Migne Patrologia Latina Tomus 80
VerRut.Episto103 80 Verus Ruthenensisfl. 625 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
I.
Domno semper suo Desiderio papae Verus peccator.
Jussorium vestrum accepimus una cum exemplari de litteris domni Sulpitii, ubi domnus innotuit quod istum placitum de ista synodo frater vester domnus Sulpitius alio tempore visus est immutasse. Nos hoc gratiae vestrae jam innotueramus per servo vestro Becobeno diacono, et postea per misso vestro. Sed quia, Deo volente, domnus innotuit quod mea suggestio continebat, nos gratulati sumus quod de vestra felicitate votiva gaudia meruimus cognoscere. Interea reddimus profusum nostri famulatus officium, supplicantes, ut pro nobis Domini misericordiam exorare dignetis; et saepius nos de vestra jubete felicitate consolare. Quia Dominus novit omnipotens quod ea quae bona sunt, de vos semper audire et videre optamus. Annis multis vobis servire merear, apostolice Pater.
II.
Domino illustro, et a nobis peculiarius suspiciendo, pro Dei cultore domno Desiderio optimati Verus peccator.
Accedentem filium nostrum Leodoaldum diaconum, opportunum duximus ut dominationem vestrae charitatis inquirere deberem, cum sciamus devotionem sanctae animae vestrae bona semper de parte nostra optare. Praesertim cum nos vestro prae omnibus patrocinio potiamur. Propterea salutantes eminentiam vestram, rogamus ut sicut dum patrocinia vestra elegimus, et hactenus nos defensio protectionis vestrae insigniter munivit, ita nunc quoque de conditione nepotum nostrorum, unde praefatum vobis suggerere rogamus, talem sollicitudinem atque instantiam apponatis; unde sicut nos vobis sumus, ita ipsos quoque acquiratis per omnia debitores. Reduce etiam antefato, de vestrae felicitatis eminentia, rescripto reddito, nostram sollicitudinem dignamini relevare. Dominus noster Jesus Christus custodiat corpus et animam vestram in die examinis sui! Amen.