VicIii.Episto246 149 Victor III Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
I. Ad imperatricem pro relevando tributo S. Sepulcri. (Anno 1086.)[MABILL. Annal. Bened., Append. ad t. V, p. 647.] VICTOR episcopus, servus servorum Dei, gloriosae et dilectae filiae A. imperatrici Augustae.
Apostolicae sedis debito compellimur, charissima nobis in Christo filia, majoribus et minoribus non subtrahere solitaria monita. In qua utique causa tanto magis insistere sublimioribus debemus, quanto eos temporaliter plus prodesse aut nocere posse Christi pauperibus scimus. Unde, cupiens tuam dignitatem in futuro non condemnari pro temporali oppressione peregrinorum et pauperum, sed glorificari pro relevatione eorum, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu ub ab oratoribus et visitatoribus sancti et gloriosi Sepulcri ejus facias cessare gravissimum et importabile tributum quod eis imponitur a tuis officialibus. Ut enim alia quae ubivis locorum imperii tui patiuntur taceamus, in duobus tantum locis adeo angariantur, ut pro singulis equis tres aurei, et ex binis peditibus toditem tollantur. Insuper equos eorumdem oratorum violenter ablatos quandiu volunt angariant et vexant. Cujus quidem periculi malum nisi quantocius imperiali edicto a regno tuo propellas, in animam tuam, quod absit! redundaturum scias; quia ad majores respicit quidquid a minoribus delinquitur, et facientes et consentientes pari poena plectentur. Nos tamen, ut decet, semper in bono memores tui et tuae venerabilis genealogiae, optamus te prae multis sic temet atque tuos regere, quatenus sic nomen bonum, quod melius est quam divitiae multae, acquiras, et in futuro gaudium Domini tui feliciter introeas. Valere perpetuo tuam excellentiam et optamus et oramus: atque ut Romanae Ecclesiae, scilicet primae et propriae matris tuae, sicut te decet, recorderis, eamque semper venereris admonemus. Equidem ipsa jugiter tui in bono recordatur, et avitam prosapiam tuam veneratur.
II. Victor III episcopatus Ravellensis, nuper constituti possessiones, petente Ursone episcopo, confirmat. (Anno 1087.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 1182.]
VICTOR episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio URSO Ravellensi episcopo in perpetuum.
Quandoquidem, superna disponente clementia, B. Petri apostolorum principi, ejusque successoribus ubique gentium ordinandi, disponendi, regendi et gubernandi Ecclesias a Deo est concessa potestas, nos quoque, pro modulo nostro omnium Ecclesiarum sollicitudinem habentes, hoc quod nostrae mentis arcano Dei miseratio inspiravit, jure disponere, regere et gubernare satagimus. Quocirca piis votis justisque postulationibus annuentes, concedimus tibi, auctoritate praecipimus ut ab eis abstinere curetis, neque illis omnino communicetis, quia Ecclesiae Romanae communione sua se sponte privarunt. Nam, ut beatus scribit Ambrosius: Qui se a Romana Ecclesia segregat, vere est habendus haereticus.
Constituimus etiam ut, si quis deinceps episcopatum vel abbatiam de manu alicujus laicae personae susceperit, nullatenus episcopus vel abbas habeatur, neque ulla ei ut episcopo vel abbati adhibeatur reverentia. Insuper ei beati Petri gremium et introitum ecclesiae interdicimus, quousque locum, quem sub tanto crimine ambitionis et inobedientiae (quod est scelus idololatriae) cepit, resipiscendo non deserit. Similiter etiam de inferioribus ecclesiasticis gradibus dignitatibusque constituimus. Si quis item imperatorum, regum, ducum, principum, comitum, vel cujusvis potestatis saecularis episcopatum vel quamvis aliam ecclesiasticam dignitatem dare praesumpserit, ejusdem sententiae vinculo se astrictum noverit; cum trecenti et [decem et octo] octo Patres in Nicaeno concilio omnes hujusmodi vendentes et ementes excommunicaverint, censentes ut qui dat, et qui recipit, anathema sit. Cum hujusmodi igitur episcopis, abbatibus, aut clericis reliquis qui communicat vel orat, aut ipsorum audit missas, una excommunicationis sententia plectitur; qui nec sacerdotes quidem rite putari possunt.
Poenitentia vero et communio a nemine nisi a catholico suscipiatur. Quod si nullus adsit catholicus presbyter, rectius est sine visibili communione persistere, et invisibiliter Domino communicare, quam, eam ab haeretico sumendo, a Deo separari. Nulla enim (ut ait Apostolus) conventio Christi ad Belial, neque pars aliqua fideli cum infideli (II Cor. VI). Omnis autem haereticus infidelis est. Simoniacus vero, quia haereticus, idcirco infidelis. Nam sacram Christi communionem quamvis visibiliter et corporaliter catholici propter imminentes haereticos habere non possint, dum tamen mente Christo conjuncti sunt, ejus communionem invisibiliter sumunt.