EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
saeculo VIII

editio: ALIM
fons: ALIM

I recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, PIPPINO REGI STEPHANUS PAPA.

Presens Droctegangus abbas sacris liminibus protectoris tui, beati apostolorum principis Petri, et nostris obtutibus praesentatus, inposita sibi verba salutationis ac sospitatis a Deo servate atque amantissimae excellentiae tuae, innumeras omnipotenti Deo laeti effecti gratias referentes egimus, petentes eius divinam miserieordiam, licet peccatores et indigni, ut pro sua te protegat pietate, excellentissime fili, et multo amplius atque perfectius suo timore tuum regnum confirmet et amore apostolico, quatenus et presenti vita longevus feliciter fruaris et aeternae beatitudinis consors paradysi fructu apostolici amoris effici merearis.

Etenim praesens Droctegangus, fidelis tuus missus, iuxta quod nobis locutus fuit, congruum per eum tuae sublimissimae bonitati, in ore ponentes, remisimus responsum; cui et in omnibus credere iubeas, fili, quia in omnibus, quae mandasti, Christo cooperante salutaria tibi mandavimus. Sed imple dominicum dictum, sicut scriptum est, quoniam “qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit”; ex hoc enim “centuplum accipies et vitam possidebis aeternam”. Hoc autem petimus, fili: ut, dum missos tuos ad nos remittere iusseris cum responsis, hunc Iohannem virum religiosum cum eis mittere iubeas; fidelis enim tuus est et prudenter reportat responsa.


II recensere

STEPHANUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, VIRIS GLORIOSIS NOSTRISQUE FILIIS, OMNIBUS DUCIBUS GENTIS FRANCORUM.

Laeta gaudet sancta mater ecclaesia in provectu fidelium filiorum. Propterea, etsi corpore absentes, spiritu vero presentes, gloriosam prudentiam atque dilectionem vestram, sublimissimi filii, acsi praesentialiter amplectentes in osculo pacis salutamus, in Domino dicentes: “Benefac, Domine, bonis et rectis corde”. Quoniam fiduciam habemus, quod Deum timetis et protectorem vestrum, beatum Petrum principem apostolorum, diligitis et cum tota mentis devotione pro eius perficienda utilitate in nostra obsecratione cooperatores et adiutores eritis, – pro certo tenentes, quod per certamen, quod in eius sanctam ecclaesiam, vestram spiritalem matrem, feceritis, ab ipso principe apostolorum vestra dimittantur peccata et pro cepti cursu laboris centuplum accipiatis de manu Dei et vitam possideatis aeternam – idcirco obsecramus atque coniuramus vestram sapientissimam caritatem per Deum et per dominum nostrum Iesum Christum et diem futuri examinis, in quo omnes pro nostris facinoribus erimus reddituri rationem ante tribunal aeterni iudicis, ut nulla interponatur occasio, ut non sitis adiutores ad obtinendum filium nostrum a Deo servatum, Pippinum excellentissimum regem, pro perficienda utilitate fautoris vestri, beati apostolorum principis Petri, sicut per praesentem Droctegangum religiosum abbatem eiusque concomites direximus; quatenus, vobis concurrentibus dum nostra deprecatio fuerit impleta, ipso principe apostolorum cuius causa est largiente, vestra deleantur peccata et, ut habet potestatem a Deo concessam sicut claviger regni caelorurn, vobis aperiat ianuam et ad vitam introducat aeternam. Sed adtendite, filii, et ad participandum hoc, quod optavimus, studiosius elaborate, scientes, quod, si quis declinaverit in aliam partem, ab aeternae beatitudinis hereditate erit alienus; scriptum quippe est: “Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit”; “diligentibus namque Deum omnia cooperantur in bonum”. Bene valete.

III recensere

DOMINIS EXCELLENTISSIMIS FILIIS, PIPPINO REGI ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI SEU CAROLO ET CAROLOMANNO, IDEM REGIBUS ET UTRISQUE PATRITIIS ROMANORUM, STEPHANUS PAPA.

Dum regni vestri nomen inter ceteras gentes erga sinceram fidem beati Petri principis apostolorum lucidissime fulserit, valde studendum est, ut, unde gloriosiores ceteris gentibus in servitio beati Petri vos onmes christiani asserunt, inde omnipotenti Domino, “qui dat salutem regibus”, pro defensione sanctae suae ecclesiae perfectius placeatis, ut fidem, quam erga eundem principem apostolorum colitis, adiutricem in omnibus habeatis.

Optaveramus quidem, praecellentissimi filii, amplius protelando nostram locutionem dilatare; sed, quia prae multis ab iniquo Haistolfo rege Longobardorum nobis ingestis tribulationibus cor nostrum nimio atteritur dolore et tedet spiritus noster, ideo a multorum sermonum prolixitate declinavimus et unum, quod est necessarium, excellentissimaae christianitati vestrae innotescere studuimus.

A Deo protecte nosterque spiritalis compater et vos, dulcissimi filii, pro mercede animarum vestrarum, quemammodum misericors Deus noster caelitus victorias vobis largiri dignatus est, iusticiam beati Petri, in quantum potuistis, exigere studuistis et per donacionis paginam restituendum confirmavit bonitas vestra. Nunc autem, sicuti primitus christianitati vestrae de malicia ipsius impii regis ediximus, ecce iam mendatium et iniqua perversitas atque eius periurium declaratum est. Antiquus quippe humani generis ostis, diabolus, eius perfidum invasit cor, et, quae sub vinculo sacramenti adfirmata sunt, irrita facere visus est; nec unius enim palmi terrae spatium beato Petro sanctaeque Dei ecclaesiae, rei publice Romanorum, reddere passus est.

Tanto quippe a die illo, a quo ab invicem separati sumus, nos affligere et in magna ignominia sanctam Dei ecclesiam habere conatus est, quanto non possunt hominum linguae aenarrare, quia etiam et ipsi lapides, si dici potest, tribulationem nostram magno ululatu flerent; et ita nos visus est affligere, ut denuo in nobis innovata fuisset infirmitas. Nimis namque lugeo, excellentissimi filii, cur, verba nostrae infelicitatis non audientes, mendatium plus quam veritatem credere voluistis, inludentes vos et inridentes. Unde et sine aeffectu iustitiae beati Petri ad proprium ovile et populum nobis commissum sumus reversi.

Omnes denique christiani ita firmiter credebant, quod beatus Petrus princeps apostolorum nunc per vestrum fortissimum brachium suam percepisset iustitiam, dum tam maximum ac praefulgidum miraculum vestris felicissimis temporibus demonstravit talemque vobis inmensam victoriam dominus deus et salvator Iesus Christus per intercessiones sui principis apostolorum pro defensione sanctae suae ecclesiae largiri dignatus est; sed tamen, boni filii, credentes eidem iniquo regi, quod per vinculum sacramenti pollicitus est, propria vestra voluntate pro donationis paginam beati Petri sanctaeque Dei ecclesiae rei publice civitates et loca restituenda confirmastis. Sed ille, oblitus fidem christianam et Deum qui eum nasci praecepit, irrita, que per sacramentum firmata sunt, facere visus est. Quapropter “iniquitas eius in verticem illius descendit”; patefactus quippe est laqueus, quem effodit, et in eo pro suo mendatio et periurio incidit.

Coniuro vos, filii excellentissimi et a Deo protecti, per dominum deum nostrum et sanctam eius, gloriosam semperque virginem genetricem Mariam, dominam nostram, omnesque virtutes caelorum seu per beatum Petrum principem apostolorum, qui vos in reges unxit, ut doleat vobis pro sancta Dei ecclesia, et iuxta donationem, quam eidem protectori vestro, domino nostro, beato Petro, offerre iussistis, omnia reddere et contradere sancte Dei ecclesiae studeatis et nequaquam iam ipsius nequissimi regis vel eius iudicum seductuosa verba et illusionis mendatia credatis. Ecce enim patefactum est eius mendatium, ut nequaquam ulterius vires credendi habere possit; sed magis, cognito eius iniquo ingenio et iniqua voluntate, eius fraudantur insidiae. Et quod semel beato Petro polliciti estis et per donationem vestram manu firmatam, pro mercede animae vestrae beato Petro reddere et contradere festinate. Beatus denique Paulus apostolus ait: “Melius est non vovere, quam post votum non reddere”. Etenim nos omnes causas sanctae Dei ecclaesiae in vestro gremio commendavimus; et vos reddetis Deo et beato Petro rationem in die tremendi iuditii, quomodo decertaveritis pro causa eiusdem principis apostolorum et restituendis eius civitatibus et locis. Vobis denique multis iam devolutis temporibus hoc bonum opus reservatum est: ut per vos exaltetur ecclesia et suam princeps apostolorum percipiat iustitiam. Nullus meruit de vestris parentibus tale praefulgidum munus, sed vos praeelegit et praescivit Deus ante tempora aeterna, sicuti scriptum est: “Quos praescivit et praedistinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, illos et iustificavit”. Vocati estis, iustitiam ipsi principi apostolorum sub nimia festinatione facere studete, quia scriptum est: Fides ex operibus iustificatur.

De omnibus vero tribulationibus nostris, quas passi sumus vel denuo patimur, Deo auxiliante Folradus filius [noster], vester consiliarius, et eius socii enarrent vobis. Et ita agite de causa beati Petri, ut et in hac vita victores favente Domino existatis et in futuro, intercedente ipso principe apostolorum beato Petro, gaudia possideatis aeterna.

Bene valete, excellentissimi filii.

IV recensere

DOMINIS EXCELLENTISSIMIS FILIIS, PIPPINO REGI ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI SEU CAROLO ET CARLOMANNO, IDEM REGIBUS ET UTRISQUE PATRICIIS ROMANORUM, STEPHANUS PAPA.

Providi et sapientissimi Salomonis prophetica ita fertur assertio: “Nomen bonum super misericordiam”. Nomen quippe bonum est: fidem, quam quis pollicitus fuerit, inmaculato corde et pura conscientia custodire et operibus implere; nomen enim bonum est: totis viribus ad exaltationem sanctae Dei ecclesiae, per quam et salus christianorum existit, decertare. Bonum enim inter omnes gentes de vobis exiit nomen, si operibus fuisset inpletum. Redemptor namque noster, misericors et multum miserator dominus, illis propitiator existit, quos omnino tota mentis integritate fideles et defensores sanctae suae ecclaesiae cognoverit. Qualis remuneratio aut merces sub celo existimanda et coaequanda est ad ea, quae pro defensione Dei ecclaesiae et domus beati Petri est rependenda! Ideo namque excellentissimam et [a] Deo protectam bonitatem vestram super turbas populorum et multarum gentium isdem rex regum et dominus dominantium salvos vos instituit, ut per vos sancta Dei ecclesia exaltetur.

Potuerat namque alio modo, ut illi placitum fuisset, sanctam suam vindicare ecclesiam et iustitiam sui principis apostolorum exigere; sed, quia mentem et conscientiam vestram, a Deo protecte spiritalis compater et dulcissimi filii, probare voluit, ideo nostram infelicitatem ad vos venire praecepit. Tradidimus enim corpus et animam nostram in magnis laboribus in tam spatiosam et longinquam provintiam; valde fisi in vestra fide, per Dei nutum illuc profecti sumus, adflicti in nive et frigore, aestu et aquarum inundatione atque validis fluminibus et atrocissimis montibus seu diversis periculis. Etenim, dum vestris mellifluis obtutibus praesentati sumus, omnes causas principis apostolorum in vestris manibus commendavimus, quoniam quidem inspirati a Deo aurem petitionibus nostris adcommodare dignati estis: et vos beato Petro polliciti estis eius iustitiam exigere et defensionem sanctae Dei ecclesiae procurare et, ut vere fideles Deo, pura mente pro defensione Dei ecclesiae dimicandum properastis. Sed omnipotens Dominus, “qui conterit bella ab initio”, qui superbos humiliat et humiles exaltat, ilico iustitiam beati Petri vestrae bonitati et omnibus christianis demonstravit et tale praefulgidum miraculum ostendit, quale omnino gloriosum est referendum. Illi enim inimici Dei sanctae ecclaesiae, qui in sua ferocitate confidebant, “veloces pedes habentes ad effundendum sanguinem”, super brevem numerum populi vestri inruerunt; et ita per manum beati Petri omnipotens Dominus victoriam vobis largiri dignatus est, ut illi, qui innumerabiles existebant, a paucis hominibus fuissent interemti. Et humiliati sunt ipsi inimici beati Petri usque ad terram; et ita timorem et tremorem in illis Dominus inmisit per intercessiones beati Petri, ut ad nihilum devenirent. Non enim gladius hominis, sed gladius Dei est, qui pugnat.

Videns namque suam deceptionem iniquus Haistolfus rex, cum suis Deo destructis iudicibus per blandos sermones et suasiones atque sacramenta inluserunt prudentiam vestram; et plus illis falsa dicentibus quam nobis veritatem asserentibus credidistis.

Magno namque dolore et tristitia, excellentissimi filii, cor nostrum repletum est, quur minime bonitas vestra nos audire rennuit. Omnia denique, quae per Dei iussionem vobis locuti sumus, veraciter ediximus; et iam patefacta sunt, ut facta ipsa demonstrant. Etenim, sicut primitus christianitati vestrae ediximus, iniquus Haistolfus rex, ingresso in eius perfido corde diabolo, omnia, quae per sacramentum beato Petro per vestros missos restituenda promisit, irrita fecit et nec unius palmi terrae spatium beato Petro reddere voluit. A die illo, quo [a] melliflua bonitate vestra separati sumus, tantum nos affligere et tribulare nisus est, quantum non potest os hominis enarrare. In magna namque despectione sanctam Dei ecclesiam et nostram humilitatem vestros missos habere visus est, quia etiam et ad nostram propriam animam auferendam mala eius inperatio et summissio facta est. Quid multa dicimus? Tantum nos tribulavit, quia etiam, si diei potest, et ipsi lapides pro nobis flerent. Tamen omnia vester consiliarius Fulradus presbiter et abbas una cum suis sociis, si Deum prae oculis habent, omnia vobis enarrare possunt: non enim quia iam reddere, ut constituit, propria beati Petri voluit, sed etiam scamaras atque depredationes seu devastationes in civitatibus et locis beati Petri facere sua imperatione nec cessavit nec cessat. Oblitus quippe est Deum, qui fecit eum, et fidem christianam transgressus est. Quomodo ulterius credendus est sive ipse sive eius consentanei, qui in tanta Dei mysteria sacramenta praebuerunt et noluerunt observare? Vere enim omnia vobis prediximus de eiusdem impii regis mendatio et falsitate; et, quemadmodum diximus, manifestata sunt vobis, et periurium eius deelaratum est.

Pro quo peto vos, excellentissimi et a Deo protecti filii, et nimis obsecro: doleat vobis pro sancta Dei ecclaesia et beati Petri causa, et, quae per donationem beato Petro offerendum promisistis, ei possidendum contradere debeatis. Mementote et semper in vestris precordiis firmiter tenete, quod promisistis eidem ianitori regni caelorum. Nulla iam vos seducat suasio aut acceptilatio. Considerate, qualis fortis existit exactor isdem princeps apostolorum, beatus Petrus; videte omnia. Quae ei promisistis et per donationem offerendum polliciti estis, contradere festinate, ut non lugeatis in aeternum et condemnati maneatis in futura vita. Vita enim huius mundi previs est et sicut umbra declinatur et sicut vestimentum inveterescit; illam vitam aeternam, quam vobis beatus Petrus pro sua causa et iustitia promisit, tota mente et integro corde quaerite. Decertate bonum opus, quod cepistis, inplere et, quae per donationem manu vestra confirmastis, protectori vestro, beato Petro reddere festinate, quoniam scriptum est: “Melius non vovere, quam vovere et votum non reddere”. Sciatis enim, quia sicut cyrographum vestram donationem princeps apostolorum firmiter tenet; et necesse est, ut ipsum cyrographum expleatis, ne, dum iustus iudex ad iudicandum vivos et mortuos et saeculum per ignem advenerit in futuro iudicio, isdem princeps apostolorum eundem cyrographum demonstrans nullam habere firmitatem, districtas cum eo faciatis rationes. Sed magis explete, quod promisistis, velociter, ut iterum vitam aeternam, quam ab ipso principe apostolorum promissam habetis, possideatis. Coniuro vos, excellentissimi et a Deo protecti filii, per Deum omnipotentem, qui continet omnia sua potentia, et per sanctam eius matrem, gloriosam, semper virginem Mariam, dominam nostram, atque per virtutes caelorum et per beatos principes apostolorum Petrum et Paulum atque per tremendum iudicii diem, ubi omnes constricte ad reddendum de nostris factis rationem adsistere habemus, ubi nulla est ingeniosa excusatio: velociter et sine ullo inpedimento, quod beato Petro promisistis per donationem vestram, civitates et loca atque omnes obsides et captivos beato Petro reddite vel omnia, quae ipsa donatio continet; quia ideo vos Dominus per humilitatem meam, mediante beato Petro, unxit in reges, ut per vos sancta sua exaltetur ecclesia et princeps apostolorum suam suscipiat iustitiam.

Magnum desiderium in nostro corde habebamus, vestros mellifluos vultus aspicere et de vestrae iocunditatis laetitia gaudere, iuxta quod sapientissimus ait Salomon: “Per vicos et plateas quesivi, quem dilexit anima mea”. Et certe, quos dileximus, per Dei iussionem invenimus et, quos desideravimus, amplexi sumus. Pro quo diffusa est super vos benedictio et gratia beati Petri, ut Domini fuit provisio: quod nullus de vestris parentibus meruit suscipere, vos suscepistis; et princeps apostolorum, prae ceteris regibus et gentibus vos suos peculiares faciens, omnes suas causas vobis commisit; et vos reddetis rationem Deo, quomodo pro iustitia ipsius ianitoris regni caelorum decertaveritis.

Cunctus namque noster populus rei puplice Romanorum magno dolore et amarissimis lacrimis una nobiscum tribulantur pro eo, dum ad tam longam et spaciosam provintiam properavimus et pre phatigio validi iteneris caro nostra minuata est, si vacui et infructuosi sine aeffectu iustitiae reversi sumus. Attamen nos infelices iuxta dominicum preceptum egimus et omnes causas beati Petri vobis commendavimus, et vobis pertinet hoc sive ad peccatum sive ad mercedem. Nam et omnes gentes ita firmiter tenebant, quod beatus Petrus nunc per vestrum fortissimum brachium suam percepisset iustitiam. Et factum non est; et in magno cordis stupore de hoc omnes evenerunt. Sed peto excellentissimam bonitatem vestram, ut vituperium hoc a gentibus abstollatis. Et omnibus fidem vestram operibus ostendite, eo quod “fides”, ut scriptum est, “sine operibus otiosa est”. Cum qua enim fiducia aut fortitudine ad expugnandos inimicos vestros pergere potestis, si iustitiam beati Petri, ut promisistis et initiastis, non perficeritis? Si enim, ut cepistis, operibus adimpleveritis, eritis semper victores et fortissimi super vestros inimicos et presentem regnum per multorum annorum spacia cum bona possidebitis fama et vitam percipietis aeternam. Tantopere direximus ad vos Wilharium reverentissimum et sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum et fidelem, qui vobis omnia de nostra tribulatione et causa beati Petri proprio ore enarret; cui in omnibus credere iubeatis et exitum bonum in causa beati Petri ponere. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat. Bene valete.

V recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI, PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM STEPHANUS PAPA.

Quanta luctuosa et amarissima tristicia circumvallati quantaque anxiaetate atque angustia coartati simus et quantas, crebrescentibus continuis malis, oculi nostri distillantes profundant lacrimas, credimus, quod et ipsa omnium elementorum figmenta enarrent. Quis enim harum tribulacionum conspector non lugeat? Quis auditor harum nobis inhaerentium calamitatum non ululet? Quam ob rem cuiusdam bonae mulieris Susannae pudicitiae loquimur verba: “Angustiae nobis undique, et quid agamus ignoramus”. O filii excellentissimi et christianissimi, utinam omnipotens rerum creator, Dominus, quemadmodum priscis temporibus Abbacuc illum prophaetam ad refocilandum et consolandum Danihelem praecipuum prophetam abstrusum in leonum lacu repentino volatu adportatum ab angelo miserat, ita et nunc, si dici potest, eius misericordissima longanimitas a Deo servatam excellenciam tuam vel unius horae momento praesentem fecisset ad contemplandas erumnosas et lugubres angustias et tribulationes, quas inaniter a Langobardorum gente et eorum nefando rege patimur. Ecce venerunt nobis dies angustiae; presto sunt dies fletus et amaritudinis, dies anxietatis et gemitus doloris, quoniam quod timebamus evenit et quod verebamur accidit. Pro quo angustiati, afflicti atque oppressi et ex omni circumquaque parte circumdati ab eorum nequissimo Haistulfo rege et eorum Langobardorum gente, profusis lacrimis percussoque pectore, cum propheta Dominum deprecantes dicimus: “Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui libera nos”; et rursum: “Adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium nostrum; Domine, iudica nocentes nos et expugna inpugnantes nos”. Etenim, sepius bonitati tuae innotescere videmur licet nostras tribulationes, tamen et nunc luctu et gemitu referendum malorum pericula, quae ab eodem protervo rege passi sumus et eius gente Langobardorum, magno cogente periculo, significandum studuimus.

lam credimus, christianissime et excellentissime fili et spiritalis compater, omnia nobilitati tuae esse cognita: quomodo pacis federa ab impio Haistulfo rege et eius gente dissipata sunt; et qualiter nihil, iuxta ut constituit et per vinculum sacramenti confirmatum est, valuimus impetrare; etiam quia nullum augmentum nobis factum est, potius autem post desolationem totius nostrae provintiae et plura homicidia ab eadem gente perpetrata. Et iam, quod cum magnis lacrimis et dolore cordis dicimus, agnoscas, excellentissime fili et spiritalis compater: in ipsis Ianuariarum Kalendis cunctus eiusdem Haistulfi Langobardorum regis exercitus Tusciae partibus in hanc civitatem Romanam coniunxerunt et resederunt iuxta portam beati Petri apostoli atque portam sancti Pancratii et Portuensi; ipse vero Haistulfus cum aliis exercitibus coniunxit ex alia parte et sua fixit tentoria iuxta portam Salariam et ceteras portas et nobis direxit dicens: “Aperite mihi portam Salariam, et ingrediar civitatem; et tradite mihi pontificem vestrum, et habeo in vobis compassionem; alioquin, muros subvertens, uno vos gladio interficiam et videam, quis vos eruere possit a manibus meis”. Sed et Beneventani omnes generaliter in hanc Romanam urbem coniungentes resederunt iuxta portam beati Iohannis baptiste seu et iuxta portam beati Pauli apostoli vel ceteras istius Romanae civitatis portas.

Et omnia extra urbem praedia longe lateque ferro et igne consumpserunt, domos omnes conburentes poene ad fundamenta destruxerunt. Ecclesias Dei incenderunt et sacratissimas sanctorum imagines in ignem proitientes suis gladiis consumpserunt; et munera sancta, id est corpus domini nostri Iesu Christi, in suis contaminatis vasibus, quos folles vocant, miserunt et cibo carnium copioso saturati comedebant eadem munera; velamina altarium ecclesiarum Dei vel omnia ornamenta, quod nimis crudele edici est, auferentes in propriis utilitatibus usi sunt. Servos Dei monachos, qui pro offitio divino in monasteriis morabantur, plagis maximis tundentes, plures laniaverunt; et sanctaemuniales feminas atque reclusas, quae ab infancia et pubertatis tempore pro Dei amore sese clausure tradiderunt, abstrahentes cum magna crudelitate polluerunt; qui etiam et in ipsa contaminatione alias interficere visi sunt. Et omnes domos cultas beati Petri igni conbusserunt vel omnium Romanorum, ut dictum est, domos conburentes extra urbem funditus destruxerunt et omnia peculia abstulerunt et vineas fere ad radices absciderunt et messes conterentes omnino devoraverunt. Et neque domui sancte nostrae ecclaesiae neque cuiquam in hac Romana urbe conmoranti spes vivendi remansit, quia, ut dictum est, omnia ferro et igne consumpserunt et multos interfecerunt. Sed et copiosam familiam beati Petri vel omnium Romanorum, tam viros quamque mulieres, iugulaverunt et alios plures captivos duxerunt. Nam et innocentes infantulos a mamillis matrum suarum separantes, ipsasque vi polluentes, interemerunt ipsi impii Langobardi. Et tanta mala in hac Romana provintia fecerunt, quanta certe nec pagane gentes aliquando perpetratae sunt, quia etiam, si dici potest, et ipsi lapides, nostras dissolationes videntes, ululant nobiscum.

Quinquaginta et quinque dies hanc adflictam Romanam civitatem obsidentes et ex omni parte circumdantes, prelia fortissima die noctuque cum pessimo furore incessantes contra nos ad muros istius Romane urbis commiserunt et non deficiebant inpugnantes nos, ut suae potestati, quod avertat divinitas, subiciens omnes uno gladio isdem iniquus Haistulfus interimeret. Ita enim, cum magno furore exprobrantes nos, adserebant: “Ecce circumdati estis a nobis et non effugietis manus nostras; veniant nunc Franci et eruant vos de manibus nostris”.

Nam et civitatem Narniensem, quam beato Petro tua christianitas concessit, abstulerunt seu et aliquas civitates nostras conprehenderunt. Quam ob rem afflicti vix potuimus per maximum ingenium marino itinere praesentes nostras litteras et missos ad tuam excellentissimam christianitatem dirigere, quas et cum magnis lacrimis scripsimus.

Qui etiam – probante veritate dicimus – per unamquamque litteram lacrimas sanguine mixtas exprimeremus: et utinam praestaret nobis Dominus, ut, qua hora nostram luctuosam adhortationem legeris, in praesentia tua per omnem litteram sanguine plena lacrima flueret.

Unde, fili excellentissimae et spiritalis compater, peto te et, tamquam praesentialiter adsistens provolutus terrae et tuis vestigiis me prosternens cum divinis mysteriis, coniuro coram Deo vivo et vero et eius principe apostolorum beato Petro, ut sub nimia festinatione et maxima celeritate nobis subvenias, ne pereamus, quoniam post Deum in tuis manibus nostras omnium Romanorum commisimus animas. Non nos derelinquas: sic non te derelinquat Dominus in omnibus tuis actibus et operibus. Non nos spernas: sic non te spernat Dominus invocantem eius potentiam. Ne elonges a nobis auxilium tuum, christianissime fili et spiritalis compater: sic non elonget Dominus auxilium suum et proteccionem a te tuaque gente, dum ingressi fueritis contra inimicos vestros ad dimicandum. Adiuva nos et auxiliare nostri sub magna velocitate, christianissime: sic adiutorium sumas a Deo omnipotente, qui te unxit super turbas populorum per institutionem beati Petri in regem. Occurre, occurre, fili, occurre et subveni nobis, antequam gladius inimicorum ad cor nostrum pertingat – peto te, ne pereamus, ne quando dicant gentes, quae in cuncto orbe terrarum sunt: “Ubi est fidutia Romanorum, quam post Deum in regibus et gente Francorum habebant?” Non nos patiaris perire et ne moreris aut differre nobis solatiandum nec a tuo nos separes auxilio: sic non sis alienus a regno Dei et vi separatus a tua dulcissima coniuge, excellentissima regina et spiritali nostra commatre. Non nos amplius anxiari et periclitari atque in luctu et fletu perseverare permittas, bone excellentissime fili et spiritalis compater: sic non superveniat tibi luctus de tuis meisque dulcissimis filiis, domno Carolo et Carolomanno, excellentissimis regibus et patritiis. Non obdures aurem tuam ad audiendum nos et ne avertas faciem tuam a nobis, ne confundamur in nostris petitionibus et ne periclitemur usque in finem: sic non obduret Dominus aurem suam tuas ad exaudiendum preces et ne avertat faciem suam a te in illo futuri examinis die, quando cum beato Petro et ceteris suis apostolis ad iudicandum sederit omnem ordinem, omnem sexum omnemque potestatem humanam et saeculum per ignem, dicaturque tibi, quod avertat divinitas: “Nescio te, quia non auxiliatus es Dei aecclesiae et defendere minime procurasti eius peculiarem populum periclitantem”. Audi me, fili, audi me et subveni nobis. Ecce adest tempus salvandi nos: salva nos, antequam pereamus, christianissime rex. Quid enim melius quidve elegantius aut egregius, quam periclitantes et in angustia positos salvare? Scriptum quippe est: Qui salvat, tamquam qui edificat. Hinc enim praecipuus Esaias propheta ait: “Subvenite oppresso”. Omnes enim gentes, quae circumquaque sunt positae et ad vestram per Dei potentiam Francorum fortissimam gentem refugium fecerunt, salvae factae sunt; et si omnibus gentibus auxilium inpertire non differtis et per vos salve efficiuntur, multo amplius sanctam Dei ecclesiam et eius populum de inimicorum inpugnatione debueratis liberare. quanta fidutia in nostro inerat corde, quando vestrum mellifluum conspicere meruimus vultum et in caritatis vinculo sumus alligati atque connexi, in magna quiete et securitate nos permanere! Sed, dum a vobis sperabamus lucem videre, “eruperunt tenebrae”, et facta sunt novissima nostra peiora prioribus. Considera, fili, considera et omnino percogita – per Deum vivum te coniuro –: quoniam et nostra et omnis Romanorum populi animae post Deum et eius principem apostolorum in tuam a Deo protectam excellentiam et gentem Francorum a Deo tibi commissae pendent, quia, ut praelatum est, in tuo gremio nostras commisimus animas; et si perire, quod absit et avertat divina clementia, nos contigerit, perpende, obsecro, et omni modo perpensa, in cuius anima respiciat ad peccatum. Certe enim omnino crede, christianissime, si nobis aliqua evenerit calamitas, quod absit, periclitandi, tu de omnibus, a Deo protecte, dilectissime nobis, ante tribunal Dei eris redditurus rationem cum omnibus tuis iudicibus, quoniam, ut praelatum est, nulli alio nisi tantummodo tuae amantissimae excellentiae vel dulcissimis filiis et cuncte genti Francorum – per Dei praeceptionem et beati Petri – sanctam Dei ecclaesiam et nostrum Romanorum rei publicae populum comisimus protegendum. Ecce omnes nostros dolores et anxietates atque angustias tuae a Deo protectae bonitati innotuimus. Tu vero, excellentissime fili et spiritalis compater, age et libera post Deum in te confugientes, ut, fructum bonum afferens, in futuri examinis die mereatis dicere: “Domine meus, princeps apostolorum beate Petre, ecce ego clientulus tuus, cursum consummans, fidem tibi servans, ecclaesiam Dei a superna claementia tibi commendatam de manibus persequentium defendens liberavi et, adsistens inmaculatus coram te, offero tibi pueros, quos mihi commisisti de manibus inimicorum eruendos, sospes atque incolumes exsistentes”. Tunc, et in praaesenti vita regni gubernacula tenens etiam et in futuro saeculo cum Christo regnans, caelestium praemiorum gaudia adipisci merearis, audiens nimirum paternam desiderabilem vocem illam inquientis: “Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis praeparatum est ab origine mundi”. Incolumem excellentiam tuam superna gratia custodiat.

VI recensere

EMBOLUM.

Opere namque direximus ad vestram christianissimam excellentiam praesentem nostrum missum Georgium, reverentissimum ac sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum, atquae Warneharium relegyosum abbatem, missum vestrum, seu Thomaricum et Comitam, magnificos, idem missos nostros. Qui vobis nostros omnes dolores et cunctas dissolationes, quas a Langobardorum gente et eorum protervo rege passi sumus et assidue patimur, vobis subtili enarratione, sicut propriis oculis viderunt, viva voce dicere debeant. Quibus et in omnibus tamquam nobismet ipsis credere iubeat christianissima excellentia vestra et nostram liberationem nimis festinanter provocare. Et coniuro te per Deum vivum et verum, a Deo protecte fili et spiritalis compater, ut nequaquam amplius discredas nostras afflicciones et nullo modo neclectum ponatis ad liberandum nos, ne, quod absit, si amplius credere distuleris et neclexeris nos eruendum, nobis, quod avertat divinitas, inruat calamitas pereundi et vobis pertineat ad magnum detrimentum et peccatum atque condemnationem in praesenti et aeterna vita, quia vobis animas omnium nostrum Romanorum tradidimus. Sed magis magisque, ut praelatum est, coniuramus te, a Deo servate, excellentissime fili et spiritalis compater, per patrem et filium et spiritum sanctum, trinitatem indivisam, ut nostras tribulationes et angustias atque dolores et desolationes credere iubeatis sine qualibet ambiguitate et nobis propter Deum subvenire et ad


liberandum nos de manibus Langobardorum, inimicorum nostrorum, nimis festinanter occurrere digneris, ut, fructum afferens copiosum, victor, intercedente beato Petro, super omnes barbaras nationes efficiaris et vitam aeternam possideas. Praefatus vero Warneharius abbas pro amore beati Petri, loricam se induens, per muros istius afflictae Romane civitatis die noctuque vigilavit et pro nostra omnium Romanorum defensione atque liberatione, ut bonus atleta Christi, totis suis viribus decertavit.

VII recensere

DOMINIS EXCELLENTISSIMIS PIPPINO, CAROLO ET CARLOMANNO, TRIBUS REGIBUS ET NOSTRIS ROMANORUM PATRICIIS, SEU OMNIBUS EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRESBITERIS ET MONACHIS SEU GLORIOSIS DUCIBUS, COMITIBUS VEL CUNCTO EXERCITUI REGNI ET PROVINCIE PRANCORUM STEPHANUS PAPA ET OMNES EPISCOPI, PRESBITERI, DIACONES SEU DUCES, CARTULARII, COMITES, TRIBUNENTES ET UNIVERSUS POPULUS ET EXERCITUS ROMANORUM, OMNES IN AFFLICCIONE POSITI.

Quanta luctuosa et amarissima tristicia circumvallati quantaque anxsietate adque angustia coartati simus et quantas, crebrescentibus continuis malis, oculi nostri destillantes profundant lacrimas, credimus, quod et ipsa omnium elementorum figmenta enarrent. Quis enim harum tribulacionum conspector non lugeat? Quis auditor harum nobis inhaerencium calamitatum non ululet? Quam ob rem cuiusdam bonae mulieris Susannae pudiciciae verba loquimur: “Angustiae nobis undique, et quid agamus ignoramus '. O christianissimi, ecce venerunt nobis dies angustiae; presto sunt dies fletus et amaritudinis, quoniam, quod timebamus a Langobardis, evenit. Pro quo angustiati, afflicti et ex omni circumquaque parte circumdati ab eorum nequissimo Haistulffo rege et gente, cum propheta Dominum deprecantes dicimus: “Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui libera nos”; et rursum: “Apprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium nostrum”. Ecce enim cognitum habetis: quomodo pacis foedera a praefato impio Haistulffo rege et eius gente dissipata sunt; et qualiter nihil, iuxta ut constituit et per vinculum sacramenti confirmatum est, valuimus inpetrare; etiam quia nullum augmentum nobis factum est. Et iam in ipsis Ianuariarum Kalendis cunctus eiusdem Langobardorum [ regis] exercitus Tusciae partibus in hanc civitatem Romanam coniunxerunt et resederunt iuxta portam beati Petri adque beati Pancratii et Portuense; ipse vero Aistulfus cum aliis exercitibus coniunxit ex alia parte et sua fixit tentoria iuxta portam Salariam et caeteras portas et sepius nobis direxit: “Aperite mihi portam Salariam, et ingrediar civitatem; et tradite mihi pontificem vestrum, et pacienciam ago in vobis; minus ne, muros devertens, uno vos gladio interficiam et videam, quis vos eruere possit de manibus meis”. Sed et Beneventani omnes generaliter in hanc Romanam urbem coniungentes resederunt iuxta portam beati Iohannis et beati Pauli apostoli et caeteras istius Romane urbis portas.

Et omnia extra urbem praedia longe lateque ferro et igne consumserunt, domos omnes conburentes pene ad fundamenta destruxerunt. Ecclesias Dei incenderunt et sacratissimas sanctorum imagines in ignem proicientes suis gladiis consumserunt; et munera sancta, id est corpus domini nostri Iesu Christi, in suis contaminatis vasibus, quos folles vocant, miserunt et cibo carnium copioso saturati comedebant eadem munera; velamina altarium ecclesiarum Dei vel omnia ornamenta, quod nimis crudele edici est, auferentes in propriis utilitatibus usi sunt. Servos Dei monachos, qui pro officio divino in monasteriis morabantur, plagis maximis tundentes, plures laniaverunt; et sanctimoniales feminas adque reclusas, quae ab infancia et pubertatis tempore pro Dei amore sese clausurae tradiderunt, abstrahentes cum magna crudelitate polluerunt; qui eciam et in ipsa contaminacione alias interficere visi sunt. Et omnes domos cultas beati Petri igni combusserunt vel omnium Romanorum, ut dictum est, domos comburentes extra urbem funditus destruxerunt. Et omnia peculia abstulerunt et vineas fere ad radices absciderunt et messes conterentes omnino devoraverunt. Et neque domui sancte nostrae ecclesie neque cuiquam in hac Romana urbe commoranti spes remansit vivendi, quia, ut dictum est, omnia ferro et igne consumserunt et multos homines interfecerunt. Sed et copiosam familiam beati Petri vel omnium Romanorum, tam viros quamque mulieres, iugulaverunt et alios plures captivos duxerunt. Nam et innocentes infantulos a mamillis matrum suarum separantes, ipsasque vi polluentes, interemerunt ipsi impii Langobardi. Et tanta mala in hac Romana provincia fecerunt, quanta certe naec pagane gentes aliquando perpetratae sunt, quia etiam, si dici potest, et ipsi lapides, nostras dissolaciones videntes, ululant nobiscum.

Quinquaginta et quinque dies hanc afflictam Romanam civitatem obsidentes et ex omni parte circumdantes, proelia fortissima die noctuque cum pessimo furore incessanter cum diversis machinis et adinventionibus plurimis contra nos ad muros istius Romanae urbis commiserunt, ut suae potestati, quod avertat divinitas, subiciens omnes uno gladio isdem inimicus Haistulfus interimeret. Ita enim, cum magno furore exprobrantes nos, adserebant: “Ecce circumdati estis a nobis; veniant nunc Franci et eruant vos de manibus nostris”.

Nam et civitatem Narniensem, quam beato Petro concessistis, absstulerunt et aliquas civitates nostras comprehenderunt. Quam ob rem constricti vix potuimus marino in itinere praesentes nostras litteras et missum ad vestram christianitatem dirigere, quas et cum magnis lacrimis scripsimus.

Unde, dilectissimi nobis, peto vos et, tanquam praesencialiter adsistens cum divinis misteriis, coniuro coram Deo vivo et vero et eius principe apostolorum beato Petro, ut sub nimia festinacione nobis subveniatis, ne pereamus, quoniam post Deum in manibus vestris nostras omnium Romanorum commisimus animas. Non nos derelinquatis: sic non vos derelinquat Dominus in omnibus vestris actibus. Non nos spernatis: sic non vos spernat Dominus eius invocantes potenciam. Ne elongetis a nobis auxilium vestrum, christianissimi: sic non elonget Dominus auxilium suum a vobis, dum ingressi fueritis contra inimicos vestros ad dimicandum. Adiuvate nos sub magna velocitate, dilectissimi nobis; occurrite, occurrite et subvenite nobis, antequam gladius inimicorum ad cor nostrum pertingat – peto vos, ne pereamus, ne quando dicant gentes, quae in cuncto orbe terrarum sunt: ' Ubi est fiducia Romanorum, quam post Deum in regibus et in gente Francorum habebant?' Non nos permittatis perire et ne differatis nobis ad solaciandum nec a vestro separetis auxilio: sic non sitis alieni a regno Dei, et ne obduret Dominus aurem suam vestras ad exaudiendas preces et ne avertat faciem suam a vobis in illo futuro examinis die, quando cum beato Petro et ceteris suis apostolis ad iudicandum sederit omnem ordinem omnemque potestatem humanam et saeculum per ignem, dicaturque vobis, quod avertat divinitas: “Nescio vos, quia non auxiliati estis Dei aeclesiae, defendere minime procurastis eius periclitantem peculiarem populum”.

Audite nos, dilectissimi, audite nos et subvenite nobis. Ecce adest tempus salvandi nos: salvate nos, antequam pereamus, christianissimi. Omnes etenim gentes, quae circumquaque sunt positae et ad vestram per Dei potentiam Francorum fortissimam gentem refugium fecerunt, salve factae sunt; et si omnibus auxilium inpertire non differetis, multo amplius sanctam Dei aeclesiam et eius populum de inimicorum inpugnatione debueratis liberare. Considerate, dilectissimi, et omnino percogitate – per Deum vivum vos coniuro –: quoniam post Deum et eius principem apostolorum nostrae omnium Romanorum animae in vobis pendent; et si perire, quod absit, contigerit, pensate, in cuius animam respiciat ad peccatum. Certe enim omnino credite, christianissimi, si nobis aliqua evenerit calamitas, quod absit, periclitandi, vos de omnibus ante tribunal Dei eritis reddituri rationem. Sed magis, dilectissimi nobis, agite et liberate post Deum in vobis confugientes, ut, fructum bonum afferentes, in futuri examinis die mereatis dicere: “Domine noster, princeps apostolorum beate Petre, ecce nos clientuli tui, cursum consummantes, fidem servantes tibi, aeclesiam Dei a superna clementia tibi commendatam de manibus persequentium defendentes liberavimus et, adsistentes inmaculati coram te, offerimus tibi pueros, quos nobis commisisti de manibus inimicorum eruendos, sospites atque incolomes existentes”. Tunc et in praesenti vita et in futuro seculo caelestium praemiorum gaudia adipisci mereamini, audientes paternam desiderabilemque vocem illam inquientis: “Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis praeparatum est ab origine mundi”.

Opere namque direximus praesentem nostrum missum Georgium, reverentissimum ac sanctisimum fratrem et coepiscopum nostrum, atque Warneharium religiosum abbatem, missum vestrum, seu Thomaricum et Comitam, magnificos, idem nostros missos. Qui vobis omnes nostros dolores et cunctas dissolationes, quas a Longabardorum gente et eorum protervo rege passi sumus et assidue patimur, vobis subtili enarratione, quae propriis oculis viderunt, viva voce edicere debeant. Quibus et in omnibus tamquam nobismet ipsis credere iubeatis et nostram liberationem nimis festinanter procurare.

Et coniuro vos per Deum vivum et verum, ut nequaquam amplius discredatis nostras afflictiones et neglectum ponatis ad liberandum nos, ne, quod absit, si amplius credere distuleritis et neglexeritis nos eruendum, nobis, quod avertat divinitas, irruat calamitas pereundi et vobis pertineat ad magnum detrimentum et peccatum atque condempnationem in praesenti et aeterna vita, quia vobis animas omnium nostrorum Romanorum tradidimus. Sed magis magisque vos, ut prelatum est, coniuramus per patrem et filium et sanctum spiritum, trinitatem indivisam, ut nostras tribulationes et angustias atque dolores et desolationes credere sine qualibet ambiguitate iubeatis, et nobis propter Deum subvenire et ad liberandum nos de manibus Longabardorum, inimicorum nostrorum, nimis festinanter occurrere iubeatis, ut fructum afferentes copiosum, vita aeterna, intercedente beato Petro, perfrui mereamini.

Praefatus vero Warneharius pro amore beati Petri, loricam se induens, per muros istius afflicte Romane civitatis vigilabat die noctuque et pro nostra omnium Romanorum defensione atque liberatione, ut bonus adleta Christi, decertavit totis suis cum viribus. Bene valete

VIII recensere

PETRUS VOCATUS APOSTOLUS A IESU CHRISTO, DEI VIVI FILIO, – QUI, ANTE OMNIA SECULA CUM PATRE REGNANS IN UNITATE SPIRITUS SANCTI, IN ULTIMIS TEMPORIBUS PRO NOSTRA OMNIUM SALUTE INCARNATUS ET HOMO FACTUS NOS SUO REDEMIT PRAECIOSO SANGUINE PER VOLUNTATEM PATERNE GLORIAE, QUEMADMODUM PER SANCTOS SUOS DESTINAVIT PROPHAETAS IN SCRIPTURIS SANCTIS, – ET PER ME OMNIS DEI CATHOLICA ET APOSTOLICA ROMANA ECLAESIA, CAPUD OMNIUM ECLESIARUM DEI, IPSIUS REDEMPTORIS NOSTRI SANGUINE SUPER FIRMAM FUNDATA PETRAM, ADQUE EIUSDEM ALMAE ECLAESIAE STEPHANUS PRAESUL: GRACIA, PAX ET VIRTUS AD ERUENDAM EANDEM SANCTAM DEI ECLESIAM ET EIUS ROMANUM POPULUM MIHI COMMISSUM DE MANIBUS PERSEQUENTIUM PLENIUS MINISTRETUR A DOMINO DEO NOSTRO VOBIS, VIRIS EXCELLENTISSIMIS PIPPINO, CAROLO ET CARLOMANNO, TRIBUS REGIBUS, ADQUE SANCTISSIMIS EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRESBITERIS VEL CUNCTIS RELIGIOSIS MONACHIS, VERUM ETCIAM DUCIBUS, COMITIBUS ET CUNCTIS GENERALIBUS EXERCITIBUS ET POPULO FRANCIAE COMMORANTIBUS.

Ego Petrus apostolus, dum a Christo, Dei vivi filio, vocatus sum supernae clemenciae arbitrio, illuminator ab eius potencia tocius mundi sum praeordinatus, ipso domino Deo nostro confirmante: “Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti”; et iterum: “Accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remituntur eis”. Et mihi, suo exiguo servo et vocato apostolo, singillatim suas commendans oves, ait: “Pasce oves meas, pasce agnos meos”; et rursum: “Tu es Petrus, et super anc petram aedificabo eclesiam meam, et porte inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni caelorum; quecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelis, et, quecumque solveris super terram, erunt soluta et in celis”. Quam ob rem omnes, qui meam audientes impleverint praedicacionem, profecto credant, sua in hoc mundo Dei praecepcione relaxari peccata, et mundi adque sine macula in illam prograedientur vitam; etenim, quia illuminacio spiritus sancti in vestris refulsit praefulgidis cordibus vosque amatores effecti estis sanctae et unice trinitatis per susceptum evvangelicae praedicacionis verbum, profecto in hac apostolica Dei Romana eclesia nobis commissa vestra futurae retribucionis spes tenetur adnexa.

Ideoque ego, apostolus Dei Petrus, qui vos adoptivos habeo filios, ad defendendum, de manibus adversariorum hanc Romanam civitatem et populum mihi a Deo commissum seu et domum, ubi secundum carnem requiesco, de contaminacione gencium eruendam verum tamen omnium dileccionem provocans adortor et liberandam eclesiam Dei mihi a divina potencia commendatam omnino praetestans admoneo pro eo, quod maximas afflicciones et oppraessiones a pessima Langobardorum gente paciuntur. Nequaquam aliter teneatis, amantissimi, sed pro certo confidite: per memet ipsum tamquam in carne coram vobis vivus adsistens per hanc adortacionem validis constringimus atque obligamus adiuracionibus, quia secundum promissionem, quam ab eodem domino Deo et redemptori nostro accepimus, peculiares inter omnes gentes vos omnes Francorum populos habemus. Itaque praetestor et admoneo tamquam in enigmate et firma obligacione coniuro vos, christianissimos reges Pippinum, Carolum et Carlomannum, adque omnes sacerdotes, episcopos, abbates, praesbiteros vel universos religiosos monachos, vel cunctos iudices, idem duces, comites et cunctum Francorum regni populum et tamquam praesentaliter in carne vivus adsistens coram vobis ego, apostolus Dei Petrus, ita firmiter credite vobis adhortacionis alloqui verba, quoniam, etsi carnaliter desum, spiritaliter autem a vobis non desim; quoniam scriptum est: “Qui suscipit profaetam in nomine prophaetae, mercedem suscipit prophaetae”. Sed et domina nostra, Dei genetrix, semper virgo Maria, nobiscum vos magnis obligacionibus adiurans praetestatur atque ammonet et iubet, simul etiam et throni adque dominaciones vel cunctus caelestis miliciae exercitus nec non et martyres atque confessores Christi et omnes omnino Deo placentes. Et hi nobiscum adhortantes et coniurantes praetestantur, quatenus doleat vobis pro civitate ista Romana nobis a domino Deo commissa et ovibus dominicis in ea commorantibus nec non et pro sancta Dei ecclesia mihi a Domino commendata. Et defendite adque liberate eam sub nimia festinacione de manibus persequentium Langobardorum, ne, quod absit, corpus meum, quod pro domino Iesu Christo tormenta perpessum est, et domus mea, ubi per Dei praecepcionem requiescit, ab eis contaminentur, et populus meus peculiaris lanietur amplius nec trucidentur ab ipsa Langobardorum gente, qui tanto flagitio periurii rei existunt et transgressores divinarum scripturarum probantur. Prestate ergo populo meo Romano, mihi a Deo commisso in hac vita, fratribus vestris, Domino cooperante, praesidia totis vestris viribus, ut ego, Petrus vocatus Dei apostolus, in hac vita et in die futuri examinis vobis alterna impendens patrocinia – in regno Dei lucidissima ac praeclara vobis praeparentur tabernacula – atque praemia aeternae retribucionis et infinita paradisi gaudia vobis pollicens ad vicem tribuam, dummodo meam Romanam civitatem et populum meum peculiarem, fratres vestros Romanos, de manibus iniquorum Langobardorum nimis velociter defenderitis.

Currite, currite – per Deum vivum et verum vos adhortor et protestor – currite et subvenite, antequam fons vivus, unde saciati et renati estis, arescat; antequam ipsa modica stilla de flagrantissima flamma remanens, ex qua vestram lucem cognovistis, extinguatur; antequam mater vestra spiritalis, sancta Dei ecclesia, in qua vitam speratis percipere aeternam, humilietur, invadatur et ab impiis violetur atque contaminetur. Praetestor vos, dilectissimi filii mei adoptivi, per graciam spiritus sancti, pretestor et nimis coram Deo terribili creatori omnium adhortor atque admoneo, ego, apostolos Dei Petrus, et una mecum sancta Dei cattholica et apostolica eclesia, quam mihi Dominus commisit: ne paciamini perire hanc civitatem Romanam, in qua corpus meum constituit Dominus, quam et mihi commendavit et fundamentum fidei constituit.

Liberate eam et eius Romanum populum, fratres vestros, et nequaquam invadi permittatis a gente Langobardorum: sic non sint invase provinciae et possessiones vestrae a gentibus, quas ignoratis. Non separer a populo meo Romano: sic non sitis alieni aut separati a regno Dei et vita aeterna. Quicquid enim poposcitis a me, subveniam vobis, videlicet et patrocinium inpendam. Subvenite populo meo Romano, fratribus vestris, et perfeccius decertate atque finem imponite ad liberandum eos; nullus enim accipit coronam, nisi qui legitime decertaverit. Et vos decertate fortiter pro liberacione sanctae Dei eclesiae, ne in aeternum pereatis. Coniuro vos, coniuro, ut praelatum est, dilectissimi, per Deum vivum et omnino praetestor: minime permittatis hanc civitatem meam Romanam et in ea habitantem populum amplius a gente Langobardorum laniari: sic non lanientur et crucientur corpora et anime vestrae in aeterno atque inextinguibili Tartareo igne cum diabolo et eius pestiferis angelis; et ne dispergantur amplius oves dominici gregis mihi a Deo commissi, videlicet populum Romanum: sic non vos dispergat et proitiat Dominus, sicut Israheliticus populus dispersus est.

Declaratum quippe est, quod super omnes gentes, quae sub celo sunt, vestra Francorum gens prona mihi, apostolo Dei Petro, extitit; et ideo ecclaesiam, quam mihi Dominus tradidit, vobis per manus vicarii mei commendavi ad liberandum de manibus inimicorum. Firmissimae enim tenete, quod ego, servus Dei, vocatus apostolus, in omnibus vestris necessitatibus, dum me deprecati estis, auxiliatus sum et victoriam per Dei virtutem vobis de inimicis vestris tribui, et in antea tribuam nihilominus, credite, si ad liberandum hanc meam civitatem Romanam nimis velociter occurreritis. Mementote et hoc: quomodo et inimicos sanctae Dei eclesiae, dum contra vos praelium ingruerunt, a vobis, qui parvo numero contra eos fuistis, prosternere feci. Pro quo decertate, hanc meam velociter adimplere ammonitionem, ut perfectius meum adipisci mereamini auxilium per graciam, que data est mihi a Christo domino deo nostro. Ecce, filii carissimi, praedicans ammonui vos. Si obedieritis velociter, erit vobis pertingens ad magnam mercedem, et meis suffragiis adiuvati et in praesenti vita omnes vestros inimicos superantes et longevi persistentes bona terre comedetis et eternam procul dubio fruemini vitam; sin autem, quod non credimus, et aliquam posueritis moram aut adinvencionem, minime velociter hanc nostram inplendam adortacionem ad liberandam hanc meam civitatem Romanam et populum in ea commorantem et sanctam Dei apostolicam ecclesiam mihi a Domino commissam simul et eius praesulem, sciatis: nos ex auctoritate sancte et unice trinitatis per graciam apostolatus, que data est mihi a Christo domino, vos alienare pro transgressione nostrae adhortacionis a regno Dei et vita aeterna. Sed deus et dominus noster Iesus Christus, qui nos suo precioso redimens sanguine ad lucem perduxit veritatis nosque praedicatores et inluminatores tocius mundi constituit, det vobis ea sapere, ea intellegere eaque dissponere nimis velociter, ut celerius hanc civitatem Romanam et eius populum seu sanctam Dei ecclesiam mihi a Domino commissam ad eruendum occurratis, quatenus misericorditer sicut fidelibus sue potenciae, meis pro vobis intervenientibus suffragiis, et im praesenti vita longevos, sospites et victores conservare iubeat et venturo in seculo dona sue remuneracionis faciat multiplicius promereri cum sanctis et electis suis. Bene valete.

IX recensere

DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI, PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRITIO ROMANORUM STEPHANUS PAPA.

Explere lingua, excellentissime fili, non valemus, quantum tuo opere, tua vita delectamur. Facta quippe diebus nostris virtute miraculi vidimus, quod per excellentiam tuam sancta omnium ecclesiarum Dei mater et caput, fundamentum fidei christianae, Romana ecclesia, quae valde ab hostium inpugnatione periculorum inpugnationibus lamentabatur, magna nunc gaudii soliditate nimirum est translata atque confirmata; et moerentes christianorum animae tuo fortissimo praesidio maxime sunt relevatae laeticia. Pro quo in vestro opere et nostra exultatione libet cum angelis exclamare: “Gloria in eccelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis”. Et quia elapso anno isto in tempore valde ab hostium depopulosa inpugnatione sautiati et ultra citraque circumdati afligebamur, nunc autem tuo potentissimo auxilio erepti ab inminentibus periculis, inmenso exultamus gaudio et, benedicentes nomen Domini, cum psalmigrapho consona dicimus voce: “Haec est inmutatio dexterae Altissimi” et rursum: “Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laeticia”. Cuius enim vel saxeum pectus, tam benigno opere a tua praeclara bonitate peracto cognitoque, non statim in omnipotentis Dei laudibus atque in tuae excellentiae amorem mollescat? Haec me, fateor, excellentissime fili et spiritalis compater, que per te mirabiliter facta sunt, sepe convenientibus ex universo orbe terrarum nationibus dicere, sepe cum eis pariter admirari delectat et extensa voce melliflue tuae excellentie laudes persolvere indeficienter; haec me plerumque etiam im momento horarum excitant, indeflexibili oculo pro inmensa bonitatis tuae et universe gentis Francorum sospitate omnipotenti Deo fundere preces.

Denique, amantissime et a Deo inspirate, victor, felix et divina providentia fortissime rex, qualiter beatus Petrus apostolorum princeps tue devotionis affectum, quem pro eius causa decertans adibuisti, susceperit, ipsa cunctis liquido vita vestra testatur; scriptum quippe est: “Vota iustorum placabilia”. Libet quippe omnino, excellentissime fili, tuae bonitati magnas gratiarum persolvere laudes et, nomen Domini pro tam maxima benignitate glorificantes, exhilarata voce canere: “Benedictus dominus Deus Israel, quia visitans plebem suam et redemtionem facere” cupiens populo suo, suscitavit te nobis, christianissime, victor rex, nostris diebus fortissimum liberatorem. Quid enim aliud quam novum te dixerim Moysen et praefulgidum asseram David regem? Quoniam, quemadmodum illi ab oppressionibus allophylorum populum Dei liberaverunt, ita quoque tu, benedicte a Deo victor, fortissime rex, tuo certamine aeclesiam Dei et eius afflictum populum ab hostium inpugnatione aeruere studuisti. Benedictus es, eximie fili, a Deo excelso, qui fecit caelum et terram, et benedictus Deus, quo protegente hostes in manibus tuis sunt. “Benedicat tibi Dominus, pulchritudo iustitiae,” et tuos amantissimos natos meosque spiritales filios, domnum Carolum et Carolomannum, a Deo institutos reges Francorum et patritios Romanorum, cum christianissima eorum matre, excellentissima regina dulcissimaque coniuge, fidele Dei, spiritali nostra commatre, tueatur et in omnibus protegat. Dilatet Deus semen vestrum et benedicat in aeternum atque solium regni fruendum perenniter concedat et universam gentem Francorum sub vestra ditione permanentem inlesam custodiat. Vale in Domino, rex benignissime, quia per te sanctae Dei ecclesiae inimici humiliati sunt et magna letitia ipsa sancta Dei ecclesia est relevata et eius peculiaris populus iocundatur et per te benedicitur Deus. Pro quo et eius benediccio super te plenius est effusa; gaudium enim uberrimum in universum orbem terrarum intulisti. Magna sunt hec et omnipotentis Dei laudibus tribuenda; sed inter haec misericordissimi Dei nostri clemenciam indesinenter petimus, ut caelestis sui regni gaudio vobis tribuat vicissitudinem.

Quapropter cum magna fiducia, tamquam praesentialiter coram tuo mellifluo consistens aspectu, flexis genibus petens peto te et omnino coram Deo vivo deprecor, ut iubeas firmiter in hoc bono opere, sicut certe confidimus, usque in finem permanere pro sanctae Dei ecclaesiae perfecta exultatione et eius populi liberatione et integra securitate et plenariam iustitiam eidem Dei ecclaesiae tribuere digneris atque optimum et velocem finem in causa fautoris tui beati Petri adhibere iubeas: ut civitates reliquas, quae sub unius dominii ditione erant connexe atque constitutae, fines, territoria, etiam loca et saltora in integro matri tuae spiritali, sanctae ecclesiae, restituaere praecipiatis; ut populus Dei, quaem a manibus inimicorum redemisti, in magna securitate et delectatione tuo auxilio adiutus vivere valeat. Quoniam et filius noster Deo amabilis Folradus, fidelis vester, omnia conspitiens satisfactus est, quod nequaquam ipse populus vivere possit extra eorum fines et territoria atque possessiones, absque civitatibus illis, quae semper cum eis sub unius dominii ditione erant connexae. Peto te, fili, peto te coram Deo vivo et fortiter coniuro, spiritalis compater, ut in hoc bono opere perfectius maneas et non hominum blandimentis aut suasionibus vel promissionibus, quod absit, faveas et in aliam declines partem, sed magis, vere timens Deum, omnia, quae beato Petro sub iureiurando promisisti, adimplere iubeas et, sicut cepisti, plenariam iustitiam illi inpertire.

Etenim tirannus ille, sequax diaboli, Haistulfus, devorator sanguinum christianorum, ecclesiarum Dei destructor, divino ictu percussus est et in inferni voraginem demersus: in ipsis quippe diebus, quibus hanc Romanam urbem devastandum profectus est, post anni spatii circulum ita divino mucrone percussus est, ut profecto in eo tempore, quo, fidem suam temptans, diversa piaculi scelera perpetratus est, in eo suam impiam finiret vitam. Nunc autem Dei providentia per manus sui principis apostolorum beati Petri simul et per tuum fortissimum brachium, praecurrente industria Deo amabilis viri Folradi, tui fidelis, nostri dilecti filii, ordinatus est rex super gentem Langobardorum Desiderius, vir mitissimus. Et in praesentia ipsius Folradi sub iureiurando pollicitus est restituendum beato Petro civitates reliquas: Vaventia, Imulas et Ferraria cum eorum finibus, simul etiam et saltora et omnia territoria, nec non et Ausimum, Ancona et Humana civitates cum eorum territoriis; et postmodum per Garrinodum ducem et Grimoaldum nobis reddendum spopondit civitatem Bononiam cum finibus suis; et in pacis quiete cum eadem Dei ecclesia et nostro populo semper mansurum professus est. Atque fidelem erga Deo protectum regnum vestrum esse testatus est et petiit nos, quatenus bonitatem tuam deprecaremur, ut cum eo et cuncta gente Langobardorum magnam pacis concordiam confirmare iubeas. Nam et Spolaetini ducatus generalitas per manus beati Petri et tuum fortissimum brachium constituerunt sibi ducem. Et tam ipsi Spolitini quamque etiam Beneventani omnes se commendare per nos a Deo servatae excellentiae tuae cupiunt et inminent anhelantius in hoc deprecandum bonitatem tuam.

Unde petimus te, excellentissime fili et spiritalis compater, ut, si praedictus Desiderius, quemammodum spopondit, iustitiam sanctae Dei ecclaesiae rei puplice Romanorum beato Petro, protectori tuo, plenius restituere et in pacis quiete cum ecclesia Dei et nostro populo, sicut in pactibus a tua bonitate confirmatis continetur, permanserit cum universa sua gente, iubeas in id quod petiit tuas a Deo inspiratas aures inclinare – hoc interea anhelantius, ut nimis velociter eidem Desiderio regi obtestando, admonendo etiam et praecipiendo dirigere iubeas, ut reliquas civitates, loca, fines et territoria atque patrimonia et saltora in integro sanctae ecclaesiae reddere debeat, et tale fundamentum et obtimam finem in causa eius inponere iubeas, ut auxiliante Domino ipsa sancta Dei ecclaesia secura maneat usque in finem seculi; ut plenaria iustitia a iusto iudice, domino Deo nostro, et memoriale nomen tibi in secula maneat vel etiam cunctae Christo protecte genti vestrae Francorum. Inspiratus autem a Deo nimis festinanter causam sanctae ecclesiae perficies, quia sunt aliae canonicae causae, quas perficere debeamus, pertinentes ad magnam regni tui laudem et magnam anime tuae vel cunctae gentis Francorum inmensam mercedem. Et hoc obnixe postulamus praecelsam bonitatem tuam: ut inspiratus a Deo et eius principe apostolorum beato Petro ita disponere iubeas de parte Grecorum, ut fides sancta catholica et apostolica per te integra et inconcussa permaneat in eternum et sancta Dei ecclesia, sicut ab aliis, et ab eorum pestifera malitia liberetur et secura reddatur atque omnia propriaetatis suae percipiat, unde pro anime vestrae salute indefessa luminariorum concinnatio Dei ecclaesiis permaneat et esuries pauperum, egenorum vel peregrinorum nihilominus refectetur et ad veram saturitatem perveniant. Qualiter autem cum silentiario locuti fueritis vel quomodo eum tua bonitas absolverit, una cum exemplare litterarum, quas ei dederitis, nos certiores reddite, ut sciamus, qualiter in commune concordia agamus, sicut inter nos et Folradum Deo amabilem constitit.

Ipse vero dilectus filius noster Folradus in omnibus causis iuxta tuam praeceptionem peregit; et maximas gratias illi egimus pro suo certamine. Qui videlicet, ad vos revertens, omnia qualiter acta sunt, bonitati vestrae intimabit. Praesentes vero fidelissimos nostros, id est Georgium reverentissimum ac sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum atque Iohannem regionarium nostrumque sacellarium, petimus ut hilariori suscipiens vultu in omnibus acceptare iubeas. Et quicquid nostra vice bonitati tue locuti fuerint, eis in omnibus credere digneris atque cum effectu causae et laetabundis nuntiis ad nos remeandos absolvere iubeas. Nam et hoc obsecramus bonitatem tuam, ut nimis celeriter ad nos coniungendum absolvere praecipias reverentissimum fratrem et coepiscopum nostrum Wicharium. Omnipotens autem Dominus in cunctis actibus tuis, excellentissime, victor rex, suae dextere extensione te protegat tibique et praesentis vitae prospera et post multorum annorum curricula gaudia aeterna concedat faciatque cum tua dulcissima coniuge, excellentissima regina, spiritali nostra commatre, et vestris meisque dulcissimis filiis maximo gaudio iocundari et regni vestri gubernacula a Deo vobis concessa perfrui et, qui in presenti vita regni potestatem tenetis, etiam futuro in seculo cum Christo in aeternum regnetis, promerentes illam dominicam promissionem audire: “Venite, benedicti patris mei pro eo, quod certamen bonum certati estis, cursum consummastis, fidem servastis; sumite repositas vobis coronas et accipite regnum vobis ab origine mundi praeparatum”. Nam et ex hoc praecelse et a Deo custodite excellentiae vestrae innotescimus, quia petiit nobis Obtatus, religiosus abba venerandi monasterii sancti Benedicti, pro monachis suis, qui cum tuo germano profecti sunt, ut eos absolvere iubeas; sed qualiter tua fuerit voluntas, ita de eis exponere iubeas. Incolumem excellentiam tuam gratia superna custodiat.