Epistolae (Viventulus)

This is the stable version, checked on 4 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67

VivLug.Episto78 67 Viventiolus Lugdunensis Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA AD AVITUM. ( Quam legesis inter opera Aviti, Patrol. tom. LIX, col. 272.)

EPISTOLA II. AD EPISCOPOS PROVINCIAE LUGDUNENSIS. Tractoria epistola Viventioli Lugdunensis episcopi ad episcopos provinciae Lugdunensis, ut ad synodum veniant Epaonensem. Dominis devotissimis fratribus et episcopis, universis clericis, honoratis ac possessoribus territorii nostri, Viventiolus episcopus salutem.

Disciplinam fratrum filiorumque nostrorum, aeque a cunctis sacerdotibus oportet optari; sed si quid ab honoratioribus clericis tale committitur, quod dignum increpatione publica censeatur; rectius castigationis arguatur quam silentio nutriatur. Sicut autem istud simplex atque rectum est, sic commentorum oblocutionibus et voto trepidae murmurationis offendimur. Itaque ne quis nos putet nostrae facilitati aut negligentiae in aliquo praebere consensum, praesenti protestatione denuntio conventum episcoporum omnium sortis nostrae, circa Septembris mensis initium, in Epaonensi paroecia mox futurum: ubi clericos, prout expedit, convenire compellimus, laicos permittimus interesse: ut quae a solis pontificibus ordinanda sunt, et populus possit agnoscere. Et quia justum est ut omnes catholici clericos bonae vitae habere desiderent; reprehendendi quod quisque noverit aditum omnibus aperimus. Pateat cunctis contra quem voluerit licentia proponendi; jurgandi potestate laxata, desinat in votorum nequitia murmur occultum. Studebit tamen probare quod detulerit accusator; nec putet quisquis forsitan recte viventes tuto inanibus mendaciis infamandos. Nemo nisi quod docere possit objiciat; verecundiam quam virtus timere debebit, convictor [ Forte, conviciator] excipiet; utrique status parti et audiendi patientia et judicandi aequitate praemissa. Dominus vos custodire dignetur, in Christo suscipiendi fratres et filii. Proposita sunt die IV idus mensis quarti, Agapeto consule (Anno Christi 517).