Epistolae (Vigilius Tridentinus)

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13


VigTri.Episto16 13 Vigilius Tridentinus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA PRIMA.

AD SIMPLICIANUM EPISCOPUM MEDIOLANENSEM. De martyrio SS. Sisinnii, Martyrii et Alexandri. I. Domino sancto ac venerabili Patri, bonis omnibus praeferendo Simpliciano, Vigilius episcopus Tridentinae Ecclesiae, salutem.

Quamvis facta Martyrum mentione, non verbis merita, sed verba meritis commendentur; potiusque sit constantiae silentio praeterire, quibus est probata virtus: tamen quia me suggerere causas, loca pugnasque martyrii pietas impulit, admonuit debitum, coegit officium; trepidante moerore linguam paginae non negavi, quia nec abscondi poterat lucerna sub modio, nec vox pii sanguinis reticeri. Post multos namque patientiae gradus et sedulas pugnas, recens perfidiae accessit iniquitas; quia ministri in ecclesiis quae nuper fundatae fuerant, lacessiti sunt, ac martyrii titulos comparaverunt; parati ad omnia, libenter omnia sustinentes, nulli dantes occasionem, occasione gloriae gloriam meruerunt. Quorum vita, ut summa rerum fastigia referam, propter scientiae notitiam, fuit tam sollicitudinis quam propositi singularis: nam omnes liberi nexu conjugii, Deo immaculatas animas, ut sanctas hostias, praestiterunt. Denique primus, vocabulo Sisinnius, novam Christiani nominis pacem intulit barbarae nationi: quam per annorum seriem, quod in se fuit, jugiter custodivit, nullum consortium pollutae hospitalitatis agnoscens, velut Loth Sodomis, stupendo timore religionem servavit: sed ovis tuta, quamvis in luporum medio constituta, ovile quaesivit, quod, impensis pusillae fidei votis munificus, primus in illa regione fundavit: cujus minister, si mecum recensere dignaris, per hoc velut ex debito esse promeruit, senex ut aevo, ita merito praecesserit.

II. Lector quoque Martyrius, ejus adminiculo sociatus, jam nominis pignore commendante eum, religiosae professionis exordia post militiam temporalem catechumenus induit. Nam projecto a se cingulo, rejectoque parentum vel fratrum carnalium coetu, intelligens sese verae lucis auctore Deo gratiam consecutum, inter lectores officio sociatus, divinae laudis canticum auribus primus surdae regionis intonuit, attentus operibus jugiter spiritalibus, lassatus jejuniis continuis, lectionis suae paedagogus, in lucrandis animabus anxius: quare brevi temporis impendio tantum fenus ante praemisit, ut illi corona merito crederetur. Quid liberatas animas referam, in sinum Abrahae plena luce profectas, quas perfida superstitiosorum dierum observantia, alienato jure naturae, crudeli morte damnabat? Verum ille, subductus maternis uberibus lacte turgentibus, peregre enutritus, condecentem semper matri quaerebat affectum, resurrectionem exemplis praedicatam videntibus oculis dicaturus. Haec sunt pauca de multis. III. Alexander quoque, Martyrii consanguinitate germanus, tertius trinitatis hostiam complens, parem confessionis januam reseravit. Nam patriam, Dei causa peregrinus, parentesque deseruit, comes in probationibus fidus, fide magnanimus, miseratione propensus. Et si testimonio meo utcumque creditur, non sunt, nisi ipsi sibi, altrinsecus praeferendi: quos commendari non opus fuit, nisi forte quod decuit. At vero hactenus sunt allevata fastidia, si adhuc auribus libenter admittis. Nam fumosa gentilitas contra vaporem fidei, zelo diaboli flamma furoris incaluit: exinde jam lentum fomitem serpens, quod opibus, ut dixi, fidei paupertate devota, primus id loci diaconus ecclesiae tabernaculum posuisset. Accessit quoque justae ad titulos causae, quod condonari hostias diabolo de christiana domo, diaconi fideli ministerio prohiberet, et lustri feralis vexillo praeferri vexillum vetuit passionis. Nam invitata sub uno praemio manus, ad sanguinem convolavit; ac matutinis horis, nimium antecedentis diei vulneribus fatigatum, nec aliter lectulo deprehensum, emerita quiete sepelivit. Lector quoque haud umquam impiger, et ad ministerium antelucanum serviebat, cui in sacrificio diaconus famulabatur; et medicinam vulneribus memoratus Martyrius exhibebat, quam opere quo deprehensi sunt, compleverunt. Siquidem secedens ad hortum lector, qui ecclesiae cohaerebat, captus, vitae suae arborem a radice plantavit. Ostiarius etiam passioni adjunctus est: in hospitio deprehensus, animam suam ut non obtulit, ita non negavit. Verum omnes in unum collecti, per aliquot spatia tracti, Deo animas exspirarunt. Et duorum quidem ductum est corpus exanime: tertio vero quo tenacior vita, ita fuit poena sensibilior: nam vivus suas spectavit exsequias. Praeparatus est de sacris ecclesiae culminibus seu trabibus rogus: haec flamma martyres velavit. Reverenti autem voto, cogitamus nobiscum, ut id loci basilica construatur, ubi primum fidei gloriosae testimonium meruerunt. Nunc me immeritum, in utroque consortem, paterno amore consolare, et cum eodem sanctos apud ipsos exorator accede, quatenus possim die illa fimbriam aut sacerdotum aut martyrum, jam omnibus sepositis, peccator attingere. Salutamus speciali servitio sanctitatem tuam: quaeso, ut moerorem meum Domino commendare digneris. Item alia manu. Denegare non potui, quod tuum in nobis erat, gloriosius fieret suscipientis merito, non gratia largientis. Dies autem passionis sanctorum, quarto kalendas Junias, sexta feria, luce nascente.

EPISTOLA II.

AD S. JOANNEM CHRYSOSTOMUM.


De iisdem martyribus.

Incipit Epistola sancti Vigilii de laudibus beatissimorum martyrum Sisinnii, Alexandri et Martyrii, quorum reliquiae per Jacobum virum illustrem ad Joannem episcopum urbis Constantinopolitanae pervenerunt.

I. Ad sanctas aures novus charitatis hospes non aliter applicaret, aut verecundiam primi motus non provocatus impelleret, vel imbueret ignotus alloquium; nisi provocaret et praemium. Ab homine itaque apostolico, frater charissime, praesentis tenor atque epistolae incipiet plenitudo, ut facili confinio intelligas, quod martyrum praeconia subsequantur. Jacobus etenim, desideriorum coelestium vir fidelis, Comitivam reclinaturus in Christi comitibus dignitatem, sanctorum recentium et vapore fumantum reliquias postulavit. Reclinaturus dixi, quia deponi non potest, quae apud Dominum dignitas cumulatur. Cui ego satis timidus, nec parum prudens causae, mecum dispensatione luctatus, quo minus distributor idoneus, pene dum vereor denegavi: quod semper debere, ut quis feneretur, expendi feceram. Confiteor; multum multorum privatam timui privato timore jacturam, nisi ad Jacobum respexissem, sancto Joanni per quaedam alimenta reverentiae tradituro, ut delegato amore per religiosa vocabula martyrum, deferretur, et iterum sanguine jungeretur, non peregrina germanitas. Hanc quoque inter caetera opinionem fidei libenter accipiens, quae bene in meo moerore ridebat, tantum distuli, non negavi. Distuli, ut iterum lentitudo mea aperte proderetur, qui sequi meos comites minime meruissem. Confiteor, optavi: sed non est in solo desiderio corona justitiae. Nunc autem si decens ordo gravis non erit auribus sitientibus, a regionis situ vel itineris inchoabo; summa rerum vestigia sine fastidio secuturus, ut proclivius confluat inundatio meritorum, si ad originem fontis capaci amore pervenias.

II. Positus namque (cui inquilinum est Anagnia vocabulum) locus viginti quinque stadiis a civitate divisus, tam perfidia quam natura angustis faucibus interclusus, uno pene aditu relaxatus (iter trium martyrum dicas) qui resupinus molli dorso, vallo ex omni latere desidente, castellis undique positis in coronam, vicinis sibi perfidia conspirantibus, spectaculi genus exhibet scena naturae. Causa loco deerat: sed fuit causa Christus idonea, ut daret diaboli ludus pompam martyrio. Non sit auribus audientis odiosa locorum relatio. Fuit enim sibi semper male socius, concavus in montibus consonus locus: ad quem cum Christi primum militia conscendisset, tubis saepe excita truculenta gentilitas, aemulo furore bellique clangoribus inflammatur. Verum unum genus pugnae sanctorum fuit perfectum, omnia sustinere, lacessitos cedere, patienter ferre, passuros privata mansuetudine furorem publicum refrenare, vincere detrectando: sed praedestinata gloria maturi exitus titulis perurgebat, quos debitus ordo pepererat. Nam praetermissis ambagibus et longis anfractibus amputatis (solum non reticebo) quibus est virtus nutrita martyrum, damnum laudis ablaturo compendio.

III. Cum adhuc esset in supradicta regione nomen Domini peregrinum, neque ullum signum esset quod (fidei) signaculum demonstraret, fuerunt hi tunc numero, nunc merito singulares advenae, tam religione quam gente, a quibus non immerito Deus praedicaretur ignotus, longi temporis quieta conversatione compositi, dum nulla fidei utilitas titillaret. Verum nunc, si causa in Dominum surgentis odii requiratur, (violatae) pacis titulus fuit; quia unus ex his, nomine Sisinnius, utroque grandaevior, in quo esset vel sola venerabilis senectus, ecclesiam propriis sumptibus elevavit. Fide ditior quam facultate, locuples spiritu, pauper censu, tradidit ovile pastori. Factus est cujus erat conditor, excubator: sed fuit lupis ovile contrarium. Invidit ruina diaboli culmen erectum. Haec fuit sors prima martyrii, ut oves dum agnum persequuntur, occiderent. Addita est velut hostia, illa Deo justior causa: quod cum lustrale malum circa fines agrorum cuperent ducere scena ferali, ac sata nascentia tam protererent quam foedarent; Christi quoque germina calcaturi, luctuosis ornatibus coronati, ululato carmine diaboli, diversarum pecorum pompis erectis in Domini aedem vexillis, nuper de sua gente conversum, victimas dare cogebant operibus tenebrarum. Quod cum Domini ministri sine suo reatu fieri vix viderent, quia assistentes ipsi quoque operibus videbantur communicare confusis; oppignerata sunt illa die sanctorum corpora caedi funestae, dilata tamen palma victoriae.

IV. Hic conferre, frater, paululum volo tecum titulos rerum, ne cui pedestre videatur martyrium esse humilitate susceptum: quia vile putatur bonum omne quod praesens est; cum novum sit atque mirandum, sine invidia temporis suscitatum, et ita completum, ut nec ante quid praecesserit, nec sequatur; sed sit singulare, quod solum data consummatione conclusum. Ovem qui a praedone custodit, puto, non mercenarius, sed Christi ostenditur esse discipulus; et qui fugit, conductitius; qui non deserit, pastor. Qui ponit animam, vivit; qui servat, amittit. Nam quid aliud egit Magister et Dominus, nisi ut non derelinqueret desertores; aut Agnus, nisi ut agnam defenderet, ut pro ovibus pia victima consummaretur? Sed ingressurus passionum portam, post editam multiplicem causam, peregrinam laudem non contraham, neque furabor: quia nec aliena velle, martyrum est; nec fallere, sacerdotum: nisi quia impossibilem me, ut insequendo ista confiteor referendo, et in hoc minime, quia minora dicturus.

V. Post vexillum namque diabolicorum lustrorum, quod, ut retulimus, erat indicium gloriae mox futurae, una nocte dilatam ascenditur ad coronam. Nam matutinis horis aurorae repente coeli umbra cedente, manus inopinata, sed conspirata colligitur, praeustis armata sudibus atque securibus, et quod rimantibus diaboli ira telum fecisset; ibique levitis aliquantis in ecclesia deprehensis, hymnum cantantibus matutinum, fit vasta depopulatio, saeva direptio: profanantur omnia tam secreta quam divina mysteria; fit postremo praeda, religio. Ne quis hoc vulgare putet fuisse certamen, cum aut insensibilia idola a sensibilibus diruuntur, aut saxorum moles cum suis molitoribus commoventur; ut de cultore et de colendo incertum habeas, quem judices duriorem. Petra Christus in omnibus vexabatur, angularis lapis reprobabatur a gentibus, probandus iterum; mundo sanguine aedificaturus ruinam surgentem. Habebat inter ista fides spectaculum suum. Sisinnii tunc diaconi corpus lectulo tenebatur, confossum ac saucium pristinis quoque vulneribus, cum aut ovem ad hostiam revocare, aut hostia fieri juberetur, nisi feralibus hostiis consensisset; tuba percussus qua canticum diaboli personabant, non immerito qui sonum fidei primus intulerat: securibus caesus, qui securem ab infecunda gentilitatis arbore defendebat. Ac ne longius protraham confirmata; emerita, ut diximus, lectuli deprehenditur quiete; confessus, credo, ut privato mysterio ad crucem citius perveniret, paralyticum populum soluturus.

VI. Per lignum funibus alligatur lector quoque Martyrius: confessor consimiliter et assertor nominis sui; qui canticum novum, tunc primus, et nunc solus in terra aliena cecinerat; inter strepentes et horridos jubilos pastorales, jam tunc dulcis eloquii redditis Deo laudibus, ut superius memoravi; ac diacono Sisinnio medicinam vel fomenta contulerat, sanaturus dolores, quamvis vulnera suscepturus; revocans eximiis haustibus animam fugientem, non corpori, sed passioni. Verum sanctus, jam martyrii ad Christum itinere destinato, aquae potum, quia vinum passionis venerat, refutabat, quod vitae verioris fluentis miscuerat calice propinato. In hac itaque cura deprehensus, qui semper de animarum sanctitate sollicitus, non sibi soli natus, aut soli sibi certe victurus, in horti qui contiguus jungebatur secreta secessit, hoc est ab ecclesia non recessit. Est enim, sicut melius nosti, hortus ecclesia, sepibus mandatorum plantata viventium. Non ingessit corpus, quod negare nolebat: nec temeritatis sumpsit audaciam, confidentia pietatis. Sicut in Africanis regionibus dicitur, qui in ultroneum funus armantur, quod sine timore faciunt, ambiunt prae tumore. Stetit autem martyr futurus, captus, liber; intrepidus, confessus; agens gratias, vulneratus; saucius corpore, mente securus, caeso capite, privato baptismate, lotus cruore. Nemo illum sequi meruit qui fugere putabatur, unde vana similisque timori est secessisse, religio: sed comprehensi justa confessio demonstravit, quod ille stetit tantum ut vinceret; ille secessit, ut et persecutor in ejus gloria deperiret. De horto quo fugerat, Martyrius adducitur. Genus est hoc secessisse mysterii, ut purpureus flos locis vernantibus inquilinus, non immerita tingeretur rosa, novum praecedens martyrem; aut inter albentes liliorum per baptismum comas rigatis omnibus recidiva morte plantatis, voluntas vitae tacita dictaretur. Transfixus etiam slipitibus ducebatur ad idolum: sed ante victima esse promeruit, quam ad aram diaboli perveniret.

VII. Tertia quoque, Alexandrum honoratura, Domini corona completur. Familiariter invenit aditum, qui ad Christi januas excubabat; quo custode velum templi tecta gentilium corda diruperant. A multitudine studiose quaesitus, quia zelo fidei satis omnibus notus, captus, non tamen captivatur; timor, non timuit. Illusus saepe est Christi discipulus, in hocque vivaciorem poenam fecit major in tormentis martyrialibus labor: ac sic compensaturus dignitatem excessu passionis, sorte promeruit, ut nihil in tribus esset inferius. Nam in caeteris furor tormenta non distulit; hunc lenta in Dominum poena servavit: sensit se scire quod sustinebat, spectator corporis sui: et quamvis supradictum ex diacono martyrem illata vulnera distulissent, hunc sibi exhibuerunt tormenta custodem. Junctis namque ac nexis corporibus, ac per publicum tractis more canum, sed non ad vomitum reversuris, vivus inter illos Alexander innexis pedibus ducebatur, per scopulos partem membrorum palpitantium dimissurus, donec ad loci, vitae inquam, terminum duceretur. Itum est post haec in religiosa fastigia, hoc est, alta Dei templa; post corpora, strata solo culmina, sacratis facta pyra trabibus, in conspectu Saturni, idoli veteris tempestate longaeva. Praemissis in ignem geminis atque germanis ante corporibus, stetit saucius Alexander, iterum confessurus; cui praemium vitae propositum est, ut vita careret; flammam praesentem si velit evadere, dicat se eorum tenebris consensisse. Verum illi, transversa tuenti et impiorum munera reprobanti, contra lucem lux ante oculos fuit; poenam timor poenae prohibuit: calor fidei repulit flammam: gradus reverentiam ordo quoque tenuit passionis. Ultimus suscipitur: sed non inter fratres infimus coronatur. Impletum est, fratres, in tribus ministris, nunc vero in coelestis laetitiae convivio, mysterium Trinitatis; cum et alii potuissent hostia viva pati, sorte consimili, nisi cuncta trino perfecta numero censerentur. Fuimus enim inter haec portio forte non minima: et horum causa sumus a gentibus increpati; nec dereliquimus socios: sed electionem habet gradus.

VIII. Multa praeterea diebus propinquantibus passionis, non tam demonstrata sunt quam veritate depicta, quae in compendium dimittimus; ut per haec pauca quae gesta sunt, plenius mysteria doceamus. Si tamen mecum patienter relegere relata dignaberis, ab ipsis cunabulis regionis quidem, Sisinnius fuit Cappadox gente vel Graecus, apud vos olim sanguinis primi; fide velox, spiritu magnanimus, laboris prodigus, ad omnia perseverans, metam suam palma concludens non sera, septima repromissionis sorte venturus, junctus semper copula charitatis, pace concordans, divinae frena retinens disciplinae, jugalis tanti populi domitor, Christi index; postremo futuri gregis aut sanguinis germani (sicuti usus, magister rerum loquitur) ducatum viae tenens, periculi proculcator audax et auctor agnoscitur, ut secure pone tenus agmina subsequantur. Ita in nostro fidei indice matutino primatus fuit sanguinis et ducatus: qui post demonstratam viam duxit ad vitam, aut induxit ad gloriam, seductor salutis, cognitor veritatis; Propheta testante, Et index meus in matutino. Atque ut plus facta mysteria cumularent, et Indici suo non deesset indicium; cum velut animal traherent sancti Sisinnii corpus exanime, collo aerii testis tinnitum concavum ligaverunt, quod vulgus tintinnabulum vocant; insultantes corpori, increpantes morti, exprobrantes non vindicem Christum; et irridentes Domini discipulum, impleverunt salutare mysterium. Quid enim voluit sibi ille tinnitus aut sequacibus animalibus utilis sonus, decori quoque congruus, collo suspensus? nisi quod vox ructaret nomen Christi, rauca clamando surdis; et principem, ut gregis, ita gentis, in omnibus approbaret. Primus enim verbum religiosae vocis increpuit, primus concavis vallibus personavit: adhuc prope brutis animalibus, aut certe pecoribus dux pastus intacti, novi tinnitor auditus, florulentae legis ruminator in gentibus.

IX. Ordine proposito, Martyrii sibi quoque consequens nomen, prophetiam quam tenebat implevit: exposuit vocabuli parabolam, verus in omnibus revelator: arrisit quod vocabatur nomen, et meritis cumulavit: statuit natale vocabulum, ut origine, sic passione venturum. Quid poenae conscia horti secreta dissolvam? quod illo se primum contulit, ad quod iterum martyr intravit, januam paradisi, mundam voluptatem ac venerandas sui veris delicias meditatus; animatum florem, male haerentem adhuc spinae saeculi, locis virentibus plantaturus; a virgine demonstratus, cujus erat hortus. Quid me iterum ad mysteria facta revolvitis? Illa virgo prodidit, quae suos tenere semper optavit: voluit dimittere quem recepit: cultorem quem probavit, elegit. Jam noti amoris affectu Deum quoque tenuit invitatum, dicente in Canticis Salomone, Descendat frater meus in hortum suum (Cant. V, 1). Descendit et certe descendit: nam exire noluit quem dives voluntas adamavit quoque tempore passionis, ut rem notam nostris temporibus exprimamus. In horto cum Judaeis comprehendit Dominum Scariotes. Nemo de tali secessione discipuli causetur: ita Magister et Dominus invenitur. Putatus est hortulanus, rigator viventium, plantator animarum. Hortus est ergo non fugientis, sed confugientis asylum, intelligentibus horti facient meruisse paradisum.

X. Alexandro vero quod conferre mysterium mortis potuit, qui totum vivus implevit; nisi quod ad gentis vitium nomen arrisit; ut Alexandria putaretur Anagnia, privatis religiosa portentis, numerosa daemonibus, biformis Anubibus, idolis multiformis semi-hominibus, quod est legis irrisoribus; plena Isidis amentia, Serapis fuga; blanda postremo inquilinorum mater criminum, quin potius noverca; viperarum alumna progenie, per sobolem venenatae gentis, quae nescit concipi, nisi patris orbitate laetetur; nescit crescere, nisi morte nascatur; nescit vivere, nisi nesciverit matrem; ut in fidei conversione malae sobolis proles, concepta jactura Dei Patris, capite denegato nata, perfossa alvo matris Ecclesiae parta, per sanctorum mortem vitae sumat originem; sed jam crescit damno fecundior, letho vivacior, laetior post moerorem. Nam planum est et plene perspectum, quod est Scripturis dictantibus reseratum (Rom. XI, 32), cuncta uno peccato conclusa, ut omnes misericordiam mererentur. Hi sunt centuplicati reditus passionis, quibus suos jam gens illa reatus absolvit: captivitas liberos fecit, laxavit indulgentia vinculatos. Coelum tunc consensit in tenebras, lux inhorruit passione, mentis credo perfidiae caecitate confusa.

XI. Crede, frater, oculis fratris. Umbra quaedam nigrae nubis totam texit sive contexuit regionem; proxima terrae fulmina crepuerunt; dirus saepe fragor intonuit; coruscans rutilus plus ignis emicuit: conscium sanguinis diceres coelum. Non est ultra post umbram peregrinae, ut ita dixerim, noctis, manifestam celare sub nebula veritatem. Dies quoque horrorem prodidit passionis, non tantum refugus, sed privatus. Nam sextae feriae lux alma processerat, semper post Deum amica martyribus: tenens reverenter partem adhuc dominici corporis, per sanctos alumnos famulis Dei praestitit famulatum, aemulante tamen invidia religionis sorte ventura. Sic se asserit Dominus operibus suis; sic se socium praestat in omnibus, ut aequalitate jungatur et tempore. Spectator, confiteor, fui inter ista mysteria, et ad sanctorum cineres excubator: qui particeps esse non merui, sensi ad quod pervenire non potui. Vidi, vix hodieque credulus mihi: excedunt facta reverentiam relata dictorum: unde Dei erit, frater, asserere quod elegit, et testanti testimonium perhibere. Suscipe nunc, frater, trium munera puerorum, aut tres pueros de camino, anheli ignis adhuc propemodum ambulantes incendia; et nisi invidus flammae furor semineces suscepisset, historiae revixisset exemplum: ita omnia se pene simili honore pinxerunt: Vox, Ros, Numerus, Caminus. Vox fidem consonam: Ros, pluviam; Caminus, pyram; Numerus Trinitatem.