Epistolae (Symphosius)

This is the stable version, checked on 18 Februarii 2022. 4 pending changes await review.

Epistolae (Symphosius Amalarius), J. P. Migne EPISTOLA PRIMA. AMALARII AD JEREMIAM SENONENSEM ARCHIEPISCOPUM DE NOMINE JESU. (1333A) Clarissimo Patri et acutissimo rhetori Jeremiae vati in nostra Jerusalem Amalarius.

Scribunt Salvatoris nostri Jesu nomen per aspirationem, cujus rationis expers sum. Scio vobis ignotum non esse, si alicujus rationis causa postponatur post I aspiratio in nomen Iesu, quam intimate filio vestro si adsit. Scio si est, adfore in promptuario mentis vestrae quod fluat ad me. Antequam pergeret domnus Carolus Romam novissime, audivi sacerdotes Galliae nostrae sonare Gisus, quod neque cum Hebraeis neque cum Graecis conveniebat. Ab illo tempore audio Iesus, ut opinor, quod convenit cum (1333B)Hebraeis, quorum ducis nomen legitimus Iesus. Qui Iesus nomine suo praefigurabat nostrum Iesum, ut Sedulius: . . . . Jam tunc famulata videbant Sidera venturum praemisso nomine Jesum.

Nam Graeci his notis Ι.Ϟ. conscribunt illud nomen; et legunt ΙΗϞΟΥϞ: Unde mihi videtur, si tamen vobis non alias, oportere scribi per Ι et Η et Ϟ, sive Σ, quod legimus Ihesus. Quibus notis memoratum nomen scribere debeam, oro ut mandetis.

EPISTOLA II. JEREMIAE AD AMALARIUM. Porphyrius philosophus nomen IESU in anacrosticha sua Latine scribit hoc modo IHESUS, quem novimus utriusque linguae peritissimum fuisse, usus (1333C)videlicet ita Graeca littera pro Η longa, quam Graeci in lingua propria pro Ι longa semper sonant. Latini vero pro Ε longa. Alia vero ratione imitantes Hebraeos Iesum pronuntiamus, non per aspirationem, sed per Η Graecum scribentes.

EPISTOLA III. AMALARII AD JONAM EPISCOPUM. Pater intimate nato, quibus notis inferius figuratis rectius videatur vobis pingi nomen Iesu ΙΗϞ an ΙΗΣ.

At ille, inquit, sicut Χ et Ρ Graecis litteris, et alia qualicunque Latina convenienti superioribus scribitur nomen Christi, ita Ι et Η addita convenienti Latina scribitur ΙΗΣ.

EPISTOLA IV. AMALARII AD RANTGARIUM EPISCOPUM. (1333D) Amalarius Rantgario episcopo reverendissimo civitatis Noviomensis.

Memini me interrogatum a vestra paternitate quomodo (1334A)intelligerem quod scriptum est in Dominica institutione: Hic est calix sanguinis Novi et aeterni Testamenti, mysterium fidei. Quia comperi vos velle scire quomodo intelligerem illud, ideoque scriptis paucis litteris intimo quomodo sentiam. Fuit enim calix Veteris Testamenti de quo in Exodo scriptum est, cap. XCVIII: Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare (Exod. XXIV, 6). Et paulo post: Hic est, inquit, sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his (Luc. XXII, 17). Hunc calicem consummavit Dominus in coena sua secundum Lucam dicentem: Et accepto calice gratias egit et dixit: Accipite et dividite inter vos. Dico enim vobis quod non bibam de (1334B)generatione vitis, donec regnum Dei veniat. Calix Veteris Testamenti, sanguine animalium irrationabilium redundabat. Ille sanguis figura fuit veri sanguinis Christi. Quem calicem, id est, in quo bibimus sanguinem Christi, initiavit nobis ipse in memorata coena post consummatum priorem calicem, ut idem Lucas memorat in sequentibus: Similiter et calicem postquam coenavit, dicens: Hic est calix Novi Testamenti in sanguine meo, qui pro vobis fundetur (Luc. XX). Hic calix est in figura corporis mei, in quo est sanguis qui manabit de latere meo ad complendam legem veterem, quo effuso deinceps erit Novum Testamentum; quoniam novus sanguis et innocens, id est, hominis absque peccato effundetur pro redemptione humana, quod antea non est factum sanguine (1334C)alicujus animalis irrationalis. Iste sanguis novus est, qui effusus est pro salute nostra, quia non est animalis alicujus irrationabilis, sed hominis rationalis; propterea dicitur Novi Testamenti, quoniam illo effuso vetera transierunt, et facta sunt nova. Ipse vocatur aeterni Testamenti, quia Novum Testamentum non mutabitur ad aliud Testamentum, sicut mutatum est Vetus in Novum. Ipse vocatur mysterium fidei, quoniam qui credit se redemptum ab eo sanguine, et imitator fit passionis ipsius, ei proficit ad salutem et ad vitam aeternam. Unde Dominus dicit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobismetipsis (Joan. VI, 54). Hoc est, nisi participes fueritis meae passionis, et credideritis me mortuum pro vestra (1334D)salute, non habebitis vitam in vobis. Mysterium Graece, Latine secretum, quia fides ista latet in cordibus electorum, propterea vocatur secretum fidei. Mysterium fidei fides est, ut Augustinus in epistola 23 ad Bonifacium episcopum: Sicut ergo secundum (1335A)quemdam modum sacramentum corporis Christi, corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi, sanguis Christi est; ita sacramentum fidei, fides est. Simili modo possumus dicere: Hic est calix sanguinis mei Novi et aeterni Testamenti; ac si dicat: hic est sanguis meus qui pro vobis datur, ut deinceps Novum et aeternum Testamentum a me accipiatur et teneatur. Sequitur: mysterium fidei hoc credere debetis, id est, hanc fidem habere debetis, ut per illum remissio vobis sit omnium peccatorum.

EPISTOLA V. AD HETTONEMMONACHUM. Dignata est fraternitas vestra nobis mandare, ut auctorem illum vobis nominarem, qui distinctionem (1335B)facit inter Seraphin, quando neutri generis est, et quando masculini. Non omnia mihi in promptu possunt occurrere, quae de illis agminibus legistis et legi. Tamen illum auctorem modo promam qui discernit inter cherubin neutri generis et masculini, nec non et illum qui Seraphim per m, masculi generis dicit, et neutri per n. Opinor quod eisdem finalibus litteris terminetur apud Graecos cherubin et seraphin. Dicit Hieronymus in tractatu Ezechielis tertii libri: « Quanquam plerique cherubin neutrali genere numeroque plurali dici putent, nos scire debemus singulari numero esse cherub generis masculini, et plurali ejusdem generis cherubim, non quo sexus in ministri Dei sit, sed quo unumquodque juxta linguae suae proprietatem diversis appelletur generibus. (1335C)Angeli vocantur numero plurali Malachim, et cherubim et seraphim ejusdem generis et numeri. » Ubi sanctus Hieronymus dicit, nos scire debemus quod Latinus Latinis fuit locutus. Ipse erat Latinus, Paula et filia ejus Eustochium Latinae erant. Ex hoc intelligere possumus, quod nos Latini debemus illorum ministrorum nomina masculino genere tenere juxta Hebraicam auctoritatem, quam Hieronymus interpretatus est. Et ubi dicit: « Non quo sexus in ministris Dei sit, sed quo unumquodque juxta linguae suae proprietatem diversis appelletur generibus: » ex hoc intelligimus quod alterius generis sunt ministri memorati in peregrina lingua. Dicit Beda in libro primo de tabernaculo et vasis ejus: « Et quidem numero singulari cherub, (1335D)plurali autem cherubin dicitur, et est nomen generis masculini; sed Graeca consuetudo neutro genere cherubin posuit, m littera in n mutata. Verum noster interpres Hebraeum secutus idioma, masculino genere posuit. »

Monstrabo iterum ubi idem interpres Hieronymus ponat seraphin neutro genere. Scribit in libro quem fecit de seraphin (Cap. 6, post init.) quae leguntur in Isaia inter caetera: « Nullum prophetarum extra Isaiam vidisse seraphin circa Deum stantia, et ne ipsa quidem seraphin alibi lectitari. » Novit charitas vestra quando dixit stantia, et ipsa neutro genere ea (1336A)protulisse. Habemus et non minimam auctoritatem ex consuetudine Ecclesiae, quae solet quotidie in oratione quae fit super mensam proferre, Beata seraphin.

EPISTOLA VI. AD GUNTRADUM. Amalarius Guntrado dilecto filio in disciplina Christi.

Fili mi, recordatus sum percunctatum esse pollens ingenium tuum, quare non me cum majori cautela custodirem, ne illico post consumptum sacrificium spuerem. Addidisti, quod non videres caeteros sacerdotes hoc facere, id est statim spuere post comestam eucharistiam. Quando hoc audivi a te, nec multum tibi dixi, nec cogitavi ex hoc tibi respondere, (1336B)nauci duxi talem percunctationem; jam in itinere degens aporiatus sum tua dilectione, ne aliqua suspicio remaneret tibi falsa in pectore. Quasi ergo propterve hoc agerem contra nostram religionem, et ne remaneres in aliquo errore ignorantiae, idcirco potissimum quoniam sensi te sensisse me agere contra consuetudinem religiosorum presbyterorum, malui ex itinere formare tibi animum meum; quam diutius remanere ardens ingenium tuum in suspicione inutili. Attende primo, fili mi, sententiae Pauli dicentis: Spiritalis judicat omnia; ipse autem a nemine judicatur (I Cor. II, 15). Si quod circa spiritum est in suo ordine manet, ea quae per corpus geruntur recta deputantur, dicente eodem Apostolo: Omnia munda mundis (Tit. I, 15). Multi sunt qui (1336C)munditiam corporis observant secundum usum Pharisaeorum, ex quorum tamen mentibus procedunt immunda, quae Dominus computat in Evangelio dicens: De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 20). Inter ista non deputatur sputum, nec-procedit ex mala cogitatione quae coinquinat hominem. Sputum naturale est nobis, sine peccato procedit ex nobis, sanitati nostrae proficit ejus processio, sine vituperatione religiosorum hominum agimus quod Christus egit pro salute nostra, docente Evangelio: Lutum fecit Dominus ex sputo, et linivit oculos caeci nati (Joan. IX, 6). Et iterum (1336D)secundum Marcum: Misit digitos suos in auriculas, et expuens tetigit linguam ejus (Marc. VII, 32). Corpus Domini saluti hominum consecratum est in aeternum. Ejectio sputi salutem praestat temporalem. Ad hoc deprecamur sanitatem temporalem, ut potius occurramus aeternae saluti. Quod est officium aeternae salutis, non est contra institutionem Domini. Quamvis Apostolus dixisset: Quando infirmor tunc fortior sum et potens (II Cor. XII, 10). Tamen sanitati studebat, ut novimus ex admonitione facta ad Timotheum cum dicat: Noli aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 29).

(1337A)Tu, fili, in redargutione tua non propter aliud ostendisti mihi tibi displicere me spuere, nisi quia caeteros sacerdotes perspexisti a sputo diutius se abstinere post sacrificium. Tu adhuc puerulus non vidisti multos sacerdotes; forsan quos saepissime vidisti venatoribus juncti sunt, qui solent manus lavare a recenti sanguine bubalorum suorum et hircorum, sicut et populares faciunt quando ad communem mensam accedunt? Non hoc dico, quod non debeamus corpus Domini venerari prae omnibus sumptibus, sed quod si veneratum fuerit ab interiore homine, quidquid naturaliter ab exteriore agitur, Dominico honori deputatur. Quamvis sagacitas infantiae tuae nobilissima mihi quod displiceret non ostenderet, tamen, ut reor, video quod tibi displiceat (1337B)meo sputo, hoc est, quasi sumptum corpus simul cum sputo projiciam. Fili, non ita retur animus patris tui: illum precor qui dicit Psalmista: Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10). Flegmaticus homo si studuerit sanitati suae, saepius curabit flegma ejicere. Non est prohibitus flegmaticus a promotione sacrorum ordinum. Non enim ignoravit Paulus humores nocivos, et nimium abundantes, saepius fore necesse exire ab homine: tamen quando abnegavit episcopum superbum, iracundum, vinolentum, percussorem, turpis lucri cupidum, non abnegavit flegmaticum. Forte tui animales inflati munditia corporis, possunt videre vicia nociva in secreto figmento suo, quae Paulus apostolus non potuit forte videre in Spiritu sancto. (1337C)Absit, fili mi.

Si potuissem me abstinere tandiu a sputo quandiu satisfacerem tuis, ut non haberent quod reprehenderent in me, hoc ultro curarem, praecipiente Apostolo: Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus (Rom. XII, 17). Sed quia hoc mihi difficile est, tamen confido in Domino, si mens mea pura fuerit et humilis in conspectu ejus, ut faciat intrare corpus ad animam meam vivificandam, et quod exeundum est propter sanitatem corporis, faciat exire sine dispendio animae. Si quis hoc non credit eum posse si voluerit, non credit eum omnipotentem esse. Et qui non sperat eum hoc velle, non recipit sententiam Pauli dicentis: Qui omnes homines vult salvos fieri (I Tim. (1337D)II, 4): id est illos qui salvationi deputati sunt. Fili mi, recordare quod saepissime solebas mihi proferre: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 2). Si aliquod scrupulum tuae menti adhuc haeret de re praelibata, vita comite noli patri tuo abscondere. Tene quod tenes, Dominus tibi multiplicet sensus praelibatos, ultro quam petere scias.

De corpore Domini quod sumimus, est mihi dicendum, quamvis sit dispar exemplum praesenti rei, quod Valentinianus imperator dixit militibus, qui ei socium adsciscere voluerunt: Vestrum fuit, inquit, quod me constituitis imperatorem, meum est socium eligere quem voluero. Ita vero vestrum est (1338A)velle et precari Dominum cor mundum, suum est corpus suum per artus et venas diffundere ad salutem nobis aeternam. Ipse enim dixit quando panem tradidit apostolis: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur (Luc. XXII, 19). Suum corpus quando voluit, et quando vult in terra versatur. Etiam post Ascensionem suam non dedignatus se Paulo apostolo monstrare in templo Jerosolymis quod erat in terra: Domini est terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII). Omnis terra in sua conditione consistens benedicit Domino. Sola mala voluntas facit vas suum pollutum ad suscipiendum Dominum. Haec propterea dico, ut si forte me ignorante, aut non consentiente exierit de ore meo ex corpore Domini, non me putes alienum a religione Christiana, quasi contemptui habeam (1338B)corpus Domini mei; aut ipsum illuc dirigatur quo non voluit, seu non vult venire. Per hoc corpus anima nostra vivit, dicente eodem Domino: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobismetipsis (Joan. IV, 54). Si enim ipsum corpus vita nobis est, non ei aufertur propter nostram separationem ubicunque fuerit quod ex se habet, et nobis ex se tribuit.

Fili mi, dic presbyteris tuis, ut caveant ne unum verbum ex his quae Dominus locutus est in Evangelio, excedat de corde eorum, quoniam et ipsum vita nobis est, sicut panis consecratus. Dicit Dominus in Evangelio: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64). Praeceptum est (1338C)mihi in lege: Si aliquid remanserit de agno, ut igne comburam illud (Exod. XXIX, 34). Ille agnus Christi carnem praefigurabat. Reliquiae agni quae igne comburi videbantur, mysteria sunt divinitatis, quae capi non possunt a nobis, sed Domini praecepto igne charitatis assumenda sunt in coelesti oblatione. Illi, id est igni charitatis, omnia commendo, mea ut et illo vitia consumantur, et boni affectus assumantur.

Ita vero sumptum corpus Domini bona intentione, non est mihi disputandum, utrum invisibiliter assumatur in coelum, an reservetur in corpore nostro usque in diem sepulturae, aut exhaletur in auras, aut exeat de corpore cum sanguine, aut per poros emittatur, dicente Domino: Omne quod intrat in os in ventrem vadit, et in secessum emittitur (Matth. (1338D)XV, 17). Hoc solum cavendum est, ne Judae corde sumam illud, et ne contemptui habeatur, sed discernatur saluberrime a communibus cibis.

De altero unde redarguisti patrem, non modo respondeo per omnia: forte dederit Dominus, ut te aliquando aliquo modo adhuc videam, et loquar de eo ore ad os. Interim dico: Dio, fili, quare non cecinisti patri tuo Virgilianum istud: Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. Praecipitur in canonibus (Can. 9 apost., ex interpret. Dionysii Exigui; concil. Antioch. I, can. 2) ut omnes ingredientes ecclesiam communicent, quod si non communicaverint, dicant causam quare non communicent, (1339A)et si rationabilis exstiterit, indulgeatur illis, sin autem, excommunicentur. Comperi te anchoram mentis tuae fixisse in pelago et non in portu; fixisti illam in Gennadio Massiliensi episcopo. Hortor ut potius figas illam in portu tutissimo Augustino, scilicet testificato per universas ecclesias. Hortatus est te Gennadius ut praecipue per dies Dominicos communices: forte non erat consuetudo illius ut per singulos dies missam celebraret. Si enim esset, non hortaretur per solos Dominicos dies potissimum communicare: Graecorum aliquorum presbyterorum consuetudo est, ut a quinta feria se praeparent et sanctificent ad missam celebrandam; potest evenire ut in tertia feria sive quarta peccatum committamus, quod non abluatur usque post finitum (1339B)diem Dominicum. Quapropter non rite communicamus per singulos dies Dominicos: et potest fieri ut Deo placeamus per singulos dies unius hebdomadis, in quibus gustare et videre fas est quam dulcis sit Dominus. A tam dilecto hospite non oportet dilectores diu abesse, quem compulerunt secum hospitari in die resurrectionis ejus duo ex discipulis in Emmaus.

Fuge, fili mi, a pelago ad tutum portum Augustinum, ipse enim tibi dicit ad Januarium (Epist. 118): « Rectius inter eos fortasse quispiam dirimit litem, qui monet ut in Christi pace permaneat. Faciat unusquisque quod secundum suam fidem pie eredit faciendum esse: neuter eorum exhorreat corpus et sanguinem Domini, sed saluberrimum sacramentum (1339C)certatim honorare contendant: neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit Zachaeus et ille centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam suscepit Dominum, alter dixerit: Non sum dignus ut intres sub tectum meum (Luc. XIX, 5; Matth. VIII, 8). Fili mi, si te cognoscis peccatorem, oportet ut a te non repellas Dominum, sed satis ei fac per poenitentiam, et in spiritu contrito et humiliato suscipe illum; si justus es, gaudens suscipe illum; si infirmus, precare ab illo sanitatem, et cade in faciem ante pedes ejus, sicut unus de decem leprosis gratias age, ut dicat tibi: Surge et vade, quia fides tua te salvum fecit (Lucae XVI, 19). Et ne differas de die in diem converti ad illum, quia quocunque die conversus ingemueris, (1339D)salvus erit. Juxta Augustinum, quando videbis pium affectum esse in te, sume corpus Domini, ut tibi vitam sempiternam praestet. Noli differre ad diem Dominicum, quia nescis si contingas illum.

De observatione Quadragesimae.(1340A) Cavendus quoque est usus multorum. Solent enim plures qui se jejunare putant, mox ut signum audierint ad horam nonam manducare; qui nullatenus jejunasse credendi sunt, si ante manducaverint quam vespertinum celebretur officium. Concurrendum enim est ad Missas, et postea auditis missarum solemniis, sive vespertino officio, largitis prius eleemosynis, ad cibum accedendum est. Si vero aliqua necessitate constrictus quis fuerit, ut ad missam venire non valeat, aestimata vespertina hora et completa oratione sua, jejunium solvere debet.

Sciendum quoque est, quod in singulis diebus Dominicis in Quadragesima praeter hos qui excommunicati sunt, sacramenta corporis et sanguinis Christi (1340B)ab omnibus fidelibus sumenda sunt, et in Coena Domini, et in vigiliis Paschae, et in die Resurrectionis Domini penitus ab omnibus fidelibus communicandum est: et ipsi dies Paschalis hebdomadae omnes aequali religione colendi sunt. Admonendus est igitur populus ut ad sacrosanctum sacramentum corporis et sanguinis Domini nequaquam indifferenter accedat, nec ab hoc nimium abstineat, sed cum omni diligentia atque prudentia eligat, tempus quando ab opere conjugali abstineat, et vitiis purget, et virtutibus exornet, eleemosynis et orationibus insistat, et sic ad tantum sacramentum accedat.

EPISTOLA VII. AD EPISCOPUM ANONYMUM. (1340C) Sufficere quidem credimus fidei tuae quoniam quaeris in Christo Jesu ac sacerdotalis nominis arctam tibi et angustam intellellectus viam in Domino reserari: quia praecedentibus meritis, ac virtutis insignibus ad officium a Domino electus es, licet in multis gratia Christi in eis operibus comprobetur, et cessante merito conversationis ac vitae, sola Dei dona fructificent: tamen quia tu prae caeteris dilectus a Domino comprobaris, quia et legis opera complesti, et commoraris in gratia usque ad eminentem scientiae charitatem intellectum Dei tecum colloquentem festinas, et existentibus cogitationibus insignibus hoc vis nosse quod factus es: totius tibi Ecclesiae prout praecipit, sacramenta reserabit, ordinem locumque custodiens, et quid qualiter observare (1340D)debeas docens, si modo ad injuriam non revoces novelli exhortationis industriam, ac te pudeat paulumper minorem esse, cum dicis quia seposito ut vilis privilegium dignitatis habes.