotiis impedirer? Si ergo mihi dicat: Serve nequam, si villa Ecclesiae calumniosum aliquem pateretur, cujus fructibus colligendis magna opera impenditur; neglecto agro quem rigavi sanguine meo, si quid agere pro ea posses apud judicem terrae, nonne omnibus consentientibus, nonnullis etiam jubentibus et cogentibus pergeres, et si contra te judicaretur, etiam trans mare proficiscereris: atque hoc modo vel annuam vel eo amplius absentiam tuam nulla querela revocaret, ne alius possideret terram, non animae sed corpori pauperum necessariam; quorum tamen famem vivae arbores meae multo facilius mihique gratius, si diligenter colerentur, explerent? Cur ergo ad discendam agriculturam meam vocationem temporis tibi defuisse causaris? Dic mihi quid respondeam, rogo te? An forte vis dicam: Senex Valerius dum me omnibus rebus instructum esse credidisset, quanto amplius me dilexit, tanto minus ista discere permisit? 6. Attende omnia ista, senex Valeri, obsecro te per bonitatem et severitatem Christi, per misericordiam et judicium ejus, per eum qui tantam tibi inspiravit erga nos charitatem, ut ne te, nec pro lucro animae nostrae, audeamus offendere. Sic autem mihi Deum et Christum testem facis innocentiae et charitatis, et sinceri affectus quem circa nos habes, quasi ego non de his jurare omnibus possim. Ipsam ergo charitatem et affectum imploro, ut miserearis mei, et concedas mihi, ad hoc quod rogavi, tempus quantum rogavi, atque adjuves me orationibus tuis, et non sit inane desiderium meum, nec infructuosa Ecclesiae Christi atque utilitati fratrum et conservorum meorum absentia mea. Scio quod illam charitatem pro me orantem, maxime in tali causa, non despiciet Dominus; et eam sicut sacrificium suavitatis accipiens, fortassis breviore tempore quam postulavi, me saluberrimis consiliis de Scripturis suis reddet instructum.

EPISTOLA XXII . Augustinus presbyter, Aurelio Carthaginensi episcopo, deflens comessationes et ebrietates per Africam in coemeteriis et memoriis martyrum frequentari specie religionis: cui malo obtestatur ut mederi velit. Dolet subinde etiam contentionem et humanae laudis appetitum ab ipso Clericorum ordine non exsulare. AURELIO episcopo, AUGUSTINUS presbyter.

CAPUT PRIMUM.-- Salutato Aurelio agit de comes sationibus ab ecclesia removendis. 1. Qua gratia responderem litteris Sanctitatis tuae cum diu haesitans non reperirem (omnia enim vicit affectus animi mei, quem jam sponte surgentem lectio epistolae tuae multo ardentius excitavit), commisi me tamen Deo, qui pro viribus meis operaretur in me, ut ea rescriberem quae utrique nostrum studio in Domino et cura ecclesiastica pro tua praestantia et mea obsecundatione congruerent. Atque illud primum, quod orationibus meis te adjuvari credis, non solum non defugio, verum etiam libenter amplector. Ita enim, etsi non meis, certe tuis, me Dominus noster exaudiet. Quod fratrem Alypium in nostra conjunctione mansisse, ut exemplo sit fratribus curas mundi hujus vitare cupientibus, benevolentissime accepisti, ago gratias, quas nullis verbis explicare possim: Dominus hoc rependat in animam tuam. Omnis itaque fratrum coetus, qui apud nos coepit coalescere, tanta tibi praerogativa obstrictus est, ut locis terrarum tantum longe disjunctis ita nobis consulueris tanquam praesentissimus spiritu. Quapropter precibus quantum valemus incumbimus, ut gregem tibi commissum tecum Dominus sustinere dignetur, nec te uspiam deserere, sed adesse adjutor in opportunitatibus, faciens cum Ecclesia sua misericordiam per sacerdotium tuum, qualem spirituales viri ut faciat, lacrymis eum gemitibusque interpellant. 2. Scias itaque, domine beatissime et plenissima charitate venerabilis, non desperare nos, imo sperare vehementer, quod Dominus et Deus noster per auctoritatem personae quam geris, quam non carni, sed spiritui tuo impositam esse confidimus, multas carnales foeditates et aegritudines quas Africana Ecclesia in multis patitur, in paucis gemit, consiliorum gravitate et tua possit sanare. Cum enim Apostolus tria breviter genera vitiorum detestanda et vitanda uno in loco posuerit, de quibus innumerabilium vitiorum exsurgit seges, unum horum quod secundo loco posuit, acerrime in Ecclesia vindicatur; duo autem reliqua, id est primum et ultimum, tolerabilia videntur hominibus, atque ita paulatim fieri potest, ut nec vitia jam putentur. Ait enim vas electionis: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et dolo; sed induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 13, 14). 3. Horum ergo trium, cubilia et impudicitiae tam magnum crimen putantur, ut nemo dignus non modo ecclesiastico ministerio, sed ipsa etiam sacramentorum communione videatur, qui se isto peccato maculavit: et recte omnino. Sed quare solum? Comessationes enim et ebrietates ita concessae et licitae putantur, ut in honorem etiam beatissimorum martyrum, non solum per dies solemnes (quod ipsum quis non lugendum videat, qui haec non carnis oculis inspicit), sed etiam quotidie celebrentur. Quae foeditas si tantum flagitiosa et non etiam sacrilega esset, quibuscumque tolerantiae viribus sustentandam putaremus. Quanquam ubi est illud, quod cum multa vitia enumerasset idem apostolus, inter quae posuit ebriosos, ita conclusit, ut diceret cum talibus nec panem edere? (I Cor. V, 11). Sed feramus haec in luxu et labe domestica, et eorum conviviorum quae privatis parietibus continentur, accipiamusque cum eis corpus Christi, cum quibus panem edere prohibemur; saltem de sanctorum corporum sepulcris, saltem de locis sacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus arceatur. Quis enim audet vetare privatim, quod cum frequentatur in sanctis locis, honor martyrum nominatur? 4. Haec si prima Africa tentaret auferre a caeteris terris, imitatione digna esse deberet: cum vero et per Italiae maximam partem, et in aliis omnibus aut prope omnibus transmarinis Ecclesiis, partim quia nunquam facta sunt, partim quia vel orta vel inveterata, sanctorum et vere de vita futura cogitantium episcoporum diligentia et animadversione exstincta atque deleta sint, dubitamus quomodo possumus tantam morum labem, vel proposito tam late exemplo emendare? Et nos quidem illarum partium hominem habemus episcopum, unde magnas agimus gratias Deo: quanquam ejus modestiae atque lenitatis est, ejus denique prudentiae et sollicitudinis in Domino, ut etiamsi Afer esset, cito illi de Scripturis persuaderetur curandum, quod licentiosa et male libera consuetudo vulnus inflixit. Sed tanta pestilentia est hujus mali, ut sanari prorsus, quantum mihi videtur, nisi concilii auctoritate non possit. Aut si ab una ecclesia inchoanda est medicina; sicut videtur audaciae, mutare conari quod Carthaginensis Ecclesia tenet, sic magnae impudentiae est, velle servare quae Carthaginensis Ecclesia correxit. Ad hanc autem rem quis alius episcopus esset optandus, nisi qui ea diaconus exsecrabatur? 5. Sed quod erat tunc dolendum nunc auferendum est; non aspere, sed sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis (Gal. VI, 1). Dant enim mihi fiduciam litterae tuae indices germanissimae charitatis, ut tecum tanquam mecum audeam colloqui. Non ergo aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur; magis docendo quam jubendo, magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine: severitas autem exercenda est in peccata paucorum. Et si quid minamur, cum dolore fiat, de Scripturis comminando vindictam futuram ne nos ipsi in nostra potestate, sed Deus in nostro sermone timeatur. Ita prius movebuntur spirituales vel spiritualibus proximi, quorum auctoritate, et lenissimis quidem sed instantissimis admonitionibus caetera multitudo frangatur. 6. Sed quoniam istae in coemeteriis ebrietates et luxuriosa convivia, non solum honores martyrum a carnali et imperita plebe credi solent, sed etiam solatia mortuorum; mihi videtur facilius illic dissuaderi posse istam foeditatem ac turpitudinem, si et de Scripturis prohibeatur, et oblationes pro spiritibus dormientium, quas vere aliquid adjuvare credendum est, super ipsas memorias non sint sumptuosae, atque omnibus petentibus sine typho, et cum alacritate praebeantur: neque vendantur; sed si quis, pro religione aliquid pecuniae offerre voluerit, in praesenti pauperibus eroget. Ita nec deserere videbuntur memorias suorum, quod potest gignere non levem cordis dolorem, et id celebrabitur in Ecclesia quod pie et honeste celebratur. Haec interim de comessationibus et ebrietatibus dicta sint. CAPUT II.-- De contentione et laudis appetitu. Quomodo honor et laus à praelatis assumenda. 7. De contentione autem et dolo quid me attinet dicere, quando ista vitia non in plebe, sed in nostro numero graviora sunt? Horum autem morborum mater superbia est, et humanae laudis aviditas, quae etiam hypocrisim saepe generat. Huic non resistitur, nisi crebris divinorum Librorum testimoniis incutiatur timor et charitas Dei: si tamen ille qui hoc agit, seipsum praebeat patientiae atque humilitatis exemplum, minus sibi assumendo quam offertur; sed tamen ab eis qui se honorant nec totum nec nihil accipiendo, et id quod accipitur laudis aut honoris, non propter se qui totus coram Deo esse debet et humana contemnere, sed propter illos accipiatur quibus consulere non potest, si nimia dejectione vilescat. Ad hoc enim pertinet quod dictum est, Nemo juventutem tuam contemnat (I Tim. IV, 12); cum hoc ille dixerit, qui alio loco ait: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). 8. Magnum est de honoribus et laudibus hominum non laetari, sed et omnem pompam inanem praecidere, et si quid inde necessarium retinetur, id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre. Non enim frustra dictum est: Deus confringet ossa hominum placere volentium (Psal. LII, 6). Quid enim languidius, quid tam sine stabilitate ac fortitudine, quod ossa significant, quam homo quem male loquentium lingua debilitat, cum sciat falsa esse quae dicuntur? Cujus rei dolor nullo modo animae viscera dilaniaret, si non amor laudis ossa ejus confringeret. Praesumo de robore animi tui: itaque ista quae tecum confero, mihi dico; dignaris tamen, credo, mecum considerare quam sint gravia, quam difficilia. Non enim hujus hostis vires sentit, nisi qui ei bellum indixerit; quia si cuiquam facile est laude carere dum denegatur, difficile est ea non delectari cum offertur; et tamen tanta mentis in Deum debet esse suspensio, ut si non merito laudemur, corrigamus eos quos possumus; ne arbitrentur aut in nobis esse quod non est, aut nostrum esse quod Dei est, aut ea laudent quae quamvis non desint nobis, aut etiam supersint, nequaquam tamen sunt laudabilia; velut sunt bona omnia quae vel cum pecoribus habemus communia, vel cum impiis hominibus. Si autem merito laudamur propter Deum, gratulemur eis quibus placet verum bonum; non tamen nobis quia placemus hominibus, sed si coram Deo tales sumus, quales nos esse credunt, et non tribuitur nobis, sed Deo, cujus dona sunt omnia quae vere meritoque laudantur. Haec mihi ipse canto quotidie, vel potius ille cujus salutaria praecepta sunt, quaecumque sive in divinis Lectionibus inveniuntur, sive quae intrinsecus animo suggeruntur; et tamen vehementer cum adversario dimicans, saepe ab eo vulnera capio, cum delectationem oblatae laudis mihi auferre non possum. 9. Haec propterea scripsi, ut si tuae Sanctitati jam non sunt necessaria, sive quod plura hujusmodi ipse cogites atque utiliora, sive quod tuae Sanctitati medicina ista non opus sit, mala tamen mea nota sint tibi, sciasque unde pro mea infirmitate Deum rogare digneris: quod ut impensissime facias, obsecro per humanitatem illius qui praeceptum dedit ut invicem onera nostra portemus. Multa sunt quae de vita nostra et conversatione deflerem, quae nollem per litteras ad te venire, si inter cor meum et cor tuum ulla essent ministeria praeter os meum et aures tuas. Si autem venerabilis nobis omniumque nostrum tota sinceritate charissimus, cujus in te vere fraternam cum praesens essem benignitatem studiumque perspexi, senex Saturninus dignatus fuerit, quando opportunum videbitur, ad nos venire, quidquid cum ejus Sanctitate, et spirituali affectu colloqui potuerimus, aut nihil, aut non multum distabit, ac si cum tua Dignatione id ageremus. Quod ut nobiscum ab eo petere atque impetrare digneris, tantis precibus posco, quantis verba nulla sufficiunt. Absentiam enim meam tantum longe Hipponenses vehementer nimisque formidant, neque ullo modo mihi sic volunt credere, ut et ego videam agrum quem fratribus datum provisione et liberalitate tua didicimus, ante epistolam tuam, per sanctum fratrem et conservum nostrum Parthenium, a quo multa alia, quae audire desiderabamus, audivimus. Praestabit Dominus ut etiam caetera, quae adhuc desideramus, impleantur.

EPISTOLA XXIII . Augustinus Maximino episcopo donatistae, qui diaconum catholicum rebaptizasse dicebatur, ut aut fateatur factum, aut profiteatur se orthodoxum, invitans illum vel ad colloquium, vel ad rescribendum, ut concordia Ecclesiae sarciatur. Domino dilectissimo et honorabili fratri MAXIMINO, AUGUSTINUS presbyter Ecclesiae catholicae, in Domino salutem. 1. Priusquam ad rem veniam de qua tuae Benevolentiae scribere volui, tituli hujus epistolae, ne vel te, vel alium quempiam moveat, rationem breviter reddam. Domino, scripsi, quia scriptum est: Vos in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem (Gal. V, 13). Cum ergo vel hoc ipso officio litterarum per charitatem tibi serviam, non absurde te dominum voco propter unum et verum Dominum nostrum qui nobis ista praecepit. Dilectissimo autem quod scripsi, novit Deus quod non solum te diligam, sed ita diligam ut meipsum; quandoquidem bene mihi sum conscius bona me tibi optare quae mihi. Honorabili vero quod addidi, non ad hoc addidi, ut honorarem episcopatum tuum; mihi enim episcopus non es, neque hoc cum contumelia dictum acceperis; sed ex animo quo in ore nostro debet esse, Est, est, Non, non. Neque enim ignoras, aut quisquam hominum qui nos novit ignorat, neque te esse episcopum meum, neque me presbyterum tuum. Honorabilem igitur ex ea regula te libenter appello, qua novi te esse hominem, et novi hominem ad imaginem Dei et similitudinem factum, et in honore positum ipso ordine et jure naturae, si tamen intelligendo quae intelligenda sunt, servet honorem suum. Nam ita scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 21). Cur ergo te honorabilem in quantum homo es non appellem, cum praesertim de tua salute atque correctione, quandiu in hac vita es, desperare non audeam? Fratrem vero ut vocem, non te latet praeceptum nobis esse divinitus, ut etiam eis qui negant se fratres nostros esse, dicamus, Fratres nostri estis; et hoc vehementer valet ad causam, propter quam scribere volui Fraternitati tuae. Jam enim reddita ratione cur epistolae talem januam fecerim, audi placidissime quae sequuntur.

2. Ego cum in ista regione consuetudinem hominum lugendam atque plangendam, qui cum christiano nomine glorientur, Christianos rebaptizare non dubitant, quibus verbis poteram detestarer non defuerunt laudatores tui, qui mihi dicerent te ista non facere. Fateor, primo non credidi. Deinde considerans posse fieri ut animam humanam de futura vita cogitantem Dei timor invaderet, ut se ab scelere apertissimo temperaret, gratulatus credidi, quod tali proposito ab Ecclesia catholica nolueris esse nimis alienus. Quaerebam sane occasionem loquendi tecum, ut si fieri posset, ea quae parva remanserat inter nos dissensio tolleretur; cum ecce ante paucos dies diaconum nostrum Mutugennensem te rebaptizasse nuntiatum est. Dolui vehementer, et illius miserabilem lapsum, et tuum, frater, inopinatum scelus. Novi enim quae sit Ecclesia catholica. Gentes sunt haereditas Christi, et possessio Christi termini terrae. Nostis et vos, aut si non nostis, advertite; facillime a volentibus sciri potest. Rebaptizare igitur haereticum hominem, qui haec sanctitatis signa perceperit quae christiana tradidit disciplina, omnino peccatum est: rebaptizare autem catholicum, immanissimum scelus est. Tamen non adeo credens, quia de te mihi bene persuasum tenebam, Mutugennam ipse perrexi; et eum quidem miserum videre non potui, a parentibus vero ejus audivi quod vester jam etiam diaconus factus sit. Et tamen tam bene adhuc de tuo corde sentio, ut eum rebaptizatum esse non credam. 3. Quare te, frater dilectissime, per divinitatem et humanitatem Domini nostri Jesu Christi obsecro, ut rescribere mihi digneris quid gestum sit, et sic rescribere, ut noveris me in Ecclesia fratribus nostris epistolam tuam velle recitare. Quod ideo scripsi, ne cum id postea facerem quod me non sperares esse facturum, offenderem Charitatem tuam, et justam de me apud communes amicos querelam deponeres. Quid ergo te impediat ad rescribendum, non video. Si enim rebaptizas, nihil est quod homines de tuo collegio formides, cum id te rescripseris facere quod te illi facere etiamsi nolles juberent. Cum autem id quantis potueris documentis faciendum esse defenderis, non solum non succensebunt, sed etiam praedicabunt. Si autem non rebaptizas, arripe libertatem christianam, frater Maximine, arripe, quaeso te; non cujusquam hominis, in contemplatione Christi, aut reprehensionem verearis, aut exhorreas potestatem. Transit honor hujus saeculi, transit ambitio. In futuro Christi judicio, nec absidae gradatae, nec cathedrae velatae, nec sanctimonialium occursantium atque cantantium greges adhibebuntur ad defensionem, ubi coeperint accusare conscientiae, et conscientiarum arbiter judicare. Quae hic honorant, ibi onerant; quae hic relevant, ibi gravant. Ista quae pro tempore propter Ecclesiae utilitatem honori nostro exhibentur, defendentur forte bona conscientia; defendere autem non poterunt malam. 4. Quod ergo tam pio et tam religioso animo facis, si tamen facis, ut Ecclesiae catholicae baptismum non iteres, sed approbes potius tanquam unius verissimae matris, quae omnibus gentibus, et regenerandis praebet sinum, et regeneratis ubera infundit, tanquam unius possessionis Christi, sese usque ad terrae terminos porrigentis; si hoc vere facis, cur non erumpis in exsultantem et liberam vocem? cur lucernae tuae tam utilem splendorem premis sub modio? Cur non discissis atque abjectis veteribus pellibus timidae servitutis, christiana potius indutus fiducia exis et dicis: Ego unum baptismum novi, Patris et Filii et Spiritus sancti nomine consecratum atque signatum? hanc formam ubi invenio necesse est ut approbem; non destruo quod dominicum agnosco, non exsufflo vexillum regis mei. Vestem Christi et qui diviserunt, non violaverunt (Joan. XIX, 24); et illi adhuc Christum non resurrecturum crediderant, sed morientem videbant. Si a persecutoribus vestis non conscissa est pendentis in cruce, cur a Christianis destruitur sacramentum sedentis in coelo? Si veteris populi temporibus Judaeus essem, quando aliud esse melius non possem, accepissem utique circumcisionem. Quod signaculum justitiae fidei tantum illo tempore valuit, antequam Domini evacuaretur adventu, ut infantem filium Moysi Angelus praefocasset, nisi mater arrepto calculo circumcidisset puerum, et hoc sacramento imminentem perniciem depulisset (Exod. IV, 24, 25). Hoc sacramentum etiam Jordanem fluvium refrenavit, et reduxit in fontem. Hoc sacramentum ipse Dominus, quamvis evacuaverit crucifixus, tamen natus accepit. Non enim signacula illa damnata sunt, sed succedentibus opportunioribus decesserunt. Nam sicut circumcisionem abstulit Domini primus adventus, sic Baptismum auferet secundus adventus. Sicut enim nunc posteaquam venit libertas fidei, et remotum est servitutis jugum, nullus christianus circumciditur carne; sic tunc regnantibus justis cum Domino, damnatisque impiis, nemo baptizabitur, sed illud quod ista praefigurant, id est circumcisio cordis, et munditia conscientiae manebit in aeternum. Si ergo illo tempore Judaeus essem, et veniret ad me Samaritanus, velletque, illo errore derelicto quem etiam Dominus improbavit dicens, Vos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus, quoniam salus ex Judaeis est (Joan. IV, 22): vellet ergo Samaritanus, quem Samaritani circumciderant, fieri Judaeus, vacaret certe iterationis audacia, et id quod apud haeresim factum erat, quod praeceperat Deus, non repetere sed approbare cogeremur. Quod si in carne circumcisi hominis non invenirem locum ubi circumcisionem repeterem, quia unum est illud membrum; multo minus invenitur locus in uno corde, ubi baptismus Christi repetatur. Ideo qui duplicare Baptismum vultis, necesse est omnino ut corda duplicia requiratis. 5. Clama ergo recte te facere, si non rebaptizas; et non solum sine trepidatione, sed etiam cum gaudio mihi inde rescribe. Nulla te tuorum concilia, frater, exterreant. Si enim hoc eis displicuerit, non sunt digni qui te habeant; si autem placuerit, credimus de misericordia Domini, qui timentes sibi displicere, et conantes placere nunquam deserit, quod inter vos et nos cito pax erit: ne propter honores nostros, de qua sarcina periculosa ratio reddetur, miserae plebes credentes in Christum habeant in domibus suis communes cibos, et mensam Christi communem habere non possint. Nonne ingemiscimus quod vir et uxor, ut fideliter conjungant corpora sua, jurant sibi plerumque per Christum, et ipsius corpus Christi diversa communione dilaniant? Hoc tantum scandalum, tantus diaboli triumphus, tanta pernicies animarum, si per tuam modestiam, et prudentiam, et dilectionem quam debemus ei qui pro nobis suum sanguinem fudit, ablata de medio in his regionibus fuerit; quis explicet verbis quam tibi palmam praeparet Dominus, ut ad caetera membra sananda, quae per totam Africam tabefacta miserabiliter jacent, a te proficiscatur tam imitabile medicinae documentum? Quam vereor, quoniam cor meum videre non potes, ne tibi cum insultatione potius quam cum dilectione loqui videar! Sed certe amplius quid faciam non invenio, nisi ut inspiciendum sermonem meum tibi offeram, animum Deo. 6. Tollamus de medio inania objecta, quae a partibus imperitis jactari contra invicem solent; nec tu objicias tempora Macariana, nec ego saevitiam Circumcellionum: si hoc ad te non pertinet, nec illud ad me. Area dominica nondum ventilata est; sine paleis esse non potest. Nos oremus, atque agamus quantum possumus, ut frumentum simus. Ego de rebaptizato diacono nostro silere non possum: scio enim quam mihi silentium perniciosum sit. Non enim cogito in ecclesiasticis honoribus tempora ventosa transigere, sed cogito me principi pastorum omnium rationem de commissis ovibus redditurum. Si forte nolles ut haec tibi scriberem, oportet te, frater, ignoscere timori meo. Multum enim timeo ne me tacente et dissimulante, alii quoque rebaptizentur a vobis. Decrevi ergo, quantum vires et facultatem Dominus praebere dignatur, causam istam sic agere, ut pacincis collationibus nostris omnes qui nobis communicant, noverint ab haeresibus aut schismatibus quantum catholica distet Ecclesia, et quantum sit cavenda pernicies vel zizaniorum vel praecisorum de vite Domini sarmentorum. Quam collationem mecum si libenti animo susceperis, ut concordibus nobis amborum litterae populis recitentur, ineffabili exsultabo laetitia. Si autem id aequo animo non accipis, quid faciam, frater, nisi ut te quoque invito epistolas nostras populo catholico legam, quo esse possit instructior? Quod si rescribere dignatus non fueris, vel meas legere decrevi, ut saltem diffidentia vestra cognita rebaptizari erubescant. 7. Neque id agam cum miles praesens est, ne quis vestrum arbitretur tumultuosius me agere voluisse, quam ratio pacis desiderat; sed post abscessum militis, ut omnes qui nos audiunt intelligant non hoc esse propositi mei ut inviti homines ad cujusquam communionem cogantur, sed ut quietissime quaerentibus veritas innotescat. Cessabit a nostris partibus terror temporalium potestatum: cesset etiam a vestris partibus terror congregatorum Circumcellionum. Re agamus, ratione agamus, divinarum Scripturarum auctoritatibus agamus, quieti atque tranquilli quantum possumus petamus, quaeramus, pulsemus, ut accipiamus et inveniamus, et aperiatur nobis, ne forte fieri possit, ut adjuvante Domino concordes conatus et orationes nostras, tanta deformitas atque impietas Africanarum regionum de nostris terris incipiat aboleri. Si non credis post discessum militum me velle agere, post discessum militum tu rescribe. Si enim ego praesente milite litteras meas legere populo voluero, prolata epistola mea demonstrabit me fidei violatorem. Quod misericordia Domini avertat a moribus atque instituto meo, quod mihi per jugum suum inspirare dignatus est. 8. Episcopus meus Benevolentiae tuae fortasse potius litteras misisset, si esset praesens, aut ego illo vel jubente vel permittente scripsissem. Sed illo absente cum diaconi rebaptizatio recens esse dicitur, frigescere actionem ipsam dilatione non passus sum, de fraterna et vera morte acerbissimi doloris aculeis excitatus. Quem dolorem meum adjuvante misericordia et providentia Domini, pacis fortasse compensatio lenitura est. Deus et Dominus noster tibi mentem pacatam inspirare dignetur, domine dilectissime frater.

EPISTOLA XXIV . Paulinus Alypio episcopo de libris Augustini quos recepit, excusans quod serius miserit ad illum Eusebii Chronica. Cupit edoceri de genere et vita Alypii: ipse vicissim de se nonnulla aperiens. Panem unum dono mittit. Domino merito honorabili, et beatissimo patri ALYPIO, PAULINUS et THERASIA peccatores. 1. Haec est vera charitas, haec perfecta dilectio, quam tibi circa humilitatem nostram inesse docuisti, domine vere sancte, et merito beatissime ac desiderabilis. Accepimus enim per hominem nostrum Julianum de Carthagine revertentem, litteras tantam nobis Sanctitatis tuae lucem afferentes, ut nobis charitatem tuam non agnoscere, sed recognoscere videremur. Quia videlicet ex illo, qui nos ab origine mundi praedestinavit sibi, charitas ista manavit, in quo facti sumus antequam nati, quia ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3), qui fecit quae futura sunt. Hujus igitur praescientia et opere formati in similitudinem voluntatum et unitatem fidei vel unitatis fidem praeveniente notitiam charitate connexi sumus, ut nos invicem ante corporales conspectus revelante spiritu nosceremus. Gratulamur itaque et gloriamur in Domino, qui unus atque idem ubique terrarum operatur in suis dilectionem suam Spiritu sancto, quem super omnem carnem effudit, fluminis impetu laetificans civitatem suam. In cujus te civibus principalem cum principibus populi sui, sede apostolica merito collocavit: nosque etiam, quos erexit elisos, et de terra inopes suscitavit, in vestra voluit sorte numerari. Sed magis gratulamur in eo Domini munere, quo nos in pectoris tui habitatione constituit; quoque ita visceribus tuis insinuare dignatus est, ut peculiarem nobis charitatis tuae fiduciam vindicemus, his officiis atque muneribus provocati, ut nos diffidenter aut leviter te amare non liceat.

2. Accepimus enim insigne praecipuum dilectionis et sollicitudinis tuae, opus sancti et perfecti in Domino Christo viri, fratris nostri Augustini libris quinque confectum, quod ita miramur atque suspicimus, ut dictata divinitus verba credamus. Itaque fiducia suscipiendae nobis unanimitatis tuae, et ad ipsum scribere ausi sumus, dum nos illi per te, et de imperitia excusandos, et ad charitatem commendandos praesumimus; sicut et omnibus sanctis, quorum nos et absentium officiis sospitare dignatus es, pari procul dubio curaturus affectu, ut per Sanctitatem tuam, nostris invicem salutentur obsequiis, et in clero Sanctitatis tuae comites, et in monasteriis fidei ac virtutis tuae aemulatores. Nam etsi in populis ac super populum agas, oves pascuae Domini regens sollicitis vigil pastor excubiis: tamen abdicatione saeculi, et repulsa carnis ac sanguinis, desertum tibi ipse fecisti, secretus a multis, vocatus in paucis. 3. Sane vicario aliquatenus munere, licet per omnia tibi impar, ut jusseras, providi illam Eusebii venerabilis episcopi Constantinopolitani de cunctis temporibus historiam. Sed in hoc fuit obtemperandi mora, quod instructu tuo, quia ipse non haberem hunc codicem, Romae reperi apud parentem nostrum vere sanctissimum Domnionem, qui procul dubio promptius mihi paruit in hoc beneficio, quod tibi deferendum indicavi. Verumtamen quia et loca tua mihi significare dignatus es, ut ipse monuisti, ad venerabilem socium coronae tuae, patrem nostrum Aurelium ita scripsimus, ut si nunc Hippone-regio degeres, illo tibi litteras nostras, et transcriptam Carthagine membranam mittere dignaretur. Quod et sanctos viros, quos indices charitatis ipsorum, tuo sermone cognovimus. Comitem et Evodium rogavimus, ut haec scribere ipsi curarent, ne vel parenti Domnioni diutius codex suus deforet, et tibi transmissus sine necessitate redhibendi maneret. 4. Specialiter autem hoc a te peto, quoniam me immerentem et inopinantem magno tui amore complesti, ut pro hac historia temporum, referas mihi omnem tuae Sanctitatis historiam: ut quod genus, unde sis domo, tanto vocatus a Domino, quibus exordiis segregatus ab utero matris tuae, ad matrem filiorum Dei prole laetantem, abjurata carnis et sanguinis stirpe, transieris, et in genus regale et sacerdotale sis translatus, edisseras. Quod enim indicasti, jam de humilitatis nostrae nomine apud Mediolanum te didicisse, cum illic initiareris, fateor curiosius me velle condiscere, ut omni parte te noverim, quo magis gratuler, si a suscipiendo mihi patre nostro Ambrosio, vel ad fidem invitatus es, vel ad sacerdotium consecratus, ut eumdem ambo videamur habere auctorem. Nam ego etsi a Delphino Burdegalae baptizatus, a Lampio apud Barcilonem in Hispania, per vim inflammatae subito plebis, sacratus sim; tamen Ambrosii semper et dilectione ad fidem innutritus sum, et nunc in sacerdotii ordine confoveor. Denique suo me clero vindicare voluit, ut etsi diversis locis degam, ipsius presbyter censear. 5. Sed de me ne quid ignores, scias antiquissimum peccatorem, non ita olim de tenebris et umbra mortis eductum, spiritum aurae vitalis hausisse, nec ita olim posuisse in aratro manum, et crucem Domini sustulisse; quam ut in finem perferre valeamus, orationibus tuis adjuvemur. Accumulabitur haec meritis tuis merces, si interventu tuo onera nostra relevaveris. Sanctus enim laborantem adjuvans (quia fratrem non audemus dicere) exaltabitur sicut civitas magna. Et tu quidem super montem civitas aedificata es, vel accensa super candelabrum lucerna in septiformi claritate colluces; nos sub modio peccatorum delitescimus: visita litteris tuis, et profer in lucem in qua ipse versaris, super aurea candelabra conspicuus. Eloquia tua lumen semitis nostris erunt, et oleo lucernae tuae impinguabitur caput nostrum. Et accendetur fides, cum spiritu oris tui cibum mentis et lumen animae sumpserimus. 6. Pax et gratia Dei tecum, et corona justitiae tibi maneat in die illo, domine pater, merito dilectissime et venerabilis et exoptatissime. Benedictos Sanctitatis tuae comites et aemulatores, in Domino fratres, si dignantur, nostros, tam in ecclesiis quam in monasteriis, Carthagini, Thagastae, Hippone-regio, et totis parochiis tuis atque omnibus cognitis tibi per Africam locis, Domino catholice servientes, multo affectu et obsequio salutari rogamus. Si ipsam membranam sancti Domnionis acceperis, transcriptam nobis remittere dignaberis. Et hoc rogo scribas mihi quem hymnum meum cognoveris. Panem unum Sanctitati tuae unitatis gratia misimus, in quo etiam Trinitatis soliditas continetur. Hunc panem eulogiam esse tu facies dignatione sumendi.

EPISTOLA XXV . Paulinus Augustino, exquisitis eum laudibus exornans pro quinque ejus adversus Manichaeos libris, quos ab Alypio acceperat. Panem ipsi dono mittit. Domino fratri unanimo et venerabili AUGUSTINO, PAULINUS et THERASIA peccatores. 1. Charitas Christi quae urget nos, et absentes licet per unitatem fidei alligat, ipsa fiduciam ad te scribendi pudore depulso praestitit: teque per litteras tuas visceribus meis intimavit, quas et de scholasticis facultatibus affluentes, et de coelestibus favis dulces, ut animae meae medicas et altrices, in quinque libris interim teneo, quos munere benedicti et venerabilis nobis episcopi nostri Alypii, non pro nostra instructione tantum, sed etiam pro Ecclesiae multarum urbium utilitate suscepimus. Hos igitur nunc libros lectioni habeo; in his me oblecto; de his cibum capio, non illum qui perit, sed qui operatur vitae aeternae substantiam per fidem nostram, qua accorporamur in Christo Jesu Domino nostro: cum fides nostra, quae visibilium negligens, invisibilibus inhiat, per charitatem omnia secundum veritatem omnipotentis Dei credentem, litteris et exemplis fidelium roboretur. O vere sal terrae, quo praecordia nostra ne possint seculi vanescere errore, condiuntur! O lucerna digne supra candelabrum Ecclesiae posita, quae late catholicis urbibus de septiformi lychno pastum oleo laetitiae lumen effundens, densas licet haereticorum caligines discutis, et lucem veritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas!

2. Vides, frater unanime, admirabilis in Christo Domino et suscipiende, quam familiariter agnoverim te, quanto admirer stupore, quam magno amore complectar, qui quotidie colloquio litterarum tuarum fruor, et oris tui spiritu vescor. Os enim tuum fistulam aquae vivae et venam fontis aeterni merito dixerim quia fons in te aquae salientis in vitam aeternam Christus effectus est (Joan. IV, 14). Cujus desiderio sitivit in te anima mea, et ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupivit. Ideoque cum hoc Pentateucho tuo contra Manichaeos me satis armaveris, si qua in alios quoque hostes catholicae fidei munimina comparasti (quia hostis noster, cui mille nocendi artes, tam variis expugnandus est telis, quam oppugnat insidiis), quaeso promere mihi de armamentario tuo, et conferre non abnuas arma justitiae. Sum enim laboriosus, etiam nunc sub magno onere peccator, veteranus in numero peccatorum, sed aeterno regi novus in corpore tiro militiae. Sapientiam mundi miser hucusque miratus sum, et per inutiles litteras reprobatamque prudentiam Deo stultus et mutus fui. Postquam inveteravi inter inimicos meos, et vanui in cogitationibus meis, levavi oculos meos in montes, ad praecepta legis et gratiae dona suspiciens: unde mihi auxilium venit a Domino, qui non secundum iniquitates retribuens, illuminavit caecum, solvit compeditum, humiliavit erectum male, ut erigeret humiliatum pie. 3. Sequor igitur, non aequis adhuc passibus, magna justorum vestigia, si possim orationibus vestris apprehendere, in quo Dei miserationibus apprehensus sum. Rege ergo parvulum in terra reptantem, et tuis gressibus ingredi doce. Nolo enim me corporalis ortus magis quam spiritualis exortus aetate consideres. Quippe aetas mihi secundum carnem ea jam est, qua fuit ille ab Apostolis in porta Speciosa, verbi potestate sanatus (Act. III, 7, et IV, 22). In natalibus autem animae, illius adhuc mihi tempus infantiae est, quae intentatis Christo vulneribus immolata, digno sanguine agni victimam praecucurrit, et dominicam auspicata est passionem. Atque ideo ut infantem adhuc verbo Dei et spirituali aetate lactentem, educa verbis tuis, uberibus fidei, sapientiae, charitatis inhiantem. Si officium commune consideras, frater es; si maturitatem ingenii tui et sensuum, pater mihi es, etsi forte sis aevo junior, quia te ad maturitatem meriti et honorem seniorum provexit juvenem cana prudentia. Fove igitur et corrobora me in sacris Litteris, et spiritualibus studiis, tempore, ut dixi, recentem, et ob hoc post longa discrimina, post multa naufragia, usu rudem, vixdum a fluctibus seculi emergentem, tu qui jam solido littore constitutus, tuto excipe sinu, ut in portu salutis, si dignum putas, pariter navigemus. Interea me de periculis vitae istius et profundo peccatorum evadere nitentem, orationibus tuis tanquam tabula sustine, ut de hoc mundo quasi de naufragio nudus evadam. 4. Idcirco enim me levare sarcinis, et vestimentis onerantibus exuere curavi, ut undosum hoc, quod inter nos et Deum peccatis interlatrantibus separat, praesentis vitae salum, omni amictu carnis, et cura diei sequentis, jubente et adjuvante Christo expeditus enatem. Neque id me perfecisse glorior; quod etsi gloriari possem, in Domino gloriarer, cujus est perficere, quod nobis adjacet velle: sed concupiscit adhuc anima mea desiderare judicia Domini. Vide quando assequatur effectu Dei voluntatem, qui adhuc ipsum desiderare desiderat. Quod in me tamen est, dilexi decorem domus sanctae, et quantum in me fuit, elegeram abjectus esse in domo Domini. Sed cui placuit segregare me ab utero matris meae, et ab amicitia carnis et sanguinis ad gratiam suam trahere, eidem placuit inopem me omnis boni meriti, suscitare de terra et de lacu miseriarum, ac de luto faecis educere, ut collocaret me cum principibus populi sui, et partem meam in tua sorte poneret, ut te praestante meritis, officio sociatus aequarer. 5. Praesumptione igitur non mea, sed placito et ordinatione Domini, Fraternitatis tuae mihi foedus usurpans, tanto indignus honore me dignor; quia te pro tua sanctitate certo scio, nam veritate sapis, non alta sapere, sed humilibus congruere. Ideoque prompte et intime recepturum spero charitatem humilitatis nostrae, quam quidem jam recepisse te per beatissimum sacerdotem Alypium (quia dignatur) patrem nostrum, confido. Is enim sine dubio de se tibi exemplum praebuit nos ante notitiam et supra meritum diligendi, qui incognitos sibi nos, et longinqua soli vel sali intercapedine disparatos, spiritu verae dilectionis, qui ubique et penetrat et effunditur, et videre diligendo potuit, et alloquendo pertingere. Hic nobis prima affectus sui documenta, et charitatis tuae pignora in supradicto digno munere librorum dedit. Et quanto studuit impendio, ut Sanctitatem tuam non ipsius tantum verbis, sed plenius eloquentia et fide tua cognitam non possemus amare mediocriter tantopere curasse eumdem credimus, ut nos vicissim ipsius imitatione plurimum diligas. Gratia Dei tecum, ut est, in aeternum maneat optamus, frater in Christo Domino unanime, venerabilis, desiderantissime: totam domum, et omnem comitem, et aemulatorem in Domino sanctitatis tuae, plurimo fraternitatis unanimae salutamus affectu. Panem unum, quem unanimitatis indicio misimus charitati tuae, rogamus accipiendo benedicas.

EPISTOLA XXVI . Augustinus Licentium juvenem nobilem et doctum, quondam ipsius discipulum, hortatur ad mundi contemptum, abutens ad hoc ipsius Licentii carmine, quod ad praeceptorem scripserat. LICENTIO AUGUSTINUS. 1. Vix reperi occasionem scribendi tibi; quis credat? Sed mihi tamen Licentium necesse est credere. Nolo te causas rationesque rimari, quae etiamsi reddi possent, fidei tamen, qua mihi credis, non eas debeo. Nam et litteras tuas non per eos accepi, per quos possem scripta redhibere. Quae autem petisti ut peterem, curavi per epistolam quantum promendum videbatur; sed quid effecerim tu videris. Quod si nondum effectum est, vel cum sciero, agam instantius, vel cum rursus ipse admonueris. Hactenus quae hujus vitae vincula perstrepunt, tecum locutus sim: nunc paucis accipe pectoris mei aestus de spe tua non transitoria, quonam modo via tibi patescat in Deum.

2. Mi Licenti, etiam atque etiam recusantem et formidantem compedes sapientiae, timeo te rebus mortalibus validissime et perniciosissime compediri. Nam sapientia quos primo alligaverit, et exercitatoriis quibusdam laboribus edomuerit, solvit postea, liberatisque sese donat ad fruendum; et quos primo temporalibus nexibus erudiverit, post aeternis amplexibus alligat; quo vinculo nec jucundius nec solidius cogitari quidquam potest. Prima haec aliquantulum dura esse confiteor; illa vero ultima nec dura dixerim, quia dulcissima sunt; nec mollia, quia firmissima: quid igitur nisi quod dici non potest, sed credi tamen et sperari et amari potest? Vincula vero hujus mundi asperitatem habent veram, jucunditatem falsam; certum dolorem, incertam voluptatem; durum laborem, timidam quietem; rem plenam miseriae, spem beatitudinis inanem. Hisne tu inseris et collum et manus et pedes, cum et honoribus hujuscemodi subjugari affectas, et facta tua non aliter fructuosa existimas, et ambis inhaerere, quo non modo invitatus, sed nec compulsus quidem ire debuisti? Hic tu fortasse Terentiani servi mihi responsum dederis: Ohe, tu verba fundis hic sapientia! (Terentius in Adelphis.) Cape igitur ut fundam potius quam effundam. Aut si ego canto, tu autem ad aliam vocem saltas, nec sic quidem me poenitet. Habet enim suam hilaritatem ipsa cantatio, etiam cum ad eam membra non movet, cui plena charitatis modulatione cantatur. Verba quaedam in epistolis tuis me moverunt, sed de his tractare, cum factorum vitaeque totius tuae cura excoquat, ineptum putavi. Carmen Licentii ad Augustinum praeceptorem. 3. Arcanum Varronis iter scrutando profundi Mens hebet, adversamque fugit conterrita lucem. Nec mirum, jacet omnis enim mea cura legendi Te non dante manum, et consurgere sola veretur. Nam simul ut perplexa viri compendia tanti Volvere suasit amor, sacrosque attingere sensus, Quis numerûm dedit ille tonos, mundumque tonando Disseruit canere, et pariles agitare choreas, Implicuit varia nostrum caligine pectus, Induxitque animo rerum violentia nubem. Inde figurarum positas sine pulvere formas Posco amens, aliasque graves offendo tenebras. Ad summam, astrorum causas clarosque meatus, Obscuros quorum ille situs per nubila monstrat. Sic jacui nutans, ut talem omnino ruinam, Nec qui nos prohibet latebras agnoscere coeli, Nec persona daret tunctorum treta cavernis. Protea namque ferunt veterum commenta Pelasgum, Qui dum sollicitis non vult aperire futura, Spumat aper, fluit unda, fremitleo, sibilat anguis, Captum aliquando tamen in munera parva volucrum. At mihi, qui nimium curis gravioribus angor, Dulcia quaeque animae, subdulcia pabula quaero, Varronis responsa latent. Quod supplice cantu Praesidium nymphamve rogem et flumina poscam? An te voce vocem, clari quem rector Olympi Fontibus infantum praefecit, et abdita jussit Ubertate animi longe ructare fluenta? Ferto magister opem, ac tu tu ne desere vires Invalidas, mecumque sacras subvertere glebas Incipe: tempus enim, nisi me mortalia fallunt, Labitur, in seniumque trahit. Tibi noster Apollo Corda replet, patremque suum patremque deorum Conciliat, legemque bonam, pacemque cruentam Monstrat, et abducto velamine singula pandit. Viginti emensus nam longos forsitan orbes Solis eras, cum te ratio pulcherrima mundi, Ditior imperiis, et nectare dulcior omni Corripuit, statuitque vagum, medioque locavit, Omnibus unde aciem posses intendere rebus. O bone, carpe iter annorum, sapientia quantum Crescit amore sui, inveniens nova culmina semper. Perge viam qua te soboles praeclara tonantis Perducit, sternens in planos ardua campos. Et cum luciferos praecordia vesper in ortus Distulerit, sanctumque super benedixerit ignem, Sis memor ipse mei: bibulam qui ponitis aurem Legibus invictis, contundite pectora palmis, Sternite membra solo, meritosque ciete dolores, Et prohibete nefas, Deus imperat omnibus unum, Admonet antistes, venturaque fulmina terrent. O mihi transactos revocet si pristina soles Laetificis aurora rotis, quos libera tecum Otia tentantes, et candida jura bonorum, Duximus Italiae medio, montesque per altos! Non me dura gelu prohiberent frigora cano, Nec fera tempestas Zephyrûm, fremitusque Borini, Quin tua sollicito premerem vestigia passu. Hoc opus ut jubeas tantum, cruor irriget artus, Solstitio Neuros, bruma sectabimur Istrum. Ignotus Garamas solvet mihi vincula gentis. Xampaeosque lacus fugiens Hypaneius amnis Callipidum Scythicas resonat spumosus ad undas. Ibimus et Leucos, qua Leucia solis in ortus Tenditur: et vasti deserta cacumina Cassi, Queis Epidamneas aequat sibi Cassia rupes, Unde quiescentem auroram, currusque solutos, Sopitamque diem media sub nocte viderem, Te suadente petam: nec enim labor aut metus ullus Terret, ubi insontes precibus Deus audit apertis. Et nunc Romulidum sedes et inania tecti Culmina, bacchatasque domus, vanosque tumultus Desererem, et totus semel in tua corda venirem, Ni mens conjugio incumbens retineret euntem. Crede meis, o docte, malis, veroque dolori, Quod sine te nullos promittunt carbasa portus, Erramusque procul turbata per aequora vitae. Praecipites densa veluti caligine nautae, Quos furor australis, stridens et flatus ab Euro Perculit, et raptis privavit turbo magistris; Protinus abruptis miseri volvuntur in undis: Non forus aut prorae, non lintea deinde procellas Ferre valent, ratioque jacet stupefacta regendi: Sic me ventus agit, volvuntque cupidinis aestus In mare lethiferum, nec terrae protinus absunt. Sed mecum reputans, tua candida verba, magister, Haec magis esse reor tibi credere: callida res est, Decipit, atque animis molitur retia nostris. Praeteritos oblitus enim, praesentia praesto Nunc tibi, chare, tuo nos nunc de pectore lapsi. Heu mihi quo ferar, unde velim tibi pandere mentem! Ante sub Aegeo aptabunt pia tecta palumbes, Et versa halcyone componet in arbore nidos; Esuriens vitulos alet ante leaena sequaces, Atque impasta diu teneros lupa nutriet agnos, Mutantesque suis divisum partibus orbem, Aut Barcaeus alet taurum, aut Hyrcania sauros: Ante Thyesteis iterum male territa mensis, Interrupta dies refugos vanescet in ortus; Ante dabunt imbres Nilum, super aethera damae Errabunt, montesque canent, et flumina plaudent, Quam mihi post tergum veniant tua dona, magister. Arcet amor, copulamque tenet communis honesti. Hic, hic regnat amicitiae decus hoste fugato. Nam neque propter opes vitreas, aurumque rebelle, Jungimus assensus animorum: nam neque vulgi Nos fortuna ruens, quae separat ardua, junxit. Sed labor interiora legens, vulgata libellis, Atque animis inventa tuis, et nobile dogma Indictum, contraque bonus responsa relatus. Et mea Calliope, quamvis te cominus altum Horreat, et vultus abscondat, inutile tractans: Hoc tamen, hoc animi vinclum, nexusque fideles, Non qui montosis firmatas rupibus Alpes Fregit, et Italicas pressit cum moenibus urbes, Rumperet, aut nostro terreret robore quidquam. Ite procul latices tumidis anfractibus Oxi, Aut ab Aremphaeis Rhiphaeos aut oppida Caspî, Cimmeriasque domos sejungere flumine largo: Maeotidumque plagae, Pontus quas obruit Helles, Europae atque Asiae longe discrimina tendant. Nonne boum per utrumque latus armenta fatigans Finibus abscidit Thalari Dodona Molossos, Cognatosque Arabas? nec pacis foedus amicum Sidonios inter mansit regnumque Pelopum, Sacrilegosque Phryges, quamvis pro tempore cunctis Hospitio commune fuit. Quid denique fratrum Dissidium, pugnasque canam? quid honesta parentum Verbera, quid matrum furias, natosque superbos? Est etiam superum concors discordia rerum, Totque fluunt ritus, quot dat sententia leges. Nec tenet unus amor, non si mihi murmura centum Det Boreas, totidemque animas, centumque per ora Lingua rigens adamante fremat, memorare valebo Quae sociata prius veterum natura locorum Distulit, et tereti limavit glarea mundo. Sed nos praetereo, quod ab una exsurgimus urbe, Quod domus una tulit, quod sanguine tangimur uno Seclorum, christiana fides connexuit, et quod Nos iter immensum disterminat, et plaga ponti Interfusa coercet; amor contemnit utrumque. Gaudia qui spernens oculorum, semper amico Absenti fruitur; quoniam de corde profundo Pendet, et internae rimatur pabula fibrae. Interea venient quaecumque futura bonorum Scripta salutiferi sermonis, et illa priorum Aequiparanda favis, reputans quae pectore in alto, Conceptum in lucem vomuisti nectareum mel, Praesentem ipsa mihi te reddent, si mihi morem Gesseris, et libros quibus in te lenta recumbit Musica tradideris, nam ferveo totus in illos. Annue, sic nobis verum ratione patescat, Sic plus Eridano fluat, et contagia mundi Nequicquam volitent nostri circum arva coloni. 4. Si versus tuus momentis inordinatis perversus esset, si suis legibus non staret, si mensuris imparibus aures auditoris offenderet, puderet te certe, nec differres, nec desisteres donec ordinares, corrigeres, statueres, aequares versum tuum, discendo et agendo artem metricam acerrimo studio, et labore quolibet: quid cum inordinatus ipse perverteris, cum legibus Dei tui ipse non stas, neque in agenda vita honestis tuorum votis, et huic ipsi eruditioni tuae concinis, abjiciendum post tergum putas et negligendum? Quasi prae sono linguae tuae sis tibi vilior, et incompositis moribus quod offendis aures Dei levius sit, quam si incompositis syllabis tuis grammatica succenseret auctoritas. Scribis: O mihi transactos revocet si pristina soles Laetificis aurora rotis, quos libera tecum Otia tentantes, et candida jura bonorum, Duximus Italiae medio, montesque per altos! Non me dura gelu prohiberent frigora cano, Nec fera tempestas Zephyrûm fremitusque Borini, Quin tua sollicito premerem vestigia passu. Hoc opus, ut jubeas tantum. Me miserum, si ego non jubeo, si non cogo atque impero, si non rogo ac supplico. Sed si aures tuae adversus meas voces clausae sunt, ori tuo pateant, pateant carmini tuo; exaudi teipsum, durissime, immanissime, surdissime. Quo mihi linguam auream et cor ferreum? quibus ego non carminibus, sed lamentationibus sufficiam plangere carmina tua, in quibus video, quam animam, quod ingenium non mihi liceat apprehendere, et immolare Deo nostro? Exspectas ut ego jubeam, sis bonus, sis quietus, sis beatus; quasi quidquam mihi dierum gratius illucescat, quam ut ingenio tuo fruar in Domino, aut vere tu nescias quam te esuriam et sitiam, aut non hoc ipso id carmine fatearis. Revoca animum quo ista scripsisti, nunc mihi dic: Hoc opus, ut jubeas tantum. Ecce jussum meum: da mihi te, si hoc opus est tantum; da Domino meo te, qui omnium nostrum dominus est, qui tibi illud donavit ingenium. Nam ego quid sum, nisi servus tuus per ipsum, et conservus sub ipso?

5. An ipse non jubet? audi Evangelium: Stabat, inquit, Jesus, et clamabat (Joan. VII, 37): Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est. (Matth. XI, 28-30). Si haec non audiuntur, aut usque ad aures audiuntur, exspectasne, Licenti, ut Augustinus jubeat conservo suo, et non plangat potius frustra jubere Dominum suum; imo non jubere, sed invitare et rogare quodammodo, ut qui laborant reficiantur ab eo? Sed videlicet fortissimo et praefidenti collo, jugum mundi jugo Christi est jucundius: qui si laborare nos cogeret, vide quis cogeret, qua mercede cogeret. Vade in Campaniam, disce Paulinum egregium et sanctum Dei servum, quam grandem fastum seculi hujus, tanto generosiore, quanto humiliore cervice incunctanter excusserit, ut eam subderet Christi jugo, sicut subdidit; et nunc illo moderatore itineris sui quietus et modestus exsultat. Vade, disce quibus opibus ingenii sacrificia laudis ei offerat, refundens illi quidquid boni accepit ex illo, ne amittat omnia, si non in eo reponat a quo haec habet. 6. Quid aestuas? quid fluctuas? quid imaginationibus mortiferarum voluptatum aurem accommodas, et avertis a nobis? Mentiuntur, moriuntur, in mortem trahunt. Mentiuntur, Licenti: Sic nobis, sicuti optas, verum ratione patescat; Sic plus Eridano fluat. Non dicit verum nisi Veritas: Christus est veritas; veniamus ad eum, ne laboremus. Ut ipse nos reficiat, tollamus jugum ejus super nos, et discamus ab eo quoniam mitis est et humilis corde, et inveniemus requiem animabus nostris. Jugum enim ejus lene est, et sarcina ejus levis est. Ornari abs te diabolus quaerit. Si calicem aureum invenisses in terra, donares illum Ecclesiae Dei. Accepisti a Deo ingenium spiritualiter aureum, et ministras inde libidinibus, et in illo satanae propinas teipsum! Noli, obsecro; sic aliquando sentias quam misero et miserando pectore haec scripserim; et miserearis jam mei, si tibi viluisti.

EPISTOLA XXVII. Augustinus Paulino, amplectens illius benevolentiam, et mutuum declarans amorem: nonnulla de Romaniano et Alypio, nec non de Licentio, cujus aetati metuebat ne vergeret ad ea quae sunt mundi. Domino vere sancto et venerabili, et eximia in Christo laude praedicando, fratri PAULINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. O bone vir et bone frater, latebas animam meam: et ei dico ut toleret quod adhuc lates oculos meos, et vix mihi obtemperat; imo non obtemperat. An vero tolerat? Cur ergo me excruciat desiderium tui apud ipsam intus animam? Nam si molestias corporis paterer, et si non perturbarent aequitatem animi mei, recte illas tolerare dicerer; cum autem non aequo animo fero quod te non video, intolerabile est istam appellare tolerantiam. Sed quando tu talis es, esse sine te fortasse intolerabilius toleraretur. Bene est ergo, quia aequo animo ferre non possum, quod si aequo animo ferrem, aequo animo ferendus non essem. Mirum est, sed tamen verum, quod mihi accidit: doleo quod te non video, et me ipse consolatur dolor. Ita mihi displicet fortitudo qua patienter fertur absentia bonorum, sicuti es. Nam et Jerusalem futuram desideramus utique, et quanto impatientius desideramus ipsam, tanto patientius sustinemus omnia propter ipsam. Quis igitur potest non gaudere te viso, ut possit quandiu te non videt, non dolere! Ergo neutrum possum, et quoniam si possem, immaniter possem, non posse delector, atque in eo quod delector nonnullum solatium est. Dolentem itaque me non sedatus, sed consideratus consolatur dolor. Ne reprehendas, quaeso, sanctiore gravitate qua praevales, et dicas non recte me dolere, quod adhuc te non noverim, cum animum mihi tuum, hoc est teipsum interiorem aspiciendum patefeceris. Quid enim si uspiam te vel in terrena tua civitate didicissem fratrem et dilectorem meum, et tantum in Domino ac talem virum, nullumne me dolorem sensurum fuisse arbitrareris, si non sinerer nosse domum tuam? Quomodo ergo non doleam, quod nondum faciem tuam novi, hoc est domum animae tuae, quam sicut meam novi?

2. Legi enim litteras tuas fluentes lac et mel, praeferentes simplicitatem cordis tui, in qua quaeris Dominum sentiens de illo in bonitate, et afferentes ei claritatem et honorem. Legerunt fratres, et gaudent infatigabiliter et ineffabiliter, tam uberibus et tam excellentibus donis Dei, bonis tuis. Quotquot eas legerunt, rapiunt, quia rapiuntur cum legunt. Quam suavis odor Christi, et quam fragrat ex eis, dici non potest. Illae litterae cum te offerunt ut videaris, quantum nos excitant ut quaeraris; nam et perspicabilem faciunt et desiderabilem. Quanto enim praesentiam tuam nobis quodammodo exhibent, tanto absentiam nos ferre non sinunt. Amant te omnes in eis, et amari abs te cupiunt. Laudatur et benedicitur Deus, cujus gratia tu talis es. Ibi excitatur Christus, ut ventos et maria tibi placare dignetur tendenti ad stabilitatem suam. Videtur a legentibus ibi conjux, non dux ad mollitiem viro suo, sed ad fortitudinem redux in ossa viri sui; quam in tuam unitatem redactam et redditam, et spiritualibus tibi tanto firmioribus, quanto castioribus nexibus copulatam, officiis vestrae Sanctitati debitis, in te uno resalutamus. Ibi cedri Libani ad terram depositae, et in arcae fabricam compagine charitatis erectae, mundi hujus fluctus imputribiliter secant. Ibi gloria ut acquiratur, contemnitur, et mundus ut obtineatur, relinquitur. Ibi parvuli, sive etiam grandiusculi filii Babylonis eliduntur ad petram, vitia scilicet confusionis superbiaeque secularis. 3. Haec atque hujusmodi suavissima et sacratissima spectacula litterae tuae praebent legentibus; litterae illae, litterae fidei non fictae, litterae spei bonae, litterae purae charitatis. Quomodo nobis anhelant sitim tuam, et desiderium defectumque animae tuae in atria Domini! quid amoris sanctissimi spirant! quantam opulentiam sinceri cordis exaestuant! quas agunt gratias Deo! quas impetrant a Deo! Blandiores sunt, an ardentiores; luminosiores, an fecundiores? Quid enim est, quod ita nos mulcent, ita accendunt, ita compluunt et ita serenae sunt? quid est, quaeso te, aut quid tibi pro eis rependam, nisi quia totus sum tuus in eo cujus totus es? Si parum est, plus certe non habeo. Tu autem fecisti ut non mihi parum videatur, qui me in illa epistola tantis laudibus honorare dignatus es, ut cum tibi me refundo, si parum hoc putem, tibi non credidisse convincar. Pudet me quidem tantum boni de me credere, sed plus piget tibi non credere. Est quod faciam: non me credam talem qualem putas, quoniam non agnosco; et credam me abs te diligi, quoniam sentio et plane percipio: ita nec in me temerarius, nec in te ingratus extitero. Et cum me tibi totum offero, parum non est: offero enim quem vehementissime diligis; et offero, si non qualem me esse arbitraris, eum tamen pro quo, ut talis esse merear deprecaris. Hoc enim magis jam peto facias, ne minus optes mihi adjici ad id quod sum, dum me existimas jam esse quod non sum. 4. Ecce charissimus meus est, et ab ineunte adolescentia mihi familiariter amicissimus qui hanc Eximietati tuae ac praestantissimae Charitati epistolam apportat. Hujus nomen est in libro de Religione, quem tua Sanctitas, quantum litteris indicas, libentissime legit: factus est enim tibi etiam tanti viri, qui tibi eum misit, commendatione jucundior. Neque tamen huic tam familiari amico meo velim credas, quae de me forte laudans dixerit. Sensi enim etiam ipsum saepe non mentiendi studio, sed amandi propensione falli judicantem, et arbitrari jam me accepisse quaedam, quibus accipiendis a Domino patente ore cordis inhiarem. Et si hoc in os meum, quis non conjiciat quanta de me absente meliora quam veriora laetus effundat? Librorum autem nostrorum copiam faciet venerabili studio tuo: nam nescio me aliquid, sive ad eorum qui extra Ecclesiam Dei sunt, sive ad aures fratrum scripsisse, quod ipse non habeat. Sed tu cum legis, mi sancte Pauline, non te ita rapiant quae per nostram infirmitatem veritas loquitur, ut ea quae ipse loquor minus diligenter advertas; ne dum avidus hauris bona et recta quae data ministro, non ores pro peccatis et erratis quae ipse committo. In his enim quae tibi recte, si adverteris, displicebunt, ego ipse conspicior; in his autem quae per donum Spiritus quod accepisti, recte tibi placent in libris meis, ille amandus, ille praedicandus est apud quem est fons vitae, et in cujus lumine videbimus lumen (Psal. XXXV, 10), sine aenigmate, sed facie ad faciem, nunc autem in aenigmate videmus (I Cor. XIII, 12). In his ergo quae ipse de veteri fermento eructavi, eum ea legens agnosco, me judico cum dolore; in his vero quae de azymo sinceritatis et veritatis dono Dei dixi, exsulto cum tremore. Quid enim habemus, quod non accepimus? At enim melior est qui majoribus et pluribus, quam qui minoribus et paucioribus donis Dei dives est. Quis negat? sed rursus melius est, vel de parvo Dei dono gratias ipsi agere, quam sibi agi velle de magno. Haec ut ex animo semper confitear, meumque cor a lingua mea non dissonet, ora pro me, frater. Ora, obsecro, ut non laudari volens, sed laudans invocem Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. 5. Est etiam aliud quo istum fratrem amplius diligas: nam est cognatus venerabilis, et vere beati episcopi Alypii, quem toto pectore amplecteris, et merito; nam quisquis de illo viro benigne cogitat, de magna Dei misericordia, et de mirabilibus Dei muneribus cogitat. Itaque cum legisset petitionem tuam, qua desiderare te indicasti ut historiam suam tibi scribat, et volebat facere propter benevolentiam tuam, et nolebat propter verecundiam suam: quem cum viderem inter amorem pudoremque fluctuantem, onus ab illo in humeros meos transtuli; nam hoc mihi etiam per epistolam jussit. Cito ergo, si Dominus adjuverit, totum Alypium inseram praecordiis tuis; nam hoc sum ego maxime veritus, ne ille vereretur aperire omnia quae in eum Dominus contulit, ne alicui minus intelligenti (non enim abs te solo illa legerentur), non divina munera concessa hominibus, sed ipsum praedicare videretur, et tu qui nosti quomodo haec legas, propter aliorum cavendam infirmitatem fraternae notitiae debito fraudareris: quod jam fecissem, jamque illum legeres, nisi profectio fratris improvisa repente placuisset. Quem sic commendo cordi et linguae tuae, ut ita comiter ei te praebeas, quasi non nunc illum, sed mecum ante didiceris. Si enim cordi tuo non dubitaverit aperire seipsum, aut ex omni, aut ex magna parte sanabitur per linguam tuam. Volo enim eum numerosius contundi eorum vocibus, qui amicum non seculariter diligunt. 6. Filium autem ejus, filium nostrum, cujus etiam nomen in aliquibus nostris libris invenies, etsi ad tuae charitatis praesentiam ipse non pergeret, statueram litteris in manum tuam tradere consolandum, exhortandum, instruendum, non tam oris sono, quam exemplo roboris tui. Ardeo quippe, ut dum adhuc aetas ejus in viridi feno est, zizania convertat in frugem, et credat expertis quod experiri periculose desiderat. Nunc ergo ex ejus carmine, et ex epistola quam ad eum misi, intelligit benevolentissima et mansuetissima prudentia tua, quid de illo doleam, quid timeam, quid cupiam. Nec despero affuturum Dominum, ut per te ministrum ejus tantis curarum aestibus liberer. Sane quia multa scripta nostra lecturus es, multo erit mihi gratior dilectio tua, si ex his quae tibi displicuerint, emendaveris me justus in misericordia, et argueris me. Non enim talis es, cujus oleo timeam impinguari caput meum. Fratres non solum qui nobiscum habitant, et qui ubilibet habitantes Deo pariter serviunt, sed prope omnes qui nos in Christo libenter noverunt, salutant, venerantur, desiderant Germanitatem, Beatitudinem, Humanitatem tuam. Non audeo petere; sed si tibi ab ecclesiasticis muneribus vacat, vides quid mecum sitiat Africa.

EPISTOLA XXVIII . Augustinus Hieronymo, de nova post LXX Veteris Testamenti versione; deque Petro reprehenso a Paulo ad Galat. II, expostulans de suscepto hinc patrocinio mendacii officiosi. Domino dilectissimo, et cultu sincerissimo charitatis obsequendo atque amplectendo fratri et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS.

CAPUT PRIMUM. 1. Nunquam aeque quisquam tam facie cuilibet innotuit, quam mihi tuorum in Domino studiorum quieta, laeta, et vere exercitatio liberalis. Quanquam ergo percupiam omnino te nosse; tamen exiguum quiddam tui minus habeo, praesentiam videlicet corporis: quam ipsam etiam posteaquam te beatissimus nunc episcopus, tum vero jam episcopatu dignus, frater Alypius vidit, remeansque a me visus est, negare non possum magna ex parte mihi esse relatu ejus impressam; et ante reditum, cum te ille ibi videbat, ego videbam, sed oculis ejus. Non enim animo me atque illum, sed corpore duos, qui noverit, dixerit, concordia duntaxat et familiaritate fidissima, non meritis quibus ille antecellit. Quia ergo me primitus communione spiritus quo in unum nectimur, deinde illius ex ore jam diligis; nequaquam impudenter quasi aliquis ignotus commendo Germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adjutorio tuo vere profuturum speramus; nisi forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior, quam ille per me. Hactenus fortasse scribere debuerim, si esse vellem epistolarum solemnium more contentus; sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris, quae habemus in Christo Jesu Domino nostro; qui nobis multas utilitates et viatica quaedam demonstrati a se itineris, etiam per tuam charitatem non mediocriter ministrare dignatur. CAPUT II. 2. Petimus ergo, et nobiscum petit omnis Africanarum Ecclesiarum studiosa societas, ut interpretandis eorum libris, qui graece Scripturas nostras quam optime tractaverunt, curam atque operam impendere non graveris. Potes enim efficere ut nos quoque habeamus tales illos viros, et unum potissimum, quem tu libentius in tuis litteris sonas. De vertendis autem in latinam linguam sanctis Litteris canonicis laborare te nollem, nisi eo modo quo Job interpretatus es; ut signis adhibitis quid inter hanc tuam et Septuaginta, quorum est gravissima auctoritas, interpretationem distet, appareat. Satis autem nequeo mirari, si aliquid adhuc in hebraeis exemplaribus invenitur, quod tot interpretes illius linguae peritissimos fugerit. Omitto enim Septuaginta, de quorum vel consilii vel spiritus majore concordia, quam si unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis praeeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo. Illi me plus movent, qui cum posteriores interpretarentur, et verborum locutionumque hebraearum viam atque regulas mordicus, ut fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent. Et aut obscura sunt, aut manifesta: si enim obscura sunt, te quoque in eis falli potuisse creditur; si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur. Hujus igitur rei pro tua charitate, expositis causis, certum me facias obsecraverim. CAPUT III.-- Perniciosa simulatio. 3. Legi etiam quaedam scripta, quae tua dicerentur, in Epistolas apostoli Pauli; quarum ad Galatas, cum enodare velles, venit in manus locus ille, quo apostolus Petrus a perniciosa simulatione revocatur. Ibi patrocinium mendacii susceptum esse vel abs te tali viro, vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur (si forte refelli possunt), ea quae me movent. Mihi enim videtur exitiosissime credi, aliquod in Libris sanctis haberi mendacium; id est eos homines, per quos nobis illa Scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in libris suis fuisse mentitos. Alia quippe quaestio est, sitne aliquando mentiri viri boni; et alia quaestio est, utrum scriptorem sanctarum Scripturarum mentiri oportuerit: imo vero non alia, sed nulla quaestio est. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non ut cuique videbitur vel ad mores difficilis vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima regula ad mentientis auctoris consilium officiumque referatur. 4. Si enim mentiebatur apostolus Paulus cum apostolum Petrum objurgans diceret, Si tu cum sis Judaeus, gentiliter et non judaice vivis, quemadmodum gentes cogis judaizare? et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit et scripsit, ut quasi animos tumultuantium deliniret (Gal. II, 11-14); quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines, prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit (I Tim. IV, 3), et dixerint totum illud, quod idem apostolus de matrimoniorum jure firmando locutus est (I Cor. VII, 10-16), propter homines qui dilectione conjugum tumultuari poterant, fuisse mentitum; scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas? Non opus est multa commemorare. Possunt enim videri etiam de laudibus Dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio ejus ardescat; atque ita nusquam certa erit in Libris sanctis castae veritatis auctoritas. Nonne attendimus eumdem apostolum cum ingenti cura commendandae veritatis dicere: Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra: invenimur autem et falsi testes Dei; quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitavit Christum, quem non suscitavit (Id. XV, 1415)? Si quis huic diceret: Quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris, quod etiam si falsum sit, ad laudem Dei maxime pertinet? Nonne hujus detestatus insaniam, quibus posset verbis et significationibus, in lucem penetralia sui cordis aperiret, clamans non minore aut fortasse etiam majore scelere in Deo laudari falsitatem, quam vituperari veritatem? Agendum est igitur ut ad cognitionem divinarum Scripturarum talis homo accedat, qui de sanctis Libris tam sancte et veraciter existimet, ut nolit aliqua eorum parte delectari per officiosa mendacia, potiusque id, quod non intelligit, transeat, quam cor suum praeferat illi veritati. Profecto enim cum hoc dicit, credi sibi expetit, et id agit, ut divinarum Scripturarum auctoritatibus non credamus. 5. Et ego quidem qualibuscumque viribus, quas Dominus suggerit, omnia illa testimonia, quae adhibita sunt astruendae utilitati mendacii, aliter oportere intelligi ostenderem, ut ubique eorum firma veritas doceretur. Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent favere mendacio. Sed hoc intelligentiae relinquo tuae. Admota enim lectioni diligentiori consideratione, multo id fortasse facilius videbis quam ego. Ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem Scripturarum divinarum, ut in eis quod vult quisque credat, quod non vult non credat, si semel fuerit persuasum aliqua illos viros, per quos nobis haec ministrata sunt, in scripturis suis officiose potuisse mentiri. Nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus noverimus ubi oporteat mentiri, ubi non oporteat. Quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id explices, quaeso; nec me onerosum aut impudentem judices, per humanitatem veracissimam Domini nostri. Nam, ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in te potest veritas favere mendacio. CAPUT IV. 6. Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem, et de christiano studio conferre; sed huic desiderio meo nulla epistola satis est. Uberius idipsum possum per fratrem, quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. Et tamen, quantum vellem, nec ipse (quod pace ejus dixerim) forsitan capit; quanquam nihilo me illi praetulerim. Ego enim me fateor tui capaciorem; sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit: et posteaquam redierit, quod Domino adjuvante prosperatum iri spero, cum ejus pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est impleturus, quod in me adhuc vacuum erit atque avidum sensuum tuorum. Ita fiet ut et ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. Sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum; quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram atque fraternam severitatem adhibeas quaeso. Non enim aliter intelligo quod scriptum est, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5); nisi quia magis amat objurgator sanans, quam adulator unguens caput. Ego autem difficillime bonus judex lego quod scripserim, sed aut timidior recto, aut cupidior. Video etiam interdum vitia mea; sed haec malo audire a melioribus, ne cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar, et meticulosam potius mihi videar in me, quam justam tulisse sententiam.

EPISTOLA XXIX. . Augustinus presbyter, Alypio Thagastensi episcopo, narrans quibus adhortationibus obtinuerit demum ut Hipponenses catholici abhorrerent a luxuriosis conviviis, quae in sanctorum natalitiis apud Africanas Ecclesias celebrare mos erat. Epistola Presbyteri Hipponensium-regiorum ad ALYPIUM episcopum Thagastensium, de die Natalis Leontii quondam episcopi Hipponensis. 1. De negotio interim quod non curare non possum, nihil certum scribere potui, absente fratre Machario, qui cito dicitur rediturus; et quod Deo adjuvante peragi potuerit, peragetur. De nostra autem pro eis sollicitudine, quanquam fratres nostri cives qui aderant securos suos facere possent; tamen digna res epistolari colloquio, quo nos invicem consolamur, a Domino praestita est; in quo promerendo multum nos adjutos esse credimus ipsa vestra sollicitudine, quae profecto sine deprecatione pro nobis esse non potuit.

2. Itaque ne praetermittamus vestrae Charitati narrare quid gestum sit, ut nobiscum Deo gratias agatis de accepto beneficio, qui nobiscum preces de accipiendo fudistis: cum post profectionem tuam nobis nuntiatum esset tumultuari homines, et dicere se ferre non posse ut illa solemnitas prohiberetur, quam Laetitiam nominantes, vinolentiae nomen frustra conantur abscondere, sicut etiam te praesente jamjam nuntiabatur; opportune nobis accidit occulta ordinatione omnipotentis Dei, ut quarta feria illud in Evangelio capitulum consequenter tractaretur: Nolite dare sanctum canibus, neque projeceritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6). Tractatum est ergo de canibus et de porcis, ita ut et pervicaci latratu adversus Dei praecepta rixantes, et voluptatum carnalium sordibus dediti erubescere cogerentur; conclusumque ita, ut viderent quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseverarent, a sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret. 3. Sed haec quamvis grate accepta fuerint, tamen quia pauci convenerant, non erat satisfactum tanto negotio. Iste autem sermo cum ab eis qui aderant, pro cujusque facultate ac studio, foris ventilaretur, multos habuit contradictores. Postea vero quam dies Quadragesimae illuxisset, et frequens multitudo ad horam tractationis occurrit, lectum est istud in Evangelio, ubi Dominus de templo expulsis venditoribus animalium, et eversis mensis nummulariorum, dixit domum Patris sui pro domo orationum speluncam latronum esse factam (Id. XXI, 12): quod capitulum, cum eos intentos proposita vinolentiae quaestione feci, et ipse quoque recitavi, adjunxique disputationem, qua ostenderem quanto commotius et vehementius Dominus noster ebriosa convivia, quae ubique sunt turpia, de templo expelleret, unde sic expulit concessa commercia, cum ea venderentur, quae sacrificiis illo tempore licitis essent necessaria; quaerens ab eis, quibus similiorem putarent speluncam latronum, necessaria vendentibus, an immoderate bibentibus. 4. Et quoniam mihi praeparatae lectiones suggerendae tenebantur, adjunxi deinde ipsum adhuc carnalem populum Judaeorum, in illo templo, ubi nondum corpus et sanguis Domini offerebatur, non solum vinolenta, sed nec sobria quidem unquam celebrasse convivia; nec eos publice religionis nomine inebriatos inveniri in historia, nisi cum festa fabricato idolo exsolverent (Exod. XXXII, 6.) Quae cum dicerem, codicem etiam accepi, et recitavi totum illum locum. Addidi etiam cum dolore quo potui, quoniam Apostolus ait, ad discernendum populum christianum a duritie Judaeorum, Epistolam suam non in tabulis lapideis scriptam, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3), cum Moyses famulus Dei, propter illos principes, binas lapideas tabulas confregisset (Exod. XXXII, 19), quomodo non possemus istorum corda confringere, qui homines Novi Testamenti, sanctorum diebus celebrandis ea vellent solemniter exhibere, quae populus Veteris Testamenti et semel et idolo celebravit. 5. Tunc reddito Exodi codice, crimen ebrietatis, quantum tempus sinebat, exaggerans, sumpsi apostolum Paulum, et inter quae peccata posita esset ostendi, legens illum locum, Si quis frater nominetur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum ejusmodi nec cibum sumere (I Cor. V, 11); ingemiscendo admonens cum quanto periculo convivaremur cum eis qui vel in domibus inebriarentur. Legi etiam illud quod non longo intervallo sequitur: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum Dei possidebunt. Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed justificati estis in nomine Domini Jesu Christi, et spiritu Dei nostri (Ibid., VI, 9-11). Quibus lectis, dixi ut considerarent quomodo possent fideles audire, sed abluti estis, qui adhuc talis concupiscentiae sordes, contra quas clauditur regnum coelorum, in corde suo, id est in interiore Dei templo esse patiuntur. Inde ventum est ad illud capitulum: Convenientibus ergo vobis in unum, non est dominicam coenam celebrare: unusquisque enim propriam coenam praesumit in manducando; et alius quidem esurit, alius ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? an Ecclesiam Dei contemnitis (Ibid., XI, 20-22)? quo recitato diligentius commendavi, ne honesta quidem et sobria convivia debere in ecclesia celebrari; quandoquidem Apostolus non dixerit, Numquid domos non habetis ad inebriandos vos? ut quasi tantummodo inebriari in ecclesia non liceret: sed, ad manducandum et bibendum, quod potest honeste fieri, sed praeter ecclesiam, ab eis qui domos habent, ubi alimentis necessariis refici possint; et tamen nos ad has angustias corruptorum temporum et diffluentium morum esse perductos, ut iis nondum modesta convivia, sed saltem domesticum regnum ebrietatis optemus. 6. Commemoravi etiam Evangelii capitulum quod pridie tractaveram, ubi de pseudoprophetis dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Deinde in memoriam revocavi fructus eo loco non appellatos, nisi opera; tum quaesivi inter quos fructus nominata esset ebrietas, et recitavi illud ad Galatas: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt (Gal. V, 19). Post quae verba interrogavi quomodo de fructu ebrietatis agnosceremur christiani, quos de fructibus agnosci Dominus jussit. Adjunxi etiam legendum quod sequitur, Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Ibid., 22): egique ut considerarent quam esset pudendum atque plangendum, quod de illis fructibus carnis non solum privatim vivere, sed etiam honorem Ecclesiae deferre cuperent, et si potestas daretur, totum tam magnae basilicae spatium turbis epulantium ebriorum que complerent; de spiritualibus autem fructibus, ad quos et divinarum Scripturarum auctoritate et nostris gemitibus invitarentur, nolunt afferre Deo munera, et his potissimum celebrare festa sanctorum. 7. Quibus peractis, codicem reddidi, et imperata oratione, quantum valui, et quantum me ipsum periculum urgebat, et vires administrare Dominus dignabatur, constitui eis ante oculos commune periculum, et ipsorum qui nobis commissi essent, et nostrum qui de illis rationem reddituri essemus pastorum principi, per cujus humilitatem, insignes contumelias, alapas, et sputa in faciem, et palmas, et spineam coronam, et crucem ac sanguinem obsecravi, ut si se ipsi aliquid offendissent, vel nostri misererentur, et cogitarent venerabilis senis Valerii circa me ineffabilem charitatem, qui mihi tractandi verba veritatis tam periculosum onus non dubitarit propter eos imponere, eisque saepe dixerit quod orationes ejus exauditae essent de nostro adventu; quos non utique ad communem mortem vel spectaculum mortis illorum, sed ad communem conatum in aeternam vitam ad se venisse laetatus est. Postremo etiam dixi certum esse me, et fidere in eum qui mentiri nescit, qui per os prophetae sui pollicitus est de Domino nostro Jesu Christo dicens, Si reliquerint filii ejus legem meam, et in praeceptis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint, visitabo in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum; misericordiam autem meam non auferam (Psalm. LXXXVIII, 31-34): in eum ergo me fidere, quod si haec tanta quae sibi essent lecta et dicta contemnerent, visitaturus esset in virga et in flagello, nec eos permissurus cum hoc mundo damnari. In qua conquestione sic actum, ut pro negotii atque periculi magnitudine tutor et gubernator noster animos facultatemque praebebat. Non ego illorum lacrymas meis lacrymis movi; sed cum talia dicerentur, fateor, eorum fletu praeventus meum abstinere non potui. Et cum jam pariter flevissemus, plenissima spe correctionis illorum, finis sermonis mei factus est. 8. Postridie vero, cum illuxisset dies cui solebant fauces ventresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos, eorum etiam qui sermoni aderant, nondum a murmuratione cessasse, tantumque in eis valere vim pessimae consuetudinis, ut ejus tantum voce uterentur et dicerent: Quare modo? Non enim, antea qui haec non prohibuerunt, christiani non erant. Quo audito, quas majores commovendi eos machinas praepararem, omnino nesciebam: disponebam tamen, si perseverandum putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele, Explorator absolvitur, si periculum denuntiaverit, etiamsi illi quibus denuntiatur, cavere noluerint (Ezech. XXXIII, 9), vestimenta mea excutere atque discedere. Tum vero Dominus ostendit quod nos non deserat, et quibus modis in se ut praesumamus hortetur: namque ante horam qua exhedram ascenderemus, ingressi sunt ad me iidem ipsi quos audieram de oppugnatione vetustae consuetudinis fuisse conquestos; quos blande acceptos, paucis verbis in sententiam sanam transtuli; atque ubi ventum est ad tempus disputationis, omissa lectione quam praeparaveram, quia necessaria jam non videbatur, de hac ipsa quaestione pauca disserui, nihil nos nec brevius nec verius posse afferre adversus eos qui dicunt, Quare modo? nisi et nos dicamus, Vel modo. 9. Verumtamem ne illi, qui ante nos tam manifesta imperitae multitudinis crimina vel permiserunt vel prohibere non ausi sunt, aliqua a nobis affici contumelia viderentur, exposui eis qua necessitate ista in Ecclesia viderentur exorta: scilicet post persecutiones tam multas, tamque vehementes, cum facta pace, turbae Gentilium in christianum nomen venire cupientes hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum et ebrietate consumere, nec facile ab his perniciosissimis et tam vetustissimis voluptatibus se possent abstinere, visum fuisse majoribus nostris, ut huic infirmitatis parti interim parceretur, diesque festos, post eos quos relinquebant, alios in honorem sanctorum martyrum vel non simili sacrilegio, quamvis simili luxu celebrarentur: jam Christi nomine colligatis, et tantae auctoritatis jugo subditis salutaria sobrietatis praecepta traderentur, quibus jam propter praecipientis honorem ac timorem resistere non valerent; quocirca jam tempus esse, ut qui non se audent negare christianos, secundum Christi voluntatem vivere incipiant, ut ea quae ut essent christiani concessa sunt, cum christiani sunt, respuantur. 10. Deinde hortatus sum ut transmarinarum Ecclesiarum, in quibus partim ista recepta nunquam sunt, partim jam per bonos rectores populo obtemperante correcta, imitatores esse vellemus. Et quoniam de basilica beati apostoli Petri, quotidianae vinolentiae proferebantur exempla; dixi primo audisse nos saepe esse prohibitum, sed quod remotus sit locus ab episcopi conversatione, et in tanta civitate magna sit carnalium multitudo, peregrinis praesertim, qui novi subinde veniunt tanto violentius, quanto inscitius illam consuetudinem retinentibus, tam immanem pestem nondum compesci sedarique potuisse. Verumtamen nos si Petrum apostolum honoraremus, debere praecepta ejus audire, et multo devotius Epistolam in qua voluntas ejus apparet, quam basilicam in qua non apparet, intueri; statimque accepto codice recitavi ubi ait: Christo enim passo pro nobis per carnem, et vos eadem cogitatione armamini; quia qui passus est carne, desiit a carne, ut jam non hominum desideriis, sed voluntate Dei reliquum tempus in carne vivat. Sufficit enim vobis praeteritum tempus voluntate hominum perfecisse, ambulantes in libidinibus, desideriis, ebrietate, comessationibus et nefandis idolorum servitutibus (I Petr. IV, 1-3). Quibus gestis, cum omnes uno animo in bonam voluntatem ire contempta mala consuetudine cernerem, hortatus sum ut meridiano tempore divinis lectionibus et psalmis interessent; ita illum diem multo mundius atque sincerius placere celebrandum; et certe de multitudine convenientium facile posse apparere, qui mentem, et qui ventrem sequeretur. Ita lectis omnibus sermo terminatus est. 11. Pomeridiano autem die, major quam ante meridiem affuit multitudo, et usque ad horam qua cum episcopo egrederemur, legebatur alternatim et psallebatur; nobisque egressis duo psalmi lecti sunt. Deinde me invitum, qui jam cupiebam peractum esse tam periculosum diem, jussum compulit senex ut aliquid eis loquerer. Habui brevem sermonem, quo gratias agerem Deo. Et quoniam in haereticorum basilica audiebamus ab eis solita convivia celebrata, cum adhuc, etiam eo ipso tempore quo a nobis ista gerebantur, illi in poculis perdurarent, dixi diei pulchritudinem noctis comparatione decorari, et colorem candidum nigri vicinitate gratiorem; ita nostrum spiritualis celebrationis conventum minus fortasse futurum fuisse jucundum, nisi ex alia parte carnalis ingurgitatio conferretur, hortatusque sum ut tales epulas instanter appeterent, si gustassent quam suavis est Dominus; illis autem esse metuendum, qui tanquam primum sectantur quod aliquando destruetur, cum quisque comes efficiatur ejus rei quam colit, insultaritque Apostolus talibus dicens, quorum Deus venter (Philipp. III, 19), cum idem alio loco dixerit: Esca ventri et venter escis; Deus autem et hunc et illas evacuabit (I Cor. VI, 13). Nos proinde oportere id sequi quod non evacuatur, quod remotissimum a carnis affectu spiritus sanctificatione retinetur; atque in hanc sententiam, pro tempore, cum ea quae Dominus suggerere dignatus est dicta essent, acta sunt vespertina quae quotidie solent, nobisque cum episcopo recedentibus, fratres eodem loco hymnum dixerunt, non parva multitudine utriusque ad obscuratum diem manente atque psallente. 12. Digessi vobis quantum breviter potui, quod vos audire desiderasse quis dubitaverit. Orate ut a conatibus nostris omnia scandala et omnia taedia Deus dignetur avertere. Magna sane ex parte vobiscum requiescimus cum alacritate fervoris, quia spiritualis Ecclesiae Thagastensium tam crebra nobis dona nuntiantur. Navis cum fratribus nondum venit. Apud Hasnam, ubi est presbyter frater Argentius, Circumcelliones invadentes basilicam nostram altare comminuerunt. Causa nunc agitur; quae ut pacate agatur et ut Ecclesiam catholicam decet, ad opprimendas linguas haereseos impacatae, multum vos petimus ut oretis. Epistolam Asiarchae misimus. Beatissimi, perseveretis in Domino, memores nostri. Amen.

EPISTOLA XXX . Paulinus Augustino, non recepto ab eo responso, denuo per alios scribit. Domino fratri sancto et unanimo AUGUSTINO, PAULINUS et THERASIA peccatores. 1. Jamdudum, frater in Christo Domino mi unanime, ut te in sanctis et piis laboribus tuis nescientem agnovi, absentemque vidi, tota mente complexus, alloquio quoque familiari atque fraterno per litteras audire properavi. Et credo in manu, et in gratia Domini sermonem meum ad te fuisse perlatum; sed morante adhuc puero quem ad te aliosque dilectos aeque Deo salutandos, ante hiemem miseramus, non potuimus ultra et officium nostrum suspendere, et desiderium sermonis tui cupidissimum temperare. Scripsimus itaque iterato nunc, si priores ad te litterae nostrae pervenire meruerunt; aut primo, si illis in manus tuas perveniendi felicitas non fuit.

2. Sed tu, frater spiritualis omnia judicans, amorem in te nostrum ne pendas officio solo, aut tempore litterarum. Dominus enim testis est, qui unus atque idem operatur in suis ubique charitatem suam, jam abinde nobis, ex quo te beneficio venerabilium episcoporum Aurelii et Alypii, per tua in Manichaeos opera cognovimus, ita inditam dilectionem tuam, ut nobis non novam aliquam amicitiam sumere, sed quasi veterem charitatem rosumere videremur. Denique nunc etsi sermone, non tamen tanquam et affectu rudes scribimus, teque vicissim spiritu per interiorem hominem, quasi recognoscimus. Nec mirum si et absentes adsumus nobis, et ignoti nosmet novimus; cum unius corporis membra simus, unum habeamus caput, una perfundamur gratia, uno pane vivamus, una incedamus via, eadem habitemus domo. Denique in omne quod sumus, tota spe ac fide, qua stamus in praesenti, nitimur in futurum, tam in spiritu, quam in corpore Domini unum sumus, ne simus nihil si ab uno excidamus. 3. Quantulum ergo est, quod absentia corporalis nobis invidet nostri, nisi sane fructum istum, quo pascuntur oculi temporalium exspectatores? quamvis nec corporalis quidem gratia, temporalis in spiritualibus dici debeat, quibus etiam corporum aeternitatem resurrectio largietur, ut audemus in virtute Christi et bonitate Dei Patris, vel indigni praesumere. Quare utinam hoc quoque nobis munus annueret gratia Dei, per Dominum nostrum Jesum Christum, ut etiam in carne faciem tuam videremus! non solum desideriis nostris magnum conferretur gaudium; sed etiam mentibus lumen accresceret, et ex tua copia locupletaretur inopia nostra. Quod quidem et absentibus largiri potes, hac praesertim occasione, qua filii nostri unanimes et charissimi nobis in Domino, Romanus et Agilis, quos ut nos alteros tibi commendamus, in nomine Domini revertentur, opere charitatis impleto; in quo tuae charitatis affectu specialiter utantur, rogamus. Nosti enim quam celsa promittat Altissimus fratri fratrem adjuvanti. Per hos, si quo me gratiae, quae tibi data est, dono remunerari voles, tuto facies. Sunt enim, velim credas, unum cor et una in Domino anima nobiscum. Gratia Dei tecum, ut est, in aeternum maneat, frater in Christo Domino unanime, venerabilis, dilectissime, et desiderabilis. Omnes in Christo sanctos, quales tibi cohaerere non dubium est, a nobis saluta. Commenda nos omnibus sanctis, ut tecum pro nobis orare dignentur.