Migne Patrologia Latina Tomus 58
Epistolae (Sidonius Apollinaris), J. P. Migne
LIBER PRIMUS.
1 EPISTOLA PRIMA.
Sidonius Constantio suo salutem.(0443C) 1 Diu praecipis, domine major, summa suadendi auctoritate, sicuti es in iis quae deliberabuntur consiliosissimus, ut si quae litterae paulo politiores varia occasione fluxerunt, prout eas causa, persona, tempus (0444C)elicuit, omnes retractatis exemplaribus enucleatisque uno volumine includam, Q. Symmachi rotunditatem, C. Plinii disciplinam maturitatemque vestigiis praesumptiosis insecuturus. Nam de Marco Tullio silere me in stylo epistolari melius puto, quem 2 nec Julius Titianus totum sub nominibus (0445A)illustrium feminarum digna similitudine expressit. Propter quod illum caeteri quique Frontonianorum, utpote consectaneum aemulati, cum veternorum dicendi genus imitaretur, oratorum simiam nuncupaverunt. Quibus omnibus ego, immane dictu est, quantum semper judicio meo cesserim, quantumque servandam singulis pronuntiaverim, temporum suorum meritorumque praerogativam. Sed scilicet tibi parui, tuaeque examinationi has non recensendas (hoc enim parum est), sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te immodicum esse fautorem non studiorum modo, verum etiam studiosorum. Quamobrem nos nunc perquam haesitabundos in hoc deinceps famae pelagus impellis. Porro autem super hujusmodi opusculo tutius (0445B)conticueramus, contenti versuum felicius quam peritius editorum opinione, de qua mihi jampridem in portu judicii publici, post lividorum latratuum scyllas enavigatas, sufficientis gloriae anchora sedet. Sed si et hisce deliramentis genuinum molarem invidia non fixerit, actutum tibi a nobis volumina numerosiora percopiosis scaturentia sermocinationibus multiplicabuntur. Vale.
EPISTOLA II.
Sidonius Agricolae suo salutem.
Saepenumero postulavisti ut, quia Theodorici regis Gothorum commendat populis fama civilitatem, litteris tibi formae suae quantitas, vitae qualitas (0446A)significaretur. Pareo libens, in quantum 3 epistolaris pagina sinit, laudans in te tam delicatae sollicitudinis ingenuitatem. Igitur vir est et illis dignus agnosci qui eum minus familiariter intuentur: ita personam suam Deus arbiter et ratio, naturae consummatae felicitatis dote sociata, cumulaverunt. Mores autem hujuscemodi, ut laudibus eorum nihil ne regni quidem defraudet invidia. Si forma quaeratur, corpore exacto, longissimis brevior, procerior, eminentiorque mediocribus. Capitis apex rotundus, in quo paululum a planitie frontis in verticem caesaries refuga crispatur. Cervix non sedet nervis. Geminos orbes hispidus superciliorum coronat arcus. Si vero cilia flectantur, ad malas medias palpebrarum margo prope pervenit. Aurium legulae, sicut mos gentis (0446B)est, crinium superjacentium flagellis operiuntur. Nasus venustissime incurvus. Labra subtilia, nec dilatatis oris angulis ampliata. Si casu dentium series ordinata promineat, niveum protinus repraesentat colorem. Pilis infra narium antra fruticantibus quotidiana succisio. Barba concavis hirta temporibus, quam in subdita vultus parte surgentem stirpitus tonsor assiduus genas ad usque forpicibus evellit. Menti, gutturis, colli non obesi, sed succulenti, lactea cutis, quae propius inspecta juvenili rubore suffunditur. Namque hunc illi crebro colorem non ira, sed verecundia facit. Teretes humeri, validi lacerti, dura brachia, patulae manus, recedente alvo (0447A)pectus accedens. Aream dorsi humilior inter excrementa costarum spina discriminat. Tuberosum est utrumque musculis prominentibus latus. 4 In succinctis regnat vigor ilibus. Corneum femur, internodia poplitum bene mascula. Maximus in minime rugosis genibus honor. Crura suris fulta turgentibus, et qui magna sustentat membra pes modicus. Si actionem diuturnam, quae est forinsecus exposita, perquiras, antelucanos sacerdotum suorum coetus minimo comitatu expetit, grandi sedulitate veneratur: quanquam, si sermo secretus, possis animadvertere quod servet istam pro consuetudine potius quam pro ratione reverentiam. Reliquum mane regni administrandi cura sibi deputat. Circumsistit sellam comes armiger, pellitorum turba satellitum (0447B)ne absit admittitur, ne obstrepat eliminatur: sicque pro foribus immurmurat exclusa velis, inclusa cancellis. Inter haec intromissis gentium legationibus, audit plurima, pauca respondet. Si quid tractabitur, differt: si quid expedietur, accelerat. Hora est secunda? surgit e solio, aut thesauris inspiciendis vacaturus, aut stabulis. Si venatione nuntiata procedit, arcum lateri innectere citra gravitatem regiam judicat: quem tamen, si cominus avem feramque aut venanti monstres, aut vianti sors offerat, manui post tergum reflexae puer inserit, nervo lorove fluitantibus: quem sicut puerile computat gestare thecatum, ita muliebre accipere iam tensum. Igitur (0448A)acceptum modo insinuatis e regione capitibus intendit, modo ad talum pendulum nodi parte conversa, languentem chordae laqueum vagantis digito superlabente prosequitur: et mox 5 spicula capit, implet, expellit: quidve cupias percuti, prior admonet: eligis quid faciat, quod elegeris ferit: et si ab alterutro errandum est, rarius fallitur figentis ictus, quam destinantis obtutus. Si in convivium venitur, quod quidem diebus profestis simile privato est, non ibi impolitam congeriem liventis argenti mensis cedentibus suspiriosus minister imponit. Maximum tunc pondus in verbis est: quippe cum illic aut nulla narrantur, aut seria. Toreumatum peripetasmatumque modo conchyliata profertur suppellex, modo byssina. Cibi arte, non pretio placent: fercula nitore, (0448B)non pondere. Scyphorum, paterarumque raras oblationes facilius est ut accuset sitis, quam recuset ebrietas. Quid multis? Videas ibi elegantiam Graecam, abundantiam Gallicanam, celeritatem Italam, publicam pompam, privatam diligentiam, regiam disciplinam. De luxu autem illo sabbatario narrationi meae supersedendum est, qui nec latentes potest latere personas. Ad coepta redeatur. Dapibus expleto somnus meridianus saepe nullus, semper exiguus. Quibus horis viro tabula cordi est, tesseras colligit rapide, inspicit sollicite, volvit argute, mittit instanter, joculanter compellat, patienter exspectat. In bonis jactibus tacet, in malis ridet, in neutris (0449A)irascitur, in utrisque philosophatur. Secundas fastidit vel timere, vel facere: quarum opportunitates spernit oblatas, transit oppositas. Sine motu evaditur, sine colludio evadit. Putes illum et in calculis arma tractare. Sola est illi cura vincendi. 6 Cum ludendum est, regiam sequestrat tantisper severitatem, hortatur ad ludum, libertatem, communionemque. Dicam quod sentio: timet timeri. Denique oblectatur commotione superati: et tunc demum credit sibi non cessisse collegam, cum fidem fecerit victoriae suae bilis aliena. Quodque mirere, saepe illa laetitia, minimis occasionibus veniens, ingentium negotiorum merita fortunat. Tunc petitionibus diu ante per patrociniorum naufragia jactatis, absolutionis subitae portus aperitur. Tunc etiam ego aliquid obsecraturus (0449B)feliciter vincor, quando mihi ad hoc tabula petit, ut causa salvetur. Circa nonam recrudescit moles illa regnandi. Redeunt pulsantes, redeunt submoventes, ubique litigiosus fremit ambitus: qui tractus in vesperam, coena regia interpellante rarescit, et per aulicos deinceps pro patronorum varietate dispergitur, usque ad tempus concubiae noctis excubaturus. Sane intromittuntur, quanquam raro, inter coenandum mimici sales, ita ut nullus conviva mordacis linguae felle feriatur. Sic tamen quod illic nec organa hydraulica sonant, nec sub phonasco vocalium concentus meditatum acroama simul intonat. Nullus ibi lyristes, choraules, mesochorus, tympanistria, psaltria canit: rege solum illis fidibus delinito, quibus (0450A)non minus mulcet virtus animum quam cantus auditum. Cum surrexerit, inchoat nocturnas aulica gaza custodias, armati regiae domus aditibus assistunt, quibus horae primi soporis vigilabuntur. Sed jam quid meas istud ad 7 partes, qui tibi indicanda non multa de regno, sed pauca de rege promisi? Simul et stylo finem fieri decet: quia et tu cognoscere viri non amplius quam studia personamque voluisti, et ego non historiam, sed epistolam efficere curavi. Vale.
EPISTOLA III.
Sidonius Philimatio suo salutem.
I nunc, et legibus me ambitus interrogatum senatu move, cur adipiscendae dignitati haereditariae curis pervigilibus incumbam: cui pater, socer, (0450B)avus, proavus, praefecturis urbanis praetorianisque, magisteriis palatinis militaribusque micuerunt. Et ecce Gaudentius meus hactenus tantum Tribunitius, oscitantem nostrorum civium desidiam vicariano apice transcendit. Mussitat quidem juvenum nostrorum calcata generositas: sed qui transit derogantes, in hoc solum movetur, ut gaudeat. Igitur venerantur hucusque contemptum, ac subitae stupentes dona fortunae, quem consessu despiciebant, sede suspiciunt. Ille obiter stertentum oblatratorum aures rauci voce praeconis everberat: qui in eum licet stimulis inimicalibus excitentur, scamnis tamen amicalibus deputantur. Unde te etiam par fuerit privilegio gaudentem praefecturae, in quae participanda deposceris, (0451A)antiquati honoris perniciter sarcire dispendium: ne si extra praerogativam consiliarii in concilium veneris, solas vicariorum vices egisse videare. Vale.
8 EPISTOLA IV.
Sidonius Gaudentio suo salutem.
Macte esto, vir amplissime, fascibus partis dote meritorum: quorum ut titulis apicibusque potiare, non maternos reditus, non avitas largitiones, non uxorias gemmas, non paternas pecunias numeravisti: quia tibi econtrario apud principis domum, inspecta sinceritas, spectata sedulitas, admissa sodalitas laudi fuere. O terque quaterque beatum te, de cujus culmine datur amicis laetitia, lividis poena, posteris (0451B)gloria; tum praeterea vegetis et alacribus exemplum, desidibus et pigris incitamentum; et tamen si qui sunt qui te quocunque animo deinceps aemulabuntur, sibi forsitan, si te consequantur, debeant; tibi debebunt procul dubio, quod sequuntur. Spectare mihi videor, bonorum pace praefata, illam in invidis ignaviam superbientem, et illud militandi inertibus familiare fastidium, cum a desperatione crescendi, inter bibendum philosophantes, ferias inhonoratorum laudant, vitio desidiae, non studio perfectionis. Cujus appetitus, ne adhuc pueris usui foret, majorum judicio rejiciebatur; sic adolescentum declamatiunculas pannis textilibus comparantes, intelligebant eloquia juvenum laboriosius brevia produci quam porrecta succidi. Sed hinc quia ista haec satis, quod (0451C)subest, quaeso, reminiscaris, velle me tibi studii hujusce vicissitudinem reponderare, 9 modo me actionibus justis Deus annuens et sospitem praestet, et reducem. Vale.
Sidonius Heronio suo salutem.
Litteras tuas Romae positus accepi, quibus an secundum commune consilium sese peregrinationis meae coepta promoveant sollicitus inquiris. Viam etiam qualem qualiterque confecerim, quos aut fluvios viderim poetarum carminibus illustres, aut urbes moenium situ inclytas, aut montes nominum opinione vulgatos, aut campos praeliorum replicatione monstrabiles: quia voluptuosum censeas, quae lectione compereris, eorum qui inspexerint fideliore didicisse memoratu. Quocirca gaudeo te quid agam cupere cognoscere; namque hujuscemodi studium ex affectu interiore proficiscitur. Ilicet, et si secus quaepiam, sub ope tamen Dei ordiar a secundis; (0452B)quibus primordiis majores nostri etiam sinisteritatum suarum relationes evolvere auspicabantur. Egresso mihi Rhodanusiae nostrae moenibus publicus cursus usui fuit, utpote sacris apicibus accito, et quidem per domicilia sodalium propinquorumque: ubi sane moram vianti non veredorum paucitas, sed amicorum multitudo faciebat: quae mihi arcto implicita complexu, itum reditumque felicem certantibus votis comprecabatur. Sic Alpium jugis appropinquatum: quarum mihi citus et facilis ascensus, et inter utrimque 10 terrentis latera praerupti cavatis in callem nivibus itinera mollita. Fluviorum quoque si qui non navigabiles, vada commoda, vel certe pervii pontes, quos antiquitas a fundamentis ad usque aggerem calcabili silice crustatum crypticis arcubus fornicavit. (0452C)Ticini cursoriam (sic navigio nomen) ascendi: qua in Eridanum brevi delatus, et cantatas saepe comessaliter nobis Phaethontiadas, et commentitias arborei metalli lacrymas risi Ulvosum Lambrum, coerulum Adduam, (0453A)velocem Athesim, pigrum Mincium, qui Ligusticis Euganeisque montibus oriebantur, paulum per ostia adversa subvectus, in suis etiam gurgitibus inspexi: quorum ripae torique passim quernis acernisque nemoribus vestiebantur. Hic avium resonans dulce concentus, quibus nunc in concavis arundinibus, nunc quoque in juncis pungentibus, nunc et in scirpis enodibus, nidorum strues imposita nutabat: quae cuncta virgulta tumultuatim super amnicos margines soli bibuli succo fota fruticaverant. Atque obiter Cremonam pervectus adveni, cujus olim est Tityro Mantuano larium suspirata proximitas. Brixillum dein oppidum, dum succedenti Aemiliano nautae decedit Venetus remex, tantum ut exiremus, intravimus, Ravennam paulo post cursu dexteriore subcuntes: (0453B)quo loci veterem civitatem, novumque portum, media via Caesaris ambigas utrum connectat, an separet. Insuper oppidum duplex pars interluit Padi certa, pars alluit: qui ab alveo principali molium publicarum discerptus objectu, et 11 per easdem derivatis tramitibus exhaustus, sic dividua fluenta partitur, ut praebeant moenibus circumfusa praesidium, infusa commercium. Huc cum peropportuna cuncta mercatui, tum praecipue quod esui competeret deferebatur: nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata, et ipse lentati languidus lapsus humoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus: quia nusquam vel aquae ductuum liquor (0453C)integer, vel cisterna defaecabilis, vel fons irriguus, vel puteus illimis. Unde progressis ad Rubiconem ventum, qui originem nomini de glarearum puniceo colore mutuatur: quique olim Gallis Cisalpinis, Italisque veteribus terminus erat, cum populis (0454A)utriusque Adriatici maris oppida divisui fuere. Hinc Ariminum, Fanumque perveni, illud Juliana rebellione memorabile, hoc Asdruballano funere infectum. Siquidem illic Metaurus, cujus ita in longum felicitas uno die parta porrigitur, ac si etiam nunc Dalmatico salo cadavera sanguinolenta decoloratis gurgitibus inferret. Hinc caetera Flaminiae oppida, statim ut ingrediebar, egressus, laevo Picentes, dextro Umbros latere transmisi. Ubi mihi seu Calaber Atabulus, seu pestilens regio Tuscorum, spiritu aeris venenatis flatibus inebriato, et modo calores alternante, modo frigora, vaporatum corpus infecit. Interea febris, sitisque penitissimum cordis medullarumque secretum depopulabantur. Quarum aviditati 12 non solum amoena fontium, aut abstrusa puteorum (quanquam (0454B)haec quoque), sed tota illa vel vicina vel obvia fluenta, id est vitrea Fucini, gelida Clitumni, Anienis coerula, Naris sulphurea, pura Fabaris, turbida Tiberis, metu tamen desiderium fallente, pollicebamur. Inter haec patuit et Roma conspectui: cujus mihi non solum formas, verum etiam naumachias videbar epotaturus. Ubi priusquam vel pomoeria contingerem, triumphalibus apostolorum liminibus affusus, omnem protinus sensi membris male fortibus explosum esse langorem. Post quae coelestis experimenta patrocinii, conducti diversorii parte susceptus, atque etiam nunc ista haec inter jacendum scriptitans, quieti pauxillulum operam impendo. Neque adhuc principis, aulicorumque tumultuosis foribus obversor. Interveni etenim nuptiis patricii Ricimeris, (0454C)cui filia perennis Augusti in spem publicae securitatis copulabatur. Igitur nunc in ista non modo personarum, sed etiam ordinum partiumque laetitia, Transalpino tuo latere conducibilius visum: quippe cum hoc ipso tempore quo haec mihi exarabantur, (0455A)vix per omnia theatra, macena, praetoria, fora, templa, gymnasia, talassio fescenninus explicaretur. Atque etiamnum econtrario studia sileant, negotia quiescant, judicia conticescant, differantur legationes, vacet ambitus, et inter scurrilitates histrionum totus actionum seriarum status peregrinetur. Jam quidem virgo tradita est, jam corona sponsus, jam palmata consularis, jam cyclade 13 pronuba, jam toga senator honoratur, jam penulam deponit inglorius: et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum nova nupia migravit. Qua festivitate decursa, caetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata solemnitas aliquando terminaverit istam totius civitatis occupatissimam vacationem. (0455B)Vale.
EPISTOLA VI.
Sidonius Eutropio suo salutem.
Olim quidem scribere tibi concupiscebam, sed nunc vel maxime impellor, id est, cum mihi ducens in Urbem, Christo propitiante, via carpitur. Scribendi causa vel sola, vel maxima, qua te scilicet a profundo domestica quietis extractum ad capessenda militiae palatinae munia vocem. His additur, quod munere Dei tibi congruit aevi, corporis, animi vigor integer; dein quod equis, armis, veste, sumptu, famulitio instructus, solum, nisi fallimur, incipere formidas: et cum sis alacer domi, in aggredienda peregrinatione trepidum te iners desperatio facit: si tamen senatorii seminis homo, qui quotidie trabeatis (0455C)proavorum imaginibus ingeritur, juste dicere potest semet peregrinatum, si semel et in juventa viderit domicilium legum, gymnasium litterarum, curiam dignitatum, verticem mundi, patriam libertatis, in qua unica totius mundi civitate soli barbari et (0456A)servi peregrinantur. 14 Et nunc (proh pudor!) si relinquare inter bussequas rusticanos, subulcosque ronchantes. Quippe si et campum stiva tremente proscindas, aut prati floreas opes panda curvus falce populeris, aut vineam palmite gravem cernuus rastris fossor invertas; tunc est tibi summa votorum beatitudo. Quin potius expergiscere, et ad majora se pingui otio morcidus, et innervis animus attollat. Non minus est tuorum natalium viro, personam suam excolere, quam villam. Ad extremum quod tu tibi juventutis exercitium appellas, hoc est otium veteranorum, in quorum manibus effetis enses rubiginosi sero ligone mutantur. Esto, multiplicatis tibi spumabunt musta vinetis, innumeros quoque cumulos frugibus rupta congestis horrea dabunt, densum pecus (0456B)gravidis uberibus in mulctram per antra olida caularum pinguis tibi pastor includet: quo spectat tam faeculento patrimonium promovisse compendio; et non solum inter ista, sed, quod est turpius, propter ista latuisse? Non nequiter te concilii tempore, post sedentes censentesque juvenes, inglorium rusticum, senem stantem, nobilem latitabundum pauperis honorati sententia premet, cum eos quos esset indignum si vestigia nostra sequerentur, videris dolens antecessisse. Sed quid plura? Si pateris hortantem conatuum tuorum socius adjutor, praevius particeps ero. Sin autem illecebrosis deliciarum cassibus involutus, mavis, ut aiunt, Epicuri dogmatibus copulari, qui jactura virtutis admissa, summum 15 bonum sola corporis voluptate determinat, testor ecce majores, (0456C)testor posteros nostros, huic me noxae non esse confinem.
EPISTOLA VII.
Sidonius Vincentio suo salutem.
Angit me casus Arvandi, nec dissimulo quin (0457A)angat. Namque hic quoque cumulus accedit laudibus imperatoris, quod amare palam licet et capite damnatos. Amicus homini fui, supra quam morum ejus facilitas varietasque patiebantur. Testatur hoc, propter ipsum mihi nuper invidia conflata, cujus me paulo incautiorem flamma detorruit. Sed quod in amicitia steti, mihi debui. Porro autem in natura ille non habuit diligentiam perseverandi: libere queror, non insultatorie: quia fidelium consilia despiciens, fortunae ludibrium per omnia fuit: denique non eum aliquando cecidisse, sed tam diu stetisse plus miror. O quoties saepe ipse se adversa perpessum gloriabatur! cum tamen nos ab affectu profundiore ruituram ejus quandoque temeritatem miseraremur, definientes non esse felicem, qui hoc frequenter (0457B)potius esse, quam semper judicaretur. Sed gubernationis suae ordinem exposcis. Salva fidei reverentia quae amico etiam afflicto debetur, rem breviter exponam. Praefecturam primam gubernavit cum magna popularitate, consequentemque cum maxima populatione. Pariter onere depressus 16 aeris alieni, metu creditorum successuros sibi optimates aemulabatur. Omnium colloquia ridere, consilia rimari, officia contemnere, pati de occurrentum raritate suspicionem, de assiduitate fastidium: donec odii publici mole vallatus, et prius (0458A)cinctus custodia quam potestate discinctus, captus, destinatusque pervenit Romam: illico tumens, quod prospero cursu procellosum Tusciae littus enavigasset, tanquam sibi bene conscio ipsa quodammodo elementa famularentur. In Capitolio custodiebatur ab hospite Flavio Asello, comite sacrarum largitionum, qui adhuc in eo semifumantem praefecturae nuper extortae dignitatem venerabatur. Interea legati provinciae Galliae Tonantius Ferreolus praefectorius, Afranii Syagrii consulis e filia nepos, Thaumastus quoque et Petronius, maxima rerum verborumque scientia praediti, et inter principalia patriae nostrae decora ponendi, praevium Arvandum publico nomine accusaturi cum gestis decretalibus insequuntur. Qui inter caetera quae sibi (0458B)provinciales agenda mandaverant, interceptas litteras deferebant, quas Arvandi scriba correptus dominum dictasse profitebatur. Haec ad regem Gothorum charta videbatur emitti, pacem cum Graeco imperatore dissuadens, Britannos super Ligerim sitos impugnari oportere demonstrans, cum Burgundionibus jure gentium Gallias dividi debere confirmans, et in hunc ferme modum plurima insana, quae iram regi feroci, placido verecundiam inferrent. Hanc epistolam laesae 17 majestatis crimine ardenter juris consulti interpretabantur. Me et Auxanium, praestantissimum (0459A)virum, tractatus iste non latuit, qui Arvandi amicitias, quoquo genere incursas, inter ipsius adversa vitare, perfidum, barbarum, ignavum computabamus. Deferimus igitur nihil tale metuenti totam perimachiam, quam summo artificio acres et flammei viri occulere in tempus judicii meditabantur: scilicet ut adversarium incautum, et consiliis sodalium repudiatis sibi soli temere fidentem professione responsi praecipitis involverent. Dicimus ergo, quid nobis, quid amicis secretioribus tutum putaretur. Suademus nil quasi leve fatendum, si quid ab inimicis etiam pro levissimo flagitaretur: ipsam illam dissimulationem tribulosissimam fore, quo facilius persuasionis securitatem inferrent. Quibus agnitis, proripit sese; atque in convicia subita prorumpens: (0459B)Abite degeneres, inquit, et praefectoriis patribus indigni, cum hac superforanea trepidatione: mihi, quia nihil intelligitis, hanc negotii partem sinite curandam. Satis Arvando conscientia sua sufficit: vix illud dignabor admittere, ut advocati mihi in actionibus repetundarum patrocinentur. Discedimus tristes, et non magis injuria quam moerore confusi: quis enim medicorum jure moveatur, quoties desperatum furor arripiat? Inter haec reus noster aream Capitolinam percurrere albatus: modo subdolis salutationibus pasci, modo crepantes adulationum bullas ut recognoscens libenter audire, 18 modo serica, et gemmas, et pretiosa quaeque trapezitarum involucra rimari, et quasi mercaturus inspicere, prensare, depretiare, devolvere, et inter agendum multum de legibus, (0459C)de temporibus, de senatu, de principe queri, quod se non priusquam discuterent, ulciscerentur. Pauci medii dies; it in tractatorium frequens senatus; sic post comperi: nam inter ista discesseram. Procedit noster ad curiam paulo ante detonsus pumicatusque, cum accusatores semipullati atque concreti, nuntios a decemviris operirentur, et ab industria squalidi praeripuissent reo debitam miserationem sub invidia sordidatorum. Citati intromittuntur; partes, (0460A)ut moris est, e regione consistunt. Offertur praefectoriis, ante propositionis exordium, jus sedendi. Arvandus jam tunc infelici impudentia concito gressu mediis prope judicum sinibus ingenitur. Ferreolus, circumsistentibus latera collegis, verecunde ac leniter in imo subselliorum capite consedit, ita ut non minus legatum se quam senatorem reminisceretur: plus ob hoc postea laudatus honoratusque. Dum haec, et qui procerum defuerant, adfuerunt, consurgunt partes, legatique proponunt. Epistola, post provinciale mandatum cujus supra mentio facta est, profertur; atque cum sensim recitaretur, Arvandus necdum interrogatus se dictasse proclamat. Respondere legati, quanquam valde nequiter constaret quod ipse dictasset. At ubi se furens ille, quantumque caderet (0460B)ignarus, bis torque repetita confessione transfodit, 19 acclamatur ab accusatoribus, conclamatur a judicibus, reum laesae majestatis confitentem teneri. Ad hoc, et millibus formularum juris id sancientum jugulabatur. Tum demum laboriosus tarda poenitudine loquacitatis impalluisse perhibetur, sero cognosceus posse reum majestatis pronuntiari etiam eum qui non affectasset habitum purpuratorum. Confestim privilegiis geminae praefecturae, quam per quinquennium repetitis fascibus rexerat, exauguratus, et plebeiae familiae non ut additus, sed ut redditus, publico carceri adjudicatus est. Illud sane aerumnosissimum, sicut narravere qui viderant, quod quia se sub atratis accusatoribus exornatum ille, politumque judicibus intulerat, paulo post cum duceretur addictus, miser, (0460C)nec miserabilis erat. Quis enim super statu ejus nimis inflecteretur, quem videret accuratum delibutumque latomiis aut ergastulo inferri? Sed et judicio vix per hebdomadem duplicem comperendinato, capite multatus, in insulam conjectus est serpentis Epidaurii: ubi usque ad inimicorum dolorem devenustatus, et a rebus humanis veluti vomitu fortunae nauseantis exsputus, nunc ex vetere senatusconsulto Tiberiano (0461A)triginta dierum vitam post sententiam trahit, uncum et gemonias, et laqueum per horas turbulenti carnificis horrescens. Nos quidem, prout valemus, absentes praesentesque vota facimus, preces supplicationesque geminamus, ut suspenso ictu jam jamque mucronis exserti, pietas Augusta seminecem, quanquam 20 publicatis bonis, vel exsilio muneretur. Illo tamen, seu exspectat extrema quaeque, seu sustinet, infelicius nihil est, si post tot notas inustas contumeliasque, aliquid nunc amplius quam vivere timet. Vale.
EPISTOLA VIII.
Sidonius Candidiano suo salutem.
Morari me Romae congratularis: id tamen quasi facete, et fatigationum salibus admixtis. Ais enim (0461B)gaudere te, quod aliquando necessarius tuus videam solem, quem utique raro bibitor Ataricus inspexerim. Nebulas enim mihi meorum Lugdunensium exprobras, et diem quereris nobis matutina caligine obstructum vix meridiano fervore reserari. Et tu mihi haec ista Caesenatis furni potius quam oppidi verna deblateras? De cujus natalis tibi soli, vel jocunditate vel commodo; quid etiam ipse sentires, dum migras, indicasti: ita tamen quod te Ravennae felicius exsulantem, auribus Padano culice perfossis, municipalium ranarum loquax turba circumsilit. In qua palude indesinenter rerum omnium lege perversa, muri cadunt, aquae stant, turres fluunt, naves sedent, aegri deambulant, medici jacent, algent balnea, domicilia conflagrant, sitiunt vivi, natant sepulti, vigilant fures, (0461C)dormiunt potestates, fenerantur clerici, Syri psallunt, negotiatores militant, milites negotiantur, (0462A)student pilae senes, 21 aleae juvenes, armis eunuchi, litteris foederati. Tu vide qualis sit civitas, ubi tibi lar familiaris incolitur, quae facilius territorium potuit habere quam terram. Quocirca memento innoxiis Transalpinis esse parcendum, quibus coeli sui dote contentis, non grandis gloria datur, si deteriorum collatione clarescant. Vale.
EPISTOLA IX.
Sidonius Heronio suo salutem.
Post nuptias patricii Ricimeris, id est, post imperii utriusque opes eventilatas, tandem reditum est in publicam serietatem, quae rebus actitandis januam campumque patefecit. Interea nos Pauli praefectorii tam doctrina quam sanctitate venerandis laribus (0462B)excepti, comiter blandae hospitalitatis officiis excolebamur. Porro non isto quisquam viro est in omni artium genere praestantior. Deus bone, quae ille propositionibus aenigmata, sententiis schemata, versibus commata, digitis mechanemata facit? Illud tamen in eodem studiorum omnium culmen antevenit, quod habet huic eminenti scientiae conscientiam superiorem. Igitur per hunc primum, si quis quoquo modo aulam gratiae aditus, exploro: cum hoc confero, quinam potissimum procerum spebus valeret nostris opitulari. Nec sane multa cunctatio, quia pauci, de quorum eligendo patrocinio dubitaretur. Erant quidem in senatu plerique opibus culti, genere 22 sublimes, aetate graves, consilio utiles, dignitate elati, dignatione communes: sed (0462C)servata pace reliquorum, duo fastigatissimi consulares, Gennadius Avienus, et Caecina Basilius prae (0463A)caeteris conspiciebantur. Hi in amplissimo ordine, seposita praerogativa partis armatae, facile post purpuratum principem principes erant. Sed inter hos quoque, quanquam stupendi, tamen varii mores, et genii potius quam ingenii similitudo. Fabor namque super his aliqua succinctius. Avienus ad consulatum felicitate, Basilius virtute pervenerat. Itaque dignitatum in Avieno jocunda velocitas, in Basilio sera numerositas praedicabatur. Utrumque quidem, si fors laribus egrediebantur, arctabat clientium praevia, pedissequa, circumfusa populositas: sed longe in paribus dispares sodalium spes et spiritus erant. A vienus si quid poterat, in filiis, generis, fratribus provehendis moliebatur; cumque semper domesticis candidatis destringeretur, erga expediendas forinsecus (0463B)ambientium necessitates minus valenter efficax erat: et in hoc Corvinorum familiae Deciana praeferebatur, quod qualia impetrabat cinctus Avienus suis, talia conferebat Basilius discinctus alienis. Avieni animus totis, et cito, sed infructuosius; Basilii paucis, et sero, sed commodius aperiebatur. Neuter aditu difficili, (0464A)neuter sumptuoso: sed si utrumque coluisses, facilius ab Avieno familiaritatem, a Basilio beneficium consequebare. Quibus diu utrinque libratis, id tractatus mutuus temperavit, ut reservata senioris consularis 23 reverentia, in domum cujus nec nimis raro ventitabamus, Basilianis potius frequentatoribus applicaremur. Ilicet dum per hunc amplissimum virum aliquid de legationis Arvernae petitionibus elaboramus, ecce calendae Januariae, quae Augusti consulis mox futuri repetendum fastis nomen opperiebantur. Tunc patronus, Eia, inquit, Solli meus, quanquam suscepti officii onere pressaris, exseras volo in obsequium novi consulis veterem musam, votivum quippiam vel tumultuariis fidibus carminantem. Praebebo admittendo aditum, recitaturoque (0464B)solatium, recitantique suffragium. Si quid experto credis, multa tibi seria hoc ludo promovebuntur. Parui ergo praeceptis: favorem ille non subtraxit injunctis: et impositae devotionis astipulator invictus, egit cum consule meo, ut me praefectum faceret senatui suo. Sed tu, ni fallor, epistolae perosus (0465A)prolixitatem, voluptuosius nunc opusculi ipsius relegendis versibus immorabere, scio; atque ob hoc carmen ipsum loquax in consequentibus charta deportat, quae pro me interim dum venio diebus tibi pauculis sermocinetur. Cui si examinis tui quoque puncta tribuantur, aeque gratum mihi, ac si me in comitio vel inter rostra concionante, ad sophos meum, non modo lati clavi, sed tribulium quoque fragor concitaretur. Sane moneo, praeque denuntio, quisquilias ipsas Clius tuae hexametris minime exaeques. Merito enim collata vestris mea carmina, non heroicorum phaleris, sed epitaphistarum naeniis comparabuntur. At tamen gaude, 24 quod hic ipse panegyricus, et si non judicium, certe eventum boni operis accepit. Quapropter, si tamen tetrica sunt (0465B)amoenanda jocularibus, volo paginam glorioso, id est, quasi Thrasoniano fine concludere, Plautini Pyrgopolynicis imitator. Igitur cum ad praefecturam, sub ope Christi, styli occasione pervenerim, jubeas ilicet pro potestate cinctuti, undique omnium laudum convasatis acclamationibus, ad astra portare, si placeo, eloquentiam; si displiceo, felicitatem. Videre mihi videor ut rideas, quia perspicis nostram cum milite Comico ferocissimo jactantiam. Vale.
EPISTOLA X.
Sidonius Campaniano suo salutem.
Accepi per praefectum annonae litteras tuas, quibus eum tibi sodalem veterem mihi insinuas judici novo. Gratias ago magnas illi, maximas tibi, quod (0465C)statuistis de amicitia mea, vel praesumere tuta, vel illaesa credere. Ego vero notitiam viri familiaritatemque non solum volens, sed et avidus amplector: quippe qui noverim nostram quoque gratiam hoc obsequio meo fore copulatiorem. Sed et tu vigilantiae suae me, id est, famae meae statum causamque commenda. Vereor autem ne famem populi Romani theatralis caveae fragor insonet, et infortunio meo publica deputetur esuries. Sane hunc ipsum e vestigio ad portum mittere paro, quia comperi naves (0466A)quinque Brundusio profectas 25 cum speciebus tritici ac mellis, ostia Tiberina tetigisse. Quarum onera exspectationi plebis, si quid strenue gerit, raptim faciet offerri, commendaturus se mihi, me populo, utrumque tibi. Vale.
EPISTOLA XI.
Sidonius Montio suo salutem.
Petis tibi, vir disertissime, Sequanos tuos expetituro satyram nescio quam, si sit a nobis perscripta, transmitti: quod equidem te postulasse demiror. Non enim sanctum est, ut de moribus amici cito perperam sentias. Huic eram themati scilicet incubaturus, id jam agens otii, idque habens aevi, quod juvenem militantemque dictasse praesumptiosum fuisset, publicasse autem periculosum. Cui namque grammaticum (0466B)vel salutanti Calaber ille non dixit: Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est, Judiciumque?
Sed ne quid ultra tu de sodali simile credas, quid fuerit illud, quod me sinistrae rumor ac fumus opinionis afflavit, longius paulo, sed ab origine exponam. Temporibus Augusti Majoriani, venit in medium charta comitatum, sed carens indice, versuum plena satyricorum mordacium: sane qui satis invectivaliter abusi nominum nuditate, carpebant plurimum vitia, plus homines. Inter haec fremere Arelatenses, quo loci res agebatur, et quaerere quem poetarum publici furoris merito pondus urgeret, 26 iis maxime auctoribus quos notis certis auctor incertus exacerbaverat. Accidit casu, ut Catullinus illustris tunc ab (0466C)Arvernis illo veniret, cum semper mihi, tum praecipue commilitio recenti familiaris. Saepe enim cives magis amicos peregrinatio facit. Igitur insidias nescienti, tam Paeonius, quam Bigerus has tetenderunt, ut plurimis coram tanquam ab incauto sciscitarentur, hoc novum carmen an recognosceret. Et ille: Si, inquit, dixeritis. Cumque frustra diversa, quasi per jocum effunderent, solvitur Catullinus in risum, intempestivoque suffragio clamare coepit, dignum poema, quod apicibus perennandum auratis juste tabula rostralis (0467A)acciperet, aut etiam Capitolina. Paeonius exarsit, cui satyricus ille morsum dentis igniti avidius impresserat: atque ad astantes circulatores, Injuriae communis, inquit, jam reum inveni. Videtis ut Catullinus deperit risu? Apparet ei nota memorari. Nam quae causa compulit festinam praecipitare sententiam, nisi quod jam tenet totum, qui de parte sic judicat? Itaque Sidonius nunc in Arverno est: unde colligitur auctore illo, isto auditore, rem textam. Itur in furias, inque convicia absentis, nescientis, innocentisque conscientiae; fidei quaestioni nil reservatur. Sic levis turbae facilitatem, qua voluit, contraxit persona popularis. Erat enim ipse Paeonius populi totus, qui tribunitiis flatibus crebro seditionum pelagus impelleret. Caeterum si requisisses, qui genus, unde domo; (0467B)non eminentius quam municipaliter natus: quemquem inter initia 27 cognosci, claritas vitrici magis quam patris fecerit. Identidem tamen per fas nefasque crescere affectans; pecuniaeque per avaritiam parcus, per ambitum prodigus. Namque ut familiae superiori per filiam saltim quanquam honestissimam jungeretur, contra rigorem civici moris, splendidam, ut ferunt, dotem Chremes noster Pamphilo suo dixerat. Cumque de capessendo diademate conjuratio Marcelliana coqueretur, nobilium juventuti signiferum sese in factione praebuerat: homo adhuc novus in senectute, donec aliquando propter experimenta felicis audaciae, natalium ejus obscuritati dedit hiantis interregni rima fulgorem. Nam vacante aula, turbataque republica, solus inventus (0467C)est, qui ad Gallias administrandas, fascibus prius quam codicillis ausus accingi, mensibus multis tribunal illustrium potestatum spectabilis praefectus ascenderet: anno peracto militiae extremae terminum circa vix honoratus, numerariorum more, seu potius advocatorum, quorum cum finiuntur actiones, (0468A)tunc incipiunt dignitates. Igitur iste sic praefectorius, sic senator (cujus moribus quod praeconia competentia non ex asse persolvo, generi sui moribus debeo), multorum plus quam bonorum odia commovit adhuc ignoranti mihi, adhuc amico, tanquam saeculo meo canere solus versu valerem. Venio Arelatem, nihil adhuc suspicans: unde enim? quanquam putarer ab inimicis non adfuturus; ac principe post diem viso, in forum ex more descendo; quod ubi visum est illico expavit, ut ait ille, 28 nil fortiter ausa seditio. Alii tamen mihi plus quam deceret ad genua provolvi; alii ne salutarent, fugere post statuas, occuli post columnas; alii tristes, vultuosique junctis mihi lateribus incedere. Hic ego, quid sibi haec vellet in illis superbiae nimiae, in istis humilitatis (0468B)forma, mirari, nec ultro tamen causas interrogare, cum subornatus unus e turba factiosorum dat sese mihi consalutandum. Tunc procedente sermone, Cernis hoc? inquit. Et ego, Video, inquam, gestusque eorum miror equidem, nec admiror. Ad haec noster interpres: Ut satyrographum te, inquit, aut exsecrantur, aut reformidant. Unde? quando? respondi: quis crimen agnovit? quis detulit? quis probavit? Moxque subridens: Perge, inquam, amice, nisi molestum est, et tumescentes nomine meo consulere dignare, utrumnam ille delator aut index, qui satyram me scripsisse confinxit, et perscripsisse confinxerit: unde forte sit tutius si retractabunt, ut superbire desistant. Quod ubi nuntius retulit, protinus cuncti non modeste, neque singuli, sed propere et catervatim (0468C)oscula ac dexteras mihi dederunt. Solus Curio meus, in transfugarum perfidiam invectus, cum advesperasceret, per cathedrarios servos vespillonibus tetriores domum raptus ac reportatus est. Postridie jussit Augustus ut epulo suo circensibus ludis interessemus. Primus jacebat cornu sinistro consul (0469A)ordinarius Severinus, vir inter ingentes principum motus atque inaequalem reipublicae statum gratiae semper aequalis. Juxta eum Magnus, olim ex praefecto, 29 nuper ex consule, par honoribus persona geminatis: recumbente post se Camillo filio fratris, qui duabus dignitatibus et ipse decursis, pariter ornaverat proconsulatum patris, patrui consulatum. Paeonius hinc propter, atque hinc Athenius, homo litium temporumque varietatibus exercitatus. Hunc sequebatur Gratianensis omni ab infamia vir sequestrandus, qui Severinum sicut honore post ibat, ita favore praecesserat. Ultimus ego jacebam, qua purpurati laevum latus in dextro margine porrigebatur. Edulium multa parte finita, Caesaris ad consulem sermo dirigitur, isque succinctus: inde devolvitur ad consularem, (0469B)cum quo saepe repetitus, quia de litteris factus, ad virum illustrem Camillum ex occasione transfertur, in tantum ut diceret princeps, Vere habes patruum, frater Camille, propter quem me familiae tuae consulatum unum gratuler contulisse. Tunc ille, qui simile aliquid optaret, tempore invento, Non unum, inquit, Domine Auguste, sed primum. Summo fragore, ut nec Augusti reverentia obsisteret, excepta sententia est. Inde nescio quid Athenium interrogans superjectum Paeonium compellatio Augusta praeteriit, casu an industria, ignoro. Quod cum turpiter (0470A)Paeonius aegre tulisset, quod fuit turpius compellato tacente respondit. Subrisit Augustus, ut erat auctoritate servata, cum se communioni dedisset, joci plenus: per quem cachinnum non minus obtigit Athenio vindictae, quam contigisset injuriae. Colligit itaque sese trebacissimus senex, et ut semper intrinsecus aestu pudoris excoquebatur, cur sibi Paeonius anteferretur, Non miror, inquit, Auguste, 30 si mihi standi locum praeripere conetur, qui tibi invadere non erubescit loquendi. Et vir illustris Gratianensis, Multus, inquit, satyricis hoc jurgio campus aperitur. Hic imperator, ad me cervice conversa, Audio, ait, comes Sidoni, quod satyram scribas. Et ego, inquam, hoc audio, domine princeps. Tunc ille, sed ridens, parce vel nobis. At ego, inquam, quod (0470B)ab illicitis tempero, mihi parco. Post quae ille: Et quid faciemus his, inquit, qui te lacessunt? Et ego: Quisquis est iste, domine imperator, publice accuset. Si redarguimur, debita luamus supplicia convicti: caeterum objecta si non improbabiliter cassaverimus, oro ut indultu clementiae tuae, praeter juris injuriam, in accusatorem meum quae volo scribam. Ad hoc ipse Paeonium conspicatus, nutu coepit consulere nutantem, placeret ne conditio. Sed cum ille confusus reticuisset, princepsque consuleret erubescenti, ait, Annuo postulatis, si hoc ipsum e vestigio (0471A)versibus petas. Fiat, inquam: retrorsumque conversus, tanquam aquam poscerem manibus, tantumque remoratus quantum stibadii circulum celerantia ministeria percurrunt, cubitum toro reddidi. Et imperator: Spoponderas te licentiam scribendae satyrae versibus subitis postulaturum. Et ego: Scribere me satyra qui culpat, maxime princeps, Hanc rogo decernas, aut probet aut timeat.
Secutus est fragor, nisi quod dico jactantia est, par Camillano: quem quidem non tam carminis dignitas, quam temporis brevitas meruit. Et princeps, Deum testor et statum publicum, me de 31 caetero nunquam prohibiturum quin quae velis scribas, quippe cum tibi crimen impactum probari nullo modo possit; simul et perinjurium est sententiam purpurati (0471B)tribuere privatis hoc simultatibus, ut innocens ac secura nobilitas propter odia certa crimine incerto periclitetur. Ad hanc ipse sententiam cum verecunde, capite demisso, gratias agerem, concionatoris mei coeperunt ora pallere, in quae paulo ante post (0472A)iram tristitia successerat; nec satis defuit quin gelarent, tanquam ad exsertum praebere cervices jussa mucronem. Vix post haec alia pauca, surreximus. Paululum ab aspectu imperatoris processeramus, atque etiamnum chlamydibus induebamur, cum mihi consul ad pectus, praefectorii ad manus cadere, ipse ille meus amicus crebro et abjecte miserantibus cunctis humiliari: ita ut timerem ne mihi invidiam supplicando moveret, quam criminando non concitaverat. Dixi ad extremum, pressus oratu procerum conglobatorum, sciret conatibus suis versu nil reponendum, derogare actibus meis si tamen in posterum pepercisset; etenim sufficere debere, quod. satyrae objectio famam mihi parasset, sibi infamiam. In summa pertuli quidem, domine major, non assertorem (0472B)calumniae tantum, quantum murmuratorem. Sed cum mihi sic satisfactum est, ut pectori meo, pro reatu ejus, tot potestatum dignitatumque culmina et jura submitterentur, fateor exordium contumeliae talis tanti fuisse, cui finis gloria fuit. Vale.
LIBER SECUNDUS.
32 EPISTOLA PRIMA.
(0471) Sidonius Edicio suo salutem.(0471B)
Duo nunc pariter mala sustinent Arverni tui. Quaenam? inquis: praesentiam Seronati, et absentiam tuam. Seronati, inquam, de cujus ut primum etiam nomine loquar, sic mihi videtur quasi praescia futurorum lusisse fortuna, sicuti ex adverso majores nostri praelia quibus nihil est foedius, bella dixerunt: quique etiam pari contrarietate, fata, quae non (0471C)parcerent, Parcas vocitavere. Rediit ipse Catilina 33 saeculi nostri, nuper Aturribus, ut sanguinem fortunasque miserorum, quas ille ibi ex parte propinaverat, hic ex asse misceret. Scitote in eo per dies spiritum diu dissimulati furoris aperiri: aperte invidet, abjecte fingit, serviliter superbit: indicit ut (0472B)dominus, exigit ut tyrannus, addicit ut judex, calumniatur ut barbarus, toto die a metu armatus, ab avaritia jejunus, a cupiditate terribilis, a vanitate crudelis; non cessat simul furta vel punire, vel facere; palam et ridentibus convocatis ructat inter cives pugnas, inter barbaros litteras: epistolas, ne primis quidem apicibus sufficienter initiatus, publice a jactantia dictat, ab impudentia emendat; totum quod concupiscit quasi comparat, nec dat pretia contemnens, nec accipit instrumenta desperans; in (0472C)consilio tacet, in concilio jubet, in ecclesia jocatur, in convivio praedicat, in cubiculo damnat, in quaestione dormitat; implet quotidie silvas fugientibus, villas hospitibus, altaria reis, carceres clericis; exsultans Gothis, insultans Romanis, illudens praefectis, colludensque numerariis; leges Theodosianas (0473A)calcans, Theodoricianasque proponens veteres culpas, nova tributa perquirit. Proinde moras tuas citus explica, et quidquid illud est quod te retentat, incide. Te exspectat palpitantium civium extrema libertas. Quidquid sperandum, quidquid desperandum est, fieri te medio, te praesule, placet. Si nullae a republica vires, nulla praesidia, si nullae quantum rumor est. Anthemii principis opes: statuit te auctore nobilitas, seu patriam dimittere, seu capillos.
34 EPISTOLA II.
Sidonius Domitio suo salutem.
Ruri me esse causaris, cum mihi potius queri suppetat te nunc urbe retineri. Jam ver decedit aestati, et per lineas sol altatus extremas, in axem (0473B)Scythicum radio peregrinante porrigitur. Hic quid de regionis nostrae climate loquar? cujus spatia divinum sic tetendit opificium, ut magis vaporibus orbis occidui subjiceremur. Quid pl ra? Mundus incanduit, glacies Alpina deletur, et hiulcis arentium rimarum flexibus terra perscribitur, squalet glarea in vadis, limus in ripis, pulvis in campis, aqua ipsa quaecunque perpetuo labens, tractu cunctante languescit. Jam non solum calet unda, sed coquitur; et nunc dum in carbaso sudat unus, alter in bombyce, tu endromidatus exterius, interius fasciatus; insuper et concava municipii Camerini sede compressus, discipulis non aestu minus quam timore pallentibus, exponere oscitabundus ordiris, Samia mihi mater (0473C)fuit. Quin tu mage, si quid salubre tibi cordi, raptim subduceris anhelantibus angustiis civitatis, et conturbernio nostro aventer insertus, fallis clementissimo recessu inclementiam canicularem? Sane si placet, quis sit agri in quem vocaris, situs accipe. Avitaci sumus; nomen hoc praedio: quod quia (0474A)uxorium patrio mihi dulcius. Haec mihi cum meis, praesule Deo, nisi quid tu fascinum verere, concordia. 35 Mons ab occasu quanquam terrenus, arduus tamen inferiores sibi colles tanquam gemino fomite effundit, quatuor a se circiter jugerum latitudine abductos. Sed donec domicilio competens vestibuli campus aperitur, mediam vallem rectis tractibus prosequuntur latera clivorum, usque in marginem villae, quae in Boream Austrumque conversis frontibus tenditur. Balneum ab Africo radicibus nemorosae rupis adhaerescit; et si caedua per jugum silva truncetur, in ora fornacis lapsu velut spontaneo, deciduis struibus impingitur. Hinc aquarum surgit cella coctilium; quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat, excepto solii capacis hemicyclio: (0474B)ubi et vis ferventis undae per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat. Intra conclave succensum solidus dies, et haec abundantia lucis inclusae, ut verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam nudos. Hinc frigidaria dilatatur, quae piscinas publicis operibus exstructas non impudenter aemularetur. Primum tecti apice in conum cacuminato, cum ab angulis quadrifariam concurrentia dorsa cristarum tegulis interjacentibus imbricarentur; ipsa vero convenientibus mensuris exactissima spatiositate quadratur: ita ut ministeriorum sese non impediente famulatu, tot possit recipere sellas, quot solii sigma personas. Fenestras e regione conditor binas confinio camerae pendentis admovit, ut suspicientum visui fabrefactum lacunar (0474C)aperiret. Interior parietum facies 36 solo laevigati caementi candore contenta est. Non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia; quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem. Absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones, pigmentis multicoloribus Philistionis supellectilem (0475A)mentientes. Absunt lubrici, tortuosique pugillatu et nexibus palaestritae: quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit. Quid plura? nihil illis paginis impressum reperietur, quod non vidisse sit sanctius. Pauci tamen versiculi lectorem adventitium remorabuntur, minime improbo temperamento; quia eos nec relegisse desiderio est, nec perlegisse fastidio. Jam si marmora inquiras, non illic quidem Paros, Carystos, Proconissos, Phryges, Numidae, Spartiatae, rupium variatarum posuere crustas; neque per scopulos Aethiopicos, et abrupta purpurea genuino fucata conchylio, sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur. Sed etsi nullo peregrinarum cautium rigore ditamur, habent tamen tuguria seu mapalia (0475B)nostra civicum frigus. Quin potius quid habeamus quam quid non habeamus ausculta. Huic basilicae appendix piscina forinsecus, seu si graecari mavis, baptisterium ab Oriente connectitur, quod viginti circiter modiorum millia capit. Huc elutis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per (0476A)arcuata intervalla reseratur: nec pilae sunt mediae, sed columnae, quas architecti peritiores aedificiorum purpuras 37 nuncupavere. In hanc ergo piscinam fluentum de supercilio montis elicitum, canalibusque circumactis per exteriora natatoriae latera curvatum, sex fistulae prominentes leonum simulatis capitibus effundunt; quae temere ingressis veras dentium crates, meros oculorum furores, certas cervicum jubas imaginabuntur. Hic si dominum seu domestica, seu hospitalis turba circumstet, quia prae strepitu caduci fluminis, mutuae vocum vices minus intelliguntur, in aurem sibi populus confabulatur: ita sonitu pressus alieno ridiculum affectat publicus sermo secretum. Hinc egressis frons triclinii matronalis offertur; cui continuatur vicinante textrino cella penuaria, (0476B)discriminata tantum pariete castrensi. Ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta collyriis, quam columnis invidiosa monubilibus. A parte vestibuli longitudo tecta interius patet, mediis non interpellata parietibus: quae quia nihil ipsa prospectat, et si non hypodromus, saltim cryptoporticus (0477A)meo mihi jure vocitabitur. Haec tamen aliquid spatio suo in extimo deambulacri capite defrudans, efficit membrum bene frigidum, ubi publico lectisternio exstructo, clientarum sive nutricum loquacissimus chorus receptui canit, cum ego meique dormitorium cubiculum petierimus. A cryptoporticu in hiemale triclinium venitur, quod arcuatili camino saepe ignis animatus pulla fuligine infecit. Sed quid haec tibi, quem nunc ad focum minime invito? quin potius ad te, tempusque pertinentia loquar. Ex hoc triclinio fit in diaetam 38 sive coenatiunculam transitus, cui fere totus lacus, quaeque tota lacui patet. In hac stibadium, et nitens abacus: in quorum aream, sive suggestum, a subjecta porticu sensim, non breviatis angustatisque gradibus ascenditur. Quo (0477B)loci recumbens, si quid inter edendum vacas, prospiciendi voluptatibus occuparis. Jam si tibi ex illo conclamantissimo fontium decocta referatur, videbis in calicibus repente perfusis nivalium maculas ac frusta nebularum; et illam lucem lubricam poculorum, quadam quasi pinguedine subiti algoris hebetatam. Tum respondentes poculis potiones, quarum rigentes cyathi siticuloso cuique, ne dicam tibi granditer abstemio, metuerentur. Hinc jam spectabis ut promoveat alnum piscator in pelagus; ut stataria retia suberinis corticibus extendat, aut signis per certa intervalla dispositis, tractus funium librentur hamati: scilicet ut nocturnis per lacum excursibus rapacissimi salares in consanguineas agantur insidias. Quid enim hic congruentius dixerim, cum (0477C)piscis pisce decipitur? Edulibus terminatis, excipiet te diversorium, quia minime aestuosum, maxime aestivum. Nam per hoc, quod in aquilonem solum patescit, habet diem, non habet solem, interjecto consistorio perangusto, ubi somnolentiae cubiculariorum dormitandi potius quam dormiendi locus est. Hic jam quam volupe est auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente (0478A)blaterantes, cycnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinaceos concinentes, 39 oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis aurorae facem consalutantes; diluculo ante philomelam inter frutices sibilantem, prognem inter asseres minurientem? Cui concentui licebit adjungas fistulae septiforis armentalem camoenam, quam saepe nocturnis carminum certaminibus insomnes nostrorum montium Tityri exercent, inter greges tinnibulatos per depasta buceta reboantes: quae tamen varia vocum cantuumque certamina, profundius confovendo sopori tuo lenocinabuntur. Porticibus egresso, si portum littoris petas, in area virenti, vulgare quanquam, non procul nemus: ingentes tiliae duae, connexis frondibus, fomitibus abjunctis, unam (0478B)umbram non una radice conficiunt: in cujus opacitate, cum me meus Ecdicius illustrat, pilae vacamus: sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior, intra spatium ramorum recussa cohibeatur; atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat. Sed quia tibi sicut aedificium solvi, sic lacum debeo, quod restat agnosce. Lacus in Eurum defluus meat, ejusque arenis fundamenta impressa domicilii, ventis motantibus aestuans humectat alluvio. Is quidem sane circa principia sui, solo palustri voraginosus, et vestigio inspectoris inadibilis est: ita limi bibuli pinguedo coalescit, ambientibus sese fontibus algidis, littoribus algosis. Attamen pelagi mobilis campus cymbulis late secatur pervagabilibus, si flabra posuere. Si turbo Austrinus insorduit, immane turgescit; (0478C)ita ut arborum comis quae margini 40 insistunt, superjectae asperginis fragor impluat. Ipse autem secundum mensuras quas ferunt nauticas, in decem et septem stadia procedit. Fluvio intratur, qui salebratim saxorum obicibus affractus spumoso canescit impulsu, et nec longum scopulis praecipitibus exemptus, lacu conditur: quem fors fuat, an incurrat, an faciat, praeterit certe, coactus per cola subterranea (0479A)deliquari, non ut fluctibus, sed ut piscibus pauperaretur: qui repulsi in gurgitem pigriorem, carnes rubras albis abdominibus extendunt. Ita illis nec redire valentibus, nec exire permissis, quemdam vivum et circumlatitium carcerem corpulentia facit. Lacus ipse qua dexter, incisus, flexuosus, nemorosusque; qua laevus, patens, herbosus, aequalis. Aequor ab Africo viride per littus, quia in undam fronde porrecta, ut glareas aqua, sic aquas umbra perfundit. Hujusmodi colorem ab Oriente par silvarum corona continuat: per Arctoum latus, ut pelago natura, sic species; a Zephyro plebeius et tumultuarius frutex, frequenterque lemborum superlabentum ponderibus inflexus. Hunc circa lubrici scirporum cirri plicantur simulque pingues ulvarum paginae natant, (0479B)salicumque glaucarum fota semper dulcibus aquis amaritudo. In medio profundi brevis insula, ubi supra molares naturaliter aggeratos, per impactorum puncta remorum navalibus trita gyris meta protuberat, ad quam se jocunda ludentum naufragia collidunt. Nam moris istic fuit senioribus nostris agonem Drepanitanum Trojanae superstitionis 41 imitari. Jam vero ager ipse (quanquam hoc supra debitum), diffusus in silvis, pictus in pratis, pecorosus in pascuis, in pastoribus peculiosus. Sed non amplius moror, ne, si longior stylo terminus, relegentem te autumnus inveniat. Proinde mihi tribue veniendi celeritatem, nam redeundi moram tibi ipse praestabis: daturus hinc veniam, quod brevitatem sibi debitam paulo scrupulosior epistola excessit, (0479C)dum totum ruris situm sollicita rimatur, quae tamen submovendi fastidii studio nec cuncta perstrinxit. Quapropter bonus arbiter, et artifex lector non paginam quae spatia describit, sed villam quae spatiosa describitur, grandem pronuntiabunt. Vale.
EPISTOLA III.
Sidonius Felici suo salutem.
Gaudeo te, domine major, amplissimae dignitatis infulas consecutum. Sed id mihi ob hoc solum destinato tabellario nuntiatum non minus gaudeo. Nam licet impraesentiarum sis potissimus magistratus, et in lares Philagrianos patricius apex tantis post saeculis, tua tantum felicitate remeaverit: invenis tamen, vir amicitiarum servantissime, qualiter honorum tuorum crescat communione fastigium, raroque (0479D)genere exempli altitudinem tuam humilitate sublimas. Sic quondam Q. Fabium magistrum equitum dictatorio rigori, et Papirianae superbiae favor publicus praetulit. 42 Sic et Cn. Pompeium super aemulos extulit nunquam fastidita popularitas. Sic invidiam Tiberianam pressit universitatis amore Germanicus. Quocirca nolo sibi de successibus tuis principalia beneficia plurimum blandiantur; quae nihil (0480A)tibi amplius conferre potuerunt, quam ut si id noluissimus, transiremus inviti. Illud peculiare tuum est, illud gratiae singularis, quod tam qui te aemulentur non habes, quam non invenis qui sequantur. Vale.
EPISTOLA IV.
Sidonius Syagrio suo salutem.
Vir clarissimus Projectus domi nobilis, et patre patruoque spectabilibus, avo etiam praestantissimo sacerdote conspicuus, amicitiarum tuarum, nisi respuis, avidissime sinibus infertur: et cum illi familiae splendor, probitas morum, patrimonii facultas, juventutis alacritas, in omne decus pari lance conquadrent; ita demum sibi tamen videbitur ad arcem fastigatissimae felicitatis evectus, si gratiae tuae sodalitate (0480B)potiatur. Optantii clarissimi viri nuper vita functi filiam (quod Deo prosperante succedat) licet in conjugium petierit, obtinueritque a matre pupillae; parum tamen votorum suorum promotum censet effectum, nisi assensum tuum super his omnibus, seu sedulitate sua, seu precatu nostrae intercessionis adipiscitur. Namque ipse quantum ad institutionem spectat puellae in 43 locum mortui patris curarum participatione succedis, conferendo virgini parentis affectum, patroni auctoritatem, tutoris officium. Quocirca quia dignus es ut domus tuae celeberrimam disciplinam, etiam procul positorum petat ambitus, sicut decet bonarum partium viros, benignitate responsi proci supplicis verecundiam munerare; et qui ita expetitus deberes illi expetere pollicendam, (0480C)securus permitte promissam: quia sic te conditioni huic meritorum ratio praefecit, ut nec superstiti Optantio in liberos suos decuerit plus licere. Vale.
Sidonius Petronio suo salutem.
Joannes familiaris meus inextricabilem labyrinthum negotii multiplicis incurrit, et donec suarum merita chartarum, vel vestra scientia, vel si qua est vestrae, si tamen est ulla, similis inspexerit, quid respuat quidve optet ignorat. Ita se quodam modo bipertitae litis forma confundit, ut propositio sua, quem actionis ordinem propugnatura, quem sit impugnatura, non noverit. Pro quo precem sedulam fundo, ut perspectis chartulis suis, si quid jure competit (0480D)instruatis; quae qualiterve sint objicienda, quae refellenda monstrantes. Non enim verebimur, quod causae istius cursus, si de vestri manaverit fonte consilii, ulla contrastantium derivatione tenuetur. Vale.
44 EPISTOLA VI.
Sidonius Pegasio suo salutem.
Proverbialiter celebre est saepe moram esse meliorem, (0481A)sicuti et nunc experti sumus. Menstruanus amicus tuus longo istic tempore inspectus, meruit inter personas nobis quoque caras devinctasque censeri: opportunus, elegans, verecundus, sobrius, parcus, religiosus, et his morum dotibus praeditus, ut quoties in boni cujusque asciscitur amicitias, non amplius consequatur beneficii ipse quam tribuat. Haec tibi non ut ignoranti, sed ut judicio meo satisfacerem, scripsi. Quamobrem triplex causa laetandi: tibi prima, cui amicos sic aut instituere, aut eligere contingit; Arvernis secunda, quibus hoc in eo placuisse confirmo, quod te probasse non ambigo; illi tertia, de quo boni quique bona quaeque judicaverunt. Vale.
EPISTOLA VII.
Sidonius Explicio suo salutem.(0481B)
Quia justitia vestra jure fit universitati per complura recti experimenta venerabilis, idcirco singulas quasque personas id ipsum efflagitantes in examen vestrum libens et avidus emitto, quamprimum ambiens, me discussionis, illos simultatis onere laxari: quod demum ita sequetur, si non ex solido querimonias partium verecundus censor 45 excludas: quanquam et hoc ipsum, quod copiam tui jurgantibus difficile concedis, indicium sit bene judicaturi. Quis enim se non ambiat arbitrum legi, aut pretio aliquid indulturus, aut gratiae? Igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogativam raptim perniciterque properantibus: quandoquidem sententiam tuam, nec (0481C)victus ut stolidus accusat; nec victor ut argutus irridet; veritatisque respectu dependunt tibi addicti reverentiam, gratiam liberati. Proinde impense obsecro, ut inter Alethium et Paulum, quae veniunt in disceptationem, mox ut utrinque fuerint opposita, discingas. Namque, ni fallor, supra decemvirales, pontificalesque sententias, aegritudini hujus prope interminabilis jurgii, sola morum tuorum temperantia solita judicandi salubritate medicabitur. Vale.
EPISTOLA VIII.
Sidonius Desiderato suo salutem.(0482A)
Moestissimus haec tibi nuntio. Decessit nudius tertius, non absque justitio, matrona Filimatia, morigera conjux, domina clemens, utilis mater, pia filia: cui debuerit domi forisque persona minor obsequium, major officium, aequalis affectum. Haec cum esset unica jamdiu matri amissae, facile diversis blandimentorum generibus effecerat, ne patri adhuc juveni sobole, sexus alterius desideraretur. Nunc autem per subita suprema virium coelibatu, patrem orbitate confodit. His 46 additur, quod quinque liberum parens immaturo exitu reddidit infortunatam fecunditatem. Qui parvuli, si matre sospite perdidissent jamdiu debilem patrem, minus pupilli existimarentur. Hanc (0482B)tamen, si quis haud incassum honor cadaveribus impenditur, non vespillonum sandapilariorumque ministeria ominosa tumulavere: sed cum Libitinam ipsam flentes omnes externi quoque prensitarent, remorarentur, exoscularentur, sacerdotum propinquorumque manibus excepta, perpetuis sedibus dormienti similior illata est. Post quae, precatu parentis orbati, naeniam funebrem, non per elegos sed per hendecasyllabos, marmori incisam, planctu prope calente dictavi. Quam si non satis improbas, caeteris epigrammatum meorum voluminibus applicandam mercenarius bibliopola suscipiet. Si quid secus, sufficit saxo carmen saxeum contineri. Hoc enim epitaphium est.
Occasu celeri feroque raptam
Natis quinque, patrique, conjugique,
(0482C)Hoc flentis patriae manus locarunt
Matronam Philimatiam sepulcro.
O splendor generis, decus mariti.
Prudens, casta, decens, severa, dulcis,
Atque ipsis senioribus sequenda:
Discordantia quae solent putari,
Morum commoditate copulasti.
Nam vitae comites bonae fuerunt,
Libertas gravis, et pudor facetus.
Hinc est quod decimam tuae saluti
Vix actam trieteridem dolemus,
Atque in temporibus vigentis aevi,
Injuste tibi justa persoluta. (0483A)47 Placeat tibi carmen nec ne, tu propera, civitatemque festinus invise. Debes enim consolationis officium duorum civium domibus afflictis. Quod ita solvas, Deum quaeso, ne unquam tibi redhibeatur.
<poem>
EPISTOLA IX.
Sidonius Donidio suo salutem.
Quaeris cur ipse jam pridem Nemausum profectus vestra serum ob adventum desideria producam. Reddo causas reditus tardioris, nec moras meas prodere moror, quia quae mihi dulcia sunt, tibi quoque. Inter agros amoenissimos, apud humanissimos dominos Ferreolum et Apollinarem tempus voluptuosissimum exegi. Praediorum iis jura contermina, domicilia vicina, quibus interjecta gestatio lassat peditem, nec (0483B)sufficit equitaturo. Colles aedibus superiores exercentur vinitori et olivitori. Aracynthum et Nysam, celebrata poetarum carminibus juga, censeas. Uni domui in plana patentiaque, alteri in nemora prospectus; sed nihilominus dissimilis situs similiter oblectat. Quanquam de praediorum quid nunc amplius positione, cum restat hospitalitatis ordo reserandus? Jam primum agac issimis in hoc exploratoribus destinatis, qui reditus nostri iter aucuparentur, domus utraque non solum tramites aggerum publicorum, verum 48 etiam calles compendiis tortuosos, atque pastoria diverticula insedit, ne quo casu dispositis officiorum insidiis elaberemur. Quas incidimus, fateor, sed minime inviti: jusquejurandum confestim praebere compulsi, ne priusquam septem dies evolverentur, (0483C)quidquam de itineris nostri continuatione meditaremur. Igitur mane quotidiano, partibus super hospite prima et grata contentio quaenam potissimum anterius edulibus nostris culina fumaret: nec sane poterat (0484A)ex aequo divisioni lancem ponere vicissitudo, licet uni domni mecum, alteri cum meis vinculum foret propinquitatis: quia Ferreolo, praefectorio viro, praeter necessitudinem sibi debitam, dabat aetas et dignitas primi invitatoris praerogativam. Ilicet a deliciis in delicias rapiebamur. Vix quodcunque vestibulum intratum, et ecce huc sphaeristarum contrastantium paria inter rotatiles catastropharum gyros duplicabantur, huc inter aleatoriarum vocum competitiones, frequens crepitantium fritillorum tesserarumque strepitus audiebatur. Huc libri affatim in promptu: videre te crederes aut grammaticales pluteos, aut Athenaei cuneos, aut armaria exstructa bibliopolarum. Sic tamen quod qui inter matronarum cathedras codices erant, stylus iis religiosus inveniebatur: (0484B)qui vero per subsellia patrumfamilias, ii cothurno Latialis eloquii nobilitabatur. Licet quaepiam volumina quorumpiam auctorum servarent in causis disparibus dicendi parilitatem. Nam similis scientiae viri, hinc Augustinus, hinc Varro; 49 hinc Horatius, hinc Prudentius lectitabantur. Quos inter Adamantius Origenes, Turranio Rufino interpretatus, sedulo fidei nostrae lectoribus inspiciebatur. Pariter et prout singulis cordi diversa censentes sermocinabantur, cur a quibusdam protomystarum, tanquam saevus cavendusque tractator improbaretur: quanquam sic esset ad verbum sententiamque translatus, ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis, neque Tullius Ctesiphontem sic Demosthenis in usum regulamque Romani sermonis exscripserint. Studiis (0484C)hisce dum nostrum singuli quique prout libuerat, occupabantur, ecce et ab archimagiro adventans, qui tempus instare curandi corpora moneret: quem quidem nuntium per spatia clepsydrae horarum (0485A)incrementa servantem, probabat competenter ingressum quinta digrediens. Prandebamus breviter, copiose, senatorium ad morem, quo insitum institutumque, multas epulas paucis paropsidibus apponi: quamvis convivium per edulia nunc assa, nunc jurulenta varietur. Inter bibendum narratiunculae, quarum cognitu hilararemur institueremurque, quia eas bifariam orditas, laetitia peritiaque comitabantur. Quid multa? Sancte, pulchre, abundanter accipiebamur. Inde surgentes, si Voroangi eramus, (hoc uni praedio nomen) ad sarcinas et ad diversorium pedem referebamus: si Prusiani (sic fundus alter nuncupabatur) Tonantium cum fratribus, lectissimos aequaevorum nobilium principes, stratis suis ejiciebamus, quia nec facile 50 crebro cubilium nostrorum instrumenta (0485B)circumferebantur. Excusso torpore meridiano, paulisper equitabamus, quo facilius pectora marcida cibis coenatoriae fami exacueremus. Balneas habebat uterque hospes in opere, in usu neuter: sed cum vel pauxillulum bibere desiisset asseclarum meorum famulorumque turba compotrix, quorum cerebris hospitales craterae nimium immersae dominabantur, vicina fonti aut fluvio raptim scrobs fodiebatur, in quam forte cum cumulus lapidum ambustus demitteretur, antro in hemispherii formam corylis flexilibus intexto, fossa inardescens operiebatur: sic tamen ut superjectis Cilicum velis, patentia intervalla virgarum, lumine excluso, tenebrantur, vaporem repulsura salientem, qui undae ferventis aspergine flammatis silicibus excuditur. Hic nobis (0485C)trahebantur horae, non absque sermonibus salsis jocularibusque; quos inter halitu nebulae stridentis oppletis, involutisque saluberrimus sudor eliciebatur; quo prout libuisset effuso, coctilibus aquis ingerebamur, harumque fotu cruditatem nostram tergente resoluti, aut fontano deinceps frigore, putealique, aut fluviali copia solidabamur. Siquidem domibus medius it Vuardo fluvius, nisi cum deflua nive pastus impalluit flavis ruber glareis, et per alveum perspicuus, quietus, calculosusque, neque ob hoc minus piscium ferax delicatorum. Dicerem et coenas, et quidem unctissimas, nisi terminum nostrae loquacitati (0486A)quem verecundia non adhibet, charta posuisset. Quarum quoque replicatio 51 fieret amoena narratu, nisi epistolae tergum madidis sordidare calamis erubesceremus. Sed qui et ipsi in procinctu sumus, teque sub ope Christi actutum nobis invisere placet, expeditius tibi coenae amicorum in mea coena tuaque commemorabuntur: modo nos quamprimum hebdomadis exactae spatia completa votivae restituant esuritioni: quia disruptum ganea stomachum nulla sarcire res melius quam parcimonia solet. Vale.
EPISTOLA X.
Sidonius Hesperio suo salutem.
Amo in te quod litteras amas, et usquequaque (0486B)praeconiis cumulatissimis excolere contendo tantae diligentiae generositatem per quam nobis non solum initia tua, verum etiam studia nostra commendas. Nam cum videmus in hujusmodi disciplinam juniorum ingenia succrescere, propter quam nos quoque subduximus ferulae manum, copiosissimum fructum nostri laboris adipiscimur. Illud appone, quod tantum increbuit multitudo desidiosorum, ut nisi vel paucissimi quique meram Latiaris linguae proprietatem de trivialium barbarismorum rubigine vindicaveritis, eam brevi abolitam defleamus interitamque: sic omnes nobilium sermonum purpurae per incuriam vulgi decolorabuntur. Sed isthaec alias. Interea tu quod petis accipe. Petis autem ut si qui versiculi mihi fluxerunt, 52 postquam ab alterutro discessimus, (0486C)hos tibi pro quadam morarum mercede pernumerem. Dicto pareo, Nam praeditus es, quanquam juvenis, hac animi maturitate, ut tibi etiam natu priores gerere morem concupiscamus. Ecclesia nuper exstructa Lugduni est, quae studio papae Patientis summum coepti operis accessit, viri sancti, strenui, severi, misericordis, quique per uberem munificentiam in pauperes humanitatemque, non minora bonae conscientiae culmina levet. Hujus igitur aedis extimis, rogatu praefati antistitis, tumultuarium carmen inscripsi trochaeis triplicibus, adhuc mihi jamque tibi perfamiliaribus. Namque ab hexametris (0487A)eminentium poetarum Constantii et Secundini vicinantia altari basilicae latera clarescunt: quos in hanc paginam admitti nostra quam maxime verecundia vetat, quam suas otiositates trepidanter edentem meliorum carminum comparatio premit. Nam sicuti novam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet: et sicuti si vestiatur albo quisque fuscus, fit nigrior: sic nostra, quantulacunque est, tubis circumfusa potioribus stipula vilescit: quam mediam loco, infimam merito, despicabiliorem pronuntiari. non imperitia modo, sed et arrogantia facit. Quapropter illorum justius epigrammata micant, quam ista haec, quae imaginarie tantum et quodam modo umbratiliter effingimus. Sed quorsum ista? quin potius paupertinus flagitatae cantilenae culmus (0487B)immurmuret.
<poem>
53 Quisquis pontificis patrisque nostri
Collaudas Patientis hic laborem,
Voti compote supplicatione
Concessum experiere quod rogabis.
Aedes celsa nitet, nec in sinistrum
Aut dextrum trahitur, sed arce frontis
Ortum prospicit aequinoctialem.
Intus lux micat, atque bracteatum
Sol sic sollicitatur ad lacunar,
Fulvo ut concolor erret in metallo.
Distinctum vario nitore marmor,
Percurrit cameram, solum, fenestras:
Ac sub versicoloribus figuris
Vernans herbida crusta sapphiratos
Flecti per prasinum vitrum lapillos.
Huic est porticus applicata triplex
Fulmentis Aquitanicis superba:
Ad cujus specimen remotiora
Claudunt atria porticus secundae:
Et campum medium procul locatas
Vestis saxea silva per columnas.
(0487C)Hinc agger sonat, hinc Arar resultat.
(0488A)Hinc sese pedes, atque eques reflectit,
Stridentum et moderator essedorum:
Curvorum hinc chorus helciariorum,
Responsantibus alleluia ripis,
Ad Christum levat amnicum celeuma.
Sic sic psallite, nauta, vel viator:
Namque iste est locus omnibus petendu.
Omnes quo via ducit ad salutem.
<poem>
54 Ecce parui tanquam junior imperatis. Tu modo fac memineris multiplicato me fenore remunerandum: quoque id facilius possit voluptuosiusque, opus est ut sine dissimulatione lectites, sine fine lecturias. Neque patiaris, ut te ab hoc proposito propediem conjux domum feliciter ducenda deflectat: sisque oppido meminens, quo olim Martia Hortensio, Terentia Tullio, Calpurnia Plinio, Pudentilla Apuleio, Rusticiana Symmacho legentibus meditantibusque (0488B)candelas et candelabra tenuerunt. Certe si praeter rem oratoriam, contubernio feminarum poeticum ingenium, et oris tui limam frequentium studiorum cotibus expolitam, quereris obtundi, reminiscere quod saepe versum Corinna cum suo Nasone complevit, Lesbia cum Catullo, Cesennia cum Gaetulico, Argentaria cum Lucano, Cynthia cum Propertio, Delia cum Tibullo. Proinde liquido claret, studentibus discendi per nuptias occasionem tribui, desidibus excusationem. Igitur incumbe, neque apud te litterariam curam turba depretiet imperitorum: quia natura comparatum est ut in omnibus artibus hoc sit scientiae pretiosior pompa, quo rarior. Vale.
EPISTOLA XI.
Sidonius Rustico suo salutem.
(0488C)Si nobis pro situ spatiisque regionum vicinaremur. (0489A)nec a se praesentia mutua vasti itineris longinquitate discriminaretur, nihil apicum raritati licere 55 in coeptae familiaritatis officia permitterem: neque jam semel missa fundamenta certantis amicitiae, diversis honorum generibus exstruere cessarem. Sed animorum conjunctioni separata utrimque porrectioribus terminis obsistit habitatio, equidem semel devinctis parum nocitura pectoribus. Sed tamen ex ipsa communium municipiorum discretione procedit, quod cum amicissimi simus, raritatem colloquii de prolixa terrarum interjectione venientem, in reatum volumus transferre communem, cum de naturalium rerum difficultate nec culpa nos debeat manere nec venia. Domine illustris, gerulos litterarum de disciplinae tuae institutione formatos, et morum herilium verecundiam (0489B)praeferentes, opportune admisi, patienter audivi, competenter explicui. Vale.
EPISTOLA XII.
Sidonius Agricolae suo salutem.
Misisti tu quidem lembum mobilem, solidum, lecti capacem, jamque cum piscibus. Tum praeterea gubernatorem longe peritum, remiges etiam robustos expeditosque, qui scilicet ea rapiditate praetervolant amnis adversi terga, qua defluit. Sed dabis veniam, (0490A)quod invitandi tibi in piscationem comes venire dissimulo. Namque me multo decumbentibus nostris validiora moeroris retia tenent; quae sunt amicis quoque et externis indolescenda. Unde te quoque puto, si rite germano moveris affectu, quo temporis puncto paginam hanc 56 sumpseris, de reditu potius cogitaturum. Severiana sollicitudo communis, inquietata primum lentae tussis impulsu, febribus quoque jam fatigatur, iisque per noctes ingravescentibus: propter quod optat exire in suburbanum: litteras tuas denique cum sumeremus, egredi ad villulam jam parabamus. Quocirca seu tu venias, seu moreris, preces nostras orationibus juva, ut ruris auram desideranti salubriter cedat ipsa vegetatio. Certe ego, vel tua soror, inter spem metumque suspensi, (0490B)credidimus ejus taedium augendum, si voluptati jacentis obstitissemus. Igitur ardori civitatis atque torpori, tam nos quam domum totam, praevio Christo, pariter eximimus: simulque mediocrum consilia vitamus assidentum dissidentumque; qui parum docti et satis seduli languidos multos officiosissime occidunt. Sane contubernio nostro jure amicitiae Justus adhibebitur, quem, si jocari liberet in tristibus, facile convincerem, Chironica magis institutum (0491A)arte quam Machaonica. Quo diligentius postulandus est Christus obsecrandusque ut valetudini cujus curationem cura nostra non invenit, potentia superna medeatur. Vale.
EPISTOLA XIII.
Sidonius Serrano suo salutem
Epistolam tuam nobis Marcellinus Togatus exhibuit, homo peritus, virque amicorum: quae primoribus verbis salutatione libata, reliquo sui 57 tractu qui quidem grandis est, patroni tui Petronii Maximi imperatoris laudes habebat. Quem tamen tu pertinacius aut amabilius quam rectius veriusque felicissimum appellas, propter hoc quippe, cur per amplissimos fascium titulos fuerit evectus usque ad (0491B)imperium. Sed sententiae tali nunquam ego assentior, ut fortunatos putem, qui reipublicae praecipitibus ac lubricis culminibus insistunt. Nam dici nequit quantum per horas fert in hac vita miseriarum vita felicium istorum, si tamen sic sunt pronuntiandi, qui sibi hoc nomen, ut Sylla, praesumunt: nimirum qui supergressi jus fasque commune; summam beatitudinem existimant, summam potestatem: hoc ipso satis miseriores, quod parum intelligunt inquietissimo se subjacere famulatui. Nam sicut hominibus reges, ita regibus dominandi desideria dominantur. Hic si omittamus antecedentium principum casus, (0492A)vel secutorum, solus iste peculiaris tuus Maximus, maximo nobis ad ista documento poterit esse: qui quanquam in arcem praefectoriam, patriciam, consularemque intrepidus ascenderat, eosque quos gesserat magistratus, ceu recurrentibus orbitis inexpletus iteraverat: cum tamen venit omnibus viribus ad principalis apicis abruptum, quamdam potestatis immensae vertiginem sub corona patiebatur, nec sustinebat dominus esse, qui non sustinuerat esse sub domino. Denique require in supradicto vitae prioris gratiam, potentiam, diuturnitatem, aeque diverso principatus paulo amplius quam bimestris originem, turbinem, finem: 58 profecto invenies hominem beatiorem prius fuisse, quam beatissimus nominaretur. Igitur ille cujus anterius epulae, mores, (0492B)pecuniae, pompae, litterae, fasces, patrimonia, patrocinia florebant, cujus ipsa sic denique spatia vitae custodiebantur, ut per horarum dispositas clepsydras explicarentur; is nuncupatus Augustus, ac sub hac specie palatinis liminibus inclusus, ante crepusculum ingemuit, quod ad vota pervenerat. Cumque mole curarum pristinae quietis tenere dimensum prohiberetur, veteris actutum regulae legibus renuntiavit, atque perspexit pariter ire non posse negotium principis et otium senatoris. Nec fefellerunt futura moerentem. Namque cum caeteros aulicos honores tranquillissime percurrisset, ipsam aulam turbulentissime (0493A)rexit, inter tumultus militum, popularium, foederatorum, quod et exitus prodidit novus, celer, acerbus: quem cruentavit fortunae diu lenocinantis perfidus finis, quae virum, ut scorpius, ultima sui parte percussit. Dicere solebat vir litteratus, atque ob ingenii merita quaestorius, partium certe bonarum pars magna, Fulgentius, ore se ex ejus frequenter audisse, cum perosus pondus imperii, veterem securitatem desideraret, Felicem te, Damocles, qui non uno longius prandio regni necessitatem toleravisti. Iste enim, ut legimus, Damocles provincia Siculus, urbe Syracusanus, familiaris tyranno Dionysio fuit: qui cum nimiis laudibus bona patroni, ut caetera, scilicet inexpertus, efferret: Vis, inquit Dionysius, hodie saltem in hac mensa bonis meis (0493B)pariter ac malis uti? 59 Libenter, inquit. Tum ille confestim laetum clientem, quanquam et attonitum, plebeio tegmine erepto, muricis Tyrii, seu Tarentini, conchyliato ditat indutu: et renidentem gemmis, margaritisque aureo lecto, sericatoque toreumati imponit. Cumque pransuro Sardanapalicum in morem, panis daretur e Leontina segete confectus, insuper dapes cultae ferculis cultioribus apponerentur, spumarent falerno gemmae capaces, inque crystallis calerent unguenta glacialibus: hinc suffita cinnamo ac thure coenatio spargeret peregrinos naribus odores, et madescentes nardo capillos circumfusa florum serta siccarent: coepit supra tergum sic recumbentis repente vibrari mucro districtus e lacunaribus, qui videbatur in jugulum purpurati jam jamque ruiturus: (0493C)nam filo equinae setae ligatus, et ita pondere minax, ut acumine gulam formidolosi Tantaleo frenabat (0494A)exemplo, ne cibi ingressi per ora, per vumera exirent. Unde post mixtas fletibus preces atque multimoda suspiria, vix absolutus emicatimque prosiliens, illa refugit celeritate divitias deliciasque regales, qua solent appeti: reductus ad desideria mediocrium timore summorum, et satis cavens, ne beatum ultra diceret duceretque, qui septus armis ac satellitibus, et per hoc raptis incubans opibus, ferra pressus, premeret aurum. Quapropter ad statum hujusmodi, domine frater, nescio an constet tendere beatos: patet certe miseros pervenire. Vale.
60 EPISTOLA XIV.
Sidonius Maurusio suo salutem.
Audio industriae tuae votisque communibus, uberiore (0494B)proventu quam minabatur sterilis annus, respondere vindemiam. Unde et in pago Vialoscensi, qui Martialis aetate citeriore vocitatus est propter hiberna legionum Julianarum, suspicor diuturnius te moraturum. Quo loco tibi cum ferax vinea est, tum praeterea praedium magno non minus domino, quod te tuosque plurifaria frugum mansionumque dote remoretur. Ilicet si horreis apothecisque, seu penu impleta, destinas illic usque ad adventum hirundineum, vel ciconinum, Jani Numaeque ninguidos menses in otio fuliginoso, seu tunicata quiete transmittere, nobis quoque parum in oppido fructuosae protinus amputabuntur causae morarum; ut dum ipse nimirum frueris rure, nos te fruamur, quibus ut recognoscis, non magis cordi est aut voluptati (0494C)ager cum reditibus amplis, quam vicinus aequalis cum bonis moribus. Vale.
LIBER TERTIUS.
61 EPISTOLA PRIMA.
(0493)
Sidonius Avito suo salutem.(0493C)
Multis quidem vinculis caritatis ab ineunte pueritia, quidquid venimus in juventutem, gratiae sese mutuae cura nexuerat. Primum quia matribus nostris (0493D)summa sanguinis juncti necessitudo. Dein quod ipsi iisdem temporibus nati, magistris usi, artibus instituti, lusibus otiati, principibus evecti, stipendiis perfuncti sumus: et quod est ad amicitias ampliandas his validius efficaciusque, in singulis quibusque personis, (0494C)62 vel expetendis aequaliter vel cavendis, judicii parilitate certavimus. Propter quae omnia, praeter conscientiam quae interius tibi longe praestantior eminentiorque, multum voluntates nostras copulaverat decursarum forinsecus actionum similitudo. (0494D)Sed quod fatendum est, diu erectis utriusque amoris machinis, ipse culmina pretiosa posuisti, ecclesiam Arverni municipioli, cui praepositus etsi immerito videor, peropportuna oblatione locupletando: cujus possessioni plurimum contulisti Cuticiacensis praedii (0495A)suburbanitate, non minus nostrae professionis fraternitatem loci proximitate dignatus ditare, quam reditu. Et licet sororiae haereditatis duo consortes esse videamini, exemplo tamen fidei tuae, superstes germana commota est ad boni operis imitationem. Itaque tibi coelitus jure redhibetur tui facti meritum, alieni incitamentum. Quo fit ut reperiare dignissimus, quem divinitas inusitato successionum genere sublimet: quae tamen nec diu distulit religiosam devotionem centuplicatis opulentare muneribus: quaeque ut confidimus, nihilo segnius coelestia largietur, cum terrena jam solverit. Nicetiana namque, si nescis, haereditas Cuticiaci supernum pretium fuit. Quod restat exposcimus, ut sicut Ecclesiae nostrae, ita etiam civitatis aeque tibi sit cura communis: quae (0495B)cum olim, tum debebit ex hoc praecipue tempore, ad tuum patrocinium vel ob tuum patrimonium pertinere. Quod cujus meriti esse possit, quippe si vestra crebro illud praesentia invisat, vel Gothis credite, qui saepenumero 63 etiam Septimaniam suam fastidiunt vel refundunt, modo invidiosi hujus anguli etiam desolata proprietate potiantur. Sed fas est, praesule Deo, vobis inter eos et rempublicam mediis, animo quietiora concipere. Quia etsi illi, veterum finium limitibus effractis, omni vel virtute vel mole, possessionis turbidae metas in Rhodanum Ligerimque proterminant: vestra tamen auctoritas pro dignitate sententiae sic partem utramque moderabitur, ut et nostra discat, quid debeat negare cum petitur, et poscere adversa desinat, cum negatur. (0495C)Vale.
EPISTOLA II.
Sidonius Constantio suo salutem
Salutat te populus Arvernus, cujus parva tuguria magnus hospes implesti, non ambitus comitatu, sed (0496A)ambiendus affectu. Deus bone! quod gaudium fuit laboriosis, cum tu sanctum pedem semirutis moenibus intulisti? quam tu ab omni ordine, sexu, aetate stipatissimus ambiebare? quae salsi erga singulos libra sermonis? quam te blandum pueri, comem juvenes, gravem senes metiebantur? Quas tu lacrymas, ut parens omnium, super aedes incendio prorutas et domicilia semiusta fudisti? quantum doluisti campos sepultos ossibus insepultis? quae tua deinceps exhortatio, quae reparationem suadentis animositas? His adjicitur, quod cum inveneris civitatem non minus civica simultate, quam barbarica incursione vacuatam, 64 pacem omnibus suadens, caritatem illis illos patriae reddidisti. Quibus tuo monitu non minus in unum consilium, quam in unum oppidum revertentibus, (0496B)muri tibi debent plebem reductam, plebs reducta concordiam. Quocirca satis te toti suum, satis se toti tuos aestimant: et, quae gloria tua maxima est, minime falluntur. Obversatur etenim per dies mentibus singulorum; quod persona aetate gravis, infirmitate fragilis, nobilitate sublimis, religione venerabilis, solius dilectionis obtentu, abrupisti tot repagula, tot objectas veniendi difficultates: itinerum videlicet longitudinem, brevitatem dierum, nivium copiam, penuriam pabulorum, latitudines solitudinum, angustias mansionum, viarum voragines, aut humore imbrium putres, aut frigorum siccitate tribulosas: ad hoc aut aggeres saxis asperos, aut fluvios gelu lubricos, aut colles ascensu salebrosos, aut valles lapsuum assiduitate derasas: per quae omnia (0496C)incommoda, quia non privatum commodum requirebas, amorem publicum retulisti. Quod restat, Deum precamur, ut aevi metis secundum vota promotis, bonorum amicitias indefessim expetas, capias, referas: sequaturque te affectio, quam relinquis: (0497A)et initiatae per te ubicunque gratiae, longum tibi redhibeantur quam fundamenta, tam culmina. Vale.
65 EPISTOLA III.
Sidonius Ecdicio suo salutem.
Si quando, nunc maxime Arvernis meis desideraris, quibus dilectio tui immane dominatur, et quidem multiplicibus ex causis. Primum quod summas in affectu partes jure sibi usurpat terra quae genuit. Dein quod saeculo tuo solus ferme mortalium es, qui patriae non minus desiderii nasciturus, quam gaudii natus feceris. Astipulantur assertis materni quondam puerperii tempora, quae proficiente conceptu concordantibus civium votis numerabantur. Omitto illa communia quidem, sed quae non mediocria caritatis (0497B)incitamenta sunt, istius tibi reptatas cespitis glebas. Praetereo quod haec primum gramina incessu, flumina natatu, venatu nemora fregisti. Omitto quod hic primum tibi pila, pyrgus, accipiter, canis, equus, arcus ludo fuere. Mitto istic ob gratiam pueritiae tuae undique gentium confluxisse studia litterarum, tuaeque personae quondam debitum, quod sermonis Celtici squamam depositura nobilitas, nunc oratorio stylo, nunc etiam camoenalibus modis imbuebatur. Illud in te affectum principaliter universitatis accendit, quod quos olim Latinos fieri exegeras, barbaros deinceps esse vetuisti. Non enim potest unquam civicis pectoribus elabi, quem te, quantumque nuper omnis aetas, ordo, sexus e semirutis murorum aggeribus conspicabantur, cum interjectis aequoribus in adversum (0497C)perambulatis, et vix duodeviginti 66 equitum sodalitate comitatus, aliquot millia Gothorum; non minus die quam campo medio (quod difficile sit posteritas creditura) transisti. Ad nominis tui rumorem personaeque conspectum, exercitum exercitatissimum stupor obruit: ita ut prae admiratione nescirent duces partis inimicae, quam se multi, quamque te pauci comitarentur. Subducta est tota protinus acies in supercilium collis abrupti: quae cum prius applicata esset oppugnationi, te viso non est explicata congressui. Interea tu caesis quibusque optimis, quos, novissimos agmini non ignavia, sed audacia fecerat, nullis tuorum certamine ex tanto desideratis, solus planitie quam patentissima potiebare, cum tibi non daret tot pugna socios, quot solet (0497D)mensa convivas. Hinc jam per otium in urbem reduci, quid tibi obviam processerit officiorum, plausuum, fletuum, gaudiorum, magis tentant vota conjicere, quam verba reserare. Siquidem cernere erat refertis capacissimae domus atriis, illam ipsam felicissimam stipati reditus tui ovationem: dum alii osculis pulverem tuum rapiunt, alii sanguine ac spumis pinguia lupata suscipiunt, alii sellarum equestrium (0498A)madefacta sudoribus fulera resupinant, alii de concavo tibi cassidis exituro flexilium laminarum vincula diffibulant, alii explicandis ocrearum nexibus implicantur, alii hebetatorum caede gladiorum latera dentata pernumerant, alii caesim atque punctim foraminatos circulos loricarum digitis livescentibus metiuntur. Hic licet multi complexibus tuorum tripudiantes 67 adhaerescerent, in te maximus tamen laetitiae popularis impetus congerebatur: tandemque in turbam inermem quidem veneras, sed de qua te nec armatus evolveres: ferebasque nimirum eleganter ineptias gratulantum; et dum irruentum tumultuoso diriperis amplexu, eo conditionis accesseras, piissimus publici amoris interpres, ut necesse esset illi uberiorem referre te gratiam, qui tibi liberiorem (0498B)fecisset injuriam. Taceo deinceps collegisse te privatis viribus publici exercitus speciem, parvis extrinsecus majorum opibus adjutum, et inferiores hostium ante discursus castigatis coercuisse populatibus. Taceo te aliquot superventibus cuneos mactasse turmales, e numero tuorum vix binis ternisve post praelium desideratis: et tantum calamitatis adversae partis inopinatis certaminibus inflictum, ut occulere caesorum numerositatem consilio deformiore meditarentur. Siquidem quos humari nox succincta prohibuerat, decervicatis liquere cadaveribus: tanquam minoris indicii foret, quam villis agnosci crinitum, dimisisse truncatum. Qui postquam luce revoluta, intellexerunt furtum ruinae suae crudeli vilitate patuisse; tum demum palam officiis exsequialibus (0498C)occupabantur, non magis cladem fraude quam fraudem festinatione celantes: sic tamen, quod nec ossa tumultuarii cespitis mole tumulabant: quibus nec elutis vestimenta, nec vestitis sepulcra tribuebant, juste sic mortuis talia justa solventes. Jacebant corpora undique locorum plaustris convecta rorantibus: quae quoniam perculsis 68 indesinenter incumberes, raptim succensis conclusa domiciliis culminum superlabentium rogalibus fragmentis funerabantur. Sed quid ego ista haec justo plusculum garrio? qui laborum tuorum non ex asse historiam texere, sed pro parte memoriam facere praesumpsi, quo magis crederes votis tuorum; quorum exspectationi aegrescenti nulla salubrius ociusque, quam tui adventus remedia medicabuntur. Igitur si quid nostratium (0498D)precatibus acquiescis, actutum in patriam receptui canere festina, et assiduitatem tuam periculosae regum familiaritati celer exime; quorum consuetudinem spectatissimus quisque flammarum naturae bene comparat, quae sicut paululum a se remota illuminant, ita satis sibi admota comburunt. Vale.
EPISTOLA IV.
Sidonius Felici suo salutem.(0499A)
Gozolas natione Judaeus, cliens culminis tui, cujus mihi quoque esset persona cordi, si non esset secta despectui, defert litteras meas, quas granditer anxius exaravi. Oppidum siquidem nostrum, quasi quemdam sui limitis oppositi obicem, circumfusarum nobis gentium arma terrificant. Sic aemulorum sibi in medio positi populorum lacrymabilis praeda, suspecti Burgundionibus, proximi Gothis, nec impugnantum ira, nec propugnantum caremus invidia. Sed isthinc alias. Interea si vel penes vos recta sunt, bene est. Neque enim hujusmodi pectore 69 sumus, ut licet apertis ipsi poenis, propter criminum occulta, plectamur; non agi prospere, vel ubicunque (0499B)velimus. Nam certum est, non minus vitiorum, quam hostium esse captivum, qui non etiam inter mala tempora bona vota servaverit. Vale.
Sidonius Hypatio suo salutem.
Si vir spectabilis, morumque vestrorum suspector admiratorque Donidius solam rationem domesticae utilitatis habuisset, satis abundeque sufficeret fides vestra commodis suis, etsi nullus intercessor accederet. Sed amore meo ductus est, ut quod ipse per se impetraverat, me faceret postulare. Itaque nunc honori vestro hic quoque cumulus accrescit, quod duo efficimur debitores, cum tamen unus e nobis beneficium consequatur. Eborolacensis praedii etiam ante barbaros desolatam medietatem, quae domus patriciae (0499C)jura modo respicit, suffragio vestro juri suo optat adjungi. Neque ad hanc nundinationem stimulo cupiditatis, sed respectu avitae recordationis adducitur. Siquidem fundi ipsius integritas familiae suae dominium, usque in obitum vitrici nuper vita decedentis, aspexit. Nunc autem vir alieni non appetens, sui parcus, possessionis antiquae a se alienatae non tam damno angitur quam pudore: quam ut redimere conetur, non avaritiae vitio, sed verecundiae necessitate compellitur. Tribuere dignare votis 70 suis, precibus meis, moribus tuis, ut ad soliditatem ruris istius te patrocinante perveniat, cui rem parentum, sibique non solum notam, verum etiam inter lactentis infantiae rudimenta reptatam, sicut recepisse parum fructuosum, sic non emeruisse (0499D)nimis videtur ignavum. Ego vero tantum obstringar indultis, ac si meae proficiat peculiariter proprietati, quidquid meus aetate frater, professione filius, loco civis, fide amicus, acceperit. Vale.
EPISTOLA VI.
Sidonius Eutropio suo salutem.
Si veteris commilitii, si deinceps innovatae per dies gratiae bene impraesentiarum fides vestra reminiscitur, profecto intelligitis ut vos ad dignitatum, sic nos ad desideriorum culmina ascendere. Ita namque fascibus vestris gratamur omnes, ut erectam per illos non magis vestram domum quam nostram amicitiam censeamus. Testis est ille tractatus, in quo exhortationis meae non minimum incitamenta valuerunt: quibus vix potuistis adduci, ut praefecturam philosophiae jungeretis, cum vos consectanei vestri Plotini dogmatibus inhaerentes, ad profundum intempestivae quietis otium Platonicorum palaestra rapuisset: cujus disciplinae tunc fore astruxi liberam (0500B)professionem, cum nil familiae debuisset. Porro autem desidiae vicinior putabatur contemptus ille militiae, ad quam jactitant 71 lividi, bonarum partium viros non posse potius quam nolle conscendere. Igitur quod loco primore fieri par est, agimus gratias uberes Christo, qui statum celsitudinis tuae, ut hactenus parentum nobilitate decorabat, ita etiam nunc titulorum parilitate fastigat: simul et animorum spebus erectis fas est de caetero sperare meliora. Certe creber provincialium sermo est, annum bonum de magnis, non tam fructibus quam potestatibus aestimandum. Qua de re vestrum est, domine major, exspectationem nostram competentibus dispositionibus munerari. Nam memor originis tuae nobilium sibi persuasit universitas: quandiu nos (0500C)Sabini familia rexerit, Sabiniani familiam non timendam. Vale.
EPISTOLA VII.
Sidonius Felici suo salutem.
Longum a litteris temperatis. Igitur utrique nostrum mos suus agitur: ego garrio, vos tacetis. Unde etiam, vir ad reliqua fidei officia insignis, genus reor esse virtutis, tanto te otio non posse lassari. Ecquid? nunquamne respectu movebere familiaritatis antiquae, ut tandem a continuati silentii proposito pedem referas? aut nescis, quia garrulo non respondere convicium est? Tu retices, vel bibliothecarum medius, vel togarum; et a me officium paupertini sermonis exspectas, cui scribendi, si bene perspicis, magis est facilitas quam facultas. Certe (0500D)vel metus noster materiam tuo stylo 72 faciat. mementoque viatorum manus gravare chartis, quatenus amicorum cura relevetur: et indicare festina, si quam praevio Deo, quaestor Licinianus trepidationi (0501A)mutuae januam securitatis aperuerit. Persona siquidem est, ut perhibent, magna exspectatione, major adventu, relatu sublimis, inspectione sublimior, et ob omnia felicitatis naturaeque dona monstrabilis. Summa censura, par comitas, et prudentia fidesque misso mittentique conveniens. Nihil affectatum simulatumque, ponderique sermonum vera potius severitas quam severitatis imitatio; et non ut plurimi, qui cum credita diffidenter allegant, volunt videri egisse se cautius. Sed neque ex illorum, ut ferunt, numero, qui secreta dirigentium principum venditantes, ambiunt a barbaris bene agi cum legato potius quam cum legatione. Hunc nobis morum viri tenorem secundus rumor invexit. Mandate perniciter, si vero dicta conquadrant; ut tantisper a pervigili (0501B)statione respirent, quos a muralibus excubiis non dies ninguidus, non nox illunis et turbida receptui canere persuadent: quia etsi barbarus in hiberna concedat, mage differunt quam relinquunt semel radicatam corda formidinem. Palpate nos prosperis, quia nostra non tam procul est a vobis causa, quam patria. Vale.
73 EPISTOLA VIII.
Sidonius Eucherio suo salutem.
Veneror antiquos, non tamen ita ut qui aequaevorum meorum virtutes aut merita postponam. Neque si Romana respublica in extrema haec miseriarum defluxit, ut studiosos sui nunquam remuneretur, non idcirco Brutos Torquatosque non pariunt saecula mea. Quorsum ista haec? inquis. De te ad te mihi (0501C)sermo est, vir efficacissime, cui debet respublica, quod supradictis solutum laudat historia. Quapropter ignari rerum temeraria judicia suspendant, nec perseverent satis aut suspicere praeteritos, aut despicere praesentes: quandoquidem facile clarescit, rempublicam morari beneficia, vos mereri. Quanquam mirandum granditer non sit, natione feneratorum non solum inciviliter Romanas vires administrante, verum etiam fundamentaliter eruente, si nobilium virorum militariumque, et supra vel spem nostrae, vel opinionem partis adversae bellicosorum, non tam defuerint facta quam praemia. Vale.
EPISTOLA IX.
Sidonius Riothamo suo salutem.
Servatur nostri consuetudo sermonis; namque (0501D)miscemus cum salutatione querimoniam: non omnino huic rei studentes, ut stylus noster 74 sit officiosus in titulis, asper in paginis; sed quod ea semper eveniunt, de quibus loci mei aut ordinis hominem (0502A)constat inconciliari, si loquatur; peccare, si taceat. Sed et ipsi sarcinam vestri pudoris inspicimus, cujus haec semper verecundia fuit, ut pro culpis erubesceretis alienis. Gerulus epistolarum, humilis, obscurus. despicabilisque etiam usque ad damnum innocentis ignaviae, mancipia sua, Britannis clam sollicitantibus, abducta deplorat. Incertum mihi est an sit certa causatio: sed si inter coram positos aequanimiter objecta discingitis, arbitror hunc laboriosum posse probare, quod objicit: si tamen inter argutos, armatos, tumultuosos, virtute, numero, contubernio contumaces, poterit ex aequo et bono solus, inermis, abjectus, rusticus, peregrinus, pauper audiri. Vale.
EPISTOLA X.
Sidonius Tetradio suo salutem.(0502B)
Plurimum laudis juvenes nostri moribus suis applicant, quoties de negotiorum meritis ambigentes ad peritorum consilia decurrunt: sicuti nunc vir clarissimus Theodorus, domi quidem nobilis, sed modestissimae conversationis opinione generosior, qui per litteras meas ad tuas litteras, id est ad meracissimum scientiae fontem, laudabili aviditate proficiscitur, non modo reperturus illic ipse quod discat, sed et forsitan relaturus inde quod doceat. Cui contra potentes factiososque, si vestra 75 peritia abundanter non opitularetur, prudentia consulta sufficeret. Respondete, obsecramus, nisi vobis tamen utriusque nostrum sociae preces oneri fastidiove reputabuntur, judicio suo, testimonio meo; et substantiam (0502C)causamque supplicis fluctuantem medicabilis responsi salubritate fulcite. Vale.
EPISTOLA XI.
Sidonius Simplicio suo salutem.
Etsi desiderium nostrum sinisteritas tanta comitatur, ut etiam nunc nostris invidearis obtutibus: non idcirco is es, virorum optime, de cujus nos moribus lateant celsa memoratu. Ita cuncti nostrates, iidemque summates viri, optimarum te exactissimarumque partium praestantissimum patremfamilias consono praeconio prosequuntur. Astipulatur huic de te sententiae bonorum, vel sic electus gener, vel educta sic filia: in quorum copula tam felicem tibi controversiam vota pepererunt, ut ambigas, utrum judicio, an institutione superaveris. Sed tamen hinc (0502D)vel maxime parentes ambo venerabiles este securi: idcirco caeteros vincitis, quod vos filii transierunt. Igitur dona venia litteras primas; quas ut necdum mittere desidia fuerat, ita vereor ne sit misisse garrulitas. (0503A)Carebit sane nostrum naevo loquacitatis officium, si exemplo recursantis alloquii, impudentiam paginae praesentis absolveris. Vale.
76 EPISTOLA XII.
Sidonius Secundo suo salutem.
Avi mei, proavi tui tumulum hesterno, proh dolor! die manus profana pene temeraverat: sed Deus adfuit, ne nefas tantum perpetraretur. Campus autem ipse dudum refertus tam bustualibus favillis quam cadaveribus, nullam jamdiu scrobem recipiebat! Sed tamen tellus, humatis quae superducitur, redierat in pristinam distenta planitiem, pondere nivali, seu diuturno imbrium fluxu sidentibus acervis. Quae fuit causa ut locum auderent, tanquam vacantem, corporum bajuli rastris funebribus impiare. Quid plura? (0503B)Jam niger cespes ex viridi; jam supra antiquum sepulcrum glebae recentes, cum forte pergens urbem ad Arvernam, publicum scelus e supercilio vicini collis aspexi; meque equo effuso tam per aequata quam per abrupta proripiens, et morae exiguae sic quoque impatiens, antequam pervenirem, facinus audax praevio clamore compescui. Dum dubitant in crimine reperti, dilaberentur an starent, superveni. Confiteor errorem; supplicia captorum differre non potui: sed supra ipsum senis nostri opertorium torsi latrones, quantum sufficere possit superstitum curae, mortuorum securitati. Caeterum nostro quod sacerdoti nil reservavi; meae causae, suaeque personae praescius, in commune consului; ne vel haec justo clementius vindicaretur, vel illa justo severius vindicaret. (0503C)77 Cui cum tamen totum ordinem rei, ut satisfaciens ex itinere mandassem; vir sanctus et justus iracundiae meae dedit gloriam, cum nil amplius ego veniam postularem, pronuntians more majorum reos tantae temeritatis jure caesos videri. Sed ne quid in posterum casibus liceat, quos ab exemplo vitare debemus, posco ut actutum, me quoque absente, tua cura, sed meo sumptu resurgat in molem sparsa congeries, (0504A)quam laevigata pagina tegat. Ego venerabili Gaudentio reliqui pretium lapidis, operisque mercedem. Carmen hoc sane quod consequetur, nocte proxima feci, non expolitum, credo, quod viae non parum intentus: quod peto, ut tabulae quantulumcunque est, celeriter indatur. Sed vide ut vitium non faciat in marmore lapidicida: quod factum sive ab industria, seu per incuriam, mihi magis quam quadratario, lividus lector ascribat. Ego vero, si pio studio rogata curaveris, sic agam gratias, quasi nil tibi quoque laudis aut gloriae accedat, quem patruo tuo, id est me remoto, solida praesentis officii sollicitudo mansisset pro gradu seminis. Vale.
Serum post patruos, patremque carmen
Haud indignus avo nepos dicavi:
Ne fors tempore postumo, viator,
(0504B)Ignorans reverentiam sepulti,
Tellurem tereres inaggeratam.
Praefectus jacet hic Apollinaris,
Post praetoria recta Galliarum,
Moerentis patriae sinu receptus.
78 Consultissimus, utilissimusque,
Ruris, militiae, forique cultor,
Exemploque aliis periculoso,
Liber sub dominantibus tyrannis.
Haec sed maxima dignitas probatur:
Quod frontem cruce, membra fonte purgans,
Primus de numero patrum suorum
Sacris sacrilegis renuntiavit.
Hoc primum est decus, haec superba virtus,
Spe praecedere, quos honore jungas.
Quique hic sunt titulis pares parentes,
Hos illic meritis supervenire. Novi quidem auctoris nostri non respondere doctrina epitaphii qualitatem; sed anima perita musicas non refutat inferias. Tibi quoque non decet tardum videri, (0504C)quod haeres tertius quartusque dependimus: cum tot annorum gyro voluto magnum Alexandrum parentasse manibus Achillis, et Julium Caesarem Hectori, ut suo, justa persolvisse didicerimus. Vale.
EPISTOLA XIII.
Sidonius Apollinari suo salutem.
Unice probo, gaudeo, admiror quod castitatis (0505A)affectu contubernia fugis impudicorum; praesertim quibus nihil pensi, nihil sancti est, in appetendis garriendisque turpitudinibus: quique quod verbis inverecundis aurium publicarum reverentiam incestant, granditer sibi videntur facetiari: 79 cujus vilitatis esse signiferum gnathonem patriae nostrae vel maximum intellige. Est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duplicatoribus; loquax ipse, nec dicax, ridiculusque, nec laetus, arrogansque, nec constans, curiosusque, nec perspicax, atque indecenter affectato lepore, plus rusticus: tempora praesentia colens, praeterita carpens, futura fastidiens. Beneficii, si rogaturus est, importunus petendi, derogator negati, aemulator accepti, callidus (0505B)reformandi, querulus flagitati, garrulus restituti; at si rogandus, simulator parati, dissimulator petiti, venditor praestiti, publicator occulti, calumniator morati, inficiator soluti: osor jejuniorum, sectator epularum; laudabilem proferens non de bene vivente, sed de bene pascente sententiam. Inter haec tamen ipse avarissimus, quemque non pascit tam panis bonus quam panis alienus: hoc solum comedens domi, si quid e raptis inter alaparum procellas praemisit obsoniis. Sed nec est sane praedicabilis viri in totum silenda frugalitas; jejunat quotiens non vocatur; sed sic quoque levitate parasitica, si invitetur excusans, si vitetur explorans, si excludatur exprobrans, si admittatur exsultans, si verberetur exspectans. Cum discubuerit, fertur actutum, si tarde comedat, in rapinas; (0505C)si cito saturetur, in lacrymas; si sitiat, in querelas; si inebrietur, in vomicas; si fatiget, in contumelias, si fatigetur, in furias: fetulentiae omnino par cloacali, quae quo plus commota, plus 80 fetida est. Ita vivens paucis voluptati, nullis amori, omnibus risui est: vesicarum ruptor, fractorque ferularum; bibendi avidus, avidior detrahendi, rabido pariter ore spirans coenum, spumans vinum, loquens venenum, facit ambigi puditior, temulentior, an facinorosior existimetur. Sed dicis, animi probra vultu colorat, et deprecatur ineptias mentis qualitas corporis. Elegans videlicet homo pervenustusque, cujusque sit spectabilis persona visentibus. Enim vero illa sordidior atque deformior est cadavere rogali, quod facibus admotis semicombustum, moxque (0505D)sidente strue tortium devolutum, reddere pyrae jam fastidiosus pollinctor exhorret. Praeter haec, lumina gerit idem lumine carentia; quae Stygiae vice paludis, volvunt lacrymas per tenebras. Gerit et aures immanitate barrinas; quarum fistulam biforem pellis ulcerosa circumvenit, saxeis nodis et tofosis humore (0506A)verrucis per marginem curvum protuberantibus. Portat et nasum, qui cum sit amplus in foraminibus, et strictus in spina, sic patescit horrori, quod angustatur olfactui. Praetendit os etiam labris plumbeum, rictu ferinum, gingivis purulentum, dentibus buxeum; quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentium mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantium sentina coenarum. Promit et frontem, quae foedissimo gestu cutem plicat, supercilia distendit. Nutrit et barbam, quae jam senectute canescens, fit tamen morbo nigra Syllano. 81 Tota denique est misero facies ita pallida, veluti per horas umbris moestificata larvalibus. Taceo reliquam sui molem, vinctam podagra, pinguedine solutam. (0506B)Taceo cerebrum crebra vibice peraratum; quod parum amplius tegi constat capillis quam cicatricibus. Taceo prae brevitate cervicis, occipiti supinato scapularum adhaerere confinia. Taceo quod decidit honor humeris, decor brachiis, robur lacertis. Taceo chiragricas manus unctis cataplasmatum pannis, tanquam caestibus involutas. Taceo quod alarum specubus hircosis atque acescentibus latera captiva vallatus, nares circumsedentium ventilata duplicis Ampsancti peste funestat. Taceo fractas pondere arvinae jacere mammas, quasque foedum esset in pectore virili vel prominere, has ut ubera materna cecidisse. Taceo ventris inflexi pendulos casses partium genitalium, quia debilibus pudendae, turpibus rugis turpius praebere velamen. Jam quid hic tergum, spinamque commemorem? (0506C)de cujus licet internodiorum fomitibus erumpens aream pectoris texat curvatura costarum; tota nihilominus haec ossium ramosa compago sub uno velut exundantis abdominis pelago latet. Taceo lumborum corpulentiam, cliniumque, cui crassitudini comparata censetur alvus exilis. Taceo femur aridum et pandum, genua vasta, poplites delicatos, crura cornea, vitreos talos, parvos digitos, pedes grandes. Cumque distortis horreat ita liniamentis, per quae multiplicem pestilentiam exsanguis semivivusque, nec portatus sentiat, nec sustentatus incedat, 82 verbis tamen est ille quam membris exsecrabilior. Nam quanquam pruritu laborat sermonis inhonesti, tum patronorum est praecipue cavendus arcanis; quorum est laudator in prosperis, delator (0506D)in dubiis: at si ad occulta familiarium publicanda temporis ratio sollicitet, mox per hunc Spartacum quaecunque sunt clausa franguntur, quaeque obserata reserantur: ita quod quas domorum nequiverit machinis apertae simultatis impetere, cuniculis clandestinae proditionis impugnat. Hoc fabricatu Daedalus (0507A)noster am citiarum cutmen aedificat: qui sicut sodalibiis velut Theseus inter secunda sociatur; sic ab iis postmodum velut Proteus inter adversa dilabitur. Igitur ex voto meo feceris, si talium sodalitati ne congressu quidem primore sociere, maxime illorum quorum sermonibus prostitutis ac theatralibus nullas habenas, nulla praemittit repagula pudor. Nam quibus citra honestatis nitorem jactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infrenis, his conscientia quoque sordidatissima est. Denique facilius obtingit, ut quispiam seria loquens vivat obscene, quam valeat ostendi, qui pariter existat improbus dictis, et probus moribus. Vale.
EPISTOLA XIV.
Sidonius Placido suo salutem.
(0507B)Quanquam te tua tenet Gratianopolis, comperi tamen hospitium veterum fido relatu, 83 quod meas (0508A)nugas sive confectas opere prosario, seu poetarum stylo cantilenosas, plus voluminum lectione dignere repositorum. Gaudeo hoc ipso, quod recognovi chartulis occupari nostris otium tuum. Sed probe intelligo, quod moribus tuis hanc voluptatem non operis effectus excudit, sed auctoris affectus. Ideoque plus debeo, quia gloriae punctum quod dictioni negares, das amicitiae. De caeteris vero studii nostri derogatoribus, quid ex asse pronuntiem, nondum deliberavi. Nam qui maxime sibi doctus videtur, dictionem sanam et insanam ferme appetitu pari revolvit, non amplius concupiscens erecta quae laudet, quam despecta quae rideat. Atque in hunc modum scientia, pompa, proprietas linguae Latinae judiciis otiosorum maximo spretui est: quorum scurrilitati negligentia (0508B)comes, hoc volens tantum legere quod carpat, sic non utitur litteris, quod abutitur. Vale.
LIBER QUARTUS.
84 EPISTOLA PRIMA.
(0507)
Sidonius Probo suo salutem.(0507B)
Soror mihi quae uxor tibi: hinc inter nos summa et principalis necessitudo, et ea quidem patruelis, non germana fraternitas, quae plerumque se purius fortius, meracius amat. Nam facultatum inter germanos (0507C)prius lite sopita, jam qui nascuntur ex fratribus, nihil invicem controversantur: et hinc saepe caritas in patruelibus major, quia desistit 85 simultas a divisione, nec cessat affectus a semine. Secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus, culpamus, laudamus in litteris, et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque. Quanquam mihi nimis arrogo meum judicium conferens tuo. Quis enim juvenum nesciat seniorumque, te mihi magistrum fuisse proprium, cum videremur habere communem? et si quid heroicus arduum, comicus lepidum, lyricus cantinelosum, orator maturum, historicus verum, satiricus figuratum, grammaticus regulare, panegyrista plausibile, sophista serium, epigrammista lascivum, commentator lucidum, (0507D)jurisconsultus obscurum, multifariam condiderunt; id te omnifariam singulis, nisi cui ingenium sibique quis defuit tradidisse? Deus bone! quam sibi hinc patres nostri gloriabantur, cum viderent, sub ope Christi, te docere posse, me discere: et non solum (0508B)te facere quod posses, sed et velle quod faceres: ideoque te bonum non minus quam peritum pronuntiari? Et vere intra Eusebianos lares talium te quaedam moneta susceperat disciplinarum, cujus philosophica incude formatus: nunc varias nobis rerum sermonumque rationes, ipso etiam qui docuerat, probante paudebas: nunc ut Plato discipulus jam prope (0508C)potior sub Socrate, sic jam tu sub Eusebio nostro, inter Aristotelicas categorias artifex dialecticus atticissabas, cum ille adhuc aetatulam nostram, mobilem, teneram, crudam, modo castigatoria severitate decoqueret, modo 86 mandatorum salubritate condiret. At qualium, Deus bone, quamque pretiosorum! . . . quae si quis deportaret philosophaturus, aut ad paludicolas Sicambros, aut ad Caucasigenas Alanos, aut ad equimulgas Gelonos, bestialium rigidarumque nationum corda cornea, fibraeque glaciales procul dubio emollirentur egelidarenturque: neque illorum feroc am stoliditatemque quae secundum belluas ineptit, brutescit, accenditur, rideremus, contemneremus, pertimesceremus. Igitur quia nos ut affinitas, ita studia junxerunt, precor, quoquo loci es, (0508D)amicitiae jura inconcussa custodias: longumque tibi, et si sede absumus, adsimus affectu: cujus intemeratae partes, quantum ad nos spectat, a nobis in aevum, si quid est vitae reliquum, perennabuntur. Vale.
87 EPISTOLA II.
Claudianus Sidonio papae salutem.(0509A)
(Hanc epistolam edidimus Patrologiae tom. LIII, col. 779, ubi videsis.)
88 EPISTOLA III.
Sidonius Claudiano suo salutem.
(Hanc etiam epistolam videsis Patrol. tom. LIII, col. 781.)
92 EPISTOLA IV.
Sidonius Simplicio et Apollinari suis salutem.
Eccum, vel tandem adest promissio mea, exspectatio vestra, Faustinus paterfamilias domi nobilis, et (0509B)inter maxima patriae, jam mihi sibique communis, ornamenta numerandus. Hic meus frater natalium parilitate, amicus animorum similitudine: saepe cum hoc seria, saepe etiam joca miscui, cumque ab hinc retro juvenes eramus, in pila, in tesseris, in saltibus, cursu, venatu, natatu, sancta semper ambobus, quia manente caritate, contentio. Mihi quidem major hic natu, tantum tamen, ut eum non tam honorari necesse esset, quam delectaret imitari: simul et ipse hinc amplius capiebatur, quod se diligi magis, quam quasi coli intelligebat. Sed provectu aetatis, ex militia clericali, cum esset amabilis prius, coepit modo esse venerabilis. Per hunc salutem dico, videre vos, sub ope Christi, quam maturissime, si per statum publicum (0509C)liceat, cupiens. Quocirca nisi desiderium meum videtur onerosum, remeante praefato, fiam locorum vestrorum et temporum gnarus. Stat sententia eluctari oppositas privatarum occupationum difficultates; et complectendis pectoribus vestris quamlibet longum officium deputare: si tamen, quod etiam nunc veremur, non vis major disposita confundat: quae vos quoque non 93 perindignum est cum fratre Faustino, prout tempora monent, tractatu communicato deliberare: quem ego quia diligo, tanquam qui me diligat, misi. Si respondet judicio meo, gratias ago. Porro autem, cum vir bonus ab omnibus censeatur, non est homo pejor, si non est optimus. Valete.
Sidonius Felici suo salutem.
(0509D)Iterat portitorem salutationis iteratio. Gozolas vester (Deus tribuat ut noster) apicum meorum secundo gerulus efficitur. Igitur verecundiam utrique (0510A)eximite communem. Nam si etiamnum silere meditemini, omnes et me cui, et illum per quem scribere debeatis, indignum arbitrabuntur. De temporum statu jam nihil, ut prius, consulo, ne sit moribus tuis oneri, si adversa significes, cum prospera non sequantur. Nam cum te non deceat falsa mandare, atque item desint votiva memoratu; fugio quidquid illud mali est, per bonorum indicia cognoscere. Vale.
EPISTOLA VI
Sidonius Apollinari suo salutem.
Per Faustinum antistitem, non minus mihi veteris contubernii sodalitate quam novae professionis communione devinctum, verbo quaepiam 94 cavenda mandaveram: dicto paruisse vos gaudeo. Siquidem (0510B)prudentibus cordicitus insitum est, vitare fortuita: sicut itidem absurdum est, si coeptis audacibus adversetur eventus, consurgere in querimonias, et inconsultarum dispositionum culpabiles exitus ad informanda casuum incerta convertere. Quorsum ista haec? ais. Fateor me nimis veritum, ne tempore timoris publici non timeretis, et solidae domus ad hoc aevi inconcussa securitas, ad tempestuosos hostium incursus pro intempestiva devotione trepidaret, inchoaretque apud animorum matronalium teneritudinem solemnitas expetita vilescere: quanquam in pectoribus earumdem ita sibi sit genuina sanctitas peculiare metata domicilium, ut si quid secus viantibus accidisset, laetaturae fuerint quoddam se pro martyre tolerasse martyrium. Ast ego cui majorem diffidentiam (0510C)minor innocentia facit, super hoc ambiguo sententiae cautiori libentius adhaeresco, nec difficulter applicor etiam tuta metuentibus. Proinde factum bene est, quod anceps iter salubriter distulistis, neque intra jactum tantae aleae status tantae familiae fuit. Et licet inchoata via potuerit prosperari, ego tamen hujusmodi consilio album calculum minime apponam, cujus temeritas absolvi nequit, nisi beneficio felicitatis. Dabit quidem talia vota divinitas dignis successibus promoveri: licebitque adhuc horumce terrorum sub pacis amoenitate meminisse; sed praesentia faciunt cautos, quos videbunt futura securos. Interim ad praesens, apicum 95 oblator damna sibi quaepiam per Genesium vestrum inflicta suspirat. Si perspicis a vero non discrepare querimoniam, tribui quaeso (0510D)convincenti reformationem, peregrino celeritatem. Si vero calumniam plectibili sufflammat invidia, in eo jam praecessit vindicta pulsati, quod procax petitor (0511A)sumptu et itinere confectus, temere propositae litis exsudat incommoda: atque hoc in maximo hiemis accentu, summisque cumulis nivium, crustisque glacierum: quod tempus, quantum ad sectatores litium spectat, breve quidem saepe est audientiae, sed diuturnum semper injuriae. Vale.
EPISTOLA VII.
Sidonius Simplicio suo salutem.
Solet dicere, currentem mones, qui rogatur ut faciat quod facturus fuerat etiam non rogatus. Percunctere forsitan, quo spectet ista praemitti. Bajulus apicum sedulo precatur, ut ad vos a me litteras ferat: cujus a nobis itinere comperto, id ipsum erat utique, si tacuisset, orandus: namque hoc officium vester potius amor, quam geruli respectus elicuit. Caeterum (0511B)hic ipse beneficium se computat meruisse, qui praestitit; quanquam identidem quod poposcit acceperit; sed quae nobis amicitiarum jura, minime agnoscens. Unde, quanquam absens, facile conjecto, quo repente stupore ferietur, cum intuitu nostri dignanter admissus, intellexerit se paginam meam magis otiose flagitasse 96 quam tradere. Videre mihi videor, ut homini non usque ad invidiam perfaceto, nova erunt omnia, cum invitabitur peregrinus ad domicilium, trepidus ad colloquium, rusticus ad laetitiam, pauper ad mensam. Et cum apud crudos ceparumque crapulis esculentos hic agat vulgus, illic ea comitate tractabitur, ac si inter Apicios epulones et Byzantinos chironomontas hucusque ructaverit. Attamen qualis ipse quantusque est, percopiose me officii votivi compotem fecit. (0511C)Sed quanquam hujuscemodi saepe personae despicabiles sunt ferme, in sodalibus tamen per litteras excolendis, dispendii multum caritas sustinet, si ab usu frequentioris alloquii portitorum vilitate revocetur. Vale.
EPISTOLA VIII.
Sidonius Evodio suo salutem.
Cum tabellarius mihi litteras tuas reddidit, qui te Tolosam, rege mandante, mox profecturus certis amicis confitebatur; nos quoque ex oppido longe remotum rus petebamus. Me quidem mane primo remoratum, vix e tenaci caterva prosecutorum paginae tuae occasio excussit, ut satisfacere mandato saltim viator, saltim eques possem. Caeterum diluculo familia praecesserat, ad duodeviginti millia passuum fixura tentorium, (0511D)quo quidem loci sarcinulis relaxandis multa succedunt conducibilia: fons gelidus in colle nemoroso, (0512A)97 subditus ager herbis abundans, fluvius ante oculos avibus ac pisce multo refertus: praeter haec junctam habens ripae domum novam vetus amicus, cujus immensae humanitati, nec si acquiescas, nec si recuses, modum ponas. Igitur huc nostris antecedentibus, cum tui causa substitissemus, quo puer ocius vel e capite vici remitteretur, jam duae secundae facile processerant, jam sol adultus roscidae noctis humorem radio crescente sorbuerat, aestus ac sitis invalescebant, atque in profunda serenitate contra calorem sola quae tegeret nebula de pulvere. Tum longinquitas viae, per virens aequor campi patentis exposita visentibus, quippe ob hoc ipsum sero pransuris, ingemebatur: nam viaturos et si nondum terebat labore, jam tamen exspectatione terrebat. Quae cuncta (0512B)praemissa, domine frater, huc tendunt, ut tibi probem, neque animo vacasse me multum, neque corpore, neque tempore, quo postulatis obtemperavi. Ilicet ut ad epistolae vestrae tenorem jam revertamur, post verba quae primum salve ferebant, hoc poposcisti, ut epigramma transmitterem duodecim versibus terminatum, quod possit aptari conchae capaci, quae per ansarum latus utrumque in extremum gyri a rota fundi senis cavatur striaturis. Quarum puto destinas vel ventribus pandis singulos versus, vel curvis, meliore consilio, si id magis deceat, capitibus inscribere: istoque cultu expolitam reginae Ragnahildae disponis offerre, votis nimirum tuis pariter atque actibus patrocinium invictum praeparaturus. Famulor 98 injunctis quomodocunque, non ut volebam: (0512C)sed tuae culpae primus ignosce, qui spatii plus praestitisti argentario quam poetae; cum procul dubio non te lateret, intra officinam litteratorum carminis si quid incus metrica produxerit, non minus forti et asprata lima poliri. Sed ista vel similia quorsum? ecce jam cauta.
Pistrigero quae concha vehit Tritone Cytheren,
Hac sibi collata cedere non dubitet.
Poscimus, inclina paulisper culmen herile:
Et munus parvum magna patrona cape.
Evodiumque libens non aspernare clientem,
Quem faciens grandem, tu quoque major eris.
Sic tibi, cui rex est genitor, socer atque maritus
Natus rex quoque sit cum patre, postque patrem,
Felices lymphae, clausae quae luce metalli,
Ora tamen dominae lucidiora fovent.
Nam cum dignatur regina hic tingere vultus,
Candor in argentum mittitur e facie.
(0512D)Si tantum amore nostro teneris, ut scribere has (0513A)nugas non erubescas occure auctorem, de tua rectius parte securus. Namque in foro tali, sive Athenaeo, plus charta vestra quam nostra scriptura laudabitur.
EPISTOLA IX.
Sidonius Industrio suo salutem.
Interveni proxime Vectio, illustri viro, et actiones ejus quotidianas penitissime et veluti ex otio 99 inspexi. Quas quoniam dignas cognitu inveni, non indignas relatu existimavi. Primore loco, quod jure caeteris laudibus anteponemus, servat illaesam domino domus par pudicitiam: servi utiles, rustici morigeri, urbani, amici, obedientes, patronoque contenti; mensa non minus pascens hospitem quam clientem; humanitas grandis, grandiorque sobrietas. Illa leviora, (0513B)quod ipse quem loquimur, in equis, canibus, accipitribus instituendis, spectandis, circumferendis, nulli secundus. Summus nitor in vestibus, cultus in singulis, splendor in phaleris; pomposus incessus, animus serius; iste publicam fidem, ille privatam asserit dignitatem; remissio non vitians, correptio non cruentans, et severitas ejus temperamenti, quae non sit tetra, sed tetrica. Inter haec sacrorum voluminum lectio frequens; per quam inter edendum saepius sumit animae cibum; psalmos crebro lectitat, crebrius cantat, novoque genere vivendi, monachum complet, non sub palliolo, sed sub paludamento, ferarum carnibus abstinet, cursibus acquiescit: itaque occulte delicateque religiosus venatu utitur, nec utitur venatione. Filiam unicam parvam, post obitum uxoris relictam, solatio caelibatus (0513C)alit avita teneritudine, materna diligentia, paterna benignitate. Erga familiam suam nec in proferendo alloquio minax, nec in admittendo concilio spernax, nec in reatu investigando persequax, subjectorum (0514A)statum conditionemque non dominio, sed judicio regit: putes eum domum propriam non possidere, sed potius administrare. Qua industria viri ac 100 temperantia inspecta, ad reliquorum quoque censui pertinere informationem, si vel summo tenus vita caeteris talis publicaretur. Ad quam sequendam, praeter habitum quo interim praesenti saeculo imponitur, omnes nostrae professionis homines utilissime incitarentur. Quia, quod pace ordinis mei dixerim, si tantum bona singula in singulis erunt, plus ego admiror sacerdotalem virum quam sacerdotem. Vale.
EPISTOLA X.
Sidonius Felici suo salutem.
Erumpo in salutationem licet seram, domine meus, annis ipse jam multis insalutatus; frequentiam veteris (0514B)officii servare non audens, post quam me soli patrii finibus eliminatum peregrinationis adversa fregerunt. Quapropter ignoscere vos quoque decet erubescentibus: siquidem convenit humiliatos humilia sectari, neque cum illis parem familiaritatis tenere constantiam, quibus forte sit improbum plus amoris quam reverentiae impendere. Propter hoc denique jam diu taceo, vosque tacuisse, cum filius meus Heliodorus huc venit, magis toleranter quam libenter accepi: sed dicere solebas, quanquam fatigans, quod meam quasi facundiam vererere. Excusatio ista haec, etiam si fuisset vera, transierat: quia post terminatum libellum qui parum cultior est, reliquas denuo litteras usuali, licet accuratus mihi melior non sit, sermone 101 contexo. Non enim tanti est poliri (0514C)formulas editione carituras. Caeterum si caritatis tuae morem pristino colloquiorum cursui reddis, et nos vetustae loquacitatis orbitas recurremus. Praeter haec avide, praevio Christo, sicubi locorum fueritis, modo (0515A)redux patronus indulgeat, advolaturi, ut rebus amicitia vegetetur, quae verbis infrequentata torpuerat. Vale.
EPISTOLA XI.
Sidonius Petreio suo salutem.
Angit me nimis damnum saeculi mei, nuper erepto avunculo tuo Claudiano oculis nostris, ambigo an quempiam deinceps parem conspicaturis. Vir siquidem fuit providus, prudens, doctus, eloquens, acer, et hominum aevi, loci, populi sui ingeniosissimus: quique indesinenter salva religione philosopharetur; et licet crinem barbamque non pasceret, pallium et clavam nunc irrideret, nunc etiam exsecraretur, a collegio tamen complatonicorum solo habitu ac fide dissociabatur. Deus bone! quid erat illud, quotiens (0515B)ad eum sola consultationis gratia conveniebamus? Quam ille omnibus statim totum non dubitans, non fastidiens aperiebat? voluptuosissimum reputans, si forte oborta quarumpiam quaestionum insolubilitate labyrinthica scientiae suae thesauri eventilarentur. Jam si frequentes consederamus, officium audiendi omnibus, uni solum quem forsitan elegissemus, deputans 102 jus loquendi: viritim, vicissimque, non tumultuatim, nec sine schematis cujuspiam gestu artificioso doctrinae suae opes erogaturus. Dein quaecunque dixisset, protinus reluctantium syllogismorum contrarietatibus excipiebamus. Sed repellebat omnium nostrum temerarias oppositiones. Itaque nihil non perpensum probatumque recipiebatur. Hinc etiam illi apud nos maxima reverentia fuit, quod non satis ferebat (0515C)aegre pigram in quibuspiam sequacitatem. Haec apud eum culpa veniabilis erat: quo fiebat, esset ut nobis patientia ejusdem sine imitatione laudabilis. Quis enim virum super abditis consuleret invitus, a cujus disputationis communione ne idiotarum quidem imperitorumque sciscitatio repudiaretur? Haec pauca de studiis. Caeterum caetera quis competenti praeconio (0516A)extollat? quod conditionis humanae per omnia memor, clericos opere, sermone populares, exhortatione moerentes, destitutos solatio, captivos pretio, jejunos cibo, nudos operimento consolabatur. Pariter et super his plura replicare superforaneum statuo. Nam merita sua, quibus divitem conscientiam censu pauperatus locupletavit, spe futurae retributionis celare plus studuit. Episcopum fratrem majorem natu affectuosissime observans, quem diligebat ut filium, cum tanquam patrem veneraretur. Sed et ille suspiciebat hunc granditer, habens in eo consiliarium in judiciis, vicarium in ecclesiis, procuratorem in negotiis, villicum in praediis, tabularium in tributis, in lectionibus comitem, in expositionibus 103 interpretem, in itineribus contubernalem. Sic utrique ab alterutro, usque (0516B)ad invidiam exempli, matura fide germanitatis officia restituebantur. Sed quid dolorem nostrum moderaturi causis potius doloris fomenta sufficimus? Igitur ut dicere institueramus, huic jam, ut est illud Maronianum, cineri ingrato, id est gratiam non relaturo, naeniam condidimus tristem luctuosamque, propemodum laboriose, quia faceret dictandi desuetudo difficultatem: nisi quod animum natura desidiosissimum, dolor fletu gravidus accendit. Ejus hoc carmen est.
Germani decus et dolor Mamerti,
Mirantum unica pompa episcoporum,
Hoc dat cespite membra Claudianus.
Triplex bibliotheca quo magistro
Romana, Attica, Christiana fulsit:
Quam totam monachus virente in aevo
Secreta bibit institutione.
Orator, dialecticus, poeta,
(0516C)Tractator, geometra, musicusque.
Doctus solvere vincla quaestionum,
Et verbis gladio secare sectas,
Si quae catholicam fidem lacessunt.
Psalmorum hic modulator et phonascus,
Ante altaria, fratre gratulante,
Instructas docuit sonare classes.
Hic solemnibus annuis paravit,
Quae quo tempore lecta convenirent.
Antistes fuit ordine in secundo,
(0517A)104 Fratrem fasce levans episcopan.
Nam de pontificis tenore summi,
Ille insignia sumpsit, hic laborem.
At ut quisque doles, amice lector,
De tanto quasi nil viro supersit,
Udis parce genis rigare marmor;
Mens et gloria non queunt humari.
Ecce quod carmen, cum primum adfui, super unanimi fratris ossa conscripsi. Namque tunc abfui cum funeraretur; nec ob hoc tamen perdidi in totum desideratissimam flendi occasionem. Nam dum forte meditarer, lacrymis habenas anima parturiente laxavi: fecique ad epitaphium, quod alii fecerant ad sepulcrum. Haec ergo scripsimus tibi, ne forte arbitrarere solam nos colere vivorum sodalitatem, reique tuo judicio essemus, nisi amicorum vita carentum semper, aeque ut incolumium, reminisceremur. Namque (0517B)et ex hoc, quod vix reservatur imaginaria fides vel superstitibus, non praeter aequum opinabere, si perpaucos esse conjicias, qui mortuos ament. Vale.
EPISTOLA XII.
Sidonius Simplicio et Apollinari suis salutem.
Deus bone! quantum naufragioso pelago conformis est motus animorum, quippe cum nuntiorum turbinibus adversis quasi propria tempestate confunditur. Nuper ego filiusque communis Terentianae Hecyrae sales ruminabamus: studenti 105 assidebam naturae meminens, et professionis oblitus. Quoque absolutius rhythmos comicos incitata docilitate sequeretur, ipse etiam fabulam similis argumenti, id est, Epitrepontem Menandri in manibus habebam. Legebamus (0517C)pariter, laudabamus, jocabamurque: et (0518A)quae vota sunt communia, illum lectio, me ille capiebat; cum repente puer familiaris astitit vultuosus: cui nos, quid ita? et ille lectorem, inquit, Constantem nomine pro foribus vidi a dominis Simplicio et Apollinare redeuntem; dedit, inquit, litteras quas acceperat, sed perdidit quas recepit. Quibus agnitis, serenitas laetitiae meae confestim nubilo superducti moeroris insorduit; tantamque mihi bilem nuntii hujusce contrarietas excitavit; ut per plurimos dies illum ipsum hermam stolidissimum venire ante oculos meos inexoratus arcuerim; laturus aegre, si mihi apices, aut quoscunque, aut quorumcunque non redderet; taceam vestros, qui mihi, dum recti compos animus durat, minime frequentes maxime desiderabiles judicabuntur. At postquam nostra sensim temporis (0518B)intervallo ira defremuit, percontor num verbo quispiam praeterea detulisset. Respondit ipse, quanquam esset trepidus et sternax, et prae reatu balbutiret ore, caecutiret intuitu, totum quo instrui, quo delectari valerem, paginis quae intercidissent, fuisse mandatum. Quocirca recurrite ad pugillares, replicate membranas, et scripta rescribite. Tandiu enim aequanimiter admitto, ut desiderio meo sinister eventus officiat, donec ad vos 106 nostro sermone perveniat, ad nos vestrum non pervenisse sermonem, Valete.
EPISTOLA XIII.
Sidonius Vectio suo salutem.
Nuper rogatu Germanici spectabilis viri Cantillensem ecclesiam inspexi. Est ipse loco sitorum facile (0518C)primus; quique post tergum cum jam duodecim (0519A)lustra transmittat, quotidie tamen habitu cultuque conspicuo non juvenescit solum, sed quodammodo repuerascit. Enim vero vestis astricta, tensus cothurnus, crinis in rotae specimen accisus, barba intra rugarum latebras mersis ad cutem secta forpicibus; ad hoc et munere superno membrorum solida conjunctio, integer visus, amplus in celeri gressus incessu, incorruptae lactea dentium compage gingivae. Non illi stomachus nauseat, non vena flammatur, non cor incutitur, non pulmo suspirat, non riget lumbus, non jecur turget, non mollescit manus, non spina curvatur; sed praeditus sanitate juvenili, solam sibi vindicat de senectute reverentiam. Propter quae beneficia peculiaria Dei, quoniam vobis jura amicitiae grandia vigent, quippe vicinis; obsecro ac moneo ut (0519B)consilio tuo, cui sequendo per conscientiam magnam maximam tribuis auctoritatem, non multum fidat ambiguis, nec nimis nimiae credat incolumitati: sed tandem professione religionis arrepta, viribus potius resurgentis innocentiae convalescat, 107 faciat se vetustus annis meritis novum. Et quoniam nemo ferme est qui plectibilibus careat occultis, ipse super his quae clam commissa reminiscitur, palam fusa satisfactione solvatur. Nam sacerdotis pater, filiusque pontificis, nisi sanctus est, rubo similis efficitur; quem de rosis natum, rosasque parientem, et genitis gignentibusque floribus medium, pungentibus comparanda peccatis dumorum vallat asperitas. Vale.
EPISTOLA XIV.
Sidonius Polemio suo salutem.
C.
(0519C)Tacitus e majoribus unus tuis, Ulpianorum temporum consularis, sub verbis cujuspiam Germanici ducis in historia sua retulit dicens: Cum Vespasiano mihi vetus amicitia, et dum privatus esset, amici vocabamur. Quo respicit, ais, ista praefari? ut scilicet memineris, eo tempore quo personam publicam portas, gratiae te privatae memorem semper esse oportere. Biennium prope clauditur, quod te praefectum praetorio Galliarum, non nova vestra dignatione, sed nostro affectu adhuc vetere gaudemus. Qui si Romanarum rerum sineret adversitas, aegre toleraremus, nisi singulae personae, non dicam provinciae, variis per te beneficiis amplificarentur. Et nunc cum id quod possibilitas tua non habet, verecundia non petatur: dicas velim, qualiter fueris futurus humanus (0519D)in factis, qui perduras avarus in verbis. Nam tuorum peritiae comparatus, 108 non solum Cornelios oratores, sed Ausonios quoque poetas vincere potes. Si (0520A)te hactenus philosophantem, nova subito ob jurisdictionem gloria capit, et nos aliquod nomenque decusque gessimus. At si videtur humilitas nostrae professionis habenda contemptui, quia Christo res humanas vitasque medicaturo putrium conscientiarum cultro squalens ulcus aperimus: quod et in nostri ordinis viris et si adhuc aliquid de negligentia fetet, nihil jam tamen de superbia tumet: noveris volo, non ut est apud praesulem fori, sic esse apud judicem mundi. Namque ut is qui propria vobis non tacuerit flagitia, damnatur; ita nobiscum qui eadem Deo fuerit confessus, absolvitur. Unde liquido patet, incongrue a partibus vestris nimis reum pronuntiari, cujus causa plus spectat tribunal alienum. Quapropter imminentem querelam nostri doloris nequaquam valebis (0520B)ulterius effundere; quia succedentibus prosperis, sive obliviscare, sive negligas gratiam antiquam, juxta est acerbum. Proinde si futura magni pensitas, scribe clerico; si praesentia, scribe collegae. Et hanc in te ipse virtutem, si naturalis est, excole; si minus, ut insititiam appone; qua sodales vetustos nunquam pro consequentum novitate fastidias. Porro autem videbere sic amicis uti quasi floribus, tandiu gratis, donec recentibus. Vale.
109 EPISTOLA XV.
Sidonius Elaphio suo salutem.
Epulum multiplex, et capacissima lectisternia para; plurimis viis, pluribus turbis ad te venitur; ita bonorum contubernio sedit: quippe postquam omnibus tempus futurae dedicationis inclaruit. Nam (0520C)baptisterium quod olim fabricabamini, scribitis jam posse consecrari. Ad quae festa vos voti, nos ministerii, officii multos, fidei totos causa sollicitat. Siquidem res est grandis exempli, eo tempore a vobis nova ecclesiarum culmina strui, quo vix auderet alius vetusta sarcire. Quod restat, optamus, ut Deo nostro per uberes annos, sicut vota redditis, ita voveatis reddenda: idque non solum religione celata, sed et conversione manifesta: mitigatoque temporum statu, tam desiderio meo Christus indulgeat, quam Ruthenorum; ut possitis et pro illis offerre sacrificia, qui jam pro vobis offertis altaria. De caetero, quanquam et extremus autumnus jam diem breviat, et viatorum sollicitas aures, foliis toto nemore labentibus, crepulo fragore circumstrepit; inque castellum (0520D)ad quod invitas, ut pote Alpinis rupibus cinctum, sub vicinitate brumali difficilius ascenditur; nos tamen, Deo praevio, per tuorum montium latera (0521A)confragosa venientes, nec subjectas cautes, nec superjectas nives expavescemus: quamvis jugorum profunda declivitas aggere cochleatim fracto saepe redeunda 110 sit: quia etsi nulla solemnitas, tu satis dignus es, ut est Tullianum illud, propter quem Thespiae visantur. Vale.
EPISTOLA XVI.
Sidonius Ruricio suo salutem.
Accepi per Paterninum paginam vestram, quae plus mellis an salis habeat incertum est. Caeterum eloquii copiam hanc praefert, hos olet flores, ut bene appareat, non vos manifesta modo, verum etiam furtiva quoque lectione proficere. Quanquam et hoc furtum quod deprecaris, exemplati libelli, non venia tam debeat respicere quam gloria. Quid tu enim (0521B)facias absque virtute, qui nec ipsa peccata sine laude committis? Ego vero quidquid impositum est fraudis mihi ut pote absenti, libens audio, principalique pro munere amplector, qui quodammodo damnum indemne toleravi. Neque enim quod tuo accessit usui, decessit hoc nostrae proprietati; aut ad incrementa scientiae vestrae per detrimenta venistis alienae. Quin potius ipse jure abhinc uberi praeconio non carebis; qui magis igneo ingenio naturam decenter ignis imitatus es, de quo si quid demere velis, remanet totus qui transfertur. Unde jam parce trepidare, deque moribus amici plusculum recto secus credere. Namque in hoc facto nos magis vulnus polluit culpae, si feriat ictus invidiae. Vale.
111 EPISTOLA XVII.
Sidonius Arvogasti suo salutem.(0521C)
Eminentius amicus tuus, domine major, obtulit mihi, quas ipse dictasti, litteras litteratas, et gratiae trifariam renidentis cultu refertas: quarum utique virtutum caritas prima est, quae te coegit in nobis, vel peregrinis, vel jam latere cupientibus, humilia dignari: tum verecundia, cujus instinctu dum immerito trepidas, merito praedicaris; tertia urbanitas, qua te ineptire facetissime allegas, et Quirinalis impletus fonte facundiae, potor Mosellae Tiberim ructas: sic barbarorum familiaris, quod tamen nescius barbarismorum; par ducibus antiquis lingua, manuque; sed quorum dextera solebat non minus stylum tractare quam gladium. Quocirca sermonis pompa Romani, (0522A)si qua adhuc uspiam est, Belgicis olim sive Rhenanis abolita terris, in te resedit: quo vel incolumi, vel perorante, etsi apud limitem ipsum Latina jura ceciderunt, verba non titubant. Quapropter alternum salve rependens, granditer laetor, saltem in illustri pectore tuo vanescentium litterarum remansisse vestigia: quae si frequenti lectione continuas, experiere per dies, quanto antecellunt belluis homines, tanto anteferri rusticis institutos. De paginis sane quod spiritalibus vis ut aliquid interpres improbus garriam, justius haec postulabuntur a sacerdotibus loco propinquis, aetate grandaevis, fide claris, opere 112 vulgatis, ore promptis, memoria tenacibus, omni denique meritorum sublimium dote potioribus. Namque ut antistitem civitatis vestrae relinquam, (0522B)consummatissimum virum, cunctarumque virtutum conscientia et fama juxta beatum, multo opportunius de quibuscunque quaestionibus tibi interrogantur inclyti Galliarum patres et protomystae, nec satis positus in longinquo Lupus, nec parum in proximo Auspicius: quorum doctrinae abundanti eventilandae, nec consultatio tua sufficit. Proinde quod super hac precum parte non parui, benignus quidem, sed et justus ignosce: quia si vos imperitiam fugere par est, me quoque decet vitare jactantiam. Vale.
EPISTOLA XVIII.
Sidonius Lucontio suo salutem
Oblivisceris quod rogaris, eque contrario, si quid injungas, ex asse meministi repetere. Perlongum (0522C)est, de cito reditu quae tu, tuique promiseritis mihi, meisque: quorum omnium non sunt vel minima completa. Quin potius, cum fugam a nobis machinaremini, quo reversuros ad sacrum pascha vos putaremus, nullae graves sarcinae ad praedium ex oppido ductae, nulla serraca, nulla esseda subvehendis oneribus attrahebantur. Utque de matronalium partium nil querar fraude, quas cum expeditis tulistis impedimentis, tuque fraterque communis Volusianus, vix singulorum clientum 113 puerorumque comitatu ambiebamini: per quod sollicitudinem prosequentum vana mox recurrendi spe fefellistis; certe frater Volusianus, qui forte pergens in praedia Bajocassina, totamque provinciam Lugdunensem secundam (0523A)pervagaturus, exspectationem nostram specie brevioris itineris elusit. Et nunc tu ipse sic multis contra fidem diebus otiabundus, ais tibi, si quas postea luserim metro nugas, mitti oportere. Annuo injunctis, quia dignus es ut talia legas. Nam carmen ipsum quod nunc e manibus elabitur, tam rusticanum est tamque impolitum, ut me non illud ad villam, sed potius e villa mittere putes. Basilicam sancti pontificis confessorisque Martini, Perpetuus episcopus, dignissimus tanto praedecessore sucessor, multum priori, quae fuit hactenus, capaciorem novavit. Magnum est, ut ferunt, opus nominandumque; quod in honorem talis viri factum, talis vir fecisse debuerit. Hujus me parietibus inscribere supradictus sacerdos hoc epigramma compellit, quod recensebis; (0523B)ut est in his quaecunque deposcit privilegio caritatis imperiosissimus. Atque utinam molis illius pompam, sive donaria, nil hujus obsequii turpet oblatio: quod secus fore plurimum timeo. Nisi forsitan inter omnia venusta sic epigrammatis istius foeditas placeat, ut niger naevus candido in corpore: qui quidem solet sic facere risum, quod accipere suffragium. Sed quid hinc amplius? pone fistulas ipse pastorias, et elegiae nostrae, quia pede claudicat, manum porrige.
114 Martini corpus, totis venerabile terris,
In quo post vitae tempora vivit honor,
Texerat hic primum plebeio machina cultu,
Quae confessori non erat aequa suo:
Nec desistebat cives onerare pudore
Gloria magna viri, gratia parva loci.
Antistes sed qui numeratur sextus ab ipso,
(0523C)Longam Perpetuus sustulit invidiam:
Internum removens modici penetrale sacelli,
Amplaque tecta levans exteriore domo.
Creveruntque simul, valido tribuente patrono,
In spatiis aedes, conditor in meritis:
Quae Salomoniaco potis est confligere templo,
(0524A)Septima quae mundo fabrica mira fuit.
Nam gemmis, auro, argento si splenduit illud,
Istud transgreditur cuncta metalla fide.
Livor abi mordax, absolvanturque priores,
Nil novet, aut addat garrula posteritas.
Dumque venit Christus, populos qui suscitet omnes,
Perpetuo durent culmina Perpetui.
Obtulimus, ut cernis, quod cantilenae recentis obviam manui fuit; sed nec hoc minus, si moras nectis, astra quatiemus, versibus quoque satirographis, si res exegerit, usuri: quos huic carmini lenitate adaequandos falso putabis. Namque efficacius, citius, ardentius natura mortalium culpat aliqua, quam laudet. Vale.
115 EPISTOLA XIX.
Sidonius Florentino suo salutem.
Et moras nostras, et silentium accusas: utrumque (0524B)purgabile est; namque et venimus et scribimus. Vale.
EPISTOLA XX.
Sidonius Domitio suo salutem.
Tu cui frequenter arma et armatum et armatos inspicere jucundum est; quam voluptatem putamus mente conciperes, si Sigismerem regium juvenem, ritu atque cultu gentilitio ornatum, ut pote sponsum, seu petitorem, praetorium soceri expetere vidisses? Illum equus quidem phaleris comptus, imo equi radiantibus gemmis onusti antecedebant, vel etiam subsequebantur: cum tamen hoc magis ibi decorum conspiciebatur, quod praecursoribus suis, sive pedissequis, pedes et ipse medius incessit, flammeus cocco, rutilus auro, lacteus serico, tum cultui tanto, (0524C)coma, rubore, cute concolor. Regulorum autem, sociorumque comitantum forma et in pace terribilis: quorum pedes primi perone setoso talos adusque vinciebantur; genua, crura, suraeque sine tegmine. (0525A)Praeter hoc vestis alta, stricta, versicolor, vix appropinquans poplitibus exsertis, manicae sola brachiorum principia velantes, viridantia saga limbis marginata puniceis: 116 penduli ex humero gladii balteis supercurrentibus strinxerant clausa bullatis latera rhenonibus. Eo quo comebantur ornatu, muniebantur: lanceis uncatis, securibusque missibilibus dextrae refertae, clypeis laevam partem adumbrantibus, quorum lux in orbibus nivea, fulva in umbonibus, ita censum prodebat, ut studium. Cuncta prorsus hujusmodi, ut in actione thalamorum non appareret minor Martis pompa quam Veneris. Sed quid haec pluribus? Spectaculo tali sola praesentia tua defuit. Nam cum spectarem quae tibi pulchra sunt non te videre, ipsam eo tempore desiderii tui impatientiam (0525B)desideravi. Vale.
EPISTOLA XXI.
Sidonius Apro suo salutem.
Est quidem princeps in genere monstrando partis paternae praerogativa: sed tamen multum est quod debemus et matribus. Non enim a nobis aliquid exsilius fas est honorari, quod pondera illarum, quam quod istorum semina sumus. Sed originis nostrae definiendae materia vel ratio sit penes physicos: nos unde haec ista praemisimus persequamur. Heduus pater tibi, mater Arverna est. Primis Heduis deberis: ergo non solis, vel propter illud exemplum nostri Maronis, quo teste Pallas sic habitus Arcas, quod pariter et Samnis, in Mezentium movere potuisset, ut peregrinus, arma Hetruscorum, ni mixtus (0525C)matre Sabella, partem quoque 117 patriae inde traxisset. Ecce habes magnum maximo auctore documentum, quod patriae pars computanda sit et regio materna: nisi poetas, et cum ab historia non recedunt, mentiri existimabis. Igitur Arverni si portionem tui saltim vicissim jure sibi vindicant, patienter admitte querimoniam desiderantum; qui tibi per unius oris mei officium, non unius pectoris profudere secretum. Quos palam et coram dicere puta: Quid in te mali tantum, ingrate, commisimus, ut per tot annos quondam humum altricem nunc velut hosticum solum fugias? Hic incunabula tua fovimus; (0526A)hic vagientis infantiae lactentia membra formavimus; hic civicarum bajulabare pondus ulnarum. Hinc avus Fronto blandus tibi, sibi severus, qui exemplo esse potuisset his quos habemus nos in exemplo; hinc avia Auspicia, quae tibi post tuae matris orbata decessum, dependit una curam duarum. Sed et matertera tua hinc, et hinc fuit sanctior sanctis Frontina virginibus, quam verebatur mater, pater venerabatur, summae abstinentiae puella, summi rigoris ac fidei ingentis, sic Deum timens, ut ab hominibus timeretur. Hic te imbuendum liberalibus disciplinis, grammatici, rhetorisque studia florentia monitu certante foverunt: unde tu non tam mediocriter institutus existis, ut tibi liceat Arvernos vel propter litteras non amare. Taceo territorii peculiarem jocunditatem; (0526B)taceo illud aequor agrorum, in quo sine periculo quaestuosae fluctuant in segetibus undae: quod industrius quisque quo plus 118 frequentat, hoc minus naufragat: viatoribus molle, fructuosum aratoribus, venatoribus voluptuosum; quod montium cingunt dorsa pascuis, latera vinetis, terrena villis, saxosa castellis, opaca lustris, aperta culturis, concava fontibus, abrupta fluminibus; quod denique hujusmodi est, ut semel visum advenis, multis patriae oblivionem saepe persuadeat. Taceo civitatem ipsam, tui semper sic amantissimam, ut soli nobilium contubernio praeferre nil debeas; cui tu manu injecta feliciter raptus inserebare: sicque omnes praesentiae vestrae voluptas, quod tamen nullum satias cepit. Jam quid istic de re familiari tua dicam, cujus hic (0526C)status est, ut tuam expensam hoc sit facilius toleratura, quod crebrius? Nam dominus agricola si larem hic foveat, sic facit sumptum, quod auget et reditum. Haec unus tibi omnium, certe bonorum civium voto, petitu, vice garrio: qui cum tanto honore te poscant, tanto amore desiderent, intelligi datur, gaudii plus te, dum tribuis quod rogaris, assecuturum. Vale.
EPISTOLA XXII.
Sidonius Leoni suo salutem.
Vir magnificus Hesperius, gemma amicorum litterarumque, nuper urbe cum rediit e Tolosatium, praecipere te dixit, ut epistolarum curam, jam terminatis (0527A)libris earum, converteremus ad stylum historiae. Reverentia summa, summo et affectu, 119 talem atque tantam sententiam amplector: idoneum quippe pronuntias ad opera majora, quem mediocria putas deserere debere. Sed quod fatendum est, facilius audeo hujusmodi suspicere judicium, quam suscipere consilium. Res quidem digna quam tu juberes: sed non minus digna quam faceres. Namque et antiquitus, cum C. Cornelius C. Secundo paria suasisset, ipse postmodum quod injunxit arripuit: idque ab exemplo nunc melius aggrederis: quia et ego Plinio ut discipulus assurgo, et tu vetusto genere narrandi jure Cornelium antevenis; qui saeculo nostro si revivisceret, teque qualis in litteris et quantus habeare, conspicaretur, modo verius Tacitus esset. (0527B)Itaque tu molem thematis missi recte capessis, cui praeter eloquentiam singularem, scientiae ingentis magna opportunitas. Quotidie namque per potentissimi consilia regis, totius sollicitus orbis, pariter ejus negotia et jura, foedera et bella, loca, spatia, merita cognoscis. Unde quis justius sese ad ista succinxerit, quam ille, quem constat gentium motus, legationum varietates, facta ducum, pacta regnantum, tota denique publicarum rerum secreta didicisse? quique praestanti positus in culmine, non necesse habet, vel supprimere verum, vel concinnare mendacium? At nostra longe conditio dispar, quibus dolori peregrinatio nova, nec usui lectio vetusta: tum religio professioni est, humilitas appetitui, mediocritas obscuritati; nec in praesentibus (0527C)rei tantum, quantum in futuris spei locatum. 120 Postremo languor impedimento; jamque vel sero propter hunc ipsum desidia cordi aequaeva. Certe jam super studiis nulla laus curae, sed ne posthuma quidem: praecipue gloriam nobis parvam ab historia petere fixum; quia per homines clericalis officii temerarie nostra, jactanter aliena, praeterita infructuose, praesentia semiplene, turpiter falsa, periculose vera dicuntur. Est enim hujusmodi thema, vel opus, in quo bonorum si facias mentionem, modica gratia paratur; si notabilium, maxima offensa. Sic se ille protinus dictioni color, odorque satyricus admiscet. Ilicet scriptio historica videtur ordine a nostro multum abhorrere, cujus inchoatio invidia, continuatio labor, finis est odium. Sed tunc (0527D)ista proveniunt, clericis si aliquid dictetur auctoribus, qui colubrinis oblatratorum molaribus fixi, si quid simpliciter edamus, insani; si quid exacte, vocamur praesumptiosi. At si tu ipse, cui datum est saltibus gloriae proterere posse cervices vituperonum, seu supercurrere, materiae istius libens provinciam sortiare: nemo te celsius scripserit, nemo antiquius, etiam si placeat recentia loqui; quandoquidem sermonum (0528A)copia impletus ante, nunc rerum, non reliquisti cur venenato morsu secere. Atque ideo te in posterum consuli utilitas, audiri voluptas, legi auctoritas erit. Vale.
121 EPISTOLA XXIII.
Sidonius Proculo suo salutem
Filius tuus, imo communis, ad me cucurrit; qui te relicto deliquisse se moeret, obrutus poenitendi pudore transfugii. Igitur audito culpae tenore, corripui latitabundum verbis amaris, vultu minaci, et mea quidem voce, sed vice tua: dignum abdicatione, cruce, culeo clamans, caeterisque suppliciis parricidalibus. Ad haec ille confusus irrubuit, nil impudenti excusatione deprecatus errorem; sed ad cuncta convictum cum redarguerem, verecundiae junxit comites (0528B)lacrymas, ita profluas ubertimque manantes, ut secuturae correctioni fidem fecerint. Rogo ergo sis clemens in se severo: et dominum sequens, non habeas te judice reum se profitente damnabilem: quem si inaudita genera poenarum jubeas inexoratus excipere, non potest amplius per te dolore, quam per se pudore torqueri. Libera metu desperationem suam, libera confidentiam meam, et pietatis paternae necessitate, si bene interpretor, te quoque absolve, qui conficeris occulto, quod filius publico moerore conficitur: cui fecisse me constat plurimum injuriae; si tu tamen vel parum feceris: quam certe ut spero non facies, nisi scopulis durior duras, aut adamantibus rigidior perseveras insecabilibus. Ergo si de moribus tuis deque amicitiis juste meliora praesumo, (0528C)excusato propitius indulge: quem 122 reconcilians fore fidelem constanter in posterum spondeo; quoque velociter culpa soluto, ego beneficio ligor: magnopere deposcens, non ut ignoscas modo, verum ut et protinus, et revertentem non domo solum, sed et pectore admittas. Deus magne! quam laetus orietur tibi dies, mihi nuntius, animus illi, cum paternis pedibus affusus, ex illo ore laeso, ore terribili convicium exspectans, osculum exceperit. Vale.
EPISTOLA XXIV.
Sidonius Turno suo salutem.
Bene nomini, bene negotio tuo congruit Mantuani illud:
Turne, quod optanti divum promittere nemo
(0528D)Auderet, volvenda dies en attulit ultro. Pecuniam pater tuus Turpio, vir tribunitius, mutuam pridem, si recordaris, a Maximo Palatino postulavit, impetravitque; nil quidem loco fiduciae pignorisque, vel argenti sequestrans, vel obligans praediorum: sed, ut chirographo facto docetur, cauta centesima est feneratori: quae per bilustre producta tempus modum sortis ad duplum adduxit. Sed cum (0529A)pater tuus morti propinquae morbo incumbente succumberet; atque ob hoc ipsum publica auctoritas male valentem patremfamilias violentius ad reformandum debitum arctaret, nec sustineri valeret improbitas exsecutorum; proficiscenti mihi Tolosam, jam desperatus 123 litteris imperavit, ut me rogante creditor vester modicas saltem largiretur inducias. Precibus orantis citus annui: quia cum Maximo mihi non notitiae solum, verum et hospitii vetera jura. Igitur ad amicum libens ex itinere perrexi, quanquam villa non paucis aggere a publico millibus abesset. Ut veni, occurrit mihi ipse, quem noveram anterius corpore erectum, gressu expeditum, voce liberum, facie liberalem, multum ab antiquo dissimilis incessu. Habitus viro, gradus, pudor, (0529B)color, sermo religiosus; tum coma brevis, barba prolixa, tripodes sellae, cilicum vela foribus appensa, lectus nil habens plumae, mensa nil purpurae; humanitas ipsa sic benigna, quod frugi, nec ita carnibus abundans, ut leguminibus. Certe si quid in cibis unctius, non sibi, sed hospitibus indulgens. Cum surgeremus, clam percontor astantes, quod genus vitae de tribus arripuisset ordinibus; monachum ageret, an clericum, poenitentemne? dixerunt, nuper impacto sacerdotio fungi, quo recusantem factiose ligasset civicus amor. Luce revoluta, dum pueri clientesque capiendis animalibus occuparentur, secretae collocutionis peto copiam. Praestat: amplector nil opinantem, gratularique me primum pro sui status apice confirmo, tum consequentes misceo preces. (0529C)Turpionis nostri rogata profero, allego necessitates, extrema deploro, quae duriora moerentibus amicis hinc viderentur, quod fenore ligatus corpore solveretur: meminisset ergo professionis suae novae, 124 sodalitatis antiquae, exactorumque circumlatrantum (0530A)barbaram instantiam indultis tantisper induciis moderaretur: et si decessisset aeger, tribueret haeredibus annui luctus tempus immune: si, quod optarem, pristinam Turpio salutem recuperasset, indulgeret exhausto per otium facultatem convalescendi. Adhuc rogabam, cum repente vir totius caritatis flere granditer coepit non moram debiti, sed periculum debitoris; frenatoque singultu, Absit a me, inquit, ut haec reposcam clericos ab aegro, quae vix petissem miles a sospite. Sed et liberos ejus ita diligo, ut etiamsi quid adversum cesserit amico, nil sim ab his amplius postulaturus quam mei officii ratio permittit. Quapropter scribe sollicitis; quoque credant plus litteris tuis, meas junge, quisquis ille fuerit languoris eventus (quem tamen fratri prosperum optamus) quod et (0530B)annuum solutioni spatium prorogabo, et superpositam medietatem quae per usurae nomen accrevit, indulgeam, sola simpli restitutione contentus. Egi ad haec gratias, Deo maximas, hospiti magnas, qui sic amaret tam suam famam quam conscientiam, confirmans amicum praemittere sibi quod dimitteret vobis, atque hinc superna regna mercari, quod beneficia terrena non venderet. Ergo quod restat, enitere, ut auctore te protinus saltim commodata summa solvatur: sic ut ingentes nihilominus gratias agas etiam nomine illorum qui tibi germanitate conjuncti, fors per aetatem sapere non possunt quid muneris consequantur. 125 Non est cur dicere incipias, Habeo consortes, necdum celebrata divisio est; avarius constat me esse tractatum quam cohaeredes; frater (0530C)et soror sub annis adhuc tutelaribus agunt; necdum sorori maritus, fratri necdum curator, curatori necdum satisdator inventus est; quod quidem totum creditoribus bene, sed malis dicitur. At cum habet talis persona contractum, quae velit medium relaxare, (0531A)cum totum possit exigere; si moram patitur quidquid propter misericordiam concesserat pie, juste reposcit propter injuriam. Vale.
EPISTOLA XXV.
Sidonius Domnulo suo salutem.
Nequeo differre, quin grandis communione te gaudii festinus impertiam: nimirum nosse cupientem, quid pater noster in Christo, pariter et pontifex Patiens, Cabillonum profectus, more religionis, more constantiae suae fecerit. Cum venisset in oppidum suprascriptum, provincialium sacerdotum praevio partim, partim comitante collegio, scilicet ut municipio summus aliquis antistes ordinaretur: cujus ecclesiae disciplina nutabat, postquam junior episcopus Paulus discesserat decesseratque: exceperunt pontificale (0531B)concilium variae voluntates oppidanorum, nec non et illa, quae bonum publicum semper evertunt, studia privata; quae quidam triumviratus accenderat 126 competitorum: quorum hinc antiquam natalium praerogativam reliqua destitutus morum dote ructabat: hic per fragores parasiticos, culinarum suffragio comparatos, Apicianis plausibus ingerebatur; hic apice votivo si potiretur, tacita pactione promiserat ecclesiastica plausoribus suis praedae praedia fore. Quod ubi viderunt sanctus Patiens et sanctus Euphronius, qui rigorem firmitatemque sententiae sanioris, praeter odium gratiamque, primi tenebant; consilio cum coepiscopis prius clam communicato, (0532A)quam palam prodito, strepituque despecto turbae furentis, jactis repente manibus arreptum, nihilque tum minus quam quae agebantur optantem suspicantemque, sanctum Joannem, virum honestate, mansuetudine insignem (lector hic primum, sic minister altaris, idque ab infantia; post laborum temporumque processu, archidiaconus; in quo seu gradu, seu ministerio multum retentus propter industriam, diu dignitate non potuit augeri, ne potestate posset absolvi), attamen hunc jam secundi ordinis sacerdotem, dissonas inter partium voces, quae differebant laudare non ambientem, sed nec audebant culpare laudabilem; stupentibus factiosis, erubescentibus malis, acclamantibus bonis, reclamantibus nullis, collegam sibi consecravere. Nunc ergo Jurensia si (0532B)te remittunt jam monasteria in quae libenter solitus ascendere, jam coelestibus supernisque praeludis habitaculis, gaudere te par est de communium patrum vel patronorum, 127 seu sic sentiente concordia, seu sic concordante sententia. Illius quoque nomine exsulta, quem creaverunt Euphronius testimonio, Patiens manu, ambo judicio. In quo fecit Euphronius quod conveniret non senectutis modo suae, verum etiam dignitatis longaevitati: fecit et Patiens vir quamlibet magnis par tamen laudibus, quod satis decuit facere personam, quae caput est civitati nostrae per sacerdotium, provinciae vero vestrae per civitatem. Vale.
LIBER QUINTUS,
128 EPISTOLA PRIMA.
(0531)
Sidonius Petronio suo salutem.(0531D)
Audio quod lectitandis epistolis meis voluptuosam (0532D)patientiam impendas. Magnum hoc est, et litterarum viro convenientissimum, cum studiis ipse maximis polleas, ea et in aliis etiam minima complecti. Sed (0533A)ex hoc ipso consummatissima tibi gloria reponderatur, nam satis eminet meritis ingenii proprii, qui fuerit fautor alieni. Commendo Vindicium necessarium 129 meum, virum religiosum, et leviticae dignitati quam nuper indeptus est, accommodatissimum. Qui meis e pugillaribus transferre quae jusseras non vacans, per quam provinciam fuit, hic vobis aliquid naeniarum munusculi vice detulit: quanquam quae tua sanctitas, semper grandia litteras nostras praemia putes. Interea necessitatem praefati portitoris insinuo, quem traxit isto negotii oborti bipartita conditio. Siquidem hac definitione perrexit, ut aut ineat litem, aut adeat haereditatem. Nam patrueli paterno caelibi intestatoque defuncto, per agnationis praerogativam succedere parat; nisi tamen coeptis factiosa (0533B)vis obviet. Contra quas tamen cunctas difficultates, solus post opem Christi supplici tuo sufficis: cujus confido, quod si meruerit persona gratiam, consequetur causa victoriam. Vale.
EPISTOLA II.
Sidonius Nymphidio suo salutem.
Librum de Statu animae, tribus voluminibus illustrem, Mamertus Claudianus, peritissimus Christianorum philosophus, et quorumlibet primus eruditorum totis sectatae philosophiae membris, artibus, partibusque comere et excolere curavit, novem quas vocant Musas, disciplinas aperiens esse, non feminas. Namque in paginis ejus vigilax lector inveniet veriora nomina Camoenarum, quae propriam de se sibi pariunt nuncupationem. 130 Illic enim et (0533C)grammatica dividit, et oratoria declamat, et arithmetica numerat, et geometria metitur, et musica ponderat, et dialectita disputat, et astrologia praenoscit, et architectonica struit, et metrica modulatur. Hujus lectionis novitate laetatus, excitatusque maturitate, raptim recensendam transferendamque, ut videras, petisti, ut petieras impetrasti, sub sponsione citae redhibitionis. Nec me falli, nec te fallere decet. Tempus est commodata restitui: quia liber ipse, si placuit, debuit exhibere satietatem, si displicuit, debuit movere fastidium. Tu autem quidquid illud est, fidem tuam celeriter absolve: ne si repetitum libellum serius reddere paras, membranas potius videaris amare, quam litteras. Vale.
EPISTOLA III.
Sidonius Apollinari suo salutem.(0533D)
Par erat quidem garrulitatem nostram silentii vestri talione frenari. Sed quoniam perfecta dilectio non tam debet recolere quid officiorum solvat, quam meminisse quid debeat; etiam nunc laxatis verecundiae (0534A)habenis obsequium alloquii impudentis iteramus. Cujus improbitas vel hinc maxime dignoscitur, quod tacetis. Ergo ne quid tempore hostilitatis ageretis, frater, nosse non merui? Dissimulastis trepido pro vobis amico vel securitatem prodere, vel timorem? Quid est aliud, si requirenti tuas supprimis actiones, 131 quam suspicari eum qui tui sollicitus existat, aut certe non gavisurum compertis prosperis, aut tristem, si diversa cesserint, non futurum? Facessat haec a bonis moribus impietatis opinio, et a candore suo vera caritas naevum tam miserae suspicionis eliminet. Namque, ut Crispus vester affirmat, idem velle, atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Interea si vel vos valetis, bene est. Ego autem infelicis conscientiae (0534B)mole depressus, vi febrium nuper extremum salutis accessi; ut pote cui indignissimo tantae professionis pondus impactum est: qui miser ante compulsus docere quam discere, et ante praesumens bonum praedicare quam facere, tanquam sterilis arbor, cum non habeam opera pro pomis, spargo verba pro foliis. Quod restat, orate, ut operae pretium sit, quod ab inferna propemodum sede remeavimus: ne si in praeteritis criminibus manserimus, incipiat ad animae potius mortem pertinere, quod vivimus. Ecce quod agimus indicavimus; ecce adhuc quid agatis inquirimus. Fit a nostra parte quod pium est: vos deinceps facite quod videtur. Illud sane velut Atticas leges ita aere credite incisum, nos sub ope Christi nunquam admissuros (0534C)amoris terminum, cujus studuimus fundare principium. Vale.
132 EPISTOLA IV.
Sidonius Simplicio suo salutem.
Quod non recepi scripta qui miseram, imputo amicitiae, sed deputo plus pudori. Nam, nisi praeter equum autumo, ut salutatio mihi debita dissimularetur, non illud contumacia, sed verecundia fuit. At si ulterius paginae garrienti forem claudis, pessulum opponis; quieti quidem tuae non invitus indulgeo, sed non procul a te reos meos inventurum me esse denuntio. Nam totam silentii vestri invidiam verti non injurium est ad superbiam filiorum, qui se diligi sentientes, quoddam patiuntur de nostra sedulitate fastidium: quos monere pro patria auctoritate debetis, ut contractae (0534D)apud nos offensae amaritudinem politis affatibus dulcare non desinant. Vale.
Sidonius Syagrio suo salutem.
Cum sis consulis pronepos, idque per virilem successionem (0535A)(quanquam id ad causam subjiciendam minus attinet); cum sis igitur e semine poetae, cui procul dubio statuas dederant litterae, si trabeae non dedissent: quod etiam nunc auctoris culta versibus verba testantur, a quo studia posterorum, ne parum quidem, quippe in hac parte, degeneraverunt: immane narratu est, quantum 133 stupeam sermonis te Germanici notitiam tanta facilitate rapuisse. Atqui pueritiam tuam competenter scholis liberalibus memini imbutam, et saepenumero acriter eloquenterque declamasse coram oratore, satis habeo compertum. Atque haec cum ita sint, velim dicas, unde subito hauserunt pectora tua euphoniam gentis alienae; ut modo mihi post ferulas lectionis Maronianae, postque desudatam varicosi Arpinatis opulentiam loquacitatemque, (0535B)quasi de Hilario vetere novus falco prorumpas? Aestimari minime potest, quanto mihi caeterisque sit risui, quoties audio, quod te praesente formidet facere linguae suae barbarus barbarismum. Astupet tibi epistolas interpretanti curva Germanorum senectus, et negotiis mutuis arbitrum te disceptatoremque desumit. Novus Burgundionum Solon in legibus disserendis; novus Amphion in citharis, sed tricordibus temperandis, amaris, frequentaris, expeteris, oblectas, eligeris, adhiberis, decernis, audiris. Et quanquam aeque corporibus ac sensu rigidi sint indolatilesque, amplectuntur in te pariter et discunt sermonem patrium, cor Latinum. Restat hoc unum, vir facetissime, ut nihilo segnius, vel cum vacabit, aliquid lectioni operis impendas, custodiasque hoc, (0535C)prout es elegantissimus, temperamentum, ut ista tibi lingua teneatur, ne ridearis; illa exerceatur, ut rideas. Vale.
134 EPISTOLA VI.
Sidonius Apollinari suo salutem.(0536A)
Cum primum aestas decessit autumno, et Atvernorum timor potuit aliquantisper ratione temporis temperari, Viennam veni: ubi Thaumastum germanum tuum, quem pro jure vel sanguinis vel aetatis, reverenda familiaritate complector, moestissimum inveni. Qui quanquam recenti caelibatu granditer afficiebatur, pro te tamen parum minus anxius erat. Timebat enim verebaturque, ne quam tibi calumniam turbo barbaricus, aut militaris concinnaret improbitas. Namque confirmat magistro militum Chilperico, victoriosissimo viro, relatu venenato quorumpiam sceleratorum fuisse secreto insusurratum, tuo praecipue machinatu, oppidum Vasionense (0536B)partibus novi principis applicari. Si quid hinc tibi tuisque suspicionis incutitur, raptim doce recursu familiarium paginarum; ne vobis sollicitudinis aut praesentiae meae opportunitas pereat. Curae mihi peculiariter erit, si quid tamen cavendum existimabis, ut te faciat aut gratia impetrata securum, aut explorata iracundia cautiorem. Vale.
EPISTOLA VII.
Sidonius Thaumasto suo salutem.
Indagavimus tandem, qui apud tetrarcham nostrum germani tui, et e diverso partium, novi 135 principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere vestigia. Hi nimirum sunt, ut idem coram positus audisti, quos se jam dudum perpeti inter clementiores (0536C)barbaros Gallia gemit. Hi sunt quos timent etiam qui timentur. Hi sunt quos haec peculiariter provincia manet inferre calumnias, deferre personas, (0537A)afferre minas, auferre substantias. Hi sunt quorum laudari audis in otio occupationes, in pace praedas, inter arma fugas, inter vina victorias. Hi sunt qui causas morantur adhibiti, impediunt praetermissi, fastidiunt admoniti, obliviscuntur locupletati. Hi sunt qui emunt lites, vendunt intercessiones, deputant arbitros, judicanda dictant, dictata convellunt, attrahunt litigaturos, protrahunt audiendos, trahunt addictos, retrahunt transigentes. Hi sunt quos si petas etiam nullo adversante beneficium, piget promittere, pudet negare, poenitet praestitisse. Hi sunt quorum comparationi digitum tollerent Narcissus, Asiaticus, Massa, Marcellus, Carus, Parthenius, Licinus et Pallas. Hi sunt qui invident tunicatis otia, stipendia paludatis, viatica veredariis, mercatoribus nundinas, (0537B)munuscula legatis, portoria quadruplatoribus, praedia provincialibus, flamonia municipibus, arcariis pondera, mensuras allectis, salaria tabulariis, dispositiones numerariis, praetorianis sportulas, civitatibus inducias, vectigalia publicanis, reverentiam clericis, originem nobilibus, consessum prioribus, congressum aequalibus, cinctis 136 jura, discinctis privilegia, scholas instituendis, mercedes instituentibus, litteras institutis. Hi sunt qui novis opibus ebrii, ut et minima cognoscas, per utendi intemperantiam produnt imperitiam possidendi. Nam libenter incedunt armati ad epulas, albati ad exsequias, pelliti ad ecclesias, pullati ad nuptias, castorinati ad litanias. Nullum illis genus hominum, ordinum, temporum, cordi est. In foro Scythae, in cubiculo viperae, in (0537C)convivio scurrae, in exactionibus harpyiae, in collocutionibus statuae, in quaestionibus bestiae, in tractatibus cochleae, in contractibus trapezitae; ad intelligendum saxei, ad judicandum lignei, ad succensendum flammei, ad ignoscendum ferrei, ad amicitias (0538A)pardi, ad facetias ursi, ad fallendum vulpes, ad superbiendum tauri, ad consumendum minotauri. Spes firmas in rerum motibus habent, dubia tempora certius amant, et ignavia pariter conscientiaque trepidantes, cum sint in praetoriis leones, in castris lepores, timent foedera, ne discutiantur; bella, ne pugnent. Quorum si nares afflaverit uspiam rubiginosi aura marsupii, confestim videbis illic et oculos Argi et manus Briarei, et Sphingarum ungues, et perjuria Laomedontis, et Ulyssis argutias, et Sinonis fallacias, et fidem Polymnestoris, et pietatem Pygmalionis adhiberi. His moribus obruunt virum non minus bonitate quam potestate praestantem. Sed quid faciat unus undique venenato vallatus interprete? Quid inquam faciat, cui natura cum bonis, vita cum (0538B)malis est? Ad quorum 137 consilia Phalaris cruentior, Mida cupidior, Ancus jactantior, Tarquinius superbior, Tiberius callidior, Caius periculosior, Claudius socordior, Nero impurior, Galba avarior, Otho audacior, Vitellius sumptuosior, Domitianus truculentior redderetur. Sane quod principaliter medetur afflictis, temperat Lucumonem nostrum Tanaquil sua, et aures mariti virosa susurronum faece completas opportunitate salsi sermonis eruderat. Cujus studio scire vos par est; nihil interim quieti fratrum communium apud animum communis patroni juniorum Cibyratarum venena nocuisse, neque quidquam (Deo propitiante) nocitura; si modo quandiu praesens potestas Lugdunensem Germaniam regit, nostrum suumque Germanicum praesens Agrippina (0538C)moderetur. Vale.
EPISTOLA VIII
Sidonius Secundino suo salutem.
Diu quidem est, quod te hexametris familiarius inservientem stupentes praedicantesque lectitabamus. (0539A)Erat siquidem materia jocunda, seu nuptiales tibi thalamorum faces, sive perfossae regiis ictibus ferae describerentur. Sed triplicibus trochaeis nuper in metrum hendecasyllabum compaginatis nihil ne tuo quidem judicio simile fecisti. Deus bone! quid illic inesse fellis, leporis, piperataeque facundiae minime tacitus inspexi? nisi quod ferventis fulmen ingenii, et eloquii salsa libertas, 138 plus personis forte, quam causis impediebantur: ut mihi non figuratius Constantini domum vitamque videatur, vel pupugisse versu gemello consul Ablavius, vel momordisse, disticho tali clam palatinis foribus appenso.
Saturni aurea saecla quis requirat?
Sunt haec gemmeà, sed Neroniana
Quia scilicet praedictus Augustus, iisdem fere temporibus, (0539B)exstinxerat conjugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni. Tu tamen nihilo segnius operam saltem facetis satyrarum coloribus intrepidus impende. Nam tua scripta, nostrorum (0540A)vitiis proficientibus tyrannopolitarum, locupletabuntur. Non enim tam mediocriter intumescunt, quos nostra judicia, saecula, loca, fortunatos putant; ut de nominibus ipsorum quandoque reminiscendis sit posteritas laboratura. Namque improborum probra, aeque ut praeconia bonorum, immortalia manent Vale.
EPISTOLA IX.
Sidonius Aquilino suo salutem.
In meo aere duco, vir omnium virtutum capacissime, si dignum tu quoque putas, ut quantas habemus amicitiarum causas, tantas habeamus ipsi amicitias. Avitum est quod reposco: testes mihi impraesentiarum avi nostri super hoc negotio Apollinaris et Rusticus advocabuntur; quos laudabili familiaritate conjunverat (0540B)litterarum, 139 dignitatum, periculorum, conscientiarum similitudo: cum in Constantino inconstantiam, in Jovino facilitatem, in Gerontio perfidiam; singula in singulis, omnia in Dardano (0541A)crimina simul exsecrarentur. Aetateque media, patres nostri sub uno contubernio, vix dum a pueritia, in totam adolescentiam evecti, principi Honorio tribuni notariique militavere, tanta caritate peregrinante ut inter eos minima fuerit causa concordiae, quod filii amicorum commemorabantur. In principatu Valentiniani imperatoris unus Galliarum praefuit parti, alter soliditati. Sed ita se quodam modo tituli amborum compensatione fraterna ponderaverunt, ut prior fuerit fascium tempore, qui erat posterior dignitate. Ventum ad nos, id est, ventum est ad nepotes: quos nil decuerit plus cavere quam ne parentum antiquorumque nostrorum per nos forte videatur antiquata dilectio. Ad hoc in similem familiaritatem, praeter haereditariam praerogativam, multifaria opportunitate (0541B)compellimur: aetas utriusque non minus juncta quam patria. Unus nos exercuit ludus, magister instituit; una nos laetitia dissolvit, severitas coercuit, disciplina formavit. De caetero, si Deus annuit, in annis jam senectutis initia pulsantibus, simus, nisi respuis, animae duae, animus unus; imbuamusque liberos invicem diligentes, idem velle, nolle, refugere, sectari. Hoc patrum vero jam supra vota, si per Rusticum Apollinaremque, proavorum praedicabilium, tam reformentur corda quam nomina. Vale.
140 EPISTOLA X.
Sidonius Sapaudo suo salutem.
Si quid omnino Pragmatius illustris, hoc inter reliquas animi virtutes optime facit; quod amore (0541C)studiorum te singulariter amat, in quo solo, vel maxime animum advertit, veteris peritiae, diligentiaeque resedisse vestigia. Et quidem non injuria tibi fautor est: nam debetur ab eo percopiosus litteris honor. Hunc olim perorantem et rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem, socer eloquens ultro in familiam patriciam ascivit: licet illi ad hoc (ut sileam de genere vel censu) aetas, venustas, pudor, patrocinarentur. (0542A)Sed ut comperi, erubescebat jam etiam tunc vir serius et formae dote placuisse; quippe cui merito ingenii suffecisset adamari; et vere optimus quisque morum praestantius pulchritudine placet. Porro autem praetervolantia corporis decoramenta currentis aevi profectu defectuque labascunt. Hunc quoque manente sententia, Gallis post praefectus Priscus Valerianus, consiliis suis tribunalibusque sociavit; judicium antiquum perseverantissime tenens, ut cui scientiae obtentu junxerat sobolem, jungeret et dignitatem. Tua vero tam clara, tam spectabilis dictio est, ut illi divisio Palaemonis, gravitas Gallionis abundantia Delphidii, Agroecii disciplina, fortitudo Alcimi, Adelphii teneritudo, rigor Magni, dulcedo Victorii, non modo non superiora, 141 sed vix aequiparabilia (0542B)scribantur. Sane ne videar tibi sub hoc quasi hyperbolico rhetorum catalogo blanditus quippiam gratificatusque, solam tibi acrimoniam Quintiliani pompamque Palladii comparari non ambigo, sed potius acquiesco. Quapropter si quis post vos Latinae favet eruditioni, huic amicitiae gratias agit, et sodalitati vestrae, si quid hominis habet, tertius optat adhiberi. Quanquam quod est gravius, non sit satis ambitus iste fastidium vobis excitaturus, quia pauci studia nunc honorant. Simul et naturali vitio fixum est radicatumque pectoribus humanis, ut qui non intelligunt artes, non mirentur artifices. Vale.
EPISTOLA XI.
Sidonius Potentino suo salutem
Multum te amamus: et quidem hujusce dilectionis (0542C)non est erroneus aut fortuitus affectus. Namque ut sodalis tibi devinctior fierem, judicavi. Est enim consuetudinis meae, ut eligam ante, post diligam. Quaenam, inquis, in me tibi probanda placuere? Dicam libenter et breviter: quorum unum fieri gratia, alterum charta compellit. Veneror in actionibus tuis, quod multa bono cuique imitabilia geris. Colis ut qui solertissime, aedificas ut qui dispositissime, venaris (0543A)ut qui efficacissime, pascis ut qui exactissime, jocaris ut qui facetissime, judicas ut qui aequissime, suades ut qui sincerissime, commoveris ut qui tardissime, placaris 142 ut qui celerrime, redamas ut qui fidelissime. Haec omnia exempla vivendi jam hinc ab annis puberibus meus Apollinaris si sequitur, gaudeo: certe, ut sequatur, admoneo. In quo docendo instituendoque, modo sub ope Christi disposita succedant, plurimum laetor maximam me formulam vitae de moribus tuis mutuaturum. Vale.
EPISTOLA XII.
Sidonius Calminio suo salutem.
Quod rarius ad vos a nobis pagina meat, non nostra superbia, sed aliena impotentia facit. Neque super his quidquam planius quaeras; quippe cum (0543B)silentii hujus necessitatem par apud vos metus interpretetur. Hoc solum tamen libere gemo, quod turbine dissidentium partium segreges facti, mutuo minime fruimur aspectu. Neque unquam patriae sollicitis offerris obtutibus; nisi forsitan cum ad arbitrium terroris alieni, vos loricae, nos propugnacula tegunt. Ubi ipse in hoc solum captivus adduceris, ut pharetras sagittis vacuare, lacrymis oculos implere cogaris; nobis quoque non recusantibus, quod tua satis aliud moliuntur vota, quam jacula. Sed quia interdum, et si non per foederum veritatem, saltem per induciarum imaginem, quaedam spei nostrae libertatis fenestra resplendet: impense flagito, uti nos, cum maxime potes, affatu paginae frequentis impertias; sciens tibi in animis 143 obsessorum civium (0543C)illam manere gratiam, quae obliviscatur obsidentis invidiam. Vale.
EPISTOLA XIII.
Sidonius Pannychio suo salutem.
Seronatum Tolosa nosti redire: si nondum (et credo quod nondum), vel per haec disce. Jam Clausentiam pergit Evanthius; jamque contractas operas cogit eruderare, si quid forte dejectu caducae frondis agger insorduit. Certe si quid voraginosum est, ipse humo advecta scrobibus oppletis trepidus exaequat, ut pote belluam suam de valle Tarmis ducaliter antecessurus; musculis similis inter saxosa, vel brevia, balenarum corpulentiam praegubernantibus. At ille sic ira celer, quod piger mole, seu draco e specu vix (0544A)evolutus, jam metu exsanguibus Gabalitanis e proximo infertur: quos singulos sparsos, inoppidatos, nunc inauditis indictionum generibus exhaurit, nunc flexuosa calumniarum fraude circumretit; ne tum quidem domum laboriosos redire permittens, cum tributum annuum datavere. Signum et hoc certum est imminentis adventus, quod catervatim, quo se cunque converterit, vincti trahuntur vincula trahentes: quorum dolore laetatur, pascitur fame: praecipue pulchrum arbitratus, ante turpare quam punire damnandos: crinem viris nutrit, mulieribus incidit: e quibus tamen, si rara quosdam venia respexerit, hos venalitas solvit, 144 vanitas illos, nullos misericordia. Sed explicandae bestiae tali nec oratorum princeps Marcus Arpinas, nec poetarum (0544B)Publius Mantuanus, sufficere possunt. Proinde quia dicitur haec ipsa pernicies appropinquare (cujus proditionibus Deus obviet) praeveni morbum providentiae salubritate; contraque lites jurgiosorum, si quae moventur, pactionibus consule, contra tributa securitatibus: ne malus homo rebus bonorum vel quod noceat, vel quod praestet inveniat. In summa de Seronato vis accipere quid sentiam? Caeteri affligi per suprascriptum damno verentur; mihi latronis et beneficia suspecta sunt. Vale.
EPISTOLA XIV.
Sidonius Apro suo salutem.
Calenses nunc te Baiae, et scabris cavernatim ructata pumicibus aqua sulphuris, atque jecorosis ac phtisiscentibus languidis medicabilis piscina delectat. (0544C)An fortasse montana sedes circum castella; et in eligenda sede perfugii, quamdam pateris ex munitionum frequentia difficultatem? Quidquid illud est, quod vel negotio vacas, in urbem tamen, ni fallimur, rogationum contemplatione revocabere. Quarum nobis solemnitatem primus Mamertus pater et pontifex, reverentissimo exemplo, utilissimo experimento, invenit, instituit, invexit. Erant quidem prius (quod salva fidei pace sit dictum) vagae, tepentes, infrequentesque, utque 145 sic dixerim, oscitabundae supplicationes; quae saepe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres, aut serenitatem deprecaturae; ad quas (ut nil amplius dicam) figulo pariter atque hortulano non oportuit convenire. (0545A)In his autem quas suprafatus summus sacerdos et protulit pariter et contulit, jejunatur, oratur, psallitur, fletur. Ad haec te festa cervicum humiliatarum, et sternacium civium suspiriosa contubernia peto: et si spiritalem animum tuum bene metior, modo citius venies, quod non ad epulas, sed ad lacrymas evocaris. Vale.
EPISTOLA XV.
Sidonius Ruricio suo salutem.
Officii sermone praefato, bibliopolam vestrum non gratiose, sed judicialiter expertus insinuo: cujus ut fidem in pectore, sic in opere celeritatem, circa dominum te mihi sibique communem satis abunde probavi. Librum igitur jam ipse deportat Heptateuchi, scriptum velocitate summa, summo nitore; (0545B)quanquam et a nobis relectum et retractatum. Defert et volumen prophetarum, licet me absente decursum, sua tamen cura manuque de supervacuis sententiis eruderatum; nec semper illo contra legente, qui promiserat operam suam: credo quia infirmitas fuerit impedimento, quominus pollicita compleret. Restat ut exhortatio vestra, sive sponsio, famulum sic vel studentem 146 placere, vel meritum, gratia competenti remuneretur: quae utique pro tali labore si solvitur, incipiet vestram respicere mercedem. Sed cum hoc ego de sola gratia precer, vos quid mereatur aspicite, quem constat affectum domini magis ambire quam praemium. Vale.
EPISTOLA XVI.
Sidonius Papianillae suae salutem.
(0545C)Ravenna veniens quaestor Licinianus, cum primum tetigit, Alpe transmissa, Galliae solum, litteras adventus sui praevias misit, quibus indicat esse se (0546A)gerulum codicellorum, quorum in adventu, fratri etiam tuo Ecdicio, cujus aeque titulis ac meis gaudes, honor patricius accedit; celerrime, si cogites ejus aetatem; si merita, tardissime. Namque ille jam pridem suffragium dignitatis ineundae non solvit in lance, sed in acie: aerariumque publicum ipse privatus non pecuniis, sed manubiis locupletavit. Hoc tamen sancte Julius Nepos, armis pariter summus Augustus ac moribus, quod decessoris Anthemii fidem, fratris tui sudoribus obligatam, quo citerior, hoc laudabilior absolvit; siquidem iste complevit, quod ille saepissime pollicebatur. Quo fit, ut deinceps pro republica optimus quisque possit ac debeat, si quid cuipiam virium est, quia securus, hinc avidus impendere: quando quidem mortuo quoque imperatore, (0546B)laborantum devotioni quidquid spoponderit princeps, semper redhibet 147 principatus. Interea tu, si affectum tuum bene colligo, hisce compertis, magnum solatium inter adversa maxima capis: nec animum tuum a tramite communium gaudiorum vicinae quoque obsidionis terror exorbitat. Novi enim probe, ne meo quidem te, quem ex lege participas, sic honore laetatam: quia licet sis uxor bona, soror quoque optima es. Qua de re, propitio Deo Christo, ampliatos prosapiae tuae titulos ego festinus gratatoriis apicibus inscripsi, pariter absolvens sollicitudinem tuam, fratris pudorem: quem nil de propria dignitate indicaturum, si verecundum forte nescires, nec sic impium judicares. Ego vero non tantum insignibus vestris, quae tu hactenus quanto liberius, tanto (0546C)impatientius praestolabare (quanquam iis quoque granditer) quantum concordia fruor: quam parem nostris, suisque liberis in posterum exopto; votis in (0547A)commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram praefectoriam nacti, etiam patriciam divino favore reddidimus: ita ipsi quam suscipiunt patriciam, faciant consularem. Roscia te salutat, cura communis: quae in aviae amitarumque indulgentissimo sinu, quod raro nepotibus contingit alienis, et cum severitate nutritur: qua tamen tenerum non infirmatur aevum, sed informatur ingenium. Vale.
148 EPISTOLA XVII.
Sidonius Eriphio suo salutem.
Es, Eriphi meus, ipse qui semper: nunquamque te tantum venatio, civitas, ager avocat, ut non obiter voluptate litterarum teneare: fitque eo studio, ut nec nostra fastidias, qui tibi, ut scribis, musas olemus. Quae sententia tamen large probatur vero carere: (0547B)quanquam et apparet, aut ex joco venire, si laetus es, aut ex amore, si serius. Caeterum a justo longe resultat, cum mihi assignas, quae vix Maroni, vix aut Homero competenter accommodarentur. Haec relinquamus, idque, unde causa, sermocinemur. Dirigi ad te praecipis versus, quos viri amplissimi soceri tui precibus indulsi: qui contubernio mixtus aequalium, vivit moribus ad jubendum obsequendumque juxta paratis. Sed quia scire desideras et locum et causam, quo facilius intelligas rem peregrinam, tibi potius vitio verte, quod loquacior erit opere praefatio. Conveneramus ad sancti Justi sepulcrum, sed tibi infirmitas impedimento, ne tunc adesses: processio fuerat ante lucana, solemnitas anniversaria, populus ingens sexu ex utroque, quem capacissima (0547C)basilica non caperet, et quamlibet cincta diffusis crypta porticibus. Cultu peracto vigiliarum, quas alternante mulcedine monachi clericique psalmicines concelebraverant, quisque in diversa secessimus; non procul tamen; ut pote ad tertiam praesto futuri, cum sacerdotibus res divina facienda. De loci 149 sane turbarumque compressu, deque numerosis luminibus illatis, nimis anheli: simul et aestati nox adhuc proxima tacito clausos vapore torruerat; et si jam primo frigore tamen autumnalis aurorae detepescebat. Itaque cum passim varia ordinum corpora dispergerentur, placuit ad conditorium Syagrii consulis civium primis una coire, quod nec impleto jactu sagittae separabatur. Hic pars sub umbra palmitis adulti, quam stipitibus altatis cancellatimque pendentibus (0547D)pampinus superducta texuerat; pars cespite in viridi, sed floribus odoro consederamus. Verba erant dulcia, (0548A)jocosa, fatigatoria: praeterea (quod beatissimum) nulla mentio de potestatibus aut de tributis; nullus sermo qui proderet, nulla persona quae proderetur. Fabulam certe referre dignam relatu, dignisque sententiis quisque potuisset: audiebatur ambitiosissime. Nec erat idcirco non distincta narratio, quia laetitia permixta. Inter haec otio diu marcidis aliquid agere visum. Mox bipertitis, ut erat aetas, acclamationibus afflagitata profertur his pila, his tabula. Sphaerae primus ego signifer fui, quae mihi, ut nosti, non minus libro comes habetur. Altera ex parte, frater meus Domnicius, homo gratiae summae, summi leporis, tesseras ceperat quatiebatque: quo velut classico ad pyrgum vocabat aleatores. Nos cum caterva scholasticorum lusimus abunde, quantum membra torpore (0548B)statarii laboris hebetata, cursu salubri vegetarentur. Hic vir illustris Philematius, ut est illud Mantuani poetae:
Ausus et ipse manu juvenum tentare laborem, 150 sparistarum se turmalibus constanter immiscuit. Pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent anni minores. Qui cum frequenter de loco stantum medii currentis impulsu summoveretur; nunc quoque acceptus in aream, tam pilae coram praetervolantis, quam superjectae, nec intercideret tramitem, nec caveret; ad hoc per catastropham saepe pronatus, aegre de ruinoso flexu se recolligeret; primus ludi ab accentu sese removit suspiriosus extis incalescentibus. Namque et jecusculi fibra tumente pungebant exercitatum crebri dolores. Destiti protinus et ipse, facturus (0548C)communione cessandi rem caritatis, ne verecundiam lassitudo fraterna pateretur. Ergo ut resedimus, et illum mox aquam ad faciem petere sudor admonuit, exhibita poscenti est: pariter et linteum villis onustum, quod pridiana squama politum casu sub ipsis aediculae valvis bipatentibus de janitoris erecto trochleatim fune nutabat: quo dum per otium genas siccat. Vellem, inquit, ad pannum similis officii, aliquod tetrastichon mihi scribi juberes. Fiat, inquam. Sed quod meum, dixit, et nomen metro teneret. Respondi possibilia factu quae poposcisset. Ait et ipse, Dicta ergo. Tunc ego arridens, illico scias Musas moveri, si choro ipsarum non absque arbitris vacem. Respondit ille violenter et perurbane, ut est natura vir flammeus, quidamque facundiae fons inexhaustus: Vide, (0548D)domine Solli, ne magis Apollo forte moveatur, quod suas alumnas solus ad secreta sollicitas. Jam potes (0549A)nosse, quem plausum sententia tam repentina, tam lepida commoverit. Nec plus 151 moratus, mox suo scriba qui pugillarem juxta tenebat, ad me vocato, subditum sic epigramma composui.
<poem>
Mane novo, seu cum ferventia balnea poscunt,
Seu cum venatu frons calefacta madet.
Hoc foveat pulcher faciem Philematius udam,
Migret ut in bibulum vellus ab ore liquor.
Epiphanius noster vix supra scripta peraraverat, et nuntiatum est, hora monente, progredi episcopum de receptorio: nosque surreximus. Da postulatae tu veniam cantilenae. Illud autem ambo, quod majus est, quodque me nuper in quemdam dies bonos male ferentem parabolice, seu figurate dictare jussistis, quodque expeditum cras dirigetur, clam recensete; et si placet, edentes fovete; si displicet, delentes (0549B)ignoscitote. Vale.
EPISTOLA XVIII.
Sidonius Attalo suo salutem.
Heduae civitati te praesidere coepisse, libens atque cum gaudio accepi. Laetitiae causa quadripartita est: prima, quod amicus; secunda, quod justus es; tertia, quod severus; quarta, quod proximus. Quo fit, ut nostris nostrorumque contractibus, plurimum velis, debeas, possis opitulari. Igitur amplectens in familiari vetusto novum jus potestatis indeptae, materiam beneficiis tuis jam diu quaero. Quibus me tantum fidere agnosce, ut et si non invenio quae poscam, quaesiturus mihi videaris ipse quae tribuas. Vale.
152 EPISTOLA XIX.
Sidonius Pudenti suo salutem.
(0549C)Nutricis meae filiam filius tuae rapuit: facinus indignum, quodque vos nosque inimicasset, nisi protinus scissem te nescisse faciendum. Sed conscientiae tuae purgatione praelata, petere dignaris culpae calentis impunitatem. Sub conditione concedo, si stupratorem pro domino jam patronus originali solvas inquilinatu. Mulier autem illa jam libera est: quae tum demum videbitur non ludibrio addicta, sed assumpta conjugio; si reus noster pro quo precaris, mox cliens factus e tributario, plebeiam potius incipiat habere personam quam colonariam. Nam meam haec sola seu compositio, seu satisfactio, vel non mediocriter contumeliam emendat: qui tuis votis atque amicitiis hoc acquiesco, si laxat libertas maritum, ne (0549D)constringat poena raptorem. Vale.
EPISTOLA XX.
Sidonius Pastori suo salutem(0550A)
Quod die hesterno tractatui civitatis in concilio defuisti, ex industria factum pars melior accepit; quae suspicata est id te cavere, ne tuis humeris onus futurae legationis imponeretur. Gratulor tibi quod istis moribus vivis, ut necesse habeas electionem tui timere: laudo efficaciam, suspicio prudentiam, 153 prosequor laude felicitatem. Opto denique aequalia iis, quos aequaliter amo. Multi frequenter quos exsecrabilis popularitas agit, civium maximos manu prensant, aeque consessu publico abducunt, ac sequestratis oscula impingunt, operam suam spondent, sed non petiti. Utque videantur in negotii communis assertione (0550B)legati, evectionem refundunt, ipsosque sumptus ultro recusant, et ab ambitu clam rogant singulos, ut ab omnibus palam rogentur. Sic quoque cum fatigatio illorum gratuita possit libenter admitti, libentius tamen atque amabilius verecundi leguntur, idque cum expensa: tantum impudentia sese ingerentum ponderis habet, etiam fasci cum tributario nomine ipsorum nil superfunditur. Proinde quanquam te non fefellit, quid boni quique meditarentur, redde te tamen exspectantium votis, expetentumque caritatem proba, qui jam probasti pudorem. Quod defuisti primum, modestiae ascribitur: ad ignaviam respicit secunda dilatio. Praeterea tibi Arelatem profecturo est venerabilis in itinere mater, fratres, amantes, redamantisque patriae solum, ad quod et praeter occasionem (0550C)voluptuose venitur: tum domus propria, cujus auctorem, vineam, messem, olivetum, tectum quoque ipsum, vel dum praeterveharis, inspicere res commodi est. Quapropter missus a nobis et tibi pervenis. Namque erit talis viae tuae causaeque nostrae conditio, ni fallor, atque opportunitas, ut pro beneficio civitati posse imputare quandocunque videaris, quod tuos videris. Vale.
154 EPISTOLA XXI.
Sidonius Sacerdoti et Justino suis salutem.
Victorius patruus vester, vir ut egregius, sic undecunque doctissimus, cum caetera potenter, tum potentissime condidit versus. Mihi quoque semper a parvo cura musarum. Nunc vos parenti venitis haeredes, (0550D)quam jure, tam merito. Ilicet ego poetae (0551A)proximus fio professione, vos semine. Ergo justissimum est, ut die functo sic quisque nostrum succedat, (0552A)ut jungitur. Ideoque patrimonia tenete, date carmina. Valete.
LIBER SEXTUS.
155 EPISTOLA PRIMA.
(0551) Sidonius domino papae Lupo salutem.(0551A)
Benedictus Spiritus sanctus et pater Dei omnipotentis, quod tu pater patrum, et episcopus episcoporum, et alter saeculi tui Jacobus, de quadam specula caritatis, nec de inferiori Hierusalem, tota Ecclesiae Dei nostri membra superinspicis; dignus qui omnes consoleris infirmos, quique merito ab omnibus consularis. Et quid nunc ego dignum dignationi 156 huic putris et fetida reatu terra respondeam? Colloquii salutaris tui, et indigentiam patiens et timorem, recordatione vitae plectibilis adducor, ut clamem tibi, quod dixit Domino tuus ille collega: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine (Luc. V, 8). Sed si iste (0551B)timor non temperetur affectu, vereor ne Gerasenorum destituar exemplo, discedas a finibus meis. Quin potius illud, quod mihi conducibilius est, colleprosi mei te proposita conditione constringam, ut aiam tibi: Si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 2). Qua ille sententia non plus de Christo quid peteret prodidit, quam qui crederet publicavit. Ergo ne cum sis procul ambiguo primus omnium toto, qua patet, orbe pontificum, cum praerogativae subjiciatur, cum censurae tuae attremat etiam turba collegii; cum in gravitatis vestrae comparationem, ipsa etiam grandaevorum corda puerascant; cum post desudatas militiae Lirinensis excubias, et in apostolica sede novem jam decursa quinquennia, utriusque sanctorum ordinis quemdam te conclamatissimum primipilarem (0551C)spiritalia castra venerentur: tu nihilominus hastatorum antesignatorumque paulisper contubernio sequestratus, ultimos calones tuos lixasque non despicis, et ad extimos trahariorum qui per insipientiam suam adhuc ad carnis sarcinas sedent, crucis diu portatae vexilla circumfers, ac manum linguae porrigis in conscientia vulneratis. Nosti, ut apparet, ex adversa acie sauciatos, dux veterane, colligere; et (0552A)peritissimus tubicen ad Christum a peccatis receptui canere; 157 et evangelici pastoris exemplo non amplius laetaris, si permaneant sani, quam si non remaneant desperati. Te ergo norma morum, te columna virtutum, te, si blandiri reis licet, vera, quia sancta, dulcedo, despicatissimi vermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit: tibi avaritiae non fuit pascere monitis animam fragilitate jejunam; et de apotheca dilectionis altissimae, sectandae nobis humilitatis propinare mensuram. Sed ora, ut quandoque resipiscam, quantum meas deprimat oneris impositi massa cervices. Facinorum continuatione miser eo necessitatis accessi, ut is pro peccato populi nunc orare compellar, pro quo populus innocentum vix debet impetrare si supplicet. Nam quis (0552B)bene medelam aeger impartiat? quis febriens arrotanti tactu pulsum distinguat incolumem? quis desertor scientiam militaris rei jure laudaverit? quis esculentus abstemium competenter arguerit? Indignissimus mortalium necesse habeo dicere quod facere detrecto: et ad mea ipse verba damnabilis, cum imperem quae non impleo, idem in me quotidie cogor dictare sententiam. Sed si tu inter me et illum cui concrucifigeris, Jesum Christum Dominum nostrum, pro scelerum meorum populo, junior mage quam minor Moses, intercessor assistas; non ulterius descendemus in infernum viventes; nec per carnalium vitiorum incentiva flammati, ad altare Domini ignem diutius accendemus alienum. Quia quanquam nos, ut pote reos, gloriae libra non respicit: 158 satis (0552C)tamen superque gaudebimus, si precatu tuo levare valeamus interioris hominis nostri, et si non integrum ad remunerationem, certe vel cicatricatum pectus ad veniam. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA II.
Sidonius papae Pragmatio suo salutem.
Venerabilis Eutropia matrona, quod ad nos (0553A)spectat, singularis exempli (quae parcimonia et humanitate certantibus: non minus se jejuniis, quam cibis pauperes pascit, et in Christi cultu pervigil, sola in se compellit peccata dormire) moeroribus orbitatis necessitate litis adjecta, in remedium mali duplicis perfectionem vestrae consolationis expetere festinat, gratanter habitura, sive istud tibi peregrinatio brevis, seu longum computetur officium. Igitur praefata venerabilis fratris mei nunc jam presbyteri Agrippini, ne injuriosum sit dixisse nequitiis, certe fatigatur argutiis: qui abutens imbecillitate matronae, non desistit spiritalis animae serenitatem saecularium versutiarum flatibus turbidare: cui filii, nec post multo nepotis amissi, duae pariter plagae recentes, ad diuturni viduvii vulnus adduntur. Tentavimus inter (0553B)utrumque componere nos maxime quibus in eos novum jus professio, vetustumque faciebant amicitiae, aliqua censentes, suadentes quaepiam, plurima supplicantes, quodque miremini, in omnem concordiae statum 159 promptius a feminea parte discessum est. Et quanquam se altius profuturum filiae paterna jactaret praerogativa, nurui tamen magis placuit munificentiae socrualis oblatio. Jurgium interim semisopitum vestris modo sinibus infertur. Pacificate certantes, et pontificalis auctoritate censurae suspectis sibi partibus indicite gratiam, dicite veritatem. Sancta enim Eutropia, si quid vadimonio meo creditis, victoriam computat, si vel post damna non litiget. Unde et suspicor vobis unam pronuntiandam domum discordiosam, licet inveniatis utramque (0553C)discordem. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA III.
Sidonius domino papae Leontio salutem.
Etsi nullis hortatibus primordia nostrae professionis (0554A)animatis, neque sitim ignorantiae hactenus saecularis ullo supernae rigatis imbre doctrinae; non ego tamen tantum mei meminens non sum, ut a meis praesumam partibus aequali officiorum lance certandum. Nam cum nostra mediocritas aetate vitae, tempore dignitatis, privilegio loci, laude scientiae, dono conscientiae vestrae facile vincatur; nullum meremur, si par exspectamus alloquium. Igitur non incusantes silentium vestrum, sed loquacitatem nostram potius excusare nitentes, commendamus apicum portitorem: cujus si peregrinationem prompto favore foveatis, grandis 160 actionibus illius portus securitatis aperitur. Negotium huic testamentarium est: latent eum propriarum merita chartarum. Togatorum illic perorantum merita peritiam consulere perrexit; (0554B)pro victoria computaturus, si se intellexerit jure superari; modo ne sibi suisque desidiae vitio perperam cavisse culpetur. Hunc eatenus commendare praesumo, ut si eum instruere dignanter advocatio consulta fastidit, auctoritas coronae tuae dissimulantibus studeat excudere responsi celeritatem. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA IV.
Sidonius domino papae Lupo salutem.
Praeter officium quod incomparabiliter eminenti apostolatui tuo sine fine debetur, et si absque intermissione solvatur, commendo supplicum bajulorum pro nova necessitate vetustam necessitudinem: qui in Arvernam regionem longum iter, his quippe temporibus, emensi, casso labore venerunt. Namque (0554C)unam feminam de affectibus suis, quam forte Vargorum (hoc enim nomine indigenas latrunculos nuncupant) superventus abstraxerat, isto deductam ante aliquot annos, isticque distractam, cum non falso indicio (0555A)comperissent, certis quidem signis, sed non recentibus inquisivere vestigiis. Atque obiter haec eadem laboriosa, priusquam ii adessent, in negotiatoris nostri domo dominioque; palam sane venumdata defungitur; 161 quodam Prudente (hoc viro nomen, quem nunc Tricassibus degere fama divulgat) ignotorum nobis hominum collaudante contractum; cujus subscriptio intra formulam nundinarum, tanquam idonei astipulatoris, ostenditur. Auctoritas personae, opportunitas praesentiae tuae, inter coram positos fac le valebit, si dignabitur, seriem totius indagare violentiae. Quae quod gravius est, eo facinoris accessit, quantum portitorum datur nosse memoratu, ut etiam in illo latrocinio quemdam de numero viantum constet exstinctum. Sed quia judicii vestri (0555B)medicinam expetunt, civilitatemque qui negotium criminale parturiunt; vestrarum, si bene metior, partium pariter et morum est, aliqua indemni compositione istorum dolori, illorum periculo subvenire; et quodam salubris sententiae temperamento, hanc partem minus afflictam, illam minus ream, et utramque plus facere securam: ne jurgii status, ut sese fert temporis locique civilitas, talem discedat ad terminum, qualem coepit habere principium. Memor nostri esse dignare, domine papa.
Sidonius domino papae Theoplasto salutem.
Causam meam nesciens agit, qui ad vos a me litteras portat. Nam dum votivi mihi fit gerulus opportunus officii, beneficium praestat, quod se arbitratur (0555C)accipere: sicuti nunc venerabilis Donidius, 162 dignus inter spectatissimos quosque numerari, cujus clientem puerosque commendo, profectos, seu in patroni necessitatem, seu in domini. Laborem peregrinantium, qua potestis ope, humanitate, intercessione tutamini: ac si in aliquo amicus ipse per imperitiam novitatemque publicae conversationis videbitur minus efficax, vos hoc potius aspicite, quid absentis causa, non quid praesentis persona mereatur. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA VI.
Sidonius domino papae Eutropio salutem.
Postquam foedifragam gentem redisse in suas sedes comperi, neque quidquam viantibus insidiarum parare; nefas credidi ulterius officiorum differre sermonem, (0555D)ne vester affectus quamdam vitio meo duceret, (0556A)ut gladius impolitus, de curae raritate rubiginem. Unde misso in hoc solum negotii gerulo litterarum, quam vobis sit corpusculi status in solido, quamve ex animi sententia res agantur, sollicitus inquiro: sperans ne semel mihi amor vester indultus, aut interjecti itineris longitudine, aut absentiae communis diuturnitate tenuetur: quia bonitas conditoris habitationem potius hominum quam caritatem finalibus claudit angustiis. Restat ut vestra beatitudo compunctorii salubritate sermonis avidam nostrae ignorantiae pascat esuriem. Est enim tibi nimis usui, ut exhortationibus tuis interioris 163 hominis maciem saepenumero mysticus adeps et spiritalis arvina distendat. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA VII. Sidonius domino papae Fonteio salutem.(0556B) Si aliquid ad inchoandam gratiam compendii posteris tribuat necessitudo praemissa seniorum, ego quoque ad apostolatus tui notitiam pleniorem cum praerogativa domesticae familiaritatis accedo. Nam sic te familiae meae validissimum in Christo semper patronum fuisse reminiscor, ut amicitias tuas non tam expetendas mihi quam repetendas putem. His adjicitur, quod indignissimo mihi impositum sacerdotalis nomen officii confugere me ad precum vestrarum praesidia compellit: ut adhuc ulcerosae conscientiae nimis hiulca vulnera vestro saltem cicatricentur oratu. Quapropter me meosque commendans, et excusans litteras seriores, granditer obsecro, ut intercessione consueta cujus viribus immane polletis, (0556C)clericalis tirocinii in nobis reptantia rudimenta tueamini: ut si quid dignabitur de morum pravitate nostrorum immutabilis Dei mutare clementia, totum id suffragiorum vestrorum patrocinio debeamus. Memor nostri esse dignare, domine papa.
164 EPISTOLA VIII.
Sidonius domino papae Graeco salutem.
Apicum oblator pauperem vitam sola mercandi actione sustentat: non illi est opificium quaestui, militia commodo, cultura compendio: hoc ipsum quod mercenariis prosecutionibus et locatitia fatigatione cognoscitur, fama quidem sua, sed facultas crescit aliena. Sed tamen quoniam illi fides magna est, et si parva substantia, quoties cum pecuniis quorumpiam catapli recentis nundinas adit, creditoribus bene (0556D)credulis sola deponit morum experimenta pro pignore. (0557A)Inter dictandum milri ista suggesta sunt, nec ob hoc dubito audita fidenter asserere: quia non parum mihi intimos agunt, quibus est et ipse satis intimus. Hujus igitur teneram frontem, dura rudimenta commendo: et quia nomen ejusdem lectorum nuper albus accepit, agnoscitis profecturo civi me epistolam, clerico debuisse formatam. Quem propediem non injuria reor mercatorem splendidum fore; si hic ad vestra obsequia festinans, frigoribus fontium civicorum saepe fontem mercatoris anteferat. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA IX
Sidonius domino papae Lupo salutem.(0558A)
Vir jam honestus Gallus, quia jussus ad conjugem redire non distulit, litterarum mearum 165 obsequium, vestrarum reportat effectum. Cui cum pagina quam miseratis, reseraretur, actutum compunctus ingemuit; destinatamque non ad me epistolam, sed in se sententiam judicavit. Itaque confestim iter in patriam spopondit, adornavit, arripuit. Quem nos propter hanc ipsam poenitudinis celeritatem, non increpative, sed consolatorie potius compellare curavimus; (0559A)quia vicinaretur innocentiae festinata correctio. Neque enim quisquam, etiam sibi bene conscius, plus facere praesumpsit; si quis tamen vestrae correptionis orbitam non reliquit: quippe cum ea ipsa quae legimus, parcentis verba censurae, maximae emendationis incitamenta sint. Nam quid potest esse castigationis hujusce tenore pretiosius, in qua forte peccato animus aeger, reperit intrinsecus remedium, cum non valeret extrinsecus invenire convicium? Quod superest, obsecramus, ut crebra oratione per quam vitiis omnibus immane dominamini, nos quoque sicut evangelicos magos remeasse manifestum est, vel jam nunc per aliam viam morum in beatorum patriam redire faciatis. Pene omiseram quod praetereundum minime fuit. Agite gratias Innocentio (0559B)spectabili viro, qui ut praeceperatis, gnaviter morem gessit injunctis. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA X.
Sidonius domino papae Censorio salutem.
Gerulum litterarum levitici ordinis honestat officium. Hic cum familia sua depraedationis 166 Gothicae turbinem vitans, in territorium vestrum delatus est, ipso, ut sic dixerimus, pondere fugae; ubi in re Ecclesiae cui sanctitas tua praesidet, parvam sementem semiconfecto cespiti advena jejunus injecit: cujus ex solido colligendae fieri sibi copiam exorat. Quem si domesticis fidei deputata humanitate foveatis, id est, ut debitum glebae canonem non petatur, tantum lucelli praestitum sibi computat peregrini hominis, (0559C)ut census, sic animus angustus, ac si in patrio solo rusticaretur. Huic si legitimam, ut mos est, solutionem perexiguae segetis indulgeas, tanquam opipare viaticatus, cum gratiarum actione remeabit. Per quem si me stylo solitae dignationis impartias, mihi fraternitatique istic sitae, pagina tua veluti paulo lapsa reputabitur. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA XI.
Sidonius domino papae Eleutherio salutem.
Judaeum praesens charta commendat: non quod mihi placeat error per quem pereunt involuti; sed quia neminem ipsorum nos decet ex asse damnabilem pronuntiare dum vivit. In spe enim adhuc absolutionis est, cui suppetit posse converti. Quae sit (0559D)vero negotii sui series, ipse rectius praesentanea (0560A)coram narratione patefaciet. Nam prudentiae satis obviat, epistolari formulae debitam concinnitatem plurifario sermone porrigere. Sane quia secundum vel notitia, vel judicia terrena, solent 167 hujusmodi homines honestas habere causas; tu quoque potes hujus laboriosi, etsi impugnas perfidiam, propugnare personam. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA XII.
Sidonius domino papae Patienti salutem.
Aliquis aliquem, ego illum praecipue puto suo vivere bono qui vivit alieno: quique fidelium calamitates indigentiamque miseratus, facit in terris opera coelorum. Quorsum ista haec, inquis? Te sententia quam maxime, papa beatissime, petit; cui non sufficit (0560B)illis tantum necessitatibus opem ferre quas noveris; quique usque in extimos terminos Galliarum caritatis indage porrecta, prius soles indigentum respicere causas, quam inspicere personas. Nullius obest tenuitati debilitatique, si te expetere non possit: nam praevenis manibus illum, qui non valuerit ad te pedibus pervenire. Transit in alienas provincias vigilantia tua: et in hoc curae tuae latitudo diffunditur, ut longe positorum consoletur angustias: et hinc fuit, ut quia crebro te non minus absentum verecundia, quam praesentum querimonia movet, saepe terseris eorum lacrymas, quorum oculos non vidisti. Omitto illa quae quotidie propter defectionem civium pauperatorum, irrequietis toleras excubiis, precibus, expensis. Omitto te tali semper agere temperamento, (0560C)sic semper humanam, sic abstemium judicari; ut constet 168 indesinenter regem praesentem prandia tua, reginam laudare jejunia. Omitto te tanto cultu ecclesiam tibi creditam convenustare, ut dubitet inspector melius ne nova opera consurgant, an vetusta reparentur. Omitto per te plurimis locis basilicarum fundamenta consurgere, ornamenta duplicari. Cumque multa in statu fidei tuis dispositionibus augeantur, solum haereticorum numerum minui: teque quodam venatu apostolico, feras Photinianorum mentes spiritalium praedicationum cassibus implicare, atque a tuo barbaros jam sequaces, quoties convincuntur verbo, non exire vestigio, donec eos a profundo gurgite erroris felicissimus animarum piscator extraxeris. Et horum aliqua tamen cum reliquis forsan (0560D)communicanda collegis. Illud autem deberi tibi (0561A)quodam, ut jurisconsulti dicunt, praecipui titulo, nec tuus poterit ire pudor inficias; quod post Gothicam depopulationem, post segetes incendio absumptas, peculiari sumptu, inopiae communi per desolatas Gallias gratuita frumenta misisti; cum tabescentibus fame populis nimium contulisses, si commercio fuisset species ista, non munere. Vidimus angustas tuis frugibus vias; vidimus per Araris et Rhodani ripas, non unum, quod unus impleveras horreum. Fabularum cedant figmenta gentilium, et ille quasi in coelum relatus pro reperta spicarum novitate Triptolemus; quem Graecia sua caementariis, pictoribus significibusque illustris, sacravit templis, formavit statuis, effigiavit 169 imaginibus. Illum dubia fama conciliat, per rudes adhuc et Dodonigenas populos, duabus vagum navibus, quibus poetae (0561B)deinceps formam draconum deputaverunt, ignotam circumtulisse sementem. Tu, ut de mediterranea taceam largitate, victum civitatibus Tyrrheni maris erogaturus, granariis tuis duo potius flumina, quam duo navigia complesti. Sed si forte Achaicis Eleusinae (0562A)superstitionis exemplis, tanquam minus idoneis, religiosus laudatus offenditur; seposita mystici intellectus reverentia, venerabilis patriarchae Joseph historialem diligentiam comparemus, qui contra sterilitatem septem uberes annos insecuturam, facile providit remedium quod praevidit. Secundum tamen moralem sententiam, nihil judicio meo minor est, qui in superveniente simili necessitate non divinat, et subvenit. Quapropter et si ad integrum conjicere non possum, quantas tibi gratias Arelatenses, Reienses, Avennicus, Arausionensis quoque et Albensis, Valentinaeque, nec non et Tricastinae urbis possessor exsolvat; quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noveris alimoniam sine asse collatam. Arverni tamen oppidi ego nomine uberes perquam gratias ago; cui ut succurrere meditarere, non te (0562B)communio provinciae, non proximitas civitatis, non opportunitas fluvii, non oblatio pretii adduxit. Itaque ingentes per me referunt grates, quibus obtigit per panis tui abundantiam, ad sui sufficientiam pervenire. Igitur si mandati officii munia 170 satis (0563A)videor explesse, ex legato nuntius ero. Ilicet scias volo, per omnem fertur Aquitaniam gloria tua: amaris, laudaris, desideraris, excoleris, omnium pectoribus, omnium votis. Inter haec temporum (0564A)mala, bonus sacerdos, bonus pater, bonus annus es: quibus operae pretium fuit, fieri famem suam periculo, si aliter esse non poterat tua largitas experimento. Memor nostri esse dignare, domine papa.
LIBER SEPTIMUS.
171 EPISTOLA PRIMA
(0563) Sidonius domino papae Mamerto salutem.(0563A)
Rumor est Gothos in Romanum solum castra movisse. Huic semper irruptioni nos miseri Arverni janua sumus. Namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta subministramus, quia quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice patiuntur. Circumjactarum 172 vero (0563B)spatia, tractumque regionum jam pridem regni minacis importuna devoravit impressio. Sed animosifati nostrae tam temerariae, tamque periculosae, non nos aut ambustam murorum faciem, aut putrem sudium cratem, aut propugnacula vigilum trita pectoribus confidimus opitulatura: solo tamen invectarum te auctore rogationum palpamur auxilio: quibus inchoandis instituendisque populus Arvernus, et si non effectu pari, affectu certe non impari coepit initiari, et ob hoc circumfusis necdum dat terga terroribus. Non enim latet nostram sciscitationem, primis temporibus harumce supplicationum institutarum, civitas coelitus tibi credita per cujusmodi prodigiorum terriculamenta vacuabatur. Nam modo scenae moenium publicorum crebris terrae motibus concutiebantur; (0563C)nunc ignes saepe flammati caducas culminum cristas superjecto favillarum monte tumulabant; nunc stupenda foro cubilia collocabant audacium pavenda mansuetudo cervorum: cum tu inter ista discessu primorum populariumque statu urbis exinanito, ad nova celer veterum Ninivitarum exempla decurristi, ne divinae admonitioni tua quoque desperatio conviciaretur. Et vere jam de Deo tu minime poteras absque peccato post virtutum experimenta diffidere. Nam cum vice quadam civitas conflagrare coepisset, (0564A)fides tua in illo ardore plus caluit: et cum in conspectu pavidae plebis, objectu solo tui corporis ignis recussus in tergum fugitivis flexibus sinuaretur, miraculo terribili, novo, inusitato, adfuit 173 flammae cedere per reverentiam, cui sentire defuit per naturam. Primum igitur et iis paucis nostri ordinis viris indicis jejunia, interdicis flagitia, supplicia praedicis, remedia promittis: exponis omnibus, nec poenam longinquam esse, nec veniam; doces denuntiatae solitudinis minas orationum frequentia esse amoliendas; (0564B)mones assiduitatem furentis incendii, aqua potius oculorum quam fluminum posse restingui; mones minacem terrae motuum conflictationem fidei stabilitate firmandam. Cujus confestim sequax humilis turba consilii, majoribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit. Qua devotione placatus inspector pectorum, Deus, fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti, caeteris imitationi, utrisque praesidio. Denique illic deinceps non fuere vel damna calamitati, vel ostenta formidini. Quae omnia sciens populus iste Viennensibus tuis et accidisse prius, et non accessisse posterius, vestigia tam sacrosanctae informationis amplectitur, sedulo petens, ut conscientiae tuae beatitudo mittat orationum suarum suffragia, quibus exempla (0564C)transmisit. Et quia tibi soli concessa est, post avorum memoriam, vel confessorem Ambrosium duorum martyrum repertorem, in partibus orbis occidui, martyris Ferreoli solida translatio, adjecto nostri capite Juliani, quod istinc turbulento quondam persecutori manus retulit cruenta carnificis: non injurium est, quod pro compensatione deposcimus, ut nobis inde veniat pars patrocinii, quia 174 vobis hinc rediit pars patroni. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA II.
Sidonius domino papae Graeco salutem.(0565A)
Oneras, consummatissime pontificum, verecundiam meam multifaria laude cumulando, si quid stylo rusticante peraravero: atque utinam reatu careat, quod apicum primore congressu, quanquam circumscriptus, veritati resultantia tamen et diversa connexui. Ignorantiae siquidem meae callidus viator imposuit. Nam dum solum mercatoris praetendit officium, litteras meas ad formatae vicem, scilicet ut lector, elicuit, sed quas aliquam gratiarum actionem continere decuisset. Namque, ut post comperi, plus Massiliensium benignitate profectus est quam status sui, seu per censum, seu per familiam forma pateretur. (0565B)Quae tamen ut gesta sunt, si quispiam dignus relator evolveret, fierent jocunda memoratu. Sed quoniam jubetis ipse, ut aliquid vobis a me laetum copiosumque pagina ferat; date veniam, si hanc ipsam tabellarii nostri hospitalitatem comicis salibus comparandam, salva vestrarum aurium severitate perstringamus; ne secundo insinuatum non nunc primum nosse videamur. Simul et si moris est regularum, ut ex materia omni usurpentur principia dicendi, cur hic quoque quodcunque mihi sermocinaturo materia longius quaeratur exspectaturque, nisi ut sermoni 175 nostro sit ipse pro causa, cui noster sermo erit pro sarcina? Arverni huic patria, parentes natalibus non superbis, sed absolutis, et sicut nihil illustre jactantes, ita nihil servile metuentes; (0565C)contenti censu modico, sed eodem vel sufficiente, vel libero: militia illis in clericali potius quam in palatino decursa comitatu. Pater isti granditer frugi, et liberis parum liberalis: quique per nimiam parcimoniam juveni filio plus prodesse quam placere maluerit. Quo relicto tunc puer iste vos petiit nimis expeditus; quod erat maximum conatibus primis impedimentum: nihil est enim viatico levi gravius. Attamen primus illi in vestra moenia satis secundus introitus. Sancti Eustachii qui vobis decessit, actutum dicto factoque gemina benedictio est: hospitium brevi quaesitum, jam Eustachii cura facile inventum, celeriter aditum, civiliter locatum. Jam primum crebro accursu excolere vicinos, identidem ab iis ipse haud (0566A)aspernanter resalutari. Agere cum singulis, prout aetatis ratio permitteret; grandaevos obsequiis, aequaevos officiis obligare; pudicitiam prae caeteris sobrietatemque sectari: quod tam laudandum in juventute quam rarum. Summatibus deinceps, et tunc comiti civitati, non minus opportuni, quam frequentibus excubiis agnosci, innotescere, familiarescere; sicque ejus in dies sedulitas majorum sodalitatibus promoveri: fovere boni quique certatim, votis omnes, plurimi consiliis, privati donis, cuncti beneficiis adjuvare; perque haec spes opesque istius 176 raptim, saltuatimque cumulari. Forte accidit ut diversorio cui ipse successerat, quaedam femina non minus censu quam moribus idonea vicinaretur: cujus filia infantiae jam temporibus emensis, necdum tamen (0566B)nubilibus annis appropinquabat. Huic hic blandus (siquidem ea aetas infantulae, ut adhuc decenter), nunc quaedam frivola, nunc ludo apta virgineo scruta donabat; quibus isti parum grandibus causis plurimum virgunculae animus copulabatur. Anni obiter thalamo pares: quid moror multis? Adolescens solus, tenuis, peregrinus, filius familias, et e patria patre non solum non volente, verum etiam ignorante discedens, puellam non inferiorem natalibus, facultatibus superiorem, medio episcopo, quia lector, solatio comitis, quia cliens, socru non inspiciente substantiam, sponsa non dispiciente personam, uxorem petit, impetrat, ducit. Conscribuntur tabulae nuptiales: et si qua istic municipioli nostri suburbanitas, matrimonialibus illic inserta documentis, mimica (0566C)largitate recitatur. Peracta circumscriptione legitima et fraude solemni, levat divitem conjugem pauper adamatus: et diligenter quae ad socerum pertinuerant rimatis convasatisque, non parvo etiam corollario facilitatem credulitatemque munificentiae socrualis mungens, receptui in patriam cecinit praestigiator invictus. Quo profecto mater puellae pro hyperbolicis instrumentis coepit actionem repetundarum velle proponere; et tunc demum de mancipiorum sponsalitiae donationis 177 paucitate moerere, quando jam de nepotum numerositate gaudebat. Ad hanc placandam noster Hippolytus perrexerat, cum litteras meas prius obtulit. Habetis historiam juvenis eximii: fabulam Milesiae vel Atticae parem. (0567A)Simul et ignoscite praeter aequum epistolarem formulam porrigenti: quam ob hoc stylo morante produxi, ut non tanquam ignotum reciperetis, quem civem beneficiis reddidistis. Pariter et natura comparatum est, ut quibus impendimus studium, praestemus affectum. Vos vero Eustachium pontificem tunc ex asse digno haerede decessisse monstrabitis, si ut propinquis testamenti, sic clientibus patrocinii legata solvatis. Ecce parui, et obedientis officium garrulitate complevi, licet negotium indocto qui prolixitatis injungit, aegre ferre non debeat, si non tam eloquentes epistolas recepit quam loquaces. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA III. Sidonius domino papae Megethio salutem.
(0567B)Diu multumque deliberavi, quanquam mihi animo affectus studioque parendi sollicitaretur, an destinarem, sicuti injungis, contestatiunculas quas ipse dictavi. Vicit ad ultimum sententia, quae tibi obsequendum definiebat: ergo petita transmisi. Et quid modo dicemus? grandisne haec obedientia? puto grandis est: grandior impudentia tamen. Hac enim fronte possemus, fluminibus 178 aquas, silvis ligna transmittere: hac enim temeritate Apellem peniculo, coelo Phidiam, malleo Polycletum muneraremur. Dabis ergo veniam praesumptioni, papa sancte, facunde, venerabilis, quae doctissimo examini tuo naturali garrulitate deblaterat. Habet consuetudo nostra pro ritu, ut et si pauca edit, multa conscribat: veluti est canibus innatum, ut et si non latrant, tamen (0567C)hirriant. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA IV. Sidonius domino papae Fonteio salutem.
Insinuare quoscunque jam paveo, quia commendatis nos damus verba, vos munera: tanquam non principalitas sit censenda beneficii, quod a me peccatore digressis sanctae communionis portio patet. Testis horum est Vindicius noster, qui segnius domum pro munificentiae vestrae fasce remeavit; quoquo loci est constanter affirmans, cum sitis opinione magni, gradu maximi, non tamen esse vos amplius dignitate, quam dignatione laudandos. Praedicat sanctas, melleas et floridas, quae procedunt de temperata communione, blanditias; nec tamen ex hoc (0568A)quidquam pontificali deperire personae; quod sacerdotii fastigium non frangitis comitate, sed flectitis. Quibus agnitis sic inardesco, ut tum me sim felicissimum judicaturus, cum mihi coram posito sub divina ope contigerit, tam securum de Deo suo pectus, licet praesumptiosis, 179 arctis tamen fovere complexibus. Accipite confitentem: suspicio quidem nimis severos, et imbecillitatis meae conscius, aequanimiter fero asperos mihi: sed, quod fatendum est, hisce moribus facilius humilitate submittimur, quam familiaritate sociemur. In summa, viderit qua conscientiae dote turgescat, qui se ambientibus rigidum reddit: ego tamen morum illius aemulator esse praeelegerim, qui etiam longe positorum incitare in se affectat affectum. Illud quoque mihi inter maxima (0568B)granditer cordi est, quod apostolatus vestri patrocinium copiosum verissimis dominis animae meae, Simplicio et Apollinari, intermina intercessione conferre vos comperi. Si verum est, rogo ut non habeat vestra caritas finem: si falsum est, peto ut non differat habere principium. Praeterea commendo gerulum litterarum, cui istic, id est, in Vasionensi oppido, quiddam necessitatis exortum sanari vestrae auctoritatis reverentiae pondere potest. Memor nostri esse dignare, domine papa.
Sidonius domino papae Agraecio salutem.
Bituricas decreto civium petitus adveni: causa fuit evocationis titubans Ecclesiae status; quae nuper summo viduata pontifice, utriusque professionis ordinibus (0568C)ambiendi sacerdotii quoddam classicum cecinit. Fremit populus per studia divisus: pauci alteros, multi sese non offerunt 180 solum, sed inferunt. Si aliquid pro virili portione secundum Deum consulas veritatemque, omnia incurrunt levia, varia, fucata: et quid dicam? sola est illic simplex impudentia. Et nisi me immerito queri judicaretis, dicere auderem, tam praecipitis animi esse plerosque tamque periculosi, ut sacrosanctam sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident; et rem jam dudum in nundinam mitti auctionemque potuisse, si quam paratus invenitur emptor, venditor tam desperatus inveniretur. Proinde quaeso ut officii mei novitatem, pudorem, necessitatem, spectatissimi adventus tui ornes contubernio, tuteris auxilio. Nec te, quanquam (0569A)Senoniae caput es, inter haec dubia subtraxeris intentionibus medendis Aquitanorum: quia minimum refert quod nobis est in habitatione divisa provincia, quando in religione causa conjungitur. His accedit quod de urbibus Aquitanicae primae solum oppidum Arvernum Romanis reliquum partibus bella fecerunt. Quapropter in constituendo praefatae civitatis antistite, provincialium collegarum deficimur numero, nisi metropolitanorum reficiamur assensu. De caetero, quod ad honoris vestri spectat praerogativam, nullus a me hactenus nominatus, nullus adhibitus, nullus electus est: omnia censurae tuae salva, illibata, solida servantur. Tantum hoc mecum duco, vestras invitare personas, exspectare voluntates, laudare sententias: et cum in locum statumque pontificis (0569B)quisque sufficitur, ut a vobis praeceptum, 181 a me procedat obsequium. Sed si (quod tamen arbitror minime fore) precibus meis apud vos malesuadus obstiterit interpres, poteritis praesentiam vestram potius excusare quam culpam: sicut e diverso, si venitis, ostenditis quia terminus potuerit poni vestrae quidem regioni, sed non potuerit caritati. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA VI.
Sidonius domino papae Basilio salutem
Sunt nobis, munere Dei, novo nostrorum temporum exemplo, amicitiarum vetera jura: diuque est quod invicem diligimus ex aequo. Porro autem, quod ad communem conscientiam pertinet, tu patronus: quanquam hoc ipsum praesumptiose arroganterque (0569C)loquar. Namque iniquitas mea tanta est, ut mederi de lapsuum ejus assiduitate vix etiam tuae supplicationis efficacia queat. Igitur quia mihi es tam patrocinio quam dilectione bis dominus, pariter et quod memini probe, quo polleas igne sensuum, fonte verborum: qui viderim Modaharium civem Gothum, Arianae haereseos jacula vibrantem, quo tu (0570A)spiritualium testimoniorum mucrone confoderis; servata caeterorum tam reverentia quam pace pontificum; non injuria tibi defleo, qualiter ecclesiasticas caulas istius aeris lupus qui peccatis pereuntium saginatur animarum, clandestino morsu necdum 182 intellecti dentis arrodat. Namque hostis antiquus, quo facilius insultet balatibus ovium destitutarum, prius dormitantium incipit cervicibus imminere pastorum. Neque ego ita mei meminens non sum, ut nequaquam me hunc esse reminiscar; quem longis adhuc abluenda fletibus conscientia premat; cujus stercora tamen, sub ope Christi, quandoque mysticis orationum tuarum rastris eruderabuntur. Sed quoniam supereminet privati reatus verecundiam publica salus, non verebor, etsi carpat zelum in me fidei (0570B)sinister interpres, sub vanitatis invidia causam prodere veritatis. Evarix, rex Gothorum, quod limitem regni sui, rupto dissolutoque foedere antiquo, vel tutatur armorum jure, vel promovet, nec nobis peccatoribus hic accusare, nec vobis sanctis hic discutere permissum est. Quin potius si requiras, ordinis res est, ut et dives hic purpura byssoque veletur, et Lazarus hic ulceribus et paupertate feriatur. Ordinis res est, ut dum in hac allegorica versamur Aegypto, Pharao incedat cum diademate, Israelita cum cophino. Ordinis res est, ut dum in hac figuratae Babylonis fornace decoquimur, nos cum Jéremia spiritualem Jerusalem suspiriosis plangamus ululatibus, et Assur fastu regio tonans sanctorum sancta proculcet. Quibus praesentum ego futurarumque beatitudinum (0570C)vicissitudinibus inspectis, communia patientius incommoda fero. Primum, quod mihi quae merear introspicienti, quaecunque adversa provenerint, leviora reputabuntur; dein 183 quod certum scio, maximum esse remedium interioris hominis, si in hac area mundi variis passionum flagellis trituretur exterior. Sed quod fatendum est, praefatum regem (0571A)Gothorum, quanquam sit ob virium merita terribilis, non tam Romanis moenibus quam legibus Christianis insidiaturum pavesco. Tantum, ut ferunt, ori, tantum pectori suo catholici mentio nominis acet, ut ambigas, ampliusne suae gentis, an suae sectae teneat principatum. Ad hoc, armis potens, acer animis, alacer annis, hunc solum patitur errorem, quod putat sibi tractatuum consiliorumque successum tribui pro religione legitima, quem potius assequitur pro felicitate terrena. Propter quod discite cito catholici status valetudinem occultam, ut apertam festinetis adhibere medicinam. Burdegala, Petrocorii, Ruteni, Lemovices, Gabalitani, Elusani, Vasates, Convenae, Auscenses, multoque jam major numerus civitatum, summis sacerdotibus ipsorum (0571B)morte truncatis, nec ullis deinceps episcopis in detunctorum officia suffectis (per quos utique minorum ordinum ministeria subrogabantur), latum spiritualis ruinae limitem traxit. Quam fere constat sic per singulos dies morientum patrum proficere defectu, ut non solum quoslibet haereticos praesentum, verum etiam haeresiarchas priorum temporum potuerit inflectere: ita populos excessu pontificum orbatos, tristis intercisae fidei desperatio premit. Nulla in desolatis cura dioecesibus parochiisque. Videas in Ecclesiis aut putres culminum lapsus, aut 184 valvarum cardinibus avulsis, basilicarum aditus hispidorum veprium fruticibus obstructos. Ipsa, proh dolor! videas armenta, non modo semipatentibus jacere vestibulis, sed etiam herbosa viridantium (0571C)altarium latera depasci. Sed jam nec per rusticas solum solitudo parochias: ipsa insuper urbanarum (0572A)ecclesiarum conventicula rarescunt. Quid enim fidelibus solatii superest, quando clericalis non modo disciplina, verum etiam memoria perit? Equidem cum clericus quisque defungitur, si benedictione succidua non accipiat dignitatis haeredem, in illa ecclesia sacerdotium moritur, non sacerdos. Atque ita quid spei restare pronunties, ubi facit terminus hominis finem religionis? Altius inspicite spiritualium damna membrorum; profecto intelligetis quanti subripiuntur episcopi, tantorum vobis populorum fidem periclitaturam. Taceo vestros Crocum Simpliciumque collegas, quos cathedris sibi traditis eliminatos, similis exsilii cruciat poena dissimilis. Namque unus ipsorum se dolet non videre, quo redeat: alter se dolet videre, quo non redit. Tu sacratissimorum (0572B)pontificum Leontii, Fausti, Graeci, urbe, ordine, caritate medius inveniris: per vos mala foederum currunt, per vos regni utriusque pacta conditionesque portantur. Agite quatenus haec sit amicitia, concordia principalis, ut episcopali ordinatione permissa, populos Galliarum quos limes Gothicae sortis incluserit, teneamus ex fide, etsi non tenemus ex foedere. Memor nostri esse dignare, domine papa.
185 EPISTOLA VII.
Sidonius domino papae Graeco salutem.
Ecce iterum Amantius nugigerulus noster Massiliam suam repetit, aliquid, ut moris est, de manubiis civitatis domum reportaturus, si tamen cataplus arriserit: per quem joculariter plura garrirem, (0572C)si pariter unus idemque valeret animus exercere laeta et tristia sustinere. Siquidem nostri (0573A)hic nunc est infelicis anguli status; cujus, ut fama confirmat, melior fuit sub bello quam sub pace conditio. Facta est servitus nostra pretium securitatis alienae. Arvernorum, proh dolor! servitus: qui, si prisca replicarentur, audebant se quondam fratres Latio dicere, et sanguine ab Iliaco populos computare. Si recentia memorabuntur, ii sunt qui viribus propriis hostium publicorum arma remorati sunt: cui saepe populo Gothus non fuit clauso intra moenia formidini, cum vicissim ipse fieret oppugnatoribus positis intra castra terrori. Hi sunt qui sibi adversus vicinorum aciem tam duces fuere quam milites. De quorum tamen sorte certaminum, si quid prosperum cessit, vos secunda solata sunt; si quid contrarium, illos adversa fregerunt. Illi (0573B)amore reipublicae Seronatum, barbaris provincias propinantem non timuere legibus tradere; quem convictum deinceps respublica vix praesumpsit occidere. Hoccine meruerunt inopia, flamma, ferrum, pestilentia, pingues caedibus gladii, 186 et macri jejuniis praeliatores? Propter hujus tamen inclytae pacis exspectationem, avulsas muralibus rimis herbas in cibum traximus; crebro per ignorantiam venenatis graminibus infecti, quae indiscretis foliis succisque viridantia, saepe manus fame concolor legit. Pro iis tot tantisque devotionis experimentis nostri (quantum audio) facta jactura est: pudeat vos, precamur, hujus foederis nec utilis nec decori. Per vos legationes meant. Vobis primum, quanquam principe absente, non solum tractata reserantur, verum (0573C)etiam tractanda committuntur. Veniabilis sit, quaesumus, apud aures vestras veritatis asperitas, cujus convicii invidiam dolor eripit. Parum in commune consulitis: et cum in concilium convenitis, non tam curae est publicis mederi periculis, quam privatis studere fortunis: quod utique saepe diuque facientes, jam non primi comprovincialium coepistis esse, sed ultimi. At quousque istae poterunt durare praestigiae? Non enim diutius ipsi majores nostri hoc nomine gloriabuntur, qui minores incipiunt non habere. Quapropter vel consilio, quo potestis, statum concordiae tam turpis incidite. Adhuc si necesse est obsideri, adhuc pugnare, adhuc esurire delectat. Si vero tradimur, qui non potuimus viribus obtineri, invenisse vos certum est, quid barbarum suaderetis (0573D)ignavi. Sed cur dolori nimio frena laxamus? Quin potius ignoscite afflictis, nec imputate moerentibus. (0574A)Namque alia regio tradita servitium sperat, Arverna supplicium. Sane si medicari nostris 187 ultimis non valetis, saltem hoc efficite prece sedula, ut sanguis vivat quorum est moritura libertas: parate exsulibus terram, capiendis redemptionem, viaticum peregrinaturis. Si murus noster aperitur hostibus, non sit clausus vester hospitibus. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA VIII.
Sidonius domino papae Euphronio salutem.
Quandoquidem me clericalis officii vincula ligant, felicissimum mediocritatis meae statum pronuntiarem, si nobis haberentur quam territoria vicina, tam moenia. De minimis videlicet rebus coronam tuam maximisque consulerem: fieretque actionum (0574B)mearum quasi cujuspiam fluvii placidissimus cursus atque inoffensus, si e tractatu tuo veluti e saluberrimo fonte manaret. Procul dubio tunc ille non esset aut spumosus per jactantiam, aut turbidus per superbiam, aut coenosus per conscientiam, aut praeceps per juventutem. Quin potius in illo squalidum si quid ac putre sorderet, totum id admixta consilii tui vena dilueret. Sed quod hujuscemodi votis spatia sunt longa inter posita praepedimento, sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias: et quia Simplicium spectabilem virum episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere decernas. Hujus es namque vel erga me dignationis, vel erga reliquos 188 auctoritatis, ut si quid fieri voles (voles (0574C)autem quidquid aequissimum est), non suadere tam debeas, quam jubere. De quo tamen Simplicio scitote narrari plurima bona, atque ea quidem a plurimis bonis. Quae testimonia mihi prima fronte colloquii non satis grata, quia satis gratiosa, judicabantur. At postquam aemulos ejus nihil vidi amplius quam silere, atque eos maxime qui fidem fovent Arianorum; neque quippiam nominato, licet necdum nostrae professionis, illicitum opponi: animum adverti exactissimum virum posse censeri, de quo civis malus loqui, bonus tacere non posset. Sed cur ego ista haec ineptus adjeci, tanquam darem consilium qui poposci? Quin potius omnia ex vestro nutu, arbitrio, litterisque disponentur, sacerdotibus, popularibus manifestabuntur. Neque enim ita desipimus (0574D)in totum, ut evocandum te primum, si venire possibile est; deinde si quid secus, certe consulendum (0575A)decerneremus, nisi in omnibus obsecuturi. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA IX. Sidonius domino papae Perpetuo salutem.
Desiderio spiritualium lectionum quarum tibi tam per authenticos quam per disputatores bibliotheca fidei catholicae perfamiliaris est, etiam illa quae maxime tuarum scilicet aurium minime digna sunt occupare censuram, noscere 189 cupis. Siquidem injungis, ut orationem quam videor ad plebem Biturigis in ecclesia sermocinatus, tibi dirigam: cui non rhetorica partitio, non oratoriae minae, non grammaticales figurae, congruentem decorem, disciplinamque suppeditaverunt. Neque enim illic, ut exacte perorantibus mos est, aut pondera historica, aut (0575B)poetica schemata, scintillasve controversalium clausularum libuit aptari. Nam cum me partium seditiones, studia, varietates, in diversa raptarent; sic dictandi mihi materiam suggerebat injuria, quod tempus occupatio subtrahebat. Etenim tanta turba competitorum, ut cathedrae unius numerosissimos candidatos nec duo recipere scamna potuissent. Omnes placebant sibi, omnes omnibus displicebant. Neque enim valuissemus aliquid in commune consulere, nisi judicii sui faciens plebs lenita jacturam, sacerdotali se potius judicio subdidisset: presbyterorum sane paucis angulatim fringultientibus; porro autem palam ne mussitantibus quidem; quia plerique non minus suum quam reliquos ordines pertimescebant. Igitur dum publice totos singuli cavent, factum (0575C)est ut omnes non aspernanter audirent, quod deinceps ambienter expeterent. Itaque paginam sume subditis voluminibus adjunctam: quam duabus vigiliis unius noctis aestivae, Christo teste, dictatam, plurimum vereor, ne ipsi amplius lectioni quae hoc de se probat, quam mihi credas. Memor nostri esse dignare, domine papa.
CONCIO. 190 Refert historia saecularis, dilectissimi, quemdam philosophorum discipulis advenientibus prius (0576A)tacendi patientiam quam loquendi monstrasse doctrinam: et sic incipientes quosque inter disputantium consectaneorum cathedras mutum sustinuisse quinquennium; ut etiam celeriora quorumpiam ingenia non liceret ante laudari quam deceret agnosci. Ita fiebat, ut eosdem post longam taciturnitatem locutos, quisque audire coeperat, non taceret: quia donec scientiam natura combiberit, non major est gloria dixisse quod noveris, quam siluisse quod nescias. At nunc mediocritatem meam manet longe diversa conditio: cui per suspiriosas voragines et flagitiorum volutabra gradienti, professionis hujusce pondus impactum est. Et priusquam ulli bonorum reddam discentis obsequium, cogor debere caeteris docentis officium. Adjicitur huic impossibilitati pondus (0576B)pudoris; quod mihi peculiariter paginae decretalis oblatu, pontificis eligendi mandastis arbitrium, coram sacrosancto et pontificatu maximo dignissimo papa: qui cum sit suae provinciae caput, sit etiam mihi institutione, facundia, privilegio, tempore, aetate praestantior: ego deque, coramque metropolitano verba facturus, et provincialis, et junior, pariter fero imperiti verecundiam, procacis invidiam. Sed quoniam vestro sic libitum errori, ut ipse prudentia carens, prudentem vobis, in cujusque personam 191 bona multa concurrant, sub ope Christi episcopum exquiram: noveritis hujusmodi assensu multum me honoris, plus oneris excipere. Primore loco, grandem publicae opinionis sarcinam penditote, quod injunxistis incipienti consummata judicia: atque (0576C)ab hoc rectum concilii tramitem postulatis, in quo recolitis adhuc nuper erratum. Igitur quia vobis id fuit cordi, obsecro, ut quales nos fide creditis, tales intercessione faciatis; atque dignemini humilitatem nostram orationibus potius in coelum ferre quam plausibus. Primum tamen nosse vos par est, in quas me obloquiorum scyllas, et in quos linguarum, sed humanarum latratus quorumdam vos infamare conantum turbo conjecerit. Est enim haec quaedam vis malis moribus, ut innocentiam multitudinis devenustent (0577A)scelera paucorum: cum tamen e diverso bonorum raritas flagitia multorum nequeat excusare virtutibus communicatis. Si quempiam nominavero monachorum, quamvis illum Paulis, Antoniis, Hilarionibus, Macariis conferendum, sectatae anachoreseos praerogativa comitetur, aures illico meas incondito tumultu circumstrepitas ignobilium pumilionum murmur everberat conquerentium: Hic qui nominatur, inquiunt, non episcopi, sed potius abbatis complet officium; et intercedere magis pro animabus apud coelestem, quam pro corporibus apud terrenum judicem potest. Sed quis non exacerbescat, cum videat sordidari virtutum sinceritatem 192 criminatione vitiorum? Si eligimus humilem, vocatur abjectus; si proferimus erectum, superbire censetur. (0577B)Si minus institutum, propter imperitiam creditur irridendus; si aliquatenus doctum, propter scientiam clamatur inflatus. Si severum, tanquam crudelis horretur; si indulgentem, facilitate culpatur. Si simplicem, despicitur ut brutus; si acrem, vitatur ut callidus. Si diligentem, superstitiosus decernitur; si remissum negligens judicatur. Si solertem, cupidus; si quietum, pronuntiatur ignavus. Si abstemium producimus, avarus accipitur; si eum qui prandendo pascat, edacitatis impetitur: si eum qui pascendo jejunet, vanitatis arguitur. Libertatem pro improbitate condemnant; verecundiam pro rusticitate fastidiunt; rigidos ab austeritate non habent caros; blandi apud eos communione vilescunt. Ac si apud eos utrolibet genere vivatur, semper hic tamen (0577C)bonarum partium mores pungentibus linguis maledicorum veluti bicipitibus hamis inuncabuntur. Inter haec monasterialibus disciplinis aegre subditur, vel popularium cervicositas, vel licentia clericorum. Si clericum dixero, sequentes aemulantur, derogant antecedentes. Nam ita ex iis pauci, quod reliquorum pace sit dictum, solam clericatus diuturnitatem pro meritis autumant calculandam; ut nos in antistite consecrando, non utilitatem velint eligere, sed aetatem: tanquam diu potius quam bene vivere, debeat accipi ad summum sacerdotium adipiscendum, pro omnium gratiarum privilegio 193 decoramento, lenocinamento. Et ita quispiam in ministrando segnes, in obloquendo celeres, in tractatibus otiosi, in seditionibus occupati, in caritate infirmi, in factione robusti, (0577D)in aemulationum conservatione stabiles, in sententiarum assertione nutantes, nituntur regere Ecclesiam, quos jam regi necesse est per senectam. Sed nec diutius placet propter paucorum ambitus, (0578A)multorum notare personas: hoc solum astruo, quod cum nullum proferam nuncupatim, ille confitetur repulsam qui profitetur offensam. Sane id liberius dico de multitudine circumstantium multos episcopales esse, sed totos episcopos esse non posse; et cum singuli diversorum charismatum proprietate potiantur, sufficere omnes sibi, omnibus neminem. Si militarem dixero forte personam, protinus in haec verba consurgitur: Sidonius ad clericatum quia de saeculari professione translatus est, ideo sibi assumere metropolitanum de religiosa congregatione dissimulat: natalibus turget, dignitatum fastigatur insignibus, contemnit pauperes Christi. Quapropter impraesentiarum solvam, quam non tam bonorum charitati quam maledicorum suspicioni debeo fidem. Vivit (0578B)Spiritus sanctus, omnipotens Deus noster, qui Petri voce damnavit in Simone mago, cur opinaretur gratiam benedictionis pretio sese posse mercari; me in eo quem vobis opportunum censui, nec pecuniae favere nec gratiae; sed statu satis superque trutinato, personae, temporis, provinciae, civitatis, virum cujus in 194 consequentibus raptim vita replicabitur, competentissimum credidisse. Benedictus Simplicius, hactenus vestri, jamque ab hinc nostri (modo per vos Deus annuat) habendus ordinis comes, ita utrique parti vel actu, vel professione respondet, ut et respublica in eo quod admiretur, et Ecclesia possit invenire quod diligat. Si natalibus servanda reverentia est, quia et hos non omittendus evangelista monstravit (nam Lucas laudationem Joannis aggressus, (0578C)praestantissimum computavit, quod sacerdotali de stirpe veniebat, et nobilitatem vitae praedicaturus, prius tamen extulit familiae dignitatem); parentes ipsius, aut cathedris, aut tribunalibus praesederunt. Illustris in utraque conversatione prosapia, aut episcopis floruit, aut praefectis: ita semper hujusce majoribus, aut humanum, aut divinum dictare jus ausus fuit; si vero personam suam tractatu consiliosiore pensemus, invenimus illam tenere istic inter spectabiles principes locum. Sed dicitis viros Eucherium et Pannichium illustres haberi superiores: quod hactenus eos esto putatos: sed praesentem jam modo ad causam illi ex canone non requiruntur, qui ambo ad secundas nuptias transierunt. Si annos ipsius computemus; habet efficaciam de juventute, de senectute (0578D)consilium. Si litteras vel ingenium conferamus, certat natura doctrinae. Si humanitas requirenda est, civi, clerico, peregrino, minimo maximoque etiam supra sufficientiam offertur, et suum saepius (0579A)panem ille potius qui non erat redditurus agnovit. Si necessitas 195 arripiendae legationis incubuit, non ille semel pro hac civitate stetit ante pellitos reges, vel ante principes purpuratos. Si ambigitur, quo magistro rudimentis fidei fuerit imbutus, ut proverbialiter loquar, domi habuit unde disceret. Postremo iste est ille, carissimi, cui in tenebris ergastularibus constituto, multipliciter obserata barbarici carceris divinitus claustra patuerunt. Istum, ut audivimus, tam socero quam patre postpositis, ad sacerdotium duci oportere vociferabimini. Quo quidem tempore plurimum laudis domum retulit, quando honorari parentum maluit dignitate quam propria. Pene transieram quod praeteriri non oportuerat. Sub Moyse quondam, sicut psalmographus (0579B)ait, in diebus antiquis, ut tabernaculi foederis forma consurgeret, totus Israel in eremo ante Beseleelis pedes, oblatitii symbolum coacervavit impendii. Salomon deinceps, ut templum aedificaret in Solymis, solidas populi vires in opere concussit: quamvis Palaestinorum captivas opes, et circumjectorum regum tributarias functiones, australis reginae Sabaitis gaza cumulaverit. Hic vobis ecclesiam juvenis, miles, tenuis, solus, adhuc filius familias, et jam pater exstruxit. Nec illum a proposita devotione suspendit vel tenacitas senum, vel intuitus parvulorum: et tamen fuit morum factura quae taceret. Vir est namque, ni fallor, totius popularitatis alienus: gratiam non captat omnium, sed bonorum; non indiscreta familiaritate vilescens, sed examinata sodalitate (0579C)pretiosus; et 196 bono viratu aemulis suis magis prodesse cupiens quam placere; severis patribus comparandus, qui juvenum filiorum non tam cogitant vota quam commoda. In adversis constans, in dubiis fidus, in prosperis modestus, in habitu simplex, in sermone comis, in contubernio aequalis, in consilio praecellens. Amicitias probatas enixe expetit, constanter retinet, perenniter servat. Inimicitias indictas honeste exercet, tarde credit, celeriter deponit: maxime ambiendus, quia minime ambitiosus, non studet suscipere sacerdotium, sed mereri. Dicet mihi aliquis: Unde tibi de illo tam cito tanta comperta sunt? Cui respondeo, Prius Bituriges noveram quam Biturigas. Multos in itinere, multos in commilitio, multos in contractu, multos in tractatu, multos in sua, (0579D)multos in nostra peregrinatione cognoscimus. Plurima notitiae dantur et ex opinione compendia: quia non tam parvos terminos posuit famae natura, quam patriae. Quocirca si urbium status non tam murorum ambitu, quam civium claritate taxandus est; non modo primum qui essetis, sed ubi essetis agnovi. Uxor illi de Palladiorum stirpe descendit, qui aut litterarum, (0580A)aut altarium cathedras cum sui ordinis laude tenuerunt. Sane quia persona matronae verecundam et succinctam sui exigit mentionem, constanter astruxerim, respondere illam feminam sacerdotiis utriusque familiae, vel ubi educata crevit, vel ubi electa migravit. Filios ambo bene et prudenter instituunt; quibus comparatus pater inde felicior incipit esse, 197 quia vincitur. Et quia sententiam parvitatis meae in hac electione valituram esse jurastis (siquidem non est validius dicere sacramenta, quam scribere), In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Simplicius est, quem provinciae nostrae metropolitanum, civitatis vestrae summum sacerdotem fieri debere pronuntio. Vos autem de viro de quo loquimur, si novam sententiam meam sequimini, secundum (0580B)vestram veterem consonate.
EPISTOLA X. Sidonius papae Auspicio suo salutem.
Si ratio temporum regionumque pateretur, non per sola officia verborum amicitias semel initas excolere curarem. Sed quoniam fraternae quietis voto satis obstrepit conflictantium procella regnorum; saltim inter discretos separatosque litterarii consuetudo sermonis jure retinebitur, quae jam pridem caritatis obtentu merito inducta veteribus annuit exemplis. Superest ut sollicito veneratori culpam ratae occursionis indulgeas: quae quominus assidue conspectus tui sacrosancta contemplatione potiatur, nunc periculum de vicinis timet, nunc invidiam de patronis. Sed de his ista haec etiam multa sunt. Interim (0580C)Petrum, tribunitium virum, portitorem nostri sermonis insinuo, qui id ipsum sedulo exposcit; quique quid negotii ferat praesentaneo compendiosius potest intimare memoratu: cui precor, quod in vobis est opis, intuitu paginae 198 praesentis accedat; manente respectu nihilominus aequitatis, contra quam nec magis familiarium causas commendare consuevi. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA XI. Sidonius domino papae Graeco salutem.
Invideo felicitati consuetudinarii portitoris, a quo contigit saepius vos videri. Sed quid de Amantio loquar, cum ipsas quoque litteras meas aemuler, quae sacrosanctis reserabuntur digitis, inspicientur obtutibus? Et ego istic inter semiustas muri fragilis clausus (0580D)angustias, belli terrore contigui, desiderio de vobis meo nequaquam satisfacere permittor. Atque utinam haec esset Arvernae forma vel causa regionis, ut minus excusabiles excusaremur. Sed quod est durius, per injustitiae nostrae merita conficitur, ut excusatio nobis justa non desit. Quocirca salutatione praefata, sicut mos poscit officii, magnopere deposco, (0581A)ut interim remittatis occursionis debitum vel verba solventi. Nam si commeandi libertas pace revocetur, illud magis verebor, ne assiduitas praesentiae meae sit potius futura fastidio. Memor nostri esse dignare, domine papa.
199 EPISTOLA XII.
Sidonius Ferreolo salutem.
Si amicitiae nostrae potius affinitatisque, quam personae tuae tempus, ordinem, statum cogitaremus; jure vobis in hoc opere, quantulumcunque est, primae titulorum rubricae, prima sermonum officia dedicarentur. Isset per avitas tibi stylus noster curules; patricias nihilominus infulas enumeraturus; non tacuisset triplices praefecturas, et Syagrio tuo pro toties mutatis praeconibus praeconia non negasset. (0581B)Patrem inde patruosque minime silendos percurrisset: et quamlibet posset triumphalibus adoreis familiae tuae defatigari; non tamen eatenus explicandis antiquorum stemmatibus exinaniretur, ut ob hoc ad narrandam gloriam tuam fieret obtusior: qui si etiam in scribendis majorum tuorum virtutibus fuisset hebetatus, tuis denuo meritis acuminaretur. Sed salutationem tibi debitam destinaturus, non quid fuisses, sed quid potius nunc esses consideravit. Praetermisit Gallias tibi administratas tunc, cum maxime incolumes erant. Praetermisit Attilam Rheni hostem, Thorismodum Rhodani hospitem, Aetium Ligeris liberatorem (0582A)sola te dispositionum salubritate tolerasse: propterque prudentiam tantam providentiamque, currum tuum provinciales cum plausuum maximo accentu spontaneis subisse cervicibus; quia sic habenas Galliarum moderare, 200 ut possessor exhaustus tributario jugo relevaretur. Praetermisit regem Gothiae ferocissimum, inflexum affatu tuo melleo, gravi, arguto, inusitato: et ab Arelatensium portis, quem Aetius non potuisset praelio, te prandio removisse. Haec omnia praetermisit, sperans congruentius tuum salve pontificum, quam senatorum jam nominibus adjungi: censuitque justius fieri si inter perfectos Christi, quam si inter praefectos Valentiniani constituerere. Neque te sacerdotibus potius admixtum vitio vertat malignus interpres; nam (0582B)grandis ordinum ignorantia tenet hinc aliquid derogaturos: quia secuti cum epulum festivitas publica facit, prior est in prima mensa conviva, postremus ei qui primus fuerit in secunda: sic absque conflictatione praestantior secundum bonorum sententiam computatur honorato maxime, minus religiosus. Vale. Ora pro nobis.
EPISTOLA XIII. Sidonius Sulpicio suo salutem.
Himerius antistes, filius tuus, notus mihi hactenus parum vultu, satis opinione, quae quidem in bonam partem porrigebatur, Lugdunum nuper a (0583A)Tricassibus venit: quo loci mihi raptim ac breviter inspectus, sanctum episcopum Lupum, facile principem pontificum Gallicanorum, suae tam professionis magistrum quam dignitatis auctorem, morum nobis imitatione restituit. Deus bone! quae viro censura cum venustate, si quid 201 deliberet forte, vel suadeat? Abundat animi sale cum consulitur, melle cum consulit. Summa homini cura de litteris, sed maxime religiosis, in quibus eum magis occupat medulla sensuum, quam spuma verborum. Tota illi actionum suarum intentio, celeritas, mora, Christus est; quodque mirere vel laudes, nihil otiosum facit, cum nihil faciat non quietum. Jejuniis delectatur, edulibus acquiescit; illis adhaeret propter consuetudinem crucis, istis flectitur propter gratiam (0583B)caritatis. Summo utrumque moderamine: quia comprimit, quoties prandere statuit, gulam; quoties abstinere, jactantiam. Officia multiplicat propria, vitat aliena: cumque ipsi vicissim deceat occurri, gratius habet, si sibi mutuus honor debeatur mage, quam rependatur. In convivio, itinere, consessu, inferioribus cedit; quo fit ut se illi voluptuosius turba postponat superiorum. Sermonem maximo temperamento cum colloquente dispensat; in quo non patitur ullam, aut verecundiam externus, aut familiaris injuriam, aut credulus invidiam, aut curiosus repulsam, aut suspiciosus nequitiam: aut peritus calumniam, aut imperitus infamiam. Simplicitatem columbae in ecclesia servat, in foro serpentis astutiam; bonis prudens, malis cautus, neutris (0583C)callidus judicatur. Quid plura? Totum te nobis ille jam reddidit: totam tuam temperantiam, religionem, libertatem, verecundiam, et illam delicatae mentis pudicissimam teneritudinem jocunda similitudine exscripsit. Quapropter quantum 202 volueris deinceps frui secreto, indulgere secessui, licebit indulgeas: quandoquidem nos in fratre meo Himerio, avum nomine, patrem facie, utrumque prudentia jam tenemus. Vale.
EPISTOLA XIV. Sidonius Philagrio suo salutem.
Proxime inter summates viros (erat et frequens ordo) vestri mentio fuit. Omnes de te boni in commune senserunt omnia bona, cum tamen singuli quique varia virtutum genera dixissent. Sane cum (0583D)sibi quispiam de praesentia tua, quasi te magis nossent, praeter aequum gloriarentur, incandui. Quippe cum dici non aequanimiter admitterem, virum omnium litterarum vicinantibus rusticis, quam institutis fieri remotioribus notiorem, processit in ulteriora contentio: et cum aliqui super hoc errore pervicaciter controversarentur (idiotarum siquidem est, sicut facile convinci, ita difficile compesci), constanter asserui, si eloquentibus amicis nunquam agnitio contemplativa proveniat, esse asperum, utcunque tolerabile tamen: quia praevaleant ingenia sua, coram quibus imperitia civica peregrinatur, ad remotarum desideria provinciarum, stylo adminicutante porrigere: per quem saepenumero absentum (0584A)duntaxat institutorum tantus colligitur affectus, quantus nec praesentanea sedulitate conficitur. Igitur si ita est, desistant calumniari communis absentiae necessitatem, 203 vultuum mage quam morum praedicatores. Equidem si humana substantia rectius mole quam mente censenda est, plurimum ignoro quid secundum corpulentiam, per spatia quamvis porrecta, finalem, in homine miremur, quo nihil aeque miserum destitutumque nascendi conditio produxit: quippe cum praebeat tanquam ab adverso, bovi pilus, apro seta, volucri pluma vestitum: quibus insuper, ut vim vel inferant, vel repellant, cornu, dens, unguis, arma genuina sunt: membra vero nostra in hunc mundum sola censeas ejecta, non edita: cumque gignendis artubus animalium caeterorum (0584B)multifario natura praesidio, quasi quaedam sinu patente mater occurrat: humana tantum corpora effudit, quorum imbecillitati quodammodo novercaretur. Nam illud, sicuti ego censeo, qui animum tuum membris duco potiorem, non habet aequalitatem, quod statum nostrum supra pecudes veri falsique nescias, ratiocinatio animae intellectualis evexit: cujus si tantisper summoveant dignitatem isti, qui amicos ludificabundi non tam judicialiter, quam oculariter intuentur; dicant, velim, in hominis forma quid satis praestans, quid spectabile putent. Proceritatemne? quasi non haec saepe congruentius trabibus aptetur; an fortitudinem? quae valentior in leoninae cervicis toris regnat; an decorem lineamentorum? quem crebro melius infigit, et argilla (0584C)simulacris, et cera picturis; an velocitatem? quae competentius canibus ascribitur; an vigilantiam? cui certat et noctua; 204 an vocem? cui non cesserit asinus claritate; an industriam? cui pro suo modulo comparari nec formica formidat. Sed forsitan praeferunt vim videndi: tanquam non sit eminentior visus aquilarum. Praeferunt audiendi efficaciam: tanquam sus hispidus non antistet auditu. Praeferunt odorandi subtilitatem: tanquam non praecedat vultur olfactu. Praeferunt gustandi discretionem: tanquam non plurimum hinc nos cedamus et simio. Quid de tactu loquar, quinto sensu corporis nostri, quem sibi indifferenter tam philosophus quam vermiculus usurpant? Taceo hic de appetitibus illecebrosis, quos in coitu motui belluino carnis humanae (0584D)voluptas inclinata communicat. Ecce quam miseriam praeferunt excoluntque, qui mihi, quod eis solo sis obtutu notior, turgidi insultant. Ast ego illum semper Philagrium video, cujus si tacentis viderem faciem, Philagrium non viderem. Unde illud simile vulgatum est, quod ait quidam in causa dispari, sententia pari: Filium M. Ciceronis populus Romanus non agnoscebat loquentem. Conclamata sunt namque judicio universali scientiae dignitas, virtus: praerogativa cujus ad maximum culmen meritorum gradibus ascenditur. Primum etiam bestiale corpus, si jam forte formatum est, dignitate transcendit materiam informem. Deinde formato praeponitur corpus animatum. Tertio praecedit animam pecudis (0585A)animus humanus; quia sicut inferior est caro vitae, sic vita rationi: cujus assequendae substantiam nostram compotem Deus artifex, ferinam vero impotem 205 fecit. Ita tamen, quod in statu mentis humanae pollet bipartita conditio. Nam sicut animae, humanitus licet ratiocinantes, hebetes tamen pigrioresque, prudentum acutarumque calcantur ingenio; ita si quae sunt quae sola naturali sapientia vigent, hae peritarum se meritis superveniri facile concedunt. Quorum ego graduum differentiam observans, illum Philagrium cordis oculo semper inspicio, cui me animus potentialiter, notum morum similitudine facit. Nam licet bonis omnibus placeas, nemo te plus valuit intrinsecus intueri, quam qui forinsecus affectat imitari. Sane qualiter studiorum tuorum consectaneus (0585B)fiam, consequa paginae parte reserabitur. Amas, ut comperi, quietos; ego et ignavos. Barbaros vitas, quia mali putentur; ego etiamsi boni. Lectioni adhibes diligentiam; ego quoque in illa parum mihi patior nocere desidiam. Comples persenam religiosi; ego vel imaginem. Aliena non appetis; ego etiam refero ad quaestum, si propria non perdam. Delectaris contuberniis eruditorum; ego turbam quamlibet magnam litterariae artis expertem, maximam solitudinem appello. Diceris esse laetissimus; ego quoque lacrymas omnes perire definio, quas quisque profuderit, nisi quoties Deo supplicat. Humanissimus esse narraris; nostram quoque mensulam nullus, ut specum Polyphemi, hospes exhorruit. Summa clementia tibi in famulos esse perhibetur; (0585C)nec ego torqueor, si mei, quoties peccaverint, non toties torqueantur. Jejunandum alternis putas? non 206 piget sequi: prandendum? non pudet praevenire. De caetero, si vos a me videri Christi munere datur, ita gaudeam, tanquam cui de te nec minora subtracta sint. Porro autem, quae sint in te majora jam satis novi. Propter quae fieri facilius potest ut, et si quandoque faciem tuam coram positus inspexero, aliqua de te recens mihi laetitia potius quam sententia accedat. Vale in Christo.
EPISTOLA XV. Sidonius Salonio suo salutem.(0586A) Quoties Viennam venio, emptum maximo velim, ut te fratremque communem colonum civitatis habitatio plus haberet, qui mihi non amore solum, verum etiam professione sociamini. Sed et ille imputationem meam praetextu frequentatae suburbanitatis eludit: per quam efficitur, ut nobis, nec praesens ipse nec reus sit; et tu habes quo te interim excuses, quia te diu possidet vix recepta possessio. Quidquid illud est, jam venite; hac deinceps conditione discessum impetraturi, ut aut vicissim redeatis, aut serius. Nam quamlibet ruri positi strenuos impleatis agricolas, tunc vere propriam terram fecundabitis, si ecclesiam quamplurimum colitis, plus (0586B)colatis. Vale.
207 EPISTOLA XVI. Sidonius Chariobaudi abbati salutem.
Facis, o unice in Christo patrone, rem tui pariter et amoris et moris, quod peregrini curas amici litteris mitigas consolatoriis: atque utinam mei semper sic recorderis, ut sollicitudines ipsas angore succiduo concatenatas, qui exhortator attenuas, intercessor incidas? De caetero, libertos tuos, causis quas injunxeras expeditis, reverti puto; quos ita strenue constat rem peregisse, ut nec eguerint adjuvari; per quos nocturnalem cucullum, quo membra confecta jejuniis, inter orandum cubandumque dignanter tegare, transmisi: quanquam non opportune species villosa mittatur hieme finita, jamque temporibus (0586C)aestatis appropinquantibus. Vale.
EPISTOLA XVII. Sidonius Volusiano fratri salutem.
Jubes me, domine frater, lege amicitiae quam nefas laedi, jamdiu desides digitos incudibus officinae veteris imponere, et sancto Abrahae die functo naeniam sepulcralem luctuosis carminibus inscribere. Celeriter injunctis obsecundabo, cum tua tractus auctoritate, tum principaliter amplissimi viri Victorii comitis devotione praeventus; quem jure saeculari (0587A)patronum, jure ecclesiastico filium, 208 excolo ut cliens, ut pater diligo. Qui satis docuit, quae sibi aut qualis erga famulos Christi cura ferveret, cum torum circa decumbentis antistitis, non dignitatem minus quam membra curvatus, ac supra vultum propinqua morte pallentem, dolore concolor factus, quid viro vellet lacrymis indicibus ostenderet. Et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competeret, impartiens; saltem ad obsequium, quae remanserunt, verba conferimus, nihil aliud exaraturi styli scalpentis impressu, quam testimonium mutuae dilectionis. Caeterum viri mores, gesta, virtutes, indignissime meorum dictorum ponderabuntur. (0587B)Abraham sanctis merito sociande patronis, Quos tibi collegas dicere non trepidem. Nam sic praecedunt, ut mox tamen ipse sequare: Dat partem regni portio martyrii, Natus ad Euphratem, pro Christo ergastula passus, Et quinquennali vincula laxa fame; Elapsus regi truculento Susidis orae, Occiduum properas solus adusque solum. Sed confessorem virtutum signa sequuntur: Spiritibusque malis fers, fugitive, fugam. Quaque venis, Lemurum se clamat cedere turba: Daemonas ire jubes exsul in exsilium. Expeteris cunctis, nec te capit ambitus ullus: Est tibi delatus plus onerosus honor. 209 Romuleos refugis, Byzantinosque fragores, Atque sagittifero moenia fracta Tito. Murus Alexandri te non tenet, Antiochique; Spernis Elisseae Byrsica tecta domus. Rura paludicolae temnis populosa Ravennae, Et quae lanigero de sue nomen habent. Angulus iste placet, paupertinusque recessus, Et casa cui culmo culmina pressa forent. (0587C)Aedificas hic ipse Deo venerabile templum, Ispe Dei templum corpore facte prius. Finiti cursus istic vitaeque viaeque, Sudori superest dupla corona tuo. Jam te circumstant paradisi millia sacri, Abraham jam te comperegrinus habet. (0588A)Jam patriam ingrederis, sed de qua decidit Adam, Jam potes ad fontem fluminis ire tui.
Ecce, ut injunxeras, quae restant sepulto justa persolvimus; sed si vicissim caritatis imperiis fratres, amicos, commilitones obsequi decet, ad vicem, quaeso tu quoque, quibus emines institutis, discipulos ejus aggredere solari; fluctuantemque regulam fratrum destitutorum, secundum statuta Lirinensium patrum, vel Grinincensium festinus informa: cujus disciplinae si qui rebelles, ipse castiga; si qui sequaces, ipse collauda. Praepositus illis quidem videtur sanctus Auxanius, qui vir, ut nosti, plusculum justo et corpore infirmus, et verecundus ingenio, eoque parendi quam imperandi promptior, exigit te rogari, ut tuo ipse sub magisterio monasterii magister accedat: (0588B)et si quis 210 illum de junioribus spreverit tanquam imperitum vel pusillanimem, per te unum sentiat utrumque non impune contemni. Quid multa? vis ut paucis quid velim agnoscas? quaeso ut abbas sit fratrer Auxanius supra congregationem, tu vero et supra abbatem. Vale.
EPISTOLA XVIII. Sidonius Constantio suo salutem.
A te principium, tibi desinet: nam petitum misimus opus, raptim relectis exemplaribus; quae ob hoc in manus pauca venerunt, quia mihi nihil de libelli hujusce conscriptione meditanti, hactenus incustodita nequeunt inveniri. Sane ista pauca, quae quidem et levia sunt, celeriter absolvi; quanquam incitatus semel animus necdum scripturire desineret; (0588C)servans hoc sedulo genus temperamenti, ut epistolarum non produceretur textus, si numerus breviaretur. Pariter et censui librum, quem lector delicatissimus desiderares, et satis habilem, nec parum excusabilem (0589A)fore; si, quoniam te sensuum structurarumque levitas poterat offendere, membranarum certe fascibus minus onerarere. Commendo igitur varios judicio tuo nostri pectoris motus; minime ignarus, quod ita mens pateat in libro, veluti vultus in speculo. Dictavi enim quaepiam hortando, laudando plurima, aliqua suadendo, moerendo pauca, jocandoque nonnulla. Et si me uspiam lectitavisti in aliquos concitatiorem, 211 scias, volo, Christi dextera opitulante, me nunquam toleraturum animi servitutem, compertissimum tenens bipartitam super (0590A)iis moribus hominum esse censuram. Nam ut timidi me temerarium, ita constantes liberum appellant. Inter quae ipse decerno, satis illius jacere personam, cujus necesse est latere sententiam. Ad propositum redeo. Interea tu si quid a lectionis sacrae continuatione respiras, his licebit naeniis avocere. Nec faciet materia, ut immensa, fastidium: quia cum singulae causae singulis ferme epistolis finiantur, cito cognitis in quae oculum intenderis, ante legere cessabis quam lecturire desistas. Vale.
LIBER OCTAVUS. 212 EPISTOLA PRIMA. (0589) Sidonius Petronio suo salutem.(0589B) Tu quidem pulchre: mos hic tuus; et persevera, vir omnium bonorum qui uspiam degunt, laude dignissime, quod amicorum gloriae, sicubi locus, lenocinaris. Hinc est quod etiam scrinia Arverna petis eventilari: cui sufficere suspicabamur, si quid superiore vulgatu protulissemus. Itaque morem geremus injunctis, actionem tamen styli eatenus prorogaturi, 213 ut epistolarum seriem, nimirum a primordio voluminis inchoatarum, in extimo fine parvi adhuc numeri summa protendat, opus videlicet explicitum quodam quasi marginis sui limbo coronatura. Sed plus cavendum est ne sera propter jam propalati augmenta voluminis, in aliquos forsitan incidamus vituperones, (0589C)quorum fugere linguas cote livoris naturalitus acuminatas, nec Demosthenis quidem, Ciceronisque sententiae artifices, et eloquia fabra potuere: quorum anterior orator Demadem, citerior Antonium toleravere derogatores: qui lividi cum fuerint malitiae clarae, dictionis obscurae, tamen ad notitiam posterorum per odia virtutum decurrerunt. Sed quia hortaris, repetitis laxemus vela turbinibus: et qui veluti maria transmisimus, hoc quasi stagnum pernavigemus. Nam satis habeo deliberatum, sicut adhibendam in conscriptione diligentiam, ita tenendam in editione constantiam. Demum vero medium nihil est. Namque aut minimum (0590B)ex hisce metuendum est, aut per omnia omnino conticescendum. Vale.
EPISTOLA II. Sidonius Joanni suo salutem.
Credidi me, vir peritissime, nefas in studia committere, si distulissem prosequi laudibus quod aboleri tu litteras distulisti; quarum quodammodo jam sepultarum suscitator, fautor, assertor, concelebraris; teque per Gallias uno magistro 214 sub hac tempestate bellorum Latina tenuerunt ora portum, cum pertulerint arma naufragium. Debent igitur vel aequaevi, vel posteri nostri, universatim ferventibus votis alterum te ut Demosthenem, alterum ut Tullium, nunc statuis, si liceat, consecrare, nunc imaginibus: qui te docente formati institutique jam sinu (0590C)in medio sic gentis invictae, quod tamen alienae, talium vetustorum signa retinebunt. Nam jam remotis gradibus dignitatum, per quas solebat ultimo a quoque summus quisque discerni, solum erit posthac nobilitatis indicium litteras nosse. Nos vero, caeteros, supra doctrinae tuae beneficia constringunt: quibus aliquid scribere assuetis, quodque venturi legere possint elaborantibus, saltem de tua schola seu magisterio, competens lectorum turba proveniet. Vale.
EPISTOLA III. Sidonius Leoni suo salutem.
Apollonii Pythaghorici vitam, non ut Nicomachus (0591A)senior e Philostrati, sed ut Tascius Victorianus e Nicomachi schedio exscripsit, quia jusseras, misi: quam, dum parere festino, celeriter ejecit in tumultuarium exemplar, turbida et praeceps et opica translatio. Neque mihi rem credito diuturnius elaboratam vitio vertas. Nam dum me tenuit inclusum mora moenium Livianorum (cujus incommodi finem, post opem Christi, tibi 215 debeo), non valebat curis animus aeger, saltim saltuatim tradenda percurrere, nunc per nocturna suspiria, nunc per diurna officia distractus. Ad hoc et cum me defatigatum ab excubiis ad diversorium crepusculascens hora revocaverat, vix dabatur luminibus inflexis parvula quies. Nam fragor illico quem movebant vicinantes impluvio cubiculi mei duae quaepiam Gethides (0591B)anus, quibus nihil unquam litigiosius, bibacius, vomacius erit. Sane cum primum reduci aliquid otii fuit, impolitum hunc semicrudumque, et, ut aiunt, tanquam musteum librum, plus desiderii tui quam officii mei memor obtuli. Quocirca sepone tantisper Pythicas lauros Hippocrenemque, e illos carminum modos tibi uni tantum penitissime familiares; qui tamen doctis, ut es ipse, personis non tam fonte quam fronte sudantur. Suspende perorandi illud quoque celeberrimum flumen, quod non solum gentilitium, sed domesticum tibi, quodque in tuum pectus per succiduas aetates ab atavo Frontone transfunditur. Sepone pauxillulum conclamatissimas declamationes, quas oris regii vice conficis: quibus ipse rex inclytus modo corda terrificat gentium transmarinarum; (0591C)modo de superiore cum barbaris ad Vachalim trementibus foedus victor innodat; modo per promotae limitem sortis, ut populos sub armis, sic frenat arma sub legibus. Exuere utcunque continuatissimis curis, et otium tuum molibus aulicis motibusque furare. Historiam flagitatam tunc recognosces opportune 216 competenterque, si cum Tyaneo nostro, nunc ad Caucasum Indumque, nunc ad Aethiopum gymnosophistas Indorumque bracmanas, totus lectioni vacans, et ipse quodammodo peregrinere. Lege virum, fidei catholicae pace praefata, in plurimis similem tui, id est a divitibus ambitum, nec divitias (0592A)ambientem; cupidum scientiae, continentem pecuniae; inter epulas abstemium, inter purpuratos linteatum, inter alabastra censorium: concretum, hispidum, hirsutum, in medio nationum delibutarum, atque inter satrapas regum tiaratorum myrrhatos, pumicatos, malobatratos venerabili squalore pretiosum: cumque proprio nihil esui aut indutui de pecude conferret, regnis ob hoc, quae pererravit, non tam suspicioni quam fuisse suspectui; et fortuna regum sibi in omnibus obsecundante, illa tantum beneficia poscentem, quae mage sit suetus oblata praestare quam sumere. Quid multis? Si vera metimur aestimamusque, fors fuat an philosophi vitae scriptor aequalis majorum temporibus accesserit, certe par saeculo meo per te lector obvenit. Vale.
EPISTOLA IV. Sidonius Consentio suo salutem.(0592B) Unquamne nos Dei nutu, domine major, una videbit ille ager tuus Octavianus, nec tuus tantum, quantum amicorum? Qui civitati, fluvio, mari proximus, hospites epulis, te pascit 217 hospitibus. Praeter haec, oculis intuentium situ decorus: primore loco, quod domicilium parietibus attollitur, ad concinentiam scilicet architectonicam fabre locatis: tum sacrario, porticibus ac thermis conspicabilibus late coruscans: ad hoc agris, aquisque, vinetis atque olivetis, vestibulo, campo, colle amoenissimus. Jam super penum, vel supellectilem copiosam, thesauris bibliothecalibus large refertus: ubi ipse dum non minus stylo quam vomeri incumbis, difficile discernitur (0592C)domini plus ne sit cultum rus, an ingenium. Hic tu igitur (quantum recordor) citos iambos, elegos acutos, ac rotundatos hendecasyllabos, et caetera carmina musicos flores thymumque redolentia, nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus, ambigendum celerius an pulchrius elucubrasti, apud aequaevos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus. Certe quoties mihi tui versus a meditationis incude, tanquam adhuc calidi, deferebantur, sic videbatur, qui et si non bene scribo, bene judico. Sed quod fatendum est talibus studiis anterior aetas juste vacabat, seu quod est verius, occupabatur: (0593A)modo tempus est seria legi, seria scribi, deque perpetua vita potius quam memoria cogitari, nimiumque meminisse, nostra post mortem non opuscula, sed opera pensanda. Quae quidem ad praesens non ita loquor, quasi tu non utraque laudanda conficias: aut si adhuc durat in sermone laetitia, non custodiatur in actione censura: sed ut qui Christo favente clam sanctus es, jam 218 palam religiosa venerandus jugo salubri colla pariter et corda subdare: invigilet coelestibus lingua praeconiis, anima sententiis, dextra donariis, praecipue tamen dextra donariis; quia quidquid ecclesiis spargis, tibi colligis: ad cujus exercitia virtutis illud vel principaliter te poterit accendere, quod inter opes quaslibet positi (quae bona stultis falso vocantur) si quid agimus, nostrum; si quid (0593B)habemus, alienum est. Vale.
Sidonius Fortunali suo salutem.
Ibis et tu in paginas nostras, amicitiae columen Fortunalis, Ibericarum decus illustre regionum. Neque enim tibi familiaritas tam parva cum litteris, ut per has ipsas de te aliquid post te superesse non deceat. Vivet ilicet, vivet in posterum nominis tui gloria. Nam si qua nostris qualitercumque gratia, reverentia, fides chartulis inest, sciat aetas volo postuma, nihil tua fide firmius, forma pulchrius, sententia justius, patientia tolerantius, colloquio jocundius. Illud quoque supra caetera agnoscet, praeconia laudibus tuis ex votorum contrarietate venisse. Nam (0593C)prope est, ut eminentius censeatur, quod probaverunt te adversa constantem, quam si celarent secunda felicem. Vale.
219 EPISTOLA VI. Sidonius Nammatio suo salutem.
C. Caesarem dictatorem, quo ferunt nullum rem militarem ducalius administrasse, studia dictandi lectitandique sibi mutuo vindicavere. Et licet in persona unius ejusdemque tempore suo principis viri, castrensis, oratoriaeque scientiae cura certaverit ferme (0594A)gloria aequipari; idem tamen nunquam se satis duxit in utriusque artis arce compositum, priusquam vestri Arpinatis testimonio caeteris mortalibus anteferretur. Quod mihi quoque, si parva magnis componere licet, secundum modulum meum, quanquam dissimillimo, similiter accessit. Quae super cunctos te quamprimum decuit agnoscere, quia tibi est tam gloria mea quam verecundia plurimum curae. Flavius Nicetius, vir ortu clarissimus, privilegio spectabilis, merito illustris, et hominum patriae nostrae prudentia peritiaque juxta maximus, praeconio, quantum comperi, immenso praesentis opusculi volumina extollit; insuper praedicans quod plurimos juvenum nec senum paucos, vario genere dictandi militandique, quippe adhuc aevo viridis, ipse sim supergressus. (0594B)Equidem in quantum fieri praeter jactantiam potest, gaudeo de praestantissimi viri auctoritate, si certus est; amore, si fallitur: licet quis provocatus nunc ad facta majorum, non inertissimus, quis quoque ad verba non infantissimus erit? Namque 220 virtutes artium istarum saeculis potius priscis saeculorum rector ingenuit; quae per aetatem mundi jam senescentis, lassatis veluti seminibus, emedullatae, parum aliquid hoc tempore in quibuscunque, atque id in paucis mirandum ac memorabile ostentant. Hujus tamen ego, et si studiorum omnium caput est litterarumque, qui personam semper excolui, vereor sententiam, supra quam veritas habet, affectu ponderatiore prolatam. Neque ob hoc inficias ierim, me saepe luculentis ejus actionibus astitisse. Quarum (0594C)me (et si mutuum reddere videor) vel ex parte cursimque fieri memorem fas est. Audivi eum adolescens, atque adhuc nuper ex puero, cum pater meus praefectus praetorio Gallicanis tribunalibus praesideret: sub cujus videlicet magistratu, consul Asterius anni sui fores votivum trabeatus aperuerat. Adhaerebam sellae curuli, et si non latens per ordinem, certe non sedens per aetatem: mixtusque turmae censualium penulatorum, proxime consuli proximis eram, Itaque ut primum brevi peracta nec brevis sportula, (0595A)datique fasti, acclamatum est ab omni Galliae coetu primoribus advocatorum, ut festivitate praeventas horas antelucanas, quae diem serum cum silentio praestolarentur, congrua meritorum fascium laude honestarent. Nicetium protinus circumspexere conspecti: qui non sensim singulatimque, sed tumultuatim petitus et cunctim, cum quodam prologo pudoris vultum modeste demissus irrubuit. Atque ob hoc illi maximum sophos non eloquentia prius 221 quam verecundia dedit. Dixit disposite, graviter, ardenter, magna acrimonia, majore facundia, maxima disciplina; et illam Sarranis ebriam succis inter crepitantia segmenta palmatam plus picta oratione, plus aurea convenustavit. Per ipsum fere tempus, ut decemviraliter loquar, lex de praescriptione tricennii fuerat (0596A)proquiritata: cujus peremptoriis abolita rubricis lis omnis in sextum tracta quinquennium terminabatur. Hanc intra Gallias ante nescitam primus quem loquimur, orator indidit prosecutionibus, edidit tribunalibus, prodidit partibus, addidit titulis, frequente conventu, raro sedente, paucis sententiis, multis laudibus. Praeter ista, per alias vices doctrinam illius (quo more citius homo discitur) inobservatus inspexi, tunc cum, quae regit provincias fascibus, Nicetiano regeretur praefectura consilio. Quid multa? Nil quod non meum vellem, nil quod non admirarer, audivi. Propter quae omnia bona in viro sita, laetor ad puncta censoris omnium voce concelebrati. Granditer enim sua in utramvis de me opinionem sententia valet: quae, si vera comperimus, tantum mihi est (0597A)favens securitati, quantum fieret adversa formidini. De caetero fixum apud me stat constitutumque; prout rem ex asse cognovero, vel silentio me lora laxare, vel stringere frena garritui. Namque si supradicti confirmor assensu, Athenis loquacior; si minus, Amyclis ipsis traciturnior ero. Sed de sodali deque me satis dictum. Tu nunc inter ista quid rerum? quas mihi ad vicem nosse non 222 minus cordi. Venaris? aedificas? rusticarisne? An horum aliquid unum, an singula vicissim, an pariter cuncta? Sed de Vitruvio, sive Columella, seu alterutrum ambosve sectere, decentissime facis: potes enim utrumque more quo qui optimo, id est, te cultor aliquis e primis architectusque. Caeterum ut tibi de venatoris officio quam minimum blandiaris maxime injungo. Namque (0597B)apros frustra in venabula vocas, quos canibus misericordissimis quibus abundas, et quidem solus, movere potiusquam commovere consuesti. Esto, sit indulgentia dignum, quod reformidant catuli tui bestiis appropinquare terribilibus corpulentisque: illud ignoro quomodo excuses, quod capreas pecus simum, pariter et damas in fugam pronos, jacentibus animis, pectoribus erectis, passibus raris, crebris latratibus prosequuntur. Quapropter de reliquo fructuosius retibus cassibusque scrupeas rupes, atque opacandis habilia lustris clusor statarius nemora circumvenis; ac pudor si quis, temperas cursibus apertis quatere campos, et insidiari lepusculis Olarionensibus; quos nec est tanti raro te insectante superandos, copulis palam ductis inquietari; nisi fortisan dum (0597C)tibi ac patri noster Apollinaris intervenit, rectius fiet ut exerceantur. Exceptis jocis, fac sciam tandem, quid te, quid domum circa. Sed ecce dum jam epistolam quae diu garrit, claudere optarem, subitus a Santonis nuntius: cum quo dum tui obtentu aliquid horarum sermocinanter extrahimus, constanter asseveravit, nuper 223 vos classicum in classe cecinisse, atque inter officia nunc nautae, modo militis, littoribus Oceani curvis inerrare contra Saxonum pandos myoparones, quorum quot remiges videris, totidem te cernere putes archipiratas; ita simul omnes imperant, parent, docent, discunt latrocinari. Unde nunc etiam ut quamplurimum caveas, causa successit maxima monendi. Hostis est omni hoste (0598A)truculentior. Improvisus aggreditur, praevisus elabitur, spernit objectos, sternit incautos. Si sequatur, intercipit; si fugiat, evadit. Ad hoc exercent illos naufragia, non terrent. Est eis quaedam cum discriminibus pelagi non notitia solum, sed familiaritas. Nam quoniam ipsa, si qua tempestas est, hinc securos efficit occupandos; hinc prospici vetat occupaturos; in medio fluctuum, scopulorumque confragosorum, spe superventus laeti periclitantur. Praeterea priusquam de continenti in patriam vela laxantes hostico mordaces anchoras vado vellant, mos est remeaturis decimum quemque caprorum per aequales et cruciarias poenas, plus ob hoc tristi, quod superstitioso ritu, necare; superque collectam turbam periturorum mortis iniquitatem sorti aequitate dispergere. (0598B)Talibus eligunt votis, victimis solvunt; et per hujusmodi non tam sacrificia purgati, quam sacrilegia polluti, religiosum putant caedis infaustae perpetratores de capite captivo magis exigere tormenta quam pretia. Quamobrem metuo multa, suspicor varia: quanquam me econtrario ingentia hortentur. Primum, quod 224 victoris populi signa comitaris; dein quod in sapientes viros quos inter jure censeris, minus annuo licere fortuitis. Tertio, quod pro sodalibus fide junctis, sede discretis, frequenter incutiunt et tuta moerorem; quia promptius de actionibus longinquis ambigendisque sinistra quaeque metus augurat. Sed dicas, non esse tantum forte curanda quae perhorresco. Id quidem verum est, sed nec hoc falsum, quod iis quos amplius diligimus, plus timemus. (0598C)Unde nihilominus precor, obortum tui causa sensibus nostris quamprimum prospero relatu exime angorem. Neque enim ex integro flecti unquam ad hoc possum, ut de peregrinantibus amicis (quippe quos bellica militarisque tessera terit) donec secunda cognosco, non adversa formidem. Varronem logistoricum, sicut poposceras, et Eusebium chronographum misi, quorum si ad te lima pervenerit, si quid inter excubiales curas, utpote in castris, saltem sortito vacabis, poteris, postquam arma deterseris, ori quoque tuo loquendi rubiginem submovere. Vale. EPISTOLA VII. Sidonius Audaci suo salutem.
Ubinam se nunc velim dicas gentium abscondunt (0599A)qui saepe sibi de molibus facultatum congregatarum, deque congestis jam nigrescentis argenti struibus blandiebantur? ubi etiam illorum praerogativa, qui contra indolem juniorum sola 225 occasione praecedentis aetatis intumescebant? Ubi sunt illi, quorum affinitas nullo indicio majore cognoscitur quam simultate? Nempe cum primum bonis actibus locus est, et ad trutinam judicii principalis appensa tandem non nummorum libra, sed morum; remansere illi qui superbissime opinabantur solo se censu esse censendos: quique sic vitiis ut divitiis incubantes, volunt vanitatis videri alienam surrexisse personam, cum nolint cupiditatis notari suam crevisse substantiam. In qua tamen detrahendi palaestra exercitati, tanquam per oleum, sic per infusa aemulationum (0599B)venena macerantur. Tu vero inter haec macte, qui praefecturae titulis ampliatus, licet hactenus e prosapia illustris computarere, peculiariter nihilo segnius elaborasti, ut a te gloriosius posteri tui numerarentur. Nihil enim est illo per sententiam boni cujusque generosius, quisquis ingenii, corporis, opum junctam in hoc constans operam exercet, ut majoribus suis anteponatur. Quod superest, Deum posco ut te filii consequantur, aut quod plus decet velle, transcendant: et quicunque non sustinet te diligere provectum, medullitus aestuantes a semet ipso livoris proprii semper exigat poenas: cumque nullas in te habuerit unquam misericordiae causas, habeat invidiae. Siquidem juste sub justo principe jacet, qui per se minimus, et tantum per sua maximus, animo exiguus (0599C)vivit, et patrimonio plurimus. Vale.
226 EPISTOLA VIII. Sidonius Syagrio suo salutem.
Dic, Gallicanae flos juventutis, quousque tandem ruralium operum negotiosus urbana fastidis? quandiu attritas tesserarum quondam jactibus manus contra jus fasque sibi vindicant instrumenta cerealia? Quousque tua te Taionnacus patriciae stirpis lassabit agricolam? quousque prati comantis exuvias hibernis novalibus, non ut eques, sed ut bubulcus abscondis? quousque pondus ligonis obtusi nec perfossis antibus ponis? Quid Serranorum aemulus et Camillorum, cum regas stivam, dissimulas optare palmatam? Parce tantum in nobilitatis invidiam rusticari. Agrum si mediocriter colas, possides; si nimium, (0600A)possideris. Redde te patri, redde te patriae, redde te etiam fidelibus amicis, qui jure ponuntur inter affectus. Aut si te tantum Cincinnati dictatoris vita delectat, duc ante Raciliam, quae boves jungat. Neque dixerim sapienti viro rem domesticam non esse curandam, sed eo temperamento, quod non solum, quid habere, sed quid debeat esse consideret. Nam si caeteris nobilium studiorum artibus repudiatis, sola te propagandae rei familiaris urtica sollicitat: licet tu deductum nomen a trabeis, atque eboratas curules, et gestatorias bracteatas, et fastos recolas purpurissatos, is profecto inveniere, quem debeat sic industrium, quod latentem, non tam honorare censor, quam census onerare. Vale.
227 EPISTOLA IX. Sidonius Lampridio suo salutem.(0600B) Cum primum Burdegalam veni, litteras mihi tabellarius tuus obtulit plenas nectaris, florum, margaritarum: quibus silentium meum culpas, et aliquos versuum meorum versibus poscis, qui tibi solent per musicum palati concavum, variata voce tinnientes, quasi tibiis multiforatilibus effundi. Sed hoc tu munificentia regis satis abutens, jam securus post munera facis: quia forsitan satyricum illud de satyrico non recordaris; Satur est, cum dicit Horatius evoe. Quid multa? Merito me cantare ex otio jubes, quia te jam saltare delectat. Quidquid illud est, pareo tamen; idque non modo non coactus, verum etiam spontaliter facio. Tantum tu utcunque moderere Catonianum (0600C)superciliosae frontis arbitrium. Nosti enim prope laetitiam poetarum: quorum sic ingenia moeroribus, ut pisciculi retibus amiciuntur: et si quid asperum aut triste, non statim se poetica teneritudo a vinculo incursi angoris elaqueat. Necdum enim quidquam de haereditate socruali, vel in usum tertiae sub pretio medietatis obtinui. Interim tu videris quam tibi sit epigrammatis flagitati lemma placiturum: me tamen nequaquam sollicitudo permittit aliud nunc habere in actione, aliud in carmine. Illud sane praeter justitiam feceris, si impraesentiarum vicissim scripta quasi compares. 228 Ago laboriosum, agis ipse felicem. Ago adhuc exsulem, agis ipse jam civem: et ob hoc inaequalia cano, quia similia posco, et paria non impetro. Quod si quopiam casu ineptias istas (0601A)quas inter animi supplicia conscripsimus, nutu indulgentiore susceperis, persuadebis mihi, quia cantuum similes fuerint olorinorum, quorum modulatior est clangor in poenis; similes etiam chordae lyricae violentius tensae, quae quo plus torta, plus musica est. Caeterum si probari nequeunt versus otii aut hilaritatis expertes, tu quoque in pagina quam subter attexui nihil quod placeat invenies. His adhuc adde, quod materiam cui non auditor, sed potius lector obtigerit, nihil absentis auctoris pronuntiatio juvat. Neque enim post opus missum superest quid poeta vel vocalissimus agat, quem distantia loci nec hoc facere permittit, quod solent chori pantomimorum, qui bono cantu male dictata commendant. Quid Cyrrham, vel Hyantias Camoenas, (0601B)Quid doctos Heliconidum liquores, Scalptos alitis hinnientis ictu, Nunc in carmina commovere tentas, Nostrae, o Lampridius, decus Thaliae? Et me scribere sic subinde cogis, Ac si Delphica Delio tulissem Instrumenta tuo: novusque Apollo Cortinam, tripodas, chelym, pharetras, Arcus, grypas agam, duplaeque frondis Hinc baccas quatiam, vel hinc corymbos. 229 Tu jam, o Tityre, rura post recepta, Myrtos et platanona pervagatus, Pulsas barbiton, atque concinentes Ora et plectra tibi modos resultant; Chorda, voce, metro stupende psaltes. Nos istic positos, semelque visos, Bis jam menstrua luna conspicatur: Nec multum domino vacat vel ipsi, Dum responsa petit subactus orbis. Istic Saxona coerulum videmus, Assuetum ante salo, solum timere: Cujus verticis extimas per oras, Non contenta suos tenere morsus, (0601C)Altat lamina marginem comarum; Et sic crinibus ad cutem recisis Decrescit caput, additurque vultus. Hic tonso occipiti, senex Sicamber, Postquam victus es, elicis retrorsum Cervicem ad veterem novos capillos, Hic glaucis Herulus genis vagatur, Imos Oceani colens recessus, Algoso prope concolor profundo. Hic Burgundio septipes frequenter Flexo poplite supplicat quietem. Istis Ostrogothus viget patronis, Vicinosque premens subinde Chunos, His quod subditur, hinc superbit illis. (0602A)Hinc, Romane, tibi petis salutem Et contra Scythicae plagae catervas, Si quos Parrhasis ursa fert tumultus, 230 Eroice, tuae manus rogantur. Ut Martem validus per inquilieum Defenset tenuem Garumna Tibrim. Ipse hic Parthicus Arsaces precatur, Aulae Susidis ut tenere culmen Possit, foedere sub stipendiali. Nam quod partibus arma Bosphoranis Grandi hinc surgere sentit apparatu, Moestam Persida jam sonum ad duelli Ripa Euphratide vix putat tuendam. Qui cognata licet sibi astra fingens, Phoebaea tumeat propinquitate; Mortalem hic tamen implet obsecrando. Haec inter, terimus moras inanes. Sed tu, o Tityre, parce provocare. Nam non invideo, magisque miror, Qui cum nil mereor, precesque frustra Impendo, Meliboeus esse coepi.
En carmen, quod recensens otiabundus, nostrumque (0602B)sudorem ac pulverem spectans, veluti jam coronatus auriga de podio. De reliquo non est quod suspiceris par me officii genus repetiturum, etiamsi delectere praesenti, nisi prius ipse destiterim vaticinari magis damna quam carmina. Vale.
EPISTOLA X. Sidonius Ruricio suo salutem.
Esse tibi usui pariter et cordi litteras granditer gaudeo. Non stylum vestrum quanta comitetur 231 vel flamma sensuum, vel unda sermonum, liberius assererem, nisi dum me laudare non parum studes, laudari plurimum te vetares. Et quanquam in epistola tua servet caritas dulcedinem, natura facundiam, peritia disciplinam; in sola materiae tamen electione (0602C)peccasti: licet id ipsum possit praedicari in voto, quod videris errasse judicio. Ingentes praeconiorum titulos moribus meis applicas. Sed si pudoris nostri fecisses utcunque rationem, Symmachianum illud te cogitare par fuerat: Ut vera laus ornat, ita falsa castigat. Quo loci tamen, si animum vestrum bene metior, super affectum quem maximum ostendis, hoc tu et arte fecisti. Nam moris est eloquentibus viris, ingeniorum facultatem negotiorum probare difficultatibus, et illic stylum peritum, quasi quemdam fecundi (0603A)pectoris vomerem figere, ubi materiae sterilis argumentum, velut arida cespitis macri gleba, jejunat. Scaturit mundus similibus exemplis; medicus in desperatione, gubernator in tempestate cognoscitur; horum omnium famam praecedentia pericula extollunt: quae profecto delitescit, nisi ubi probetur, invenerit. Sic et magnus orator, si negotium aggrediatur angustum, tunc amplum plausibilius manifestat ingenium. M. Tullius in actionibus caeteris caeteros, pro A. Cluentio ipse se vicit. M. Fronto cum reliquis orationibus emineret, in Pelopem se sibi praetulit. C. Plinius pro Attia Variola plus gloriae de centumvirali suggestu domum retulit, quam cum M. Ulpio incomparabili principi comparabilem 232 panegyricum dixit. Sic et ipse fecisti, qui dum vis (0603B)exercere scientiam tuam, non veritus es fore tibi impedimento etiam conscientiam meam. Quin potius supplicando meis medere languoribus: neque per decipulam male blandientis eloquii aegrotantis adhuc animae fragilitatem gloriae falsae pondere premas. Sane cum tibi sermone pulchro vita sit pulchrior, plus mihi indulges, si mei causa orare potius velis quam perorare. Vale.
EPISTOLA XI. Sidonius Lupo suo salutem.
Quid agunt Nitiobroges, quid Vesunnici tui, quibus de te sibi altrinsecus vindicando nascitur semper sancta contentio? Unus te patrimonio populus, alter (0604A)etiam matrimonio tenet: cumque hic origine, iste conjugio; melius illud, quod uterque judicio. Te tamen, munere Dei, inter ista felicem: de quo diutius occupando possidendoque, operae pretium est votiva populorum studia confligere. Tu vero utrisque praesentiam tuam disposite, vicissimque partitus, nunc Drepanium illis, modo istis restituis Anthedium: et si a te instructio rhetorica poscatur, hi Paulinum, illi Alcimum non requirunt. Unde te magis miror, quem quotidie multiplicis bibliothecae ventilata lassat egeries, aliquid a me veterum flagitare cantilenarum. Pareo quidem, licet intempestiva videatur recordatio jocorum tempore dolenti. Lampridius orator modo 233 primum mihi occisum agnoscitur; cujus interitus amorem meum summis conficeret (0604B)angoribus, etiamsi non eum rebus humanis vis impacta rapuisset. Hic me quondam (ut inter amicos joca) Phoebum vocabat, ipse a nobis vatis Odrysii nomine accepto. Quod eo congruit ante narrari, ne vocabula figurata subditum carmen obscurent. Huic quodam tempore Burdegalam invisens metatoriam paginam, quasi cum Musa praevia misi. Puto hanc tibi liberius offerri quam si aliquid super decedentis occasu lugubre componens, qui non placebam per eloquentiam, per materiam displicerem. Dilectae nimis, et peculiari Phaebus commonitorium Thaliae. Paulum depositis, alumna, plectris (0605A)Sparsam stringe comam virente vitta, Et rugas tibi syrmatis profundi Succingant hederae expeditiores. Succos ferre cave, nec ut solebat Laxo pes nal et altus in cothurno. Sed tales crepidas ligare cura, Quales Harpalice, vel illa vinxit, Quae victos gladio procos cecidit. Perges sic melius volante saltu, Si vestigia fasceata nudi Per summum digiti regant, citatis Firmi ingressibus, atque vinculorum Concurrentibus ansulis, reflexa Ad crus per cameram catena surgat. 234 Hoc pernix habitu meum memento Orpheum visere, qui quotidiana Saxa et robora, corneasque fibras Mollit dulciloqua canorus arte. Arpinas modo quem tonante lingua Ditat, nunc stylus aut Maronianus, Aut quo tu Latium beas, Horati, Alcaeo potior lyristes ipso. (0605B)Et nunc inflat epos tragoediarum, Nunc comoedia temperat jocosa, Nunc flammant satyrae, et tyrannicarum Declamatio controversiarum. Dic, Phoebus venit, atque post veredos Remis velivolum quatit Garumnam. Occurras jubet, ante sed parato Acturum hospitio, Leontioque, Prisco Livia quem dat e senatu, Dic, jam nunc aderit: satis facetum, et Solo nomine Rusticum videto. Sed si tecta negant, ut occupata; Perge ad limina mox episcoporum, Sancti et Gallicini manu osculata, Tecti posce brevis vacationem: Ne si destituor domo negata, Moerens ad madidas eam tabernas: Et claudens geminas subinde nares, Propter fumificas gemam culinas. Qua serpyliferis olet catenis Baccas per geminas ruber botellus Ollarum aut nebulae vapore juncto 235 Fumant cum crepitantibus patellis. (0606A)Hic cum festa dies ciere ravos Cantus coeperit, et voluptuosam Scurrarum querimoniam crepare: Tunc tunc carmina digniora vobis, Vinosi hospitis excitus camoena, Plus illis ego barbarus susurrem.
O necessitas abjecta nascendi, vivendi misera, dura moriendi? Ecce quo rerum volubilitatis humanae rota dicitur. Amavi fateor satis hominem, licet quibusdam tamen venialibus erratis implicaretur, atque virtutibus minora misceret. Namque crebro levibus ex causis, sed leviter excitabatur: quod nihilominus ego studebam sententiae caeterorum naturam potius persuadere quam vitium: astruebamque meliora; quatenus in pectore viri iracundia materialiter regnans, quia naevo crudelitatis fuerat infecta, (0606B)praetextu saltem severitatis emacularetur. Praeterea et si consilio fragilis, fide firmissimus erat, incautissimus, quia credulus; securissimus, quia non nocens. Nullus illi ita inimicus, qui posset ejus extorquere maledictum; et tamen nullus sic amicus, qui posset effugere convicium. Difficilis aditu, cum facilis inspectu; et portandus quidem, sed portabilis. De reliquo, si orationes illius metiaris, acer, rotundus, compositus, excussus; si poemata, tener, multimeter, argutus, artifex erat. Faciebat siquidem versus oppido exactos, tam pedum mira, quam figurarum varietate: hendecasyllabos lubricos, et enodes; hexametros 236 crepantes, et cothurnatos; elegos vero nunc echoicos, nunc recurrentes, nunc per anadiplosim fine principiisque connexos. (0607A)Hic ut arreptum suaserat opus, ethicam dictionem pro personae, temporis et loci qualitate variabat; idque non verbis qualibuscumque, sed grandibus, pulchris, elucubratis. In materia controversiali fortis et lacertosus: in satyrica sollicitus et mordax; in tragica saevus et flebilis. In comica urbanus multiformisque; in fescennina vernans verbis, aestuans votis; in bucolica vigilax, parcus, carminabundus; in georgica sic rusticans multum, quod nihil rusticus. Praeterea quod ad epigrammata spectat, non copia, sed acumine placens; quae nec brevius disticho, nec longius tetrasticho finiebantur: eademque cum non pauca piperata, mellea multa conspiceres, omnia tamen salsa cernebas. In lyricis autem Flaccum secutus, nunc ferebatur in (0607B)iambico citus, nunc in choriambico gravis, nunc in alcaico fluxuosus, nunc in sappbico inflatus. Quid plura? Subtilis, aptus, instructus; quaque mens stylum ferret, eloquentissimus prorsus, et eum jure censeres post Horatianos et Pindaricos cycnos gloriae pennis evolaturum. Aleae, sphaerae, non juxta deditus. Nam cum tesseris ad laborem occuparetur, pila tantum ad voluptatem; fatigabat libenter, quodque plus dulce, libentius fatigabatur. Scribebat assidue, quanquam frequentius scripturiret. Legebat etiam incessanter auctores, cum reverentia antiquos, sine invidia recentes. Et quod inter 237 homines difficillimum est, nulli difficulter ingenii laudem cedebat. Illud sane non solum culpabile in viro fuit, sed peremptorium; quod (0607C)mathematicos quondam de vitae suae fine consuluit, urbium cives Africanarum; quibus ut est regio, sic animus ardentior: qui constellatione percunctantis inspecta, pariter annum, mensem diemque dixerunt, quos (ut verbo matheseos utar) climactericos esset habiturus: utpote quibus themate oblato, quasi sanguinariae geniturae schema patuisset: quia videlicet (0608A)amici nascentis anno, quemcunque clementem planeticorum siderum globum in diastemate Zodiaco prosper ortus erexerat; hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes, seu super diametro Mercurius asyndetus, seu super tetragono Saturnus retrogradus, seu super centro Mars apocatasticus exacerbassent. Sed de his qualia, quoque modo sint, quanquam sint maxime falsa, ideoque fallentia, si quid plenius planiusque cohaeret, licet et ipse arithmeticae studeas, et quae tua diligentia, Vertacum, Thrasibulum, Saturninum sollicitus evolvas, ut qui semper nil nisi arcanum celsumque meditere. Interim ad praesens nil conjecturaliter gestum, nil per ambages; quandoquidem hunc nostrum temerarium futurorum sciscitatorem, et diu frustra tergiversantem, tempus (0608B)et qualitas praedictae mortis innexuit. Nam domi pressus strangulatusque servorum manibus, obstructo anhelitu, gutture obstricto, ne dicam Lentuli, Jugurthae atque Sejani, certe Numantini 238 Scipionis exitu periit. Haec in hac caede tristia minus, quod nefas ipsum cum auctore facti parricidalis diluculo inventum est. Nam quis ab hominum tam procul sensu, quis ita gemino obtutu eluminatus, qui exanimati cadavere inspecto, non statim signa vitae colligeret extortae? Etenim protinus argumento fuere livida cutis, oculi protuberantes, et in obruto vultu non minora irae vestigia, quam doloris. Inventa est quidem terra tabo madefacta deciduo, quia post facinus ipsi latrones ad pavimentum conversa defuncti ora pronaverant, tanquam sanguinis eum superaestuans (0608C)fluxus exinanisset. Sed protinus capto, qui fuerat ipsius factionis fomes, incentor, antesignanus, caeterisque complicibus oppressis, seorsumque discussis, criminis veritatem de pectoribus invitis tormentorum terror extraxit. Atque utinam hunc finem, dum inconsulte fides vana consultat, non meruisset excipere. Nam quisque praesumpserit interdicta, secreta, (0609A)vetita rimari, vereor hujusmodi a catholicae fidei regulis exorbitaturum, et effici dignum, in statum cujus respondeantur adversa, dum requiruntur illicita. Secuta quidem est ultio exstinctum: sed magis prosunt ista victuris. Nam quoties homicida punitur, non est remedium, sed solatium vindicari. Longiuscule me progredi amor impulit, cujus angorem silentio exhalare non valui. Tu interim, si quid istic cognitu dignum est, citus indica: saltem ob hoc scribens, ut animum meum tristudine gravem lectio levet. 239 Namque confuso pectori moeror, et quidem jure plurimus erat, cum paginis ista committerem sola. Neque enim satis mihi aliud hoc tempore manu, sermone, consilio, scribere loqui, volvere libet. Vale.
EPISTOLA XII. Sidonius Trigetio suo salutem.(0609B) Tantumne te Vasatium civitas non cespiti imposita, sed pulveri? Tantum Syrticus ager, ac vagum solum, et volatiles ventis altercantibus arenae sibi possident, ut te magnis flagitatum precibus, parvis separatum spatiis, multis exspectatum diebus, attrahere Burdegalam, non potestates, non amicitiae, non opimata vivariis ostrea queant? An temporibus hibernis viarum te dubia suspendunt? et quia solet Bigerricus turbo mobilium aggerum indicia confundere, quoddam vereris in itinere terreno pedestre naufragium? Ubi, quaesumus, animo tam celeriter excessit vestigiis tuis nuper subacta Calpis? ubi fixa (0609C)tentoria in occiduis finibus Gaditanorum? ubi ille Trigetio meo idem qui Herculi quondam terminus peregrinandi? Tantumne a te ipso ipse tu discrepas, ut totus in desidiae jura concesseris; quo peragrante secreta regionum fabulosarum, prius defuit actio laboris quam fatigationis intentio? Et post haec portum Alingonis tam piger calcas, ac si tibi nunc esset ad limitem Danubinum contra incursaces Massagetas (0610A)240 proficiscendum; vel si nunc etiam tuae naves stagna Nilotidis aquae per indigenas formidata crocodilos transfretarent. Et cum nec duodecim millium objectu sic retarderis, quid putamus cum excercitu M. Catonis in Lepitana Syrte fecisses? Sed quamlibet sola hiemalium mensium nomina tremas, tam clemens est facies coeli, tam tepida, tam suda, et sic auras mage quam ventos habet, ut te non valeat enixius retinere tempus, quam invitare temperies. Sed si epistolam spernis evocatoriam, credo vel versibus non reluctaberis, impulsoribus blandis, et desiderii mei, quantum suspicor, strenuis exsecutoribus; quorum in te castra post biduum commovebuntur. Ecce jam Leontius meus facile primus Aquitanorum, ecce jam parum inferior parente Paulinus, (0610B)ad locum quem supra dixi, per Garumnae fluenta refluentia, non modo tibi cum classe, verum etiam cum flumine occurrent. Hic tuas laudes modificato celeumate, simul inter transtra remiges, gubernatores inter aplustria canent. Hic te aedificatus culcitis torus, hic tabula calculis strata bicoloribus, hic tessera frequens eboratis resultatura pyrgorum gradibus exspectat: hic, ne tibi pendulum tinguat volubilis sentina vestigium, pandi carinarum ventres abiegnarum trabium textu pulpitabuntur: hic superflexa crate paradarum sereni brumalis infida vitabis. Quid delicatae pigritiae tuae plus poterit impendi, quam ut te pervenisse invenias, cum venire vix sentias? Quid mussitas? quid moraris? Ipse tuum mihi videntur 241 adventum reptiles cochleae cum domibus (0610C)nativis antecessurae. Est praeterea tibi copiosissima penus, aggeratis opipare referta deliciis, modo sit eventilando par animus impendio. Quid multa? Veni, ut aut pascaris, aut pascas: imo quod gratius, ut utrumque. Veni cum mediterraneo instructu ad debellandos subjugandosque istos Medulicae suppellectilis epulones. Hic Aturricus piscis Garumnicis mugilibus insultet: hic ad copias Lapurdensium (0611A)ocustarum, cedat vilium turba cancrorum. Tu tametsi caeteris eris in hoc genere pugnandi dimicaturus, si quid meo judicio censes acquiescendum (neque enim injustum est credere experto), senatorem nostrum, hospitem meum, conflictui huic facies exsortem: cujus si convivio tectoque succedas, dapes Cleopatricas et loca lautia putes. Nam quamvis super hoc studio tam ipse quam patria confligant, olim lata sententia est, quod ille transeat caeteros cives, licet et illa caeteras civitates. Vale.
EPISTOLA XIII. Sidonius domino papae Nonnechio salutem.
Multa in te genera virtutum, papa beatissime, munere superno congesta gaudemus. Siquidem agere (0611B)narraris sine superbia nobilem, sine invidia potentem, sine superstitione religiosum, sine jactantia litteratum, sine ineptia gravem, sine studio facetum, sine asperitate constantem, 242 sine popularitate communem. Praeterea his hoc praestantissimum bonis fama superaggerat, quod te asserit hasce tot gratias fastigatissimae caritatis arce transcendere. Fama, inquam, quae de laudibus tuis cum canat multa, plus reticet. Nam longius constitutis actionum tuarum propositum potest assignare, non numerum. Quarum relatione succensus, ultro primus ut longe inferiorem decet, ad solvenda officia procurro; nec vereor garrulitatis aliquando argui, qui potui taciturnitatis hucusque culpari. Commendo Promotum gerulum litterarum, nobis quidem jam ante cognitum, sed (0611C)nostrum nuper effectum vestris orationibus contribulem: qui cum sit gente Judaeus, fide tamen praeelegit censeri Israelita quam sanguine; et municipatum coelestis illius civitatis affectans, occidentemque litteram spiritu vivificante fastidiens, pariter hinc justis praemia proposita contemplans, hinc, nisi faceret ad Christum de circumcisione transfugium, praevidens sese per aeterna saecula aequiterna supplicia passurum: patriam sibi maluit Hierusalem potius quam Hierosolymam computari. Quibus agnitis, adventantem Abrahae nunc filium veriorem maternis ulnis spiritalis Sara suscipiat. Namque ad Agar ancillam pertinere tunc desiit, cum legali observantiae servitutem gratiae libertate mutavit. De caetero, quae ipsi fuerit isto causa veniendi, praesentaneo conducibilibus (0611D)idem polerit explicare memoratu. Nobis vero propter quae supra scripsi carissimus habetur: quod 243 eo significo, quia is efficacissime quemque commendat, qui meras causas justae commendationis aperuerit. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA XIV. Sidonius domino papae Principio salutem.(0612A) Jamdiu nobis, papa venerabilis, et si necdum vester vultus aspectus, tamen actus inspectus est. Namque sanctorum diffusa laus meritorum stringit spatiis non est contenta finalibus. Hinc est quod quia bonae conscientiae modus non ponitur, nec bonae opinioni terminus invenitur. Quae loquor falsa censete, nisi professioni meae competens astipulator accesserit, satis in illo quondam coenobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque, et parcimoniae saltibus consequi affectans Memphiticos et Palaestinos archimandritas. Is episcopus Antiolius: cujus relatu, qui pater vobis, quique qualesque (0612B)vos fratres, qua morum praerogativa pontificatu maximo ambo fungamini, sollicitus cognoscere studui, et gaudens cognovisse me memini. Cui patri quondam videlicet vos habenti, vix domus Aaron pontificis antiqui merito compararetur: quem licet primum in medio plebis eremitidis, sanctificationis oleo legiferi fratris dextra perfuderit, filios ejus in similis officii munia vocans; tamen psius super Ithamar et Eleazaro felicitatem, Nadab et Abiu fulminibus 244 afflati decoloravere: quorum quamlibet interemptorum credamus absolvendas animas, punitas tamen scimus esse personas. Vos vero tacturi paginam altaris, nihil, ut audio, offertis ignis alieni: sed comitantibus victimis caritatis castitatisque, fragrantissimum incensum turibulis (0612C)cordis adoletis. Ad hoc quoties jugum legis cervicibus superbientium per vincula praedicationis astringitis, tunc Deo tauros spiritualiter immolatis. Quoties conscientiae luxuriantis fedore pollutos, ad suaveolentiam pudicitiae stimulis correctionis impellitis, hircorum vos obtulisse virulentiam Christus sibi computat. Quoties hortantibus vobis in quocunque compuncto culpas suas anima poenaliter recordata suspirat; quis vos ambigat paria turturum, aut binos pullos columbarum, qui duplicem substantiam utriusque hominis nostri tam numero quam gemitu assignant, mystico litasse sacrificio? Quoties vestro monitu obesum quicunque corpus, aestuantemque turgidi ventris arvinam, crebro jejuniorum decoquendus igne torruerit; nulli dubium est vos tunc (0612D)similam frixam in quadam continentiae sartagine consecraturos. Quoties aliquem mentis perfidae figmenta ponentem, sanam respondere doctrinam, fidem credere, viam tenere, vitam sperare suadetis; quis vos dubitet in hujus emendatione conversi, qui jam sit (0613A)liber ab haeresi, liber ab hypocrisi, liber ab schismate, purgatissimum propositionis panem cum sinceritatis et veritatis azymis dedicaturos? Postremo quis nesciat, quidquid legis diebus 245 figuraliter immolabatur in corporibus, quod totum id gratiae tempore manifeste vos offeratis in moribus? Atque ideo grates uberes Deo refero, quod secundum vestrae paginae qualitatem, facile agnosco antistitem suprafatum de vobis cum magna dixerit, majora tacuisse. Quapropter nemo dubitaverit, qui bonus es cum indicaris, et melior cum legeris, esse te optimum cum videris. Megethius clericus, vestri gerulus eloquii, rebus ex sententia gestis, quia tuorum apicum detulit munera, meorum reportat obsequia: quem saltem juvimus voto, quia re forsitan non valemus: per (0613B)quem obsecro impense ut sitim nostram frequenter litteris litteratis, ambo germani, tu frequentius, irrigetis. Sed si difficultas itineris intersiti resultat optatis, vel aliquoties pro supplicibus supplicate. Majus est autem, si nobis tribuere dignemini raris intercessionibus salutem, quam si crebris affatibus dignitatem. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA XV. Sidonius domino papae Prospero salutem.
Dum laudibus summis sanctum Anianum, maximum consummatissimumque pontificem, Lupo parem, Germanoque non imparem vis celebrari; fideliumque desideras pectoribus infigi viri talis ac tanti mores, merita, virtutes; cui etiam illud non absque (0613C)justitia gloriae datur, quod te 246 successore decessit; exegeras mihi ut promitterem tibi Attilae bellum stylo me posteris intimaturum: quo videlicet Aurelianensis urbis obsidio, oppugnatio, irruptio, nec direptio, et illa vulgata exauditi coelitus sacerdotis vaticinatio continebatur. Coeperam scribere, (0614A)sed operis arrepti fasce perspecto, taeduit inchoasse: propter hoc nullis auribus credidi quod primum me censore damnaveram. Dabitur, ut spero, precatui tuo et meritis antistitis summi, quatenus praeconio suo sub quacunque et quidem celeri occasione famulemur. Caeterum tu creditor justus, laudabiliter hoc imprudentiae temerarii debitoris indulseris, ut quod mihi insolubile videtur, tibi quoque videatur irreposcibile. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA XVI. Sidonius Constantio suo salutem.
Spoponderam Petronio, illustri viro, praesens opusculum paucis me epistolis expediturum: cujus auribus (0614B)non peperci, dum tuis parco. Malui namque ut illum correctionis labor, te honor editionis aspiceret, perveniretque in manus vestras volumen istud alieno periculo, obsequio meo. Peracta promissio est: nam peritia tua si coactorum in membranas inspiciat signa titulorum, jam copiosum te, ni fallor, pulsat exemplar, jam venitur ad margines umbilicorum, jam tempus est, 247 ut satyricus ait, Orestem nostrum vel super terga finiri. Non hic ego commentitiam Terpsichorem more studii veteris ascivi; nec juxta scaturiginem fontis Aganippici, per roscidas ripas et pumices muscidos stylum traxi. Atque utinam hic nil molle, nil fluidum, nil de triviis compitalibus mutuatum reperiretur. Siquidem maturo, ut es ipse, lectori non tantum dictio exossis, tenera, (0614C)delumbis, quantum vetuscula, torosa et quasi mascula placet. Sed reserventur ista potioribus: mihi sufficit, si cito ignoscas quod sumus tardi. Praeterea si vir illustris aliquid insuper ampliuscule scribi depoposcisset, in moras grandes incidissemus. Nam per armariola et zotheculas nostras non remanserunt (0615A)digna prolatu. Unde cognosce, quod etsi tacere necdum cepimus, certe taciturire jam deliberavimus, duplici ex causa: ut si placemus, pauca lecturis incitent voluptatem; si refutamur, non excitent multa fastidium: quippe in hoc stylo, cui non urbanus lepos inest, sed pagana simplicitas. Unde enim nobis illud loquendi tetricum genus ac perantiquum? Unde illa verba Saliaria, vel Sibyllina, vel Sabinis abusque Curibus accita? quae magistris plerumque reticentibus promptius fecialis aliquis, aut flamen, aut veternosus legalium quaestionum aenigmatista patefecerit? (0616A)Nos opuscula sermone edidimus arido, exili, certe maxima ex parte vulgato: cujus hinc honor rarus, quod frequens usus; hinc difficilis gratia, quia facilis inventio est. Sane profiteor audenter, sicut istic nil acre, nil 248 eloquens; ita nihil inditum, non ab exemplo. Sed quid haec pluribus? Dictio mea (quod mihi sufficit) placet amicis. In quibus tamen utrumque complector, sive non fallunt examine, seu caritate falluntur: Deumque quod restat, in posterum quaeso, ut secuturi aut fallantur similiter, aut censeant. Vale.
LIBER NONUS. 249 EPISTOLA PRIMA. (0615) Sidonius Firmino suo salutem.(0615B) Exigis, domine fili, ut epistolarum priorum limite irrupto, stylus noster in ulteriora procurrat, numeri supra dicti privilegio non contentus includi. Addis et causas, quibus hic liber nonus octo superiorum voluminibus accrescat: eo quod C. Secundus, cujus nos orbitas sequi hoc opere pronuntias, paribus titulis opus epistolare determinet. Quae jubes non 250 (0615C)sunt improbabilia: quanquam et hoc ipsum quod pie injungis, arduum existat, ac laudi quantulaecunque jam semel partae non opportunum. Primum, quod opusculo prius edito praesentis augmenti sera conjunctio est; deinde quod arbitros ante quoscunque, nisi fallimur, indecentissimum est, materiae unius simplex principium, triplices epilogos inveniri. Pariter et nescio qualiter fieri veniabile queat, quod coerceri nostra garrulitas nec post denuntiatum terminum sustinet; nisi quia forsitan qui modus paginis non potest poni ipse amicitiis. Quapropter esse te in quadam tuendae opinionis meae quasi specula decet, curiosisque facti hujusce rationem manifestare: quidve ad hoc sentiant optimi quique, rescripto quam frequentissimo mihi pandere. Porro autem, (0615D)si, me garrire compulso, ipse reticere perseverabis, te quoque silentii nostri talione ad vicem plecti non perinjurium est. Itaque tu primus, maxime (0616B)ignosce negotio quod imponis, ac ministerio. Nos vero, si quod exemplar manibus occurrerit, libri marginibus octavi celeriter addemus: et si Apollinaris tuus, cui studium in caeteris rebus, est in hac certe negligentissimus: quippe qui perexiguum lectione teneatur, vel coactus, vel voluntarius: quantum tamen mihi videtur, qui patribus iis jungi non recusaverim, quorum studio, voto, timori laudabile aliquid in filiis, licet difficile persuadeatur, difficilius (0616C)sufficit. Vale.
251 EPISTOLA II. Sidonius domino papae Euphronio salutem.
Albiso antistes, Proculusque levites, ideo nobis morum magistri pronuntiandi, quia vestri merentur esse discipuli, litteras detulerunt, quarum me sacrosancto donastis affatu; quae tamen litterae plurimum nobis honoris, plus oneris imponunt. Unde et ipsarum sic benedictione laetor, quod injunctione confundor: quippe qui ex asse turbatus, vel ex parte non pareo. Jubetis enim tam diversa quam minima: explicarique decernitis opus, quod ab extremitate mea tam difficile completur, quam impudenter incipitur. Sed si amplitudinem in vobis pietatis expertae bene metior, plus laborastis ut affectus cordis vestri, (0616D)quam nostri operis effectus publicaretur. Neque enim cum Hieronymus interpres, dialecticus Augustinus, allegoricus Origenes gravidas tibi spiritualium sensuum (0617A)spicas doctrinae salubris messe parturiant, non scilicet tibi partibus meis arida jejunantis linguae stipula crepitabit? Hoc more tu et olorinis cantibus anseres ravos, et modificatis lusciniarum querelis improborum passerum fringultientes susurros jure sociaveris. Quid quod quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus, peccator antiquus, scientia levi, gravi conscientia? videlicet ut si scriptum quocunque misissem, persona mea nec tunc abesset 252 risui judicantum, cum defuisset obtutui. Ne quaeso, domine papa, nimis exigas verecundiam meam, qualitercunque latitantem, coepti operis hujusce temeritate devenustari: quia tantus est livor derogatorum, ut materia quam mittis, velocius sortiatur inchoata (0617B)probrum, quam terminata suffragium. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA III. Sidonius domino papae Fausto salutem.
Servat consuetudinem suam tam facundia vestra quam pietas; atque ob hoc granditer, quod diserte scribitis, eloquium suscipimus, quod libenter affectum. Caeterum ad praesens, petita venia prius impetrataque, cautissimum reor ac saluberrimum, per has maxime civitates quae multum situ segreges agunt, dum sunt gentium motibus itinera suspecta, stylo frequentiori renuntiare; dilataque tantisper mutui sedulitate sermonis, curam potius assumere conticescendi. Quod inter obstrictas affectu mediante personas (0617C)asperrimum quanquam atque acerbissimum est, non tamen causis efficitur qualibuscunque, sed plurimis, certis et necessariis, quaeque diversis proficiscuntur ex originibus. Quarum ista calculo primore numerabitur, quod custodias aggerum publicorum nequaquam tabellarius transit irrequisitus: qui etsi periculi nihil, ut pote crimine vacans, plurimum sane perpeti 253 solet difficultatis; dum secretum omne gerulorum pervigil explorator indagat. Quorum si (0618A)forte responsio quantutumcunque ad interrogata trepidaverit, quae non inveniantur scripta, mandata creduntur: ac per hoc sustinet injuriam plerumque qui mittitur; qui mittit, invidiam: plusque in hoc tempore, quo aemulantum invicem sese pridem foedera statuta regnorum denuo per conditiones discordiosas ancipitia redduntur. Praeter hoc, ipsa mens nostra domesticis hinc inde dispendiis saucia jacet. Nam per officii imaginem vel (quod est verius) necessitatem, solo patrio exactus, hoc relegatus, variis quaquaversum fragoribus, quia patior hic incommoda peregrini, illic damna proscripti. Quocirca solvere modo litteras paulo politiores aut intempestive petor, aut impudenter aggredior: quas vel joco lepidas, vel stylo cultas alternare, felicium est. Porro autem quidam (0618B)barbarismus est morum, sermo jucundus et animus afflictus. Quin potius animam male sibi consciam, et per horas ad recordata poenalis vitae debita contremiscentem, frequentissimis tuis illis et valentissimis orationum munerare suffragiis, precum peritus insulanarum, quas de palaestra congregationis eremitidis, et de senatu Lirinensium cellulanorum, in urbem quoque cujus Ecclesiae sacra superinspicis, transtulisti, nil ab abbate mutatus per sacerdotem: quippe cum novae dignitatis obtentu, rigorem veteris disciplinae non relaxaveris. His igitur, ut supradixi, precatibus efficacissimis 254 obtine ut portio nostra sit Dominus; atque ut ascripti turmis contribulium levitarum, non remaneamus terreni, quibus terra non remanet: inchoemusque, ut a saeculi lucris, sic quoque (0618C)a culpis peregrinari. Tertia est causa vel maxima, exinde scribere tibi cur supersederim: quod immane suspicio dictandi istud in vobis tropologicum genus ac figuratum, limatisque plurifariam verbis eminentissimum, quod vestra, quam sumpsimus, epistola ostendit. Licet enim praedicationes tuas, nunc repentinas, nunc cum ratio poposcisset elucubratas, raucus plosor audierim; tunc praecipue, cum in Lugdunensis ecclesiae dedicatae festis hebdomadalibus, (0619A)collegarum sacrosanctorum rogatu exorareris ut perorares: ibi te inter spiritales regulas, vel forenses medioximum quiddam concionantem, quippe utrarumque doctissimum disciplinarum, pariter erectis sensibus auribusque curvatis ambiebamus, hinc parum factitantem desiderio nostro, quia judicio satisfeceras. His de causis temperavi stylo temperahoque, breviter locutus ut paream, longum taciturus ut discam. Sunt de caetero tuae partes, domine papa, doctrinae salutaris singularisque, victuris operibus incumbere satis. Neque enim quisquis auscultat docentem te disputantemque, plus loqui discit, quam facere laudanda. Nunc vero, quod restat, donate venia paginam rusticantem, vobis obsecundantem: cui me quoque auctore, si vestris litteris comparetur, (0619B)stylus infantissimus inest. Sed ista 255 quorsum stolidus allego? Nam nimis deprecari ineptias ipsas est ineptissimum: in quibus tu merus arbiter, si rem ex asse discingas, ridebis plurima, plura culpabis. Sed et illud amplector, si pro caritate qua polles, non fueris usquequaque censendi continentissimus; id est, si sententia tua quippiam super his apicibus antiquet. Tunc enim certius te probasse reliqua gaudebo, si liturasse aliqua cognovero. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA IV. Sidonius domino papae Graeco salutem.
Viator noster ac tabellarius terit orbitas itineris assueti, spatium viae regionumque quod oppida nostra discriminat, saepe relegendo. Quocirca nos quoque (0619C)decet semel propositae sedulitatis officia sectari: quae cum reliquis commeantibus, tum praecipue Amantio intercurrante, geminare cum quadam mentis intentione debemus: ne forte videatur ipse plus litteras ex more deposcere, quam nos ex amore dictare. Ideo domine papa, vestrorum plus mementote, quos inter praesumimus computari: quique sicut vestris erigimur secundis, ita deprimimur adversis. Nam quod nuper quorumpiam fratrum necessitate multos pertuleritis angores, flebili ad flentes relatione pervenit. Sed tu, flos sacerdotum, gemma pontificum, scientia fortis, fortior conscientia, minas undasque 256 mundialium sperne nimborum: quia frequenter ipse docuisti, quod ad promissa convivia patriarcharum, vel ad nectar coelestium poculorum, per (0619D)amaritudinum terrenarum calices perveniretur. Velis nolis, quisque contempti mediatoris consequitur regnum, sequitur exemplum. Quantaslibet nobis anxietatum pateras vitae praesentis propinet afflictio, parva toleramus, si recordamur quid biberit ad patibulum, (0620A)qui invitat ad coelum. Memor nostri esse dignare, domine papa.
Sidonius domino papae Juliano salutem
Etsi plusculum forte discreta, quam communis animum optabat, sede consistimus, non tamen medii itineris objectu, quantum ad solvendum spectat officium, nostra sedulitas impediretur, nisi per regna divisi, a commercio frequentioris sermonis, diversarum sortium jure revocaremur: quae nunc saltem, post pacis initam pactionem, quia fidelibus animis foederabuntur, apices nostri incipient commeare crebri, quoniam cessant esse suspecti. Proinde, domine papa, cum sacrosanctis fratribus vestris pariter Christo supplicaturas jungite preces: ut dignatus (0620B)prosperare quae gerimus, nostrique dominii temperans lites, arma compescens, illos muneretur innocentia, nos quiete, totos securitate. Memor nostri esse dignare, domine papa.
257 EPISTOLA VI. Sidonius domino papae Ambrosio salutem.
Viguit pro dilectissimo nostro (quid loquar, nomen, personam? tu recognosces cuncta) apud Christum tua sanctitas intercessionis effectu: de cujus facilitate juvenili saepe nunc arbitris palam ascitis conquerebare, nunc tacitus ingemiscebas. Igitur hic proxime abrupto contubernio ancillae propudiosissimae cui se totum consuetudine obscena junctus addixerat, patrimonio, posteris, famae, subita sui correctione consuluit. Namque per rei familiaris damna (0620C)vacuatus, ut primum intelligere coepit, et retractare, quantum de bonusculis avitis paternisque sumptuositas domesticae charybdis abligurisset; quanquam sero resipiscens, attamen tandem veluti frenos momordit, excussitque cervices, atque Ulysseas (ut ferunt) ceras auribus figens, fugit, adversum vitia surdus, meretricii blandimenta naufragii: puellamque, prout decuit, intactam vir laudandus in matrimonium assumpsit, tam moribus natalibusque summatem, quam facultatis principalis. Esset quidem gloria, si voluptates sic reliquisset, ut nec uxori conjugaretur. Sed etsi forte contingat ad bonos mores ab errore migrare, paucorum est incipere de maximis: et eos qui diu totum indulserint sibi, protinus totum et pariter in cidere. Quocirca vestrum est, copulatis obtinere (0620D)quamprimum prece sedula spem 258 liberorum: et post consequens erit ut filio uno alterove susceptis (et nimis dixi) abstineat de caetero licitis, qui illicita praesumpsit. Namque et conjuges ipsi, quanquam nupti nuper, iis moribus agunt ac verecundis, (0621A)vere ut agnoscas, si semel videris, plurimum esse, quod differat ille honestissimus uxorius amor, figmentis illecebrisque concubinalibus. Memor nostri esse dignare, domine papa
EPISTOLA VII. Sidonius domino papae Remigio salutem.
Quidam ab Arvernis Belgicam petens (persona mihi cognita est, causa ignota, nec refert) postquam Remos advenerat, scribam tuum, seu bibliopolam, pretio fors fuat officiove demeritum, copiosissimo velis nolis declamationum tuarum schedio emunxit. Qui redux nobis atque oppido gloriabundus, quippe perceptis tot voluminibus, quidquid detulerat, quanquam mercari paratis (quod tamen utrivis nec erat injustum), pro munere ingessit. Curae mihi e vestigio (0621B)fuit, iisque qui student, cum merito lecturiremus, plurima tenere, cuncta transcribere. Omnium assensu pronuntiatum, pauca nunc posse similia dictari. Etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas. Ad hoc opportunitas in exemplis, fides in testimoniis, proprietas in epithetis, urbanitas in figuris, virtus in argumentis, pondus in sensibus, 259 flumen in verbis, fulmen in clausulis. Structura vero fortis et firma, conjunctionumque perfacetarum nexa caesuris insolubilibus; sed nec hinc minus lubrica et levis, ac modis omnibus erotundata: quaeque lectoris linguam inoffensam decenter expediat, ne salebrosas passa juncturas, per cameram palati volutata balbutiat. Tota denique liquida (0621C)prorsus et ductilis, veluti cum crystallinas crustas, aut onychintinas non impacto digitus ungue perlabitur: quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fractura remoretur. Quid plura? Non exstat ad praesens vivi hominis oratio, quam peritia tua non sine labore transgredi queat ac supervadere. Unde et prope suspicor, domine papa, propter eloquium exundans atque ineffabile (venia sit dicto) te superbire. Sed licet bono fulgeas ut conscientiae, sic dictionis ordinatissimae; nos tibi tamen minime sumus refugiendi, qui bene scripta laudamus, etsi laudanda non scribimus. Quocirca desine in posterum nostra declinare judicia, quae nil mordax nihilque minantur increpatorium. Alioqui si distuleris nostram sterilitatem (0622A)facundis fecundare colloquiis, aucupabimur nundinas involantum; et ultro scrinia tua, conniventibus nobis ac subornantibus, effractorum manus arguta populabitur: inchoabisque tunc frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio. Memor nostri esse dignare, domine papa.
260 EPISTOLA VIII. Sidonius domino papae Principio salutem.
Quanquam nobis non opinantibus, desiderantibus tamen, litteras tuas reddidit gerulus antiquus, idoneus inventus cui jure repetita credantur officia, quandoquidem prima sic detulit. Igitur affatu secundo, vel potius benedictione donatus, ipse quoque repeto alterum salve, obsequia combinans, numeris aequata, non meritis. Et quia, domine papa, modo (0622B)vivimus junctis abjunctisque regionibus, conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitationis inhibemur; orate ut optabili religiosoque decessu, vitae praesentis angoribus atque onere perfuncti, cum judicii dies sanctus obfulserit, cum resurrectione agminibus vestris famulaturi, vel sub Gabaoniticae servitutis occasione, jungamur; quia secundum promissa coelestia, quae spoponderunt filios fidei de nationibus congregandos, si nos reos venia soletur, dum vos beatos gloria manet, et si per actionum differentiam, non tamen per locorum distantiam dividemur. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA IX. Sidonius domino papae Fausto salutem.
Longum tacere, vir sacratissime, nos in commune (0622C)dequestus es: cognosco vestrae partis 261 hinc studium, nostrae reatum non recognosco. Namque jam pridem jussus garrire non silui, istas litteris antecurrentibus: quibus etiam recensendis cum Reios advenerant, quia tunc Aptae fuistis, aptissime defuistis. Idque votivum mihi granditer fuit ac peroptatum ut epistola injuncta nec negaretur scripta amicitiae, nec subderetur lecta censurae. Ista omittamus. Mitti paginam copiosam denuo jubes. Parere properanti adsunt vota, causae absunt. Nam salutatio, nisi negotium aliquod activa deportet materia, succincta est: quam qui porrigit verbis non necessariis, a regula Sallustiani tramitis detortus exorbitat, qui Catilinam culpat habuisse satis eloquentiae, sapientiae (0623A)parum. Unde Ave dicto, mox Vale dicimus, orate pro nobis. Sed bene est, bene est, quia chartulam jam jamque complicaturo res fortis accurrit, de qua exprobranda, si diutius vel laetitia sese mea vel ira cohibuerit, ipse me accepta dignum contumelia judicabo. Venisti, magister, in manus meas, nec exsulto tantum, verum insulto, venisti: et quidem talis qualem ab hinc longo jamdiu tempore desideria nostra praestolabantur. Dubito sane utrum et invitus, at certe similis invito; quippe quo providente, vel (si tamen hoc nimis abnuis) acquiescente, sim tuis libris insalutatus, iisque, quod multo est injuriosius, territorium Arvernum cum praeterirent, non solum moenia mea, verum etiam latera radentibus. An verebare ne tuis dictis invideremus? Sed Dei indultu, vitio nulli (0623B)minus addicimur: cui si ita ut 262 caeteris a mea parte subjaceretur, sic quoque auferret congrediendi aemulationem desperatio consequendi. An supercilium tanquam difficilis ac rigidi plosoris extimescebas? Et quaenam est cuiquam peritiae cervix tanta, quive hydrops, ut etiam tepida vestra non ferventissimis laudibus prosequatur? An ideo me fastidiendum negligendumque curasti, quia contemneres juniorem? quod parum credo. An quia indoctum? quod magis fero; ita tamen, ut qui dicere ignorem, non et audire: quia et qui Circensibus ludis adfuerunt, sententiam de curribus non ferunt. An aliquo casu dissidebamus, ut putaremur iis libellis quos edissetis derogaturi? atqui praesule Deo, tenues nobis esse amicitias, nec inimici fingere queunt. Ista quorsum? (0623C)inquis. Ecce jam pando, vel quid indagasse me gaudeam, vel quid te celasse succenseam. Legi volumina tua, quae Riochatus antistes ac monachus, atque istius mundi bis peregrinus, Britannis tuis pro te reportat; illo jam impraesentiarum Fausto potius qui non senescit, quique viventibus non defuturus post sepulturam, fiet per ipsa quae scripsit sibi superstes. Hic igitur ipse venerabilis, apud oppidum nostrum cum moraretur, donec gentium concitatarum procella defremeret (cujus imaginis hinc et hinc turbo tunc inhorruerat) sic reliqua dona vestra detexit, ut perurbane (0624A)quae praestantiora portabat operuerit, spinas meas illustrare dissimulans tuis floribus. Sed post duos aut iis amplius menses, sic quoque a nobis cito profectum, cum quipiam prodidissent de 263 viatoribus, mysticae gazae clausis involucris clam ferre thesauros, pernicibus equis insecutus abeuntem, qui faciles possent itineris pridiani spatia praevertere, osculo in fauces occupati latronis insilui, humano joco, gestu ferino; veluti si excussura quemcunque catulorum Parthi collo raptoris pede volatico tigris orbata superemicet. Quid multa? capti hospitis genua complector, jumenta sisto, frena ligo, sarcinas solvo, quaesitum volumen invenio, produco, lectito, excerpo, maxima ex magnis capita defrustans. Tribuit et quoddam dictare celeranti scribarum sequacitas (0624B)saltuosa compendium, qui comprehendebat signis, quod litteris non tenebant. Quibus lacrymis sane maduerimus, mutuo vicissim fletu rigati, tunc cum ab amplexu saepe repetito separaremur, longum est dixisse, nec refert: quod triumphali sufficit gaudio, spoliis onustum caritatis, et spiritualis compotem praedae me domum retuli. Quaeris nunc quid de manubiis meis judicem? nollem adhuc prodere, quo diuturnius exspectatione penderes: plus me enim ulciscerer, si quod sensi tacerem. Sed jam nec ipse frustra superbis; ut pote intelligens, tibi inesse virtutem sic perorandi, ut lectori tuo seu reluctanti, seu voluntario, vis voluptatis excludat praeconii necessitatem. Proinde accipe, quid super scriptis tuis et injuriam passi censeamus. Legimus opus operosissimum, (0624C)multiplex, acre, sublime, digestum titulis, exemplisque congestum, bipartitum sub dialogi schemate, sub causarum themate quadripartitum. 264 Scripseras autem plurima ardenter, plura pompose; simpliciter ista, nec argute illa, nec callide; gravia mature, profunda sollicite, dubia constanter, argumentosa disputatorie, quaedam severe, quaepiam blande, cuncta moraliter, lecte, potenter, eloquentissime. Itaque per tanta te genera narrandi toto latissimae dictationis campo secutus, nihil in facundia caeterorum, nil in ingeniis facile perspexi juxta politum. (0625A)Quae me vera sentire satis approbas, cum nec offensus aliter judico. Denique absentis oratio, quantum opinamur, plus nequit crescere, nisi forsitan aliquid his addat coram loquentis auctoris vox, manus, motus, pudor, artifex. His igitur animi litterarumque dotibus praeditus, mulierem pulchram, sed illam Deuteronomio astipulante nubentem, domine papa, tibi jugasti: quam tu adhuc juvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nihil per obstantes repulsus praeliatores desiderii brachio vincente rapuisti. Philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta, raso capillo superfluae religionis, ac supercilio scientiae saecularis, amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est, tristis dialecticae flexibus, (0625B)falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu jam defaecata tecum membra conjunxit. Haec ab annis vestra jam dudum pedissequa primoribus; haec tuo lateri comes inseparabilis, sive in palaestris exercereris urbanis, sive in abstrusis macerarere solitudinibus: haec athenaei 265 consors, haec monasterii, tecum mundanas abdicat, tecum supernas praedicat disciplinas. Huic copulatum te matrimonio qui lacessiverit, sentiet Ecclesiae Christi Platonis Academiam militare, teque nobilius philosophari. Primum, ineffabilem Dei Patris asserere cum sancti Spiritus aeternitate sapientiam. Tum praeterea non caesariem pascere, neque pallio aut clava, velut sophisticis insignibus, gloriari, aut affectare de vestium discretione superbiam, nitore pompam, squalore (0625C)jactantiam: neque te satis hoc aemulari, quod per gymnasia pingantur Areopagitica vel Prytaneum, curva cervice Zeusippus, Aratus panda, Zenon fronte contracta, Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante, Socrates coma cadente, Aristoteles brachio exserto, Xenocrates crure collecto, Heraclitus fletu oculis clausis, Democritus risu labris apertis, Chrysippus digitis propter numerorum indicia constrictis, Euclides propter mensurarum spatia laxatis, Cleanthes propter utrumque corrosis. Quin potius experietur quisque conflixerit, Stoicos, Cynicos, Peripateticos, haeresiarchas, propriis armis, propriis quoque (0626A)concuti machinamentis. Nam sectatores eorum, Christiano dogmati ac sensui si repugnaverint, mox te magistro ligati, vernaculis implicaturis in retia sua praecipites implagabuntur, syllogismis tuae propositionis uncatis volubilem tergiversantum linguam inclamantibus, dum spiris categoricis lubricas quaestiones tu potius innodas, acrium more medicorum, qui remedium contra 266 venena, cum ratio compellit, et de serpente conficiunt. Sed hoc temporibus istis, sub tuae tantum vel contemplatione conscientiae, vel virtute doctrinae. Nam quis aequali vestigia tua insequatur gressu; cui datum est soli, loqui melius quam didiceris, vivere melius quam loquaris? Quocirca merito te beatissimum boni omnes, idque supra omnes tua tempestate concelebrabunt: cujus ita dictis (0626B)vita factisque dupliciter inclaruit, ut quandoquidem tuos annos jam dextera numeraverit, saeculo praedicatus tuo, desiderandus alieno, utraque laudabilis actione decedas, te relicturus externis, tua proximis. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA X. Sidonius domino papae Aprunculo salutem.
Reddidit tibi epistolas meas, quem mihi tuas offerre par fuerat: nam frater noster Coelestius, nuper ad te reversus de Biterrensi, quoddam mihi super statu injuriosi nostri vinculum cessionis elicuit. Quod quidem scripsi, non minus tua verecundia fractus quam voluntate. Namque nos ultro vestro pudori quasi quibusdam pedibus obsequii decuit occurrere. Quocirca me quoque volente posside indultum, sed (0626C)liberaliter; nec enim, ut suspicor, plus aliquid hoc genere solatii vel ipse quaesisti. Quem litteris istis non commendatoriis minus quam refusoriis, jam placatus insinuo: sic tamen ut tibi assistat, tibi pareat, te sequatur; atque 267 ut si permanserit tecum, neutri nostrum judicetur famulus; si forte discesserit, quaeratur utrique fugitivus. Memor nostri esse dignare, domine papa.
EPISTOLA XI. Sidonius domino papae Lupo salutem.
Propter libellum quem non ad vos magis quam per vos missum putastis, epistolam vestram non ad (0627A)me magis quam in me scriptam recepi. Ad exprobrata respondeo pro aequitate causae, non pro aequalitate facundiae: quanquam quis nunc ego, aut quantus, qui agere praesumam vobis imputantibus innocentem? Quocirca delicto huic, quantulumcunque est, inter principia confestim supplico ignosci, diffidentiae tantum, non et superbiae fassus errorem. Nam cum mihi rigor censurae tuae in litteris aeque ut moribus sit ambifariam contremiscendus, fateor tamen in voluminis ipsius operisque reseratu, illam mihi fuisse plus oneri, quam praetenditis caritatem. Nec citra justum ista conjicio: quandoquidem mortalium mentibus vis haec naturalitus inest, ut si quid perperam fiat, minus indulgeant plus amici. Scripseram librum, sicut pronuntiatis, plenum onustumque vario (0627B)causarum, temporum personarumque congestu: facturus rem videbar impudentissimam, si tantum mihi cuncta placuissent, ut nulla tibi displicitura confiderem. Huc item, quisquis judicii eventus 268 foret, vidi partibus meis nequaquam pietatis ex solido constare rationem, si non saltem vobis esset anterius allatum volumen, et si non videretur oblatum: sub hoc videlicet temperamento, ut si forte placuissem, non vos arrogantia praeteriisse; si secus, non vos improbitas expetisse judicaretur. Nec sane multo labore me credidi deprecaturum vitatas causas erubescendi. Pariter illud nosse vos noveram, quod auctores in operibus edendis pudor potius quam constantia decet; quodque tetricis puncta censoribus, tardius procacitas recitatoris, quam trepidatio excudit. (0627C)Alioquin si quis est ille, qui cum fiduciae praerogativa, thematis ante inauditi operam provulgat: incipit exspectationi publicae, quamvis solverit multa, plura redhibere. Praeterea quidquid super hujusce rescripti tenore censueris, malui factum confiteri simpliciter, quam trebaciter diffiteri. Dixisset alius, Neminem tibi praetuli, nullas ad ullum peculiares litteras dedi: quem praedatum suspicabare, unius epistolae forma contentus abscessit, atque ea quidem nihil super praesenti negotio deferente. Tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus, potius in nauseam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris. Adde, quia etiam in hoc, quod forsitan non notasti, reverentiae tuae meritorumque ratio servata est, quod (0627D)sicut tu antistitum caeterorum cathedris, prior est tuus in libro titulus: illius nomen vix semel tantum, et sibi ascripta pagina sonat: tuo, praeter tibi deputatas, (0628A)269 frequenter illustrantur alienae. Illud his junge, quod si quid ibi vel causaliter placet, ut per consilium meum lectitas: ille quandoque per beneficium tuum; qui munusculi mei incassum pressus invidia, necdum ad facultatem legendi, ut suspicor, venit, cum jam diu ipse perveneris ad copiam transferendi. Aio, tanquam non sit holographas membranas arbitraturus; si tamen quod ante percurras, vel exemplar acceperit: neque enim in iis quae tractaveris ulla culpabitur aut distinctionum raritas, aut frequentia barbarismorum. Nempe ad extremum palam videtur etiam tibi transmissa proprietas, cui usus absque temporis fixi praescriptione transmissus est, quique supradicio tandiu potes uti libello, ut eum non amplius zothecula tua, quam memoria includat. (0628B)Haec et his plura fors aliquis. Ego vero cuncta praetereo, et malo precari veniam quam reatum, si hoc esse creditur, deprecari. Praesentum quoque negligentiam litterarum nunc nec excuso: primum, quod etsi cupiam, parum cultius scribere queo: dein, quod libellari opere confecto, animus tandem feriaturus, jam quae propalare dissimulat, excolere detrectat. At tamen cum satis tibi, et quidem merito (quidnam enim simile)? in omnibus cedam, quippe qui in alio genere virtutum, jam per quinquennia decem, non aequaevis sacerdotibus tantum, verum et antiquis quoties collatus antelatusque sis; noveris volo, quamvis quaestibus quatias astra, atque majorum cineres favillasque in testimonium laesae caritatis 270 implores, pedem me conflictui tuo, si mutuo (0628C)super amore certandum est, non retracturum: quia cum in caeteris rebus, tum foedissimum perquam est in dilectione superari. Quae velis nolis certa professio conviciis tuis illis, cuncta sane blandimentorum mella vincentibus, non praeter aequum reponderatur, Ecce habes litteras tam garrulas ferme, quam requirebas: quanquam sunt omnes (si quae uspiam tamen sunt) loquacissimae. Namque in audentiam sermocinandi quem non ipse compellas, qui omnium (de me enim taceo) litteratorum, licet oculi affectent, sic ingenia producis, ut solet aquam terrae in visceribus absconditam per atomos bibulos radius extrahere solaris? Cujus lucis aculeo non sola penetratur aut arena subtilis, aut humus sessilis; sed si saxei montis oppressu fontium conditorum vena celetur, aperit arcanum (0628D)liquentis elementi secretorum coelestium natura violentior. Ita si quos, vir sacrosancte, studiosorum senseris, aut quietos, aut verecundos, aut in (0629A)obscuro jacentis famae recessu delitescentes; hos eloquii tui claritas, artifice confabulatu dum compellat, et publicat. Sed quorsum ista, quid morarum est? redeamus ad causam, super cujus abundante blateratu, quia pareo, precor ut errata confessum veniae clementis indultu placatus impertias: licet quae laetitia tua sancta, quaeque communio, copiosius hilarere, si meae culpae defensio potius tibi scripta feratur quam satisfactio. Memor nostri esse dignare, domine papa.
271 EPISTOLA XII. Sidonius Oresio suo salutem.
Venit in nostras a te profecta pagina manus, quae trahit multam similitudinem de sale Hispano in jugis caeso Tarraconensibus. Nam recensenti lucida et (0629B)salsa est, nec tamen propter hoc ipsum mellea minus: sermo dulcis et propositionibus acer; sic enim oblectat eloquio, quod turbat imperio: quippe qui parum metiens quid ordinis agam, carmina a nobis nunc novat petat. Primum ab exordio religiosae professionis, huic principaliter exercitio renuntiavi: quia nimirum facilitati posset accommodari, si me occupasset levitas versuum, quem respicere coeperat gravitas actionum. Tum praeterea constat omnem operam, si longa intercapedine quiescat, aegre resumi. Quisnam enim ignoret cunctis aut artificibus aut artibus maximum decus usu venire? cumque studia consueta non frequentantur, brachia in corporibus, ingenia pigrescere in artibus? Unde est et illud, quod sero correptus aut raro, plus arcus manui, jugo bos, (0629C)equus freno rebellat. Insuper desidiae nostrae verecundia comes ad hoc sententiam inclinat, ut me, postquam in silentio decurri tres olympiadas, tam pudeat novum poema conficere, quam pigeat. Hoc item nefas, etiam difficilia factu tibi negari, cujus affectum tanto minus decipi decet, quanto constantius nil repulsam veretur. Tenebimus ergo 272 quippiam medium: et sicut epigrammata recentia modo nulla dictabo, ita litteras, si quae jacebunt versu refertae, scilicet ante praesentis officii necessitatem, mittam tibi: petens ne tu sis eatenus justitiae praevaricator, ut me opineris nunquam ab hujusmodi conscriptione temperaturum. Neque enim suffragio tuo minus augear, si forte digneris jam modestum potius quam (0629D)facetum existimare. Vale.
EPISTOLA XIII. Sidonius Tonantio suo salutem.
Est quidem, fateor, versibus meis sententia tua tam plausibilis olim, tam favorabilis, ut poetarum me quibusque lectissimis comparandum putes, certe (0630A)compluribus anteponendum. Crederem tibi, si non, ut multum sapis, ita quoque multum me amares. Hinc est, quod de laudibus meis caritas tua mentiri potest, nec potest fallere. Praeter hoc poscis, ut Horatiana incude formatos Asclepiadeos tibi quospiam, quibus inter bibendum pronuntiandis exerceare, transmittam. Pareo injunctis, licet si unquam, modo maxime prosario loquendi genere districtus occupatusque. Denique probabis circa nos plurima ex parte metrorum studia refrigescere. Non enim promptum est, unum eumdemque probe facere aliquid, et raro. Jam dudum teretes hendecasyllabos, Attrito calamis pollice lusimus, 273 Quos cantare magis pro choriambicis Excusso poteras mobilius pede. (0630B)Sed tu per Calabri tramitis aggerem Vis ut nostra dehinc cursitet orbita; Qua Flaccus lyricos Pindaricum ad melos Frenis flexit equos plectripotentibus, Dum metro quatitur chorda Glyconio, Nec non Alcaico, vel Pherecratio, Juncto Lesbiaco, sive anapaestico, Vernans per varii carminis eclogas, Verborum violis multicoloribus. Istud (da veniam) fingere vatibus Priscis difficule est, difficile et mihi, Ut diversa sonans os epigrammata, Nil crebras titubet propter epistolas, Quas cantu ac modulis luxuriantibus Lascivire vetat mascula dictio. Istud vix Leo, rex Castalii Chori, Vix hunc qui sequitur Lampridius queat, Declamans gemini pondere sub styli, Coram discipulis Burdegalensibus. Hoc me, teque decet, parce, precor, jocis, Quaeso pollicitam servet ad extimum Oratoris opus cura modestiam: Quo nil deterius, si fuerit simul (0630C)In primis rigidus, mollis in ultimis.
Quinimo quoties epulo mensae lautioris hilarabere, religiosis, quod magis approbo, narrationibus vaca: his proferendis confabulatio frequens, his redicendis sollicitus auditus inserviat. Certe si 274 saluberrimis avocamentis, ut qui adhuc juvenis, tepidius inflecteris, a Platonico Madaurensi saltem formulas mutuare convivalium quaestionum: quoque reddaris instructior, has solve propositas, has propone solvendas, iisque te studiis, et dum otiaris, exerce. Sed quia mentio conviviorum semel incidit; tuque sic carmen nobis vel ad aliam causam personamque compositum sedulo exposcis, ut me ejus edendi diutius habere non possis haesitatorem; suscipe libens, (0630D)quod temporibus Augusti Majoriani, cum rogatu cujusdam sodalis ad coenam conveniremus, in Petri librum magistri epistolarum subito prolatum subitus effudi, meis quoque contubernalibus, dum rex convivii circa ordinandum moras nectit oxygarum, Domnulo, Severiano atque Lampridio paria pangentibus (0631A)(jactanter hoc dixi, imo meliora), quos undique urbium ascitos imperator in unam civitatem, invitator in unam coenam forte contraxerat. Id morae tantum, dum genera metrorum sorte partimur. Placuit namque pro caritate collegii, licet omnibus eadem scribendi materia existeret, non uno tamen epigrammata singulorum genere proferri: ne quispiam nostrum, qui caeteris dixisset exilius, verecundia primum, post morderetur invidia. Etenim citius agnoscitur in quocunque recitante, si quo caeteri metro canat, an eo quoque scribat ingenio. Tu vero tunc opportunius subjecta laudabis, cum totum te socio indulseris. Non enim justum est, ut censor incipias cum severitate discutere, quod non potuit amicus cum serietate dictare. (0631B)275 Age convocata pubes, Locus, hora, mensa, causa, Jubet ut volumen istud, Quod et aure et ore discis, Studiis in astra tollas. Petrus est tibi legendus, In utraque disciplina Satis institutus auctor. Celebremus ergo, fratres, Pia festa litterarum. Peragat diem cadentem Dape, poculis, choreis, Genialis apparatus. Rutilum toreuma bysso, Rutilasque forte blattas, Recoquente quas aheno Meliboea fucat unda; Opulentet ut meraco Bibulum colore vellus. Peregrina det supellex Ctesiphontis ac Niphatis Juga texta, belluasque (0631C)Rapidas vacante panno, Acuit quibus furorem Bene ficta plaga cocco, Jaculoque ceu forante Cruor incruentus exit. Ubi torvus, et per artem Resupina flexus ora, It equo, reditque telo, Simulacra bestiarum Fugiens, fugansque Parthus. Nive pulchriora lina Gerat orbis, atque lauris, Hederisque, pampinisque Viridantibus tegatur. Cytisos, crocos, amellos, Casias, ligustra, calthas, (0632A)Calathi ferant capaces, Redolentibusque sertis Abacum, torosque pingant. Manus uncta succo amomi Domet hispidos capillos, Arabumque messe pinguis Petat alta tecta fumus. Veniente nocte nec non Numerosus erigatur Laquearibus coruscis Camerae in superna lychnus; Oleumque nescientes, Adipesque glutinosos, Utero tumente fundant Opobalsamum lucernae. Geruli caput plicantes Anaglyptico metallo Epulas superbiores Humeris ferant onustis. Paterae, scyphi, lebetes, Socient falerna nardo: Tripodasque, cantharosque (0632B)276 Rosa sutilis coronet. Juvat ire per corollas Alabastra ventilantes, Juvat et vago rotatu Dare fracta membra ludo, Simulare vel trementes Pede, veste, voce Bacchas. Bimari remittat urbe Thymelem, Palemque doctas Tepidas ad officinas Citharistrias Corinthus: Digiti quibus canentes, Pariter sonante lingua, Vice pectinis fatigent Animata fila pulsu. Date et aera fistulata Satyris amica nudis: Date ravulos choraulas, Quibus antra per palati Crepulis reflanda buccis. Gemit aura tibialis; Date carminata socco, (0632C)Date dicta sub cothurno, Date quidquid advocati, Date quidquid et poetae Vario strepunt in actu: Petrus haec et illa transit. Opus editum tenemus, Bimetra quod arte texens, Iter asperum, viasque Labyrinthicas cucurrit. Sed in omnibus laborans Et ab omnibus probatus, Rapit hinc et inde palmam. Per et ora docta fertur. Procul hinc et Hippocrenen, Aganippicosque fontes, Et Apollinem canorum (0633A)Comitantibus Camenis Abigamus, et Minervam Quasi praesulem canendi Removete ficta fatu, Deus ista praestat unus. Stupuit virum loquentem Diadematis potestas, Toga, miles, ordo equester, Populusque Romularis: Et adhuc sophos volutant Fora, templa, rura, castra. Super haec, fragorem alumno Padus, atque civitatum Dat amor Ligusticarum. Similis favor resultat Rhodanitidas per urbes, Imitabiturque Gallos Feritas Ibericorum. Nec in hoc moratus axe, Cito ad arva perget Euri, Aquilonibusque et Austris, Zephyrisque perferetur.
(0633B)277 Ecce dum quaero quid cantes, ipse cantavi. Tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus perforatas, post annos circiter viginti profero in lucem, quales pari tempore absentes, cum domum rediit, Ulysses invenire potuisset. Proinde peto ut praesentibus ludicris libenter ignoscas. Illud vero nec verecunde, nec impudenter injungo, ut quod ipse de familiaris mei integro libro pronuntiavi, hoc tu quasi sollicitatus exempli necessitate de meo sentias. Vale.
EPISTOLA XIV. Sidonius Burgundioni suo salutem.
Dupliciter excrucior quod nostrum uterque lecto tenetur. Nihil enim est durius quam cum praesentes amici dividuntur communione languoris. Quippe si accidat, ut nec intra unum conclave decumbant, nulla (0633C)sunt verba, nulla sunt solatia, nulla denique mutui oratus vicissitudo. Itaque singulis moeror ingens, isque plus de altero: nam parum possis, quanquam et infirmus, periclitante quem diligas, tibi timere. Sed Deus mihi, fili amantissime, pro te paventi validissimum scrupulum excussit, quia pristinas incipis vires recuperare. Diceris enim jam velle consurgere, quodque plus opto, jam posse. Me certe taliter consulis, et sollicitudine prope praecoqua quaestiunculis litterarum, jam quasi ex asse vegetus exerces, audire plus ambiens, etsi adhuc aeger, Socratem de moribus, 278 quam Hippocratem de corporibus disputantem. Dignus omnino quem plausibilibus Roma foveret ulnis, quoque recitante crepitantis Athenaei subsellia cuneata quaterentur. (0634A)Quod procul dubio consequebare, si pacis locique conditio permitteret, ut illic senatoriae juventutis contubernio mixtus erudirere. Cujus te gloriae pariter ac famae capacem, de orationis tuae qualitate conjecto: in qua decentissime te nuper pronuntiante, quae quidem scripseras extemporaliter, admirabantur benevoli, mirabantur superbi, morabantur periti. Sed ne impudenter verecundiam tuam laudibus nimiis ultro premamus, praeconia tua justius de te, quam tibi scribimus. Hoc potius, unde est causa sermonis, intromittamus. Igitur interrogas per pugillatorem, quos recurrentes asseram versus, ut celer explicem, sed sub exemplo. Ii nimirum sunt recurrentes, qui metro stante, neque litteris loco motis, ut ab exordio ad terminum, sic a fine releguntur ad (0634B)summum. Sic est illud antiquum: Roma tibi subito motibus ibit amor. Et illud: Sole medere pede, ede perede melos. Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata, et si non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur: ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum) quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu, publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus, subdita culta viae inundaverat, 279 quanquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem, nil superna venae perennis pondera inflarent. Igitur istic (nam viator adveneram) dum magis ripam (0634C)quam vadum quaero, tali jocatus epigrammate, per turbulenti terga torrentis his saltem pedibus incessi. Praecipiti modo quod decurrit tramite flumen, Tempore consumptum jam cito deficiet. Hoc si recurras, ita legitur: Deficiet cito jam consumptum tempore flumen, Tramite decurrit quod modo praecipiti.
Ecce habes versus, quorum syllabatim mirere rationem. Caeterum pompam quam non habent, non docebunt. Sufficienter indicasse me suspicor, quod tu requirendum existimasti. Simile quiddam facis et ipse si proposita restituas, aeque diverso, quae repeteris expedias. Namque eminet tibi thematis celeberrimi votiva redhibitio, laus videlicet peroranda, (0635A)quam ediderat, Caesaris Julii. Quae materia tam grandis est, ut studentum si quis fuerit ille copiosissimus, nihil amplius in ipsa debeat cavere, quam ne quid minus dicat. Nam si omittantur quae titulis dictatoris invicti scripta Patavinis sunt voluminibus; quis opera Suetonii, quis Juventii Martialis historiam, quisve ad extremum Balbi ephemeridem fando adaequaverit? Sed tuis ceris haec reservamus. Officii magis nostri est auditoribus scamna componere, et praeparare aures fragoribus intonaturis: dumque virtutes tu dicis alienas, nos moliamur 280 tuas dicere. Neque vereare me quospiam judices Catonianos advocaturum, qui modo invidiam, modo ignorantiam suam fictae severitatis velamine tegant: quanquam imperitis venia debetur. Caeterum quisquis (0635B)ita malus est, ut intelligat bene scripta, nec tamen laudet, hunc boni intelligunt, nec tamen laudant. Proinde curas tuas hoc metu absolvo: faventes audient cuncti, cuncti foventes, gaudiisque quae facies recitaturus, una fruemur. Nam plerique laudabunt facundiam tuam, plurimi ingenium, toti pudorem. Non enim minus laudi feretur, adolescentem, vel quod est pulchrius, pene adhuc puerum, de palaestra publici examinis tam morum referre suffragia, quam litterarum. Vale.
EPISTOLA XV.
Sidonius Gelasio suo salutem.
Probas, neque deprecor, me deliquisse: deliqui quippe, qui necdum nomine tuo ullas operi meo litteras (0635C)junxerim. Sed tamen scribis tum quod erraverim veniabile fore: si quod et ipse decantes mittam ab exemplo: quia scilicet, Tonantio meo, ad parem causam futuras usui litteras bimetras miserim. Praeter hoc quereris paginam meam, si resolvatur in lusum, solis hendecasyllabis frequentari. Qua de re trochaica garrulitate suspensa, senariolos aliquos plus requiris. Servio injunctis: tu modo placidus accipias: si veodam hanc ipsam mavis vocare, sive eclogam. Nam metrum diu infrequentatum durius texitur.
281 Jubes, amice, nostra per volumina
Modis resultet incitatioribus
Ferox iambus, et trochaeus hactenus,
Pigrasque bigas et quaterna tempora
Spondaeus addat, ut moram volucripes
Habeat parum per insitam trimetria:
(0636A)Resonetque mixtus ille pes celerrimus,
Bene nuncupatus quondam ab arte Pyrricha,
Loco locandus undecunque in ultimo:
Spondam daturus et subinde versui,
Modo in priore parte, nunc in extima,
Anapaestus, ipse quanquam et absolutius
Pronuntietur, cum secuta tertia
Geminae brevique longa adhaeret syllaba.
Quae temperare vix callet gregarius
Poeta, ut ipse cernis esse Sollium.
In pectine errat, nec per ora concava
Vaga lingua flexum competenter explicat.
Epos sed istud aptius paraverit
Leo, Leonis aut secutus orbitas
Cantu in Latino, cum prior sit Attico,
Consentiorum qui superstes est patri,
Fide, voce, metris, ad fluenta Pegasi
Cecinisse dictus omniforme canticum;
Quotiesque verba Graia carminaverit,
Tenuisse celsa junctus astra Pindaro,
Montemque victor isse per biverticem
Nulli secundus inter astra Delphica.
At uterque vatum, si lyrae poeticae
(0636B)Latiare carmen aptet absque Dorico,
282 Venusina Flacce plectra ineptus exseras,
Japygisque verna cycnus Aufidi,
Atacem tonare cum suis oloribus,
Cana et canora colla victus ingemas.
Nec ista sola sunt perita pectora,
Licet et peritis haec peritiora sint:
Severianus ista rhetor altius,
Afer vaferque Domnulus politius,
Scholasticusque sub rotundioribus
Petrus camenis dictitasset acrius:
Epistolaris usquequaque nec stylus
Virum vetaret, ut stupenda pangeret
Potuisset ista semper efficacius,
Humo atque gente cretus in Ligustide
Proculus, melodis insonare pulsibus,
Limans faceta quaeque sic poemata,
Venetam lacessat ut favore Mantuam:
Homericaeque par et ipse gloriae,
Rotas Maronis arte sectans compari.
Ego corde et ore jure despicabilis,
Quid inter hosce te rogante garriam,
(0636C)Loquacitatis impudentiam probans,
Animique vota destituta litteris;
Sed quid negabo, nec pudore territus?
Amor timere nescit: inde parui.
Ignosce desueta repetenti, atque ob impleta quae jusseras, nihil amplius quam raritatis indulgentiam praestolaturo. Caeterum mihi similia post si jusseris, quo queam magis fieri obsequens, curabis ad vicem carminis, aut dictare quae cantem, aut saltare quae rideam. Vale.
283 EPISTOLA XVI. Sidonius Firmino suo salutem.
Si recordaris, domine fili, hoc mihi injunxeras, ut hic nonus libellus, peculiariter tibi dictatus, caeteris octo copularetur, quos ad Constantium scripsi, virum singularis ingenii, salutaris consilii certe in tractatibus (0637A)publicis caeteros eloquentes, seu diversa, sive paria decernat, praestantioris facundiae dotibus antecellentem. Sponsio impleta est, non quidem exacte, sed vel instanter. Nam peragratis forte dioecesibus, cum domum veni, si quod schedium temere jacens chartulis putribus ac veternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum jussa complerem; licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina, et calamo durior gutta, quam judicasses imprimentibus digitis non fluere, sed frangi. Sic quoque tamen compotem officii prius agere curavi, quam duodecimum nostrum, quem Numae mensem vos nuncupatis, Favonius flatu teporo, pluviisque natalibus maritaret. Restat ut te (0637B)arbitro non reposcamus res omnino discrepantissimas, maturitatem celeritatemque. Nam quotiens liber quispiam scribi cito jubetur, non tantum honorem spectat auctor a merito, quantum ab obsequio. De reliquo, quia tibi nuper ad Gelasium virum sat benignissimum missos iambicos placuisse pronuntias, per hos te quoque Mitylenaei oppidi vernulas munerabor.
Jam per alternum pelagus loquendi
Egit audacem mea cymba cursum; 284
Nec bipertito timuit fluento
Flectere clavum.
Solvit antennas, legit alta vela,
Palmulam ponit manus, atque transtris
Littori junctis, petit osculandum
Saltus arenam.
Mussitans quanquam chorus invidorum
Prodat irritu rabiem canino,
Nil palam sane loquitur, pavetque
(0637C)Publica puncta.
Verberant puppem, quatiunt carinam.
Ventilant spondas laterum rotundas,
Arborem circa volitant sinistrae
Sibila linguae.
Nos tamen rectam comite arte proram,
(0638A)Nil tumescentes veriti procellas,
Sistimus portu, geminae potiti
Fronde coronae:
Quam mihi indulsit populus Quirini,
Blattifer vel quam tribuit senatus,
Quam peritorum dedit ordo consors
Judiciorum.
Cum meis poni statuam perennem
Nerva Trajanus titulis videret,
Inter auctores utriusque fixam
Bibliothecae.
Quamque post visus prope post bilustre
Tempus, accepi capiens honorem,
Qui patrum ac plebis simul unus olim
Jura gubernat.
Praeter heroos, joca multa multis
285 Texui pannis; elegos frequenter
Subditos senis pedibus rotavi
Commate bino.
Nunc per undenas equitare suetus
Syllabas, lusi celer; atque metro
Sapphico creber cecini, citato
(0638B)Rarus iambo.
Nec recordari queo quanta quodam
Scripserim primo juvenis calore:
Unde pars major utinam taceri
Possit et abdi.
Nam senectutis propiore meta,
Quidquid extremis sociamur annis,
Plus pudet, si quid leve lusit aetas,
Nunc reminisci.
Quod perhorrescens, ad epistolarum
Transtuli cultum genus omne curae:
Ne reus cantu petulantiore,
Sim reus actu.
Neu puter solvi per amoena dicta,
Schema si chartis phalerasque jungam:
Clerici ne quid maculet rigorem
Fama poetae.
Denique ad quodvis epigramma posthac
Non ferar pronus, teneroque metro,
Vel gravi, nullum cito cogar exhinc
Promere carmen.
Persecutorum nisi, quaestiones
Forsitan dicam, meritosque coelum
(0638C)Martyres mortis pretio parasse
Praemia vitae.
286 E quibus primum mihi psallat hymnus
Qui Tolosatem tenuit cathedram,
De gradu summo capitoliorum
Praecipitatum,
(0639A)Quem negatorem Jovis ac Minervae,
Et crucis Christi bona confitentem,
Vixit ad tauri latus injungati
Plebs furibunda:
Ut per abruptum bove concitato,
Spargere cursus lacerum cadaver,
Cautibus tinctis calida soluti
Pulte cerebri,
Post Saturninum, volo plectra cantent,
Quos patronorum reliquos probavi
Anxio duros mihi per labores
Auxiliatos.
(0640A)Singulos quos nunc pia nuncupatim
Non valent versu cohibere verba,
Quos tamen chordae nequeunt sonare,
Corda sonabunt.
Redeamus in finem ad oratorium stylum, materiam praesentem proposito semel ordine terminaturi: ne si epilogis musicis opus prosarium clauserimus, secundum regulas Flacci, ubi amphora coepit institui, urceus potius exisse videatur. Vale.