Migne Patrologia Latina Tomus 136
Epistolae
Epistolae (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0684A
521 EPISTOLAE PRIMA. AD PATRICUM De corpore et sanguine Domini. 136.0643D|
PATRICO RATHERIUS, misero miserrimus.
136.0644D| Interrogasti quemdam nuper, quando scilicet Dominus noster Conradus ordines exercuit ecclesiasticos 522 loco qui dicitur Horna; tu apte [ f., aperte], sed more [ f. subauditur tuo], hoc 136.0645A| est explorative, non caritative, utrum missam, cantassem ipsius hebdomadae tempore. Respondeo ipse, utinam neque ego, noque tu in Dominica nativitate; ego enim raro, et hoc, proh dolor! indignissime; tu quotidie, et hoc in candida veste, quam, ut reor, Deus nulli in corpore pluris pendit, in mente quam tibi, ut et mihi, nigriorem fuligine, non nihil timeo, mihi crede. Septimo enim illi vitio, 523 quod Deus detestatur, anima te servire cognosco (et utinam solus!) instantissime. Unde quis e nobis duobus, uno rarissime, altero quotidie eucharistiam indigne sumentibus, periculosius eamdem accipiat (I Cor. II, 27), Apostolo dimittamus judicare; Joannis vero Chrysostomi super ejusdem ad Hebraeos Epistolam si studiose legeremus 136.0645B| uterque sermones, et me ab omnimoda, et te, credo, a quotidiana compescerent missarum celebratione.
- 2.
Scandalizatum te quoque mihi balneo in vigilia circumcisionis Domini dum audio, mirari satis mundissimam castissimi corporis tui munditiam non valeo, inexpertem scilicet legi peccati subacta caro quid nolente etiam patiatur animo nisi, 136.0646A| forte pollutum sancta tractare absque duplici lavacri purgamine tua liceat auctoritate. Sed, Mundamini, ait, qui fertis vasa Domini (Isai. LII, 11); et, Sanctificamini saepe dicitur, dum quidlibet sanctum in Veteri atque umbratico etiam Testamento agendum decernitur: et ad David de panibus propositionis propter necessitatem sumendis: Si mundi sunt, inquit, pueri (I Reg. XXI, 4).
- 3.
Sed forte transitorie accipis, aut etiam figurate te dicere ipse putas, dum accipienti loqueris: Corpus Domini nostri Jesu Christi propitietur tibi in vitam aeternam. Quod si ita est; caecitas tui intellectus magis est dolenda et instruenda, quam miranda et irridenda, qua scilicet praesumptionis foveam declinare nesciens, frequentare quod ignoras cujus 136.0646B| virtutis sit, minime cessas. Sed crede, frater, quia sicut in Cana Galileae vinum Dei imperio verum et non figurativum fuit ex aqua factum; ista istud Dei benedictione vinum, verus et non figurativus efficitur sanguis, et caro panis. Quod si sapor idem manet, et color ita se haberi dissuadent, propono tibi aliud. Credis auctoritati Scripturae, quae dicit hominem de limo terrae formatum? Non dubito 136.0647A| credere te responsurum. Nosti praeterea dictum: Pulvis es, et in pulverem reverteris? (Gen. III, 19.) Novi, reor, ais, et credo ita esse. Ergo pulvis es. homo, quem coram vides, et cinis. Est utique, inquis, quia de limo est factus. Quae igitur haec figura limi? Nulla: terram potius vocitem. Terrae aliqua? Non aliqua. Et tamen terra homo 524 est? Est. Quid de limi figura? Transfigurata est operantis sapientia. Manet tamen substantia? Manet. Ita ergo et hic manente colore, atque sapore, eadem sapientia operante, veram carnem et sanguinem, quod percipis, esse crede; sicut e contra mutata in specie hominis [ f., limi specie] creatione, limi tamen substantiam manere non diffiteris.
- 4.
Sed cujus corporis caro sit ista, rogas, 136.0647B| importune forsitan, ut sese vanitas habet humanae curiositatis, et unde, et a [ al., vel aquo] quo succisa, et si delata i p sa, et panis forsitan invisibiliter sublatus, aut ipse panis in carnem mutatus. Isti etenim sunt, ut reor, lapides, quibus bestia, id est carnale cor, et animalis homo, qui non percipit ea quae sunt spiritus Dei (I Cor. II, 14), lapidatur; si montem mysteriorum Dei tangere praesumpserit (Hebr. XII, 20). Evangelium itaque interrogemus: Accipiens, inquit, panem Jesus, gratias egit, et dedit eis dicens: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Similiter et calicem postquam coenavit, dicens: Hic est calix sanguinis mei et novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 26; I Cor. II, 24). 136.0647C| Habes cujus sit corporis caro ista et sanguis, tanto certius, quanto veritatis ejusdem, quae loquitur, voce 136.0648A| instructus. De caeteris, quaeso, ne solliciteris, quandoquidem mysterium esse audis, et hoc fidei: nam si mysterium est, non valet comprehendi: si fidei, debet credi, non vero discuti.
525 EPISTOLA II. AD WIDONEM ET SOBBONEM ARCHIEPISCOPOS GODESCALCUM ET AURELIUM EPISCOPOS.
Sanctissimis atque dulcissimis patribus WIDONI atque SOBBONI archiepiscopis, GODESCALCO et AURELIO praesulibus RATHERIUS peccator et exsul.
Nisi deesset, Patres reverendissimi, [quod et maxime angustias miserrime depromit miseriae] schedula; excusationem condignam non contumacis quidem, sed inefficacis depromerem inobedientiae prosecutione multidica, ceu scilicet competeret 136.0648B| dominis dignissimis, pontificibus felicissimis ab indignissimo omniumque infelicissimo, quanquam et Dei misericordia coepiscopo. Sed quid agam? Quod nequivi digniloquio suggerere, satagam parviloquio. Ea, Domini, quam maxime causa est, quod juxta vestrum non occurri vestrae dominationi praeceptum, quod juris ipse non sum proprii, et demum quod nemo in sese tentat descendere. De seniore vero aliquid sinistri sentire, nedum dicere (prudentibus loquor) scelus judico exsecrabile. Explorandae vero causa qualitatis meae cujuslibet obtutibus me praesentari 526 non est necesse. Quantum enim [ subaudi spectat] ad pejus, id, juxta illud Terentianum, cunctus curat populus. Quantum vero spectat ad melius, gratia Dei sum, si quid sum; 136.0648C| millies vero minus ab eo, quod amicorum praeconiis efferor, omnimodis sum. Media inter haec 136.0649A| duo diversa omnibus infortunii mei late patet miseria, cui propter Deum dupliciter misereamini, quaeso, oratione scilicet suffragando, facultate juvando. Utroque enim hoc quam maxime indigeo; vosque et debitores fore, et ad debitum solvendum Dei misericordia abundare non nescio. Istud de caetero sudoris mei vestro examini dirigo opusculum, quod charitative relegatis propter Deum. Valete in Domino ubique memores nostri.
527 EPISTOLA III. AD ROTBERTUM ARCHIEPISCOPUM.
Domino reverendissimo ROTBERTO archipraesulum nobilissimo RATHERIUS servus fidelissimus.
- 1.
Non condignas quidem, verum uberrimas vestro dominatui, pater amantissime, refero gratiarum 136.0649B| mercedes pro collatis a vestra claritudine modicitati meae promissionaliter beneficiorum praerogativis: optans ut qui inspiravit promittere, praestet taliter et perficere, ut et a nostra parvitate promptissimam servitii vicissitudinem, et ab ipso aeternam proinde mereamini recipere mercedem. Studuisse me caeterum, ut ad vestrae respondeam interrogata dominationis, nullis, postquam isthinc abii, fateor, libris; oblitum vero ex his, quae didiceram, doleo multa nimis: unde me indigere doceri quam docere convenire profiteor magis, qui licet in ipsis initiis quorumdam quaestiunculis 136.0650A| Mediolanensium haud leviter pulsatus, quaedam ex his, quae vos requirere non ambigo, visus sum praelibasse; infulatus hac, qua Dei misericordia fungor sarcina, illud statim desii agere, injunctum mihi hoc officio cogitans in Dei potius lege die ac nocte meditari debere. 528
- 2.
Naucipendens itaque quid mendax Graecia, quid poetica garrulitas semper de falsitate referat ornata; his ediscendis dedi operam, quae mera Latinitas et apostolicorum virorum promulgavit sincerissima puritas: posthabens fontem Caballinum, bicipitemque Parnassum, vitae fontem si cognoscerem, non solum ad salutem, verum ad peritiam credidi, Christum videlicet Jesum et hunc crucifixum (I Cor. II, 2), in capiteque ecclesiae anguli 136.0650B| positum (Matth. XXI, 42). Nam etsi alienigenam prisca non prohibeamur ducere lege; tamen nisi prius raso capite, caeterisque superfluis non sine mysterio, ut melius nostis, recisis, ducatur legitime, Syromasten Phineen compellimur formidare (Num. XXV, 7); cum et vasa aurea vel argentea ex Aegypto furari non ideo sit Jacobitis [ id est Israelitis filiis Jacob] praeceptum, ut in eodem quo apud eos maneret officio, sed ut spoliata gente reproba, populus ditaretur Hebraeorum eisdem copiis, postea qui Domini comeret templum. Servus vero ille nequam de Evangelio ideo damnationis aeternae 136.0651A| addictus est elogio, quia talentum intellectus maluit terrae mandare, quam coelo penitus destinare (Matth. XXV, 28). Quae similitudo, ut reor, monet inter caetera, me peccatorem tantillum ingenioli, quod Deo sum assecutus largiente, illo potius acui oportere, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quam terrenae vanitati committere, et nihil aliud exinde, nisi ventum inanem, nec sine detrimento animae maximo captare.
- 3.
Sed cui ego, vel quorsum ista? Sileat tandem iners loquacitas, cedat tandem urbanitati 529 excusata saltem rusticitas. Librum propterea me tollere difficultas prohibuit ullum praeter istum, quem vestrae, Domine mi, dirigo legendum fidei, mihique ocius remittendum: legendum ut inepta 136.0651B| per vos emendentur ejusdem; remittendum ut eum regrediens [ f. regredientem] habere valeam comitem. Maximam de caetero in vestra clementia habere desiderans fiduciam, de servitio vestro me, precor, potestative commonefaciatis; paratissimum namque ad omnia, quae libuerit praecipere, me pro posse noveritis esse. Destinam vero alicujus suffragii si destitutioni parvitatis meae quamlibet dignamini praerogare; scit Dominus meus optime, quem obinde remuneratorem debeat sperare. Valere feliciter nostrique meminisse clementer vestram optamus fine tenus claritudinem, ad laudem et gloriam ipsius, qui per saecula benedictus, vestrum conservet, rogamus, perenniter decus. Amen .
EPISTOLA IV. AD BRUNONEM 136.0651C|
Domino servulus, decentissimo indignissimus, 136.0652A| BRUNONI RATHERIUS, servitium fidelissimo fidelius, cum continuis orationibus.
Nihil dignius probitate, insignius claritudine, ingenio acutius, sani dico intellectus, in nostri ordinis valens invenire hominibus, opusculum hoc examini quoque vestri 530 dirigo dominatus, studens et illud correctius recipere, et notitiam nostri per hoc vestrae generositati ingerere. Praefixum ergo quodammodo meae qualitatis in eo cernentes tenorem, quid, barbarus vobis licet, in vestro servitio nequeam valeamve agere, optime potestis perpendere. Si itaque placet opus, placeat et operis exsecutor servulus. Nec dedignemini suggerere, tantillum cognoscere; forsitan enim inter millia praestantiorum et iste suum obtinebit locum. 136.0652B| Potestis autem, si libet, eumdem et ad servitium adipisci; abesse enim tenaciam remotissime vobis audivi, cum et adsint decentiae mores illi, quos in saeculi hujus divitibus divinitas merito semper ambivit. Remota igitur difficultate, utimini potestate, scientes me hoc inhianter ambire. Praesaga enim mens quasi divinare videtur, meam per vestram claritudinem relevandam destitutionem: tantum condignam congruamque vestro dominatui impendere valeam servitutem, fidelis ad vestrum decus vestri per omnia clientulus, commendatorque per cuncta fidissimus. Cujus et optatu, nostroque precamur contingat rogatu, ut qui eumorfam vestrae decentiae indolem regali concessit prosapia pollere, eo usque dignetur et provehere, ut et in hodierni 136.0652C| temporis clero non minus sint vobis omnia penitus infra, et in futuro nil inter eos inveniri valeat supra. Carmina istic subnexui, ut quidam assolent, 136.0653A| nulla; non sum enim, mihi credite, poeta; quanquam nec lateat me poetriae penitus regula. Diffusiorem namque sum semper amplexus sermonem, obscuritatis odio diffugiens contractiorem.
531-532 ADMONITIO IN TRES SEQUENTES EPISTOLAS.
- I.
Tres sequentes epistolae eodem ordine hic proferentur, quo exstant in ms. codice Lobiensi, qui unus eas ad nos transmisit. Ex ipso enim editae fuerunt, quinta et septima a Joanne Chapeauvillio primum [t. I Gest. pont. Tungren.], et dein ab Acherio [t. I Spicil. nov. edit.], sexta vero a PP. Martene et Durando [t. IX Collect. vet. Script.]. Quinta porro epistola subinde inserta fuerat a Fulcuino Gestis abbatum Lobiensium cap. 19; at ejus tantum initium in Lobiensi Fulcuini codice inventum, uti et in vulgatis Gestis legitur. Has omnes 136.0653B| uno tempore, eodemque consilio scriptas suadent similes, quae in omnibus continentur sententiae. Ratherius enim se ab episcopatu Veronensi ejectum, aliumque in suam sedem intrusum, se rebus omnibus desertum, ac monasterii solitudinem cogitantem aeque in omnibus praefert. A qua tamen cogitatione se abductum indicat nonnullorum obloquiis, quibus nisi responderet in judicio canonico, criminosus aut fugax judicaretur. Hinc deposito consilio monasticae solitudinis repetendae canonicum judicium postulat, tum in epistola quinta ad pontificem, tum in septima ad episcopos, ut in eo decidatur num ipse an aemulus ejus legitimus Veronensis episcopus sit; cumque Romanum judicium expeditius futurum videret, in epistola sexta ad omnes fideles Christianorum opem efflagitat, ut iter Romam conficere possit. In Germania, quo sese receperat, has epistolas scripsisse colligere licebit ex not. 1337 ad epist. VI.
- II.
Quo autem tempore seu anno scriptae fuerint, 136.0653C| difficultatem facessit epistola V ad Joannem pontificem, quae in margine Acherianae editionis missa traditur ad Joannem XIII. Id vero nulla ratione dici potest, cum Ratherium sub Joanne XII suae Ecclesiae jam restitutum certis documentis liqueat. Enimvero ipse etiam in Itinerario lucubrato Joanne XIII pontifice, num. 4, se suae sedi redditum tradit praecepto apostolici, qui tunc Romanae praeerat sedi; ubi adverbio tunc eum pontificem, quo praecipiente fuerat restitutus, jam vita functum significat. De Joanne XI cogitari nequit, cum in ipsa epistola nonnulla referantur, quae ad annum pertinent 941, multo post Joannis XI mortem. Hinc epistolae inscriptionem Joanni XII convenire dubitandum non est; et alii quidem eamdem epistolam adscribendam putant anno circiter 956, quo ille pontificatum iniit; alii vero anno 961 aut 962, paulo antequam Ratherius suae sedi restitueretur. Qui eam assignant anno 961 vel 962, corrigere coguntur ipsius epistolae textum 136.0653D| num. 1, ubi auctor se calamitates passum prodit per annos jam viginti, ac triginta legendum censent. Nisi vero aliquid aliunde cogat, vulgatam lectionem viginti, quae item est lectio codicis, deserendam non credimus.
- III.
Obtrudunt illa epistolae verba num. 8: Interjecto dehinc tempore, cum gloriosissimus atque piissimus, cunctoque celebratissimus orbe rex noster Italiam introisset, adfui cum ejus clarissimo filio, tentans, si daretur optio, ut meo restituerer loco. Haec autem illi intelligenda existimant de secundo Ottonis I adventu in Italiam anno 961; putantque anno sequenti 962 eodem venisse Ratherium cum ipsius filio Ottone II, et hac occasione arrepta, scripsisse epistolam ad Joannem XII, quae Ottone agente, et concilio Papiensi subinde celebrato, restitutionis effectum obtinuerit. Huc nimirum referunt aliud Ratherii testimonium in Itinerario num. 4, quo se misericordia piissimi Caesaris, praecepto apostolici, 136.0654A| qui tunc Romanae praeerat sedi, judicio episcoporum synodaliter restitutum tradit. At recitatum epistolae textum non de secundo, sed de primo Ottonis ingressu in Italiam anno 951 accipiendum esse, filium autem Ottonis, quocum adfuit Ratherius, non esse Ottonem secundum, sed Luitulfum ducem, nobis certissimum est. In hanc rem expendenda sunt, quae in eadem epistola statim subjiciuntur. Sed impedivit, quod alterum illic institutum 533-534 rex invenit, Milonis scilicet nepotulum . . . . . cui quidem Manasses sedem vendiderat. Hic agitur de Milone episcopo Milonis comitis nepotulo, cui Manasses episcopatum vendiderat. Hunc autem Milonem sedem Veronensem tenuisse anno 951, ex documento Ecclesiae S. Stephani, quod Joannes Baptista Perettus vidit [Catalog. Ep. Veronen., pag. 61], manifestum est. Hoc porro anno 951 Otto rex et filius ejus Luitulfus in Italiam venerunt: Otto autem secundus non venit anno 962, ut illi existimant, sed tantum anno 967; cum jamdiu ante Ratherius episcopatui 136.0654B| Veronensi fuisset restitutus. Neque Ottonis secundi adventum in Italiam anno 902 astruunt documenta anni ejusdem, quibus Ottonis imperatoris, et Ottonis ejus filii in Italia regis annus primus signatur. Cum enim Otto pater sub autumnum anni 961 secundum iter in Italiam suscepit, Ottonem filium puerulum suum secum non duxit, sed Gullielmi archiepiscopi Moguntini curae commisit, ut continuator Reginonis et annalista Saxo tradunt. Ea autem documenta id unum probant, Ottonem patrem, cum anno 962 ad imperium ascendit, effecisse ut filius Otto, quem anno praecedenti Germaniae regem eligendum curaverat, Italiae quoque rex, licet absens, proclamaretur. Si igitur illud epistolae testimonium de primo Ottonis adventu in Italiam, et de filio ejus Luitulfo intelligendum est; nihil hinc nos cogit eam epistolam rejicere in annum 962. Equidem in eadem epistola eodem num. 8 subditur, Ratherium, licet ea occasione venisset in Italiam ut episcopatum recuperaret, 136.0654C| restitutionem tamen non obtinuisse, sed potius debuisse cedere regiae majestati: quae non conveniunt adventui Ottonis secundo, quo re ipsa fuit restitutus.
- IV.
Cum vero anno 951 non congruat epistolae inscriptio ad Joannem XII, qui ad Romanam sedem promotus fuit anno tantum 956; hoc autem anno Luitulfus Ottonis filius iterum venerit in Italiam, ut Berengarium II ex Italico regno expelleret: alii recitatum epistolae testimonium non de primo, sed de hoc aliero Luitulfi adventu interpretantur, ita ut Ratherius e Leodicensi sede pulsus, anno tantum 956 una cum eo Ottonis filio in Italiam advenerit. Hoc Ratherii iter in Italiam post ejus expulsionem ex episcopatu Leodicensi probari existimant ex Fulcuino, qui cap. XXIV ait: Exacto in hac destitutione sua (scilicet post eam expulsionem) Ratherius ferme biennio . . . . . Italiam revertitur. In Veronensi autem sede invento Milone episcopo, qui, ne Luitulfi ope 136.0654D| Ratherii restitutio fieret, impedimento erat; Joannis XII recens electi judicium eum implorasse censent hac epistola, quam idcirco post annos jam viginti suarum calamitatum (sumpto initio a captivitate anni 935) scriptam arbitrantur.
- V.
Huic vero sententiae assentiri non possumus. Neque enim Ratherius in descripto epistolae testimonio se profectum ait in Italiam cum Ottonis filio tantum, sed cum rex noster Italiam introisset, adfui cum filio, etc., nec se a recuperando episcopatu impeditum affirmat, quia idem filius, sed quia ipse rex alterum illic institutum invenit. Venerant ergo in Italiam et rex pater et filius, cum Ratherius huc contendit. Illud ergo epistolae testimonium, quod de filio Luitulfo accipiendum vidimus, ad adventum pertinet anni 951, quo uterque in Italia fuit. Fulcuini autem verba aliquid mendi habere, et alio sensu esse explicanda in auctoris Vita § 13 probavimus. Nihil igitur suppetit pro constituendo Ratherii 136.0655A| itinere in Italiam anno 956, cum econtra iter ejus ab anno 951 excludi non possit. Num vero huic anno affigi potest etiam epistola ad Joannem XII, qui tum nondum pontificatum adierat?
- VI.
Antequam nostram hac in re proferamus sententiam, animadvertendum vel maxime est, nonnulla eidem epistolae inesse, quae tempus anterius anno 956 plane videntur exigere. Etenim primo Ratherius inquiens num. 5: Comprehendit me Berengarius instinctu Manasse sanctissimi archiepiscopi, et qui jure locum obtineat Ambrosii (obtineat inquit, non obtinuerit ), Manassem procul dubio in Mediolanensi sede adhuc, dum haec scriberet, locatum praesumit. Is autem eamdem sedem dimiserat anno 953. Adde quod num. 7 eumdem Manassem pluribus episcopatibus praeesse tradit, nulli autem prodesse: quae nulli anno post annum 953 convenire queunt, uti patebit ex not. Secundo num. 8 sermonem faciens de Milone episcopo, Milonis comitis nepotulo, qui anno 951 jam erat Veronensis episcopus ordinatus, ait 136.0655B| summum pontificem alloquens: Sed fautores hujusmodi ordinationis licentiam se accepisse gloriantur ab apostolatu vestrae dominationis: et in sequentibus se cessisse tradit apostolicae vestrae auctoritati ac divinae dispositioni tribuisse, quod idem pontifex fecisset; additque: Vestram credo paternitatem nec voluisse, neque ausam fuisse contra legem canonicam alicui quidlibet agendi dare licentiam. Haec sane scripta apparent ad eum pontificem, qui apostolicae sedi praeerat, dum Milo ordinatus 535-536 fuit; ac propterea ipsi hujus ordinationis licentia a Milonis fautoribus tribuebatur. Hoc autem tempore, ordinationis scilicet Milonis sub annum 951, non Joannes XII, sed Agapetus II Romanam sedem tenebat, qui ad eam evectus anno 946, obiit anno 956. Tertio n. 9 subdit, se quidem hanc apostolicam dispositionem, qua idem Milo in Veronensi sede constitutus videbatur, reveritum, de repetendo suo monasterio cogitasse: at praecavens, ait, ne . . . . aestimer non vocatus 136.0655C| quidem, sed provocatus, judicium me velle delitescendo effugere, ad pedes apostolatus vestri me prosterno, et quis e nobis duobus, cum una ecclesiae sedes duos non admittat sedentes, episcopus sit, audire cupio; ejusdemque pontificis sententiam efflagitans, ad finem usque epistolae ita prosequitur, ut ejus pontificis judicium quaerere videatur, qui ordinationi Milonis licentiam dedisse ferebatur. Haec autem congruunt ei tempori, quo Ratherius sub Agapeto II una cum Luitulfo venit in Italiam, et Milonem ordinatum reperit. Eidem quoque tempori, seu exeunti anno 951, vel ineunti anno 952 strictius conveniunt anni viginti inchoati, quibus se omnigeno calamitatum genere fatigatum pronuntiat num. 1. Siquidem jam inde a sui episcopatus initiis, id est ab anno 932, plura ab Hugone rege se pertulisse narrat num. 5, et similiter num. 1, ab ipso ordinationis die destinatus sum, inquit, quam hic deploro, perditioni. Totus itaque epistolae quintae contextus cum anno 951 vel 136.0655D| 952 aptissime concinit.
- VII.
Idem tempus multo magis efflagitant aliarum quoque epistolarum VI et VII, quae insimul exaratae fuerunt, contextus et rerum gestarum series. Nihil ex iis, quae in eisdem epistolis narrantur, posterius est anno 951 et 952. Postrema quae profertur vicissitudo illa est, cum post secundam expulsionem, quae accidit anno 948, e Germania quo sese receperat, Italiam reversus anno 951, ut episcopatum recuperaret, invento in episcopali sede Milone, de recuperando episcopatu despondens, initio quidem monasterii solitudinem repetere cogitabat, et hoc consilio rediit in Germaniam; at auditis oblocutionibus nonnullorum queis episcopatu juste privatus tradebatur, ne divulgatam criminationem sua fuga comprobaret, 136.0656A| adeundi monasterii consilium deponendum, et appellationem apud Romanum pontificem, atque ad omnes episcopos interponendam, charitativumque Romano itineri suscipiendo subsidium a Christianis petendum decrevit. Nonne haec gesta noscuntur statim ipso anno 951, vel ineunte anno 952, cum recuperandi episcopatus spem omnem interceptam deprehendit? Cum porro affirmet epist. VI, post desertam ultimo tempore Italiam nusquam aliqua mihi vel hospitii quies, nusquam aliquod suffragium nisi locus misericordium, quos fuisse Germanos episcopos indicat epist. V, num. 2; cumque perspicue insinuet se a repetendae solitudinis consilio deductum non adiisse monasterium, nec ullibi certam sedem nactum fuisse: haec procul dubio omnium maxime repugnant anno 956, et multo magis anno 962. Etenim ante annum 956 a Brunone receptus, apud eum aliquandiu vixit: mox Leodicensem cathedram anno et amplius obtinuit, ac tandem ab ea exclusus, ut haberet unde viveret, monasterio praefectus fuit. Si vero ponatur 136.0656B| annus 951 vel 952, cum omnium epistolarum contextus, tum rerum gestarum series aequissime congruent.
- VIII.
Una obstat inscriptio epistolae quintae, quae non ad Joannem pontificem, sed ad Agapetum data dicenda esset. Quid autem sentiendum? Cum gravissima sint quae ex epistolarum contextu et historia exigunt annum 951 vel 952 sub Agapeto II, nec repudiari possit epistolae quintae inscriptio unico licet exemplo Lobiensi fulta, quae Joannem praefert; id unum suspicari et conjicere licet, hanc epistolam cum aliis duabus scriptam quidem fuisse anno 951, vel ineunte anno 952 ad Agapetum II: at cum spes omnis obtinendi quidpiam evanuisset, eam tunc fuisse suppressam; ac dein Joanni XII inscriptam anno 956 aut 957, cum sub initium pontificatus ejus, Luitulfo in Italiam reverso atque victore spes recuperandae sedis Ratherio injecta fuit, vel saltem anno 961, cum de Ottonis reditu in eamdem Italiam 136.0656C| fama retulisset, ut Berengarium devinceret, et a Joanne XII imperator coronaretur. Mirum vero maxime accidet, Ratherium, mutata licet inscriptione, nihil in ipsius epistolae textu immutasse, nihilque eorum addidisse, quae sibi contigerunt post annum 952. Hinc dubitari potest, num hae litterae reipsa ad Joannem XII missae fuerint; et de aliis duabus, num ad eos, quibus inscribuntur, fuerint directae, non minus ambigendum est. Confer auctoris Vitam § 9 in fine. Harum trium epistolarum diligentissimam, nec inutilem collationem cum codice Lobiensi accepimus. 537 EPISTOLA V. AD JOANNEM SUMMUM PONTIFICEM.
Summo primae, hoc est Romanae, sedis pontifici, domino patriarchae reverendissimo JOANNI RATHERIUS 136.0656D| peccator et exsul.
- 1.
Parvitatis meae qualitatulam, omnigeno calamitatum genere per annos jam viginti fatigatam, et a pueritiae oris in oras senectutis per innumeros aerumnarum scopulos infelicissime devolutam, vestrae paternitatis provolvens vestigiis, domine reverendissime, archipraesulum archiepiscope, et, si de ullo mortalium jure dici possit, universalis papa nominande, precor in Omnipotentis amore, ut querelam miseriarum mearum patienter ac benigne suscipiatis, ejusque vice mihi vel sero succurratis, cujus ideo sedem obtinetis, ut portas inferi praevalere 136.0657A| adversus Ecclesiam non sinatis (Matth. XVI, 18), in quantum scilicet reniti, cum Dei ipsiusque adjutorio, valeatis. Quod si de persona conquerentis, vociferantis, et prae angustia clamantis requiritis; ego, ego sum, domine, miserrimus ille, qui Veronensibus datus episcopus, ipso, ut ita neque absurde loquar, die destinatus sum, quam hic deploro, perditioni. In cujus persecutione ita omnis pene quasi conjuravit mundus, ut miserrimo, omniumque etiam consanguineorum auxilio destitutissimo mihi visum saepissime sit, quod nullus fuerit tam justus, qui in me non exstiterit iniquissimus; tam munificus, qui non tenacissimus; tam pius, qui non crudelis; tam caeteris per humilitatem submissus, qui mihi non alter visus sit Tarquinius; tam verax, qui in 136.0657B| promisso vel ullum veritatis verbum mihi dicere sit dignatus, a summo scilicet nobilitatis usque ad infimum servitutis.
- 2.
Quod si aliquis excipi valet, excipiantur 538 Germani, ac solummodo et difficillime, abundante videlicet iniquitate, et refrigescente charitate (Matth. XXIV, 12), episcopi; qui, ut reor, si quid commodi mihi contulerunt, metu illius in decretalibus Alexandri papae egerunt (epist. II), qui ait: Quicunque ex vestro collegio fuerit, et ab auxilio eorum episcoporum, utique et destitutorum, se subtraxerit, non sacerdos, sed schismaticus judicabitur.
- 3.
Ego sum, domine, ego, quem Graecia Orienti, Hispania valet nuntiare Occidenti, se vidisse aut pallere tristitia, aut rubere prae verecundia; quem 136.0657C| jam ubique videri, atque ab omnibus gyrovagum pudet vocari. Miretur quis, quomodo quod cunctis erat canticum, vestro apostolatui quiverat fore celatum. Hoc ad meae quoque, peccatis merentibus, damnationis cumulum, quod nec apud vestram sacratissimam sedem, neque apud aliquem principum vel potentum, intercessorem invenire nunquam valui ullum. Ut autem quondam Paulus Caesarem (Act. 136.0658A| XXV, 11) ita ego appellabam Romanam sedem. Verum, ut strictim tacta dilucidem, et quo valeo succinctius; Notgero faustae recordationis episcopo meliora, ut remur, petente, datum episcopium est meo domino Hilduino, jure stipendiario, promisso regis ( id est Hugonis regis Italiae), qui me tunc oppido, ut credebatur, diligebat, manente, quod ubi illum altius promovendi locus emergeret, ego petentibus darer episcopus. Inthronizato Medionali eo, ut sese instabilitas mundanae saepe continet volubilitatis, longe aliter atque promiserat regi placuit, cupienti potius, ut fama erat, unum e tribus [ subaudi intronizare], aut quemdam Aquitanum, aut quemdam Garafridum, aut Manassem Arelatensem archiepiscopum, contra jus licet canonum. 136.0658B|
- 4.
Inter agendum revertor a Romana sede, peracta legatione, ferens privilegium pro jam dicto domino meo actum, cum archiepiscopali pallio. Allatae cum his sunt et litterae domini papae tunc temporis Joannis gloriosae indolis, quibus continebantur preces ejusdem, 539 totiusque Romanae Ecclesiae, uti ego Veronensibus darer episcopus. Displicuit hoc non parum regi contraria molienti; sed obtinuit deprecatio apostolica, instante rogando, meo jam dicto, cum primoribus regni, domino [ scilicet Hilduino]. Ego semivivus pene jacebam infirmus. Persuasum est regi, puto, a me diligentibus, quod non evaderem. Hac spe pellectus consensit, satisfacere gestiens tam domino papae, quam caeteris, quos inconveniens videbatur offendere rogantes. Evasi [ scilicet 136.0658C| e morbo], ordinatus sum ego. Iratissimus redditur ille; juravit per Deum (nec est mentitus) quod diebus vitae suae de ipsa ordinatione non essem gavisurus. Misit ergo in pitaciolo certam quantitatem stipendii, quod tenerem de rebus ecclesiae; de caeteris exigens jusjurandum, ut diebus illius filiique sui amplius non requirerem. Ego intelligens quanta absurditas hoc consequeretur, non consensi. Quid 136.0659A| magis? Adhibuit undique persecutores et adversarios, qui aut deterrerent me, ut effugerem, aut irritarent, ut in illum excederem, et ut expellendi me inveniret occasionem. Nactus est; cepit me, retrusit in custodiam in quadam Papiae turricula; non dico sine mei culpa, qui enim inter talia saltem in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jac. III, 2); sed contra legem ita haec egit, et sine audientia. Dicat hic quisque quod volet; temerariis enim judiciis, juxta Augustinum (serm. 46, n. 27), plena sunt omnia. Confiteor vero ex quo 540 eum primitus vidi, usque dum hominem exuit, semper me Theodosii felicitatem imperatoris illi optasse, et adhuc ejus recordatione me graviter affici dolore.
- 5.
Duobus annis et dimidio, nisi fallit recordatio, 136.0659B| priorem pertuli persecutionem, et totidem carcerale supplicium: hinc emissus subii totidem quoque exsilium. Sed cum per Dei misericordiam ego quidem eo invito fuissem liberatus, ille vero per Dei justitiam regnandi honore privatus, sedit animo illum adire, ejusque calamitatem omnibus diebus obsequio solari: nam nec defuerat qui intimaret (sero licet, ut timeo, quodque Deus ab illo avertat postulo) quod poenitens saepe optasset, ut daret Deus, quod ad eum venirem, et si valeret, restitutionem mihi impetraret: sin alias, daret pecuniae tantum, ut amplius non egerem. Veniebam, comprehendit me Berengarius instinctu Manassis sanctissimi archiepiscopi, ut qui jure locum obtineat Ambrosii. Tribus iterum et 136.0659C| semis mensibus sub custodia retentus, indeque emissus, 136.0660A| Veronamque perductus, et a Milone dolo receptus, ut scilicet Manassem expelleret, ne poenitentia ductus juvaret, quem plurimum, ut fertur, nocuerat avunculum regem.
- 6.
Quod martyrium versutiis ejusdem Milonis per biennium pertulerim, satagam si referre, historiam putetis. Summam tantummodo ut brevissime comprehendam, omnes clericos, milites, 541 colonos, et famulos ipso contra me patrocinante, non synodum agere, non capitulo clericorum interesse, non aliquid, quod emendandum esset, audebam solummodo commemorare, statuere quidlibet, vel destituere, nusquam aliquid, quod scire vellet, loqui poteram, quod non continuo sciret; sacramento enim ab omnibus id, 136.0660B| credo, extorserat. Et cum omnes sui coram illo mihi detraherent, ille solus contra omnes quasi pro me faciebat, ut scilicet provocati ampliora derogando referrent, ita ut alterum credere possetis Antipatrum Herodis impii filium: nam boni [ f., non enim boni, etc.] aliquid malive agere, potestatis vel licentiae erat meae. Idipsum etiam quod ipso imperante agebam [ vulg. male, aiebam] (neque enim contraire ejus praeceptis audebam) vertebat in culpam, clericorum occulte struens contra me calumniam, mihi vero de eis promittens dolose satis vindictam. Hoc adeo processit, ut quadam die, dum ordines ecclesiasticos agerem, archidiaconus cum omni clero exiens, me solum in ecclesia relinqueret, et alteram sibi contra me vindicaret. 136.0660C| Et, o tempora! o mores! o legis canonicae 136.0661A| publica conjuratio! o, ut ita dicam, abominatio desolationis! o verbum factum in Israel, quod quicunque audierit tinniant merito ambae aures ejus! (Jer. XIX, 3.) Arelatensis archiepiscopus, tendens insidias Veronensi episcopo, consecravit episcopum quemdam suae dioecesis in titulo Ecclesiae Veronensis. Quis non miretur? quis non obstupescat? Ubi enim fas? ubi lex? ubi saecularis [ subaudi lex] unucuique provinciae certos, distribuens inconvertibiliter limites? ubi consideratio cuncta cernentis? ubi: Non transgredieris terminos, quos constituerunt tibi patres tui? (Prov. XXII, 28.) Non intelligunt ad hoc pertinere, qui nesciunt quam longe Verona ab Arelatensi absit patria. Ubi erat quod lex ait (CALLIST. ep. II, 24): Si quis metropolitanus, 136.0661B| nisi quod ad suam solummodo pertinet parochiam, agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit? Et ubi archidiaconus [ f., archiepiscopus] suum praefixum canonibus non excedens, teneat cum humilitate locum? » 542 Sed haec ad illos, qui unius sedis sunt archiepiscopi. Cui vero quinque licet episcopiis praeesse, nullique prodesse, quid poterit non licere? Horum vero omnium cum incentor Milo esset et auctor mei tamen et videri et dici ambiebat advocatus et tutor. Itaque callidissime me affligebat, ut rarissimus esset in regno, qui non aestimaret amicissimum eum esse mihi omnino. Ego vero miser eram diebus noctibusque ita confectus et anxius, ut taederet me vitae meae, et mallem in Walberti, ut quondam, 136.0661C| turricula, quam sedere in Veronensi cathedra, esurire sub Hugone, quam epulari cum Milone.
- 7.
Biennio et hoc tolerato, gravissimo omnium, quas antea, et post pertuli, miseriarum carcere, 136.0662A| dum ad vespertinalem persolvendam pergerem synaxim, adfuit missus domini regis Lotharii praecipientis, ut urbe decedens darem locum Manasse sedem meam invadendi, adjiciens amicale [ id est amicabile] satis consilium, melius scilicet esse, ut secederem, quam Milonis dolo aut exmembrarer, aut interficerer, aut (quod levius his multo, sed gravissimum mihi esset futurum) comprehensus, quo minime vellem abducerer. Calamitosum hic accusare, cum possem, devito aliquem, ne adjiciam super vulnerum ejus aliquod, quod propheta conquerendo prohibet, dolorem (Psal. LXVIII, 27). Quid plura? Feci jussus quod antea libentissime fecissem injussus, nisi interdixisset, quod ait in Evangelio de mercenario Dominus (Joan. X, 136.0662B| 12); sed non potui agere impune. Lupi illi gregem non quaerebant invadere, sed pastorem; persecutusque in una civitate, fugere venialiter potui in aliam.
- 8.
Interjecto dehinc tempore, cum gloriosissimus atque piissimus, cunctoque celebratissimus orbe rex noster Italiam introisset; adfui cum ejus clarissimo filio; tentans si daretur optio, ut meo restituerer loco. Sed impedivit, quod alterum illic institutum rex invenit, Milonis scilicet nepotulum ; ne difficile sit conjectare, cujusce rei causa [ al., gratia] tanta mihi intulerit mala. Cui 543 quidem Manasses sedem vendiderat; sed fautores hujusmodi ordinationis licentiam se accepisse gloriantur ab apostolatu vestrae dominationis. 136.0662C| Cedere igitur tam apostolicae vestrae auctoritati, quam illius regali majestati, quam reprehendere si quid decrevissetis, tutius fore credens, statueram, carceribus et exsiliis per Dei misericordiam exemptus, et in latitudinem liberi arbitrii eductus, solitudinem 136.0663A| monasterii petere, et ibi exspectare Deum, qui salvum me faceret a pusillanimitate spiritus et tempestate persequentium (Psal. LIV, 9), causasque expulsionis meae a memetipso poenitendo exigere, meque ipse, ut non judicarer, judicare, quod statuissetis, a Deo decretum credere: summus enim pontifex a nemine debet reprehendi, et cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1). Quae duo utrumque commonefaciunt, credo, illum [ id est pontificem], ne reprehendenda agat; istum [ id est regem], ne cor suum a manu Dei, id est, a gubernaculo (si rex jure malit esse, quam vocari) in disponendis regni necessariis auferat. Vestram credo paternitatem neque voluisse, neque ausam fuisse contra legem canonicam alicui quidlibet agendi dare licentiam: 136.0663B| illum non alia necessitate regnum ambiisse Italicum, nisi ut distortum per multimoda injustitiarum, hujusmodi scilicet et aliarum irrectitudinum volumina, ad rectitudinem Christianae legis potestate imperiali cogeret regnum.
- 9.
Decreveram igitur, ut dicere coepi, monasterium ita expeditus petere; sed rursum cogitans, in quali ordine illic quoque deberem esse, episcopi scilicet, an presbyteri, an alterius, an nullius ordinis (dicturum est enim forsitan aliquis eorum, qui sibi arrogantes solent in corde, velut etiam hic publicanus, dicere, quia nec cum bonis laicis in ecclesiae publica admittendus sum statione: e diverso forsitan alius, tanto dignior, inquit, quanto flagello attritior): fluctuans inter haec animus, 136.0663C| cui potius assensum praebeat, ignorat. Veridicoque post, et hoc insperato 544 percipiens relatu, mihi ab aemulis quaedam objici, pro quibus non vi, sed jure, ministerio sacerdotali me asserant privari: verens, ne haec mei cessio vel patientia, alicujus alterius, praesentis scilicet aut futuri, fiat depositio a dignitate propria (proclivis enim semper est in deteriora veteris Adae posteritas; nulloque existente qui opponat se murum pro domo Israel, stans in praelium in die Domini [Ezech. XIII, 5]; verendum est ne serpens per licentiam vulnus in futurum multo fiat deterius, 136.0664A| more ignis, qui modicas delambens paleas, dum per incuriam non exstinguitur, comburit saepe civitates maximas): praecavens etiam, ne juxta illius in decretalibus dictum, qui ait: Manifestum est confiteri illum de crimine, qui canonice vocatus, judicium subterfugit; aestimer non vocatus quidem, sed provocatus, judicium me velle delitescendo effugere; ad pedes apostolatus vestri me prosterno, et quis e nobis duobus, cum una ecclesiae sedes duos non admittat sedentes, episcopus sit, audire cupio. Si ego, Veronensis ergo: si ille, repulsio mea non furtiva esse debet, sed publica, ne ob falsum contrariae suspicionis rumorem, contra vos clamet ecclesiae terra, et sulci (juxta Gregorium) ejus cum ea. Adimi quoque episcopo episcopatum, 136.0664B| antequam causae ejus exitus appareat, utrum ulli Christiano videri jure possit, a vestra paternitate volo discere; nam miser ego et imperitissimus multa mei causa perquirens et relegens, nusquam hoc potui invenire. Quod si talis est culpa, convenientius videtur, ut degradatus prius careat officio, post episcopio, ne non juste, sed inimice videatur actum.
- 10.
Ne igitur criminosus videar criminatus, aut fugax provocatus, audientiam rogo, audientiam flagito, invasoremque ecclesiae meae cum ipso pastorum omnium pastore audaciter furem vocitans et latronem (Joan. X, 1), quia aliunde ascendit, non per ostium introivit, (etenim vivente viro nubere alteri non dimittitur mulier legitime) 136.0664C| 545 coram apostolatu vestrae sedis ad certamen canonicum provoco, eo etiam, si vestrae dominationi placet, tenore, ut sive pro me, sive pro illo lex obtinuerit episcopium, cui vobis visum fuerit, tribuatis tantum in Domino: praeesse enim ulterius non concupisco, si prodesse, ut antea, nulli valeo.
- 11.
Offenderit sane, timeo, vestrae paternitatis sincerissimum auditum, paulo quam decuit severior, et quasi invectiva in adversarios oratio; sed peto veniam dari afflictissimae pusillanimitati. Nam si compatientis et non dedignantis erga meam utamini 136.0665A| miseriam affectu, advertere prudentissima vestrae pietatis poterit dignatio, me isthic nullum aliud illorum tetigisse vitium, nisi quod ad meum illis famulatum est detrimentum. Testor vero et promptissime Deum, maluisse me in uno Probi, in altero mores Ambrosii, quam aliquid invenire quod carperem sinistri, eorum maxime quae pertuli. Verum, ut in breviloquio comprehendam quod opto, aut Veronensium esse convincar, aut nequaquam episcopus; universalem namque me praesulem esse non consequitur ullatenus, et taedet me in hoc vel errare, vel errandi aliis causas praebere diutius. Non pontificem quoque pontificalia praesumere, quanti sit periculi, tanto minus valeo ignorare, quanto frequentius missas aliquem laicorum celebrare 136.0665B| nullatenus praesumere perspicio quotidie. Unum vero e nobis duobus episcopum non esse, cum etiam infantum, si qua eis inest, satis evidenter valeat comprehendere ratio; quis autem nostrum sit, vestrae pastoralitatis decernere debeat provisio; absque maximo vestri, si dicere audeam, periculo (quandoquidem controversia inde orta est) indiscussum relinquere non valetis omnino.
546 EPISTOLA VI. AD OMNES FIDELES.
Idem miser, infelicissimus et deceptissimus, promissiloquorum figuris et aenigmatibus affatim satiatus, hisque fidem ulterius adhibere et experientiae magisterio jam nimis sero prohibitus, omnibus legem Christi implere volentibus.
- 1.
136.0665C| Villicatu concessi praesulatus, hoc est Veronensis, privatus, bonorumque omnium miserationi expositus, fodere ut huc usque inaniter laborando amplius non valens, remunerationis denario carens, expersque omnimodi redditus, quod semper erubui, seu scilicet superbiae nota, seu recuperationis fiducia (quia omnia videbantur tolerabilia, spe perfruitionis ejus una saltem, si daretur, die compensata) mendicare, tertium quod agam non inveniens, 136.0666A| compulsus, charitatem, sicubi est, requiro, ingeminansque clamorem, meam ut respiciat imploro calamitatem. Nusquam enim aliqua mihi vel hospitii quies; nusquam aliquod suffugium, nisi locus misericordium, eorum utique quibus in corde loquitur Evangelium: Cum facis prandium aut coenam, voca pauperes, et beatus eris, quia non habent retribuere tibi; retribuetur enim tibi in resurrectione justorum (Luc. XIV, 12). Metuendum quoque divitis avari exemplum, qui non advertens, cur Lazarus ante januam ejus jacere fuerit permissus (Luc. XVI, 20); unde maximum captare valuit refrigerium, indeficuum accendere infelix non praecavit incendium; cujus clamori quia pium non adhibuit auditum, expertus est in semetipso veracissime dictum: Qui 136.0666B| avertit aurem suam a clamore pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur (Prov. XXI, 13). Et ideo dum aquae miser guttam peteret, non est exauditus, quia non dederat; et in hoc assertor ita loquens veridicus: Qui declinat aurem ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Lex autem cum priori saeculo fuerit, ea cuilibet 547 impendere alii, quae sibi quis vellet ab alio praestari; sequens quoque, ne in ullo naturale inhiberet bonum, ita lata est per Decalogum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omni mente tua, et ex omnibus viribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 37; Deut. VI, 5; Levit. XIX, 18). Tertia sub gratia scilicet ita: Alter alterius (inquit usque ad tertium coelum raptus) onera portate, 136.0666C| et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 2), Christi utique, Christi. Nam ipse interroganti cuidam, quod esset mandatum magnum in lege, cum primum maximum praemisisset, secundum simile confirmavit esse: qui ut et suos a caeteris segregaret: In hoc, ait, cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35).
- 2.
Diligo Deum, sed unusquisque ait requisitus, pessimus omnium, etiam quilibet tyrannus; 136.0667A| nam, proh dolor! odium ita usquequaque hodie abundavit fraternum, ut nullum gloriosius in saeculo genus, quam, proh nefas! homicidarum. Sed e diverso recumbens super ipsum praecipientis pectus: Si quis, ait, dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? (I Joan. IV, 20.) Et: Omnis qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. III, 15). Et: Scitis quia omnis homicida non habet partem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5). Omnis, inquit, omnis, id est nec quilibet eorum, quos paulo ante deploravi infeliciter gloriosorum, nec aliquis osor fratrum. Nullum, alius inquit, odio [ id est odio habeo] Christianum. Ergo omnes diligis; 136.0667B| nihil enim est tertium. Et haec est illa charitas, quam Apostolus praefert etiam martyrio, cujus quia ope indicibiliter indigeo, nihil dulcius quam illud, dum legitur, audio; omnesque ut idem agerent optarem omnino: Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? (I Joan. III, 17.) Et alibi: Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate (I Joan. III, 18). Et illud psalmographi: Beatus, qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2); cujus cum intelligentiae 548 modum novem distinctionum fidibus descriptum a beato legerim Gregorio, non minus consolationis capio, cum in dictis augustae recordationis Aurelii Augustini scriptum invenio: Omnibus 136.0667C| quidem inopibus misericordia jure debetur, sed major quidem in his, qui ex nobilitate et divitiis in ultimum statum devenerunt, nos miserationis pulsat affectus; consonantemque huic Hieronymum, ubi commemorat his potius tribuendum, qui cum acceperint erubescunt. Sed perpendat (hac sententia motus ipse rogo) sincerissima, quam quaero, charitas, 136.0668A| advertat piorum universitas, quam durum, quamve sit verecundum, opis se clamare indignum, qui erogandi suscepit officium, qui non minus interiori quam exteriori gemebundus dicere valet inopia: Tota die verecundia mea contra me est; et confusio faciei meae cooperuit me (Psal. XLIII, 16); et cum similibus: Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione, quia multum repleta est anima nostra, opprobrium abundantibus, et despectio superbis (Psal. CXXII, 3).
- 3.
Cum constet autem nullos pluribus, quam qui plura habent, parva minoribus sufficere; miretur, vereor, alicujus prudentia, superiori mei ipsius professione, domo me quoque carente propria, quae 136.0668B| mihi sit mendicandi necessitas tanta. Ad quod satisfaciendo ut respondeam, sciatur, quaeso, quod perdito, ut me spes fefellit recuperandi, episcopio, volui contendere, ubi perpetuo quiescerem, aliquo. Sed cumulantes sibi litigenae contentionis prudentissime, ut eis visum est, aemuli causas, provocaverunt me, quiescendo eis parcere deliberantem, quibusdam obloquiis, non quidem in facie, sed ex obliquo. Quibus nisi canonice respondeo, aut criminosus aut fugax judicor; pessimaeque suspicionis cauterio, quod gesto officium, infamis aduro. Facultas autem illud cum desit agendi, maxime cum [ subaudi me] longius disparato Romana ob hoc adiri, si liceat, cogatur Ecclesia, publicisque vehiculis, ut temporibus quondam divae 136.0668C| memoriae Constantini, 549 episcopos devehere ad concilia jam olim desueverit imperatorum munificentia, iter hoc tam necessarium infectum dimittere non volens, perficere non valens, bonorum omnium in hoc pro Dei amore auxilium rogo, malorum nulli aliquid inferens importunitatis, qui auxilium tantummodo flagito charitatis.
EPISTOLA VII. AD EPISCOPOS ITALIAE, GALLIAE ATQUE GERMANIAE. 136.0669A|
Dominis Patribus et reverendissimis compraesulibus per universam Italiam, Galliam atque Germaniam in Domino constitutis, RATHERIUS peccator et exsul.
- 1.
Decreveram quidem, Patres sanctissimi, sede propria, hoc est, Veronensi pulsus, livori persequentium cedere, quod nonnullos probatissimorum legimus fecisse, solitudinemque monasterii petere, et ibi exspectare Dominum, qui me salvum faceret a pusillanimitate spiritus et tempestate (Psal. LIV, 9) contra jus fasque impie garrientium. Sed veridico percipiens relatu quaedam mihi ab insidiatoribus objici, pro quibus non vi, sed jure me asserant episcopio privari, dicenteque Apostolo: Omnia licent, 136.0669B| sed non omnia expediunt (I Cor. VI, 12); verens ne haec mei licentia in alicujus alterius, praesentis scilicet aut futuri redundet damnum vel calumniam, aut juxta quod Julius papa Athanasii dicit accusatoribus: Quia si in vera, inquiens, fideretis innocentia, nullo modo vos subtraheretis a vocatione canonica, aestimer tantopere quaerere otium quod judicio audeam nullatenus adesse; licet me nemo canonice evocet [ al., convocet], vestrum sacratissimum coetum constantissime appello. Consilium atque auxilium pro veritatis, quae Christus est, amore deprecor; non aliud nunc tamen, quam synodicam conventionem, et promulgatam a sanctis Patribus legem. Adimi namque episcopo episcopatum, antequam causae ejus appareat exitus, utrum ulli 136.0669C| Christiano videri 550 jure possit, vestrae paternitati dimitto judicare. Conspirationum quoque crimina, plebisque contra episcopum dissensionem, utrum cum sancto Callisto papa, antecessorumque 136.0670A| ejus turba quamplurima episcoporum, ut verbis ipsius utar, spirituali gladio placeat ferire, an in praejudicium totius ordinis nostri patienter sinatis crescere et multiplicari, vestri erit arbitrii, non mei silentii.
- 2.
Itaque ne aut criminosus videar criminatus, aut fugax provocatus, concilium appello, concilium flagito, invasoremque Ecclesiae meae, cum ipso pastorum pastore furem vocitans et latronem, quia scilicet aliunde ascendit, non per ostium introivit, ad certamen canonicum provoco; et, si dissimulaverit, anathemate perpetuo cum sacratissimis legibus juste, ut omnibus sanum sapientibus liquet, nisi poenitendo resipuerit. Amen, respondeo. Nec incommemoratum vestrae paternitati pro me faciens 136.0670B| illud B. Alexandri papae capitulum omitto, Quicunque ait, ex vestro collegio fuerit, et ab auxilio eorum episcoporum (utique et injuste destitutorum) se subtraxerit, non sacerdos, sed schismaticus judicabitur. Et illud prophetae pariter non omitto improperantis: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ezech. XIII, 5); et: Canes muti non valentes latrare (Isai. LVI, 10). Illud quoque Domini: Qui me erubuerit, et meos sermones; et hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua, et Patris, et sanctorum angelorum (Luc. IX, 26). Quod sagacissime, ut opto, flagito, et desidero, vestrae paternitatis generalitate cavente, Deus pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini 136.0670C| nostri Jesu Christi sit semper vobiscum.
551 EPISTOLA VIII. AD MILONEM VERONENSIS SEDIS INVASOREM
Impetitori vehementissimo M. Vicentino R. 136.0671A| Veronensis episcopus vehementissime impetitus, impulsori compulsus.
- 1.
Quod instante festivitatis necessitate, celebrari caeteris nuper elapsis quae observantius debet utique, dum summa celebritatis illius in sacrificii praecipue constet distribuendi atque sumendi mysterio, quo Agnus, 552 ut pateretur pro nobis, asseritur natus; haeret animus, ut saepe, tuto id an possit praesumere, cui noscitur ipse Deus, qui et Agnus, inobedienti dixisse: Si offers munus (Matth. V, 23), etc. Cumque te adversum me aliquid non ignorem habere; munus Deo solemnitatis ejusdem offerre dum cogor, culpam ipsam, reconciliari quo valeam, cupiens investigare, non aliam invenire valeo, nisi quod ausus sim me antea ad episcopatum 136.0671B| Veronensis Ecclesiae consecrandum admittere, quam nasci valueris ipse. Sed quid timerem, etiamsi scire potuerim nasciturum, qui utrum femina, an masculus esses futurus, minime noveram? Et haec quidem anterior mei contra te culpa, pro qua utique me comprehendisti, abduxisti, exsulasti, ad dedecus haec omnia tamen imperatoris et (licet dissimulent) 553 ducum nostrorum, contraque 136.0672A| mala omnia interdicentis (videris tu tamen) praeceptum.
- 2.
Recentior [ subaudi culp.], imo praesentissima est, quod nec morior, nec ineo, ut incitas, fugam. Sed quis mori potest, Deo vitam servante? Fugere vero quomodo audet, qui sibi ab eodem dici nequaquam ignorat: Mercenarius fugit, quia mercenarius est (Joan. X, 13), videns scilicet lupum venientem; et: Qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari? (Matth. V, 32.) Qui vero quemlibet facit moechari, nonne consequenter animam interficit, cum scriptum sit: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur? (Ezech. XVIII, 4.) Prohibet quod me facere vero qui dicit: Ad interfectionem filii ne ponas animam tuam (Prov. XIX, 18). Si 136.0672B| non ad filii enim, multo minus ad tantorum jugalis legaliter meae gnatorum. Quod si te non pudet lupum vocari hic, ut alibi furem; formido, noveris, ipse mercenarius dici: pastorum enim desidero reperiri in numero, cum unusquisque surrexerit in ordine suo (I Cor. XV, 23). In qua discretione cum etiam haedi tam sint graviter, ut Evangelium dicit, damnandi (Matth. XXV, 33); 136.0673A| devoratores lupi agnorum quid sint, cogita, passuri. Et notam hujus modi, moneo, cave vocabuli; collata enim haec ad invicem duo ostendunt; ovem omnem [ supple esse], quamvis peccatorem, qui injuste aliquid ab inferente patitur; lupum, qui infert. Sane cum audis, quod dimissam qui duxerit, moechatur (Matth. V, 32); si tu non vereris moechari, metuo, scias, ego Nicolaita vocari. Et haec quidem, ut inemendabilem contra te meam astruam culpam.
- 3.
Tuam vero [ subaudi culpam] contra me malo ipse percenseas, quam ego monentem ita offendam: Mihi vindictam, subaudi reserva; ego retribuam, dicit 554 Dominus (Rom. XII, 19). In qua retributione ne tibi aliquid incommodius contingat, suadeo 136.0673B| cogites, quamque contra teipsum, cum persancte imperatori, ut et ego, fidem juraveris, agas, cum edictum illius destruere moliris, et illos, qui ei idem jusjurandum fecerunt, quod tu, ad tui in hoc trahendo auxilium pejerare compellis: cum pontifices canonum facis tam graviter transgressores, dum tui existunt fautores: cum patrem filios cogis suspectos habere, et filios patrem sine culpa odisse; cum perjuria negligi facis, anathema pro nihilo duci compellis, dum dicenti alicui: Quid mihi vultis dare, et ego vobis eum tradam, (Matth. XXVI, 15), praemium polliceri non abnuis? Haec et his similia contra me cum facias, vel potius contra te, tibi dimittens perpendere, sicut mori in eo non possum judicio, ita secedere me, quod tui [ supplendum videtur gratia] 136.0673C| facere non possim securus, formido. Si resipiscere nunquam deliberas, alia moliri, quod coepisti, 136.0674A| tenta, suggero, via, imperatoris et ducum nostrorum, si vales, acquirendo utique, quo recedam, imperium, et non per significantiam aliquam, sed simpliciter et aperte ad intelligendum; nam caetera omnia moliris incassum, nisi forte Deus tibi habet permissum, quod de agno permittit facere lupum, et hoc ad tui magis, quam mei credito, damnum.
555 EPISTOLA IX, seu potius FRAGMENTUM ALTERIUS EPISTOLAE AD EUMDEM MILONEM.
Ego autem ad flagella paratus [ subaudi sum], culparum scilicet mearum non inscius. De te quid judex 136.0674B| censeat justus, qui flagella mihi irrogas innoxio, tu ipse videris. Quod si te fallit notitia, audi quid Nabuchodonosori re in consimili dicat propheta: Iratus sum super populum meum, ait Dominus, et tradidi eum in manu tua; non posuisti ei misericordiam, nec recordatus es finis tui; idcirco venient super te mala, de quibus non poteris effugere; irruet super te calamitas, et nescies ortum ejus (Isai. XLVII, 6-11). Qui vero tibi ad tantum facinus auxiliantur, audiant: Impio praebes auxilium; et (his) qui oderunt Deum, amicitia jungeris, etc.; Psalmistam quoque: Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super numerum dolorum meorum addiderunt: appone iniquitatem super iniquitatem eorum (Ps. LXVIII, 27, 28), et reliqua, quae non ignoras. 136.0674C| Qui vero te, cum possint, ab hujusmodi non refrenant conatu, non est eis opus aliquid dici 136.0675A| obscurius. Apostolum aptissime audiant dicentem: Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facienti, digni sunt morte (Rom. I, 32). Qui vero mihi 556 contra te auxilium non praebent, Alexandrum papam et martyrem se non dissimulent audisse, cum in decretis suis vivat, dicentem: Qui autem ex vestro collegio fuerit, et ab auxilio eorum se subtraxerit, magis schismaticus quam sacerdos fuisse judicabitur. Quam vero sive tu, sive consentientes tibi, sive auxilium mihi non ferentes, non contra me solum, sed etiam contra eos qui ab initio saeculi pro justitia persecutionem passi sunt, agant, si nescis, Evangelium audi: Ut veniat, inquit, super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae 136.0675B| filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare (Matth. XXIII, 35). Quod si in hoc refellor, patienter fero cum Hieronymo id astruente refelli; dummodo tu dicas mihi, quomodo scribae et Pharisaei Zachariam interficere valuerint, quem nunquam viderunt. Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 43); justeque, quod volet, opponat.
EPISTOLA X. AD MARTINUM FERRARIENSEM.
Domino MARTINO venerabili coepiscopo RATHERIUS peccator.
Dum Apostolus praecipiat seniorem obsecrari, prohibeat increpari; compellente qua 557 vos diligo charitate, celare vobis homicidale computo, quantum vobis Ecclesiae vestrae filii detrahant, praecipue 136.0675C| vero de ordinationibus puerorum illicitis; adjicientes 136.0676A| quod etiam pro pretio eas, quod simoniacum et a sanctis canonibus anathemate est damnatum, perpetuo faciatis. Unde et filius patrem, servus dominum, silicernium senex obsecro, ut remini scentes quod hodie specialius mihi et vobis est lectum, hoc est: Scientes quia hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII, 21); apostolici illius ad Timotheum recordari non negligatis praecepti: Manus nemini cito imposueris (I Tim. V, 22); Petri quoque Simoni dicentis: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20); multorumque dicentium, et qui dat et qui accipit, anathema sit (conc. Aurel. II, cap. 3. Constant. III, cap. 22); exsurgatis a somno contemptus tam publici canonum tandem aliquando, et a talibus cessetis ordinationibus quaeso. 136.0676B| Forsitan ille qui dixit: Peccasti, quiesce; et: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos (Zach. I, 3); serotinam hanc vestram non despiciet reversionem, cum sit pius et misericors, et nolit mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Noveritis sane nullos vos exinde amplius vituperare, quam illos quos taliter ordinastis, vel quorum rogatibus [ al. rogationibus] hoc idem fecistis.
558 EPISTOLA XI. AD NANNONEM VERONAE COMITEM.
Domino NANNONI, egregie et pernecessarie collato nobis secundum merita principi, RATHERIUS peccator, et eorum quae meretur, velit, nolit, perlator.
- 1.
Comperit paupertatula mea, vestrae dominationis 136.0676C| excellentiam minitari, maximam quod 136.0677A| sitis mihi facturi coram majestate piissimi imperatoris [Ottonis I] verecundiam, cum impudentiae meae confisus, putarem nullam patuisse stultissimus conscientiam. Sed forte meam introistis (mereor) profundius; et illa nostis, quae dicta in cubilibus, praedicabuntur, parcat nisi Deus, in tectis (Luc. XII, 3). De caeteris namque tam vos confido ignarum, quanto mendaciis mihi detrahentium jam universitas praebere fastidit auditum. Sed quid, Domine, facietis? Ubi verba cessabunt, facta loquentur. Non semel enim cum idem ego dominae imperatrici [Adelaidi] suaserim, ne, rogo, putetis sapientissimum imperatorem illius beati Job sententiae penitus esse immemorem: Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam (Job XIX, 16): nec tam credulum vobis existere, 136.0677B| ut os inimici non loquitur veritatem, non olim solummodo dictum, sed et frequenti usu tritissimum non valeat recordari. Sed, o pallia Ratherii vanissimi inertia, nil prorsus illi nisi hujusmodi conferentia! O Venetia, cujus pallia tam sunt gratis etiam accipientibus vilia, ut emi ex his neque ipsa possit inefficax, nihilque conferens gratia! O vera dicentis sententia, et isti saeculo congrua: Ita, inquit, enim est comparatum, ut vetera subruas beneficia, nisi ea posterioribus fulcias. Unum enim si 559 improbo exactori ingratoque sumptori negaveris, collatorum millia perdis.
- 2.
O caeterum delicto maximo rei, quibus nec impetranter petere, nec salubriter impetrare illud datur Psalmographi: Ab occultis meis munda me, Domine, 136.0677C| et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13)! Deprecor sane, ut de parte piissimi semper mihi 136.0678A| Caesaris me terrificare, cum nequeatis, cessetis. Millies enim vos magis formido, quam ipsum. Bona enim cum amari, mala cum econtra soleant magis timeri; serviens vobis duobus impossibiliter dominis, illum diligo, vos timeo. Consideret cur, sed cui competit, opto. Idem caeterum dum cantemus, cum non oblivisci queamus, sicut de Joanne nunc dictum est: Hic est enim propheta, et plus quam propheta, videritis, ne hoc sit plus quam imperare, ut dum gloriosissimus imperator etiam corpora parochianorum suorum episcopis consentiat suis, vos ipsas animas eis auferatis, dum presbyteros ad synodum venire, et legationem ipsius papae de uxoribus dimittendis audire, et omnimodo episcopis obedire adeo prohibetis, ut eos more militum in 136.0678B| vestris manibus recipiatis, et eis in omnibus abominationibus, quas contra Deum faciunt, patrocinium ferre nullatenus omittatis, et quasi vobis dictum sit: Quodcunque solveris super terram, solutum erit et in coelis (Matth. XVI, 19), ita nostram interdictionem eos parvipendere faciatis. Hoc sane cum sit imperare, et plusquam imperare, non est dico regnare: regnare quippe recte est agere, vel quod quis possidet, regere, hoc est gubernare.
- 3.
Utinam ergo me ut possidetis, etiam gubernassetis, 560 utque mihi imperare, me ita etiam regere amassetis! Tolerabilius nam fuerat vestrum sic ferre dominium, ut quem timerem, eumdem diligerem ipsum, ut facere inchoaveram illum, de quo mihi congruere illud feci Nasonicum: 136.0678C| Probra Therapneae qui dixerat ante maritae, Mox cecinit laudes prosperiore lyra. 136.0679A| Postquam enim de illo dixeram: Qui liberavit Israelem de manu Pharaonis (Exod. XVIII, 10), liberet Ratherium de manu Bucconis; dum ille abiturus meliorari coepisset, coepi et ego ei taliter aggarrire: Si meliorem mihi vult Deus Buccone largiri, auferat te; si pejorem, servet mihi, deprecor, te. Quod quia non valui impetrare, pejorem mihi sub ejusdem terminatione quia contulit declinationis; cadat in eum flagito et ejusdem concinentia rogationis, quatenus non quidem subvertendo, sed potius convertendo liberet Deus (etsi me dedignatus) saltem animas, quas mei odio rebellare contra Dominum compellitis, de manibus vestris. Timere tamen ob talia me vos millies quam imperatorem noveritis. Salutem enim ille non adeo negligit, ut vos facere videmini, 136.0679B| animarum.
561 EPISTOLA XII. AD AMBROSIUM OTTONIS I IMPERATORIS CANCELLARIUM .
RATHERIUS AMBROSIO.
- 1.
Celebrata mediante Aprili universali synodo Ravennae, reversus convocavi ex omnibus nostrae 136.0680A| dioecesis plebibus presbyteros et diaconos, relaturus ex praecepto serenissimi imperatoris, quae inibi constituta sunt. Ad concilium [ subaudi vocati] omnes. Cumque versutia mihi semper rebellium, vitaeque meae insidiantium nostrae matris ecclesiae majorum, venire quidam sint dedignati illorum; ex his, qui convenerant, 562 aliqui cum maxima deliberaverunt superbia, quod neque mulierositatem relinquerent, neque ab officio cessarent, quos comprehendi et custodiae mancipari usque ad satisfactionem praecepi. Satisfactionis vero summam in restauranda, sive, quod verius est, decoranda beatae Dei Genitricis ecclesia spe hujusmodi contuli, ut, quia illi in agenda poenitentia inefficacissimi, utpote ebriosissimi erant, Matris 136.0680B| intercessio Domini illis saltem obtinere dignaretur veniam, qui ex se emendationem [ id est satisfactionem] aliam facerent nullam. Non venientes vero cum iterum atque iterum vocare curassem, adfuit missus, nomine Giselpertus, et ex parte sui magistri interdixit per bannum, ne venirent ullo modo ad nostrum concilium. 136.0681A|
- 2.
Quosdam vero de civitate pro diversis sceleribus accusatos, cum ad satisfactionem venire dedignati fuissent, missis e latere meo cum ostiariis ecclesiae comprehendi, ut moris est, feci, 563 et satisfactionem factam in idem opus expendi. Quidam presbyter me os vulvae appellavit, quem similiter comprehendi, et fuga cum fuisset elapsus, abstuli ab eo, quod potui, non tamen ecclesiae contuli, quia injuriae meae vindictam offerre Deo ausus minime, cujus potius laxator, quam ultor esse debueram, fui. Quidam diaconus, quem anno praeterito contra [ al., citra] spem quoque ordinarium feci, unam cum ex parte mea ex melioribus plebem cum curte haberet, ego cum nullam; me fellonem, bausiatorem atque perjurum appellavit; 136.0681B| eam abstuli, et mihi, quia fuit necesse, retinui.
- 3.
Jam sunt anni fere quatuor, ex quo unam libram argenti super altare beati Laurentii posui. Eam quidam [ sic ms.; vulg., quidem] presbyter ea ratione recepit, ut eamdem resignaret. Non fecit, ad nullam synodum meam venit; nihil pro his 136.0682A| incommodi pertulit; ad majestatem, ut dictum est, imperatoris perrexit; nescio, unde se reclamaverit; quoddam scriptum retulit, omnes inimicos meos laetificavit, superque me instigavit. Pratum juxta flumen in medio vinearum tam meae quam famulorum meorum habebam: illic venientes et abeuntes detundere non cessabant, vincta contigua devastabant, a me semper tributum 564 insuper exigebant. Ubi igitur eum habuerunt perrosum feci arari, in eoque milium seminari. In restauratione domus et amplificatione 40 stultissimus libras expendi, eam Bajuarii et juxta positi clerici et famuli praecipue destruunt, et mihi culpam inde imponunt. Die noctuque canonici et famuli de interitu meo tractare non cessant; et quod illos tentare non 136.0682B| desinam, me falso accusant. Cum excommunicatione interdixi, ut ab opere servili Dominica die cessarent. Id cum evincere nullo modo valuissem, portas obserari contra venientia plaustra praecepi. Hoc facinus aut morte aut expulsione mea debere judicant expiari. Bucconis in praesentia conjurationem 136.0683A| super eum, meque fecerunt. Ad compositionem deducti, cum centum libras argenti dare fuissent compulsi, me adito de thesauro ecclesiae 30 fere libras acceperunt mutuo sub hac attamen cautione, ut si ad tempus hoc persolutum non habuissent statutum, dupla componerent emendatione. Sunt jam anni tres, nihil reddunt omnino.
- 4.
Quam vero tanti sint beneficii immemores et ingrati, abhinc, quaeso, vestra incomparabilis pietas, flagito, videat; et mihi ocius, nisi subventum fuerit, perituro propter Deum succurrat. Ipsa beati Pauli apostoli solemnitate 565 pene tota civitas affuit, et sedens Nanno pro tribunali ita orsus est loqui. Quid vobis videtur, urbani, de isto 136.0683B| prato, quem exaratum videtis? Responderunt unanimiter omnes: Pessime; qui tamen melius, si voluissent, justiusque dixissent: Quid ad nos? Qui fenum ex eo ausus colligere, ipse eum potuit et legaliter arare. Rursumque: Quid judicatis de ista domo, quam sic destructam videtis? Culpa est episcopi, omnes respondent. Qui tamen melius dixissent: Inquiratur, si hoc ullus fecerit vicinorum, et legaliter emendare cogatur. De extraneis namque vestrum fuit providere, cui commissum eos recipiendi et disponendi officium cernitur esse. E nobis enim quis potuit eos prohibere, cum aut imperatorem adirent, aut ab eo redirent? 136.0684A| Quadraginta, ut fertur, libras in restauratione, ampliatione ac decoratione ejus expendit episcopus sexies ostia solummodo restaurando, quae partim furto ( id est furtim, clanculum ), partim vi fuerant ablata. Non parum pretii consumpsit, et nihil ei profuit. Quid amplius facere potuit? In ea illum versari inconvenientissimum fuit, ne aut comprehenderetur, ut olim, aut si se defendere conaretur, igni adhibito (quid enim vulgus Veronense non audet?) circumpositae propter eum basilicae cremarentur. Si neutrum vero contingeret, 566 quid faceret, cum exeunte ex ea uno ex vestratibus principe alter ei succederet, illi alius, alius item illi? Poteratne cum illis episcopus in una domo versari? Nihil horum, sed prout quisque 136.0684B| illorum ejus potuit, omnes dixerunt. Ille iterum: Quid de istis clericis, qui sua beneficia ita perdiderunt? Exclamaverunt omnes: Nihil pejus. Qui tamen, si boni filii fuissent, et beneficiis ingrati non existerent, respondere, ut jam supra, quivissent: Quid ad nos? Hoc pene omnes homines, hoc ipse efficit Deus. Dedit Sauli regnum et abstulit; Judae apostolatum, neque reliquit; postremo diabolo primitus coelum, post infernum. Hoc vero cum Deus fecerit juste, homo facere non debet injuste. Rursumque: Quid de eo, quod si clericus, aut famulus ipsius per suam voluntatem non adit vocatus episcopum, ille suos baculares mittit, 136.0685A| et per potestatem eum rapiunt, et ad episcopum ducunt? Hic cum omnes illud Terentianum valuissent justissime respondere: O factum bene! porcino magis universi concrepaverunt stridore. Tunc ille: Missus vobis existo de parte imperatoris et dominae meae [Ottonis I, et Adelaidis Augustae], ut si amodo aliquis illorum hoc agere fuerit ausus, ab omnibus ei resistatur pro viribus. Cumque hoc dixisset, quidquid 567 omnibus adversariis meis abstuleram, et per chartam vobis missam pauperculis clericis contuleram, et manu patriarchae et mea omniumque nostrae provinciae coepiscoporum firmaveram, totum eis reddidit dicens, jurasse imperatorem, quod nunquam hoc stabile fore permitteret. 136.0685B|
- 5.
Sed si hoc verum est, male fecistis, quod hoc mihi non praedixistis. Subscriptionem namque manus si fregero propriae, quid merear, optime scitis. Quid magis? Conjurationem contra me factam cernitis, edictum ex parte imperatoris ad resistendum mihi pro viribus propositum considerare potestis, periculum videtis. Si valetis, et non mihi succurritis, ipsi me interficitis. Vera est enim concedentis illatio, quia mortem languenti, qui, cum potuit, non abstulit, inflixit. Si vero ita est, ut Nanno omnes certificare non cessat; nihil plus imperatrix, quam perditionem meam desiderat, nihil minus imperator, quam salutem meam et commodum curat neque saltem me baptizatum eorum aliquis aestimat. Nisi vero haec persuasio falsa esse fuerit 136.0685C| monstrata, et ista contra me instigatio, provocatio 136.0686A| conspiratio, atque audacia imperiali cito fuerit scripto repressa, de mea factum [ f. actum] est vita.
568 EPISTOLA XIII. AD ADELAIDEM IMPERATRICEM.
Serenissimae, quibus non dedignatur, Augustae dominae Adelaidi R. peccator fidele ultra debitum ultraque posse servitium.
Si verum est quod Nanno omnibus persuadere mei conatur adversariis, nil amplius, quam meum desideratis interitum, nil minus vester jugalis, quam statum meae curat salutis. Sed si pro episcopatu hoc agitis, satagite meam tantillum servare vestra potentia vitam, usque dum beatae Dei Genitricis habeam perfectam ecclesiam. Paratissimum 136.0686B| ad id faciendum, quod mihi exinde ratione praeceperitis duce, me nam fore omnino, Deum testor, scitote. Elongari enim potius salubriter, et habitare in monasterii mei desidero solitudine, et ibi Dominum exspectare, qui me salvum faciat a pusillanimitate spiritus et tempestate (Psal. LIV, 9), quam talia diutius cum animae detrimento inutiliter etiam tolerare. O vero quam omnibus, qui in potestate sunt constituti, ut non semel vestrae dominationi suggessi, prodesset, si non tam praecipites ferrent sententias, sed illud beati Job attendissent: Causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam! (Job IX, 16.)
Aloe, domina, stomachus tumens, mellis non ructuat dulcedinem; et ingeniose fallere gestit, 136.0686C| laudans quod odit.
569 EPISTOLA XIV. EVERACLI LEODIENSIS EPISCOPI AD RATHERIUM VERONENSEM EPISCOPUM. 136.0687A|
Domino et patri ter beato praesuli RATHERIO, spectatae opinionis viro, magno et probatissimo EVERACLUS, servorum Christi servus, suus indignus licet vocari filius, quidquid in Christo Jesu felicius.
- 1.
Hyperbaton cum ambagibus suis omittens, rem ipsam, quanta meae pars vestra sit animae, nudo et aperto sermone me juvat describere, scholastice si non valeo, utinam vel rustice, non ficte tamen, quia pura traho voce, quod latet, arcana non enarrabili fibra; quantum vos sinuoso in pectore fixi, notare gestio. Illud comicum nostis (TERENT., Andr. I, 2): Davus sum, non Oedipus, ut fucatis verbis fallam 136.0687B| audientes: sed haec hactenus.
- 2.
Audita vero et attentius percepta legatione vestra mellita, nondum viso vel accepto, quod pio amore misistis, balsamo, litteris vestris adhuc non lectis, non minimum erga me, quem cognovi, tam magni et clarissimi viri affectus integer mihi tantillo accumulavit gaudium; liquor pretiosus, cujus fere eram inops, vultum non mediocriter exhilaravit datus. Audito tandem epitheto non meo nomini congruo, quod vestra charitas mihi nulla commendatione actuum meorum apposuit, ultra quam credi potest animum laetificavit. Inde centies flexis genibus versus Veronam, vestra quasi lambens vestigia, 570 millies mille vobis rependo gratias. Cujus vero virtutis, si quod in me apparuerit, qui 136.0687C| nulla omnino praeluceo, simulacrum nusquam et nunquam, si experimento discere cordi est, a vobis aberit elongatum. Pristinam saepe soleo ante oculos dulcedinem ponere, idque crebris libenter sermonibus 136.0688A| repetere, et si mane non, vel post prandia inter bibendum, quomodo me fovistis, ut commanducandum cibum, sicut nutrices infantibus edentulis, in os meum trajecistis. Quid ante, quid post pro tanto beneficio commemorem? Rudis sum et ignarus. Quis enim est vobis aut sapientia, aut probitate, aut optimarum artium studio, aut innocentia, aut ullo laudis genere praestantior? Tulliana vox sonat, tuba Ciceroniana intonat ( pro Marc. ): nullius tantum flumen est ingenii, nulla dicendi, nulla scribendi tanta vis, tanta copia, quae non dicam exornare, sed tuarum virtutum laudes possit enarrare. Patientia si memoretur (si fas est dicere fide salva, ne Deum offendam) tu es ipsa. Non (PERS. sat. 5, v. 112) salivam glutto sorbuisti mercurialem, inque luto fixum 136.0688B| potuisti transcendere nummum. Satyricos omittamus, ad simplices redeamus et sanctos. Non modo non rapuisti, sed nec quidem appetiisti aliena; largitus es propria, aliorum condolens miseriis, non felicitatibus invidens alienis, omnibus omnia factus, ut omnes lucrifaceres (I Cor. IX, 22). Nativa vobis supplex tendit manus patria, et ut redeatis invitat. Omnes quotquot sunt utriusque ordinis clericalis seu militaris, mente, voluntate, studio, gestu, voce, ut veniatis, clamant, vos videre desiderant. Servitio vobis impendendo nec numerum neque modum praefigimus ullum. Omnia nostra erunt in manu vestra, secundum quod animo vestro insederit, o dilecte Ratheri. Cuncta praevidete, disponite, constituite, et ut libuerit, in omnibus agite. Sub vestro 136.0688C| pollice docto et artifice manum ferulae non erubescam subducere. Vos valete, vos plaudite, et gratia Domini nostri vos ab incursu malo tueatur continue. (no apparatus)