DOMINIS EXCELLENTISSIMIS FILIIS, CAROLO ET CARLOMANNO REGIBUS FRANCORUM ET PATRICIIS ROMANORUM STEPHANUS PAPA.
Benedictus dominus Deus noster, pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolator et propitiator existit omnium invocantium eum in veritate! Ipse enim redemptor noster, preces clamantium ad se exaudiens, merentium tribulationes ad gaudium convertit, quod certae nunc in vobis atque universo peculiare populo sanctae Dei ecclesiae eius divinae piaetatis clementiam et misericordiae benignitatem cernimus esse diffusam, in eo quod, nostra oratione vota exaudiens, meroris nostri lamentationem, quam usque hactenus habuimus ipsa divisione ex discordia illa, quam antiquus hostis, inimicus pacis, intra vestram fraternitatem inmiserat – nunc Deo propitio, eodem pestifero aemulo confuso, in communem dilectionem et concordiam ut vere uterinos et germanos fratres vos conexos esse discentes – in magnam laetitiam convertere dignatus est
Itaque, praecellentissimi filii, magni, victoriosissimi reges et Dei providentia nostri Romanorum patritii, coniungentes ad nos fidelissimi ac sollertissimi vestri missi, scilicet Gauzibertus reverentissimus et sanctissimus a frater noster episcopus atque Fulebertus religiosus et Ansfredus seu Helmgarius gloriosissimi viri, detulerunt nobis honorabiles et nimis desiderabiles syllabas vestras, a Deo instituta regale potentia directas, per quas innotuistis: contentionis rixas ac litigia inter vos versata fuissent, sed annuentae Domino nunc ad veram dilectionem et unitatis concordiam et fraternam amorem conversi extitisse videmini. Quo audito, magno gaudio atque laetitia una cum universo populo nostro istius provintiae a vobis redemptae repleti sumus et gemina festivitatis gaudia peregimus, inmensas Deo nostro omnipotenti referentes gratiarum actiones atque victricem eius claementiam conlaudantes, consona cum prophetica voce cantantes atque dicentes: ‘Benedictus es, domine Deus noster, et benedicta omnia opera tua’. Ecce enim nunc gaudet Deus noster in caelis, gaudet et universus corus angelorum, et in terra etiam cunctus exultat populus christianus; et solus diabolus, inimicus pacis et discordiae seminator, luget, dum victum se esse et superatum conspicit. Non enim aliter fidelium mentes existimare poterunt provenire, quam quod nunc factum esse gaudemus, si Deus omnipotens illam pacem et fraternam dilectionem in vobis multiplicet et multiplicatam conroboret, quam suis donavit sanctis apostolis; unde de vestra unitatae et sancta spiritalis mater vestra Dei ecclaesia et eius universus populus exultat.
Nam sic vero et in is ipsis vestris ferebatur apicibus: tota vestra virtutae vos esse decertaturos pro exigendis iustitiis protectoris vestri beati Petri et sanctae Dei ecclesiae atque in ea promissione amoris, [quam cum] vestro pio genitore, sanctae recordationis domno Pippino, eidem principi apostolorum et eius vicariis polliciti estis, esse permansuros et plenarias iustitias sanctae Dei ecclesiae atque eius exaltationem esse operaturos. Et quidem nos, excellentissimi filii, christianissimi, magni regis, omnino de hoc certi atque in omnibus satisfacti sumus: quod nulla hominum suasio aut thesaurorum copiosa datio vos poterit declinare aut ab eadem vestra promissione, quod beato Petro spopondistis, quoquo modo inmutare. Tamen nunc firmitatem vestram comprobavimus, dum non corruptori et fragili homini, sed Deo omnipotenti et eius apostolorum principi placere procurastis. Unde obnixae tamquam praesentialiter petimus et coram Deo vivo, qui vos regnare praecepit, coniuramus excellentiam vestram, ut plenarias iustitias beati Petri sub nimia velocitate secundum capitulare, quod vobis [per] praesentes vestros fidelissimos missos direximus, exigere et beato Petro reddere iubeatis, sicut et vestra continet promissio, et omnia, quae beato Petro et eius vicariis cum vestro sanctae memoriae pio genitore promisistis, adimplere dignemini, quatenus, intercedente eodem principe apostolorum, perfectam ab omnipotenti Deo in praesenti vita et futura beatitudine suscipiatis. Post Deum in vobis habemus fiduciam et in vestro amore atque caritatis dilectione firmiter usque ad animam et sanguinis effusionem una cum universo populo permanemus atque permanebimus. Tamen et de hoc et de omnibus iustitiis beati Petri praedictis vestris missis subtilius locuti sumus, vestro regali culmini cuncta enarrandum. Et, ea, sicut terra siciens imbrem prestolatur, ita vestrum auxilium et congruum effectum de nostris petitionibus postulamus.
Et videte, excellentissimi filii, quia obtestamur vos [per] tremendum diem iudicii; etiam beatus Petrus per nos vos adhortatur atque obtestatur, ut sub nimia velocitate ipsas iustitias eiusdem principis apostolorum exigere a Langobardis iubeatis, fortiter eos cum Dei virtute distringentes, ut sua propria isdem princeps apostolorum atque sancta Romana rei publice ecclesia recipiat. Nam si, quod non credimus, ipsas iustitias exigere neglexeritis aut distuleritis, sciatis, vos de istis rationes fortiter ante tribunal Christi eidem principi apostolorum esse facturos. Si quis autem vobis dixerit, quod iustitias beati Petri recepimus, vos ullo modo ei non credatis. Deus autem omnipotens sua vos dextera protegat et victoriam vobis de celo tribuat suumque angelum ante faciem vestram mittat, qui vos precedat, et inimicos vestros coram vestris prosternat vestigiis atque a Deo instituti regni vestri terminos dilatet et praesentis regni longeviter ac prospere gubernacula perfrui faciat etiam et post huius vitae inaevitatem caelestia vobis regna per infinita tribuat saecula possidenda.
II
recensereDOMINIS EXCELLENTISSIMIS FILIIS, CAROLO ET CARLOMANNO REGIBUS FRANCORUM ET PATRICIIS ROMANORUM STEPHANUS PAPA.
Dum omnium electorum Dei praecipuam vitam et digna operum merita in nostri memoriam revolvimus, invenimus profecto, nulla eos potuisse qualitatis diversitate ab eorum cordis statu et pristina sponsionis constantia amoveri. Unde, et variis antiqui hostis suasionibus ac blandimentis circumvallati, inmutabiles in suae mentis firmitate constat permansisse; et ob hoc cum triumpho victoriae ad optata pertingere meruerunt gaudia. Et nimirum considerandum est, quia, si quis quibusdam suasionibus demulcitus victus fuerit, a recto confestim tramitae, qui ducit ad vitam aeternam, per abrupta declinans deviare contendat, ut ex hoc in proclivem delabatur noxam; nam plerumque certum est, quia isdem antiquus hostis per infirmam naturam fidelium mentes subripere nititur; hinc est enim, quod olim primo omini in paradyso constituto per infirmam mulieris naturam pestiferis valuit suadere blandimentis, divinum transgredi mandatum; et ob hoc dirae mortis humano generi inrepsit excidium. Et ideo, praecellentissimi filii, magni reges, tanto studiosius a eiusdem molimini inmiti resistendum est, ne quemquam suis inretire valeat argumentis, quanto cernimus suis crebro insidiis ad decipiendum fidelium corda insistere. Itaque nostrae perlatum est notioni, quod certae cum magno cordis dolore dicimus: eo quod Desiderius Langobardorum rex vestram persuadere dinoscitur excellentiam, suam filiam uni ex vestra fraternitate in conuvio copulari. Quod certe si ita est, haec propriae diabolica est immisio et non tam matrimonii coniunctio, sed consortium nequissimae adinventionis esse videtur, quoniam plures conperimus, sicut divinae scripturae historia instruimur, per aliene nationis iniustam copulam a mandatis Dei deviare et in magno devolutos facinore. Quae est enim, praecellentissimi filii, magni reges, talis desipientia, ut penitus vel dici liceat, quod vestra praeclara Francorum gens, quae super omnes gentes enitet, et tam splendiflua ac nobilissima regalis vestrae potentiae proles perfidae, quod absit, ac foetentissimae Langobardorum genti polluatur, quae in numero gentium nequaquam conputatur, de cuius natione et leprosorum genus oriri certum est! Nullus enim, qui mentem sanam habet, hoc vel suspicari potest, ut tales nominatissimi reges tanto detestabili atque abhominabili contagio implicentur; ‘quae enim societas luci ad tenebras? aut quae pars fideli cum infidelae?’
Etenim, mitissimi et a Deo instituti benignissimi reges, iam Dei voluntate et consilio coniugio legitimo ex praeceptione genitoris vestri copulati estis, accipientes, sicut preclari et nobilissimi reges, de eadem vestra patria, scilicet ex ipsa nobilissima Francorum gentae, pulchrissimas coniuges. Et eorum vos oportet amori esse adnexos; et certae non vobis licet, eis dimissis, alias ducaere uxores vel extranaee nationis consanguinitate immisci.
Etenim nullus ex vestris parentibus, scilicet neque avus vester neque proavus, sed nec vester genitor ex alio regno vel extranea natione coniugem accepit; et quis de vestro nobilissimo genere se contaminare aut conmiscere cum horrida Langobardorum gente dignatum est, ut nunc vos suademini, quod avertat Dominus, eidem horribili genti pollui? Itaque nullus, exterrae gentis assumta coniuge, innoxius per severavit; advertite, queso, quanti qualesque potentes, per aligenigena coniugia a praeceptis Dei declinantes et suarum sequentes uxorum aligenę gentis voluntatem, validis inrepti excessibus immensa pertulere discrimina. Impium enim est, ut vel penitus vestris ascendat cordibus, alias accipere uxores super eas, quas primitus vos certum est accepisse. Non vobis convenit tale peragi nefas, qui legem Dei tenetis et alios, ne talia agant, corripitis: haec quippe paganae gentes faciunt; nam absit hoc a vobis, qui perfecte estis christiani et ‘gens sancta atque regale estis sacerdotium’. Recordamini et considerate, quia oleo sancto uncti per manus vicarii beati Petri caelesti benedictione estis sanctificati; et cavendum vobis est, ne tantis reatibus inplicemini.
Mementote hoc, praecellentissimi filii : quod sanctae recordationis praedecessor noster, domnus Stephanus papa, excellentissimae memoriae genitorem vestrum obtestavit, [Page 562]
ut nequaquam praesumpsisset dimittere dominam et genetricem vestram; et ipse, sicut re vera christianissimus rex, eius salutifferis obtemperavit monitis. Nam et illud excellentiam vestram oportet meminere : ita vos beato Petro et praefato vicario eius vel eius successoribus spopondisse, se amicis nostris amicos esse et se inimicis inimicos; sicut et nos in eadem sponsione firmiter dinoscimur permanere. Et quomodo nunc contra animas vestras agere contenditis et cum nostris inimicis coniunctionem facere vultis, dum ipsa periura Langobardorum gens, semper ecclesiam Dei expugnantes et hanc nostram Romanorum provintiam invadentes, nostri esse conprobantur inimici? Itaque et hoc, peto, ad vestri referre studete memoriam: eo quod, dum Constantinus imperator nitebatur persuadere sanctae memoriae mitissimum vestrum genitorem ad accipiendum coniugio filii sui germanam vestram nobilissimam Ghisylam [..........] neque vos aliae nationi licere copulari, sed nec contra voluntatem apostolicae sedis pontificum quoquo modo vos andere peragere. Et quam ob causam nunc contra apostolica mandata et voluntatem vicarii apostolorum principis agere conamini, quod numquam vester pater perpetravit? An nescitis, quod non infelicitatem nostram, sed beatum Petrum, cuius licet immeriti vices gerimus, spernitis? Scriptum est enim: ‘Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, ine spernit’. Recordamini, peto, excellentissimi filii, quomodo vos fidedicere visus est prelatus vester domnus ac genitor, promittens in vestris animabus Deo et beato Petro atque eius vicario antefato, sanctae recordationis praedecessori nostro, domno Stephano papae, firmiter debere vos permanere erga sanctae ecclesiae fidelitatem et omnium apostolicae sedis pontificum oboedientiam et inlibatam caritatem; et postmodum praedecessori nostro, domno Paulo papae, eadem vos una cum eodem vestro genitore certum est plerumque per missos et scripta promisisse; et post decessum antefati sanctae memoriae patris vestri et vos ipsi sepius tam per vestros missos quamque per litteras simulque et per Sergium fidelissimum nostrum nomenculatorem et per alios nostros missos nobis spopondistis: in eadem i vos vestra promissione sicut genitor vester circa sanctam Dei ecclaesiam et nostram fidelitatem esse perseveraturos. Sed et illud, queso, ad vestri refertae memoriam: qualiter vos prelatus domnus Stephanus papa in suo transitu per sua scripta sub terribili adiuratione adhortari studuit, firma stabilitate vos esse permansuros erga dilectionem Dei, sanctae Dei ecclaesiae, et inlibatam caritatem apostolicae saedis pontificum et omnia vos adimplere iuxta vestram eidem Dei apostolo adhibitam sponsionem. Et nunc ista est vestra promissio!
O quantum laborem sustinuit isdem praecipuus ac beatissimus pontifex, qui, ita inbecillis existens, tanto se exhibuit prolixi itineris periculo. Et nisi Dominus presto fuerit, in vacuum eius labor deducetur fietque nobis iter illud, quod ibidem isdem noster praedecessor Franciam properavit, in magnam ruinam, dum nostri inimici plus nunc quam pridem in superbiae ferocitatem elevati sunt. Et eccae, quod veraebamur, evenire cernimus, conversaque est nostra laetitia in luctum, et facta sunt novissima mala peiora prioribus, et, unde exspectabamus nobis lumen oriri, ‘ eruperunt tenebrae’.
Quapropter et beatus Petrus princeps apostolorum, cui regni caelorum claves a domino Deo traditae sunt et caelo ac terra ligandi solvendique concessa est potestas, firmiter excellentiam vestram per nostram infelicitatem obtestatur; simulque et nos una cum omnibus episcopis, presbiteris et ceteris sacerdotibus atque cunctis a proceribus et clero sanctae nostrae ecclesiae, abbatibus etiam et universis religiosis divino cultui deditis seu optimatibus et iudicibus vel cuncto nostro Romanorum istius provintiae populo sub divini iuditii obtestatione vos adoramus per Deum vivum et verum, qui est iudex vivorum et mortuorum, et per eius ineffabilem divinae maiestatis potentiam atque per tremendum futuri iuditii diem, ubi omnes principes et potestates et cunctum umanum genus cum tremore assistere habebimus, nec non et per omnia divina misteria et sacratissimum corpus beati Petri, ut nullo modo quisquam de vestra fraternitate praesumat filiam iam dicti Desiderii Langobardorum regis in coniugium accipere, nec iterum vestra nobilissima germana Deo amabilis Ghysila tribuatur filio saepe fati Desiderii, nec vestras quoquo modo coniuges audeatis dimittere. Sed magis recordantes, quae beato Petro apostolorum principi polliciti estis, viriliter eisdem nostris inimicis Langobardis resistitae, distringentes eos firmiter, ut propria sanctae Dei ecclesiae Romane rei puplicae reddere debeant, eo quod, omnia quae vobis polliciti sunt transgredientes, nos cotidiae adfligendo et obprimendo non cessant, etiam quia aliquid nobis reddere minime sunt inclinati etiam et nostros invadere fines noscuntur. Et tantummodo per argumentum in praesentia de vestris missis simulant iustitias nobis faciendum; nam nihil ad effectum perducitur, et quicquam ab eis de nostris iustitiis nequaquam recipere valuimus. Unde ecce, ut cuncti nostri dolores subtiliter vestris auribus suggerantur, direximus nostros missos, videlicet Petrum dilectum filium nostrum, presbiterum, et Pampylum defensorem regionarium sanctae nostrae ecclesiae, quos et de imminente nobis tribulatione nec non et de singulis causis subtiliter informavimus, vestro regali intimandum culmini. Et petimus, ut solitae benignae eos suscipere nostraeque petitioni vestras a Deo inspiratas aures adcommodare dignemini et amplissimam liberationem atque exaltationem sanctae Dei ecclesiae, spiritalis matris vestrae, et istius a vobis redemtę provintiae defensionem perficere iubeatis, ut perfectam remunerationem a iusto iudicae Deo nostro, intercedente eius principe apostolorum beato Petro, suscipiatis.
Praesentem itaque nostram exhortationem atque adorationem in confessione beati Petri ponentes, et sacrificium super eam atque hostias Deo nostro offerentes, vobis cum lacrimis ex eadem sacra confessione direximus. Et si quis, quod non optamus, contra huiusmodi nostrae adiurationis atque exhortationis seriem agere praesumserit, sciat se auctoritate domini mei, beati Petri apostolorum principis, anathematis vinculo esse innodatum et a regno Dei alienum atque cum diabolo et eius atrocissimis pompis et ceteris impiis aeternis incendiis concremandum deputatum; ad vero, qui observator et custos istius nostrae exhortationis extiterit, caelestibus benedictionibus a domino Deo nostro illustratus aeternis praemiorum gaudiis cum omnibus sanctis et electis Dei particeps effici mereatur.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINAE RELIGIOSAE FILIAE, BERTRADE DEO SACRATAE, SEU DOMINO
FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET PATRITIO ROMANORUM,
STEPHANUS PAPA.
Dum tantis beneficiorum in diversis apostolicis causis atque utilitatibus a vobis commulatis suffragiis nimia iocunditatis laetitia sancta spiritalis mater vestra, universalis Dei ecclaesia, relevata exultat, nulla, ut opinor, oris assertio ad referendas sanctissimae religiositatis vestrae atque christianissimae praecellentiae tuae gratiarum laudes sufficere valebit. Sed tamen, licet digna vobis ab hominibus pro tanto vestro pio opere rependi non possit vicissitudo, verumtamen misericors Deus noster, qui potens est et seit bonis bona reddere, ipsae copiosam laborum vestrorum vobis caelestium retribuet praemiorum reconpensationem. Sed et nostra sincera cordis abita erga vos affectio saedula pro vobis divinae non desistit maiestati orationum persolvendum vota. Itaque praesens Ittherius religiosus ac prudentissimus vir et re vera vester nosterque sincerus fidelis, quem cum suis concomitibus et reliquis vestris missis pro exsequendis faciendisque iustitiis fautoris vestri beati Petri direxistis, ad nos coniungens, ilico partes Beneventani profectus est ducatus pro recolligendo illis in partibus situm patrimonium eiusdem protectoris vestri, apostolorum principis. Qui videlicet sollertissimus vir in omnibus secundum vestram nostramque decertavit voluntatem suique laboris constantiam, iuxta ut a vobis illi praeceptum est, in ipsis apostolicis exhibuit utilitatibus. Unde nimis cor nostrum in eius indefesso certaminae et firma operationis perseverantia laetatum est, quia profecto, secundum quod celestis muneris gratia magnae scientiae illustratur prudentia, piis quoque meritis atque inmutilatae fidei decoratur integritatae, tantam in eo repperimus fidelitatem in vestro nostroque servitio, quantum diutissimae nostra ardentius de eo optabat agnoscere mens. Unde maximas atque innumerabiles gratiarum actiones religiosissime sobriaetati vestrae atque christianissimae excellentiae tuae referimus. Et ideo obnixae tamquam praesentialiter benignitatem vestram petimus, ut amplissimam favoris vestri gratiam atque largitatis munificentiam et dignam consolationem eidem religioso viro pro eius laborioso certamine, quod in vestro atque nostro ut dictum est apostolico servitio exhibuit, inpertire iubeatis, quatenus, sicut ab omnipotenti Deo intercedentae [Page 565]
beato Petro digna operis eius in caelestibus regnis exarata fertur remuneratio, ita et a vobis consolationis consequatur opem. Omnipotens autem Deus noster sacris apostolorum principum interventionibus sua vos circumtegat gratia et praesentis vitae prospera et aeterna felicitatis vobis multipliciter tribuat gaudia. Incolomem religiositatem vestram atque excellentiam tuam gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLOMANNO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM STEPHANUS PAPA.
Dum tantam piae considerationis gratiam atque efficacem sollertiam creator noster, omnipotens Dominus, vestro mellifluo regali cordi pro defensione et exaltatione sanctae suae ecclesiae effundere dignatus est, praecellentissime fili ac benignissimae rex, idcirco opinatissimi nominis tui praeclara memoria et indita caelitus prudentia in toto orbe terrarum divulgata permanet, etiam et cęlestibus regnis dignorum operum tuorum refulgent merita; unde beatus es, bone, christianissime rex. Quod quidem nos, conspecta fidei tuae constantia, quam in apostolicis causis et nostri amoris fervore habere dinosceris, firmi in tua dilectione permanentes sedulae eidem nostro conditori pro inmensa vestra laetitia et a Deo instituti regni vestri stabilitate praeces fundere nequaquam desistimus.
Interea coniungentes ad nos Beraldus religiosus abbas et Audbertus vir inluster detulerunt nobis honorandas nimisque desiderabiles syllabas a Deo protectae excellentiae vestrae; quas cum magno honoris affectu suscipientes atque relegentes, quae in eis ferebantur, omnino agnovimus. Sed et ipsi vestri fidelissimi missi ea, quae a vestra a Deo protecta excellentia iniuncta habuerunt, nobis subtilius retulerunt; de quibus sicut vestris fidelibus ad singula eis responsum reddidimus, vestro a Deo inspirato culmini liquido enarrandum.
Ad vero, quia amoris vestri fervor in nostris firmiter viget praecordiis, magna nobis desiderii ambicio insistit, praecellentissime regum, ut spiritus sancti gratia, scilicet compaternitatis affectio, inter nos eveniat. Pro quo obnixae quaesumus christianitatem tuam, a Deo institutae, bone rex excellentissimeque fili, ut de praeclaro ac regali vestro germine, quod vobis Dominus pro exaltatione sanctae suae ecclesiae largiri dignatus est, in nostris ulnis ex fonte sacri baptismatis aut etiam per adorandi chrismatis unctionem spiritalem suscipere valeamus filium; ut, eadem Deo prosperante compaternitatis gratia in medio nostrum corroborata, magna laetitia ex hoc tam nos quamque universus noster populus pariter relevati exultare valeamus in Domino. Deus autem omnipotens, per quem reges regnant et principes imperant, sua vos protegat gratia et victoriam vobis de caelo pro suae sanctae ecclesiae defensione tribuat atque longevos a et sospites in solio regni pariter cum excellentissima ac christianissima filia nostra, regina, dulcissima vestra coniuge, et amantissimis natis conservare et celestis regni aeterna gaudia concedere dignetur possidenda. Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINAE RELIGIOSAE FILIAE, BERTRADAE DEO CONSECRATAE, SEU DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM, STEPHANUS PAPA.
Cum magno dolore et gemitu cordis tribulationis atque mortis periculum, quod nobis per sequaces diaboli iam eveniebat, ecce subtilius per has nostras apostolicas syllabas a Deo consecratae religiosaetatis vestrae atque praecellentissimae christianitatis tuae auribus intimare studemus, eo quod nefandissimus Christophorus et Sergius, nequissimus eius filius, consilium inientes cum Dodone, misso germani tui, Carlomanni regis, nos interficere insidiabant. Unde cum eodem Dodone et eius Francis, cum aliquibus eorum nequissimis consentaneis aggregantes exercitum, super nos in Lateranensium sanctum patriarchatum cum armis ingressi sunt, confringentes et ianuas atque omnes cortinas ipsius venerandi patriarchii lanceis perforantes, atque intus in basilicam domni Theodori papae, ubi nullus ausus est aliquando vel etiam cum cultro ingredi, cum loricis et lanceis, ubi sedebamus, introierunt; sicque ipsi maligni viri insidiabant nos interficere.
Sed omnipotens Deus, cernens rectitudinem cordis nostri : quod nulli umquam malum cogitavimus, de eorum nos eripuit manibus. Et vix per multum ingenium, dum hic apud nos excellentissimus filius noster, Desiderius Langobardorum rex, pro faciendis nobis diversis iustitiis beati Petri existeret, per eandem occasionem valuimus cum nostro clero refugium facere ad protectorem vestrum [beatum Petrum]. Et continuo direximus nostros sacerdotes ad eosdem malignos Christophorum atque Sergium: ut ab eadem iniquitate, quam pertractaverant nobis ingerendum, resipiscerent et ad nos ad beatum Petrum properarent. Illi, mox ut audierunt, de praesenti cum Dodone et eius Francis turmas facientes et portas civitatis claudentes, fortiter resistebant et nobis comminabantur atque in civitatem nos ingredi minime permittebant. Et dum in eadem perfidia permanerent et cognovisset universus noster populus eorum iniquum consilium, de praesenti eos dereliquerunt. Qui etiam et plures per murum descendentes ad nos properaverunt, alii vero, portam civitatis aperientes, ad nostri progressi sunt praesentiam; et ita ipsi maligni viri coacti atque nolentes ad nos in ecclesia beati Petri sunt deducti. Quos interficere universus populus nitebantur, et vix de eorum manibus eos valuimus eripere. Et dum infra civitatem nocturno silentio ipsos salvos introducere disponeremus, ne quis eos conspiciens interficeret, subito hi, qui semper eis insidiabantur, super eos inruentes eorum eruerunt oculos – Deo teste dicimus – sine nostra voluntate atque consilio. Unde magno dolore nostrum atterritur cor.
Et credite nobis, a Deo consecrata filia atque excellentissimę fili, nisi Dei protectio atque beati Petri apostoli et auxilium excellentissimi filii nostri, Desiderii regis, adesset, iam tam nos quamque noster clerus et universi fideles sanctae Dei ecclesiae et nostri in mortis decideremus periculum. Ecce quantas iniquitates et diabolicas immissiones hic seminavit atque operatus est praedictus Dodo, ut, qui debuerat in servitio beati Petri et nostro fideliter permanere, ipse e contrario animae nostrae insidiabatur, non agens iuxta id, quod a suo rege illi praeceptum est : in servitio beati Petri et nostra oboedientia fideliter esse permansurum. Et certe credimus, quod, dum tanta eius iniquitas ad aures excellentissimi filii nostri, Carlomanni regis, pervenerit, nullo modo ei placebit, in eo quod in tantam deminorationem atque devastationem sanctam Dei ecclesiam is Dodo cum praelatis suis nefandissimis sequacibus cupiebat deducere. Et ideo nostras tribulationes et angustias atque pericula a Deo institutae religiosissimae christianitate tuae atque excellentiae vestrae innotuimus, quoniam profecto omnipotens Deus credentes in se et confidentes in eius misericordia non derelinquid.
Agnoscat autem Deo amabilis religiositas vestra atque christianissima excellentia tua, eo quod in nomine Domini bona voluntate nos convenit cum praelato excellentissimo et a Deo servato filio nostro, Desiderio rege, et omnes iustitias beati Petri ab eo plenius et in integro suscepimus. Tamen et per vestros missos de hoc plenissime eritis satisfactum. Deus autem omnipotens sua vos protectionis dextera circumtegat et presentis regni gubernacula aevis atque prosperis temporibus perfrui annuat et aeterna praemiorum gaudia multipliciter faciat adipisci. Incolomem religiositatem vestram atque excellentiam tuam gratia superna custodiat.