Migne Patrologia Latina Tomus 61
PauNol.Episto66 61 Paulinus Nolanusc.354–431 Parisiis J. P. Migne early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA PRIMA.
1 Paulinus Sulpicium Severum Primuliacensem in Aquitania presbyterum hortatur ne ob pravorum hominum obtrectationem institutum perfectionis dimittat; et illum ad se invitans, quomodo ipse Barcinone in Hispania repentina vi multitudinis correptus presbyteratu initiatus sit invitus, exponit, majestatem simul muneris illius magnifice describens.
PAULINUS servus Christi Jesu (V. not. 1), SEVERO carissimo fratri secundum communem fidem in Deo Patre, et Christo Jesu salutari nostro, salutem.
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo. Sensi plane quasi delibutis melle sermonis tui praecordiis sanctae Scripturae fidem, qua dictum est: Impinguant ossa sermones boni; non utique haec ossa quorum structura nos in corporis habilitate compaginat, sed quibus interioris hominis firmitas continetur; spem scilicet, et fidem, et caritatem; quae sunt et viscera 2 misericordiae, et ossa patientiae, et totius membra virtutis. Haec tu ossa, et membra, et viscera, sanctis et spei, et fidei, et caritatis alloquiis opimasti, quibus et fidei tuae spem in Domino intentam et spei fidem in Domino constantem, et plenitudinem caritatis in Christo, sicut ipsius erga nos Dei dilectionem manere docuisti, cum sollicito et optanti mihi, neque aliter de te, immo de Deo credenti, qui et in infirmis virtutem suam operatur ac perficit, indicasti augmentum patrimonii in coelestibus, quod salubriter praesentium onerum decoctione fecisti, fragilis substantiae 3 pretio coelum Christumque mercatus, vere intelligens super egenum et pauperem, quem in Christo esse, et in quo Christum, ut ipse docuit, tegi, pasci, fenerari credidisti.
2. Sit hic odor mortis in mortem iis qui pereunt, quibus caro et crux Dei vivi stultitia vel scandalum est; quia ipsis caro et sanguis, cui serviunt, Christum Jesum Dei esse Filium non revelat; nobis autem carnis et mortis divinae fides odor vitae efficiatur ad vitam. Nec moveantur, frater dilectissime, pedes nostri a viis Domini, et tramite itineris angusti, si nos interdum profana vel stulta quorumdam secularium verba circumlatrent: instructi enim satis per sacras Litteras et de ipsis et de nobis sumus. De his enim beatus Apostolus nobis ait, quia in hoc laboramus, et maledicimur, quoniam speramus in Deum vivum, qui est salus omnium hominum, maxime fidelium: qui istorum quibus rationem vis reddere, etiam suo in Evangeliis ore, et venena in colloquiis, et merita praedixit in poenis: Vae iis qui scandalizaverint unum ex modicis istis in me credentibus! Expedit homini illi ut suspendatur mola asinaria collo ejus, et praecipitetur in profundum maris. Nobis vero ait: Beati estis cum vobis maledicent homines, et dicent omne malum adversum vos, et exprobrabunt nomen meum tanquam malum; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Haec, mi frater, Domini verba retinentes et in nostram fidem confirmemur, et opprobria vel odia infidelium negligamus: In tenebris enim ambulant, quia sol justitiae non ortus est eis. Venenum aspidum est sub labiis eorum, quod inficit mentem, et animam interficit, si receptum auribus in corda pervaserit. Cor eorum, inquit Scriptura divina, vanum est, et sepulcrum patens est guttur eorum. Caveamus a fermento eorum, ne totam massam corrumpat. Scriptum est enim: Non habitabit juxta te malignus. Et iterum: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris . Et: Discedat ab iniquitate qui nominat nomen Domini. Obstrue, frater, et sepi aures tuas spinis ad verba eorum, quae sunt spinae et sagittae zabuli, qui in eorum praecordiis latens insidiatur in occulto ut rapiat pauperem Christi, et venetur animam Christiani. Sed in caput eorum, sicut scriptum est, iniquitas ipsorum convertetur, et incident in foveam quam operantur. 3. Tu autem, homo Dei, fuge ab istis; neque ut sapientioribus rationem reddere labores, cum scias penes te principium esse 4 sapientiae, qui times Dominum. Si stultum putant esse quod gerimus, gratulare conscius tibi quia opus Dei et praeceptum Christi geris; et reminiscere quoniam stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientia: et quoniam quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Talibus autem velle purgari, idem est quod posse Christum ipsum negare, qui erubescentes nomen suum coram hoc mundo, erubescet invicem coram Patre confiteri suos. 4. Tu igitur qui laboras, ut scribis, rationem pro meo ac tuo facto reddere, quid facies, si non persuaseris hominibus non ad aedificationem suam, sed ad destructionem tuam tecum de opere Dei disputantibus? Jam erubesces, jamque pallebis, ut causae pejoris assertor; et motus gradu titubabis in via Domini, et de coelo in terram relaberis, si quae aedificasti destruis. Multum interest, quinam isti sint quibus ratio reddenda sit. Si discendi studio venit, et ignorantiam confitetur; sparge in eum semen fidei, et praeceptum pande divinum. Si capit verbum, lucratus es Ecclesiae fratrem, et ovem Christo. Si vero non erit purum boni seminis germen, et a nocturno patrisfamilias coelestis inimico zizania interserente frumentis, nocens gramen et infelix seges a frugibus bonis messis tempore segreganda; nec horreis debita, sed caminis, pabulo ignis aeterni arsura materies, suis interim crescit incendiis, refuge, et repelle colloquio tuo atque conspectu; ut si tua fide sanari non potest, te sua infidelitate non vulneret. 5. Sit licet frater et amicus junctior tibi dextera tua, et carior lumine; si alienus est et inimicus in Christo, sit tibi ut extraneus et ut publicanus. Abscidatur ut inutilis dextera a corpore tuo, qui tibi in Christi corpore non cohaeret; et ut nocens oculus eruatur, qui corpus tuum totum sua macula vel caecitate contenebrat. Melius est enim unum membrum perire pro totius corporis salute, quam unius membri vitiosi amore, totum corpus, ut ait Dominus, ire in gehennam. Nec metuenda est offensio talium, quae quidem et optanda nobis est, quoniam de horum opprobriis atque maledictis nascitur illa merces, quam copiosam Deus promisit in coelis. Non est, inquit, discipulus supra magistrum, nec servus supra dominum suum. Et, si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Si Dominum et Deum, quem sequimur, amaverunt, et nos amabunt; si illum persecuti sunt, et nos persequentur. Quo 5 nobis gratiam mundi, quae est odium Christi? Si de mundo, inquit, essetis, amaret mundus quod esset suum. 6. Tu ergo, qui rationem quaeris reddere hominibus, et his infidelibus, vide quid desideres; gratiam sine dubio hominum, id est mundi, cui placere non potes, nisi Christo malueris displicere. Si enim, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem. Displiceamus ergo his, et gratulemur iisdem nos displicere, quibus et Deus displicet. Non enim nostrum, ut scis, sed Domini nostri Jesu Christi, id est omnipotentis Dei opus in nobis lacessunt; quem in suis actibus spernunt, in nostris operibus oderunt, sero dicturi: Domine, quando te vidimus nudum, et non vestivimus? esurientem, et non cibavimus? infirmum, et non visitavimus? Et tunc audituri: Ite in ignem aeternum, quem praeparavit Deus patri vestro et angelis ejus; quoniam quae indigentibus non faciunt, Christo negant; qui cum dives esset, pauper factus est, ut nos sua paupertate ditaret. 7. Fruantur interim voluptatibus, dignitatibus, opibus suis, si tamen eorum sunt, quas istic habere malunt ubi esse desinimus, quam illic ubi esse persistimus. Sibi habeant sapientiam, sibi felicitatem suam: nobis inopiam nostram, ut putant, et stultitiam nostram relinquant. De ipsius etiam, quem, etsi nomine confitentur, tamen actu negant, habentes speciem pietatis, virtutem ejus abnegantes; de ipsius, inquam, Dei nostri verbis prudentiam sibi, si placet, arrogent, et stultitiam nobis exprobrent. Ait enim Dominus: Filii hujus seculi sapientiores sunt filiis lucis; sed adjecit: In hac generatione. Sint prudentiores, dum non sint filii lucis. Sint in hac sua generatione sapientes, dum in illa regeneratione nostra inveniantur excordes. Sint nunc beati vel magis fortunati, per omnia prospera, blandiente seculo, defluentes; mollibus vestiantur, in domibus regum sint; dum in laboribus hominum non sint, et cum hominibus non flagellentur. Sint divites seculo, quia sunt egentes Dei; de quibus scriptum est: Divites eguerunt et esurierunt; sicut de nobis illico subjectum: Inquirentes autem Dominum non deficientur omni bono. 8. Utinam, mi frater, digni habeamur qui maledicamur, et notemur, et conteramur, atque etiam interficiamur in nomine Jesu Christi, dum non ipse occidatur Christus in nobis. Tum demum super aspidem et basiliscum ambularemus, et conculcaremus caput draconis (V. not. 59) antiqui. Sed adhuc amico, quod pejus est, seculo solvimur, et in Christo deliciamur: 6 laudari tantum in nomine ipsius amantes, contristari et tribulari, quod est utilius, recusantes. Memento granum sinapis, de quo semine sumus, si conteratur, accendi magis, et tum demum in vim suam excitari. Quamobrem debemus quasi naturae nostrae in hoc respondere, ut adversis sermonibus contriti, inardescamus ad fidem: et eos ipsos, qui nos ut minimos hominum, scilicet quasi granum sinapis, quod minimum est seminum, frangere conantur, uramus. Si vero ii qui deforis sunt, rationem a te sancti operis inquirunt, et venenatas de corde viperino linguas in cor tuum vibrant; noli dare sanctum canibus, et margaritas tuas non projicias ante porcos. Quae enim pars fideli cum infideli? quae societas luci ad tenebras? quae conventio Christi ad Belial? 9. Tu vero miles Christi armatus ab Apostolo galea salutis, et lorica justitiae, et scuto fidei, et gladio veritatis, et virtute Spiritus sancti, sta in armis coelestibus constans, et tela inimici candentia fonte sapientiae et flumine aquae in te viventis exstingue. Depositum custodi, fidem serva, justitiam sectare, caritatem Christi tene, patientiam aemulare, exerce te ipsum ad pietatem quae ad omnia utilis est: sobrius esto, in omnibus labora, certamen bonum certa, cursum consumma, ut apprehendas, in quo apprehensus es: de cetero reponetur tibi corona justitiae, quam reddet Dominus in illa die justus Judex iis qui diligunt adventum ejus. Eos autem devita qui sanam doctrinam non sustinent, voluptatum amatores magis quam Dei, in pejus semper proficientes; seducentes et seductos; homines mente corruptos, et a veritate alienos, et ob hoc ipsum traditos in concupiscentias cordis sui, in laqueum et desideria multa, quae a fide naufragos mergunt in interitum et perditionem: quia creaturam praetulerunt Creatori, id est, simulacra gentium, aurum et argentum Deo carius habentes, servantes animas suas in hoc mundo, perdentes in Christo: Discede ab hujusmodi , et prophanas vocum novitates devita, ne circa quaestiones aniles et vanas, aut impias verborum contentiones, incipias aegrotare, et pericliteris a falsis fratribus, aut a perditis reprobatisque sapientibus; et omnes qui videbunt, insultante (V. not. 2) zabulo, dicant: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. Quod absit a nobis, qui non nostris operibus aut viribus, sed divina virtute et misericordia freti, opus perfectionis arripere ausi sumus. Potens est ipse, qui est omnipotens, perficere in nobis opus perfectionis suae, et quod fundare jam ac primis machinis erigere dignatus est, suis struere 7 mensuris, et consummare fastigio: quia ipse turbatis ad operis istius molem etiam apostolis suis dignatus est dicere apud homines impossibile hoc esse, sed non apud Deum, in quo credentibus nihil impossibile est. 10. Verum, ut invicem in verbis Domini consolemur, et operibus proficiamus, exi de terra tua et de cognatione tua, ut Abraham fideli imitatus excessu, beato Abrahae sinu dignus sis. Festina venire ad nos, in commune compendium accepturus et daturus fidei supplementa. Hoc enim acceptum coram Deo: quia et frater fratrem adjuvans exaltabitur . Nos modo in Barcinonensi, ut ante scripseram ( Excidit haec epistola ), civitate consistimus. Post illas litteras quibus rescripsisti, die Domini, quo nasci carne dignatus est, repentina, ut ipse testis est, vi multitudinis (V. ep. 2, n. 2, et ep. 3, n. 4), sed credo ipsius ordinatione, correptus, et presbyteratu initiatus sum, fateor, invitus, non fastidio loci (nam testor ipsum, quia et ab aeditui nomine et officio optavi sacram incipere servitutem), sed ut alio destinatus, alibi, ut scis mente compositus et fixus, novum insperatumque placitum divinae voluntatis expavi. Data igitur cervice in jugum Christi video majora me meritis et sensibus opera tractare: jamque arcanis et penetralibus Dei summi receptum et insertum communicare coelestia, et Deo propius admotum in spiritu ipso Christi et corpore et splendore versari. Vix adhuc intellectum sacrae molis capio mentis angustiis, et onus muneris mei conscius infirmitatis horresco; sed is qui sapientiam parvulis dedit, et ex ore infantium atque lactentium perficit laudem sibi, potens est in me etiam opus suum perficere et munus ornare, ut se dignum faciat, quem ab indigno vocavit. Scito tamen voti communis, eodem Domino praestante, salvam esse rationem: nam ea conditione in Barcinonensi Ecclesia consecrari adductus sum, ut ipsi ecclesiae non alligarer, in (V. not. 3) sacerdotium tantum Domini, non etiam in locum ecclesiae dedicatus. 11. Veni igitur, si placet, ante Pascha, quod nobis optatius est, ut sacras ferias me sacerdote concelebres: quod si jam ad itineris ingressum propitio Deo vis occurrere, post Pascha in nomine Christi proficiscere. Sed credimus in Domino nostro, quia tibi in desiderium nostri flagrantius inspirabit, ne ultra Pascha tempora ad nos tua proferre sustineas. Iter quantum sit et puer unanimitatis tuae renuntiabit, qui ad nos de (V. not. 4) Elusone, octava, ut asseruit, luce pervenit: tam brevis enim et facilis via est, 8 ut nec in Pyrenaeo ardua sit, qui Narbonensi ad Hispanias agger, nomen magis quam jugum horrendus, interjacet. Verum quid de spatio agimus? si nos desideras, via brevis est; longa, si negligis. EPISTOLA II. Nuntiat Amando presbytero, qui postea in Burdegalensi episcopatu successit S. Delphino, se invitum sacerdotem creatum: et sacerdotalis muneris partes perstringens, opem ejus et Delphini, per quos Deo natus erat, ad eas explendas implorat.
Domino fratri dilectissimo AMANDO, PAULINUS.
Post tempus accepimus litteras dilectionis vestrae; sed quo diutius desideratae, hoc avidius a nobis susceptae sunt: nam et aqua frigida sitienti dulcior, et nuntius bonus de terra longinqua jucundior est; ita et sermonis vestri suavitas impinguavit ossa nostra, et animam esurientem satiavit bonis. Quid nos talibus dignum reddemus eloquiis, ingenio tenues, corde crassi, ore jejuni, et, sicut scriptum est, ventres pigri? Verum etsi omnibus rebus inferiores, tamen caritas sola nos vobis praestat aequales. Dilectioni enim quam in nos habetis, pari mente certamus: quae quidem visceribus nostris insita, et affixa praecordiis, et animae ipsi permixta est spiritu Domini, qui habitare facit unius moris in domo, qui innumera credentium millia uno corde connectit, quia unus omnia in omnibus adimpletur.
2. Nunc huic Domino placuit in vase fictili ponere thesaurum suum, qui me vocavit per gratiam suam, suscitans de terra inopem, et de stercore erigens pauperem, ut collocaret cum principibus populi sui, et inter sacerdotes indueret salutare : ut dum curro in odorem unguentorum ejus, fierem gutta ejus unguenti quod descendit in barbam Aaron . In cujus domo domesticus fieri, et benedicere Dominum de fontibus Israel, cum pro meritorum meorum conscientia recusarem, vel potius non auderem recipere, ego vermis, et non homo; vi subita (V. ep. 1, n. 10), invitus, quod fateor, adstrictus, et multitudine strangulante compulsus, quamvis cuperem calicem ipsum a me transire, tamen necesse habui dicere Domino: Verum non mea voluntas, sed tua fiat; cum praesertim ipsum de se Dominum dixisse legerem: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Praeventi 9 igitur a Domino, et apprehensi ab eo quem necdum apprehendimus, deservimus altario Dei, et mensis salutaribus ministramus jam nomine officioque (V. not. 5) seniores, sensu autem adhuc parvuli, et sermone lactentes . 3. Quod ministerium ut bene ministrem, et gradum bonum mihi acquiram, et sciam qualiter oporteat me in domo Dei conversari, et tractare mysterium pietatis, tu Domine venerabilis, et frater, et Domine in Christo nobis, ora Dominum in omni bono divitem ut abundemus fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, et insuper vestra in nos caritate, ut et in hac gratia abundetis. Praeterea ipse epistolis tuis nos saepe instrue necessariis supplementis: enutritus enim sermonibus fidei et bonae doctrinae, quam a puero in sacris Litteris subsecutus es, informa nos ad regulam directionis, pasce nos spiritali cibo, id est verbo Dei, qui est verus et vivens panis, et in quo magis quam in pane vivitur: quoniam ipse est esca justorum qui ex fide vivunt. Nec hinc negligentior sis circa sollicitudinem institutionis meae, quod loco Ecclesiae, non tamen corpore separamur; unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum , qui est Ecclesiae caput: in qua cum omnes unum simus, tamquam in una domo vivimus. Nec possumus dicere nos esse sine vobis cum unius spiritus simus, et in uno, qui est unus, habitemus. Ideo servantes unitatem spiritus in conjunctione pacis, ut unum corpus et unus spiritus, ut sociali invicem membro nobis collaboremus, ut crescamus in illius corporis aedificationem, cujus caput Christus est. 4. Igitur quia facti sumus de hostibus ( forte hospitibus) cives, de longinquis proximi, de ovibus pastores, et positi sumus in fundamento apostolorum et prophetarum, erudite et confirmate manus ad aedificandi scientiam, ut lapide, qui factus est in caput anguli, discam parietem utrumque connectere, et in templum sanctum atque in habitaculum Dei, corpora et corda fide mundata construere; per arma Apostoli potentia Deo omnem elationem extollentem se adversus scientiam Dei captivam ducere, omnem intellectum ad obediendum Christo perducere, evangelicam securim arborum radicibus admovere ; et gladio spiritus, id est, verbo Dei interficere peccatores terrae; et scuto Catholicae fidei omnia jacula candentia nequissimi exstinguere; et certamine decertato, cursuque decurso, fide servata, ministerio impleto, exspectare illud quod Dominus in illa die justus judex reddet omnibus qui diligunt adventum ejus. Ergo ut tuum ac tecum manentem spiritaliter videns 10 ac tenens, instrue, juva, hortare, confirma. De vobis enim, et per vos Deo natus in Christo vestra potissimum cura esse debeo, quia vestrum opprobrium si indignus, aut vestrum gaudium ero, si ex fructibus bonis vestrae arboris ramus esse cognoscar. EPISTOLA III. Alypio episcopo scribit de libris Augustini quos receperat, excusans quod serius miserit ad illum Eusebii Chronica. Cupit edoceri de genere et vita Alypii: ipse vicissim de se nonnulla aperiens. Panem unum dono mittit.
Domino merito honorabili et beatissimo patri ALYPIO, PAULINUS et THERASIA peccatores. 1. Haec est vera caritas, haec perfecta dilectio, quam tibi circa humilitatem nostram inesse docuisti, domine vere sancte, et merito beatissime, ac desiderabilis. Accepimus enim per hominem nostrum Julianum de Carthagine revertentem litteras, tantam nobis sanctitatis tuae lucem afferentes, ut nobis caritatem tuam non agnoscere, sed recognoscere videremur. Quia videlicet ex illo, qui nos ab origine mundi praedestinavit sibi caritas ista manavit, in quo facti sumus antequam nati; quia ipse fecit nos, et non ipsi nos, qui fecit quae futura sunt. Hujus igitur praescientia et opere formati in similitudinem voluntatum, et unitatem fidei, vel unitatis fidem, praeveniente notitiam caritate connexi sumus, ut nos invicem ante corporales conspectus revelante Spiritu nosceremus. Gratulamur itaque et gloriamur in Domino, qui unus atque idem ubique terrarum operatur in suis dilectionem suam Spiritu sancto, quem super omnem carnem effudit, fluminis impetu laetificans civitatem suam, in cujus te civibus principalem cum principibus populi sui sede apostolica merito collocavit: nosque etiam, quos erexit elisos, et de terra inopes suscitavit, in vestra voluit sorte numerari. Sed magis gratulamur in eo Domini munere, quo nos in pectoris tui habitatione constituit; quoque ita visceribus tuis insinuare dignatus est, ut peculiarem nobis caritatis tuae fiduciam vendicemus, his officiis atque muneribus provocati, ut nos diffidenter aut leviter te amare non liceat.
2. Accepimus enim insigne praecipuum dilectionis et sollicitudinis tuae, opus sancti et perfecti in Domino Christo viri fratris nostri Augustini libris quinque confectum; quod ita miramur atque suspicimus, ut dictata 11 divinitus verba credamus. Itaque fiducia suscipiendae nobis unanimitatis tuae et ad ipsum scribere ausi sumus, dum nos illi per te et de imperitia excusandos, et ad caritatem commendandos praesumimus, sicut et omnibus sanctis, quorum nos et absentium officiis sospitare dignatus es; pari procul dubio curaturus affectu, ut per sanctitatem tuam nostris invicem salutentur obsequiis, et in clero sanctitatis tuae comites, et in monasteriis fidei ac virtutis tuae aemulatores. Nam etsi in populis ac super populum agas, oves pascuae Domini regens sollicitis vigil pastor excubiis, tamen abdicatione seculi, et repulsa carnis ac sanguinis, desertum tibi ipse fecisti, secretus a multis, vocatus in paucis. 3. Sane vicario aliquatenus munere, licet per omnia tibi impar, ut jusseras, providi illam Eusebii venerabilis episcopi Caesariensis de cunctis temporibus historiam. Sed in hoc fuit obtemperandi mora, quod instructu tuo, quia ipse non haberem hunc codicem, Romae reperi apud parentem nostrum vere sanctissimum Domnionem, qui proculdubio promtus mihi paruit in hoc beneficio, quod tibi deferendum indicavi. Verumtamen quia et loca tua mihi significare dignatus es, ut ipse monuisti, ad venerabilem socium (V. not. 6) coronae tuae, patrem nostrum Aurelium ita scripsimus, ut si nunc Hipponeregio degeres, illo tibi litteras nostras et transcriptam Carthagine membranam mittere dignaretur. Quod et sanctos viros, quos indice caritatis ipsorum tuo sermone cognovimus, Comitem et Evodium rogavimus ut exscribere ipsi curarent, ne vel parenti Domnioni diutius codex suus deforet, et tibi transmissus sine necessitate redhibendi maneret. 4. Specialiter autem hoc a te peto, quoniam me immerentem et inopinantem magno tui amore complesti, ut pro hac historia temporum referas mihi omnem tuae sanctitatis historiam, ut (Virgil. Aeneid. VIII) qui genus, unde sis domo; tanto vocatus a Domino, quibus exordiis segregatus ab utero matris tuae, ad matrem filiorum Dei prole laetantem, abjurata carnis et sanguinis stirpe transieris, et in genus regale et sacerdotale sis translatus, edisseras. Quod enim indicasti, jam de humilitatis nostrae nomine apud Mediolanum te didicisse, cum illic initiareris, fateor curiosius me velle condiscere, ut omni parte te noverim, quo magis gratuler, si a suspiciendo mihi patre nostro Ambrosio, vel ad fidem invitatus es, vel ad sacerdotium consecratus, ut eumdem ambo videamur habere autorem. Nam ego, etsi a Delphino Burdegalae baptizatus, 12 a Lampio apud Barcilonem in Hispania per vim (V. ep. 1, n. 10) inflammatae subito plebis sacratus sim; tamen Ambrosii semper et dilectione ad fidem innutritus sum, et nunc in sacerdotii ordine confoveor. Denique suo me clero vindicare voluit, ut, etsi diversis locis degam, ipsius presbyter censear. 5. Sed de me ne quid ignores, scias antiquissimum peccatorem non ita olim de tenebris et umbra mortis eductum, spiritum aurae vitalis hausisse; nec ita olim posuisse in aratro manum, et crucem Domini sustulisse; quam ut in finem perferre valeamus, orationibus tuis adjuvemur. Accumulabitur haec meritis tuis merces, si interventu tuo onera nostra relevaveris. Sanctus enim laborantem adjuvans, quia fratrem non audemus dicere, exaltabitur sicut civitas magna. Et tu quidem super montem civitas aedificata es, vel accensa super candelabrum lucerna in septiformi claritate colluces; nos sub modio peccatorum delitescimus: visita litteris tuis, et profer in lucem in qua ipse versaris, super aurea candelabra conspicuus. Eloquia tua lumen semitis nostris erunt, et oleo lucernae tuae impinguabitur caput nostrum. Et accendetur fides, cum spiritu oris tui cibum mentis et lumen animae sumserimus. 6. Pax et gratia Dei tecum, et corona justitiae tibi maneat in die illo, domine, pater merito dilectissime, et venerabilis, et exoptatissime. Benedictos sanctitatis tuae comites et aemulatores in Domino, fratres, si dignantur, nostros tam in ecclesiis quam in monasteriis, Carthagini, Thagastae. Hipponeregio et totis parochiis tuis, atque omnibus cognitis tibi per Africam locis Domino catholice servientes, multo affectu et obsequio salutari rogamus. Si ipsam membranam sancti Domnionis acceperis, transcriptam nobis remittere dignaberis. Et hoc rogo scribas mihi, quem hymnum meum cognoveris. Panem unum sanctitati tuae unitatis gratia misimus, in quo etiam Trinitatis soliditas continetur. Hunc panem eulogiam esse tu facies dignatione sumendi. EPISTOLA IV. 13 Augustino scribit, exquisitis eum laudibus exornans pro quinque ejus adversus Manichaeos libris, quos ab Alypio acceperat. Panem ipsi dono mittit.
Domino fratri unanimo et venerabili AUGUSTINO, PAULINUS et THERASIA peccatores. 1. Caritas Christi quae urget nos, et absentes licet per unitatem fidei alligat, ipsa fiduciam ad te scribendi pudore depulso praestitit, teque per litteras tuas visceribus meis intimavit, quas et de scholasticis facultatibus affluentes, et de coelestibus favis dulces, ut animae meae medicas, et altrices, in quinque libris interim teneo, quos munere benedicti et venerabilis nobis episcopi nostri Alypii, non pro nostra instructione tantum, sed etiam pro Ecclesiae multarum urbium utilitate suscepimus. Hos igitur nunc libros lectioni habeo, in his me oblecto, de his cibum capio, non illum qui perit, sed qui operatur vitae aeternae substantiam per fidem nostram, qua adcorporamur in Christo Jesu Domino nostro; cum fides nostra, quae visibilium negligens invisibilibus inhiat, per caritatem omnia secundum veritatem omnipotentis Dei credentem, litteris et exemplis fidelium roboretur. O vere sal terrae, quo praecordia nostra, ne possint seculi errore vanescere, condiuntur ! O lucerna digne supra candelabrum Ecclesiae posita, quae late catholicis urbibus de septiformi lychno pastum oleo laetitiae lumen effundens, densas licet haereticorum caligines discutis, et lucem veritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas.
2. Vides, frater unanime, admirabilis in Christo Domino, et suscipiende, quam familiariter agnoverim te, quanto admirer stupore, quam magno amore complectar, qui quotidie colloquio litterarum tuarum fruor et oris tui spiritu vescor. Os enim tuum fistulam aquae vivae et venam fontis aeterni merito dixerim, quia fons in te aquae salientis in vitam aeternam Christus effectus est. Cujus desiderio sitivit in te anima mea, et ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupivit. Ideoque cum hoc Pentateucho tuo contra Manichaeos me satis armaveris, si qua in alios quoque hostes catholicae fidei munimina comparasti, 14 quia hostis noster, cui mille nocendi artes (Virgil. VII Aeneid., v. 334), tam variis expugnandus est telis, quam oppugnat insidiis; quaeso promere mihi de armamentario tuo, et conferre non abnuas arma justitiae. Sum enim laboriosus, etiam nunc sub magno honore peccator; veteranus in numero peccatorum, sed aeterno Regi novus incorporeae tyro militiae. Sapientiam mundi miser hucusque miratus sum, et per inutiles litteras reprobatamque prudentiam Deo stultus et mutus fui. Postquam inveteravi inter inimicos meos, et evanui in cogitationibus meis, levavi oculos meos in montes, ad praecepta Legis, et gratiae dona suspiciens, unde mihi auxilium venit a Domino, qui non secundum iniquitates retribuens, illuminavit caecum, solvit compeditum, humiliavit erectum male, ut erigeret humiliatum pie. 3. Sequor igitur non aequis adhuc passibus magna justorum vestigia, si possim orationibus vestris apprehendere, in quo Dei miserationibus apprehensus sum. Rege ergo parvulum in terra reptantem, et tuis gressibus ingredi doce. Nolo enim me corporalis ortus magis quam spiritalis exortus aetate consideres: quippe aetas mihi secundum carnem ea jam est, qua fuit ille ab apostolis in porta Speciosa verbi potestate sanatus; in natalibus autem animae, illius adhuc mihi tempus infantiae est, quae intentatis Christo vulneribus immolata, digno sanguine Agni victimam praecucurrit, et Dominicam auspicata est passionem. Atque ideo ut infantem adhuc verbo Dei et spiritali aetate lactentem educa, verbis tuis, uberibus fidei, sapientiae ( forte spei), caritatis, inhiantem. Si officium commune consideras, frater es: si maturitatem ingenii tui et sensuum, pater mihi es: etsi forte sis aevo junior, quia te ad maturitatem meriti et honorem seniorum provexit et juvenem cana prudentia. Fove igitur et corrobora me in sacris litteris et spiritalibus studiis, tempore, ut dixi, recentem; et ob hoc post longa discrimina, post multa naufragia, usu rudem, vixdum a fluctibus seculi emergentem, tu, qui jam solido littore constitisti, tuto excipe sinu, ut in portu salutis, si dignum putas, pariter navigemus. Interea me de periculis vitae istius et profundo peccatorum evadere nitentem, 15 orationibus tuis tamquam tabula sustine; ut de hoc mundo quasi de naufragio nudus evadam. 4. Idcirco enim levare me sarcinis, et vestimentis onerantibus exuere curavi, ut undosum hoc, quod inter nos et Deum peccatis interlatrantibus separat, praesentis vitae salum, omni amictu carnis, et cura diei sequentis, jubente et juvante Christo, expeditus enatem. Neque id perfecisse me glorior: quod etsi gloriari possem, in Domino gloriarer, cujus est perficere, quod nobis adjacet velle. Sed concupiscit adhuc anima mea desiderare judicia Domini. Vide quando assequatur effectu Dei voluntatem, qui adhuc ipsum desiderare desiderat. Quod in me tamen est, dilexi decorem domus sanctae; et quantum in me fuit, elegeram abjectus esse in domo Domini. Sed cui placuit segregare me ab utero matris meae, et ab amicitia carnis et sanguinis ad gratiam suam trahere, eidem placuit inopem me omnis boni meriti suscitare de terra, et de lacu miseriarum, ac de luto faecis educere, ut collocaret me cum principibus populi sui, et partem meam in tua sorte poneret, ut te praestante meritis, officio sociatus aequarer. 5. Praesumtione igitur non mea, sed placito et ordinatione Domini, fraternitatis tuae mihi foedus usurpans, tanto indignus honore me dignor, quia te pro tua sanctitate certo scio, nam veritate sapis, non alta sapere, sed humilibus congruere. Ideoque promte et intime recepturum spero caritatem humilitatis nostrae: quam quidem jam recepisse te per beatissimum sacerdotem Alypium, quia dignatur, patrem nostrum, confido. Is enim sine dubio de se tibi exemplum praebuit nos ante notitiam et supra meritum diligendi, qui incognitos sibi nos, et longinqua soli vel sali intercapedine disparatos, spiritu verae dilectionis, qui ubique et penetrat, et effunditur, et videre diligendo potuit, et alloquendo pertingere. Hic nobis prima affectus sui documenta, et caritatis tuae pignora in supradicto digno munere librorum dedit. Et quanto studuit impendio, ut sanctitatem tuam non ipsius tantum verbis, sed plenius eloquentia et fide tua cognitam non possemus amare mediocriter, tantopere curasse eumdem credimus, ut nos vicissim ipsius imitatione plurimum diligas. Gratia Dei tecum, ut est, in aeternum maneat, optamus, frater in Christo Domino unanime, venerabilis, desiderantissime. Totam 16 domum, et omnem comitem, et aemulatorem in Domino sanctitatis tuae, plurimo fraternitatis unanimae salutamus affectu. (V. not. 8) Panem unum, quem unanimitatis indicio misimus caritati tuae, rogamus accipiendo benedicas. EPISTOLA XXVII (Al. XXXII) AUGUSTINI AD PAULINUM. Augustinus Paulino, amplectens illius benevolentiam, et mutuum declarans amorem; nonnulla de Romaniano et Alypio, necnon de Licentio, cujus aetati metuebat, ne vergeret ad ea quae sunt mundi.
(Vide hanc epistolam inter Augustinianas sub numero 27, tomo XXXIII nostrae Patrologiae, col. 107.)
EPISTOLA V. 20 Paulinus Severum laudat, et majore miraculo conversum ad Deum ostendit. Deinde hortatur ut ad se veniat, mittitque panem ac buxeam scutellam, mutuum amicitiae symbolum.
SEVERO fratri PAULINUS. 1. Et excusandum putasti, frater dilectissime, quod ad nos non ipse venisses, secundum sponsionem tuam, exspectationemque nostram? Tu vero potiore tui parte quam manseris, solo corpore domi residens, voluntate ad nos, et spiritu et sermone, venisti: quamquam ne corporaliter quidem penitus abfueris, quando in pueris tuis sancta in Domino tibi servitute connexis, corporis ad nos tui membra venerunt. Quamobrem, frater vere sancte, merito dilectissime, et in Christo nobis unanime, tibi reposita jam in coelis est corona pietatis, quam justus Judex reddet in illa die tibi, et omnibus juxta te, caritate perfecta proximum in Christo, vel Christum in proximo diligentibus. Spiritualia enim carnalibus intuentes, facile colligimus ex dilectione perspicua, quam fratri, quem vides, exhibes, coelestem illam, fidelem, atque perfectam, qua Deum, quem non vides, diligis. Quod probamus obedientia fidei, si scilicet invicem diligendo, probemus nos, sicut tu probas, illius magistri esse discipulos, qui usque ad finem dilexit suos, et animam suam pro amicis suis posuit potestate eadem qua et sumsit.
2. Ergo tibi, frater vere sanctissime, et merito benedicte, in regione vivorum supra reginam Austri locus et merces erit. Illa enim peccatrix, utpote adhuc invisitatarum a Deo gentium socia, jam tamen visitandarum praevia, non habens legem litterae, sed habens fidem legis in tabulis cordis carnalibus spiritu consilii et pietatis incisam, utilitatis suae causa, et magni ac salutaris lucri studio, tantis ab intervallis ultimi orbis excita, divinam audire sapientiam concupivit; ut, quod non habebat, acciperet, et lucem scientiae, qua carebat, hauriret. Jam tunc scilicet sponsum suum ventura de gentibus regina desiderans, in odorem spirantis late a Propheta suo Christi circumamicta varietate in vestitu deaurato, et populi et paternae domus oblita, currebat: barbara natione, non animo; et in aperto peregrina, sed in occulto Judaea, sanctorum fieri civis optabat. Unde non solum 21 coelesti praemio resurrectionis beatae, sed etiam potestate apostolorum de Judaeis adulteris judicandi, ipsius ore Judicis digna censetur: quia Christum in Solomone mirata, verum reginae coelestis affectum in imagine mystica Ecclesiae providentis impleverat. Ergo si illam in futuro divina remuneratio manet, cum tamen et ipsa istic illo quoque tempore magna ex parte receperit mercedem suam compotita desideratum sapientiae coelestis auditum; quae tandem praemia rependentur tibi, qui me pari gratia, et majore opera, quia minore utilitatis ad praesens tuae spe, desiderasti? Quid enim, quaeso, in me desiderandum habuisti? Quid, quod non haberes, a me sumendum sperasti? Quod bonum tibi de colloquio imperiti? quae utilitas in aspectu peccatoris foret? quid ab insipiente sapiens, rectus a pravo, beatus a misero, ab infirmo fortis, ab inope dives in Domino capere potuisti? 3. Vere tu non quae tua sunt quaeris, sed quae Christi: quia non meritum, nec emolumentum ex me tuum, sed solam illam, quae plenitudo est Evangelii , caritatem, vel in tuae peregrinationis cognatu, vel in vexatione tuorum causam habuisti. Beatus es, quod non habeo unde retribuam tibi: retribuetur autem tibi in resurrectione justorum ab eo, qui et in minimis suis se diligi testatur et recipi. Unde et illud ait (pro quolibet nominis sui vel falso aut inutili servo, verbis suis debitorem se faciens): Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Mihi scilicet non decessura ob hoc sarcina mea, licet a justo honorem justi peccator accipiam: tibi vero in remunerationem boni accepto ferenda ipsa opinionis tuae justitia; quia sancto errore, sed vero pietatis affectu, bonum Dominum honoraveris et in malo servo. 4. Quid igitur miseri faciemus, hinc etiam rationem et poenam debituri, quod honores accipiamus immeritos: et qui auditores tantum legis sumus, a factoribus praedicemur? Quo magis scilicet exprobretur nobis condemnandae torpor ignaviae, sterilium jejunitas animarum, et in operibus bonis aridae manus; cum audiendo per sermonem tuum vera dignis, ut tu es, Christi servis, atque ideo nobis falsa praeconia, 22 quanto debito constringamur agnoscimus: quando judicium tuum nostris actibus conferentes, quae de nobis audimus, non inveniamus in nobis. Quid enim simile gloriari possumus? etsi in Domino gloriandum sit, quia nihil nisi ejus munere acceptum habemus: attamen mihi aetas provectior, et a primis jam annis honorata persona potuit maturare gravitatem, praeterea corpus infirmius, et decoctior caro obterere studia voluptatum, ad hoc vita ipsa mortalis in laboribus et aerumnis frequenter exercita, odium rerum inquietantium parere, et de spei necessitate ac dubiorum metu, cultum religionis augere. Postea denique ut a calumniis et peregrinationibus requiem capere visus sum, nec rebus publicis occupatus, et a fori strepitu remotus, ruris otium, et Ecclesiae cultum placita in secretis domesticis tranquillitate celebravi: ut paulatim subducto a secularibus turbis animo, praeceptisque coelestibus accommodato, proclivius ad contemtum mundi, comitatumque Christi, jam quasi de finitima huic proposito via demigraverim. 5. Tu frater dilectissime, ad Dominum miraculo majore conversus es, quia aetate florentior, laudibus abundantior, oneribus patrimonii levior, substantia facultatum non egentior, et in ipso adhuc mundi theatro, id est, fori celebritate diversans, et facundi nominis palmam tenens; repentino impetu discussisti servile peccati jugum, et letalia carnis et sanguinis vincla rupisti. Neque te divitiae de matrimonio familiae consularis aggestae, neque post conjugium peccandi licentia, et caelebs juventas ab angusto salutis introitu, et arduo itinere virtutis in mollem illam et spatiosam multorum viam revocare potuerunt. Beatus, qui refugisti de consilio impiorum, et in via peccatorum persistere noluisti, et sedere in cathedra pestilentiae dedignatus es, ut humilitate praecelsa pedibus Crucifixi accubares. 6. Tu ergo verus factor legis, et Evangelii non surdus auditor, qui corpus et mundum configens cruci, delicias juventutis, et vitae praesentis mala gaudia pro venenis et luctibus aversatus es, respuens patrimoniorum onera ceu stercorum: merito 23 socrum (V. not. 9. Intelligit Bassulam) sanctam omni liberaliorem parente in matrem sortitus aeternam, quia coelestem Patrem anteverteras terreno parenti; exemplo apostolorum, relicto patre in navicula fluctuante, scilicet in hujus vitae incerto cum retibus rerum suarum, et implicatione patrimonii derelicto, Christum secutus. Nec minoris domesticis opibus ingenii facultatis laudem ab hominibus non accipiens, et inanis gloriae sublimiter negligens, piscatorum praedicationes Tullianis omnibus e tuis litteris praetulisti. Confugisti ad pietatis silentium, ut evaderes iniquitatis tumultum. Mutescere voluisti mortalibus, ut ore puro divina loquereris; et pollutam canina facundia linguam, Christi laudibus, et commemoratione ipsa pii nominis expiares. 7. O vere (V. not. 10) Israelita, qui Deum Jacob tam fida mente vidisti: et tamquam ipsius Domini colluctatione firmatus, praevaluisti adversus principem hujus mundi, et spiritalia nequitiae in coelestibus debellasti scuto fidei, armisque justitiae: praeoptans Christo placere, quam hominibus: hominibus stultus esse, quam Deo: omni facundiae, omnique sapientiae hujus mundi praetulisti scandalum crucis; ut quod pereuntibus stultitia est, tu in patrem salutis adscitus, ut omnibus salvis futuris patescit, virtutem et sapientiam Dei esse cognosceres. Beatus es, frater, quia non caro et sanguis revelavit tibi haec, sed Pater qui in coelis est, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui convertit sapientiam eorum, et stultam fecit; et elegit infirma ac stulta mundi, ut mundum istum his ipsis, propter quae Deum dedignatur nosse, confundat. Memento ergo tu nostri magis, qui locupletioribus meritis ad exorandi potentiam niteris. Nos enim licet jam accensa in lumine Christi lucerna, tamen adhuc sub nodio peccatorum latentes, vestra, qui tam fidei et gratiae, quam operum luce conspicui per (V. not. 11) septena Domini candelabra fulgetis, educi manu, vestroque oleo impinguari caput cupimus; ut non fumigante (V. not. 2) lino, quod nec ipsum tamen misericors Dominus exstinguit, obscuri ardeamus, sed puro, et ceteris etiam praeferendo fidelis exempli lumine luccamus: quamquam Domini gratia de tenebris relucente, non obscuri per nominis ipsius claritatem, etsi remoti, ut audistis, agamus. In coenaculo enim nostro secreti silemus, quia bonum est viro, ut propheta, 24 ait sedere singulariter, et tacere. Unde etiam in causis vociferandis silere nos docuit ipse Dominus, qui sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum; qui tamen dixit; Tacui, numquid semper tacebo? Ipsius ergo voluntatem et judicium taciti sustinemus, qui potens est et nunc in nobis tacere, et cum voluerit, interpellare pro nobis. 8. Verum interim in hoc nobis nostra nocuisse peccata persensimus, quod nec meruimus te videre: et insuper hoc ad mala nostra cumulatum putamus quod et tentationum tibi causa fuerimus; quibus geminas, ut indicasti, aegritudines pertulisti, toties verberatus, quoties ad nos venire conatus es. Sed quia saepe Dominus ipse, ut scriptum est, Deus noster tentat nos, ut caritatem nostram probet, qua nos in ipsius pace diligimus; de tua potius fide, quam de nostra speramus; ut si praemissa tentatio probationem in te operata est, non ultra valeat probata in Deo caritatis vota frustrari. Ita enim tibi promptum inesse spiritum scimus, ut non vereamur, ne ad impedimentum communis desiderii caro semper infirma praevaleat, quam fide roborans, animo subjugabis: ut quod ex se non potest, in Christo posse cogatur. Si dicas ei: Ne pugnes adversus spiritum, esto consentiens adversario tuo in via, et erit pax ossibus tuis, et cum exsultaverit cor meum in Deum vivum, tunc etiam caro mea requiescet in spe. 9. Tene ergo, frater, quod tenes, ne coronam tuam accipiat alter. Cui simile est, ut quod volueras, velle non desinas, et immutabilem ad nos veniendi sententiam teneas. Religiosa conamina ipse ad voti fructum pervehet, in cujus potestate est ac favore, ut possimus prospere, quod pie volumus. Scimus enim, quia desideranti bonum, omnia procedunt in bonum (V. ep. 47, n. I). Verum et nos, quod quidem nobis gratissimum signum concordiae in omnibus nostrae fuit, infirmitatum tuarum indices litteras aegrotantes accepimus; probavimusque in nobis secundum Apostoli dictum et affectum, compati sibi unius corporis membra. Nam et eo ipso nos refectos sensimus, quod revaluisse te scripseras; ut in diversis licet terris positi, operantis in nobis spiritus unitatem tacita in corporibus separatis connexione, paribus aut incommodis, aut remediis congruentes experiremur. 25 10. Pone (id est Depone. V. carm. 14, v. 81) igitur et tu, frater unanime, meliorque in Christo nostri portio, si quam ex nostrae castigationis indicio tristitiam pia mente duxeris: Quia castigans castigavit nos Dominus, et morti non tradidit nos. Visitati enim medica Omnipotentis manu, in spem sanitatis a praesenti aegritudine fovebamur: flagella invicem nostra mutuis consolationibus mollientes. Nam solatium nobis magnum et dulce praebebat ipsa conjunctio passionis; quod non sine Domini numine, cujus injussu nec passeris casus in terram est, concurrisse in nobis ipsa unitas verberum videbatur. Sic et commoditas coeperat ambobus una procedere: seu quod alter alterius levamine respirabat, sive quod Dominus unitatis operator, individuo spiritu omnes suos nectens, neque carnalem in nobis substantiam discrepare pateretur. 11. Non haec tamen tantum causa pueros nostros morata est. Nam Vigilantius quoque noster in Campania, et antequam ad nos perveniret, et posteaquam pervenit, vi febrium laboravit: et aegritudini nostrae, quia et ipse sociale membrum erat socio labore compassus est. Denique ille catechumenus, qui necdum nostri corporis erat membrum, vulnera nostra non sensit, et sanus fuit, atque expers languorum nostrorum, quia non suae compaginis dolorem caro adhuc aliena sentire non poterat. Ergo ut coepit Vigilantius noster progredi posse, tum demum censui scripta esse reddenda. Fatemur enim, ambos multo ante properasse: sed cum ante virium receptionem temere festinaret, qui non poterat; impie, qui valebat (V. not. 13); ambos, quia non poteramus volentes consilio, retinuimus invitos silentio. 12. Itaque, ut supra scripsimus, post aegritudinem communi labore toleratam, orationibus sanctorum atque carorum, parte etiam, ut credimus, maxima tuis, respiciente clementius Domino, recreati, adhuc tamen exhaustis corporibus infirmi. In quo quidem nos gloriari Apostolus docet, quem potentem, ut praedicat, faciebat infirmitas; quia scilicet caro, quae adversus spiritum militat, cum adversa valetudine frangitur, pariter, infractis viribus, spiritalem non valeat expugnare virtutem. Carne igitur infirmi ad profectum spiritus, qui damno 26 carnis exsultat, et tamquam inimicae materiae tribulatione laetatur, atque infirmatione domiti corporis convalescit, sana et valida caritate, quam erga te per Dominum Jesum magnam habemus, dedimus has litteras in solatium tui, ut nos interim tenemus tuas: donec te ipsum, ut spopondisti, et quod numquam desinimus a Domino sperare, videamus. 13. Multa sunt, quae ad nos invitare te, et de patria parumper debeant sevocare; prae ceteris amor pacis, et zeli fuga, qui maxime conspectu aut vicinia aemulae conversationis accenditur. Denique a nobis Romae (V. not. 14) zelotyporum incendia clericorum longinquitas Urbis exstinguit, et omnis illic iniquitas obstruit os suum: quia per absentiam inde nostram quasi subducto fomite, segnis odiorum flamma frigescit; nec in vocem audet erumpere, licet dentibus frendat invidia, dum iniquitatis suae conscia ipsa se erubescit, nec in promptu habet ubi faces lividae mentis accendat. Pax tamen Dei, quae praecellit omnem sensum, abundat in cordibus plurimorum, et opus Dei Salvatoris in nobis Campania tota veneratur. Romae quoque pauci etiam in clero ipso, a quo solo videmur scandalizari, morsu invidiae commoventur. Sed Domino gratias, qui et mihi miserrimo peccatori suo dedit dicere: Quoniam oderunt me gratis. Quod tamen ad me pertinet, cum ipsis quoque, qui oderunt pacem meam, mente pacificus sum. Si quis enim vult contentiosus esse, hoc nostra consuetudo non recipit. Horum tamen ipsorum, qui nos odisse, et a consortio sanctitatis suae segregare dicuntur, vix ad nos tenuis fama perlabitur, et ab auribus nostris spinarum sepe munitis, ut aura frigida, vel importunum vacui culicis murmur excluditur. 14. Sed plenius indicare poterunt conservi nostri, pueri tui, quantum nobis gratiae dominicae detrimentum faciat Urbici papae superba discretio: qui paucis ipsis diebus, quibus interfuere, viderunt quam assidua nos, quam sedula sollicitorum fratrum monachorum, antistitum, clericorum, atque etiam ipsorum saepe secularium officia, toto illo nostrae aegritudinis tempore celebraverint. Quod apud unanimitatem tuam, de dominica tamen gratia, cujus hoc quoque opus et munus est, gloria licet, 27 nemo propemodum tota Campania episcoporum non visitare nos fas existimavit sibi. Et quos infirmitas vel necessitas aliqua devinxerat, missis vice sua clericis et litteris adfuerunt (V. not. 15). Afri quoque ad nos episcopi revisendos prima aestate miserunt. Quod cum ita sit, vides quantopere ad humilitatem nostram festinare debeas, ut et paululum occasionem auferas quaerentibus occasionem, et pro gratiae vel caritatis augmento peregrineris a patria dum adhuc hospes corporis peregrinaris a Christo, quia Veritas ipsa testatur neminem prophetam acceptum esse in patria sua. 15. Fateor autem, licet mihi nihil praesentia tua gratius dari possit, accensum esse desiderium meum flagrantius in praesentiam tuam, quod multos fratres spiritales tecum nobis adfore spopondisti. Eritne quaeso tempus illud, et illucescet ille aliquando dies, quo fraternitatem tuam comite electorum Dei cohorte venientem, in gremio jam communis (V. not. 16 et 17) patroni Dominaedii mei Felicis excipiam; et, quod nunc ipsius orationibus impetrari rogo, id impetratum coram, apud ipsum pariter in Domino gratulemur? cum ego vos simul et vicissim complexus omnes, merito dicam concinentibus vobis: Haec plane dies, quam fecit Dominus; exsultemus et laetemur in ea: quia bonum et jucundum habitare fratres in unum. Tum ego te non in monasterio tantum vicini Martyris inquilinum, sed etiam in horto ejusdem colonum locabo, sed gratis; quia jam a patrefamilias accepisti denarium tuum: praeter illos, quos idem Dominus jam pro vulneribus tuis largus stabulario dedit, ut curatus oleo misericordiae, et vino gratiae, utilius ad dominicam vineam integrato corpore locareris. 16. Videre ergo jam mihi videor hortulum meum adventantibus tecum Domini mercenariis, et cooperantibus cultiorem. Neque enim difficile existimari, quam facile (V. ep. 49. n. 2) depleturi sint levioris culturae laborem, quos in vineam suam Christus elegit ; et otiosos Deo, in vano hujus seculi foro stare non passus est. Jam et domestica mihi post osculum sanctum gaudia mente et cogitatione propono, cum inebriante spiritu caritatis sobriam misceamus per pocula casta laetitiam; nec in fermento nequitiae, sed in 28 azymis sinceritatis pia festa celebremus, psallentes Domino in hymnis et canticis spiritualibus, cantantes linguis et cordibus Deo, omne quodcumque agimus in verbo vel in facto, in nomine Jesu Christi, gratias agentes Deo Patri, per ipsum. Qui facit unius moris habitare in domo, ut spero, nos faciet inter nos in semetipso habitare. Qui fecit utrumque unum, et exaltatus omnia traxit ad se, qui humiliatus ipse pacificaverat omnia, reconcilians mundum Deo, cum repleverit gaudio os nostrum praesentia vestrae unanimitatis, dicemus: Magnificavit Dominus facere nobiscum: et in abundantia laetitiae nostrae benedicemus vos de domo Domini, quia benedicti vos Domino, qui venistis in nomine Domini. Calicem salutaris accipiatis , et edatis panem beatorum in regno Dei; vos enim estis coram Domino Jesu satietas nostra et gaudium. 17. Aude igitur erumpere non tuis opibus et viribus, sed fretus et nixus in Christo: quia virga ejus et baculus ipsius nos consolatur, et sustinet, et gubernat. Qui portat aegrimonias nostras, et infirmitates nostras suscepit , dat lasso virtutem, confortat genua debilia, ipse statuet et immaculatam et inoffensam viam tuam; praecinget te virtute, et perficiet pedes tuos tamquam cervi, ut exsultes sicut gigas ad currendam viam, ne impedire te possit trepidae carnis infirmitas: qui non in carne, sed in spiritu incedis. Servientes enim Christo corporis servitio, animi imperio magis utimur. Atque ideo voluntatem nostram Christo autore directam caro jussa comitatur, trahitque corpus ab animi fortitudine firmitatem: et ad domini habitum famulus componit obsequium. Atque ita virtus in infirmitate perficitur, dum anima consensu carnis edomitae Deo serviens, per infirmitatis ministerium implet officia virtutis. 18. Intende igitur, et prospere procede, et deducet te mirabiliter dextera Dei. Misericordia ejus et gratia praeibunt faciem tuam: et si infirmus domo prodeas, robur acquires eundo. Sperantes enim in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae. Si ergo habeas cor ardens in via, renovabitur sicut aquilae juventus tua. Curres, et non lassabis: ambulabis, et non deficies: non te virga, non pera, non sacculus praegravabit: 29 non calciamenta, nec duplex vestis impediet; sed exuto carnalibus vinculis, ut in terra sancta liceat stare, vestigio, lumbisque praecinctis, nullo aere, gravi zona, festinanter, ut Pascha Domini, et opus Christi in tempore collecto gerendum est, viam tuam curres: prosperum iter faciet Deus salutarium nostrorum. omnis tibi vallis implebitur, et omnis collis humiliabitur: ut fiant aspera iniquitatum in vias planas, ne usquam itineris offendas pedem tuum: quia angelis suis mandavit , ut custodiant te in omnibus viis tuis: et ipse Dominus protectio tua scuto pacis suae circumibit te, praelucens tibi in lumine vultus sui, et praetendens in umbra alarum suarum: ut per diem sol non urat te, neque luna per noctem. Ubique loci custodiet atque benedicet introitus et exitus tuos, ut in omni loco filium pacis invenias, et super omnem hospitem pax tua veniat. 19. Quod si forte proficiscens, cogitata carorum hominum, vel assuetorum locorum divulsione lacrymaveris, temporalis tristitia tua in aeternam laetitiam convertetur. Euntes, inquit, ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione portantes manipulos suos. Ita tu, et si veniendo fleveris, redeundo gaudebis, et in gaudio metes, quae in lacrymis seminaveris. Gratia Domini Jesu Christi, et caritas Dei Patris, et communicatio Spiritus sancti cum tota domo tua non manufacta: quia vos estis templum Dei vivum, aedificatum in fundamentis apostolorum in Christo Deo, mihi unanime, venerabilis, dilectissime, et desiderantissime. Sanctam (Bassulam innuit) parentem nostram, matrem in Christo coheredem tuam veneratione, qua digna est, salutari peto. Conserva in Domino (Therasiam dicit) mea fraternitatem tuam, quo veneratur affectu, salutat. Et vos a nobis omnem sanctam fraternitatem, qualem agere vobiscum certi sumus, multo obsequio salutate. Salutant vos omnes, qui in Domino nobiscum sunt: ut ex Hebraeis Proforus, et Restitutus amans Dominum, et te in Christo compertum diligens, et multum desiderans. 20. In epistolae titulo imitari praestantem in omnibus mihi fraternitatem tuam timui: quia tutius credidi vere scribere. Cave ergo posthac servus Christi in libertatem vocatus, hominis et fratris et conservi inferioris servum te scribere: quia peccatum adulationis est magis, quam humilitatis justificatio, honorem uni Domino, uni magistro super terram, uni Deo debitum, homini cuilibet, ne dicam miserrimo peccatori, deferre. Sufficit caritas 30 de corde puro, et fide non ficta: quod autem abundantius est, a malo est. Obsecro te frater per Dominum, ut praesumtionem de te meam spiritu revelationis ( forte relevationis) inspicias; alioquin et offensam tuam possum vereri de epistola tam loquaci: sed apud caritatem, quae omnia sustinet, ex eo ipso gratia debet augeri, quo fastidium comparari solet, ubi nulla caritas taedium temperat. In dictando enim dum te cogito, et totus in te sum, quasi apud praesentem longo intervallo loquar, obliviscor impositum finire sermonem. 21. Panem Campanum de cellula (V. not. 18) nostra tibi pro eulogia misimus, tantum meritis in Domino tuis freti, ut plena ad te perferendum sui gratia crederemus: tu licet uberioribus micis a Domini mensa jam saturatus sis, dignare et a peccatoribus acceptum in nomine Domini panem in eulogiam vertere. Ac ne panis siligineus tibi modum nostrae humilitatis excedere videretur, misimus testimonialem divitiarum nostrarum scutellam buxeam; ut apophoretum (V. not. 19) voti spiritalis accipies, habiturus exemplo, si necdum simili argento uteris. Quod si nigellatum (V. not. 20) habes, mitte nobis per ea vascula, quae pueris tuis, filiis nostris, demandavimus. Amamus enim vasa fictilia, quia et secundum Adam cognata nobis sunt, et Domini thesaurum in talibus vasis commissum habemus. 22. Praeterea peto, quia summum animi tui jus habere me confido; ut si necesse fuerit, deficientibus a me et libertis, et servis, et fratribus, tuam curam impendas, et ordinare digneris, qualiter ad nos vinum vetus, quod Narbone adhuc nos habere credimus, pervehatur. Ne timeas, frater sancte, damnum, si nos feceris etiam pecuniae debitores. Omnes enim nostri a nobis declinaverunt, simul impii facti sunt, et inimici hominis domestici ejus. EPISTOLA VI Augustino, non accepto ab eo responso, denuo per alios scribit Paulinus.
Domino sancto fratri et unanimo AUGUSTINO, PAULINUS et THERASIA peccatores. 1. Jamdudum frater in Christo Domino, mi unanime, ut te in sanctis et piis laboribus tuis nescientem agnovi, absentemque vidi, tota mente complexus, alloquio quoque familiari atque fraterno per litteras adire properavi. Et credo 31 in manu et in gratia Domini sermonem meum ad te fuisse perlatum: sed morante adhuc puero, quem ad te aliosque dilectos aeque Deo salutandos ante hiemem (Sub finem anni 394) miseramus, non potuimus ultra et officium nostrum suspendere, et desiderium sermonis tui cupidissimum temperare. Scripsimus itaque iterato nunc si priores ad te litterae nostrae pervenire meruerunt; aut primo, si illis in manus tuas perveniendi felicitas non fuit.
2. Sed tu, frater, spiritalis omnia judicans amorem in te nostrum ne pendas officio solo, aut tempore litterarum. Dominus enim testis est, qui unus atque idem operatur in suis ubique caritatem suam, jam abinde nobis, ex quo te beneficio venerabilium episcoporum Aurelii et Alypii, per tua in Manichaeos opera cognovimus, ita inditam dilectionem tuam, ut nobis non novam aliquam amicitiam sumere, sed quasi veterem caritatem resumere videremur. Denique nunc etsi sermone, non tamen tamquam et affectu rudes scribimus, teque vicissim spiritu per interiorem hominem quasi recognoscimus. Nec mirum si et absentes adsumus nobis, et ignoti nosmet novimus, cum unius corporis membra simus, unum habeamus caput, una perfundamur gratia, uno (V. not. 21) pane vivamus, una incedamus via, eadem habitemus domo. Denique in omne quod sumus, tota spe, ac fide qua stamus in praesenti, nitimur in futurum: tam in spiritu quam in corpore Domini unum sumus, ne simus nihil, si ab uno excidamus. 3. Quantulum ergo est, quod absentia corporalis nobis invidet nostri, nisi sane fructum istum, quo pascuntur oculi temporalium exspectatores? Quamvis nec corporalis quidem gratia temporalis in spiritalibus dici debeat, quibus etiam corporum aeternitatem resurrectio largietur; ut audemus in virtute Christi et bonitate Dei Patris vel indigni praesumere. Quare utinam hoc quoque nobis munus annueret gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum, ut etiam in carne faciem tuam videremus. Non solum desideriis nostris magnum conferretur gaudium, sed etiam mentibus lumen accresceret, et ex tua copia locupletaretur inopia nostra. Quod quidem et absentibus largiri potes, hac praesertim occasione, qua filii nostri unanimes, et carissimi nobis in Domino, Romanus et Agilis, quos ut nos alteros tibi commendamus, in nomine Domini revertentur, opere caritatis impleto; in quo tuae caritatis affectu specialiter utantur, rogamus. 32 Nosti enim quam celsa promittat Altissimus fratri fratrem adjuvanti. Per hos, si quo me gratiae quae tibi data est, dono remunerari voles, tuto facies. Sunt enim, velim credas, unum cor et una nobiscum in Domino anima. Gratia Dei tecum, ut est, in aeternum maneat, frater in Christo Domino unanime, venerabilis, dilectissime, et desiderabilis. Omnes in Christo sanctos, quales tibi cohaerere non dubium est, a nobis saluta. Commenda nos omnibus sanctis, ut tecum pro nobis orare dignentur. EPISTOLA XXXI (Al. XXXIV) AUGUSTINI AD PAULINUM ET THERASIAM. Augustinus Paulino pro secundis litteris ab eo receptis grati animi obsequium exhibet, seque Valerio coepiscopum Hipponensem ordinatum esse renuntians, exoptat ut in Africam trajicere ipse velit, magno cum sibi solatio, tum ceteris Christianis exemplo futurus.
(Hanc epistolam, si placet, legesis inter opera S. Augustini, nostrae Patrologiae tomo XXXIII, col. 121-125.)
EPISTOLA VII. 36 Ad Romanianum scribens, gratulatur Ecclesiae Hipponensi quod Augustinum meruit Episcopi collegam.
Domino merito praedicabili, et honorando fratri ROMANIANO, PAULINUS et THERASIA. 1. Pridie quam has daremus, reversis ex Africa fratribus nostris quorum exspectatione nos pendere vidisti, optatissime sanctorum et carissimorum virorum, inde epistolas receperamus, id est Aurelii, Alypii, Augustini, Profuturi (V. not. 22), Severi (V. not. 23), jam omnium pariter episcoporum. Ergo tot sanctorum talium recentissimis sermonibus gratulantes, properavimus ad te nostram referre laetitiam, ut tibi quoque exspectatum in peregrinatione sollicita gaudium festivissimis conferremus indiciis. Si forte eadem de venerabilibus et amantissimis viris per aliarum adventus navium comperisti, per nos etiam repetita accipe, et quasi renovata hilaritate rursus exsulta. Quod si primus hic a nobis tibi nuntius veniet, gratulare tantam nobis in tua patria caritatem, Christo donante, partam, ut quidquid illic divina providentia gerat, mirabilis semper, ut scriptum est, in sanctis suis, vel primi, vel cum primis sciamus.
2. Non autem tantum hoc scribimus gratulandum, quod episcopatum Augustinus acceperit; sed quod hanc Dei curam meruerint Africanae Ecclesiae, ut verba coelestia Augustini ore perciperent; qui ad majorem dominici muneris gratiam novo more provectus, ita consecratus est, ut non succederet in cathedra episcopo, sed accederet. Nam incolumi Valerio Hipponensis Ecclesiae coepiscopus (V. not. 24) Augustinus est. Et ille beatus senex, cui purissimam mentem nulla unquam liventis invidiae macula suffudit, dignos sui cordis pace nunc ab Altissimo fructus capit, ut, quem successorem sacerdotii sui simpliciter optabat, hunc mereatur tenere collegam. Credine hoc potuit, antequam fieret? Sed in hoc quoque Omnipotentis opere dici evangelicum illud 37 potest: Hominibus haec ardua, apud Deum autem omnia possibilia. Exsultemus itaque et laetemur in eo qui facit mirabilia solus, et qui facit unanimes habitare in domo, quoniam ipse respexit humilitatem nostram, et visitavit in bono plebem suam, qui erexit cornu in domo David pueri sui, et nunc exaltavit cornu Ecclesiae suae in electis suis, ut cornua peccatorum, sicut per prophetam spondet, hoc est, Donati starum Manichaeorumque confringat. 3. Utinam haec nunc Domini tuba, qua per Augustinum intonat, filii nostri Licentii pulset auditus; sed ut illa audiat aure, qua Christus ingreditur, de qua non rapit Dei semen inimicus. Tunc vere sibi summus Christi pontifex Augustinus videbitur, quia tunc se et exauditum sentiet ab Excelso, si quem tibi dignum genuit in litteris, hunc et sibi digne filium pariat in Christo. Nam et nunc, velim credas, flagrantissima de ipso nobis sollicitudine scripsit. Credimus in omnipotentem Christum, quod adolescentis nostri votis carnalibus spiritalia vota Augustini praevaleant. Vincetur vel invitus, mihi crede, vincetur piissimi parentis fide, ne mala victoria vincat, si maluerit in perniciem suam vincere, quam pro salute superari. Ne vacuum fraternae humanitatis officium videretur, de buccellato Christianae expeditionis, in cujus procinctu quotidie ad frugalitatis annonam militamus, panes quinque tibi pariter et filio nostro Licentio misimus; non enim potuimus a benedictione secernere, quem cupimus eadem nobis gratia penitus annectere. Paucis tamen et ad ipsum loquamur, ne neget sibi scriptum, quod de se tibi scriptum est; Aeschino enim dicitur, quod audit Mitio (Terent. in Adelphis. V. not. 25). Sed quid de alienis loquar, cum de proprio cuncta possimus? et aliena loqui, non soleat esse sani capitis, quo Dei gratia sano et salvo sumus, quibus caput est Christus? Incolumem te aetate quamplurima, et beatum semper cum tota domo tua, ut cupimus, habeamus in Christo, domine frater merito honorandissime et desiderantissime. EPISTOLA VIII. AD LICENTIUM. Licentium Romaniani filium, pro quo scripserat Augustinus ejus olim magister, hortatur Paulinus et prosa et carmine, ut contemto aulae fastu se dedicet Christo. 1. Audi ergo fili legem patris tui, id est, fidem Augustini; et noli repellere consilia matris tuae, quod aeque nomen in te Augustini pietas jure sibi vindicat; qui te tantillum sinu gestavit suo, et a parvulis primo lacte sapientiae secularis 38 imbutum, nunc etiam spiritalibus lactare et enutrire Domino gestit uberibus. Quoniam te adultum aetate corporea, in spiritalibus adhuc cunabulis vagientem videt, adhuc infantem verbo Dei, vix dum in Christo primis passibus et vestigio titubante repentem; si tamen Augustini doctrina, tamquam manus matris et ulna nutricis, instabilem regat parvulum. Quem si audias et sequaris, ut rursum te sermone Salomonis alliciam: Fili, coronam accipies gratiarum tuo vertici. Et tunc vere eris ille non phantasmate somniatus, sed ab ipsa veritate formatus consul et pontifex, vacuas imagines falsi operis, implente Christo, solidis suae operationis effectibus. Vere enim pontifex, et vere consul, Licentius erit, si Augustini vestigiis, propheticis et apostolicis disciplinis, ut sacrato beatus Elisaeus Eliae, ut illustri apostolo Timotheus adolescens adhaereat, indivulso per itinera divina comitatu; ut et sacerdotium corde perfecto discat mereri, et populis ad salutem magistro ore consulere.
2. Sat hoc monitis et hortatui. Modico enim sermone et labore te arbitror, mi Licenti, ad Christum posse incitari, jam a pueris ad studia veritatis et sapientiae, quod utrumque vere est Christus, et omnis boni summum bonum venerabilis Augustini spiritu et ore flammatum. Qui si parum apud te pro te valuit, quid ego tanto intervallo posterior, et omnium illius opum pauper, efficiam? Sed quia et illius facultatis potentia, et tui ingenii humanitate confisus, pleniora atque majora in te spero elaborata, quam elaboranda, ausus sum hiscere duplici gratia, ut et illi viro debita caritate compararer in sollicitudine tui; et inter eos qui salutem tuam diligunt, vel contestato numerarer affectu. Nam effectus in tui perfectione palmam Augustino potissimum destinatam scio. 3. Vereor, fili, ne aures tuas asperitate temerarii sermonis offenderim, et per aures animo etiam tuo taedii mei vulnus intulerim. Sed in mentem venit epistola tua (Carmen Licentii contentum epist. 26 S. August. [al. 39]), qua te musicis familiarem modis intellexi. A quo studio ego aevi quondam tui non abhorrui. Itaque mihi ad tuam mentem, si in aliquo exulcerassem, deliniendam remedium litteras tuas recordatus reperi, ut te ad Dominum harmoniae omniformis artificem modulamine carminis evocarem. Quaeso te ut aure audias; neque causam salutis tuae in verbis meis spernas, sed piam curam et mentem paternam etiam in despiciendis sermonibus libenter accipias; quibus insitum Christi nomen quod est super omne nomen, hanc deberi venerationem facit, ut non possit a credente contemni. 39-40 Quare age, rumpe moras, et vincla tenacia secli: Nec metuas placidi mite jugum Domini. Pulcra quidem, sed mira vagis praesentia rerum Mentibus, at sapiens non stupet ista animus. Nunc te sollicitat variis malesuada figuris, Heu! validos etiam vertere Roma potens. Sed tibi, nate, precor, semper pater Augustinus Occurset, cunctas Urbis ad illecebras. Illum tanta inter fragilis discrimina vitae Aspiciens, et habens pectore, tutus eris. Hoc tamen et repetens, iterumque iterumque monebo Ut fugias durae lubrica militiae. Blandum nomen honos, mala servitus, exitus aeger, Quem nunc velle juvat, mox voluisse piget. Scandere celsa juvat; tremor est descendere celsis. Si titubes, summa pejus ap arce cades. Nunc tibi falsa placent bona, nunc rapit omnibus auris Ambitus, et vitreo fert cava fama sinu? Ait ubi te magno damno succinxerit emto Balteus, et sterilis fregerit inde labor, Serus, et incassum spes accusabis inanes Et modo quae nectis, rumpere vincla voles. Tunc reminisceris frustra patris Augustini, Contemsisse dolens veridicos monitus. Quare si sapiens, et si pius es, puer, audi; Et cape verba patrum, consiliumque senum. « Quid retrahis fera colla jugo? Mea sarcina lenis, Suave jugum. » Christi est vox pia: crede Deo, Et caput adde jugis, da mollibus ora capistris. Demissosque levi subde humeros oneri. Nunc potes hoc, dum liber agis, dum nulla retentant Vincula, nulla tori cura, nec altus honor. Haec bona libertas, Christo servire, et in ipso Omnibus esse supra. Non dominis hominum, Non vitiis servit, non regibus ille superbis, Tantum qui Christo se dederit Domino. Nec tibi nobilitas videatur libera, quam nunc Sublimem attonita conspicis Urbe vehi. Quam cernis tanta sibi libertate videri, Ut dedignetur flectere colla Deo. Multis ille miser mortalibus, et quoque servis Servit; et ancillas, ut dominentur, emit. Norunt eunuchos et magna palatia passi, Et quisquis Romani, sponte miser, patitur; Quanto sudoris pretio, damnoque decoris Constet ibi chlamydis, hic honor officii. Nec tamen ipse potens, qui celsior omnibus esse Emerit, ut nulli serviat, assequitur. Cum bene se totae dominum jactaverit Urbe, Servit daemoniis, si simulacra colit. Proh dolor! hos propter remoraris in Urbe, Licenti? Et regnum Christi spernis, ut his placeas? Hos vocitas dominos, curva et cervice salutas, Quos ligni servos conspicis et lapidis? Nomine divino argentum venerantur et aurum Relligio est, quod amat morbus avaritiae. 41-42 Imprecor hos ut amet, qui non amat Augustinum; Non colat et Christum, cui placet hos colere. Inde ait ipse Deus, dominis non posse duobus Serviri, quoniam mens placet una Deo. Una fides, Deus unus, et unicus e Patre Christus, Haud duplex uni servitus est domino. Quanta etenim coelo ac terris distantia, tanta est Caesaris et Christi rebus et imperiis. Tollere humo, sed nunc dum spiritus hos regit artus, Mente polum penetra, nil mora carnis obest. Corporeis jam nunc morere actibus; et bona vitae Coelestis liquido praemeditare animo. Spiritus es, quamquam tenearis corpore, si nunc Mente pia victor carnis opus perimas. Haec tibi, care puer, fido compulsus amore Scripsi; si recipis, suscipiere Deo. Crede Augustinum tibi nunc in me geminatum: Sume duos una cum pietate patres. Spernimur? Abstraheris majore dolore duobus. Audimur? Pignus dulce duobus eris. In te laeta patrum sudavit cura duorum, Et tibi magnus honos, laetificasse duos. Sed me Augustino cum copulo, non meritorum Jacto parem, solo comparo amore tui. Nam quid ego effundam rorans tibi paupere rivo? Me praeter gemino flumine prolueris: Frater Alypius est, Augustinusque magister, Sanguinis hic consors, hic sator ingenii. Tanto fratre vales, et praeceptore, Licenti, Et dubitas pennis talibus astra sequi? Quidquid agas; nam te nec speret mundus amicum, Non daberis terrae debita Christo anima. Tu thalamos licet et celsos mediteris honores Nunc, olim Domino restituere tuo. Credo unum vincent justi duo peccatorem, Et tua fraternae vota preces abigent. Ergo redi, qua voce parens, qua sanguine frater, Ambo sacerdotes te remeare jubent. Ad tua te retrahunt, nam nunc aliena petescis; Haec mage, quae retinent regna tui, tua sunt. Haec repete, his inhia; externis ne contere tempus Si tua nolueris, quisquam aliena dabit? Non eris ipse tuus; missusque per extera longe Sensibus, heu! proprii pectoris exsul ages. Sollicitum satis haec nato cecinisse parentem, Dum tibi, quae mihimet, vel volo, vel metuo. Haec tibi; si recipis, feret olim pagina vitam: Si renuis, eadem haec pagina testis erit. Incolumem mihi te, fili carissime, Christus Annuat, et servum det sibi perpetuo. Vive precor, sed vive Deo: nam vivere mundo Mortis opus, vera est vivere vita Deo. EPISTOLA IX. 43 Delphinus ab Amando impulsus fuerat ut a Paulino aliquid salutaris doctrinae peteret. Ea de re queritur ad Amandum scribens Paulinus, excusans imperitiam suam, et opem ipsorum implorans: multa iterum ad pietatis institutionem sapienter inspergit.
Sancto et vere unanimo, et merito dilectissimo AMANDO PAULINUS. 1. Quantum intelligo, quod tibi in aurem loquor, tu supra tectum praedicas: quandoquidem dum me nimium diligis, et nimium tibi de fratre inepto places, etiam sancti ac venerabilis nobis communis patris auribus insinuare non dubitas et insipientiae meae temeritatem, qua te magnis audeo quam illum in verbis meis contemnere. Nam unde me idoneum putaret ille, a quo aliquid spiritu suo dignum in litteris desideraret, nisi tu illi persuasisses, affectu magis quam judicio ita sentiens, meum quoque os a Domino inter ora mutorum et infantium, de quibus laudem suam perficit Omnipotens, fuisse reseratum? Jubet ergo me sibi sermonem spiritali, hoc est, suo sale conditum promere: meminit enim quod me verbi sui sale asperserit. Neque cessat id facere: nam omnes mihi litterae illius spiritalia condimenta sunt. Est enim et ipse sal terrae, vividum referens apostolicae doctrinae saporem; sed vereor ne salem ejus insulso corde non duxerim; nec sentiat in quo condiatur, ut Domini suavitatem sapiat, sensus meus, si in eo Delphini sapor evanescere, et vigor potuit hebetari.
2. Quis me dicentem excitavit, Leo est in viis, in plateis autem homicidae? Non apis mysticae studio, non formicae solertis exemplo ad providentiam vitae et utilitatis operam suscitamur; sed modicum dormimus, modicum vero dormitamus, modicum autem manibus complectimur pectus; et interea nobis inopia tamquam bonus cursor occurrit; et ille dives qui pauper factus est, ut nos vere egenos sua paupertate ditaret, videns nos in nostra egestate durantes, merito proclamavit: Quae utilitas in sanguine meo, dum 44 descendo in corruptionem? Sed utinam vel dum haec loquimur, ipso conscientiae nostrae judicio, et proprii sermonis querimonia excitaremur, ut vel sero possemus dicere: Nunc coepimus, haec mutatio dexterae Excelsi: Sed ventres pigri sumus, et idcirco adhaeret pavimento anima nostra quamvis jamdudum ei dixeritis: Erige te a mortuis, ut attingas Christum. Quem quidem Dominum interventu fidei vestrae, per gratiae sacramentum imposuistis in naviculam cordis nostri (V. not. 26). Sed quia somno inertiae nostrae obdormivit in nobis opus est ut eum excitetis, ut assurgat in excitationem animae nostrae; imperet silentium turbidis cogitationum terrestrium flatibus, et sensuum nostrorum fluctus verbi sui pace componat, ut fiat in corde nostro casta tranquillitas; et spiritu veritatis gubernatore, ac Dei verbo remige, dirigamur ad portum voluntatis nostrae. 3. Nam quae est exspectatio nostra, nisi Dominus Jesus, qui potens est salvos facere nos a pusillo animo et tempestate? et annuere orationibus vestris, ne fiat fuga nostra hieme aut sabbato, hoc est, in otio spiritalium negotiorum, et bonorum operum sterilitate. Sabbatum enim otiosum est, et hiems nuda nascentium. Itaque si non carnali observantia, sed spiritali, abstinentes nos ab omni opere servili, quod est vita peccati; cui deditus vere servus est, et in domo non manet, agimus sabbatum, non illud quod non sustinet anima Domini, sed illud, in quo Dei requies est; qui in humili trementium famulorum corde requiescit, nec hiberna tempestas fugam nostram opprimet; et quasi frigore pigros pedes ab evadendi libertate retinebit, si spe gaudentes, et spiritu ferventes, non contractis avaritiae gelu manibus, sed apertis refrigerio misericordiae, furtivus ille nos horae novissimae superventus inveniat opertos atque vestitos salutaribus operum fidelium tegumentis, ut possimus sustinere ante faciem frigoris ejus; qui nos ideo nunc in timore praecepti sui vult effici praeparatos, ut in die irae inveniat absolvendos. 4. Favete nunc igitur, et orate, ut apprehendamus, in quo apprehensi sumus, et extendentes nos ad bravium supernae vocationis, obliviscamur quae retro sunt: positaque in aratro crucis manu mentis, 45 non sulcata respiciam, sed sulcanda provideam; donec perveniamus ad montes, in quos levavimus oculos nostros, ut inde nobis a Domino veniat auxilium, qui est mirabilis in sanctis suis; qui sunt montes Dei, in quos bona fidelis animae operatione provehemur. Si enim in via veritatis, quae est impolluta, digne ambulemus, tunc ipse Dominus, qui est via et veritas, perficiet pedes nostros sicut cervi; et super excelsa statuet nos. Montes enim, inquit, excelsi cervis, et petra refugium herinaceis : quia si super iniquitatem alacritate cervorum fugiamus Nebroth venatorem, qui, ut Scriptura designat, contra Dominum venator fuit; et cooperante Christo piis actibus ascendamus excelsa virtutum per doctrinas prophetarum et apostolorum, qui sunt montes Dei, montes illi uberes; tunc velut de rupe praecelsa despicientes vanas praetereuntis mundi figuras, in exsultationis voce cantabimus: Exaltabo te, Domine, quoniam ab insurgentibus in me exaltasti me, et super inimicos meos despexit oculus meus. Ex hac autem celsitudine montium informati ad humilitatem cordis, et salubribus disciplinis velut spinis nostra undique membra muniti, efficiemur ut herinacei, qui parva corpuscula aspero tegmine armati, naturalibus jaculis adversum hostiles aut canum morsus, aut manus hominum, muniuntur. Humilitatis autem timore divino, et gratia ipsius humilitates armatis, petra refugium est, id est, Christus, cujus verba nobis contra diabolum vel septimenta vel spicula sunt. His enim et aures nostras sepimus adversum linguam nequam, et in corde nostro vitia adversa configimus. Ita per observantiam spiritalem et directam fidem, et herinacei pariter erimus, et cervi, si secundum has minores bestiolas angustati et humiles abscondamur in Christo, ut in refugii petra; et verbo ac spiritu veritatis muniti, et diabolo et mundi hujus illecebris asperi resistamus. 5. Majores vero illas feras pedibus alacres, et sublimes cornibus ita aemulabimur, si habeamus pedes firmos ad consistendum in via Domini; nec moveantur ab ejus itinere 46 vestigia nostra; iisdemque pedibus utamur ad fugienda peccata, et hujus seculi perniciosa contagia; caput salutis nostrae, quod est fides catholica, bonis operibus velut cornibus ornatum pariter et armatum gerentes; ut vel repugnemus inimicis venatoribus, vel actibus Deo placitis coronati, vestrum potissimum gaudium, et corona simus: quorum in Christo plantatio, apud Christum labor quotidianus sumus. Non enim ambigimus quotidie deprecari vos, ut perficiatur in nobis beata illa mutatio dexterae Excelsi; ut vere possimus dicere: Defecit cor meum, et caro mea, Deus cordis mei, et pars mea Deus in secula. Quia tunc Deus esse dignabitur cordis nostri Deus, cum cor nostrum, quod est carnale, defecerit spiritali aedificatione destructum. Tunc audebimus et vestram nos dicere portionem in terra viventium, cum et ipsi Domino renovati sensu mentis nostrae, secundum Christum ad coelestem imaginem, potuerimus dicere: Deus cordis nostri, et pars nostra Deus in secula. EPISTOLA X. Delphino Burdegalensi episcopo, a quo baptizatus fuerat, summa pietate excusat se minus idoneum ad tractandos in epistolis sacrae Scripturae locos: quod ille postularat. Hic Delphinus Ecclesiae fastis reperitur insertus die nono ante kalendas Januarias.
Beatissimo et peculiariter domino, semper in Domino Christo nobis patri DELPHINO, PAULINUS. 1. Accepimus litteras sanctae affectionis tuae, quibus jubes nos in epistolis quas ad te facimus, aliquem praeter officii necessitatem, de Scripturis adjicere sermonem, qui tibi thesaurum nostri cordis revelet. Sed parentes potius filiis thesaurizare, et ordo pietatis postulat, et magister Apostolus docet. Quamvis tu nobis a Domino et in Domino pater factus semper thesaurizaveris bona, et thesaurizare non desinas: praeter illud gratiae salutaris 47 talentum, quod te consignante suscepimus non in terra abscondendum, neque in sudario involvendum, sed apponendum nummulamis, a quibus uberi multiplicaretur usura; vel iis distribuendum in tempore opportuno, qui ad praeparandas in adventum sponsi faces, venditant oleum sapientibus comparandum. Thesaurizas vero nobis et alio modo semper, qui de thesauris Domini ad gratiam, quae per te data est nobis, apponi rogas. Atque utinam tantum capere possimus, quantum tu, ut accipiamus, potes impetrare. Nam profecto de hac pro nobis postulationum tuarum conscientia atque fiducia petis a nobis, vel magis repetis, ut aliquid spiritale ad te loquamur, quod semine in nobis dignum tuo sit; quia secundum fidem tuam exorasse te credens, quae nobis orasti et oras dari, effectum sollicitudinis et deprecationis tuae de nostri cordis et oris fetibus per documenta verborum capere desideras: quoniam ex abundantia cordis os loquitur, et sapor mentis in sermone gustatur.
2. Juste itaque sanctitas tua depositi sui debitum repetit, et seminis sui germen exspectat. Sed quid faciam ager sterilis? qua tibi fruge respondeam, qui pro tritico tribulos, vel pro uvis edidi spinas? Et ideo conscius malae segetis aut infructuosae arboris, ut vel pietati debitae satisfaciam, sola in litteris meis officii verba praetendo, et sensum a corde tuo degenerem pudore inertiae confusus occulto; dum nimiae circa me dilectionis tuae conscius timeo, ne animum tuum bonae de nobis spei praesumtione gaudentem decepta exspectatione contristem, et cogaris dicere vel scribere mihi: Ego te plantavi vitem fructuosam, tu vero conversus es in amaritudinem vitis alienae (LXX, aliena). Exspectavi ut faceres uvam, et tu fecisti spinas; atque utinam vel illas utiles, quae contra linguam nequam sepimentum piis auribus praestant, et fidem in corde cauto, velut frugem in agro circumcluso tuentur. Sed tu illas, ut sentio, inutiles et nocentes, quae verbum suffocant et convertunt in aerumnam, dum carnalibus adhuc cogitationibus corda configunt, quasi rhamnus (V. not. 27) asper produxisti. 3. Quaeris ergo, piissime pater, quid facias adhuc quod non feceris nobis? cum et 48 plantaveris nos in domo Domini, et plantati maceriam signaculi salutaris, qua ab incursu silvestris apri, et depastione ferocis onagri muniremur, adstruxeris et torcular foderis, quo per conversationem piam quasi quamdam tibi dulcem de tua vite vindemiam funderemus. Habes adhuc, quod facias imitatione illius, qui sterilis ficulneae commeatum a Domino vineae deprecatus est, et imminentem inutili ligno excisionem distulit sponsione. Sic igitur et pro nobis pietatis tuae cura interveniat, et positam ad radices arborum jejunarum securem vel annua Domini indulgentis exspectatione suspendi postulet. Sponde patrifamilias diligentiam pro nobis sollicitudinis tuae, et assiduas orationes, tamquam illum apostolicum evangelici stercoris cophinum pollicere, quo cordis nostri terra pinguescat, et sationis tuae seges nutriatur, vel plantationis tuae arbor succum tuae fecunditatis accipiat; ut in die recognitionis (Id est judicii. V. epist. 19, n. 3), quo pariter sator messorque gaudebunt, nos quoque paterno sinu afferens inter manipulos tuos, repetas ab eo culturae tuae fructum; cum illi qui sata irrigantium nutrit, et colentium labores fructificat, id in nobis, quod non ad ignem jubeat abscidi (V. epist. 11, n. 7), sed ad horreum metere dignetur, obtuleris. EPISTOLA XI. Quanta sit caritatis Christianae supra humanas necessitudines praestantia, ostendit, in se deque se ipso sacrificium Deo immolandum, veteribus sacrificiis allegorice explicatis: item Severum laudat quod S. Martini vitam scripserit, ac postremo ad se invitans de evangelicae paupertatis praestantia pulcherrime admonet.
SEVERO fratri unanimo PAULINUS. 1. In Domino Deo Jesu Christo sentio, et in te potissimum munere et verbo Dei laetus experior, quia amico fideli nulla est comparatio, et lingua gratiae in bono homine abundat. Nam quasi medicamentum vitae nobis consolatio caritatis tuae, ut favi mellis sermones tui; ut aqua frigida sitientibus, ita nobis nuntius de te bonus a terra longinqua. Qui cum et salutis tuae indicio, et caritatis eloquio impinguet ossa nostra, magnum laetitiae et jucunditatis cumulum hinc habet, 49 quod per nostros filios in Domino tuos pueros affertur, et promitur; ut non solum litteris, sed quadam tui lateris parte potiamur, Quid retribuemus Domino nostro, praeter omnia quae retribuit nobis, pro hac etiam gratia, qua te nobis et in seculari prius amicitia dilectissimum, in suis quoque rebus, quod incomparabilis pretii ducimus, individuum comitem atque consortem spiritali germanitate connexuit?
Quae est, inquit, mater mea, aut qui sunt fratres mei? non hi videlicet, qui de voluntate carnis, et convenientia somni; sed qui ex Deo nati sunt per sapientiam Dei Christum: qui in se manens innovat omnia, et dat potestatem filios Dei fieri, coheredes regni sui; propter idipsum conformatus corpori humilitatis nostrae, ut nos conformet corpori gloriae suae; et non solum a terra nostra, sed etiam a cognatione divulsos in sortem et generationem suam transferat. Quo munere nos sibi creare, et in suae caritatis vinculo copulare dignatus est, a familiaritate carnali, in qua jam nunc intelligimus, huic nos foederi praeparaverat, in aeternam necessitudinem affectu potiore mutavit. Siquidem caritas Christi ista sit, quae numquam excidit, quia ex Deo defluit, et in Deo permanet; omnemque, in quo maneat, hominem sua perennitate perpetuat. Haec est inflari nescia, expers doli, pura livoris, aemula Deo, non elatione spiritus, sed spiritu mansuetudinis, et aemulatione pietatis. Dominus enim noster, ut ipse testatus est, et experimur, dulcis et mitis est, et humilis corde.
3. De quo tu mihi genitus frater non solum ad praesens adjutorium, sed et ad perenne consortium tanto superas omnem circa me corporalium necessitudinum affectionem, quanto potiore mihi parente germanus es, quam illi quos caro tantum et sanguis mihi sociat. Ubi enim mihi nunc consanguinea germanitas? ubi amicitia vetus? ubi pristina contubernia? Evanui coram illis omnibus, exter, ut dictum est, fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae. Amici mei et proximi quondam mei, nunc a longe steterunt; et, sicut fluvius decurrens, et ut fluctus pertransiens, sic transeunt me, et in me forsitan confunduntur et erubescunt, ut scriptum est, venire ad me: facti sunt mihi, qui prope, longe; et qui longe, prope. Pro patribus, inquit, nati sunt tibi filii. Ita pro parentibus, et fratribus et amicis, tu nobis factus a Domino es, qui et parentum cura anxius et fraterna dilectione sollicitus, et 50 tota non fictae amicitiae fide sedulus, omnibusque in nos pietatis visceribus effusus, assiduis nos litteris adeas, blandissimis solatiis mulceas. 4. Neque sat habes occasionibus cunctis revisere, nisi et pueros tuos mittas. Nec solum de famulis, sed et de filiis sanctis, quorum benedicta in Domino prole laetaris, eligis tabellarios; quorum oculis nos videas, et ore contingas. Speciosi nobis pedes illorum tamquam evangelizantium bona. Nuntiant enim nobis, et afferunt ea quae ad pacem sunt de te; cum proferunt opera Domini, quae aut operaris in verbo Dei, aut scribis in spiritu Verbi. Quae nobis divitiae tam pretiosa munera, quae necessitudines tam dulcia possint praestare solatia? ut eorum reputatio differatur, quae in aeternum largitas divina promittit; quanto potiora post habitis rebus sint; quae jam et in isto seculo rependuntur, considerare promptum est. Quod enim quaeso, mihi damnum pietatis et gratiae parens inhumanus, aut frater negligens, aut amicus immemor faciunt, cum omnes horum mihi nominum, vel pignorum, aut foederum caritates, vel de te uno largiter rependantur? ut taceam vel in nostro, vel etiam in ignoto orbe, non paucos et in Deum et erga nos tui similes: quorum nobis affectus maximos pro patria, et parentibus, et patrimoniis gratia retributoris indulget, in te uno, quae accepimus bona, si computemus, omnia nobis nostra in te largius atque pretiosius compensata reputabimus. Frater non redimit, inquit, redimit homo. Similiter nobis licet dicere: Mundus nos non amat, sed amat Christus. Homo negligit, sed Deus diligit. Inimici hominis domestici ejus, sed rursum amici hominis domestici Dei. Fuerint nobis fratres, et amici, et proximi boni et magni; sed non fuit placitum circa nos in eis Domino, qui te elegit donare nobis in fratrem inseparabilem, et in proximum dilectissimum; quem merito sicut nosmetipsos diligamus, quia cor unum et unam animam tecum in Christo habemus. 5. Itaque quod supra breviter posuimus de caritate multorum aeque spiritalium, nequaquam apte et digne diximus; in nullius enim persona congruere nobis eadem, quam in te habemus, gratia potest. Ut enim aeque diligere dignentur in humilitate nostra gratiam Domini; tamen illud in te speciale nobis donum est, quod praedestinatos nos invicem nobis in caritate Christi junctissima prioris quoque vitae amicitia signavit, adhuc 51 eorum, quae nunc per Christum avertimur, amatores. Sed tamen in hanc, qua modo interventu Dei nectimur copulam, per consuetudinem illius familiaritatis inolevimus; ut diligendo nos et in infideli via fideliter, diligere etiam spiritaliter disceremus. Quia tam religiose nos semper uterque dileximus, ut ad nostram inter nos dilectionem nulla adjici posset affectio, nisi caritas Christi, quae sola omnem sensum affectumque supereminet. Quo impensiores debemus bono Domino gratias, quod respicere dignatus in humilitatem nostram, cum pariter in agro invenisset, pariter ut geminos ab utero carnis extraxit, et pariter assumsit. Duo enim vere, ut scripsisti, fuimus in agro, sed bonitate et omnipotentia Dei, ausim dicere, ita de nobis unus assumtus est, quod neuter est relictus. Eramus enim et singillatim duo, cum in nobis caro rebellis a spiritu dissideret; neque nostro homini pax esset, cum interiori repugnaret exterior. Nunc vero propitio ipso, qui fecit utrumque unum, et duo unum sumus, quia unus spiritus in duobus; et nulla discretio, quorum corpus unum. Sed hoc, ut dixi, commune nobiscum omnibus in Christo fratribus, unum in te peculiariter nobis gratum atque gratandum est, in cujus amicitia beatissimum Dei munus accepimus, ut nec itinere mutato dissolveremur a nobis: quod damnum de multis, ut recognoscis, dulcissimis aliquando nostris pariter experimur. 6. Vere ergo tu nobis et parens, et frater, et proximus es, qui faciens in nobis voluntatem Dei, ac plenitudinem legis, diligis nos tamquam te, amicus nobis in caritate Christi, et in Dei regeneratione germanus. Quod cum videas, et recognoscas, cur in nos onerose, et de te falso loqueris, ut dicas: Duo fuimus in agro, et unus assumtus est? Non simus ingrati Deo, qui non unum ex nobis, sed unum assumsit in nobis. Duo fuimus, sed quando cum illis fratribus combinabamus, quorum a nobis per hoc propositum facta divisio est: quia unum non de singulari corpore, sed de multorum quoque unanimitate dici satis eadem Scriptura declarat, cum has personas non in duobus hominibus, sed populis, fide gentium, et remansione Judaeorum id ostendente, proponit. Nam et illae molentes 52 duae, de quibus similiter una assumitur, ut arbitror, Synagogae et Ecclesiae formam gerunt. Quia non est alia persona quae in omni sacrarum Litterarum ratione tractetur, nisi aut in universitate generis humani, credentium infideliumque populorum distinctio; aut in natura omnis hominis geminae creatura substantiae: et ideo, mi frater, quia semper cohaesimus in corde uno, sicut nunc cohaeremus in Christo, aut pariter assumti, aut pariter relicti sumus. Assumti autem, non nostro merito, sed gratia Dei, cujus dona et vocatione sine poenitentia sunt; neque ex operum praerogativa, sed ex fide bonae voluntatis, qua pariter in caritatem ejus animati, ut uno et tenore propositi, et tempore conversionis nostrae apparuit, simul oportet gloriemur, et exsultemus in eo qui justificat impium per fidem, et dat escam omni carni; escam non istam quae perit, sed illam quae conficitur in aeternum victum, qualem vel anima in Dei rebus operosa, vel catholica Ecclesia coquit. Corpus est enim veri panis qui de coelo descendit, et dat escam vivificantem esurientibus justitiam. Non enim carnem farcit, sed cor hominis firmat. Hic panis et fons est, qui quo amplius editur, plus esuritur: et quo magis bibitur, plus sititur. Hunc panem ut edamus in aeternum, molamus in hujus mundi pistrino triticum bonum, quod est obedientiae fidelis operatio, et caritas in corde puro et fide non ficta. 7. Qua gratia et virtute cum plenus sis, bonam Deo frugem molis, teque ipsum in azymis sinceritatis et veritatis epulandum Deo exhibes: cujus esca est, quisquis voluntatem ejus efficiens, in corporis ipsius membra convertitur, dicente Apostolo, quia qui se jungit Deo, spiritus unus efficitur. Quod assequimur, si portemus imaginem coelestis ea cura et diligentia, qua portavimus imaginem terreni. Imitando enim imitatorem Christi perveniemus ad imitationem Dei; cui bonus odor sumus in Christo, si exhibeamus hostiam vivam obsequio rationabili, ut illi puram similaginem mola mundi cordis excretam ab interioris nostri penetralibus offeramus, et in pectore nostro castum altare ponentes illa per legem jussa sacrificiis animalia mactemus in vitiis, immolantes hircum peremtione peccati, in 53 quo odor mortis est; caedentes taurum, si deponamus superbiam; sacrificantes ovem, si mollitudinem et ignaviam, in caritate non tepidi, et spiritu ferventes ejiciamus: offerentes in nobis et agnum, si immaculati vivamus, et vitulum, si efficiamur malitia parvuli, ut unius purum pudicitia, alterius stultum simplicitate referamus; quale te sacrificium Deo exhibere video in templo tui corporis, in sacrario tui cordis, in immolatione tuae carnis, in oblatione tuae animae. Immolas taurum, cum pia humilitate depositus cervicem altam percussisti timore divino. Immolas haedum, cum omnia sinistrae partis opera, justitiae sectator, interficis. Ovem jugulas, cum diligens operarius, studiosusque meditator divinae voluntatis et legis, inertiam in te et ignaviam quasi pecus molle prosternis, et a te vitae istius impedimenta, quasi vellera, tondenti utilia, onerosa gestanti, forcipe verbi coelestis abscidis: qua nos duobus Testamentis apprehensos tenet Christus; et vel sarcinis secularibus quasi lanis exuit: vel rursum, ut vellera a corporalibus vitiis tamquam a morbidis et mollibus ovium corporibus abscidens, in vestimentum sui corporis, quod operatione credentium tegit, siquidem vicissim cum Christum induimus, induamur a Christo, in Ecclesiae pensa deducit, et fimbriis suae vestis intexit. 8. Totondit te hic pastor jam; ut arbitror, et posuit in area sua, et coelesti rore perfudit vellus tuum. Nam et gratia quae infusa est ori tuo, et per os tuum quasi rivus a fontibus Israel, vel διώρυξ, ut scriptum est, a paradiso abundans fluit, docet nos, quia descendit in te Dominus sicut pluvia in vellus, et dedit tibi aquam de puteo Jacob, quia tu quoque de filiis Israel Domino propinquatus exstiteras. Si ergo pertonsus es, duplex beneficium recepisse te sentis, quia et in aestu seculi levis, pascua verbi matutinae laetitiae roris sparsa decerpis; nec meridiani daemonii ardore torreris, quia sub umbra alarum Domini conquiescis. Paratur tibi interim tunica de tuis lanis, qua in illa die hiemis vestiaris, ut ante faciem frigoris ejus valeas subsistere, si dispoliatus 54 a corpore, non inveniaris nudus ab opere. Tum vicissim praebebit se tibi ovem Christus, et agnus, ille qui pro nobis ad interfectionem ductus est, et coram tondente se non aperuit os suum, vellera sua, id est, carnis exuvias abstrahi sibi passus. Ipse enim pro nobis et animam et carnem suam posuit, et recepit; qui et sacerdos et hostia, et agnus et pastor est, qui pro ovibus suis pastor, et pro pastoribus suis agnus occisus est. Ipse enim Dominus hostia omnium sacerdotum est, qui semetipsum pro omnium reconciliatione Patri libans, victima sacerdotii sui, et sacerdos suae victimae fuit: cuique nunc ut uni omnium Domino omnis nova creatura sacrificium, ipsique sunt hostiae sacerdotes. Si nunc ei nos tondendos in silentio humilitatis atque patientiae, qua se ipse pro nobis praebuit, praebeamus, suscipiet in se onera velleris nostri; nec dedignabitur ovium suarum lanas portare, qui ipsam ovem, quam ab errore revocaverit humeris (V. not. 29) suis ad ovilia reportare dignatur. 9. Et quoniam bonorum nostrorum ipse non indiget , nos vero omnium illius indigemus, nostro tantum bono nobis bonus, capit nostra quae sua sunt, et tamen ea juris sui non vult; ut quasi nostra nobis accepto ferat, cum nihil habeamus nisi acceperimus; et ne ipsi quidem sine nutu ipsius esse possimus. Ergo nihil in hunc mundum inferentibus, substantiam rerum temporalium quasi tonsile vellus apponit, non ut sarcina impediat, quos expeditos nasci jubet, sed ut materiam nobis virtutis ad merita parienda proponat; et sit unde documentum nostrae in Deum, id est verum Patrem ac Dominum, fidei atque pietatis edamus, si suppetant nobis cava vel dulcia, quae, praeferentes Deum, magno praemio negligamus: et quae per immensam ejus bonitatem, cum nec illata nobiscum sint in hunc mundum, neque istinc efferenda nobiscum, tamen si pareamus praeceptis illius, ita ordinantur, ut mutentur in melius, et de temporalibus aeterna reddantur. Nam quae sicut non intulimus, ita nec auferre possumus per naturam nostram et praetereuntem 55 hujus mundi figuram, ea per omnipotentis Dei opus, beato mercimonii genere vertentes, non modo nobiscum efferimus, sed ante nos etiam in sinum Domini seminata praemittimus . 10. Unde praescriptum arbitror, ut piger operarius non edat panem non videlicet istum pereuntis cibi panem, sed illum quo vivitur in veram vitam: quia unusquisque, sicut scriptum est, de fructibus suis manducabit, et in operibus suis vivet: ac proinde suum cuique opus panis est: et panis verus ac vivus Christus est: quem non potest manducare piger operarius, quia idem est pascha nostrum, quod expediti atque praecincti, et firmiter calceati, nec depositis a manu baculis, id est operibus, quibus nitimur, numquam remissis, cum omni festinantia edere praecipimur: quia tempus breve est, et expedit nobis sine cura esse, sicut Apostolus suadet, propter instantem necessitatem, ut inveniamur parati, et pulsanti Domino non timeamus aperire, de conscientia somni aut negligentiae digna metuentes. Quod quidem nobis nihil proderit nihilominus extrahendis, et ad mortem quidem post mortem, ut justas negligentiae atque impietatis poenas luamus, si alieno potius quam nostro domino deservientes, deprehendamur seculi magis quam Christi negotiis occupati, pulsantique Domino non aperiamus, et ad Patrem ducamur inviti. Propterea praedicitur nobis, ut pro hac, id est anima, laboremus et oremus in tempore opportuno, hoc est praesenti; in cujus spatium ideo inducimur, ut veram vitam ista brevi et transeunte quaeramus. Hujus vitae campus et ager mundus iste est, vel homo ipse qui in hunc mundum mittitur. Deo quo unus assumitur cum, ut supra diximus, carne spiritui subjugata, duo unum fecerit: quia et in unoquoque nostrum, secundum Apostolum, duae mentes et duae leges sunt: quibus intra nos molentibus, aut acceptabilis Deo aut refutabilis similago conficitur. 11. Te vero, victa lege membrorum, et exteriore corrupto, puram conspersionem parare, et sine fermento azymum Christo confici, eloquia tua tam facunda quam casta testantur. Neque enim tibi donatum fuisset (V. ep. 29, n. 14) enarrare Martinum, nisi dignum os tuum sacris laudibus mundo corde fecisses. Benedictus igitur tu homo Domino, qui tanti sacerdotis et manifestissimi Confessoris historiam, tam digno sermone quam justo affectu percensuisti. Beatus et ille pro meritis, qui dignum fide et vita sua meruit 56 historicum; qui et ad divinam gloriam suis meritis, et ad humanam memoriam tuis litteris consecratur. Haec quoque verba tua, vellera sunt, et Dominum Jesum gratissimo tegmine cooperiunt, cujus supellectili pulcra ambiunt, et ingenii tui floribus comunt. Vestiet hic te vicissim Agnus de suo vellere in retributionis die, mortale tuum de sua immortalitate superinduens. 12. Tu tantum nostri memento, et nos respice, non retro spectans, sed amici memor. Certum est enim, quia agricola solertior fructus habeas largiores, et pernicior cursor tarditatem nostram ad bravium supernae vocationis antevoles. Infirmior etenim mente quam corpore, longo te intervallo sequor, spatio tamen tantum a te non itinere separatus; et eamdem molam aegra et impari manu verto, pistrino socius, fruge deterior, quia tritico mixta zizania molo: quae ut tota vertantur in frugem, orationibus tuis egeo; quibus spero evadere et divitias, et paupertatem meam, quia utrumque mihi in malum est, cum sim justitiae pauper, et peccati dives. Nam vere me divitem boni crederem, si ita jam pauper essem, ut putas. In quo tamen de verbis tuis te paulisper excutiam, quibus a te ipse discordas. Etsi non meas virtutes in me praedicaveris; tamen qui alienas licet mihi verbis tuis donandas putasti, quomodo convenit, ut idem tu paupertatem, quam te admirari profiteris, horrere fatearis? Si credas hanc mihi donatam esse virtutem, quam te velle nec posse assequi confiteris, ut habens victum et vestimentum, hoc contentus sim, nihil ultra diem cogitem; cur vel me inopiae necessitate superandum putas, ut te, quem non desiderare non possum, invitare desistam: aut te tam infirmum diffidentemque Christo prodis, ut timeas ad hujusmodi, qualem praedicas, amicum venire, si in veritate sequeris illum qui dixit: Tolle crucem tuam, et veni, sequere me? Quomodo aliter putas Christum sequendum, nisi lege qua docuit, et forma quam praetulit? qui cum in sua venisset, reclinandi tamen capitis locum inter sua non habuit . 13. Imitare imitatorem Christi, ut mortuus vivas crucifigens te mundo, et tibi mundum; quotidie moriens per fidem verbi, et vivens in verbo fidei. Non enim in pane solo vivit homo, praesertim Christianus; de quo proprie scriptum est: Quia ex fide vivit; numquid dixit, Ex pane? Quid igitur 57 a me famem metuis, si fidem habes? Panis tuus tecum est. Si verbo Dei pasceris, non desiderabis escam ventris; Deus enim et hunc et illam destruet, dum se aedificat in nobis, si nos in ipsius caritate fundati, consistamus, neque domum nostram in diffidentiae fluctuantis arena locemus. Nonne illi credidimus, et in illum ambo juravimus, qui dixit: Nolite cogitare in crastinum; sufficit enim diei malitia sua; quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis? Huic si credis, quid de ejus fratris inopia famem metuis, quem scis hujus verbi securitate paupertatem divitiis praetulisse? An magis abundare credis illum qui terrae, quam qui Deo credit? et qui propria, quam qui divina pascitur cura? Quid ille miser habeat, qui se non habet? non enim se habet, qui plus de se quam de Deo sperat: vereque est mortuus, qui non vivere timet ( quasi leg. timet non vivere), si totum se Deo credat, Deoque permittat. Opto igitur ut tuae potius comitatis hic jocus, quam infirmitatis fides fuerit, quod scripsisti credere te ita me futurum brevi pauperem, ut ulterius non auderem invitare te. Fateor nihil me praeoptare tantae libertatis bono: siquidem tam intima circumcisio, plena perfectio sit. Sed tamen si tibi vera in Christo fides, vera virtutum in homine coelestium admiratio, et hominis in Deo viventis aemulatio est; quomodo non eo magis me expeteres, quo perfectiorem esse audires, nisi si aperte, non credere corde quod ore profiteris, confitereris? Sed in me peccatorem fugere, non pauperem, Martini beatissimi frequentator argueris; quem certe numquam desiderasses, si cibis corporis esurire timuisses 14. Ego certe, quia necesse est in operis spiritalis profectu caritas maxime, quae plenitudo legis est, proficiat, sicut desiderare te, ita et invitare non desinam. Veni ad nos: et si potest, advola. Nihil habemus nisi Christum; et vide si nihil habeamus, qui omnia habentem habemus. Ebromagum (V. not. 30) enim non hortuli causa, ut scribis, reliquimus; sed paradisi hortum praetulimus et patrimonio, et patriae; quia illic magis domus vera, ubi aeterna: ibi verius patria, ubi originalis terra, et principalis habitatio. Nam si credis propitio Christo, propter quem si nil habeamus, in ipso omnia possidemus; nunc in ista spinarum et laborum humo, ne in hortuli quidem glebula nos terrae limus tenet: sed utinam ita nullus a peccato nobis pulvis haereret! Tu si hoc bonum ita credis, ut praedicas; et 58 in eo me esse credis, ut te credere scribis; et segnius me desideras; jam non in me peccatorem semper, et semper indignum conspectu tuo, sed in Dominum ipsum committis ( id est peccas), si putas tum demum defuturam nobis vitae mortalis alimoniam, cum nobis coeperit Deus esse possessio. EPISTOLA XII. Postularat Amandus prolixiores Paulini epistolas: ergo hanc de gratia Dei non minus piam quam elegantem scribit, commemorans Dei benignitatem, et altitudinem divini consilii super salute generis humani. Docet et humilitatem quamdam malam, et superbiam quamdam bonam esse
Sancto, et merito venerabili, ac dilectissimo AMANDO, PAULINUS. 1. Fateor mirari me sanctam caritatis tuae benignitatem et patientiam, ut de epistolis, quas ad te loquacissimas, et pleniores molestiae quam gratiae facere soleo, tu tamen desiderium sermonis mei potius quam taedium capias; quandoquidem ad assiduas et prolixiores litteras me lacessis et excitas gratia scriptorum tuorum, in quibus caritas de corde puro et fide non ficta in azymis veritatis sincerum loquitur affectum, ac vicissim meum ab intima mente sollicitat. Quid igitur faciam? obtemperabo tibi copia litterarum? sed bonorum meorum non indiges; et me aequius est a te locupletari, quia dives pauperi conferre debet, ut fiat aequalitas. An vero magis consulam utilitati meae, et ponam ori custodiam: ut periculum peccati, quod de multiloquio paratur effugiam? Sed metuo rursus, ne inobedientiae reus statuar; et forte gravius offendam si in te deliquero non obtemperans, quam si pro me timuero non scribens.
2. Det igitur mihi Dominus a Domino oris adapertionem ad te, et praetendat pedibus meis lucernam verbi sui, ut nox insipientiae meae sicut dies illuminetur . Solvat linguam meam in verbum bonum, qui et asinae os in sermonem laxavit humanum. Sum enim et ego unus de lapidibus vel jumentis illis, quorum praefiguratione asina tunc locuta est, mutam gentilis duritiae stoliditatisque naturam, solutis Deo linguis, significans locuturam. Ac, si placet, de hac ipsa Dei gratia textum epistolae porrigamus, quia omnis nostra narratio in praeceptis 59 et laudibus Altissimi occupata esse debet, illi omne quod loquimur, omne quod vivimus, cum perpetua gratiarum actione dependi, cujus opere ac munere loquimur et vivimus. Ipse enim fecit nos, et non ipsi nos. Ipse, inquam, Dominus fecit nos, qui etiam refecit jam ab initio per omnia quae operatus est et locutus in Sanctis suis, salutis nostrae, id est, reparationis humanae sacramenta molitus. Nam justum Abolem illico reparavit sancta generatio in Seth, qui ore consimili formatum ad imaginem Dei retulit patrem. Inde per ceteros a primo fonte decurrens permanavit vena justitiae: et quamvis interveniente diluvio, in uno quidem, attamen justo, universitatis peremptae seminarium stetit, jam tunc operante mysterio unici Redemtoris, ut per unum reconciliatio proveniret, quia per multos offensa venisset. Sed iterum generis humani processu relabente justitia, et crescentibus simul gentibus atque criminibus, ne rursus iniquitas hominum generis mereretur interitum, rursus electus est qui pater fidei vocaretur, a quo et promissio regni et Regis aeterni semen emergeret. Quod multiplicatum fide gentium Christus implevit, qui patriarchis visus, per legem praeformatus, per prophetas praelocutus, et ipse adfuit, ut adimpleret legem et prophetas, et quam lex operibus non valuerat conferre medicinam, gratia daret. 3. Jam enim corpus omne, id est, universum genus hominum ita pervaserat peccatum, ut neque malagma debilibus et sauciis, neque ligatura prodesset: corroborata etenim vitiorum valetudine, omnem humanae opis medelam fortior remediis morbus excluserat, et ideo venit qui et venturus est, conformatus corpori humilitatis nostrae, ut nos conformaret corpori gloriae suae. Quia nemo, nisi artifex, operis sui potens est, et figulo tantum in argillam suam jus est. Ita Dominus omnium, qui omnes fecerat, dignatus est ad nostra descendere, nosque suscipere in corpore suo, ut reficeret eadem arte vel ( pro et) potestate qua fecerat. Venit autem non in sublimitate Domini, quod erat, sed in forma servi, quod non erat. Factus est ut homo sine adjutorio, qui est Dei virtus, et Dominus exercituum, adjutor et protector omnium. Pro liberandis est mortuus, qui erat inter mortuos liber. Inter iniquos deputatus est, qui justificat impium per fidem. Sicut ovis ad interfectionem ductus est agnus ille, qui tollit peccata mundi. Passus est mortem, qui donat aeternitatem. 4. Sed in causa tanti hujus consilii et muneris, animadvertere ipsius lumen est, qui nos 60 illuminat a montibus aeternis: in quos oculis allevatis videamus, iisdem nos, quibus perieramus, itineribus inventos, rursus ex arbore, rursus ex virgine; sed non rursus superbia praecipitandi, verum e contrario humilitate redituri. Nam idcirco Rex gloriae et Dominus majestatis exinanivit se, formam servi accipiens, et invisibilem magnitudinem suam visibili abjectione contexit, ut nos veteri illo malae conceptae arrogantiae morbo, foris altos, intus obtritos, in formam sublimitatis suae per formulam nostrae in se humilitatis attolleret. In hoc enim operatus est et operatur quotidie bonus Dominus, ut divinae conformationis gloriam consequamur, si nostrae in Christo conformationis exemplum sequamur, cognoscentes in Altissimi moderamine temperatum naturae nostrae modum, ut supra nos ipsius gratia provehamur, si juxta nos nostri memores ambulemus. Ad quam nos mensuram propheticus ille de Numeris sermo componit, quo dicitur: Non declinabimus dextera neque sinistra, sed regali via ibimus. Quod nobis Christus est, mediator Dei et hominum, inter divina et humana nos temperans, et ad regnum suum regali via ducens; ut corde humiles, opere sublimes, a sinistris, id est, peccatis quae in mortem trahunt, allevemur; et a dextris nimiis, id est, praesumtione superba, humilitatis lege revocati, teneamus salubrem mediocritatem, ne aut oculos nostros declinantes in terram, comparemur jumentis quibus non est intellectus, aut altiora nobis scrutantes, evanescamus in cogitationibus nostris. Itaque non alta sapientes, sed humilibus consentientes; in mensura qua (forte quam) mensuravit nobis Dominus , nosmetipsos metiamur, ut angustemur in nobis, et in Domino dilatemur. Non ut illi sapientes hujus seculi, quorum sapientiam Dominus reprobavit ac perdidit, et per stultitiam praedicationis exclusit : Disputaverunt enim, inquit, ut absconderent laqueos: quia videlicet in hoc omnis ars philosophorum laborat, ut assertione fictorum lucem veritatis obscuret, et inanium contentionum laqueis sollicitatas a vero mentes implicet, et ingenii fraude decipiat, et fuco sermonis inducat. 5. Sed postquam exortum est lumen in tenebris, misericors et miserator, et justus Dominus, frustra posuerunt in coelum os suum, qui etiam terrenarum rerum suaeque naturae nescii scrutantur coeli plagas, et Deum sine Deo quaerunt. Ideo defecerunt scrutantes scrutinio, et sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum: quia corripiens sapientes in astutia sua Dominus, per infantium atque lactentium 61 ora confudit, nec in sermone regnum suum, sed in virtute constituit. Unde ego quoque minimus omnium minimorum Domini, exiguorumque tenuissimus, et infantium infantissimus, audeo in vocem laudis erumpere, gratias agens Domino altissimo, quoniam mysterium pietatis excelsae, quod in thesauris sapientiae suae habebat repositum, parvulis suis promserit, et sapientibus mundi absconderit, ne gloriaretur hic mundus in suorum vanitate sapientium, per quam obfusa sibi caligine non agnoverat sapientiam Dei. Pax autem nostra Jesus, qui venit ut utraque unum faceret, et omnia aequalitate componeret, destruxit fortia, et elegit infirma: sprevit sapientia, et assumsit stulta, ut fieret aequalitas, nemine sibi quidquam proprium vendicante, cum omnem hominem non nisi divino munere salutis ac sapientiae compotem necesse esset in Domino gloriari. Itaque exsultemus cum tremore in Domino Deo nostro, qui est humilis corde, et majestate sublimis, idem sentientes in nobis, quod in Christo, qui, ut supra dixi, idcirco nobis salutis gratiam per humilitatis formulam contulit, ut qui exaltationis spiritu cadere merueramus, cordis humilitate resurgere disceremus. 6. Quod autem bonus Dominus crucifixus est, et resurrexit, non solum ad destructionem mortis nostrae, et ad reparationem aeternitatis operatus est, sed etiam ad praesentis vitae informationem, qua meritum acquirimus, quo vitae illius in aeternum beatae possessio praeparatur. Cruci ergo fixus est Dominus: quo mysterio pietatis atque consilio, Apostolus docet: ut solveret, inquit, parietem valli, interficeretque inimicitias, et omnem hujus mundi ambitum dispoliaret, ac de universa inimici potestate, captivans ipsam captivitatem, triumpharet, in sua carne suscipiens, inquit, similitudinem carnis peccati: non utique similitudinem carnis, quia omnibus Deus veritas: et ideo vere et corporaliter Verbum caro factum est, sed in similitudinem peccati carnis; ut qui peccatum non fecit per suam inviolabilem impassibilemque naturam, propter nos tamen, ut scriptum est, peccatum factus, id est, peccatorem susceptum in forma servi gerens. Factus enim est pro nobis maledictum, ut nos maledicto legis absolveret: de peccato damnavit peccatum, id est, peccati materiam, quae adhuc in illa Adae carne vivebat, in ipsa, quam suscipere dignatus est, Adae carne vacuavit; 62 ac sic parietem valli, hoc est, peccatum, quod inter nos et Deum separabat, destruens, fecit utraque unum; non solum ut Judaeorum et gentium fides in Christo coiret, sed ut in unoquoque nostrum qui crederemus, natura sibi nostra congrueret; et discordia quae prius versabatur in nobis, cum spiritali affectui carnalis anima repugnaret, pace fidei solveretur. Nunc enim bellum illud antiquum, quo lex peccati repugnabat legi Dei, aboletur in Christo, cum spiritus Deo serviens subactam sibi animam fide temperat, et vicissim animam Deo servientem in omne obsequium caro ministra comitatur. 7. Quam ob rem Domini passione et resurrectione non solum ad spem ac fidem resurrectionis instruimur; sed ut non sola resolutione carnali, sed et voluntaria ab hoc seculo recessione mori noverimus; et moriendo per fidem huic mundo, vivificemur Deo. Vita enim hujus mundi amica, mors animae est. Ob hoc nobis Apostolus dicit: Mortificate in terra membra vestra. Quotidie se ipse testatur mori, lividum faciens corpus suum, et obliviscens quae retro sunt, atque in priora se porrigens. In quo humilitatem pariter et sublimitatem docet: quia conteri corpus sine humilitatis spiritu non potest, nec anima in coelestia surgere, nisi mortificatione membrorum. Attamen et ipsius nobis humilitatis servanda mensura est, ut non nisi timore divino humiliemur uni Domino: Dominum enim Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies; cui servire, libertas est. Nemini enim subjectus est, qui se soli Deo subjecit. Ut contra omnibus infimis, vel spiritibus, vel aliis creaturis, vel suis vitiis et cupiditatibus servit, qui vult liber esse justitiae. Est autem et sancta superbia, et humilitas iniqua: nam et justificatur superbia quae huic mundo superbit, et contemnit hoc seculum, omnibusque magnis ejus et dulcibus ac speciosis abutitur (id est uti recusat. V. not. 31), intenta coelestibus rebus, et praeceptis subjecta divinis. Contra autem illa humilitas condemnatur, quae non ex fide, sed ex ignavia mentis hominibus adducitur, et humanam gratiam magis quam suam salutem curat; mendacii famula, veritatis inimica, libertatis expers, iniquitati obnoxia, miscens aqua vinum, id est, veritatis merum aquoso adulationis enervans. In hujusmodi humilitatem specialiter mihi videtur vox illa contendi, quae denuntiat, vae dicentibus malo 63 bonum, et dulce amaris, et injustis justitiam praedicantibus: quos et per Salomonem, sicut nosti, veritas exsecratur. 8. Bene autem nos brevi psalmo, sed pleno magisterio, beatus Psalmista conformat ad nostri moderaminis temperamentum, cum precibus suis praetendit meritum humilitatis. dicens: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Et deinde qui se pro cordis humilitate respici depoposcerat, dicit: Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: Sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam meam. Ideo retributionem postulat, quia non humiliter senserit, sed animam suam exaltaverit. Nonne videbitur discordare sibi Prophetae sententia, nisi ita haec discernamus intellectu, sicut in ipsius spiritu et corde, ita ut sibi congruerent, fuere distincta? Convenienter enim et humiliter dictum est timore divino, qui sacrificium Deo, ut ipse testatur, spiritum contribulatum et cor humiliatum offerebat. Salva tamen humilitate cordis, idem exaltabat animam suam non humiliter sentiens: quia non terrena sapiens, Deo mentem habebat affixam, unicum bonum ducens Deo adhaerere, et ponere in Deo spem suam. Unde et Apostolus, qui nos humilitatem docet, ut ea potissimum imitatores Christi esse studeamus: Hoc enim, inquit, sentite in vobis, quod et in Christo, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed exinanivit se, formam servi accipiens; idem tamen ad exaltandam animam in superna et divina nos provocat, cum dicit: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera et gloria Dei Patris. 9. Quamobrem tenentes hanc et humilitatis et exaltationis regulam, utrumque hoc (quod in perversitate, quam supra dixi, peccatum habet; in directione, qua docemur, gratiam obtinet) suis ordinibus mensurisque teneamus pietate, et humiliantes cor Deo, et exaltantes animam ad Dominum nostrum, nihil nisi illum timeamus, nihil supra illum diligamus. Jugo tantum ipsius quod est suave, et oneri illius quod est leve, colla subdamus; ut supra omne potestatis inimicae jugum liberi, in coelestia subvehamur. Nam et ob hoc Domini nostri jugum suave, et onus leve est, quia e terrenis nos et inferis elevat, et in excelsa regni 64 coelestis attollit. Levitas enim omnis altipeta est, et sursum versus vigore subtilitatis effertur. 10. Huic autem gratiae contraria peccati pondera deprimunt, et in inferna deducunt; quae quanti sint oneris, Propheta testatur cum gemens clamat: Superposuerunt iniquitates meae caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Sed gratiae Domino Jesu Deo nostro, qui potens est liberare nos de corpore mortis hujus, per multitudinem miserationum suarum, et divitias bonitatis suae, quibus superabundat abundantiae peccatorum nostrorum, et salvos facit sperantes in se. Apud quem credimus, quia et orationum tuarum pro nobis agantur excubiae. Scimus enim quia a pueritia ipsi militans, et sacris litteris enutritus, nulla conversationis terrenae et carneae labe pollutus, invenisti gratiam in conspectu Altissimi, et pro nobis de silva hujus seculi ad gregem vel ad currum Domini sero captis, quoniam multiplicatae sunt iniquitates nostrae super capillos capitis nostri, et indigni sumus, quorum nomina divinis auribus ingerantur, ne forte et labia tua immunda fiant cum nos nominaveris, et necesse sit os tuum igneo carbone perstringi ( An pertingi?), potes tamen vel humilitate vel fiducia vatis antiqui dicere: Domine, dimitte illis, aut dele me de libro tuo. Quod ille divini colloquii particeps, non salutis suae negligens, nec insolens Domino, profundi arte consilii ausus est dicere; ut Domino justo debitum peccatori populo interitum comminanti, oblationem suae potius abolitionis opponeret, divinae videlicet pietatis justitiaeque securus, ut parceret et injustis misericordia Domini, dum justum non potest delere justitia. 11. Hac et pro nobis Dominum altissimum conditione constringe, ut dum eximere te libro suo non potest, per obtentum justi sui recipiat injustos. Nam quia major est, qui in nobis est, quam qui in hoc mundo ; ideo fortior est justitia pro peccatoribus defendendis, quam iniquitas adversus patrocinia Sanctorum. Vellem quantum in me est adhuc prorogare sermonem, nisi et charta deficiens, et metus fatigationis tuae cogeret verbis modum poni, et epistolam terminari. Tu in omnibus indulge temeritati meae, et responde mihi, ut consoler et instruar litteris tuis. 12. Nunc Sanemarium portitorem hujus 65 epistolae commendamus specialiter unanimitati tuae; ut, sicut rogavimus sanctum episcopum et patrem nostrum, ita ordinetur a vobis. Conservum enim eum, data in Domino libertate, reddidimus: sed vobis in domo Domini serviat delegatis ad parentum nostrorum memoriam obsequiis, ut per religiosam servitutem obtinere firmam libertatem sub vestra defensione mereatur. Age et apud sanctum presbyterum fratrem Exsuperium, ut in casa Ecclesiae terrulam, qua victum suum procuret, accipiat. Praeterea rogo, ut epistolam meam ad filium nostrum Daducium etiam, si in Galliis agit, sine ulla dilatione facias ab episcope transmitti per conservum fidelem et impigrum. Si clericum forte noluerit occupari, unum de Alingonensibus dignemini mittere cum epistolis vestris, quibus litterae nostrae juventur: dignam enim interventu vestro causam ex epistola mea, quam ad eum feci, cognoscetis. Imprimis autem celeritate agendi opus est, ut sanctissimus presbyter, qui et vita et aetate venerabilis vim, qualem exposui, sustinet, quamprimum ab alienarum aedium exsilio liberetur. EPISTOLA XIII. Nupserat Paulina sanctae Paulae filia Pammachio viro proconsulari, ut ait Palladius in Lausiac. c. 122, immo secundum Hieronymum epist. 26, consulum pronepoti. Hanc in flore adhuc juventae defunctam Pammachius multis prosecutus lacrymis, etiam largissimis in pauperes eleemosynis rejovebat. Utroque eum nomine et consolatur et commendat Paulinus, mortuae laudibus subinde inspersis.
Dilectissimo fratri, merito praedicabili et venerantissimo PAMMACHIO (V. not. 32), PAULINUS. 1. Ut hactenus tacendi tempus congrua humilitate servavi, ita nunc debita caritate loquendi tempus agnovi, frater in Christo Domino venerabilis et dilectissime. Scriptis enim sancti viri fratris nostri Olympii, communis unanimi, nuper accepi tam inopinatum mihi quam inoptatum tui moeroris indicium; in quo meae tibi tristitiae consortium et vocis officium dein defore, ut sileant privati amoris affectus, sed caritas Christi Domini et Dei nostri, quia in ipso nobis et per ipsum, ut unius corporis membra, connectimur, non permisit. Ipse enim nos Dominus Deus noster vitae nobis pariter 66 et pietatis magister per illud coeleste vas electionis suae docuit gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, vicissimque nobis compati, et invicem onera nostra portare; ut mutuis consolationibus roboraremus communem fidem, et fatigata pectora foveremus. Cui muneri Deus tantum dedit, ut eo functum magnae civitatis instar amplificandum promiserit, enuntians per Prophetam, quia frater fratrem adjuvans exaltabitur sicut civitas magna: videlicet quod munimentum animae dimicanti fraterna compassio ferat, variisque mentis afflictae pulsibus quasi murus obsistat.
2. Sed si forte idipsum culpae magis quam gratiae judicetur, quod tardius fungar officio caritatis, credas velim illico ut agnoverim, scripsisse me. Neque videar de negligentia tui serus audisse, cum ipsa me et loci remotio, et propositi ratio defendat: quo secretus ac tacitus agens, neque videre nisi raros praetereuntium possum, neque interrogare de sanctis fratribus, nisi caros volo: semper tamen et in meo silentio tui memor, nunc ut caritas postulare visa est, opertum pectore affectum reclusi, et per has ad te litteras promsi, quibus ad sanctam mihi unanimitatem tuam, qua potui via profectus sum; quia non potui iisdem corpus et animum meum finibus continere, cum caro, ut semper, infirma per hiemem longius commoveri negaret; et qui semper est promtior spiritus ferventibus ad te desideriis evolaret ; ut quem corpore non tenebam, mente complecterer. Cucurri igitur in siti desideriorum ad te, mi frater in Christo unanime atque venerabilis, et si me vicissim intueris animo, tecum esse me totum videbis et senties. Nam si verum illud est, sensu nos potius videre et audire, certe adsum tibi et potiore mei parte, cum animo ad te venerim: quo nisi adsimus, ubi etiam corpore intersumus, praesentiam non probamus, vacua nostri imagine, mentis absentia. Quamobrem signatum amicitiae munus impendi, aptumque nostra fide feci, ut te spiritali aditu visitarem. Hanc de te invicem gratiam quaeso merear, ut tu quoque me interioribus videns oculis, tamquam adstantem cominus, et coram loquentem et coanhelantem anxietudini tuae de necessitate communi, vel patientiae congratulantem de spe fidei, in hoc sermone suscipias pariter atque conspicias. Sermo enim viri mentis est speculum. Nam et ipse Dei sermo confirmat, quia ex abundantia cordis os loquitur, et thesaurus pectoris publicatur eloquio. Ob hoc in veritate qua stamus in Christo, expressum 67 his tibi litteris animum meum suscipe; nec volo amicitiam nostram tempore metiaris. Non enim haec, ut secularis est, quae spe saepius quam fide paritur; sed spiritalis illa, quae Deo auctore generatur, et arcana spirituum germanitate coalescit. Quo fit, ut non diuturnitatis usu crescat ad amorem, neque documenti exspectatione pendeat; sed, ut filia veritatis dignum est, statim firma et magna noscatur; quia de pleno incipit orta per Christum 3. Hac igitur te caritate complexus ita veneror, ut membrum Christi; ita diligo, ut commune membrum meum. Quomodo enim non una mens, quibus una fides? Quomodo non unus animus, quibus unus Deus? Ac per hoc quomodo diversum pectus sit in affectione tolerandi, quibus corpus unum est in compage credendi? Vere dico, et non mentior, dum animi tui motus cogito, mea quoque viscera sentio suspiriis tuis duci; et, ut vere socialia membra, vulneris tui dolore configi. Quamquam me non minus prudentiae et fidei tuae reputatio reficiat, quam afficit cura moeroris. Denique addubitasse me fateor, utrum moesta pro meo affectu tibi, an potius gratulantia pro tua fide verba praeberem. Nam ut evocationem ad Deum sanctae sororis meae, ita devotionem pietatis in Christo tuae pariter audivi; isto etiam patrefamilias, per quem scripsi, indicante prudentiam et sanctitatem verae in conjugem ( Paulinam ) caritatis tuae; quam non vacuam fletibus, ut maxima pars mortalium, neque vano, ut spei nostrae expertes solent, pomparum inanium honore comitatus es; sed remediis salutaribus et vivis operibus, hoc est, eleemosynis prosecutus, debito ordine primum caro funeri justa persolvens, piis lacrymis et largo caritatis rore perfusus religiosius exsequias honorasti. 4. Itaque istius pietatis in te opus ante laudabo; nam id quoque Deo placitum monstrat Scriptura divina, cum dicit: Fili produc lacrymas in mortuo, et quasi dira passus incipe plorare, et non despicias sepulturam illius. Denique patriarchae nostri hujus quoque religionis exemplo sunt. Nam pater fidei matrem vocationis nostrae Saram suam flevit, non utique diffidentia recipiendae, sed praegressae desiderio. Quomodo enim resurrectioni diffideret fidei pater, et repromissionis beatae primus auditor? Idem tamen humanitatis memor, non sprevit corporis curam propter animae securitatem; sed emto ad sepulcrum agro, mortuam suam pretiosa sede composuit; docens pariter quid sibi isti ( forte justi) deberent homines providere; cum is, qui ad Dei verbum de terra patriae cognationis 68 exierat, nihilque praeterea de pervagatis natione diversa spatiis comparaverat, omnis terrae advena, solum tamen agrum sepulcro, id est, non temporalem, sed aeternam possessionem, nec terram avaritiae, sed quietis, emisset. Jacob quoque dilectam illam et exspectatam Rachel et tumulo celebri honoravit, et titulo ( id est epitaphio); ut religiosum et praesenti dolori solveret, et posteris testaretur officium. Quamquam illum locum titulo mortis uxoriae prophetica mente signaverit, providens Legem ortu Evangelico sopiendam. Quo mysterio conjux Patriarchae, quae pluribus locis in Ecclesiae imaginem vixit; tamen ut reor, in Synagogae typum moritur, et partu filium doloris enixa illic, ubi erat Virginis partu Legi finis edendus: finis etenim Legis Christus. Sanctam vero et sanctificatam spem per humandi curam nos Tobias docet, hujus specialiter muneris praerogativa justificatus a Domino, et archangeli voce laudatus; quod praetulisset prandio suo pauperis sepulturam. Negligens enim ventris; quia diligens animae, maluit corpore esurire quam spiritu; ut nobis quoque esset exemplo, quo praeoptemus jejunare cibo carnis, ut saturitatem animae conferamus. Quare bona religio sepulturae. Bonae lacrymae caritatis, in quibus pater Abraham matrem repromissionis eduxit. Bonae lacrymae pietatis, quas Joseph justus impendit patri. Bonae et lacrymae orationis, quibus et David stratum suum per singulas noctes rigabat. Sed quid sanctorum mortalium praedicem fletus? Flevit et Jesus amicum, hanc etiam passionem de nostra infelicitate dignatus, ut mortuo infunderet lacrymas; et quem resuscitaturus erat virtute divina, infirmitate lugeret humana; licet in illo uno totam simul conditionem generis humani misericors et miserator Dominus deploraverit et illis lacrymis quibus peccata nostra flevit et laverit. 5. Idcirco et tuae, frater, lacrymae sanctae et piae, quia simili affectione manarunt, et dignam casti cubilis flevere consortem, non diffidentia resurrectionis, sed desiderio caritatis. Mulier enim grata suscitat viro gloriam cum tenetur, atque ideo suscitat et desiderium cum praemittitur. Verum illa, ut fuit semper, ita et erit in perpetuum corona viro suo, et nox extinguetur lucerna ejus: extendit enim, ut scriptum est, brachia sua ad opera utilia, os suum aperuit prudenter , operata est viro suo bona; gloria et honore coronavit te, ut jucundaretur tecum in diebus novissimis; et ob hoc fletu (V. n. 10) magis digna quam luctu; et desideranda potius pertinaciter quam lugenda est. 69 Nam ipsa meritorum illius reputatio, ut acerbum imperat moerorem superstiti, quia justus defunctus relinquet poenitentiam; ita et consolationem uberem praestat fideli, quia immortalitas in memoria justi. Neque tibi, sancte frater, hinc acrior doloris stimulus ingeratur, quod primaeva decessit; quoniam huic ipsi casui solatium praebet sermo divinus: Justus enim, inquit, si morte praeventus fuerit, in refrigerio erit. 6. Sed ne vel immatura tibi ad obitum fuisse videatur, eadem tibi Sapientia sequentibus verbis probat anum quoque illam fuisse: Senectus, inquit, venerabilis est non diuturna, neque numero annorum computata. Cani sunt enim, inquit, sensus hominibus, et aetas senectutis vita immaculata. Quare gratulemur justo ejus accitu et fine maturo; quae etsi adhuc flore annorum virebat, tamen morum sanctitate canuerat, et aetatem puellae stipendiis senectutis ornabat. Unde et tibi ipsae, quae acerbant vulnus animi, causae solatium majus afferre possunt, quod tam sanctam feminam etsi non habes, habueris tamen. Commune enim tibi cum omnibus, amisisse mortalem; paucis vero tecum meruisse optimam: quo minus miror illam in hoc seculo non moratam, et ad Christum citius accitam; Placita enim erat Deo anima ejus; et idcirco, ut scriptum est, properavit eam de medio iniquitatis educere, ne intellectum nostrum malitia nostra mutaret; quia totus hic mundus, ut scriptum est, in maligno jacet: et colloquia mala plerumque corrumpunt mores bonos: et qui picem tangit, inquinabitur ab ea; quo metu quidam Sanctus morae metuens, et de tardo fine sollicitus, orat Deum ut notum sibi faciat finem suum, et numerum dierum suorum: et quoniam revelante Spiritu, quo prophetabat, agnovit prorogata sibi tempora, ingemit dicens: Heu me quod incolatus meus prolongatus est. Causam vero gemitus et timoris sui hanc esse testatur, quod habitaret cum tabernaculis Cedar, id est, in tenebris istius mundi. Nam Cedar Hebraeo idem quod ore Romano vocatur Obscuritas. 7. Denique ipse David in duobus filii diverso merito sibi amissis mysterium istius veritatis exercuit; qui filium dilectissimum, quem fleverat aegrotantem, non flevit amissum; certus infantem ad pacis aeternae beata translatum: at vero idem Abessalon, 70 quem inimicum habuerat, mortuum lamentatus est, quia divinae justitiae ut Propheta conscius, desperavit impio requiem, et resurrectionis bonum scivit indebitum parricidae. Sed tamen idem, ut dixi, parvulo illi suo aegrotanti impenderat lacrymas, et regios cultus atra veste mutatus, cilicio, cinere, jejunio fultus, preces ad Deum miserat. Postea vero quam filii morbum vitae finis absolvit, quasi deficiente curarum materia, hunc sibi lugendi finem fecit, quem parvulus vivendi acceperat. Itaque ut filius corpore, et pater luctu solutus est; simulque tristia pectora et vestimenta deponens, et cibum sumsit, et cultum resumsit, et squalidum pulvere caput deduxit unguento; sciscitantibusque pueris suis, quos obstupefecerat tam inusitatus patriae ordo pietatis, ut qui ante orbitatem luxerat, gauderet orbatus, respondit: Ego ad illum ibo, ille vero ad me non revertetur. 8. Satis, ut opinor, docuit Rex Propheta, quam post nostros sollicitudinem debeamus induere, videlicet ut de nostro potius itinere quo ( Sacchin., forte qui) sequimur, quam de illorum qui jam praegressi pervenerint, laboremus. Pium est contristari de avulsione carorum; sed sanctum, laetificari spe et fide promissionum Dei, et dicere animae laboranti: Quare tristis es, et quare conturbas me? numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Acceptior est autem Deo grata laetitia, quam diuturna quasi querula tristitia. Nam hoc illo Davidico docemur exemplo, ut inanes lacrymas non effundamus; quae utique superfluo mortuis donantur, nihil conferentes recepto, et gravantes relictum. Ideo David vivente filio flevit, functo gratulatus est: quia spirantis adhuc commeatum (V. not. 64) poterat precibus et lacrymis impetrare: accito autem divinitus jam gratulari debebat, ut fecit, quia dubitandum non est melius esse votis nostris Dei placitum. 9. Salva igitur fide, pietatis officia pendamus; et salva pietate, fidei gaudia praeferamus. Esto, temporaliter fleat pietas, sed oportet ut jugiter gaudeat fides. Desideremus nostros ut praemissos; sed non desperemus recipiendos. Deus enim noster vivorum est, non mortuorum; et in Christo mortuos dormire Apostolus dicit, ut de somno intelligas temporalem esse mortem. Dormienti enim consequens est excitari et surgere. Quod cum ita sit, geramus in caritate 71 nostrorum familiaris consuetudinis desiderium, sed a fide nostra solatium de fiducia resurrectionis habeamus. 10. His igitur, frater dilectissime, et verborum et exemplorum coelestium autoritatibus ut ad pietatem lacrymarum usus es, ita etiam ad earum modum utere. Scriptum est enim: Omni rei tempus; et tempus plorandi fluxerit, gratulandi modo tempus est. Quia Dominus prope est, et Scriptura divina, quae producere nos lacrymas quasi evaporando dolore permittit, terminos quoque designato praescribit tempore, cum dicit, amaritudinem (V. not. 33) luctus uno ferendam die. O divitiae bonitatis Dei! quam pia idipsum sollicitudine nostri cavet! non pietatis propensae invidus, sed infirmitatis nostrae conscius, et omnis immodici temperator, lacrymas in mortuo produci jubet, amaritudinem vero lugendi uno tantum die claudit; illud porrigi sinens quo relaxatur dolor, et anima respirat: istud vero praecidens, quod immoderato et irrationabili cruciatu mentem nostram conficit, quodque diutius fragilitas nostra non valet sustinere. Sed hoc plenius ipsa suo verbo pietas Dei explicat; subjecit enim: Et consolare mature propter tristitiam. A tristitia enim festinat mors, et cooperiet virtutem; quia tristitia illa tantum salutaris quae secundum Deum est. Ista autem, ut Apostolus ait, quae secundum hominem, hoc est, de infirmitate, carnalis est tristitia, mortem operatur. Quod licet autore diverso, tamen uno per utrumque sanctorum Dei spiritu et verbo Scriptura concinit: mors enim vera virtutis adopertio est. Nam si virtus Dei et vita nostra Christus est; vere dictum vides, mortem festinare hoc moerore, quo virtus operiatur: et homo totus quasi quadam inferni voragine, sic graviore tristitia, ut Apostolus ait, absorbeatur. Sed Deo gratias, quod hujus in te laboris et timoris mihi compendium facit conscientia virtutis et prudentiae tuae, cujus largius tibi lumen est, quam ut tristitiae tenebris possit operiri: quin potius tua virtus tristitiam largior tegit, mortemque ipsam et vim noxii moeroris absorbet. Non id verbis meis tibi largior, neque conjectura virtutis tuae loquor: opera tua hoc 72 de te contestantur, et me comperta loqui cogunt. 11. Veniam enim jam ad praedicationem operum tuorum, et ad pios actus de lacrymarum sanctitate transibo. Sua enim cuique parti debita persolvisti, lacrymas corpori fundens, eleemosynam animae infundens. Vere conscius veritatis, et filius lucis, ubi mortem sciebas esse, flevisti; ubi vitam credis, operatus es (V. not. 91): vacuis inania, vivis viva dependens. Itaque patronos animarum nostrarum pauperes, qui tota Romae stipe meritant multi, ut dives in aula Apostoli congregasti. Pulcro equidem tanti operis tui spectaculo pascor. Videre enim mihi videor tota illa religiosa miserandae plebis examina, illos pietatis divinae alumnos tantis influere penitus agminibus in amplissimam gloriosi Petri basilicam per illam venerabilem regiam (V. not. 34) cerula eminus fronte ridentem, ut tota et intra basilicam, et pro januis atrii, et pro gradibus campi spatia coarctentur. Video congregatos ita distincte per accubitus (V. not. 35) ordinari, et profluis omnes saturari cibis, ut ante oculos Evangelicae benedictionis ubertas, eorumque populorum imago versetur, quos quinque panibus et duobus piscibus panis ipse verus, et aquae vivae piscis (V. not. 36) Christus explevit: non usitato more creaturam cibis hominum, sed novo munere jam paratos hominibus cibos gignens; cum operta manus divino suggestu visibiles epulas ministraret, et in alimenta corporea spiritali fecunditate proflueret; ineffabilibus panis et carnis fontibus, in spem jejunarum adhuc gentium, esurientes fidem populos carnaliter satians, et spiritaliter irrigans, indeprehensis auctibus comesta supplens, edenda suppeditans, et ad morsus edentium fragmina subcidiva depromens; ut inter manus vel in ore sumentium crescentibus cibis, sentirent potius escarum suarum copiam, quam viderent: morsibus redeunte consumto, et dentibus subeunte sumendo. 12. Ipsius enim Domini exemplum in opere ejus gerens, praecepisti turbam residere in terra: sic enim et Jesus jussit, ut legimus in terra recumbere. Nam in te et ipse Dominus erat, sicut est, quia nemo 73 Christi opera sine Christo agit: cujus munere et benedictione copiosos tibi panes, ut accepisti in nomine ejus, sicut discipuli ab ipso benedictos acceperant dividendos, per innumera pauperum ora demensus es; et manducaverunt, et saturati sunt: et quod abundavit de panibus, tulerunt omnes, unusquisque sportas suas plenas. Sed tu omnem redundantiam fragmentorum spiritalium collegisti, de duodecim cophinis apostolicam fidem, de septem sportis gratiam spiritalem; non minus mirabiliter operante in tuis panibus Christo, qui in tuo isto convivio panem tuum carnalem in coelestes cibos transtulit, et in aeternam tibi saturitatem paravit. Recumbens enim jure cum patribus Abraham, Isaac, et Jacob, convivio Christi, veste praeditus nuptiali, quia tecum istic in pauperibus suis Christus recumbit, et habet in te Filius hominis ubi reclinet caput suum. 13. Juvat etiam nunc in spectaculo et praedicatione tanti operis immorari. Non enim hominis, sed divina per hominem opera laudamus. Quam laetum Deo et sanctis angelis ejus de hac tua, ut dici solet, pera (V. not. 38) spectaculum (V. not. 37) sacer editor exhibebas ! quanto ipsum Apostolum attollebas gaudio, cum totam ejus basilicam densis inopum coetibus stipavisses, vel qua sub alto sui culminis mediis ampla laquearibus longum patet, et Apostolico eminus solio (V. not. 39) coruscans, ingredientium lumina stringit, et corda laetificat: vel qua sub eadem mole tectorum geminis utrimque porticibus latera diffundit; quave praetento nitens atrio (V. not. 40), fusa vestibulo est; ubi cantharum ministra manibus et oribus (V. not. 41) nostris fluenta ructantem, fastigatus solido aere tholus ornat et inumbrat, non sine mystica specie quatuor columnis (V. not. 42) salientes aquas ambiens. Decet enim ingressum ecclesiae talis ornatus, ut quod intus mysterio salutari geritur, spectabili pro foribus opere signetur. Nam et nostri corporis templum quadrijugo stabilimento una Evangelii fides sustinet; et cum ex eo gratia, qua renascimur, fluat; et in eo Christus, quo vivimus, reveletur; profecto nobis in quatuor vitae columnas ille aquae salientis in vitam aeternam fons nascitur; nosque ab interno rigat, et fervet in nobis: si tamen possimus dicere, vel sentire mereamur habere nos cor ardens in via, quod Christo nobiscum 74 inambulante flammatur. 14. Quam laetum ergo tunc Deo, et angelis pacis et cunctis Sanctorum spiritibus spectaculum praebuisti ! primo de Apostoli veneratione, cujus fidem ac memoriam tam multiplicata opulentiae devotione celebrasti; sacras primum hostias, et casta libamina cum acceptissima ipsius commemoratione Deo deferens, deinde munificentia consequenti teipsum in corde mundo et spiritu humiliato acceptissimum sacrificium offerens Christo; in cujus tabernaculis verae jubilationis hostias immolasti, reficiens et pascens eos, qui benedictione numerosa laudis hostiam sacrificarent Deo. Quam bono tunc Urbs nostra tumultu fremebat, cum tu misericordiae viscera reficiendis et operiendis pauperibus effundens, pallida esurientium corpora reformares, aridas sitientium fauces rigares, tremula algentium membra vestires, et omnium consona in Dei benedictionem ora reserares! Sed egena corpora fovens, redeuntibus in meliorem tui partem operibus tuis, retributione divina tuum potius spiritum saginasti; et benedictae conjugis animam refecisti; in illam transfundente Christi manu, quae tua pauperibus erogabantur, cum in ictu oculi permutata in coelestes cibos carnalis esca transiret. Et quantum pecuniae gravi dextera, geminatis excipientium palmis, hilaris dator et infatigabilis distributor infuderas; tantum illico angelis intervolantibus gremio Domini gaudentis invectum, in tricesimos tibi fructus ac reditus numerandum reponebatur. Neque divitiae tantum, sed et gratiae benedictionum addebantur praemiis vestris. Vobis enim ad justitiam deputabatur conclamatio illa et comprecatio pauperum, qua per vestra munera benedicebatur Deo. Facili enim via ad aurem Dei voces inopum diriguntur, quia oratio pauperis, sicut scriptum est, nubes penetrat. 15. Poteras Roma intentatas tibi illas in Apocalypsi minas non timere, si talia semper ederent munera senatores tui. Vere tunc tibi nobilis esset illa nobilitas quam sacrati patres, Abraham, Isaac et Jacob, paternis sinibus exciperent; quam prophetae, apostoli, martires, id est coeli senatus agnosceret; quam post togam nulla immundi sanguinis sanie funestatam, regali promissae lucis stola Christus indueret, et in libro albo, hoc est libro vitae perennis, 75 adscriberet. Vere illae divitiae divites forent, quibus non draconis antiqui cruenta saevitia, sed Dei Salvatoris immensa bonitas pasceretur, si quod bestiis aut gladiatoribus, et comparandis male profligatur et alendis, id propriae donaretur saluti, cariusque nobis esset vivere quam perire. Sed et avaritia et liberalitate perversa Deo pro nobis egentes, zabulo contra nos prodigi sumus. Damnum in lucro, et in damno lucrum ducimus: vitamque nostram nec egenter redimere curamus, qui pro vita mortem emimus sumtuose. Beata esset nostra conditio, si aeque Deo, ut hominibus, vel displicere timeremus, vel curaremus placere: si tantum praecepta Christi, quantum populi sibila vereremur; et, si tanto laus quae ex Deo est, quantum iste de vulgo plausus emeretur. 16. Beatus, qui non adisti in tale consilium; nec in cathedra pestilentiae, sed in apostoli sede, et in Ecclesiae coetu, id est, Christi theatro, non seditiosis, sed benedicentibus cuneis, Deo ipso spectatore, laudaris, Ecclesiae munerarius; non terrenae, nec inanis gloriae, sed aeternae laudis ambitor. Non gladiatores nec belluas emis, sed quibus veros gladiatores, hoc est, harum tenebrarum principes perimas, agis, et quibus veras bestias, hoc est, omnem zabuli virtutem superes, et presso impune vestigio conculces leonem et draconem. Beatus es, in quo benedicitur nomen Domini, et qui habes semen in Sion, et domesticos in Hierusalem, qui te vicissim in tabernacula aeterna suscipiant. Non enim timebis illius divitis locum, qui in tartaro, hoc est in inferno inferiore, et exterioribus tenebris merito igne circumdatus, vel extremo contemti in hac vita pauperis digito rogabat aspergi; cui pater Abraham jure respondit: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Eleazarus mala: nunc vero hic consolatur, tu cruciaris. 17. Ob hoc illi, censeo, divites hanc vel poenarum vel deliciarum vicissitudinem perhorrescant, qui istic sibi tantum et vitiis affluentes, aut opibus abstrusis incubant nec partem posuere pauperibus; aut male prodigi egent merito, et aeterna egestate plectendi; qui tam viles sibi fuerint caritate luxuriae, ut iis pretiosior fuisse arguatur unius diei mensa, quam totius sui temporis 76 vita. Hic ergo non communicabunt in aeternum coelestia bona pauperum, quorum istic pauperes bona terrena nescierint. Et horum gravius lingua torrebitur, qui debilitates modo pauperum vel horrent vel irrident, fastidiosi letaliter et faceti nocenter: qui praetereunt, et canibus lambenda dimittunt ulcera proximorum; quia omnis natura homini homo proximus. Nonne, quaeso te, isti verius dicendi canes, qui ne canes quidem in curandis atque mulcendis hominibus imitati sunt, et de micis saltem a mensa sua cadentibus saturari cupientes fratres, hoc est, natura matre germanos, non solum obseratis foribus excludi, sed etiam saevis verberibus expelli jubent? Unde credo illum in Evangelio divitem tartari, cum totus, ut clamat, miser cruciaretur in illa ignei gurgitis flamma, solius tamen linguae refrigerium postulasse; qua sine dubio ideo vehementius cremabatur, quia in Eleazarum ante januam suam stratum, et canibus relictum, saepius superbo avarus ore peccaverat. Ob hoc et alibi praemonemur ponere ori nostro custodiam, docente Sapientia per Solomonem: Quia in manu linguae vita et mors. Et alibi: Verbis tuis, inquit, justificaberis, aut verbis tuis condemnaberis. 18. Tibi igitur, frater in Christo unanime, cui sub hac poena metus, et cum illa sede communitas; cujus os benedictione plenum est, cujus divitiae ubera pauperum sunt, cujus domus hospitium Christi est, qui non jacere mendicum ante januam tuam epulante te sustines; sed contra tectis tuis laetus inducis aut tecum epulaturum, aut etiam jejunante te saturandum; tibi felix a peccatis egestas, et beatae in virtutibus opes sunt. Tu et inter illos pauperes jure numeraberis, quorum est regnum coelorum; et inter illos divites, quorum possessio civitas firma est; quia spiritu Dei dives es, et tuo pauper. Tales enim divites cum pauperibus suis diligit Deus, et sacris litteris celebrat, paginarumque perennium autoritate nobilitat. 19. Hoc enim ipsum considerare te volo, eorum divitum, quorum vel crimina vel supplicia in Scripturis signata sunt, nomina significata non esse, quia sine dubio indigni erant ut sermone divino nominarentur, quos aut vitae oblitteravit impietas, aut avaritia delevit. Ideo praedixerat Dominus in Propheta 77 de ipsis: Nec memor ero nominum illorum per labia mea, hoc est per immortalium duo testamenta verborum, quae oris divini labia bene dicuntur; quia et cohaerent sibi, et uno Dei verbo aperiuntur, et per ipsa nos Deus osculatur ab osculis oris sui. Haec ergo labia pollui noluit nominibus impiorum divina justitia; et idcirco neque illius divitis nomen exstat, cujus vanitas et avaritia signatur; cui consumta jam vita de vitae apparatibus cogitanti dictum est, Stulte, hac nocte expostulatur anima tua, quae parasti cujus erunt? Neque hujus e tartaro divitis nomen insigne est, quod non casu praetermissum edito pauperis nomine intelligimus. Illius quoque divitis, qui gloriatus in lege completa, conditionem adipiscendae perfectionis divitiarum suarum amore aversatus est, caecitatem legimus, vocabulum non habemus. Erat enim, inquit, habens multas possessiones: et idcirco secuta est illa sententia, quae regnum coelorum omni diviti pene clauserat, nisi Deus, ut solus bonus, omnipotentiae suae excepisset hoc donum, ut divites pauperum voluntate ditaret. Hi ergo divites invisi Deo, et oblitterati memoriae, qui aeternis caduca praeverterint (id est praetulerint. V. carm. 31, vers. 344), quique maluerint terrae quam Deo credere, escam tineis et praedam furibus congerentes, et, ut scriptum est, cui thesaurisant ignorantes, quia nolunt intelligere cui debeant thesauros suos, digni qui nesciant quo successore dimittant, quia nesciunt quo largitore possideant. Quid enim habes, o homo, quod non acceperis? et quia accepisti , quid gloriaris quasi non acceperis, et de suis Deo donis superbis? Talium, mi frater, divitum nomina in Evangelio non scribuntur, quia nec in libro vitae habentur. 20. Denique, ut scias non divitias, sed homines pro earum usibus esse culpabiles vel acceptos Deo, lege sanctos patres, Abraham, Lot et Job de opibus suis amicos Deo factos. Nam in Evangelio, quo ille tartareus contemtor Eleazari dives praetermissus est, illum ab Arimathia Joseph divitem nominari videmus. Beatus enim est, quia specialiter intellexit super egenum et pauperem, pio Christi corpus obsequio (V. ep. 26, n. 2) muneratus, nec judicem pro injuria dominici corporis interpellare veritus, et pio sumtu pretiosi velaminis et sepulcri novi dives in 78 Domini sepultura. His te pagina sancta nominibus adscribet, et in talium divitum sorte numeraberis, quorum opes aequas et animo. Non enim sibi habentes habebant, sed nemo quidquam dicebat suum, et humani nihil a se alienum putabant: ut illa quondam princeps fidei multitudo, cui unum cor, et anima una, et omnia communia erant. Et vide rationem; facile judicabis parricidali crimine contemni pauperes nostro arbitrio, quos nullo videmus a nobis Dei opere discretos. Quomodo enim excludimus a nostris modicis habitationibus, quos Deus una nobiscum istius mundi conclusit domo? Quomodo dedignamur terrenae possessionis usu facere participes, quos et inviti divinae originis unitate consortes habemus? Hoc teneas Abraham, amicus Deo factus est: hoc observans Lot, evasit a Sodomis: hoc sectatus Job, de zabulo triumphavit. 21. Aperiamus et nos domicilia nostra fratribus; vel timentes periculum supradictorum exemplo patrum, ne forte quasi hominem excludentes, et angelum repellamus, vel sperantes mereri et angelos hospites, dum omnis advenae transitum promta humanitate suscipimus. Pater enim Abraham dum peregrinos suscepit, excepit et Dominum cum angelis Christum; et in hospitali tabernaculo illum, quem in Evangelio coram in semetipso Salvator exhibet, diem vidit. Sodomitas hospitum damnavit injuria, et Lot eo potissimum liberari meruit affectu, quod hospites praetulit filiabus. Non ille impius, sed perfecte pius; non enim filias viles habebat, qui inde mercedem meruit, quod pietati domesticae praetulerit justitiam caritatis, hoc est, timorem Dei; cujus utique praecepto et spiritu recipiendis hospitibus serviebat: ac perinde jam tunc perfectum fidei mens illa complevit, quo dicitur nobis: Omnis qui reliquerit fratres, et sorores, aut matrem, aut filios, vel filias, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Hujus mentis perfectio, vel istius perfectionis mens, jam ab origine seculi justum Lot ab illo Pentapolitano incendio liberavit, meruitque pro hospitali domo totam in domum urbem munere Dei sortitus accipere; quia ille, qui in incesta et impia civitate solus et pius fuerat, et pudicus, ipsam superans sanctitate pietatem (V. not. 43), non dubitavit, quantum in ipso fuit, 79 pudicitia filiarum redimere hospitum castitatem. Job vero, ille Domini igne examinatum argentum, sed semper oculum caecorum, et pedem claudorum fuisse testatur, horumque operum in ipso tentationis suae certamine mercedem reposcit, et recipit. Spoliatur opibus patrimonii, non animi; sed invulnerabilis corde, ne labiis quidem peccat, nudatus ambitione substantiae, sed armatus virtute patientiae: orbatus prole, non cordis lumine, filios mentis suae, hoc est, justitiae opera complectitur, clamans: Nudus exivi de utero matris meae, nudus oportet in terram revertar. Nihil intulimus in hunc mundum, verum neque auferre possumus. Sed quia spiritales opes non amiserat, temporales quoque divitias pro patientiae triumpho recepit; et ditatus est duplo, quia probatus et purgatus erat septuplo. Labores enim, ut scriptum est, fructuum (V. not. 44) suorum manducaverat, in operibus piis elaborando, et idcirco fructus laborum suorum manducavit, in hoc etiam seculo praemia operum recipiendo. 22. Cum his divitibus tibi sors est, quia eumdem Deum divitiarum tuarum causam esse meministi, liber avaritiae, quia servus justitiae. Iniquo mammona juste uteris; nec captivas, sed vere Dominus es pecuniae tuae, quia possideris a Christo, cui captiva est ipsa captivitas. Gloriare igitur in Domino, quia non caro et sanguis tibi, sed ipse, qui lumen est verum et sapientia Dei Christus, prudentiam hujus providentiae revelavit, qua intelligis in omni egeno et paupere Christum cibari, potari, contegi, visitari, secundum illos patres, quos ob hoc meritum, quod supra dictum est, in die mala liberavit Dominus. 23. Ipse te Dominus conservet, et vivificet, et beatum faciat, et ferat opem nunc tibi supra lectum doloris tui, convertat planctum pium in gaudium sanctum tibi. Conscindat saccum tristitiae tuae, et reddat tibi laetitiam salutaris sui: confirmante spiritu principali, firmet in orationibus et eleemosynis, ut arcum aereum, brachia tua: perficiat pedes tuos tamquam cervi, ut et ad fugiendum zabulum, et ad consequendum Christum velox sis; et fixis gemino utriusque Testamenti ungue vestigiis, in via Domini firmiter sistas, ereptis manu Domini pedibus tuis a lapsu, et oculis a fletu; ut cum benedicta conjuge tua in aeternum placeas 80 Domino in regione vivorum. Fiet enim tibi secundum fidem tuam, quia fidelis Dominus in verbis suis, memor erit in aeternum hujus sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiet; teque ipsum vivam sibi hostiam in odorem suavitatis accipiet remunerator vestri fenoris in illa die, qua locupletior creditoribus debitor suum cuique depositum multiplicata reddet usura. Nec longe retribuendi dies, albentibus jam propinqua messe regionibus. 24. Interim recipiendas opes festiva tibi meditatione promittens, multo uberius animum tuum venturi fide, quam meo vel cujusquam sermone solaberis. Non enim modica animis credentium voluptas est, promissa fidelibus bona dulci cogitatione praesumere, et in paradiso jam animis deambulare. Si agricolam juvat spem messis in segete mirari, dum a messe fructum laboris exspectat; faciliusque fert moram temporum avaritia votorum, si pascat oculos, dum sperat eventus: quanto majorem nos capere possumus voluptatem, licet peccatores, attamen fideles servuli; quibus sparsi seminis non apud dubiam terrae fidem, sed apud incommutabilem Dei veritatem ratio mandata est, qui hoc speramus quod Veritas ipsa promittit. 25. Non enim ab humanis opinionibus, nec a fabulosis poetarum somniis, aut philosophorum phantasmatis post hominem futura colligimus, sed ab ipso fonte veritatis haurimus fidem rerum. Quis autem potuit divina magis, quam Deus ipse operum et statutorum suorum conscius, nosse? Non traduces in corpora aliena animas, ut sint monstra post hominem: neque omnino sine corpore permansuras, aut in corpore mentiemur occiduas. Blandiantur sibi mendaciis poetarum, qui non habent veritatis prophetas. Caecentur opinionibus erraticis philosophorum, qui non illuminantur testimoniis apostolorum: et se desperatione solentur, qui spem non habent, dicentes: Umbrae transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri, quoniam consignatus est, et nemo revertetur (V. not. 45). Qui excaecati nequitiae et infidelitatis suae tenebris non possunt dicere: Credo videre bona Domini in lumine viventium. Nos vero tam egenis remediis non indigemus, quibus ipsa Veritas Dei Verbum Deus resurrectionem carnis in vitam aeternam, et spopondit docens, et probavit 81 resurgens. Ipse enim Dei Filius, per quem omnia, et sine quo nihil, ipse testatus est: Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum. Quod ne verbo solum assereret, sanxit exemplo; suumque ipsum, in quo omnis susceptio, hominem resuscitatum a mortuis, ostendit discipulis, in semetipso fidem carnis assignans, cum dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas; et infer manum tuam huc, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me habentem videtis. 26. Haec igitur testimonia, haec documenta, hanc lucem fidei habentes, qua occasione poterimus de resurrectione dubitare, quam et de Verbo Dei audivimus, et Apostolorum oculis vidimus, manibusque palpavimus? quique ita per Christum Deo vincti et insiti sumus, ut Dei arrhabonem teneamus in terra nostra Spiritum sanctum, quem dedit nobis; et nostri pignus habeamus in Deo carnem Christi, quia intervallum istud immensum, quo a divinis mortalia disparantur, medio et inter utraque communi interventu suo, velut quodam, ut sic dixerim, ponte, continuat; ut ejus tramite terrena coelestibus conserantur, cum hoc corruptibile nostrum incorruptio superna perfuderit, et mortale nostrum, ut scriptum est, immortalitas hauserit, mortemque devictam victrix in Christo et a Christo nobis vita sorbuerit. Quod ut assequamur, non de veritate tanti boni, sed de nostri captu meriti dubitare possumus. Sed agamus quae Christus jussit, ut adipiscamur quae Christus spopondit. Veritas illius nobis adest, illi fides nostra non desit. Omnibus vita, omnibus via, omnibus janua est. Nemini claudit sua regna, quibus et vim permittit inferri. 27. Perge quo curris, ut apprehendas in quo apprehensus es: enitere per angustam viam, ut pervenias in amplam possessionem hereditatis aeternae. Habes jam in Christo magnum tui pignus, et ambitiosum suffragium, conjugem, quae tibi tantum gratiae in coelestibus parat, quantum tu illi a terris opulentiae suggeris; non illam, ut dixi, luctibus cassis honorans, sed vivis muneribus accumulans, quibus illa nunc gaudet; jamque illi hujus operis tui usus in fructu 82 est, cujus adhuc tibi munus in semine. 28. Jam honoratur tuis illa meritis, jam pascitur tuis panibus, et affluit tuis opibus, in vestitu deaurata circumamicta varietate, pretioso lumine; non eget alienae manus digito refrigerari, propriis ipsa digitorum suorum roribus, id est, dexterae tuae operibus, infusa. Non aeque ampla dote nubentem locupletaveras, ut nunc ditificas quiescentem. Quantam enim tunc partem tuorum munerum cepit, cum eo solo, quod poterat induere, frueretur; nunc quantumcumque contuleris, totum simul, omnium sensuum voluptate dives, animo possidebit. Beata, cui tam numerosa apud Christum suffragia sunt; et cujus caput tam multiplex ambit illustrium corona gemmarum, nec alienis intexta floribus, sed domesticis corusca luminibus. Vere illa pretiosa Domino anima, quae de tribus pretium margaritis capit. Est enim conjux fidei, soror virginitatis, filia perfectionis; cui Paula mater, soror Eustochium, tu maritus. EPISTOLA XIV. Gratulatur redditam Delphino valetudinem, sapienter exponens quare justis eveniant mala. Et gratias agit de Basilii presbyteri explicato negotio.
Beatissimo et venerabili, semper nobis desiderantissimo patri DELPHINO, PAULINUS. 1. Laetati sumus in iis quae per Cardamatem scripta et apportata sunt nobis. Sospitatis enim tuae nuntius sermo, velut oleum laetitiae impinguavit ossa nostra, ut repleti gaudio diceremus: Magnificavit Dominus facere nobiscum, qui nos in tui doloris lectulo visitavit ; ut exsurgentes in tua sanitate, caneremus hymnum Domino nostro, quoniam eripuisset oculos nostros a lacrymis; differens te coronae tuae, sed reservans adjutorio nostro, ut te intentis orationibus tuis onera nostra relevante, et itinera praeviante, feviores curramus in odorem unguentorum Domini: quem nobis in tua sanctitate fragrantem, etsi non apprehendimus merito, attamen sequimur affectu, sperantes per inseparabilem caritatis tuae copulam deducendos nos ut perveniamus tuo ductu, quo tu proprio nisu perveneris. Nam infirmitates 83 tuae non sunt ad mortem, sed pro claritate Dei, ut et virtuti tuae perfectionem, et infirmitati nostrae virtutem conferant. De te enim ne perturbemur, multa nos jam a partiarchis Sanctorum Domini exempla confirmant.
2. Sicut ipsi patres fidei, praeter alios vitae suae labores in illa etiam senectute prophetica, qua interius luminati, jam mundi aeternitatem et omnium seculorum seriem praevidebant; corporeis tamen graves oculis in infirmitate carnali spiritalem consummaverunt virtutem. Sic et beatus Job tentatus est ut probaretur, dimicavit ut vinceret, humiliatus est ut exaltaretur, flevit ut gauderet. Quid ipse Sanctus sanctorum? nonne tunc vicit cum judicaretur; et cadendo per mortem resurrexit in gloriam? Quae fortibus passionis infirmitatum, infirmis incitamenta virtutum sunt. Infirmatur etenim validus, ut confortetur infirmus, et imitatione robusti discat superare congressus. Et ideo et justus castigatur, ut emendetur injustus. 3. Quare duplicem utilitatem operatur Sanctorum carnalis infirmitas; ut et ipsorum spiritalis virtus exerceatur; et qui prosperatur in via sua, et viribus inoffensae sanitatis insultans, dicit: Peccavi, et quid accidit mihi? non audeat sibi de corporea felicitate blandiri: et forsitan metu divinae potestatis adstrictus, ad justitiam corrigatur, dum ultricem Domini coelestis manum impiis actibus jure expavescit, quam videat et justis severam. Nam si vos vix citra verbera castigationis evaditis, nos iniqui et peccatores ubi parebimus? Credimus autem, quia ideo proximis his temporibus graviora solito corporalium tribulationum tela perpessus es, pridem febrium ardore, nunc capitis humore vexatus, ut in illa requie Domini beatus possis dicere: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Laetificati igitur hac Dei misericordia, qua respexerat in bonum humilitatem nostram, ut gravissimae anxietudinis poenam lucraremur, cum pariter indicasses nobis sollicitudinem de te nostram, et securitatem; aliud in iisdem litteris divinae gratiae munus accepimus, illud videlicet curae nostrae negotium de sancti presbyteri Basilii domo per operam tuam, ita ut desideravimus, explicatum. 4. Veniat tota illa benedictio super caput tuum, et in coronae (V. not. 6) tuae cumulum supertexta florescat, qua benedixerunt Dominum in te, non solum ipsi ad quos beneficium pertinebat; sed tota propemodum Capua, 84 et celeberrima urbis ipsius ecclesia gaudio presbyteri coexsultans, dedit laudem Deo, qui adjuvisset pauperem de mendicitate, et humiliasset alta divitum corda, ut et ipsi habeant spem aeternae domus in civitate habitationis, qui digni habiti sunt per interventum sermonis tui ad intellectum bonum illuminari: quo per exigui domicilii justam reformationem, aeternum sibi in coelesti tabernaculo pauperis sancti, a quo invicem recipientur, hospitium paraverunt . EPISTOLA XV. Gratulatur Amando, quod Delphinus a gravi infirmitate liberatus, pristinae sanitati sit restitutus: gratias agit de beneficio in Basilium presbyterum a se commendatum collato: comiter ludit in Cardamatis continentia.
Sancto et merito venerabili, ac dilectissimo fratri AMANDO, PAULINUS. 1. Excepimus Cardamatem in gaudio caritatis et benedictione dulcedinis afferentem nobis omnia bona, litteras indices sanitatis vestrae, laetificantes corda nostra, et dulciores super mel et favum: quarum suavitas sicut oleum penetravit interiora nostra, exsultaverunt ossa humiliata, et in voce exsultationis diximus Domino: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam, qua liberasti pauperem de potente, et humilem de manu fortioris ejus. Concurrebant undique in animum causae gratulationum, quod accipiebamus litteras vestras, quod nostri memores probabamus, quod ad votum nostrum audiebamus incolumes, quod dominum meum (Delphinum) patrem nostrum ex gravi et longa infirmitate sanatum cognoscebamus. De utroque vestrum pariter laetificati sumus: quia sicut eadem est tribulatio, quae illum corpore, te corde confecerat; ita et eadem visitatio, quae illi divinam opem super lectum doloris, et tibi refrigerium securitatis in cubili compassionis attulerat. Sed nihilominus cogitantes nos illius aegrimonias et animum tuum, stimulabat noster affectus, quod in illo tribulationis vestrae tempore nos forsitan sani atque etiam laeti fuissemus. Sed gratias Domino, qui ignorantiae culpam relaxat, nec, ut meruimus, fecit nobis; praeveniens tristitiam nostram gratulatione, cum ita providere dignatus est, ut aegritudinis vestrae fugam eodem indice nosceremus, qui pariter nuntiaret et redditum sanitatis. 85
2. Quid de illo vestrae sanctitatis opere dicam, quo tantum nobis etiam ad praesentis gratiae cumulum, quantum vobis ad mercedis aeternae copiam contulistis? id est de sancti presbyteri Basilii negotio; cujus planctum convertistis in gaudium, et senectutem composuistis in misericordia uberi. Facta est in tabernaculo ejus vox laetitiae et salutis: neque cessat cum tota domo sua gaudens consonis Ecclesiae gratulationibus benedicere Dominum, qui respexerit humilitatem ejus, et religaverit contritiones ejus; et eos qui gratulabantur malis ejus confusione perfuderit; ipsum vero conscisso tristitiae sacco, laetitiae vigore praecinxerit. 3. Unde pro ipsis fratribus nostris, quos ante rogari poposceramus, nunc unanimitatem vestram petimus, ut eos ultra solitum affectum diligatis; et si forte ipsi Burdigalam, ut solent, venerint, praesentibus gratias etiam de nostrorum sensuum ac viscerum affectione reddatis. Aut si tarda fuerit eorum copia, cum prima adfuerit occasio, dignamini eis gratulationem debitam, et meritam benedictionem operis sui mittere, ut sciant et intelligant quam acceptum Deo sacrificium dederint hac obedientia fidei suae, qua petitionem nostram in vestro interventu exorabiles receperunt; nobis quidem gaudium praesens de sua devotione praestantes; sed saluti suae aeternum commodum providentes. Nam etsi debitum fecerint agnoscendo justitiam, ut alienum reddi juberent; tamen gratia largiter habenda digni sunt pro ipso bonae voluntatis affectu, quo potuerunt transgredi, et non sunt transgressi; et maluerunt id facere quod expediebat, quam quod licebat; et quod tam absoluto et puro corde nobis parere dignati sunt, ut de beneficio eorum disputari non posset: quandoquidem domum suam sancto presbytero, etiamsi propriam non probaret, restitui tamen sine difficultate jusserunt; ut eam, si de suo jure non posset, de illorum tamen munere possideret. Neque perdiderunt hujus tam sanctae liberalitatis gratiam: nam vir ipse sanctissimus, cui Dominus juxta meritum vos interventores providit, ita gratulatur et praedicat, tamquam indebitum munus acceperit. Sed ipsis fratribus nostris modo respondere distulimus, quia per ipsorum homines saepius de Campania commeantes, opportuniores occasiones non deerunt, quae statim ad ipsos, ubicumque sunt, dirigant. 4. De Cardamate ipso non modicam nos 86 unanimitati tuae gratiam debere profitemur, quem non solum ministerio provectum, sed et spiritu proficientem recepimus. Nam cum in diebus Quadragesimae advenisset, et eum ut clericum fraterno excepissemus affectu, quotidiana jejunia non refugit, et pauperem mensulam vespertinus conviva non horruit. Et quod magis mirum est, calicibus nostris contentus fuit; ut intelligeremus illum apud sanctitatem vestram emendatum, sicut ex Apostolo erudiri; nec jam modio sed modico vino, quo non venter distenditur, sed cor laetificatur, inebriari (V. not. 46) ad sobrietatem, spiritali crapula ructantem Deo hymnum, quem non solo ore vocalis, sed et tacito corde decantat, qui voluntatem Domini fideli recipit auditu, pio narrat eloquio, et strenuo implet effectu. Benedictus Dominus, qui facit mirabilia. Qui convertit rupem in aquas, Cardamatem et clericum fecit, ut videmus; et ut sobrium, ut credimus. Nam ut solemnitas Paschalis revocavit dies prandiorum, incipiebat nobis circa meridiem murmurare, dicens: Exaurit sicut testa guttur meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis. Defecit anima mea, et venter meus; et a fame et siti adhaeserunt ossa mea carni meae. Respondebatur illi quidem: Fili, in humilitate sustine, et concupiscentia ventris non apprehendat te, quia non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei. Ille autem sicut surdus non audiebat, et sicut aspides surdae obturabat nobis aures suas, sed frustra. Ad prandium cupiebat implere ventrem suum, et nemo illi vel siliquam dabat, donec (V. not. 47) ad vesperum declinaret dies; et hymno dicto quamlibet tristis de fame prandii, placaretur nobis de refectione coenandi. Sed ne diutius jocando videamur injuriam facere gravitati ejus, quae jam in stillicidis poculorum magis laetatur, quam in ebrietate rivorum, de commodis ejus serio loquar: Mulierem suam debilem, et ideo inutilem sibi asserit (V. not. 188). Quod si ita est, peto ut ei aliquod mancipiolum praestetur. EPISTOLA XVI. 87 Jovium clarissimum virum qui fato ac fortunae multa tribuebat, docet providentiae divinae omnia subjacere. Eadem de re jam ad eum scripserat, forte carmen 19. Eumdem collaudatum ob insignem doctrinam atque eloquentiam, a philosophorum lectione deterret, et ad sacrarum Scripturarum lectionem hortatur.
Jovio fratri, PAULINUS salutem. 1. Filiis nostris Posthumiano et Theridio patriam de Campania, quam nostri gratia accessere, petentibus, non scribere unanimitati tuae, contra officium et affectum putavi: non ab eo tantum praecavens, ne viderer communis observantiae studium insolita a te mihi negligentia praeterire, sed multo etiam illud magis, ne de tua in Deum mente secus crederer judicare, si omnem scribendi tibi occasionem diligens, per viros religionis insalutatum te, tamquam a sanctis hominibus abhorrentem, praetermitterem; cum certe studiosus Christiani nominis, comprobatorque propositi etiam nostri amore docearis. Suscipe igitur libens, non illos ex meis litteris, sed litteras meas de illis probans, qui summa idipsum sanctitate curarunt, ut religioni haberent vel patriam te non adeundo revisere, vel te sine meis scriptis adire. Apte autem mihi visa est ad id quoque hujusmodi tabellariorum persona congruere, ut aliquid de pristina illa epistola responderem tibi, quam tu ad illas mihi litteras, quibus manifestum divinae potestatis in elementis, et curae circa nos beneficium praedicaveram, retulisti. Nam profecto retines me de tuis scriptis, id de quo tunc gratulans responderam, comperisse; unde suaseram, ne casibus Dei munus adscriberes; et forte magis quam Numine arbitrareris argentum illud sancti commercii inter hibernos turbines et nautas avaros, amisso custode, servatum, in illud potissimum littus ejecta navi, in quo familiare nobis oppidum, tibi patrimonium tutissimis rem nostra sinibus exceperat.
2. Sed tu iterum mihi de tempestatis injuria magis querulus, quam de clementia Dei gratus, omnes motus elementorum, inter quos divina tantum manus humanam salutem tueri valet, actusque nostros, quos summi Domini potestas 88 regit, et pro nostris meritis vertit aut dirigit, vacuis fatorum fortunaeque numinibus, tamquam aemulis Deo potestatibus, subdidisti. In quo ne te existimes Deo detulisse, cum injuriose potius, ut erat, Dei beneficium esse nolueris; dicens ideo haec a divina potestate secerni oportere, quia casum magis quam Deum deceant mala. Id autem sine dubio malum esse, quo periculum saepe homines aut damnum capessant. In quorum malorum, ut video, numero tempestates locas, quibus aut in terra agrorum saepe vastitas, aut in navi naufragorum ( forte mari naufragiorum) aerumna capiatur. Sed hanc sententiam video de illis obortam magistris; qui sapientia sua superbi, sapientiam Dei quaerere dedignati, a finibus veritatis exsules agunt, assertores opinionum suarum, qui missis per inane magnum mentibus evanuerunt, sicut scriptum est, et probatur, in cogitationibus suis; et pro suis arbitriis opera Dei et consilia finxerunt. Illis mare vel coelum casu regi commoverique videatur, qui mundum istum aut sine rectore vacuum, aut otiante Deo neglectum, fortuitis lapsibus volvi disputant; aut nullo autore compositum, aut ut principii, ita finis expertem: quod corporea, qua mundus iste cujus singuli portio sumus, natura non obtinet; quia omnis compago resolubilis: aut quod stultius est, ex semetipso creatum volunt, tamquam ulla res ipsa sibi possit esse causa nascendi, ut sit eadem creator pariter et creatura, id est opifex et opus; quae ut nomine, ita et genere ac statu discrepare perspicuum est. Quis enim non videt mundum istum corporeum vi incorporea gubernari, totamque molem, infusa atque permixta magno universitatis corpori divini Spiritus, mente qua facta est, agitari ad vitam? temperari ad usum? contineri ad statum? ordinari ad diuturnitatem? 3. Cum ergo constet, quod cernitur, aut sentitur, alienae opis, ut consistat et maneat, indigere; non potest ambigi, aliunde etiam ut crearetur eguisse. Quod cum ita sit, omnia ex Deo orta fateamur necesse est. Quia nisi profanis in dubium venire non potest, mundum Deo autore confectum: proinde ventos, et omnia quae intra mundum partes molis ejusdem, et quasi viscera corporis sunt, non ad alterius regimen esse referenda; quia neque regi continerique paterentur divinorum operum virtutes, 89 hoc est substantiae naturarum omnium in tanta discordia sui, nisi ab ea tantum natura atque virtute, hoc est, Deo uno omnium conditore, a quo uno fieri ordinarique potuerunt; et cujus leges nisi servarent, statum suum non obtinerent. Multo autem ineptius est ullam culpare naturam, et malam dicere: quoniam si a Deo omnia, et Deus bonus est; omnia profecto quae fecit Deus, bona. Si qua autem sunt in arcanis statutorum ejus altiora sensibus et cogitationibus nostris, etiamsi rationem eorum consequi et colligere non possumus, tutius tamen nobis est magis occultas esse rationes, quam nullas, credere. Quia non ambigendum, omnia Dei, etsi nobis non sint perspicua, tamen esse consulta. 4 Itaque si totum mundum Deus qui condidit, et gubernat; quo in loco, vel cui creaturae casus, et fatum, aut fortuna dominabitur? Si de motibus vel ordinibus astrorum, ut quidam volunt, pendent, de igniculis non solum Deo, sed et mundo ipso minoribus, immo etiam mundi ipsius tertiam partem ministerio famulae lucis ornantibus, istam, quam Deo aemulam facis, potestatem trahunt. Nam certe divinae potestatis est elementa turbare, ventorumque violentiam vel excitare positam, vel incitatam refrenare, et furoribus tempestatum vel dedere vel eripere mortales. Qua potestate cum omnis creatura pareat (forte careat) uni omnium Creatori subdita, quomodo iis divina vis et potestas datur quae non solum nomine (forte numine) Creatoris, sed etiam creaturae specie carent, vacua non spirituum neque corporum nomina gerendis vel significandis rebus aptata? Si quidem et fors verbum dubitantis sit, et fatum profantis expressio, et casus significatio cadentium vel accidentium; tamen ab usu erroris antiqui ob ignorantiam Dei, rationis inopes, cassa nomina, tamquam ideo numina quoque sint, in speciem (V. ep. 49, n. 8) corporatam stultis cogitationibus fingunt; stultiusque quam finxerint, donant honore divino; unde et Spes, et Nemesis, et Amor, atque etiam Furor in simulacris coluntur, et occipiti calvo sacratur Occasio, et tua ista Fortuna lubrico male nixa globo fingitur. Nec minore mendacio Fata simulantur vitas hominum nere de calathis, aut trutinare de lancibus. Quod 90 deliramentum ne vulgo imputemus, aut nimium philosophos admiremur, Platone (lib. X de Republ.) etiam delirante narratur, qui in gremio anus pensum Necessitatis exponit, et tres ei filias addit concinentes, et versantes fusum, et per fila ludentes; hoc scilicet lanificio autumans eas conficere res hominum, et tempora cuique signate detexere. Tantum abusus est humanis auribus arrogantia inanis facundiae, ut ridiculam anilis fabulae cantilenam non erubesceret scriptis suis, quibus de divina etiam natura quasi conscius disputare audebat, inserere. Sed nobis in illo sermonis tantum Attici comitas, non inanis fabulae spectanda concinitas: quae demulcendis tantum auribus edita sunt, non debent sensuum fundamenta convellere.
5. Quin potius, ut ratio et veritas docet, omnia operum Dei, in quibus consistimus, et quorum pars sumus (Ex Virgilio); omniaque munerum ejus, quibus inter vitae istius fragilis et caducae incerta regimur atque servamur, ad ipsum referamus; nihilque ab illius potestate nostro removeamus errore, quia velimus, nolimus, ipse nostri, ut omnium, et creator et Deus est. Et quia quantus quantus est, bonitas, et sapientia, et origo rationis est, nihil nisi ratione constituit, et ad materiam ( Latin, forte memoriam) suae bonitatis creavit. Ipsi omne quod sumus, impendamus; et quae illi placita sunt, studeamus discere, et facere curemus. Tunc defaecata mente purius intuentes, videbimus hanc esse veritatem, ut a Deo sint cuncta quae sunt; et hanc esse consequentiam, ut omnia Dei facta pulcherrima sint; et non sit malum, quod bonum habeat autorem, qui cuncta per mundum nostris usibus praeparavit, et nostris utilitatibus agit; et ita istius universitatis opus condidit, ut alia ad serviendum, alia ad exercendum, alia ad dominandum creaverit. Itaque corporeis animalibusque naturis homines ratione dominamur. Sed ne ipsa potestatis nostrae licentia resolvamur, utiliter exercemur adversis, aut spiritibus daemonum, aut difficultatibus negotiorum, aut ipsorum saepe elementorum motibus; videlicet ut exagitati, curis, prudentia, et metu Divinitatis acuamur. A quo nos, quae deberet magis gratificos Domino aeterno facere, securitas negligentes facit. Unde et magister 91 gentium Apostolus ait, arcano divinae pietatis consilio, et magno humanae salutis emolumento opponi quosdam obices cursibus nostris, et adversis secunda mutari, ut morbos, damna, discrimina; quia tribulatio patientiae robur operetur, patientia probationem fidei pariat, et praemium gloriae conferat. Quod certe virtus capere nisi victrix non potest, non habitura victoriae facultatem, nisi cum aliqua prius difficultate certaverit. 6. Quod cum prudentiae tuae, quam et ingenitam et eruditam habes, litteris quoque ipsis, quas utinam jam, ut judicio, ita et studio sacris Litteris posthaberes, potuerit intimari, quibus egregie clarorum in ducibus aut philosophis virorum virtutes ad nobilem famam, non nisi per labores et pericula emicuisse memorantur, admodum miror, cur in veritate perspicua divini muneris ita volueris caligare, ut mirabilem illam navis jactatae salutem, et evidentibus signis procuratam nostrae rei divinitus terra marique custodiam, fortuitis eventibus dederis, tantamque occasionem divinae praedicationis effuderis. Erige in summam sapientiae mentem tuam, et ipsum veri luminis fomitem Christum pete; qui fideles animas illuminat, et pectora casta perlabitur. Quod et te ita sentire docuisti, licet pro excusatione praetenderis imparem te adhuc, et ideo non capacem Dei, quia terrenis rebus et curis obsessus, ab altiore suspectu coelestium quasi nubibus interpositis arcearis. Sed utinam ista tam vere possis obtendere, quam facunde potes. Arguit enim ipsa facundiae tuae doctrinaeque fecunditas, voluntatem tibi potius in sacris Litteris parem, quam aut vacationem aut facultatem abesse. Non enim, opinor, dormiens, aut aliud agens tantas oris aut pectoris divitias coegisti. Omnium poetarum floribus spiras, omnium oratorum fluminibus exundas, philosophiae quoque fontibus irrigaris, peregrinis etiam dives litteris, Romanum es Atticis favis imples. Quaeso te, ubi tunc tributa sunt, cum Tullium et Demosthenem perlegis? vel jam usitatiorum de saturitate fastidiens lectionum, Xenophontem, Platonem, Catonem, Varronemque perlectos revolvis; multosque praeterea, quorum nos forte nec nomina, tu etiam volumina tenes? Ut istis occuperis, immunis, et liber; ut Christum, hoc est, sapientiam Dei discas, tributarius et occupatus es. Vacat tibi ut philosophus sis; non vacat ut Christianus sis. Verte potius 92 sententiam, verte facundiam. Nam animi philosophiam non deponas licet, dum eam fide condias et religione; consertis utare sapientium, ut sis Dei philosophus, et Dei vates, non quaerendo, sed imitando Deum, sapiens; ut non tam lingua quam vita eruditus, tam disseras magna quam facias. 7. Esto Peripateticus Deo, Pythagoreus mundo; verae in Christo sapientiae praedicator, et tandem tacitus vanitati, perniciosam istam inanium dulcedinem litterarum, quasi illos patriae oblitteratores de baccarum suavitate Lotophagos et Sirenarum carmina, blandimentorum nocentium cantus evita. Et quia licet quaedam plerumque de inanibus fabulis, ut de vulgaribus aliqua proverbiis, in usum veri ac serii sermonis assumere, dicam non litteras tantum, sed et omnes rerum temporalium species nobis esse Lotophagos vel Sirenas. Nam et voluptatum pestifera dulcedo, patriae nobis oblivionem facit, cum homini Deum, qui est patria omnium communis, obliterat; et illecebrae cupiditatum illam Sirenarum fabulam veritate cladis imitantur. Nam quod illae Sirenae fuisse finguntur, id verae sunt illecebrae cupiditatum, et blandimenta vitiorum habentia in specie lenocinium, in gustu venenum; quorum usus in crimine, pretium in morte numeratur. Has oportet ultra Ulyssis astutiam cauti, non auribus tantum, sed oculis obseratis et animo, quasi navigio praetervolante fugiamus, ne sollicitati delectatione letifera, in criminum saxa rapiamur; et scopulo mortis adfixi, naufragium salutis obeamus. 8. Atque utinam vel nudis nobis ex istius mundi salo liceat evadere, si in tempore isto, quo in fragilitate corporea, et possessionum lubrico, tamquam in navigii fatiscentis infida compage fluitamus, exuere nos ad enatandum impedimentis angentibus quasi vestibus madidis; et fidem salutarem, qua in virtute Christi Dei vexillo crucis nitimur, quasi tabulam perfugii meminerimus invadere; ut de rebus fluentibus spem solidam comparemus, et de noxia cupiditatum materia aliquid ad innocentiam salutemque rapiamus. Quo videlicet ut Deo servientes, cupiditatibus imperantes, necessitatis modo desideria terminemus, et necessarios habentes habitus, non quaeramus superfluos apparatus; quia recordari admonemur nos nihil intulisse in hunc mundum, neque auferre posse. Quae veritas in tantum valet, ut de gentilibus quoque philosophorum, qui vel extremas veritatis lineas celsioribus ingeniis 93 attigerunt, inquirendae tantum, nedum sequendae sapientiae vacari non posse senserint, nisi pecuniarum onera, quasi stercorum, etiam in mare quidam projicerent. 9. Sed tu divisionem cum Deo facito, et quasi mutuo beneficio redde summo Patri gratiam; qui tamen de iis quaecumque tibi donavit ingenita, aut adjecit extrinsecus, te tantum a te reposcit. Habeas licet tibi et tuis cuncta quae possides, tantum id curans, ut horum quoque largitorem Deum esse fatearis. Nihil enim habemus quod non acceperimus, qui in hunc, ut dixi, mundum nudi venimus. Ingenii autem tui facultates et omnes mentis ac linguae opes Deo dedica, immolans ei, sicut scriptum est, sacrificium laudis, ore facundo et corde devoto. Illico ut ad superna penetralia aciem mentis intenderis, aperiet ad te faciem suam veritas, teque ipsum reserabit tibi. Nam divinae veritatis agnitu, id quoque ut nosmetipsos noverimus, assequimur. Unde enim putas tantam miseris mortalibus vel superbiae vel ignaviae perversitatem inolevisse, ut non colentes Deum, daemoniis aut elementis subditis sibi serviant, aquas, ignem, sidera, arbores, et simulacra venerantes, cum impiissima divinae majestatis injuria? Cujus nomine sive daemones, sive creaturas colant, servos honorant: pro quo iis tenebris caecari merentur, ut quia Deum verum intelligere nolunt, etiam sui ignoratione feriantur: qua liberatur homo illuminatus fide, ut ordinem atque mensuram sui generis intelligens, Deo tantum, cujus unitas ineffabili Trinitate censetur, se esse subjectum; ceteris vero omnibus creaturis, si rationabiles sunt, parem; sin vero corporeae, superiorem esse cognoscat. 10. Qua mediocritate homo temperatus, neque a salutis sorte delabitur, neque a dignitate naturae; fitque conscius veritatis, compos sapientiae, servus justitiae, liber erroris, dominusque vitiorum; quibus anima non Deo serviens servire damnatur: quae deinde, ut proprii status exsul, per omnes cogitationum suarum, aut alienarum opinionum devias vias spargitur, per philosophos vaga, ac per ariolos curiosa, superstitioni religiosa, religioni profana, spem inter ac metum semper ambiguis affectionibus pendens. Hinc omni vento cujuslibet doctrinae circumlata, quia divini timoris vacua, sapientiae caput non habet, quasi truncis sensibus, unde intellectum rerum trahat, ubi sententiam statuat ignara; cum se frustra, omnibus coelo terraque regionibus pervagata, cogitatione distraxerit, in 94 creaturis conspicuis, et in nominibus vacuis casuum atque fatorum, vim universam, qua mundus agitur, constituit. 11. Tua vero mens, quae ignita de coelesti semine divinum jam spirat ardorem, in ipsam arcem sapientiae Christum fide praevia dirigatur. Patior (V. not. 11) ex copia tibi in nostris quoque studiis possidendam philosophorum facundiam, dum adversam veris desinas amare sapientiam. Melius est enim tenere te potius divina quaerentem, quam quaerere disputantem. Mitte illos semper in tenebris ignorantiae volutatos, in contentionibus eruditae loquacitatis absumtos et altercatione vesana cum suis phantasmatis famulatos, semper quaerentes sapientiam, et numquam invenientes, quia quem nolunt credere Deum, intelligere non merentur. Tibi satis sit ab illis linguae copiam et oris ornatum, quasi quaedam de hostilibus armis spolia cepisse; ut eorum nudus erroribus, et vestitus eloquiis, fucum illum facundiae, quo decipit vana sapientia, plenis rebus accommodes; ne vacuum figmentorum, sed medullatum veritatis corpus exornans, non solis placitura auribus, sed et mentibus hominum profutura mediteris. EPISTOLA XVII. Queritur de Severo, quod ad S. Felicem, sicut pollicitus fuerat, non venerit: et admonet ut martyrem quanto benignior est, tanto magis laedere vereatur; itaque eum hortatur ut quamprimum veniat.
PAULINUS SEVERO. 1. Et invitando te et exspectando defessi sumus, neque nobis aut vota jam aut verba supersunt, quae toties precibus ac litteris frustra effusis adjiciamus. Quod unum amicitiae communis, spe praesentiae invicem nostrae amputata, reliquisti, verba verbis rependimus; et his saltem solatiis, quae fructum non habent, refoveri optamus: quamquam in his quoque parcus esse coeperis, jam occasionibus nos requirens, toto prope nos biennio suspensos quotidiana conspectus tui exspectatione cruciasti. Nam et illam aestatem, quae puerorum nostrorum ad te reditum consecuta est, ita clausimus, donec hiems intercluderet, ut omnem diem ad adventum nobis tuum illucescere putaremus: sed quoniam nec indices tuae dilationis advenerant, ea reputatione 95 nos consolabamur, ut te neminem idcirco misisse, quia ipse vel sero adfuturus esses, confirmaremus. Interea et hac aestate labente, spe tamen ea nos vel opinione palpante, Romam ad venerabilem soleinntatis apostolicae diem profecti sumus, concursum nobis illic tuum debita quidem, sed tamen festiva meditatione promittentes; cum decocta praesumtae spei gratia, quod ipse non aderas, non tamen omnino nulla compotimur, sumentes litteras tuas per hominem carissimi nobis viri, fratris nostri Sabini: quem quidem primo minime monachali caliga et veste mirati, cum praeterea facie non minus quam armilausa (V. not. 67) ruberet, parum spiritalibus buccis, tunc demum esse non nostrum scivimus, cum per ipsum tabellarii dominum litteras a nobis reposcentem, necessitudine vos proxima copulatos esse comperimus. Unde et illum ante amicum cumulato nunc amore complectimur.
2. Rescribendi tamen ex Urbe facultas non fuit, quam vix decem dies vidimus non videntes, et ipsum temporis ante meridiem in votis nostris, quorum cura veneramus, per apostolorum et martyrum sacras memorias consumentes. Deinde ut ad hospitium redissemus, innumeris frequentationibus occupati, quorum partim amicitia, partim religio contrahebat, vix ut vespera solveret coetus, nosque laxaret; necessario distulimus officium inopia vacationis. Deinde regressis domum, aliam moram accidua carnaliter aegritudo obtulit, nec paucis diebus haud leviter nos examinavit. Sed, qui vita nostra et resurrectio est, visitavit in bono humilitatem nostram: et cum castigans castigasset nos, morti non tradidit. Multa enim flagella peccatoris, sed sperantes in Dominum misericordia circumdabit. Atque ideo verberati sumus ut peccatores, liberati ut sperantes in misericordia ejus, qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. 3. Haec igitur jam in virtute et misericordia Domini revalescentes, per carissimum in Domino fratrem Amachium, domini et patris nostri Delphini subdiaconum, quia ipsius occasio praesto erat, scripsimus: simul, quia se notissimum tibi esse asserebat, opportunissimum credidimus cui litteras ad te nostras crederemus. Salutamus te tantum quantum diligimus in Domino, et adhuc desideramus: nam revellere de animis nostris spem istam necdum possumus, qua praesumimus te videndum amplectendumque nobis, dono Domini, in sede ac sinu domni mei, communis patroni Felicis: cui vota tua toties contestatus sum, et promissa recitavi, quoties a te mihi cauta reminisceris. 96 Si fefellimus martyrem veritatis, non opiner me solum statuendum hujus culpae reum, qui spopondi quod credidi: tu, quaeso, mi frater unanime et dilectissime, dum tempus est, videas ne tanto confessori, tam potentis gratiae apud Christum sancto, isse videaris inficias. 4. Causari infirmitatem magis quam pigritiam, vel exceptionem personarum qui possis, nescio, cum intra annum eadem opera ad nos potueris pervenire ac recurrere, qua Gallicanas peregrinationes tot annis frequentas, et iteratis saepe intra unam aestatem excursibus Turonos et remotiora visitas. Non (Ex Virgilio) invideo, praedico magis devotionem tuam in Domino, quam in servis suis admiraris et honoras. Juste fateor et merito Martinum frequentari; sed dico, injuste pernicioseque Felicem ab eodem, qui illum honoret, promissis inanibus ludi, vel secura promissi jam ut aboliti dissimulatione contemni. Qua fide speras Christi gratiam in honore Martini, eadem Christi offensam time in offensione Felicis: et tibi forsitan mens fortior, et anima robustior, aut potens conscientia perfectae in Christo dilectionis tantam ministret fiduciam, ut magnorum fidei et operationis tuae meritorum compensatione delictum hoc, quo Dominum meum Felicem, quod absit, laeseris, diluendum putes; quam tam de ipsius etiam tibi bonitate, quam de ipso, cujus spiritus est, Deo Christo largissimam habet, veniam tibi polliceris; et fideliter facis. Verum ego vel tam timidum me vitio infirmitatis meae, vel tam nimium amoris tui fateor, ut pro te etiam tuta timeam: et dum in omni sancto abundare tibi gratiam Christi cupio, nolim te in eo potissimum, in quo Dei caritas est insignis et eminens, lapidem offensionis incurrere. Scio quidem, secundum divitias bonitatis Dei, et in Domino meo Felice viscera pietatis affluere: sed tu, quaeso, hoc cum magis diligas et timeas, quo melior est et indulgentior. Magnam tibi talis formido mercedem pariet, ut hinc sollicitior sis, unde potes esse securior: id est, ut tanto magis carissimum Dei metuas offendere, quanto promtius dignatur ignoscere: quia majore impietate laeditur, qui nescit offendi; et gravius vindicatur a Domino, qui non expetit vindicari. Conjice, quaeso te, causam istam mutuae affectu fidei, et vide si debeas aut validus excusare, aut infirmus diffidere. Dominus enim noster proximus ubique nobis est, qui dicit: In omni loco, dum adhuc loqueris, ecce adsum; et ait: Omnia possibilia credenti. EPISTOLA XVIII. 97 Paschasium diaconum diutius apud se retentum excusat Victricio Rotomagensi episcopo. Deinde Victricii laudes graphice describit, quomodo etiamnum miles sese verum Christi confessorem ac martyrem in tormentis praestiterit; quomodo episcopus factus Rotomagensem Ecclesiam instituerit et illustrarit, utque in barbaris regionibus Christi fidem excoluerit et monasteria instituerit.
Beatissimo semper et venerabili patri (V. not. 54) VICTRICIO, PAULINUS. 1. Quod optantibus aliquandiu non contigerat, id repente insperantibus, Domino donante, provenit, ut occasio nobis ad venerandam sanctitatem tuam scribendi per domesticum fidei, et eum potissimum fratrem, qui in Domino tuus pariter ac noster esset, daretur. Accidit enim Romae nobis ad celeberrimum natalis apostolici diem concurrere benedictum diaconum fratrem nostrum Paschasium, quem praeter gratiam fraterni in sacro ministerio contubernii, eo venerabilius amabiliusque suscepimus, quo de sanctitatis tuae clero, et corpore, et spiritu esse cognovimus. Sed fatemur violentiam nostram qua illum de Urbe ad sanctitatem tuam redire cupientem, quamvis festinationem piam justissimi desiderii probaremus, tamen in tuo amore complexi Nolam perduximus; ut et hospitium illic humilitatis nostrae quaedam per illius ingressum tui spiritus aura benediceret; et diutius quasi quadam tuae gratiae portione frueremur, videntes et tenentes eum, quem et institutionis tuae discipulum: et viae comitem, modestia morum, cordis humilitas, mansuetudo spiritus, fides veritatis, et sermo in omnibus sale conditus probabat. Itaque da veniam fratri nostro in nobis, vel nobis in illo: quia sive illius tarditas arguatur, sive praesumtio nostra culpetur, utrumque delictum caritas Domini excusabit tibi, qua vel ille nobis parere compulsus est, vel nos eum non timuimus invadere, et pro nostro jure retinere, non arrogantia pervicaci, sed corde puro et fide non ficta, nostrum credentes esse quod tuum est: teque ita vicissim reputaturum non ambigentes, ut illum non abfuisse tibi duceres eo 98 tempore quo nobiscum fuisse cognosceres. Nam etsi regionum intervallis corporaliter disparamur; spiritu tamen Domini, in quo vivimus et manemus, ubique effuso conjuncti sumus, ut unius corporis membra, et cor unum et unam animam habentes in uno Deo .
2. Quamobrem spiritali speculo mentem erga nos tuam considerantes, nosque connexos invicem tibi, de affectione nostri pectoris vindicavimus nobis, ut unanimem animum tuum in fratre retinendo, gratia Domini quae tibi largiter data est id ipsum operante, ut in corporis etiam tui membris, et in vestimenti tui fimbriis diligaris; quamvis multos morarum illius dies perdiderimus, dum corripiente nos in sua misericordia Domino, ad emendationem spiritalem carnali aegritudine verberabamur. Sed qui consolatur humiles; et sanat contritos corde, consolatus est nos in praesentia fratris nostri benedicti Paschasii: de qua dum refrigerabamur in spiritu, etiam corpore reficiebamur: amicus enim bonus medicina cordis est; et bene duobus in unum coactis Christus interstat. 3. Neque vero in infirmitate tantum nostra contribulatus et compassus est, sed in nostri clarissimi filii Ursi, quem comitem indivulsum peregrinationis suae habuerat, gravissimo languore diu confectus est. In quo et fidem ejus et caritatem in Domino plenam perspeximus. Nam quantum ille laborabat in corpore, tantum hic in spiritu macerabatur. Et ideo respexit illum Dominus in hujus humilitate, cumulans et hoc beneficium, ut usque ad mortem infirmatus, fide tamen et labore Paschasii, quem Dominus experiri voluit potentiam apud se sancti sui confessoris dilectissimi Felicis Dominaedii nostri, de periculo inveniret salutem. Per hujus enim ipsius manus genitus, in lectulo baptizatus rEDIT. Praestabit idem Dominus, qui illum orationibus sancti fratris nostri Paschasii, et sollicitudini cum eo nostrae, et imprimis ecclesiae tuae te proculdubio semper in tuis ubilibet positis respiciens, redonavit, perducat in conspectum tuum incolumem et salvum, et liberum peccato, servumque justitiae. Non ambigimus et ipsum, si ad te meruerit pervenire, magna fidei incrementa facturum pare Paschasio et te amborum magistro. 99 4. Notum enim nobis fecit Tychicus (V. not. 55 et 56) tuus carissimus frater et fidelis minister in Domino, non quidem te magis quam in te Deum praedicans, quanta Dominus per te lumina in obscuris ante regionibus accendisset: qui educens nubes ab extremo terrae, te quoque in lucem populi sui de extimo orbis eduxit, et clarum fulgur in pluviam uberem fecit. Sicut terra Zabulon quondam et Nephthalim, via maris trans Jordanem Galilaeae, et qui sedebant in regione umbrae mortis, lucem viderunt magnam: ita et nunc in terra Morinorum (V. not. 57) situ orbis extrema, quam barbaris fluctibus fremens tundit Oceanus, gentium populi remotarum, qui sedebant in latebris, via maris arenosa extra Jordanem, antequam pinguescerent fines deserti in ea, orta sibi per tuam sanctitatem a Domino luce gaudentes, corda aspera Christo intrante posuerunt ( id est deposuerunt). Ubi quondam deserta silvarum ac littorum pariter intuta advenae barbari aut latrones incolae frequentabant, nunc venerabiles et angelici sanctorum chori urbes, oppida, insulas, silvas, ecclesiis et monasteriis plebe numerosis, pace consonis celebrant. Quod quamquam in totius Galliae populis et ubique gentium Christus operetur, qui totum orbem circuit quaerens dignos se, et per nationes in animas sanctas se transfert, et in viis directionis ostendit se hilariter, et omni providentia occurrit amatoribus suis: tamen in remotissimo Nervici (V. not. 58) littoris tractu, quem tenui antehac spiritu fides veritatis afflaverat, et ( Latin. forte te) potissimum in vas electionis excerpsit, in te prima refulsit clarius, incaluit ardentius, et propius apparuit; et in quo sanctificaret illic nomen suum, et per cujus nomen etiam solis ab occasu in omnem terram sonus ejus exiret, assumsit. 5. Denique nunc Rotomagum et vicinis ante regionibus tenui nomine pervulgatum, in longinquis etiam provinciis nominari venerabiliter audimus, et inter urbes sacratis locis nobiles cum divina laude numerari. Haud immerito: cum totam illic, qualis in Oriente memoratur, Hierusales faciem apostolorum quoque praesentiam meritum tuae sanctitatis adduxerit: cui peregrinam memoriis suis urbem, affectu sanctorum spirituum et effectu operum divinorum, sedibus suis comparant, qui in te ipsum aptissimum sibi diversorium repererunt. Juvat videlicet amicos Dei et principes populi veri Israel, id est populi appropinquantis sibi, in ea urbe remorari 100 et cooperari tibi, in qua cum angelis sanctis continua diebus ac noctibus Christi Domini praedicatione mulcentur. In qua illis per devotissima fidelium corda famulorum, plurimae virtutes amicae gratam requiem et familiare metantur hospitium. Ubi quotidiano sapienter psallentium per frequentes ecclesias et monasteria secreta concentu, castissimis ovium tuarum et cordibus delectantur et vocibus. Et nunc illos intemerata virginitas in sacri corporis templo tenet ut in visceribus pudicis requiescenti Christo hospites faciat. Nec minore eosdem voluntate sanctis operibus et pio ministratu inexpugnata, noctu diuque famulantium viduarum pascit integritas, vel subjugatorum Deo conjugum arcana germanitas; quae orationibus sedulis laetum in operibus suis Christum ad visitationem non jam maritalis tori, sed fraterni cubilis invitat; cum ipso sanctisque ejus vicissim mixta, concubitu castitatis spiritibus visitantum immaculato amore confunditur. Nunc vero per misericordiae viscera reficiuntur, et in filiis pietatis atque justitiae conquiescunt; te in omnibus eruditionis tuae filiis diligentes, et in te Christum amantes, ac per hoc virtutes Dei, id est potentiam in Christo suam in tua potissimum civitate, ut consortem te suum testentur, operantes. 6. Gratia illi et gloria, qui opera manuum suarum non omittens omnem hominem vult salvum fieri, et in agnitionem veritatis venire; et pedibus Evangelii toto orbe discurrens, te quoque speciosum verbi sui pedem facere, in quo exsultaret ut gigas ad currendam viam, et in praeparationem evangelicam pacis suae vestigio calceare dignatus est, ut per te quoque super aspidem et basiliscum ambularet, et conculcaret leonem et draconem. Ac ne tam illustris lucerna sub modio taciturnitatis obscura latitaret, sic te apostolicae sedis (V. ep. 3, n. 1) evectu quasi super candelabrum sublime constituit, ut tota domo multorum illuminatione luceres. 7. Sed quibus te itineribus ad viam suae veritatis adduxit? Carnalibus muniis ad spiritalia suae virtutis instituens, creavit initio militem, quem postea elegit antistitem; et passus est militare te Caesari, ut Deo disceres militare; ut dum labore castrensi corporis robur exerces, spiritalibus te praeliis roborares, confessioni spiritum firmans, et passioni corpus indurans. Quod divinae providentiae circa te fuisse consilium ingens, postea exitus tuus a militia, et ingressus ad fidem docuit. Cum primo Christi amore succensus, ordinante ipso Domino, quamdam operis suis 101 pompam, per insignem concilio militari diem progressus in campum es, toto illo quem jam mente respueras, muniminum bellicorum praecinctus ornatu; cunctisque mirantibus accuratissimos in te habitus ac terribiles apparatus, repente obstupefacto conversus exercitu, ante pedes sacrilegi tribuni militiae sacramenta permutans, arma sanguinis abjecisti, ut arma pacis induentes, contemnens armari ferro, quia armabaris Christo. Et illico antiqui serpentis (V. not. 59) invidia concitato in furias tribuno, districtus in verbera, et vastis fustibus fractus, nec tamen victus es, quia crucis ligno innitebaris. Geminataque mox corpori poena, acuto testarum fragmine laniata immanibus plagis membra subtritus es, tunc mollius fulciente Christo, cujus tibi gremium lectulus erat, et dextra pulvinar. Unde ad majorem hostem, necdum vulneribus obductis, accensa potius eorum dolore quam fracta virtute reparatus, fortior prosiluisti; oblatusque comiti, de potentiore inimico gloriosius triumphasti. Nec ausis ultra diaboli satellitibus superata ingerere tormenta, capitalemque sententiam meditantibus, ut vel fine carnalis tuae vitae vinci desinerent, Dominus noster fortis et potens, et invictus in praelio, conspicuis mirabilibus pectora quamlibet obdurata confudit. Nam carnifex, qui in itinere, quo percussorem tuum sacra victima sequebaris, cervicem tuam insultans minaciter attingendi temeritate violaverat, quasi ictus sui locum praecurrente gladium manu palpans, excussis illico oculis caecitate percussus est. O Christi ineffabilis bonitas, quantum in suos ostendit affectum! Injuriam confessoris sui non tulit impunitam, qui suis crucifixoribus rogavit ignosci; contumeliam martyris statim ultus est, qui passionem suam noluit vindicari. Sed ea ipsa ira pietatis est. Idcirco enim unus caecatus est, ut plures illuminarentur; et ipse forsitan qui oculos carnis amiserat, lumina mentis acciperet. Statim denique majore documento, qui feralis custodiae ministerium triste curabant, quas ipsi arctius innodatas et ad ossa depressas, vel exiguo rogantibus vobis beneficio relaxare noluerant catenas, conversa in conspectu ipsorum prece vestra ad Deum Christum, sponte de manibus absolutis fluere 102 viderunt; nec ausi renectere quod Deus solverat, ad comitem pavidi cucurrerunt, veritatem Dei pro confessoribus confitentes. Quod auditum religiose et creditum, comes principi suo cum testimonio militum retulit. Et, ut ipsius quoque repentina ad clementiam de furore conversio inter mirabilia Dei numeraretur, factus est in te praedicator Christi in quo esse devoverat persecutor. Puto et ipsum tamquam Saulem aliquando Spiritu sancto Dominus impleverat , quia et te sicut David suum diligebat: ut sicut ille rex quondam, dum ad prophetas persequendos proficiscitur, propheta effectus est, ita et comes ille respersus gratia Domini, quae de fidei tuae abundantia redundabat, qui ad puniendum confessorem venerat, et ipse confessus abscederet. Credidit enim; et quos saeviens praedamnarat ut reos, laudans emisit ut sanctos; et testimonium perhibuit veritati, qui testes fidei punire cupiebat. 8. Quid ergo miremur tam potentem te esse meritorum, tam divitem gratiarum, cum hoc tibi fuerit virtutum in Christo rudimentum, quod longorum laborum paucis consummatio est? Dubitemus etiam nunc an perfectus sis, qui de perfectione coepisti? et si legitime coronandus sis agone decurso, cum currere coeperis a corona? Quis daret nobis pennas sicut columbae, et volaremus ad te, et requiesceremus in conspectu sanctitatis tuae; coram in ore tuo Christum Deum admirantes atque venerantes, tergeremus capillis pedes illius in tuis pedibus, et lacrymis rigaremus, et in illis cicatricibus tuis quasi dominicae passionis impressa vestigia lamberemus. Suaviora enim sunt vulnera amici, quam oscula inimici . Vae mihi misero peccatori immunda labia habenti cui fructus iste non contigit, cum in manu fuerit. 9. Meminisse enim credo dignaris, quia sanctitatem tuam olim Viennae apud beatum patrem nostrum Martinum viderim, cui te Dominus in aetate impari parem fecit. Ex illo igitur, licet brevi notitia te attigerim, tamen magna dilectione complexus sum, et quanta tunc licuit copia veneratus sum sanctitatem tuam; et me ac meos, qui te absentes, tamen quia jungente Christo unum sumus, per me videbant, 103 commendavi in aeternum tibi; gaudeoque nunc, quod hoc saltem mihi gloriari licet, quia faciem tuam in carne viderim: sed lugeo negligentiam infelicitatis meae, quod occasionem tanti boni ignarus amiserim; et contenebrantibus me illo tempore non solum peccatis, quibus etiam nunc premor, sed et curis hujus seculi, quibus nunc propitio Deo liber sum, sacerdotem te tantum, quod in medio erat, viderim; et quod inerat insignius, martyrem vivum videre nescierim. 10. Memineris, quaeso te, nostri in illa die, qua ad te innumera meritorum tuorum cohorte comitatum, ornamentisque felicibus comtum, et infulis pariter atque adoreis coronatum, et niveas sacratorum antistitum vittas, et floridas confessorum (V. not. 60) purpuras occurrentium manus afferent angelorum; teque ipsum ut argentum igne examinatum, et aurum in fornace seculi hujus probatum, ipse summus auri sui argentique purgator accipiet, et ut pretiosam diademati suo margaritam Rex aeternus aptabit: nec tuarum tibi tantum praemia se debere virtutum Judex justus agnoscet, videns innumeros circa te sanctorum utriusque sexus greges, quos illi quotidie institutis tuis generas, formula omnibus perfectae virtutis et fidei; sicut et frater Paschasius ostendit, in cujus gratia et humanitate quasi quasdam virtutum gratiarumque tuarum lineas velut speculo reddente collegimus. Vere tu beatus tot beatorum parens, tante messis sator, centesimum, et sexagesimum, ac tricesimum fructum Deo fecunditate tuae terrae afferens, et mensuram parem de variis partuum tuorum fructibus recepturus. Te Altissimus inter regni sui maximos nominavit, cui concessit facto aequare sermonem; ut et doctrina tibi vitae tuae sit, et vita doctrinae. Quo fit, ut nemo se audeat excusare discipulus velut difficultatis imperio, cum prius adstringatur virtutis exemplo. EPISTOLA XIX. 104 Suam de acceptis a Delphino litteris describit laetitiam. Se plantationem ejus esse dicit, et petit ab eo rigari, sermonibusque ac precibus excoli.
Beatissimo et peculiariter domino, semper in Deo Christo nobis patri DELPHINO, PAULINUS. 1. Exspectabamus, ut area sitiens, refrigeria litterarum tuarum; et anima nostra, sicut terra sine aqua, sitientibus in tua verba praecordiis anhelabat: jam enim prope biennium defluebat, ex quo nobis per confamulum Cardamatem modica licet, dulcissima tamen oris tui stillicidia roraveras; nec jam interim sperabamus vel guttula tui sermonis aspergi, quia per totam aestatem irrita non venientis Urani (V. not. 61) exspectatione suspensi, multo magis tempus hibernum in tuo nobis silentio transigendum putabamus. Et ecce misericors et miserator Dominus, qui dat escam esurientibus, et consolatur humiles, et potens est supra quam speramus, dare nobis quae desideramus, insperantibus quidem, sed optantibus repentino iterum Cardamatem nostrum superventu intulit nobis; et ut facta est per eum vox salutationis tuae in auribus nostris, exsultavit gaudio cor nostrum, et omnia ossa nostra dixerunt: Domine, quis similis tibi? quid est humilitas nostra quod memor es ejus, et visitas eam? Benedixisti, Domine, terram nostram, et torrente voluptatis tuae potasti nos. Ructabunt labia nostra hymnum vespere, mane, et meridie. Cantabimus, et psallemus Domino, qui bona tribuit nobis. Misit enim nuntium bonum de terra longinqua, quo dulcissimi et carissimi patris et sospitatem agnovimus, et sermonem accepimus. Unde conversum est cor nostrum a tristitia sollicitudinis in gaudium securitatis: et versa in melius anxiae affectionis vice, in illo die nobis per litteras tuas festo, delectati sumus, pro diebus quibus nos humiliaverat diuturnitas taciturnitatis tuae.
2. Confiteamur itaque Domino misericordias ejus, et immolentis ei hostiam laudis, quia saturavit animam inanem, non quidem, quod propitio ipso dicimus, gratiae ejus vacuam, sed desiderii nostri fructu jejunam; cum solatia litterarum tuarum diu esuriret, quae jam, ut dixi, nobis pene biennio negabantur. Non statuat illis Dominus in peccatum praevaricationem suam, quorum iniquitas mentita est sibi, et longa ab oris tui panibus fame tabefecit animam nostram. 105 Remaneant ubi volunt, quia nolunt ubi malle debuerant. Faciant quod eis licet, quia non faciunt quod expEDIT. Nobis accessio talium, ut nihil conferre potuisset boni, ita nihil detrahere poterit. Utinam a peccatis nostris ita nullum nobis fieret detrimentum, si et ipsa cum talibus proximis elongarentur a nobis per multitudinem miserationum ejus, qui non secundum peccata nostra retribuit nobis, sed sicut miseretur pater filii sui, ita miseratur timentes nomen suum,, et sperantes in misericordia sua; quorum participes sumus, quia adventum ejus et diligimus miseri spe misericordiae ejus, et horrescimus peccatores timore justitiae ejus. Sed orationibus tuis propitiatus filiis tuis, non intret in judicium cum malis servis suis; quorum primi nos ita ut bonorum ultimi sumus. Qui et hanc ipsam gloriam, qua te in Christo et a Christo patrem regenerationis accepimus, in cumulum damnationis convertimus; quia nihil te patre dignum Domino altissimo servi inutiles et filii degeneres exhibemus, qui etiam nunc infelicem naturalis oleastri duritiam spinoso in corde servamus, cum jamdudum bonitate Domini a cognationis nostrae radice divulsi, in arborem tuam videamur inserti: de qua pinguedinis tuae succum medullis animae duceremus, et spiritu mansuetudinis in via pacis radicati, bonae olivae germina esse (Sacchin. ex) generosis fructibus agnosceremus.
3. Nunc vero per abundantiam vitiorum nostrorum inopes paternorum bonorum, quomodo disponemus sermones nostros in die recognitionis (id est judicii; vid. ep. 10, n. 3), non assecuti virtutes tuas, et nullam de tua in nobis stirpe similitudinem praeferentes qua recognoscamur tui? Quis nos eripiet ab ira ventura? quis nos a nobis ipsis eruet? ut emundati a sensibus nostris, ab irae coelestis materia fide purgante vacuemur. In nobis enim inesse sentimus causas poenarum aeternarum, viventibus in corde nostro radicibus spinarum atque tribulorum. Nam prior vetustatis nostrae propago, ut vinea Sodomorum, fellis uvam acerbis carnalis vitae fructibus praeferebat, et iram aspidum venenis malitiae ebria mens vomebat: sed fecit nobis magna qui potens est: misit de coelo, et liberavit nos: misit per te misericordiam suam, et renovavit faciem terrae nostrae, et fecit plantationem tuam esse nos sibi in vinea sua. Propterea, pater benedicte et venerandissime, perpeti cura et assidua prece dicere te oportet Domino, ut respiciat de coelo, et visitet vites istas quas plantavit dextera tua; ut affixi in vera vite, vivamus non ad ignem amputanda, sed ad fructum putanda sarmenta. 106 Dirigat nos ipse, qui vitis et vita est, in omnem disciplinae suae regulam veritatis, rigans nos de superioribus suis per eloquia tua casta et pia, et tam ignita quam dulcia. Sermones enim tui guttae sunt illius pluviae voluntariae, quam segregavit Deus hereditati suae, qui descendit in vellus (V. carm. 22, v. 157), tacito scilicet in Virginem fusus allapsu. Ipse est in cujus stillicidiis laetamur, cum exoritur in nobis; et animam renascentem primo notitiae suae rore distillat, ut sanet omnes languores nostros. Ros enim qui ab illo est, sanitas est nobis; quia ipse est fons vitae qui misit Verbum suum, et sanavit nos. Hoc Dei Verbum, de quo pluvia voluntaria est; quia non necessitate subjecti, sed Dei aequalis assensu, et pietatis officio obediens Patri Filius humiliavit se usque ad mortem crucis, sicut dixerat per prophetam: Voluntarie sacrificabo tibi. Quia idem Dominus sacerdos et victima semetipsum pro nobis obtulit, et propria potestate animam suam deposuit et resumsit. Et ideo pluvia haec voluntaria, quae se sponte profudit arentibus terris, ut poneret desertum in flumina. Quomodo autem infirmata sit, docet ille qui dicit: Crucifixus est enim ex infirmitate: et quomodo confirmata et posita sit, in eodem habes; quoniam, inquit, vivit ex virtute Dei. 4. Hunc tu Dominum ora donec exores, ut vellera nostra, quae in aqua refectionis ( id est baptismi) manibus tuis lavit, non patiatur iterum peccatis nostris maculata sordescere, et rursus in phoenicium (al. phoeniceum) vitiis tingentibus infecta converti; sed custodiat excubiis orationum tuarum gratiae suae munus in nobis; et operationem manuum tuarum non omittat in nobis, donec maturet et perficiat de nobis fructum et coronam tibi; ut in illa die veniens in exsultatione, et repleto sinu portans manipulos tuos, possis etiam de nobis in tua prole et messe numeratis dicere: Ecce ego, Domine, et pueri quos dedisti mihi. Sed jam admonet metus fatigationis tuae; non solum autem, sed et metus peccati, quod de multiloquio non effugitur, ut imponamus frenum ori nostro, et ostium verbi, licet tardo, epistolae fine claudamus. Sit nobis clausula commendatio Cardamatis, quem gratulamur de benedictione manus tuae ita esse renovatum, ut in eo ante ridiculam mimici nominis levitatem, nunc assumta de exorcistae nomine gravitas reverentiam dederit. Magis tamen admirati, eo gavisi sumus, quod etiam pristinae conditionis ingenium religioso mutavit officio: nam assiduus mensulae nostrae particeps, ita se ad mensuram nostri gutturis arctavit, ut nec oluscula nec pocula nostra vitaverit; quod poterit 107 attenuatione sui corporis et oris pallore testari: nisi se forte, dum remeat, per iter laboriosum, retractata suorum quondam calicum familiaritate, reparaverit. EPISTOLA XX. Delphino scribit de Anastasii Romani pontificis et Venerii Mediolanensis antistitis erga se caritate. Gratulatur de condita Alingonensi Ecclesia, et digreditur ad templum spirituale quod optat in se fieri, ut habitetur a Christo.
Beatissimo et merito venerabili patri, DELPHINO PAULINUS. 1. Oportebat quidem nos sapientiae doctrinam servantes, jugum linguae nostrae et stateram verbis imponere, ut et de multiloquio nostro et de tua fatigatione geminandum nobis peccatum evaderemus. Sed de abundantia caritatis tuae os nostrum ad te dilatatur, neque possumus affectum de praecordiis exuberantem, obserato oris ostio, intra pectoris taciti claustra cohibere. Loquimur ergo ad venerationem tuam et alia epistola; quia etsi una illa, qua rescripsimus, tam prolixa est, ut sufficiat te saturare fastidio; tamen nobis longissimo, ut recognoscis, intervallo temporum accipientibus colloquia tua, et nostra reddentibus; parum est una ad te epistola loqui. Damus enim hinc animae nostrae aliquod, etsi tenue, solatium; ut dum ad affectionem tuam litteras facimus, toto in faciem tuam corde defixi, subito te obliviscamur absentem, et tamquam in praesentis alloquio demorantes, longius verba ducamus: unde flagrantem desideriorum nostrorum sitim, etsi non restinguimus, quia nec expedit nobis, tamen proposita interioribus oculis conspectus atque colloquii tui imagine mitigamus. Nam etsi prolongatus videatur incolatus noster, a locis habitationis tuae, tamen spiritus non est separatus a complexu dilectionis tuae. Quis enim, inquit, nos separabit a caritate Christi? Si neque mors, neque vita, neque alia creatura, quanto minus absentia corporalis, quae non potest praesentiam spiritalem solvere? Quia quanto fortior carne est spiritus, tanto potior est conjunctio animorum quam corporum, et interiorum hominum praesentia melior exterioribus separatis; qui saepe sine causa junguntur locis, si mentibus separentur. Non enim, inquit, qui in aperto Judaeus, neque quae in carne est circumcisio; sed qui in occulto 108 Judaeus, qui spiritu non littera circumcisus, cujus gloria non ex hominibus, sed ex Deo est. Itaque hac eadem lege, qua verior circumcisio quae in corde, quam in carne concisio; et praesentia firmior quae spiritu, quam quae corpore jungitur et cohaeret sibi, semper tecum sumus, tuque nobiscum. Nam etsi facie ad tempus discernimur (id est separamur, distamus; vid. epist. 29, n. 9), semper tamen corde conserti manemus in te, vicissim te habitante in visceribus nostris, et ad commoriendum, et ad convivendum. Sane, quia ad caritatis ejusdem curam et consolationem pertinet, ut actuum nostrorum invicem conscii efficiamur, quo tolerabilius de nobis absentibus aestuemus, si non simus incerti; indicamus affection, tuae, quam scimus de omni actu nostro sollicitissimam esse, propitio Christo, ita ut oras, valere nos; non quidem robusta, sed tamen sana corporum fragilitate. Pauperes spiritu, non nostro, sed Dei, cujus bonitate egenus, malitia nostra abundantes. De quo autem Cardamas noster admonuit, jussisse te asserens ut etiam hinc quae circa nos sunt in Domino nuntiaremus.
2. Sciat veneratio tua sanctum fratrem tuum papam Urbis Anastasium (V. not. 62) amantissimum esse humilitatis nostrae: nam ubi primum potestatem caritatis suae nobis offerendae habere coepit, non solum suscipere eam a nobis, sed ingerere nobis piissima affectione properavit. Nam brevi post ordinationem suam epistolas de nomine nostro, plenas et religionis, et pietatis, et pacis, ad episcopos Campaniae misit; quibus et suum declararet affectum, et aliis benignitatis suae praeberet exemplum. Deinde nos ipsos Romae, cum solenni consuetudine ad beatorum apostolorum natalem venissemus, tam blande quam honorifice excepit. Postea quoque interposito tempore etiam ad natalem (V. not. 63) suum, quod consacerdotibus ( id est suffraganeis) suis tantum deferre solet, invitare dignatus est: nec offensus est excusatione nostra; sed officium sermonis nostri, quod in vicem praesentiae reddideramus, acceptans animo nos paterno et absentes recepit. Denique si Dominus commeatum (V. not. 64) donaverit, ut ad eum usitato solemniter nobis tempore recurramus, spero me ad sanctitatem tuam ei litteras exacturum, quibus etiam tibi nos incipiat commendare. 3. Mediolanensis quoque episcopus novus, filius vester hucusque, nunc frater Venerius, jam scripserat nobis post ordinationem suam: sed quia et hoc Cardamas jussisse te retulit, scripsimus illi per ipsum, ut sciret paratam esse opportunitatem, si vellet officium debitae pietatis agnoscere, ut beatitudini tuae scriberet et commendaret pectori tuo 109 primordia sua. Nos vero gaudemus et gloriamur in Domino, quia et visibiliter et invisibiliter operaris salutem nostram vere pater bonus et salutaris patronus, invisibiliter nos aedificas in orationibus tuis, rogans intra nosmetipsos fieri regnum Dei; visibiliter autem nobis operaris in fabricis ecclesiarum, ut partem nobis facias cum illo, cujus domus a Christo meruit visitari, quia de aedificatione tunc Synagogae, quod nunc Ecclesia est, testimonium religiosae plebis acceperat. Fatemur venerandae pietati tuae, legentibus nobis illam epistolae partem, qua Alingonensi (V. not. 65) Ecclesiae novam filiam te autore progenitam jam in nomine Domini usque ad dedicationis diem crevisse signabas, ita exsultasse spiritum nostrum in Deo salutari nostro, ut tamquam in praesenti dedicantium coetibus interessemus, illa de psalmis prophetici gaudii verba caneremus: Exsultate Deo adjutori nostro; sumite psalmum, et date tympanum. Tollite hostias, et introite in atria Domini; adorate Dominum in aula sancta ejus. Vel illud ejusdem prophetae: Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. Sacerdotes tui induant salutarem, et sancti tui exsultent. Constituant diem suum. 4. Quod vero indicare dignatus es, aliquos de parte illius, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum, dentibus suis fremere et tabescere, non miramur; quia et in Hierusalem cum reaedificaretur templum Dei, invidebant Assyrii; et fabricam resurgentem conabantur hostilibus saepe incursionibus impedire. Sed quia potior est qui in nobis est, quam qui in hoc mundo, desiderium illorum peribit, nostrum vero confirmabitur: quia speramus in misericordia ejus, qui numquam confundit sperantes in se. Tantum oret sanctitas tua, sicut facit, ut et in nobis ipsis aedificetur domus a Christo et in Christo: quia nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam: et nisi supra petram, qui est Christus, fundetur haec domus, non poterit ventis spiritalium nequitiarum et torrentibus secularium tentationum resistere. 5. Ora veniat Dominus Jesus in cor nostrum sicut in templum suum, excutiat flagellum pietatis suae, quo verberat omnem filium quem recipit; et expellat a sensibus mentis nostrae, quasi a negotiatoribus templi, omne commercium atque contagium iniquitatis. Expellat a nobis boves, et venditores 110 columbarum, et mensas nummulariorum, ut ab omni immunditia et cupiditate purgati, castam simplicitatem fidei caritatisque teneamus: quia Christi figura servatur, unde Caesaris nummus expellitur; et ubi boves non sunt, praesepia munda sunt; et fides incorrupta retinetur, ubi columba non venditur. Nisi enim nos Deo tradamus, vendimus diabolo. Unde et vetus homo qui se consilio malesuadi serpentis addixit, venumdatus sub peccato dicitur. Denique quasi venditus eguit Redemtore, qui nos magno emit, ne jam aut diaboli aut nostri essemus: et a progenie viperarum in genus regale et sacerdotale mutati efficeremur sanguis ejus, qui nos ab originis primae generosa institutione degeneres, et, durante peccato, viles prius animas pretiosas sanguinis sui commercio fecit, et coheredes sibi, ac filios Dei fieri non invida pietate concessit. Exsultemus et gloriemur in eo, qui factus est refugium pauperum, ut humiliaret oculos superborum. Exhibeamus illi et templum in nobis et sacrificium, expurgantes nos, si possimus, veteri fermento, ut efficiamur azymi, et ipse qui pro nobis immolatus est, in nobis Christus epuletur. 6. Meminerimus nos ab utero terrae et cognationis nostrae segregatos, Delphini filios esse factos, ut efficeremur illi pisces, qui perambulant semitas maris. Meminerimus te non solum patrem, sed et Petrum nobis esse factum: quia tu misisti hamum ad me de profundis et amaris hujus seculi fluctibus extrahendum, ut captura salutis efficerer: et cui vivebam, naturae morerer; ut cui mortuus eram, viverem Domino. Sed si piscis tuus sum, debeo ore pretiosum praeferre denarium, in quo non Caesaris figura et inscriptio, sed Regis aeterni viva et vivificans imago praefulgeat, fidem scilicet veritatis; quae doctrinae tuae monetam et annuli tui symbolum nummo cordis mei et cerae mentis impresserit. Doctrina enim tua argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplo. 7. Donet orationibus tuis Dominus, ut monetae tuae nummus, ut hami tui piscis, ut vitis tuae sarmentum, ut uteri castitatis tuae filius sim. Filii enim Delphini reputabuntur in filiis Aaron: sed non cum illis, qui ignem alienum Domino obtulerunt, et eo quem in suis cordibus exstinxerunt, 111 vel non habebant, igne divino incensi sunt. Tuis filiis sit cor ardens, non cupiditatum et illecebrarum secularium iniquis ignibus; sed illo igne, quem venit accendere in nobis Dominus, de quo ait: Ignem veni mittere in terram, et quid volo si jam incensus est? Non ergo avaritia, non concupiscentia oculorum, et noxius temporalium rerum amor in nobis ardeat igne pestifero; qui ignis alienus est Deo: sed Deus ipse noster, qui est ignis consumens, suum ignem agnoscat in nobis, ut dicamus: Dominus illuminatio nostra et salus nostra, quem timebimus? Iste ignis corda illuminat, et peccata consumit: tenebras quibus mortificamur exstinguit, et lucem qua vivificamur accendit. Si hoc igne lucernae nostrae sint semper ardentes, confidenter dicemus: Et si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Hoc igne illuminati, et ad sitim aquae vivae per ignis hujus ardorem accensi in desiderium Domini, vere dicemus: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Quoniam apud te fons vitae, et in lumine tuo. videbimus lumen . EPISTOLA XXI. In exordio et fine epistolae laudes Cardamatis explicat. Circa medium magnifice describit initium Evangelii Johannis, et ipsum evangelistam.
Sancto et merito venerabili ac dilectissimo fratri AMANDO PAULINUS. 1. Volucrem pedibus et levem cursu, ita ut cervis et capreis aemula pernicitate contenderet Asael, illum fratrem Joab in sacra Regnorum admiramur historia. Nec non minus illum in allophylis gigantem stupemus legentes, qui ultra humani corporis modum, et mensuram membrorum creverat, quem senis armatae digitis manus, et totidem pollicibus articulati pedes fortiorem ceteris velocioremque faciebant, nisi quod contra David manu Dei dimicantem, et Christi imagine semper invictum, nulla magnorum licet hostium manus virtusque praevaluit, quia in alienis grandibus superba diaboli exaltatio dejiciebatur, et in pusillis nostris humilitate praepotens salutaris Dei forma vincebat.
2. Sed recurramus ad epistolae caput, 112 quod a pedibus inchoavimus, ut cursorem dominicum (id est servum Domini; vid. ep. 40, n. 3) Cardamatem signatis in lege divina antiquorum velocium laudemus exemplis. Subvenit itaque nobis et de Evangelio adolescentis apostoli beata velocitas illa, qua Petrum affectu currendi parem, sed majoris aevi pondere tardiorem, ad sepulcrum Domini praecucurrit; ut resurrectionem corporis prior inspiceret, qui solus in pectore recumbebat. Unde geminos in alveum cordis sui traxerat fontes, quos in orbem idem postea Revelationis ( id est Apocalypsis) et Evangelii praeco diffudit; et illam carnalem alacritatem pedum, postea speciosis verbi pedibus toto per populos orbe discurrens spiritali velocitate complevit. 3. Idem ultra omnium tempora apostolorum aetate producta postremus Evangelii scriptor fuisse memoratur; ut, sicut de ipso Vas electionis ait, quasi columna firmamentum adjiceret fundamentis Ecclesiae, priores Evangelii scriptores consona autoritate confirmans; ultimus autor in libri tempore, sed primus in capite sacramenti; quippe qui solus e quatuor fluminibus ex ipso summo divini capitis fonte decurrens, de nube sublimi tonat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Transcendit Moysen, qui usque ad caput mundi et visibilium creaturarum exordia scientiae terminos vel acie mentis extendit. Iste et evangelistis ceteris, vel ab humano Salvatoris ortu, vel a typico legis sacrificio, vel a prophetico praecursoris Baptistae praeconio Evangelium resurrectionis exorsis altius volans, penetravit et coelos: neque in angelis stetit, sed archangelos quoque, et omnes desuper creaturas, virtutes, principatus, dominationes, thronos supergressus, in ipsum se Creatorem ardua mente direxit; et ab illa ineffabili generatione ordiens, coaeternum, et consubstantialem, coomnipotentem, et coopificem Patri Filium nuntiavit, in Spiritu sancto Deo Deum cernens; quia in ipso Trinitas Divinitatis impletur, et una Trinitatis Divinitas cernitur. Spiritus enim Dei, sicut et Verbum Dei, Deus uterque in uno capite permanente; et ex uno Patris fonte manantes, sed Filius nascendo, Spiritus procedendo, salva quisque personarum suarum proprietate, distincti potius quam divisi erunt ( forte leg. sunt). 4. Johannes igitur beatus dominici pectoris cubator , qui sensus creaturis omnibus altiores ex ipso creatricis omnium rerum corde sapientiae biberat, inebriatus 113 Spiritu sancto, qui scrutatur etiam alta Dei, ab ipso intimo et infinito omnium principiorum Evangelii fecit exordium; quo uno omnia diaboli, quae in haereticis latrant, ora clauduntur. Et prima Arii lingua praeciditur: sed et Sabellii blasphemia vacuatur, cum eadem Piscatoris nostri sententia et unitas Deitatis in Patre et Filio, et divisio personalitatis exprimitur. Eodem capitulo et Photinus, humani tantum in Christo exordii demens magister, exploditur: et Marcion, qui Deum legis et Evangelii discernit, exstinguitur: et Manichaeus, veri Creatoris negator et falsi confictor, obteritur, subtexta illico ejusdem supercoelestis Evangelii voce confusus: (supercoeleste hoc Evangelium dixi, quia exordium ejus ab ea origine quae super omnes coelos et ante omnia secula est, inchoatur,) quia de hoc Dei Verbo Deo audit: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Gnosticum vero falsae scientiae nomine gloriantem, et omnem perversae mentis intellectum in aeria quaedam phantasmata velut spiritali corporalium rerum imaginatione vertentem, ad fidem carnis in Christo cogit idem autor, cum de eodem Verbo, quod erat apud Deum Deus, dicit: Et Verbum caro factum est. Non tamen, ut alii quidam serpentium sibilare dicuntur, ita caro factus, ut a sua natura migraret in nostram; sed, ut secundum se remanens quod erat, propter nos inciperet esse quod non erat. 5. Nimium longe provehor, dum unanimitatis tuae indulgentia sic abutor, ut nec multiloquio fatigare te, nec insipientia errare apud te verear. Scio enim, quia cum sis sapiens, libenter tamen insipientem tuum portas, per eam caritatem quae omnia sustinet, et numquam excidit. Dicam tamen jam mihi, ut custodiam vias verbi mei, ne delinquam in lingua mea, sed paucis descendam in Cardamatem, id est, Asaelem nostrum, cujus pedes tamquam cervi perfecistis, renovando sicut aquilae juventutem ejus per abundantiam dilectionis vestrae, qua illum respectu humilitatis nostrae susceptum constituistis in atriis domus Domini, ut plenius homini liber esset, cum Christi libertus esse coepisset. Hac illum pietate fecistis reflorescere non solum spiritu, sed et corpore, ut etiam ipse de visceribus vestris repletus affectu quo nos diligitis, desideria vestra nobis afferat, et vicissim nostra soletur; et tantis inter nos regionum intervallis prope solemniter commeans propter verba labiorum 114 vestrorum custodiat vias duras. Credimus quidem illum de ipsis quas gerit litteris sanctitatis vestrae pennas tamquam columbae assumere, et praeterea de orationibus vestris virtutem pedum, qua ad nos pervehatur, accipere; sed tamen ei de hac ipsa gratia congratulamur, qua positus est in tantae ministerio caritatis, ut in libertate serviat, in senectute discurrat, et requiem vacationis emeritae malit in peregrinationis labore quam in domestica sede consumere: quia pigrorum vias spinis stratas calcare declinat, ne convertatur in aerumnam, dum ei de inertiae infructuoso otio miserae sollicitudinis spina configitur. Exsultat itaque impiger ad currendam viam, ne illi segne otium conterenti, pedissequa pigrorum inopia tamquam bonus cursor occurrat. Veniens autem ad nos, quanto perfundit et implet animam nostram gaudio bonis de sospitate vestra nuntiis! impinguat ossa nostra, et fit vox laetitiae in tabernaculis nostris, cum refectis exoptata consolatione mentibus, dicimus: Dominus memor fuit nostri, et benedixit nos. 6. Exsultemus et laetemur in eo, qui dat votum optanti, et desiderium animae nostrae tribuit nobis, quoniam praevenit nos in benedictione dulcedinis. Quae enim nobis nunc benedictio dulcior, aut dulcedo suavior, quam fructus et consolatio caritatis, quae a litteris vestris maxima nobis datur? in quibus pignora quaedam et oris vestri et cordis amplectimur; quia eloquia vestra partus animae vestrae sunt: ex abundantia enim cordis os loquitur. Ideo Cardamatem et advenientem in vestro sermone diligimus, et nostro commendamus abeuntem: dignus est enim cujus senectus in misericordia uberi requiescat, qui pro caritatis et desideriis et officiis laborat. Praeterea quod magis in eo quam ipsam in canis ejus velocitatem mirati sumus, ita de nomine exorcistae ad frugalitatem profecit, ut prope quotidianus esse nobis conviva non fugerit; et, cum raris et minutis calicibus aspergeretur, quibus labra summa vix tingeret, nihil de vacui ventris aut sicci gutturis injuria querebatur. Prorsus per omnia Cardamas nobis tam bellus apparuit, ut clericum probabilem hominibus, et exorcistam daemoniis terribilem videremus. De cetero, frater, et ipsum, et omnes nostros, et nos ipsos commendamus vobis, ut per vos Domino commendemur impensis orationibus, ut et nostrorum omnium libertas Domino aeterno serviat, et nostra servitus in Christo libertatis aeternae meritum consequatur. EPISTOLA XXII 115 Describit eleganter dissolutorum hominum tum secularium tum monachorum mores, et docet quales conveniant monachis familiares.
SEVERO fratri unanimo PAULINUS. 1. Epistolas quas per nostrum illum inspiritalem monachum miseras, vere spiritalis tabellarius intercepit et pertulit, id est, filius noster Sorianus: in quo duplicem gratiam Dominum contulisse perspeximus; ne vel ille ad nos sermonis tui vacuus adveniret, qui nos de tuis visceribus imbuto affectu desideraverat; ne vel iterum tuas nobis litteras Marracinus afferret: qui divinitus, ut credo, inspirata sibi aut verecundia nos videndi, aut pigritia ultra Urbem itineris porrigendi, Romae litteras tuas supradicto fratri dedit; gaudens optati occasione compendii, qua sibi adversum tua praecepta consultum putabat, ne cogeretur monachum aut in se, ut jusseras, fingere, aut in me, ut necesse erat, cernere. Sibi ergo ille habeat armilausam suam (V. not. 66. et 67), et suas caligas, et suas buccas; quarum alias mutare, alias deducere timuit.
2. Nos adeant et revisant conservuli et compallidi nostri, non vestibus pictis superbi, sed horrentibus ciliciis humiles; nec chlamyde curtalini (V. not. 68), sed sagulis palliati; nec balteo, sed reste succincti; nec improba attonsi capitis fronte criniti, sed casta informitate capillum ad cutem caesi, et inaequaliter semitonsi, et destituta fronte praerasi. Et ornatu pudicitiae inornati et decenter inculti sint, et honorabiliter despicabiles, cum ingenitam quoque speciem corporis pro interiore cultu aspernantes, etiam studio deformantur, ut fiant pudenter inhonesti vultibus, dum perficiantur salutariter honesti mentibus. Hujusmodi hominum et vultus, et habitus, et odor nauseam illis facit, quibus odor mortis est in odorem vitae; quibus dulce quod amarum, et turpe quod castum, et hostile quod sanctum est. Propterea justum est ut reddamus illis vicem, ut sit nobis odor eorum tamquam odor mortis, ne desinamus esse odor Christi. Quid enim nobis jure succenseant, si vicissim nobis foeteat odor vitae eorum, quibus odor nostrae in mortem est? Ille jejunium meum horret, ego illius crapulam ferre non possum. Ille halitum monachi loquentis evitat, ego flatum Thrasonis ructantis effugio. Si illis displicet gutturis nostri 116 siccitas, et nobis gulae eorum cruditas. Si illos offendit frugalitatis ariditas, et nos ventrium offendit ingluvies. Videant ergo nos non mane ebrii, sed vespere jejuni: nec hesterno inflati vino, sed hodierno abstemii (V. carm. 6, v. 68): nec de crapula libidinis dementer instabiles, sed vigiliis honestatis integre saucii, et sobrie temulenti, quos parsimonia faciat, non vorago, titubare. 3. Talem nos epistolae tuae portitorem excepisse laetamur: quem rogo sic excipias, quasi a te missus mihi venerit. Namque inter eos qui vice fraternitatis tuae ad me venerunt, debet et iste numerari, cui Dominus ut ita a te numeraretur, litteras tuas etiam ignorante te tradidit. Puto autem quod et tu divinae hujus gratiae beneficium huic deputes, per quem et tibi praestitum est, ne litteras nobis tuas non tui corporis perlator afferret. Sed tamen ipsius pace laudatum Sorianum volo, ne me illi rursus accuses. Praedicasse enim me illum magis quam vituperasse existimo eorum commemoratione, in quibus necesse est glorietur, qui esse aut videri monachus erubescit. Denique meministi in Virgilio Furiam iis laudari quae solent objici. Vide autem ne mihi calumnieris quod aliquid de poeta, non nostri jam studii, tamquam propositi violator, assumserim: exempli tui autoritate hoc me fecisse contestor; teneo enim epistolam tuam, cui clausula est, Vivite felices, quibus est fortuna peracta VIRGIL. Aeneid., III. Sed et illam, in qua pro domestica sede larem familiarem, Plautini memor Prologi, nominasti.
Severus Paulino mittit coquum ad praeparandos monachorum cibos aptum.
Postquam omnes coquos tuos coquinae tuae renuntiasse cognovi, credo quia dedignarentur officium vilibus praebere pulmentariis: puerulum tibi ex nostra misimus officina, doctum satis pallentem coquere fabam, et ignobiles betas aceto et jure condire, vilemque pultem esurientium faucibus inferre monachorum; piperis nescium, laseris ignarum, familiarem cymini, et apprime callidum herbis suave redolentibus clamosum urgere mortarium. Unum habet vitium, quod hortorum omnium non est civilis inimicus; ita si admissus fuerit, proxima quaeque metet gladio, nec exsaturabitur umquam caede malvarum. In praebendis autem sibi lignis calumniosus tibi non erit: obvia quaeque comburet, metet, nec dubitabit inferre tectis manus, et antiquos asseres laribus amovere. Hunc igitur cum his moribus atque virtutibus 117 donatum tibi, non servum, sed pro servo filium cupimus, quia non erubescis minimorum esse pater. Ego tibi pro hoc servire voluissem, sed si voluntas facti portio est, tu modo facito ut inter prandia coenasque felices mei memineris; quia rectius est vestrum esse mancipium, quam dominum ceterorum. Ora pro me.
EPISTOLA XXIII. Severi caritas laudatur; item missum sibi ab eo Victorem, et exhibitum a Victore ministerium in cibis ritu monachorum praeparandis, eleganter sancteque commendat. Ex adhibita sibi ab eodem Victore etiam tonsoris opera, multa praeclare de coma disputat: totaque Samsonis et mulieris peccatricis ad Christi pedes historia allegorice exposita, clausulam de Christi caritate prorsus auream apponit.
SEVERO fratri PAULINUS. 1. Quid extorques, ut te plus amemus? crescere summa non recipit. Si potest mare superfluere obices suos, et quaecumque naturalem plenitudinem servant, incrementum temporale sentire, potest et caritas in te nostra cumulari: quam suo fine complemus, cum te sicut nosmetipsos diligamus. Itaque ut cubitum ad staturam nostram adjicere, sic amoris tui cumulum facere, non possumus; desideriis tamen modum nullum ponimus. Qui enim existimas satisfacere te nobis assiduitate ista honorificentiae ac pietatis tuae, qua praesentiam tuam nobis tam frequentibus epistolis compensare conaris, sollicitas potius gulam caritatis, tantoque minus exples gratia litterarum, quanto majorem sedulitate ipsa et humanitate sermonis tui causam suggeris, te ipsum, tam unicae nobis unanimitatis in Christo, frater, desiderandi. Quid enim fieri diligentius in Deo et proximo potest, quam quod in nobis exhibes Christo? in quo Dei praeceptum utrumque completur: quia idem nobis et Deus est majestate naturae suae, et assumtione nostrae proximus factus est. Hoc igitur in te proficiente 118 consummatur caritas tua, quae sit in ipso infinito perfectio, quia finitur in Christo cujus magnitudinis non est finis: sed nobis in eo finis sit, ut per ipsum sine fine vivamus: quibus Christus et generale initium est, quia per ipsum omnia; et speciale fastigium, quia caput corporis, cujus membra sumus. Dulcis et rectus est Dominus, dulcis in te mihi: et quam magna multitudo dulcedinis ejus tu mihi; Nam quantus quantus es, qua mente, qua lingua es, totus desiderium es: et mihi dulcedinem Christi sapis ut hortus mihi, ut odor agri pleni, quem in odorem unguentorum illius currendo legisti. Nam et ager tu illi es, qui vicissim ager nobis est. In ipso enim serimus, et ab ipso metimus. Ager vero tu, non ille spinis horridus, aut arenis aridus, aut petrosis asper et nudus, in quo semen datum aut suffocatur, aut destituitur, aut uritur: sed ille, quem benedixit Deus a rore coeli, et ubertate terrae. Unde et lingua tua verbo Dei rorat, et cor tuum fertile Deo, semen exceptum spiritali fruge multiplicat; ut de fructibus tuis impleat manum suam messor, et sinum suum qui manipulos colligit; hoc est, ipse Deus, qui verbi in nobis sui et seminator et messor est. Ipse, et manus qui dextera Dei, quam bonis operibus implemus. Idem et ille Abraham sinus est, in quo operum mercede requiescimus.
2. Sic hic Deus in tua caritate nobis abundans; non solum litteris tuis nos, sed et tabellariis benedicit, visitat, pascit, illuminat; utroque nobis munere aperiens thesaurum bonum cordis tui: ex abundantia (V. not. 69) enim cordis os loquitur: et, omne enim , inquit, animal ad simile sibi congregatur. Propterea benedixit te Deus, quia innocentes et recti adhaeserunt tibi, et cum impiis non sedes; odisti iniquitatem, diligis animam tuam, quam projecisti in Christo, ut huic vitae perdita servaretur aeternae, damno sui semetipsam lucrifaciens, si per caritatem Christi vilescat sibi. Quo affectu vilis tibi, at pretiosae Deo animae tuae suavitatem in favis oris tui Christum spirantibus odorantes benedicimus Dominum, Dei Verbum Deum: qui sicut in ipso illo homine, quem gessit, 119 ita in nostris mentibus gradus quosdam corporeae aetatis exsequitur; nascitur, crescit, roboratur, senescit. Sed orandus, ne in nobis diu aut jugiter parvulus, et infirmus, et pauper sit. In te quidem, ut gloriamur, quia bonum tuum gloria nostra est, profectus ejus experientes, agnoscimus bonitate grandem, malitia parvulum, sapientia senem, fide fortem, et in spiritu piae humilitatis pauperem, caritate divitem. Nam prioribus erga humilitatem nostram officiis alios anteverteras, omnibus nostris, ut saepe testati sumus, et amicis studiosior, et proximis religiosior, et fratribus diligentior. Nunc vero ista nostrae visitationis vice, etiam temetipsum supergressa humanitate superasti. Sat enim nobis erat annuis commeatibus emereri litteras tuas, et a te missos videre, in quibus non solum vicem praesentiae tuae, sed et fidei teneremus effigiem. Tibi tamen satis non fuit institutam observantiam solemni perfunctione celebrare. Longum tibi multa dilectio fecit mora hiemis a nobis silere. Concaluit cor tuum intra te, et in meditatione pietatis sanctus tibi bonae impatientiae ignis exarsit. Nec suffecit litterarum ad nos editione (Latin. forte editionem; vid. ep. 5, n. 4) maturare, nisi gratiam sermonis tui, etiam de sanctis comitibus tuis lecto perlatore, cumulares. 3. Benedictus, quem in hoc munus elegisti et assumsisti quo Deum feneras (V. not. 70): quia etsi peccatores nos vera conscientiae nostrae professione, tamen tuae simplicitatis opinione falsa putans, ut ais, sanctos, non jam hominis, sed Christi caritate nos diligis: et idcirco mercedem prophetae accipies, quia propter nomen Christi prophetarum honore accipis etiam non prophetas. Nobis vero similis gratia non debetur hujus officii, quo fratrem Victorem in nomine Dei, tuaque persona ad nos venientem, intima affectione et magna gratulatione suscepimus. Id enim tantum fecimus inutiles servi, quod facere debuimus; quoniam perspicua veritas cogebat nos ovem puram in eo suscipere atque venerari; quem non solum ovem pelle, verum spiritus mansuetudinis, et expressa in verbo ejus atque silentio Christi modestia revelabat. Vere recognovimus in eo sanctorum formulam beatorum Martini et Clari, quem proximo intervallo illustris magistri sequacem te autore cognovimus. Horum se unius in regeneratione esse progeniem, alterius in via comitem fuisse filius pacis. Victor asseruit. Homo vere, ut scripsisti, Dei humilis corde, non humilis gratia: vas misericordiae et mansio Altissimi quem recipit, et oblectat placido 120 animae trementis hospitio. Is nobis benedictiones, praeter illas quas a vobis geminas in litteris et palliis afferebat, plures addidit de opibus mentis suae, non solum contubernio spiritali gratissimus nobis, sed et corporeo famulatu sedulus. Audeo enim rem oneris nostri fateri, dum tibi nihil de ejus bonis taceam, quae gaudium tuum esse certo scio: quoniam portio tua est bonum familiaris tui. 4. Servivit ergo mihi, servivit inquam; et vae mihi misero, quod passus sum; servivit et peccatori, qui non serviebat peccato; et ego indignus a servo justitiae ministrabar. Sed hinc mihi levamen aliquod tanti ponderis spero, quod sancti fratris famulatum non superbia vindicavi, sed contestandae caritatis meae, et fide capiendae benedictionis admisi. Benedictio enim mihi erat sancta in nomine Dei famulatio, et in libertatis spiritu famula dilectio. Ob hoc voluntarium ejus bonum, et pro ipsius utilitate suscepi, praesumens eo potentiorem exorandi pro me futurum, quo plus meriti de religionis operibus acquisisset. Aget profecto orationibus suis, ne meis oneribus accreverit, quod etiam ex me accessit fructibus suis. Dilexi enim, fateor, in ejus obsequio benedictionem, timens ne repudiata elongaretur a me; quia scriptum tenebam: Noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Dedi itaque me totum manibus ejus atque visceribus: quia per viscera caritatis manus famulas, et membris meis unctor, et pedibus lotor adhibebat; liberalium plenus affectuum, sed servilium praereptor (V. not. 71) operum, vix ut me aquam ministrare manibus suis sineret. Ex libro enim tuo (V. not. 72) istius gratiam servitutis adamavi, ut minimam saltem guttulam de sacris Martini actibus delibarem. Ipse vero quotidie non solum pedes meos lavare, sed et calceamenta, si paterer, tergere cupiebat, avarus dominationis internae, et idcirco corporeae servitutis impiger 5. Sed de pedibus lavandis tantum semel fateor apostolico me exemplo cessisse, quos legeram pedes suos lavandos servienti Domino praebuisse. Neque enim partem in hereditate nisi famulantis obsequio recepissent; quoniam bonus Dominus et salutarium magister, serviendi ministerio dominandi meritum conferebat; et humilitatis humanae praebebat exemplum, quibus divinae sublimitatis parabat consortium. Unde perspecto muneris tanti mysterio, et intellecta boni magnitudine, qui primo ministrantis apparatu pedes offerre trepidaverant; jam non pedes tantum, sed 121 totos se usque ad caput perlui rogaverunt. Et ego Dominum Jesum in fratre Victore veneratus, quia omnis anima fidelis ex Deo est, et humilis corde cor Christi est, fateor, ad remedium infirmitatis optavi, ut oleo me vel aqua melior conservus attingeret. Nec irritus fui praesumtae opis; nam quasi medicatum manibus piis oleum de ipsa ungentis mansuetudine mihi lenius in medullas perlapsum est, et exsultaverunt ossa humiliata. Benedixit anima mea Dominum, et omnia interiora mea nomen sanctum ejus. Nam et sensibus vegetandis proderat haec pietatis magis palaestra, quam corporis, qua frater bonus artus mihi fragiles, manu fingente, componens, mentis quoque vigorem recreatis ossibus erigebat, cooperante proculdubio manibus fide: ut dum infirmam carnem manus diligentis duceret, compatientem animam gratia credentis elueret, fieretque mihi intus oleum laetitiae, quod foris erat oleum sanitatis. 6. Accipe modo aliam ejusdem in nostris sensibus servitutem. Quia non solum refectionis nostrae, sed et parsimoniae curam gerens, facilem nos victum cibo simplici capere, coctis in gutta olei et aquae copia pultibus, docuit: sed eas tanto gratiae sale, tanta dulcedine caritatis condiebat, ut coquos et condituras non desideraremus: quia aquae purae oleum suavitatis, quod nulla muscarum importunitas exterminavit, simplicitas caritati juncta miscebat. Verum spiritalis coquus interiorem hominem cibare doctior, quo destrueret escam gulae, non siligine nobis pultes, sed farina confecit aut milio. Ac ne in hoc ipso delicatius nobiscum agere videretur, qui nos ad orexim (V. not. 73) monachorum parabat imbuere, fabam intrivit panicio, quo citius senatorium poneremus fastidium. Sed in benedictione dulcedinis animae delicias habebamus, gratulantes quod frater etiam in carnalibus ministeriis spiritalis, propheticis nos cibis pasceret. Nam in contritione permixta panes illos tribulationis imitatus est, quos Ezechiel propheta de vario frugis et farris conficere sibi genere jussus est, et ad expressionem Judaicae confusionis, qui obliti Deum, immutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli manducantis foenum, in stercore boum coquere, coctosque sub foetido cinere, cum lacrymis captivatis in mensura sumere. Videlicet ut superventuram perfidiae suae poenam corporaliter in 122 propheta signatam providerent, et vel ita reverterentur ad Dominum, si eos ad poenitendum non solum verbis denuntiata, sed etiam corporibus Prophetarum expressa, offensi Dei ira revocaret. 7. Voluit ergo frater Victor, ut non solum jejunio, sed et cibo humiliare animam disceremus: et recordatione peccatorum veterum, intellectuque praesentium tristes manducare panem doloris: quamvis ex parte nobis pepercerit, fabam tantum milio panicioque confundens: quod tamen forsitan oblivionis magis quam moderaminis fuerit. Nam homo sanctus fideli cautione metuisset aliquid nobis de Scriptura sancta subtrahere: et ut totam juxta Dei verbum confectionem prophetici panis impleret, lentem quoque et hordeum et viciam miscuisset in crumilum (V. not. 74), ut aestuantibus extra sui labra fervoribus, dissimilium sibi fructuum quasi repugnante coctura, fatiscens rimis olla crepitaret. Nihilominus tamen de paucioribus frugibus testam capacem replens, intulit nobis multo nidore catina infumantia; totumque non solum mensulae nostrae ambitum, sed et cellulae nostrae spatium olida caligine vaporavit: atque, ut multiplicaret nobis benedictionem, alterius quoque prophetae prandium coenulae nostrae contulit, ut Elisaei nobis ollam inferret: in quam misit farinam; nec herbam veneni, sed condimentum salutis incoxit, in nomine Domini gerens omne quod agebat: quo tuti atque securi non exclamavimus ad eum; Homo Dei, mors in olla: quia jam in olla nostra vita est, postquam Dominus Jesus Dei Verbum caro factus est, et habitavit in nobis: et vasa fictilia nostri corporis; voluntariae nobis pravitatis lubrico de suis manibus elapsa, et diuturnis contrita peccatis, ut in meliorem usum figulus ipse renovaret, assumsit in semetipso, factus et ipse de nostri corporis limo tamquam vas, ut ait, perditum, id est, in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum. Et ideo dicit: Moab olla spei meae, quia non solum ex Juda, sed ex Moab, hoc est, non solum de sanctorum, sed etiam de peccatorum origine corpus assumsit: qui decocta quasi per ollam carnis nostrae cruditate, sanctificavit in aeternum nobis cibum carnem suam. Caro enim ejus, ut ipse ait, vere cibus vitae est. Ipsa est et 123 illa secundum Jeremiam olla urens peccata, et illo igne consumens, de quo ait: Ignem veni mittere in terram; quem et in nobis optemus accendi, ut in olla Dominici corporis, id est Ecclesia, concoquamur: perustisque vitiis defaecati, efficiamur argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplo; ut jam non urenda sarmenta, sed palmites fructuosi in eodem Domino, id est, vera vite maneamus, fiatque nobis idem Dominus ad escam dulcis ille botrus, qui nobis in crucis vecte suspensus, de terra repromissionis et fructum ostendit, et gustum dedit, ut non jam sectemur vilia ruris inculti gramina, inter quae etiam pestiferos viticularum silvestrium racemos carpere periclitemur. Quod certe nobis accidit, cum squalente curarum secularium spinis anima, cui cultura Dei verbum est, vitam hanc aevi brevem et boni sterilem suspirantes, inter actus supervacuos peccata noxia quasi inter agrestes herbas germina venenata colligimus, et sic in ollam corporis vel cordis nostri mortem mittimus. Sed gratias Deo, qui nos liberavit de corpore mortis hujus per Christum Jesum Dominum nostrum: quo infirmitati nostrae sui spiritus virtutem permiscente, et amaritudo malitiae nostrae, et sterilitas inutilitatis, infuso praecordiis verbo Dei, velut convertente salutaris et vividi salis aspergine, ad dulcedinem fecunditatemque mutata est. 8. Recurramus ad fratrem Victorem, qui vas etiam farinulae nostrae ex usu usurpationis suae, quam in nomine Dei faciebat, copiosum de benedictione fecit: ut aliquid etiam de beati Eliae hydria nobis daret, qua propheta coelestis in verbo sacro ad sufficientiam indeficientem repleta, benedictam cum filiis Sareptae viduam per triennii famem pavit. In qua vidua jam tum per prophetam Christus, ut opinor, Ecclesiam suam non frumenti, sed verbi pane pascebat; de qua dicit: Viduam ejus benedicens benedicam; illam scilicet viduam quam Apostolus ait, mortuo viro, quibus volet nuptiis liberam; quia desinente lege, cui finis est Christus, a gratia ad libertatem transitum faciens Ecclesia, Christo quasi vidua legis innupsit. Hujus nunc vasis oleum gratiae et benedictionis farina non defecit in omnium foris gentium fame, quarum miseram a cibo vitae 124 et fide Trinitatis inediam congrue praefiguravit illa quondam triennii fames. Sed, ut super hoc institutum concludam, ita Domini gratiam farina nostra in fratris Victoris manu sensit, ut quae vix ante sufficiebat panibus, nunc abundet et pultibus, fraternitatemque monacham vespertini post jejunia cibi avidam, duplici ministerio, aut fermentatis orbibus, aut soluto farre distendat. 9. Verum idem Victor meus quamvis fortioribus cibis inducere stomachum nostrum studeret, tamen et hoc infirmitati nostrae frater necessarius consulebat, quod defectiones fidei nostrae in illis pultibus absumendis adimplebat: et opera manuum suarum consummabat uno pro nobis adjutore istius ferculi, quem ex rusticanis receptum domi renutrimus, aetate corporis senem, mentis infantem: quia jam senectute deficiens renatus est gratiae, et in novitatem vitae de vetustate carnis effloruit. Eum fratris Victoris coquina, et assueto cibo, ut ex rusticis hominem, et apto, ut edentulum saginavit. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum. Eripuit eum de tenebris et umbra mortis; et nunc aspersus hyssopo et emundatus, in voce exsultationis et confessionis epulatur, et clamat: Erravi sicut ovis quae perierat; Benedicam Dominum in omni tempore, qui mihi tribuit intellectum, et eripuit me de luto faecis, et immisit in os meum canticum novum. Junior fui, et senui: sed non defecerunt in vanitate dies mei. Quia fecit mihi magna, qui potens est. Torrente voluptatis suae potavit me, et refloruit caro mea. Frumentationem (V. not. 76) mihi misit in abundantia, et saturavit animam inanem et nunc senectus mea in misericordia pingui, donec in pace dormiam et requiescam in longitudinem dierum. 10. Venio nunc ad majorem fratris erga me victoris operam, qua me suis manibus tondere dignatus est: quod ipsum tamen beneficium tibi debere me voluit, mandato tuo dicens se mihi artem suam prodere. Propterea rogavi eum ut quod perita manu fecit, id impensis orationibus ambo faciatis; videlicet ut exorato precibus vestris Domino, peccata nostra, quibus super capillos capitis multiplicatis animam habemus, impexam non accisione medii tondeantur, sed ad vivum quasi novacula radente 125 perimantur. Est autem nobis novacula nunc salutiferae, nunc pestiferae sectionis. Remedii et decoris novacula nobis Christus Deus est, qui cor nostrum circumcidit, vitia radit, animae caput (V. ep. 41, n. 3, et carm. 21, v. 537) levigat, et faciem mentis accurat: nosque, ut illam in lege captivam, purgat, et liberat horrido miserae servitutis capillo: ut conjungendi Domino, velut illa in Israelitae viri nuptias transitura, criminibus carnis nostrae, quasi barbaris crinibus exuamur. Deinde sensibus innovatis, ut comis rudibus enitescamus, vitamque nostram, quasi Nazaraeum crimen pascentes, Deo in castitate et parsimonia consecremus. 11. Cavendum vero, ne illa iminica ex diverso novacula, quae in protoplastis. (V. not. 78) noxia fraude deceptis generis humani caput rasit, in caput nostrum, hoc est, fidem qua nobis caput Christus efficitur, ascendat; nosque gratia spiritali, tamquam illo Nazaraeo crine dispoliet: qui quanto servantibus bono maneat, et exitio decerpatur incautis, ille in Judicum libro ab oraculis sacer heros argumento est, invictus crine servato, captivus absciso, et iterum fortis renato. Utinamque tam prudens ad cavendam mulierem, quam fortis ad strangulandum leonem: sed carnali victus illecebra, qui gratia spiritali vicerat, cum praevaluisset forti, ab infirmitate superatus est. Quod patiantur necesse est, qui suam feminam, id est carnem, viro suo, hoc est spiritui in Dei leges non subjugant, et tamquam malesuadae conjugi moles mariti fluentibus animis acquiescunt; degeneres ab illo Magistro (Paulo; vid. ep. 30, n. 5), qui mox ut agnovit Christum, inter ipsa militiae rudimenta, magni certaminis victor non acquievit carni et sanguini. 12. Videamus itaque omnia quae Samson pertulerit ab infida uxore corruptus, quia eadem peccatores spiritaliter feremus, quae ille carnaliter ad nostram eruditionem expressa sustinuit. Ita enim nobis violata Christi gratia, ut illi incisa coma, hostis illudet; auferet oculos, mittet in carcerem, et vertendis molis velut asinos deputabit. Unde nos Dominus, ne collum nostrum non subditum jugo Christi dignum faciamus asinaria mola, admonet per prophetam: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Homo enim, ut alibi dicit idem propheta, non intelligens honorem suum, hoc est naturae suae 126 dignitatem, quae ceteris in terra animantibus ratione dominatur, ideo rationalis factus, ut autorem suum intelligere nosset et colere, abutens tanto munere Creatoris ad licentiam erroris sui, comparatur jumentis, et similis efficitur. Quod in rege Babylonio videmus evidenter impletum, qui stoliditatis impiae et vecordis superbiae poenam sensu hominis exutus, in belluino haec corde sustinuit. Etenim homo in errore positus, et a justitia relapsus, juste, ut Samson, sapientiae pariter et gratiae virtute desertus, caecitate punitur et mola: quia dignus est opere jumentario, qui semeptisum lumine rationis orbaverit, et in similitudinem belluarum corporis servus abjecerit. 13. Considera hujusmodi mortalium vitam, et tota tibi species jumenti molentis occurret. Ut ille panis oculos corporis, sic iste sordibus vitae suae oculos mentis obsutus (V. not. 79), per errores suorum sensuum, quasi circa ambages molarum, laboriosa miser statione versatur, usui suo vacuus, et operosus alieno: stat in via peccatorum, compeditus vinculis cupiditatum suarum: et ipse sibi carcer est obsessus tenebris erroris sui, et conscientiae squalore concretus: in semetipso pistrini ergastulum patitur: saxum cordis sui pertinacia iniquitatis induratum quasi molam versat, farinam hostibus suis de corrupta animae suae fruge conficiens. Quia, sicut scriptum est, peccator de anima sua currit (V. not. 80): ita qui peccatum operatur, de mola vitae suae hostile triticum molit, ut zabulum pascat, cui panis fit anima quae sibi fames est. Quod si non semper vadens, sed aliquando revertens, spiritus fiat, velut coma reduci, ita gratia reflorente integrabitur. 14. Sed ut totam de capillis texamus epistolam, juvat indulgere sermoni, et illum Domini fortem usque ad finem suum prosequi. Nam et in caecitate ipsius, et in morte divini sacramenta mysterii praelineata mirabimur. Quia quod scriptum est, plures illum hostes stravisse morientem, quam toto prius vitae suae tempore perculisse, arbitror principe loco vim Dominicae passionis interpretandam, qua zabuli domus cecidit, et regnum mortis solutum est. Quod, vivente semper, ut vivit, Christo, et ante carnalem adventum suum in majestate naturae suae apud Deum Patrem Deo Verbo, tamen dispositis in ordinem suum seculis 127 ab Adam usque ad Moysem, mortis potestas, licentia bacchante, regnaverat; et de lege intellecto, nec evitato, peccato creverat: hoc regnum Rex regum, et dispensator temporum Dei Filius passione sua divisit ac diruit, Deus factus sub lege, ut subjugatos legis solveret, factus per mulierem, sed mulierem sexu, virginem partu, ut sanctificaret utrumque sexum Creator utriusque, suspiciendo virum, nascendo per feminam. Itaque mortem ipsam moriendo destruxit, solvens, ut scriptum est, inimicitias in carne sua, et faciens utrumque unum, id est, hominem et Deum, quem in seipso connexuit Deus et homo Christus Jesus. In quo utriusque substantia naturae discordiam posuit ( id est, deposuit), et unificantis gratiae aeternum foedus agnovit. Spoliatos nos zabuli latrocinio, et vulneratos in via, praeterferat frater in levita, frater in sacerdote, quos lex nec sacrificiis redemerat, nec prophetis. Sed non praeterivit ille Samarites, qui propter nos hujus etiam nominis suscepit injuriam; non praeterivit, quia non erat mercenarius, sed verus et bonus pastor, qui animam suam pro ovibus positurus advenerat. Hic hominem saucium praetermissum a praeviis, nec curatum, miseratus accessit, et jumento suo, hoc est Verbi incarnatione suscepit: et oleo gratiae, et vino passionis, suae, commendatum stabulario, perfecto illi magistro gentium (id est, S. Paulo. V. n. 24; ep. 30, n. 5; carm. 22, v. 178 et 32, v. 353), in duobus Testamentis denarii mercede sanavit, redditurus illi et beatae virginitatis de innumeris hujus boni fructibus uberes gratias, et innumerabiles coronas, quia hoc consilium praecepto adjiciens, de suo supererogavit. 15. Non ergo erat iste frater, qui et conditione Dominus a servis, et natura Deus a mortalibus discrepabat: sed tamen et homo erat ille, de quo scriptum est: Et homo est, et quis cognoscet eum (V. not. 81)? Neque ideo frater noster, quamquam et hoc divina pietas pro humilitate cordis sui famulis nomen indulserit, dicens: Narrabo nomen tuum fratribus meis, tamen nostra arrogantia non audendus dici frater, nec quia homo fieri dignatus est; quia et in ipso hominis ortu nihil habet commune nobiscum; qui citra nostrae generationis usum caro factus de Spiritu sancto, intemerata sacrae matris virginitate, et conceptus et natus est. Et ideo sine ullo corporis nostri confagio, 128 nostrum corpus effectus, non dedit Deo placationem suam, quia ipse propitiatio erat: nec pretium redemptionis animae suae, sed nostrae, quia non egebat salute Salvator. Nos enim venditi sub peccato egebamus pretio redemtionis: et ideo propter nos homo, propter nos forma servi, propter nos filius ancillae. Qui benedictus et sanctificator sanctorum, pro nobis tamen et peccatum et maledictum factus est, quod non erat; ut nos, qui et ex praevaricatione peccatum, et ex damnatione maledictum eramus, ab utroque absolveret, utrumque in sua carne affigens cruci. Ideo dictum puto: Frater non redimit, redimet homo: quia quos frater non redemerat, hoc est, propheta, seu legislator, qui homo tantum erat; hic homo redemit, qui et Deus erat. Deus enim, inquit, erat in Christo reconcilians sibi mundum. Hujus enim modi homo solus praevalere potuit adversus sententiam mortis, et aculeum peccati, ut chirographum mortis aboleret, et humiliaret calumniatorem: non tamen ei majestate naturae suae, sed habitu nostrae congrediens; et nihil ei extorquens violento dominatu, sed superans eum lege justitiae; ut (quoniam femina decepta, et dejecto per feminam viro, omnem prolem primi hominis tamquam peccatricem legibus mortis, malitiosa quidem nocendi cupiditate, sed tamen ut aequissimo jure victoriae vindicabat) tamdiu potestas ejus valeret, donec interficeret justum, in quo nihil dignum morte posset ostendere: non solum quia sine delicto occisus est, sed etiam quia sine libidine natus, cui subjugaverat ille, quos coeperat; ut quidquid exinde nasceretur tamquam suae arboris fructus, prava quidem habendi cupiditate, sed tamen non iniquo possidendi jure retineret. Justissime itaque cogitur dimittere credentes in eum, quem injustissime occidit; ut, et quod temporaliter moriuntur, debitum exsolvant; et quod semper vivunt, in illo vivant, qui pro eis quod non debebat exsolvit. 16. Quamobrem puto et ipse nobis leo ille est, in cujus mortui ore cibum mellis invenimus. Quid enim dulcius Dei Verbo? et quid fortius Dei dextera? Aut in cujus mortui ore favus et apes, nisi in cujus verbo salutis nostrae bonum, et congregatio gentium? Quarum potius figuram plerique in hoc leone posuerunt, quia populus gentium qui credidit, 129 corpus feritatis erat ante, nunc Christi est: in quo Apostoli velut apes a rore coeli, et divinarum floribus gratiarum mella sapientiae condiderunt, ac si esca ab ore edentis exierit: quia prius efferae Deo nationes receptum Dei verbum fideli corde sumentes, fructum salutis ediderint. Qui vero Christum magis in eodem sibi leone proponunt, Samsonem Judaeorum figuram, videlicet ut illum leonem quasi Christum Judaeus occiderit: id quoque assignantes mysticae praeparationi, quod eo potissimum tempore quo conjugium petebat, optatam potentis belluae egerit caedem; quia videlicet non posset firmari conjugium, quod in Christo et Ecclesia pactum est, nisi occiso leone de tribu Juda. Idem enim Dominus leo, ille, qui vicit, et catulus est leonis, sua sponte sopitus, et a semetipso resuscitatus de quo scriptum est: Quis suscitabit eum? Voluntarie enim sacrificans pro nobis Patri hostiam sui corporis, idem summus et in aeternum sacerdos, animam suam sicut ipse testatur, eadem resumsit potestate, qua posuit. Hic leonis catulus, quia Filius Dei, et idem leo, quia aequalis Patri. Quare ut mihi videtur, huic aptius est leoni: De edente exivit esca, et de potente dulce. A quo enim, nisi a Salvatore nostro, cujus sermo vita est, et qui hanc nobis escam simul et ruminavit docens et promsit impertiens; et, si placet aliter, ut de edente esca sic exeat, quia hic leo de tribu Juda pro nobis victor ex ore nos adversi leonis eripiens ideo venatur, ut servet; capit, ut absolvat; frangit, ut solidet; mandit, ut integret; hoc in nobis edens quo corrumpimur. Quamobrem optemus hujus leonis praeda fieri, ne simus praeda leonis inimici. Efficiamur esca Dei, ne simus esca serpentis. Edat nos Christus, ne zabulus voret. Edente enim Christo, ut dixi, in nobis absumitur, quo consumimur. Christus etenim vita est: et mortale hoc non poterimus deponere, nisi absorbeamur, quia mortem nostram devorat Christus. Cibus autem Christi esse non possumus, nisi faciamus voluntatem ejus: ut vicissim et ipse nobis cibus fiat, in quo semper vivimus, si ad ejus praecepta vivamus. Sic ergo de potente exit dulce, cum amaritudine malitiae nostrae per ipsum in dulcedinem bonitatis commutata, dulcis a verbo ejus esca procedimus, qui nos edendo, consumsit peccato, reparavit ad vitam. Solus hic potens, dulciter potens, qui liberavit pauperem ab avaro potente, qui feritatem mei corporis per mysterium pietatis 130 suae in mortem sui corporis perimens, ibi cibum vitae edit, ubi miserae fames mortis arebat. Qui mihi offensionem gratia, peccatum justitia, infirmitatem virtute, mortem vita, confusionem gloria, regno mutavit exilium. Qui audiebamus: Terra es, et in terram ibis; nunc jam audimus: Conversatio vestra in coelis est. 17. Itaque illam speciem, quae in illo Samsone vel recrinito vel moriente retexitur, et in omnem Christi famulum convenire arbitror. Homo enim, qui praeventus fuerit in aliquo peccato, et salubriter poenitendo ad instaurationem gratiae, quasi capillis renascentibus revertitur, ponens ut arcum aereum brachiu sua, id est fidem spei verae, et spem fidei non fictae, exercens idem ad praelium manus suas operibus pietatis, cujus exercitatio ad omnia utilis est: tum ut quibusdam bonae conscientiae et fidei firmae lacertis valens audebit invadere, et poterit vertere inimicorum columnas. Hae autem sunt columnae hostilis domus, quibus nititur: in qua velut nostri victor epulatur illudens captis, si membris nostris, ut armis suae iniquitatis, utatur. Dejicimus ergo hunc inimicum domo sua, interitu subjugatae carnis; qua adjutrice intus in nobismetipsis hostis inclusus, intestino animam nostram bello quatit; crimine voluntatis nostrae potens nostri factus, nostra adversus nos vitia satellites habet, interioremque nostrum ministerio exterioris oppugnat. 18. Sed meminerimus pacti, quo per baptismatis gratiam consepulti Christo in crucis sacramenta juravimus, ne jam quasi viventes agamus in hoc mundo; vivamusque jam non nos, sed Christus in nobis. Quo nobis in honorem capitis restituto, cadet zabuli domus et tota inimicorum cohors cum peccati nostri morte morietur. Quamobrem non solum morte Samsonis commori disco hostibus meis, hoc est, mortificando carnem meam simul interficere peccatum, ut superstite spiritu victor salutis triumphem, et dicam animae meae: Convertere in requiem tuam, quoniam Dominus benefecit mihi: sed et caecitate Samsonis, qua corporeis tantum captus oculis, spiritales non amisit, illuminor ad intellectum bonum ut exemplo illius sciam quos magis debeam oculos habere. Non enim invocasset ille vir Dominum in suae virtutis auxilium, nisi mentis oculos habuisset incolumes, quibus lumen est Christus, in cujus lumine videbimus lumen. Quod si semper ardet in lucerna 131 corporis nostri, tunc opera tenebrarum occidunt, et princeps hujus mundi mittitur foras: non utique extra mundum hunc, cum quo, sicut scriptum est, in damnatione conjudicatus mixto fine vacuabitur: sed foras a cordibus nostris, a quibus, si Christum recipiamus, expellitur. 19. Ergo, quia illum imitantur qui sunt ex parte illius, nos imitemur Dominum Jesum, qui nos vocavit in sortem hereditatis suae, et tollere nos jussit jugum suum suave, ut grave illud legis et mortis jugum discuteret a nobis. Est autem et crinis ut jugum levitatis; nam, ut Scriptura divina nos docet, levis est sanctorum coma, impiorum gravis. Haec aut virtutis, ut in Samsone; aut sanctificationis, ut in Samuele: illa autem aut ponderis, ut in Abessalone; aut squaloris, ut in Nabuchodonosor. Qua hominum comarumque discordia docemur in capillis opera censere; siquidem regi Assyrio in solitudinem feritatemque damnato, luctuosa concretio capitis intonsi in jubam leonis horruerit: ut etiam corporis specie transiret in belluam, qui non solum a regnis suis, sed etiam a sensibus exsulabat humanis, coma tristi leonem, uncis unguibus vulturem, sensu et pabulo bovem referens: ne unius tantum belluae similitudinem ferret in poenis, qui multarum similis fuisset in moribus. 20. Intellecto tamen tandem Deo, et sensui reformatus et regno, factus et ipse nobis est in exemplar fidei, ut regnum, quod intra nos est, timeamus amittere peccando, et meminerimus repetere poenitendo. Nec Abessalon, quamvis decoro et corpore superbus et capite, poterat dicere quod Samson dixit: Si tonsus fuero, discedet a me virtus mea; quia non habebat illam in pulcherrimo licet crine virtutem, quae non corporalium capillorum, sed gratiae spiritalis erat, quam impius habere non poterat. Virtus enim et sapientia Dei Christus est; qui in parricidalem animam non adibat, quia non habitabat (V. not. 82) in corpore subdito peccatis. Denique capillaturam illius pro iniquitatum mole desectam, etiam tonsurae necessitas indicata (V. not. 83) testatur. Sic enim habes: Tondebat caput suum, quia gravaretur: cum autem detonsus esset, ponderabat capillos capitis sui, et 132 erant centum siclorum pondere regali. Quo apertius exprimi potest pro operibus numerari capillos, cum in impii capite non aliquam virtutem, sed tantum sarcinam capillorum Scriptura signaverit? Ponderabat, inquit, capillos capitis sui. Gloria enim impio est iniquitas sua. Neque solum operatio eum nequam, sed et nequitiae, ut quidam ait, fama delectat. Unde illud in Psalmis habes: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ? Lumen etenim impiorum tenebrae, honor umbra, celsitudo transitus, caput zabulus; et ideo coma pondus est: propter quod Scriptura regali pondere gravem illius parricidae comam dicit, hoc est, zabulico pondere. Zabuli etenim regnum est omnis impius: sic et qui mollibus vestiuntur, in domibus, inquit, regum sunt; hoc est, principum aeris hujus, et nequitiae spiritalis ducum: in quorum domibus et regnis agunt, aut impietate duri, aut lascivia molles: quorum divitiae peccatum, itinera lubricum, finis interitus, gloria in inferno, domus in sepulcro est. Talium crines crimina sunt, et idcirco illi crines esse non possunt, quibus bellator sacer funes hostium, et novas restes quasi mollia fila solvebat. Sed illi potius, de quibus scriptum est: Funes peccatorum circumplexi sunt mihi. Peccatis enim suis anima et implicatur et premitur. Quod bene probat Propheta, qui dicit: Superposuerunt iniquitates meae (V. not. 84) caput meum, sicut onus grave gravatae sunt super me. 21. Vides quam graves habeat peccator comas. At, cui coma Christus est, levis et volucer exsultat, dicens: Deus, qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam: qui perfecit pedes meos tamquam cervi, et super excelsa statuit me. Jugum enim, ut dixi, et coma Christi levis est, quia servientes Christo operamur bona, quibus pennati in alta provehimur. Unde etiam in carne positis Christianis Apostolus dicit: Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu. Subjecta enim subditae Deo animae caro transit in spiritum, non substantiae commutatione, sed vitae. Itaque et mortem mihi Samsonis et caecitatem volo, ut vivam et videam Deo. Nam forsitan ille receptis propter futurum mysterium in coma viribus, 133 recipere simul, ut amiserat, oculos ideo non desideravit, quia virtus illa coelestis gratiae internis sana luminibus corporeo non egebat obtutu. 22. Hoc igitur exemplo et nos contentis ad Dominum sensibus, carnales oculos secularium rerum aversione caecemus, quibus orbari propheta desiderabat, cum diceret: Averte oculos meos ne videant vanitatem. Et Dominus ipse oculis Judaeorum caecitatem praeferens, dicit: Si caeci essetis, peccatum non haberetis. Reminiscamur qua pernicie illis in paradiso oculi sint aperti, quos tamdiu habuerunt illuminatos Deo, quamdiu clausos habuere peccato. Nam tum demum nuditatis suae hauserunt pudorem, cum bonae conscientiae castitatem, cujus lumine vestiebantur, praevaricationis crimine perdiderunt. Et ideo veri luminis damnum est, ad usum tenebrarum uti luminibus; et oculos in terrena defixos caecare coelestibus. Illuminatur autem anima tali caecitate, qua despicit mundum, ut conspiciat Deum. Quia omne, inquit, quod in mundo est, concupiscentia oculorum est. Ob hoc Apostolus obduci aciem nostram huic mundo, et enubilari (V. carm. 21, vers. 667) Christo docens, ei scilicet qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, id est, omnis hominis mentem venientem, sollicitat nos ab aspectu praesentium in suspectum aeternorum, et dicit: Nolite quaerere quae in hoc mundo sunt; praeterit enim hujus mundi figura. Et iterum idem: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Patris. Omnia enim, ut Ecclesiastes ait, sub sole vanitas. Proinde super solem veritas. Ita et qui in veritate consistunt, etsi intra mundum vivant habitatione corporea, tamen supra mundum sunt conversatione coelesti. Et astrorum choros, vel coelorum polos evolantes spiritu scandunt et supervadunt, celsioresque elementis agunt, non subditi rebus et usibus elementorum, sed affixa in Christo vita superiores mundo fiunt, manentes in eo qui est super omnia Deus benedictus in secula. 23. Vides quemadmodum nos a mortalibus ad Deum transferat imitator Christi, doctrina pariter exemploque virtutis, auferens velamentum a corde nostro, ut revelata facie contemplemur gloriam Dei; quae infidelibus velamine legis absconditur, fidelibus Evangelii revelatione detegitur. Jam ergo nobis illa carnali coma opus non est. Vetera enim, inquit, transierunt, et ecce nunc 134 omnia nova , quoniam exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator, et justus Dominus. Dominus autem spiritus est. Ubi vero spiritus Domini, ibi libertas: et ideo tunc honori fuerit capillatio, cum adhuc illud spiritale velamen legis etiam corporali habitu praeferri oportebat; nunc jam oneri est, postquam sol aeternae libertatis illuxit, et caput nobis factus est Christus, qui nos ut jugo, ita et onere capitum depressorum levaret. Propterea jam audemus in voce exsultationis et confessionis, ut liberi, proclamare: Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Nunc enim tempus acceptum, nunc salutis dies, cum jam non in umbra nubis, sed in lumine corporis sui Veritas adest. Et opportune ad gratiae tempus et speciem libertatis tonsor in promptu est, qui nos et prolixiore capitis velamento levet, ut gratiae spiritalis beneficium etiam corporalis forma testetur, et in libertatis internae laetitiam serenitas revelatae frontis ostentet. 24. Feminis tantum comam apostolica reliquit auctoritas; quia etsi ipsis una nobiscum fides velamentum cordis amoveat, tamen tegimentum capitis, et frontis umbraculum, verecundiae decus postulat: et ideo perfectus fidei ac disciplinae Magister docet indecorum viro crinem, quia abscondi non potest caput viri Christus, quod est et illa supra montem aedificata civitas, in Ecclesia, quae corpus est Christi. Itaque viro dedecens, feminae decus est: quae nemini caput est, sed honestatis cultu ornat virum, et corporis seriem, quae a capite Christi Deo, et viri Christo, et mulieris viro texitur, quasi in fundamentum locata sustentat. Sed eam quoque per consortium corporis, membrorumque texturam, participem et summi capitis facit Christus: in quo nec masculus, nec femina sumus. Habeant sane capillos, quibus juxta illam evangelicam peccatricem vestigia Christi tergeant, et sapientiae pedibus implicentur: ut aliud nisi sapientiam amare, nisi virtutem amplecti, pudicitiam osculari nesciant; et ut extremo saltem rore verbi coelestis aspersae dicant: Ros enim (V. not. 85), qui abs te est, sanitas est nobis. Sint mulieribus nostris comae, spiritalium acta virtutum, jejunia misericordiae, orationes. Tales enim et virum decent crines. Ornet eas Christi gratia, non capilli; castitatis gemma, non lapidis; et operum in his, non odorum 135 fragret unguentum. Meminerint esse se filias illius filiae regis, cujus gloria omnis ab intus est. Intelligant cur illas Apostolus prolixiori capitis velamento tegi jusserit: Propter angelos, inquit, illos videlicet ad seductionem paratos, de quibus sancti judicabunt. Hi enim petulantius infirmiora vasa pertentant, sicut non Adam, sed Evam coluber aggressus est. Unde etiam docere in Ecclesia prohibentur, ne exaltato spiritu decreta sapientiae audeant intueri, et scientia inflante dissiliant. Profecto enim valet ad confusionem malorum (V. not. 86), si videant mulierem sensus suos ignorantiae specie per silentium tegere, disciplinam intellectus sui verecundo habitu confiteri, ut non audeat serpens tentandam rursus aggredi desperatione capiendae. 25. Non frustra autem hoc eo potissimum tempore fieri debere Apostolus docet, cum aut oret mulier, aut prophetet. Tunc enim venit in spiritus conceptionem: et ideo tunc magis excitat tentatoris invidiam, cum in virum perfectum spirans exit terminos infirmitatis suae. Quod autem et de oratione eadem Apostolus quae et de prophetia sentit, non mirum, cum et alio loco dicat orari spiritu: nam et cum oramus, inquit, quemadmodum peti debeat nos nescimus, sed ipse nos Spiritus docet. Igitur quia et in oratione fit conceptio spiritalis, ne quis, ut scriptum est, mulieri ultra vasculi sui fines agenti dolus hostis et laqueus occurrat, vult Apostolus in habitu ejus ostendi esse illi supra caput potestatem, qua regatur pariter et defendatur: ea ipsa humilitate cordis virtutem illi conferente, qua scientiae supercilium premit gubernaculo disciplinae: et mavult timere, quam altum sapere; tutius tacita per timorem fidei, quam perita cum lingua, incassum pressura frontem capillo, nisi etiam pudore velaverit. 26. Ergo in commune omnis anima studeamus illis adornari capillis, quos Deus numerabiles habet, sicut ipse dicit: Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Cujus vero ille capitis capillos magis numerare dignetur quam ejus cujus ipse verticis caput est? de quo dicitur: Caput ejus ut aurum cephas (V. not. 87): quo nomine probabilius aliquod et purius aurum significari puto, sicut illud de terra Evilath . Hoc enim aurum forma sanctorum est, qui in capite corporis, ut lumina micant, et sunt aurum ignitum Deo. Quia videlicet eos per examina passionum in hujus mundi fornace conflatos, 136 invenit, ut scriptum est, dignos se: et in his sacram imaginis suae percussit monetam imprimens cordibus et linguis eorum veritatis suae verbum: eosdemque ipsos statuens nummularios, ut secundum suam formam probabiles Domino cuderent nummos; et abolita de nobis figura Caesaris, vivum Regis aeterni numisma signarent, ut spiritu redemtionis inscripti, cervice jam jugo libera, et salutis titulo praemunita fronte caneremus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. 27. Summa igitur ope enitamur ita nos comparare, ut divini capitis, quod nobis per gratiam Dei Christus est, crines et aurum esse mereamur. Ex ipso enim capite pullulat illa caesaries, de qua scriptum est: Capillatura ejus, ut greges caprarum. Et bene illorum potissimum animalium nomine designantur greges Christi, quorum maxime usus in lacte est: quia omnis qui credit Deum Christum, totam Trinitatis plenitudinem in eo, quem Pater unxit Spiritu sancto, fide pietatis amplectitur. Et ideo ipsa mater omnium viventium, Christi corpus, Ecclesia, succo pietatis exuberat: et bona ubera ejus super vinum. In quo opinor significari, quod dulcior sit libertas gratiae in lacte misericordiae, quam in vino justitiae legis austeritas. Littera enim, inquit, occidit, vides censurae merum; spiritus autem vivificat, vides uberum munus, et lactis effectum. Sed hoc, ut tu magis intelligis, emendetur (V. not. 88), quo prima nascentium mulctra coalescit. Bona igitur ubera, quae pastor bonus, qui pro ovibus animam suam posuit, illis immulsit infantibus, de quorum ore perfecit laudem sibi, ut destrueret inimicum boni, et defensorem mali. 28. Ex harum caprarum gregibus erat ille vir gregis qui parvulos Christi nondum aptos solidiori cibo, teneris lactabat alimentis, quibus dicebat: Lacte vos potavi, non esca: nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis. Cum autem hujus lactis alimonia creverimus, firmatis primum fidei conceptione vestigiis, adolescemus in robur juventae: et firmata per fidem caritate atque patientia levabimus manus nostras in actionem robustiorem; operibusque virtutum velut cibo fortiore vivemus, ut efficiamur et illi crines, de quibus scriptum est: Crines ejus abietes nigrae (V. not. 88 bis), sicut corax: id est, corvus. Sed bonus iste corvus, nec ille ad arcam revertendi immemor, sed ille pascendi prophetae memor: cui bene comparantur illarum abietum aemuli crines, de quibus 137 dicit, abietes bonae et nigrae, adducentes naves Tharsis; unde nunc corax iste non noctis, sed luminis corvus est; cujus coloris speciosi crines sunt: ideo sancti, genus regale et sacerdotale, quibus divinum caput ut ostro gloriae suae purpurat: quia et juvenalis gratia in hujus praecipue coloris capillo florentem vestit aetatem. 29. Non dissimulandum tamen, quod avis ista interdum forma peccati in Scripturis, interdum gratiae species invenitur. Videtur enim esse mortifera, cum ad supplicium producitur impiorum: quia mala, sicut scriptum est, per malos angelos mittit Deus: vel cum in ultione maledicti dicitur: Oculum qui irriserit patrem et matrem, effodiant eum corvi de convallibus. Laudabilis autem eadem avis vel cum prophetam mane panibus, et ad vesperam carnibus alit; vel cum pulli corvorum invocant nomen Domini. Sed et color ejus aliquando in sanctis, aliquando in impiis dicitur. Sponsa namque Christi dicit se fuscam esse, et decoram; et Dominus tenebras posuit latibulum suum. Et rursus e contrario ab Apostolo commonemur, ne nos tenebrae comprehendant. Verum tamen illae abietes nigrae, et bonae, adducentes naves Tharsis, secundum ejus formam sunt, quae fusca pariter et decora est. Ipsius enim et membra sunt Sancti, qui sicut et palmae florentes, et cedri multiplicabiles; ita et abietes nigrae, et bonae sunt, quia in Ecclesia, hoc est, Dei monte, verticibus meritorum eminent, ut abietes in suis montibus. Et sicut illae aptae navibus contexendis, ita illi principes populi de monte legis, ut a Libano excisi, arcam Domini, sive navem, hoc est, Ecclesiam per hujus mundi diluvia navigaturam, edolatis verbo Dei gentibus texuerunt, et in compagem caritatis fide stringente conjunctam fluctus mundi istius imputribiliter secare docuerunt. 30. Sed et nunc eruditae ad apostolicam fidem animae abietes sunt nigrae, et bonae; nigrae vero jam non de peccato, ut puto, magisque adhuc vel de inhabitatione corporea, vel de exercitationis internae quasi bellico pulvere, vel pulverulento sudore nigrantes; bonae tamen, propter spiritalem etiam in noctibus corporum conversationem. Sic et naves, quae fluctibus mundi supernatant: et fide veri, atque opere justi a dextris, ut scriptum est, et sinistris, velut remis armantur: qui verbo Dei quasi gubernaculo diriguntur, et ad auram Spiritus sancti sensuum suorum sinus pandunt, et cordis sui velum vinculis caritatis, ut funibus ad antennam crucis stringunt. Et arbor illis est virga de radice Jesse, quae totam 138 corporis nostri quadriremem regit; et cui si juxta illam poeticam fabulam, in prophetica veritate nectamur, voluntariis adstricti nexibus, et obstructis non cera, sed fide; neque corporis, sed cordis auribus, contra hujus mundi varias ad capiendum, pares ad nocendum, illecebras tuti et innocui scopulos voluptatum, quasi saxa sirenum, praetervehimur. Adstringamur autem huic arbori fune validissimo, vincti in spe, fide, caritate, credentes cordibus, et oribus confitentes individuam Trinitatem, quae est spartum triplex, quod non rumpitur. Hoc sparto et opera nostra textantur, quo et rudente fidei nostrae arbor erigatur caritatis antenna, et vitae nostrae vela sinuentur; ut simus et abietes illae, quae in fabricam templi magnis ratibus intextae ducebantur a Tharsis; vel iidem naves, qui illam aemulemur, quae Solomoni quondam electum aurum, et opes Tyrias afferebat . Tanto autem studiosius et quaestuosius nostra negotiatio debet agitari, quanto rex noster aeternus Jesus illo temporali Solomone praestantior est. Ecce, enim, inquit, major Salomone hic: qui non conteret nos spiritu vehementi inter naves Tharsis, si illi, bono actu vitae nostrae, lucrum, quod est pretiosissimum Deo mercimonium, convehamus: ut suum ipse pretium accipiat a nobis; quia ipse est et margarita, quam tota spiritalis istius mercaturae conversatio sibi nititur comparare. Cui coemendae si facultas nostra suffecerit, non deprimentem sarcinam, sed levantem nos per hoc mare magnum et spatiosum vehemus: et dormientem in nobis pro nostra segnitia Dominum, si vel dormientem vectare mereamur, excitare audebimus, ut increpans ventos spirituum inimicorum, vel etiam nostrorum sensuum, salvos nos faciat a pusillo animo, et tempestate; tendentibusque nobis ad tranquillitatem suam, maria consternat ut quasi naves suarum onerarias opum deducat in portum salutis, victricibusque fluctuum puppibus virides laetus imponat coronas. 31. Simus et dextera ejusdem, qui totus dextera est, non habentes in actibus nostris sinistram: ut ad dexteram Judicis stare, vel potius dextera ipsius Judicis esse mereamur; et opera nostra in die retributionis sicut capillos sui capitis Dominus remunerator adnumeret, ut ipse jam praefatus est in Evangelio, pronuntianda judicio; cum benedictione divina, et attributione regifica remunerabit spiritalium merita virtutum, hoc est pulcherrimas sui capitis comas qualibus et illa in Ecclesiae typo mulier, 139 Christi vestigia unguento et lacrymis rigans tersit: quae non tam pretio munerum, quam obsequii placuit affectu. Non enim unguentum in illa Dominus, sed caritatem dilexit, qua pudenter impudens, et pie improba sine opprobrii et repulsae metu, extraneam sibi domum Pharisaei, non invitata, illa vi petulans penetravit, qua rapitur regnum coelorum: et tantum verbi coelestis esuriens, non ad dapes illius, sed ad pedes Christi cucurrit, seque in illis abluit, et cibavit: atque ipsos sibi pedes sacrarium, ut ita dixerim, et altare constituit. In quibus libavit fletu, litavit unguento, sacrificavit affectu. Sacrificium enim Deo spiritus contribulatus quem illa immolans Deo, non solum remissionem delictorum, sed et gloriam praedicandi cum Evangelio nominis meruit. 32. Et quia vocandae ex gentibus Ecclesiae imaginem praeferebat, omnia in semetipsa mysterii salutaris insignia gessit. Uncta est chrismate sui muneris; poenitentiae lacrymas habuit in lavacrum, viscera caritatis in sacrificium: et ipsum vivum vivificantemque panem manibus et ore praesumsit ( id est ante sumsit, et sic infra praelibavit); sanguinem quoque calicis, antequam fieret calix sanguinis, osculis sugentibus praelibavit. Beata quae Christum in carne gustavit, et in ipso corpore Christi corpus accepit: merito praelata Pharisaeo, pascenti licet Christum; quae Judaeo epulante jejuna, non cibi, ut dixi, sed salutis avida serviebat. Beata, quae meruit in Ecclesiae typum hac quoque specie figurari (Ambros. lib. VI, in Luc. VII), ut in domo et convivio Pharisaei non ipse Pharisaeus, sed peccatrix ad veniam justificaretur. Plus hujus importunitas consequitur, quam Pharisaei dapsilitas. Etenim dispositi a seculis (V. not. 89) sacramenti ordo poscebat, juxta illam Noe patris propheticam benedictionem, in tabernacula Sem transire habitationem Japheth, hoc est in domo legis et prophetarum, Ecclesiam potius justificari (Ambros. lib. VI, in Luc. VII), minorem temporum aevo, sed gratiae lege majorem; unde ipsius in Johanne legis persona profitetur: Qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat. 33. Ut autem etiam in typo congrueret Ecclesia capiti suo, bene formam peccatricis (V. not. 90) acceperat, quia Christus quoque formam peccatoris accepit. Sed Judaeus neque caput neque fundamentum habiturus in Christo, nec caput Christi, nec pedes, unxerat; quod utrumque pretiosis unguentis 140 mulier evangelica irrigaverat. Propterea Synagogae, neque oleum gratiae, neque aqua refectionis a Christo est; cujus typum illi Pharisaeo gerenti, circa ipsum et olei et aquae salutaris fontem, et aqua et oleum caritatis exaruit. De hoc fonte praedixerat per prophetam: Oleum peccatoris non impinguet caput meum; sicut ad Ecclesiam suam dicere potuit: Impinguasti in oleo caput meum: quae non solum confectione, sed etiam vase pretiosum detulerat unguentum, quod multorum graminum sive florum mixta in unum gratia et virtute fragrabat. Quae potuit nisi Ecclesia tale conficere? quae de variis coelestium gratiarum floribus et succis odora, multimodas suavitates ex diversis gentibus Deo spirat, orationesque sanctorum, velut aromata pateris incensa flagrantibus, spiritu veritatis exhalat (Ambros. lib. VI, in Luc. VII): ut ei talium florum odoribus, seu liquorum roribus, affluenti Sponsus ipse gratetur illa qua et in Canticis Canticorum voce blanditur: Columba, inquit, mea, perfecta mea, quoniam caput meum repletum est rore: caput Christi Deus, et crines ejus electio Sanctorum, quibus Pater gaudet in Christo, et crines mei guttis noctis. Ros, ut scimus, non est imbris humor, sed refrigerii, quo reficiuntur arida ab aestu diurno gramina. Hujus roris lucidis guttis non nisi serena nocte spargitur ( pro aspergitur) terra. Unde intelligi datur, eas noctis guttas, quibus caput et crines suos sapientia maduisse laetatur, formam esse sanctorum, quam et in stellis Apostolus coruscare designat, quae aeque serenis noctibus micant, quibus rores cadunt. Quae autem nox intellectu spiritali putanda, nisi passio Domini, quae et dies illuminavit? de qua puto scriptum: Et nox illuminatio mea in deliciis meis. Sed si et hoc seculum noctem putes, quod conversione gentium, quarum ante fidem tenebris horrebat, ut nubibus serenatum est; et nunc Ecclesiae lumine quasi pleno lunae perfectae speculo, et sanctis hominibus, ut puris in serenitate sideribus, opera fidelium, quibus animam suam quisque vivificans a praeteritae siccitatis siti reficit, quasi rores in hac, ut diximus, seculi nocte destillant. 34. Et ideo caput suum Christus tali repletum rore laetatur, et illuminator noctium nostrarum tamen guttis noctis nostrae crines suos gaudet esse perfusos; quia ipsius refrigerium et refectio est illa fidelium operatio ( id est misericordia seu eleemosyna) (V. not. 91), quibus vel fratres juvantur, vel 141 inopes confoventur. Ideo denique et vocem Judae aspernatus est, qui recepti corde suo zabuli spiritu mulieris unguentum Christi pedibus invidebat. Operibus enim pietatis et misericordiae et ungitur, et feneratur, et pascitur Christus (V. not. 92). Verum traditor, antequam proderet Dominum, perfidiam suam prodidit: quem non pauperum, sed furtorum suorum cura commoverat, et livor mentis infidae, ut unguentum illud, quamlibet pretiosum, dominici tamen sanguinis comparatione vilissimum, pretiosius corpore salutari judicans, indignaretur in feminam pie prodigam, quam ipse Dominus bonum in se opus testatur operabam; docens egentium curam esse posthabendam, sed sibi tantum: ut in eo ostenderet, quod corde perverso fidei misericordiam praetulisset (V. not. 93), cum fomes operum fides sit, et praeceptis suis praestet ipse praeceptor. Nisi quod in hoc quoque filius perditionis ostendit, quam vilem Christum haberet; qui unguentum, quod supra Christum effundebatur, perire dixit. Et ideo non est in pretio sanguinis Christi, quia habere non potest redemtorem, quem maluit habere venalem; et jure a commercio vitae mortis contractor excluditur, suo ipsius damnandus judicio, quo triginta aureis vendidit eum, quem mulier, ut ipse taxaverat, unxit trecentis. Sed in hoc perversus, quod ipsum vili aestimans Dominum, unguentum illud, quod in salutarem nobis ejus sepulturam praemittebatur, caro aestimavit. Vere, ut zabulus, ignarus gratiae Dei, in qua illi non esset portio; non caritate, sed invidia, magno aestimavit pretium mortis ejus, qua nos gratis servat, qui magno emit, non vendit (V. not. 94). Nos enim ille vult pretiosos facere sui muneris vilitate. Ipse nobis hac pietate pretiosior, quod se vili vult aestimari, ut ab omnibus ematur. Quoniam enim, inquit, ipse fecit pauperem et divitem, et aequaliter illi cura est pro omnibus. Unde ait: Gratis accepistis gratiam, gratis date. Hujus gratiae gratuitis opibus dives Petrus debilem pauperem, et tantummodo egenae stipis cupidum, pecuniam non habens, sanitate ditavit. 35. Itaque egeamus avaritia auri, ut abundemus gratia; et per inopiam voluntariam vilescentes huic seculo, pretiosum Domino efficiamur unguentum. Spirabimus enim bonum Christi odorem Deo, si mortem Christi in corpore nostro circumferentes, et vitam in spiritu manifestantes, et passionis Dominicae et resurrectionis odore fragremus. Mittemus 142 autem unguentum in corpus Christi, si substantiam vitamque nostram in fidem veritatis ejus et praecepti obedientiam conferamus. Tunc in ejus corpore replentia domum totam unguenta fragrabimus, si caritate perfecta possimus umquam dicere: Mihi autem mundus crucifixus est; non amanti divitias (V. not. 95), non honores seculi: non amanti quae propria sunt, sed quae sunt Christi: non amanti quae videntur, sed quae non videntur. Hae nobis erunt in virtutem et ministerium sanctum comae, quibus et pedes Christi detergeamus, et funes peccatorum rumpere possimus, et in spiritu libertatis gratulantes dicere: Disrupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. 36. Sed dum currendi spatium, dum serviendi tempus est, pascamus hujusmodi comam: et imitemur non solum dilectionem illius evangelicae peccatricis, ut amore magno magna debita diluamus, sed et importunitatem ejusdem, ut praeripiamus irae imminenti salutem. Opportune, importune panem vitae quaerentes, patrisfamilias januam et nocte pulsemus. In noctibus enim, inquit, extollite manus vestras in sancta. Omnis in Christo sapientis limina (V. not. 96), ut jussum est, exterentes, ubique captemus cibum vitae, ubicumque aucupemur verbum Dei; de omnium fidelium ore pendeamus, quia in omnem fidelem Spiritus Dei spirat: et necesse est a minimo Dei servo vel guttam coelestis sapientiae destillare, quae ariditatem mei cordis irroret; et mihi supra hujus seculi sapientium flumina ad potum utilitatis exuberet: quia malo quinque verba loqui in lege (V. not. 97), quam multa millia in lingua; sicut unum diem in atriis Domini vivere, quam millia in tabernaculis peccantium, quoniam spiritus ubi vult spirat, et audio vocem ejus et nescio unde veniat. Igitur ubicumque auram ejus captabo: undecumque vel tenuem halitum legam. Quocumque vel in domum indigni (V. not. 98), vel in domum Pharisaei audiam justum venisse, contendam praeripere hospitis gratiam, praeripere si possim regnum coelorum. Ubicumque mihi resonaverit Christi nomen, accurram; ad cujuscumque interiorem domum Jesum intrare cognovero, et ipse properabo. Cum reperero sapientiam, cum reperero justitiam in alicujus penetralibus recumbentem, curram ad pedes Christi, ut vel extremo sapientiae vestigio signer; nec fastidiam pedes, immo optabo, ut vel pedibus suis tangat caput meum Christus. Illa fimbriam tetigit, et curata est; alios et transitu apostolici corporis inumbrando sanavit. 143 37. Expandamus illi capillos (V. not. 99), id est, omnes nostrorum insignium dignitates ante ipsum sternamus; et dejiciamur a nobismetipsis, ut exaltemur ab illo, qui in altis habitat, et humilia respicit. Lacrymis delicta nostra fateamur, ut de nobis quoque dicat Justitia illa coelestis: Lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Fortasse enim ideo (V. not. 100) non laverit pedes suos cum discipulorum lavaret, ut eos nostris lacrymis nos lavemus. Non mediocris anima illa meriti est, de qua potest dicere Sapientia: Ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Quid est hoc osculum, nisi pignus aeternum illius caritatis, quae operit multitudinem pecatorum. Haec oscula Sponso suo jam tunc parabat Ecclesia, quando cantabat: Osculetur me ab osculis oris sui. Quod privilegium sola sibi catholica dilectio jure vendicat, quae unica atque perfecta uni viro ab ipsius ore Verbi petit oscula veritatis, ne fraudis haereticae veneno, ut incestis oris alieni osculis polluatur. 38. Pedibus ergo Christi oscula casta figamus, ut mereamur a pedibus in caput surgere; et in superiora corporis membra crescentes, jam de proximo vultus audeamus et oris ipsius oscula postulare. Et, cum Dei verbum puro corde libantes, gustaverimus quam suavis est Dominus, tunc anima nostra totis in amore sapientiae visceribus accensa, dulci refrigeretur ardore, et confixa ignitis dominicae caritatis sagittis, quibus omnis alia inimicarum delectationum dilectio interficitur, dicat in corde compuncto: Quoniam vulnerata caritatis (V. not. 101) ego sum. Beatus vero qui potest et osculo tangere pedes Christi. Quis mihi misero os adureret, et linguam meam coelesti illo carbone purgaret, ut vel calcaneum Christi mererer summo tenus ore contingere, et subdito capite sola (id est vestigia. V. not. 102) sancta tergere, ut caput meum potius Christi pedibus tergeretur; et, dum pedes lambo divinos, piarem castis labia immunda vestigiis ( id est pedibus). 39. Exhortemur ergo nos invicem, certatimque dicamus: Venite adoremus, et ploremus ante Dominum, qui fecit nos. Illi flentes, nostra gaudia seminabimus: illius vestigia perungentes, vulnera nostra sanabimus. Quidquid enim Christo impendimus, nobis 144 potius conferimus. Denique illa perfundendo Christum se abluit; pedes illius detergendo, sua peccata mundavit: illum diligens, se dilexit. Et ideo meruit audire: Filia, fides tua te salvam fecit: quod ille, qui erat de filiis regni, non meruit audire, magisque justificata est haec servitio, quam ille convivio. Pharisaeus enim non crediderat, ista credebat. Denique ille dicebat: Hic si esset propheta, sciret utique quae esset mulier quae eum tangit; et ideo non justificatus est convivio, ad quod quasi tantum hominem invitaverat Christum, imputans forte illi, qui propter nos et pauper erat, quod tanti fecisset in dapes suas, pauperem dives assumere . Illa vero non tanto ambitu servitutis, et impendii, et lacrymarum, sperasset remissionem peccatorum, nisi Deum credidisset in Christo: et ideo in extremo licet Salvatoris vestigio caput suae salutis invenit. 40. Quo te, miser Judaee, jactabis? In domo tua te peccatrix nostra praevenit, ingressa in labores tuos. Tu enim epulabaris ut superbires, illa jejunabat ut serviret. Et quam de urceis tuis effundendam negaveras aquam, illa de suis oculis ministrabat. Tu pedes Christi nec linteo, illa crine detersit. Quos tu indigne nec manibus contingere voluisti, illa osculis mulcere non destitit. At certe tu potius hoc ministerium in domo tua recepto hospiti debuisses, si vel exemplo patrum fas hospitale servasses. Sed sufficit vobis ad superbiam jactare patrem Abraham; et ideo te illa praevenit, quae affectu fideli se potius patris tui filiam comprobavit; a quo te degenerem etiam ista inhumanitas arguit, qua dedignatus es lavare pedes Domini cum et Abraham angelorum, et ipse Dominus laverit servulorum. Quamquam tunc quoque fidei pater etiam Christi pedes laverit, quem unum de tribus propheticis videns oculis adoravit; et ideo vos ipse sic increpat ore praesenti: Si filii Abraham essetis, opera Abraham faceretis, et addit: Ille vidit diem meum, et gavisus est. Beati autem et qui non viderunt, sed cum videntibus crediderunt. Ex quo manifestum est, nobis acquisitam fidem, tibi perfidia perisse naturam. 145 41. Sibi ergo habeant arrogantiam, sibi divitias, sibi nobilitatem et justitiam suam, qui Abraham patrem corpore magis quam spiritu gloriantur, incircumcisi corde, et sola carne Judaei. Nobis et ad salutem et ad gloriam satis est Christus, et ipse crucifixus; qui nos de lapidibus in Abraham filios excitavit, illis contra de Abraham filiis in nostrae originis lapides obrigescentibus. Nobis Ephrem sinister ad dexteram, benedictus proficit, illos in Manasse, qui praesumptione senioris avo dexter astiterat, translata in caput sinistra, crucis mysterio denotavit: quia crux Judaeis scandalum, Christianis futura gloria, illum esset sinistrum factura de dextero, et me dexterum de sinistro: quia Judaeis in nostra deserta labentibus, et nobis in illorum sata invadentibus, sunt caecitate quod fuimus, et sumus gratia quod fuerunt. Sed non ita nostra salute gaudebimus, ut vestro laetemur interitu. Docti enim sumus a vestri corporis fratre, sed spiritus nostri Magistro (V. ep. 30, num. 5), non insultare ramis fractis: quia ipsi non ex operibus, sed ex muneribus miserationum Dei, in arborem vestrae stirpis inolevimus. Potens autem est communis Dominus, sed Christianorum pater, hoc est, fidelium Deus, item vos genuinis corticis vestrae sinibus inserere, et vestro cespiti replantare; qui nos vestrae pinguedinis succo per adoptionis beneficium medullavit, ut utrosque in unum Domino fructificantes radix una sustineat. 42. Interim malo peccatricis et pauperis nostrae divitias in lacrymis et affectu, quam tuas in impietate et littera: illius jejunium, quam tuum convivium. Malo inter capulos illius Christi pedibus illigari, quam inter dapes tuas tecum juxta Christum sine Christo discumbere. Si modo unguentum ad pedes Christi non habeam, in adventu ejus ad meas faces oleum non habebo. Et vae mihi si unguentum meum (V. not. 103) vile sit: pretioso enim opus est, ut consepeliri merear sepulturae ejus: cujus nisi morte commoriar, resurrectione non vivam. Ergo illum amemus, quem amare debitum est. Illum osculemur, quem osculari castitas est. Illi copulemur, cui nupsisse virginitas est. Illi subjiciamur, sub quo jacere, supra mundum stare est. Propter illum dejiciamur, cui cadere resurrectio est. Illi commoriamur, in quo vita est. 43. Et quam digne vicem huic Domino referre poterimus, in quo et mortui vivimus? 146 qui vicissim nobis hoc esse dignatur, quidquid illi fuerimus servuli sui. Ita enim se immiscet nobis, ac nos sibi conserit, ut quod ipse accepit, nobis proficere faciat; qui quod nobis, id est, minimis ejus tribuitur, sibi acceptum ferat. Sic et honori suo implicans suos, prope omnia nobis etiam nomina (V. not. 104) sua communicavit. Ut virtus Dei dicitur, ita et nobis virtus esse dignatur. Deus enim nostrum refugium et virtus. Hereditas ut illi nos, et ille nobis. Nam sicut habes in Moyse: Facta est Dei portio populus ejus Jacob; ita et in psalmis habes: Portio mea Dominus. Et sicut ipse de se ait: Ego sum lux hujus mundi; ita et ad suos dixit: Vos estis lux hujus mundi. Ego sum, inquit, panis vivus: et nos omnes unus panis sumus. Ego sum, ait, vitis vera; et tibi dicit: Plantavi te vitem fructuosam, omnem veram. Mons Dei Christus, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo, et sancti ejus montes Dei, montes uberes, de quibus nos illuminat mirabilis a montibus aeternis. Petra est Christus: Bibebant enim de spiritali sequente eos petra, petra autem erat Christus. Etiam discipulo suo hujus vocabuli gratiam non negavit, cui dicit: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. 44. Sed quid miramur eum famulis suis indulsisse sua nomina, quibus et patrem suum participat et regnum. Dedit enim potestatem recipientibus se filios Dei fieri; et, quantum in ipso est, omnibus dixit hominibus: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Nos vero nostrarum crimine voluntatum, sicut homines morimur, et sicut unus de principibus cadimus. Unus enim principum angelorum fuit, antequam dejiciendo cadens fieret zabulus, cui dicitur: Quomodo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur? Sed non sicut ille, in aeternum interitum damnati sumus: quia ille autor peccati fuit, simulque pro se et pro homine punietur, qui eodem periit scelere, quo perdidit. Homo autem non in finem meruit exterminari paradiso, et terra esse, quia divina Justitia levius judicavit, aliena mente peccasse, quam propria. Criminosius est decipere quam decipi, et peccatum excogitare, quam facere. Et ideo temporaliter et ad emendationem punitus est fraudis assensor, in aeternum autem supplicium destinatus mortis inventor, cui numquam deficiet poena peccati, quia numquam desinit. Itaque non angelus, non legatus, ut scriptum est, sed ipse Dominus 147 venit erigere allisos, solvere compeditos, et salvum facere quod perierat. Sed ut illum deceptorem nostrum mutua quasi deceptione confunderet, per mysterium pietatis suae dignatus est unigenitus Dei Filius ipsam nostrae fragilitatis suscipere naturam, ut de ipsa, quam deceperat, zabulus vinceretur; et qui semper sub Dei virtute et legibus fuit, ut est, homini subjugaretur. 45. Quid ergo illi retribuemus pro omnibus quae retribuit nobis? Retribuit enim, sed ut bonus Dominus bona pro malis, cui nos mala pro bonis ingesseramus. Benedicebat, et maledicebamus. Ille sanabat, et nos blasphemabamus: justificabat impios, et cum iniquis deputabatur. Quid ergo illi pro malis meis quae pertulit, quid pro bonis suis quae contulit, referam? quid pro suscepta carne (V. not. 106)? quid pro alapis? quid pro opprobriis? quid pro flagellis? pro cruce, obitu, sepultura, rependam? Esto, reddamus crucem pro cruce, funus pro funere; numquid poterimus reddere quod ex ipso, et per ipsum, et in ipso habemus omnia; et ipsi, qui habemus, ab eo sumus? Ipse enim fecit nos, et non ipsi nos, et anima nostra semper in manibus ejus. Reddamus ergo amorem pro debito, caritatem pro munere, gratiam pro pecunia. Vae enim nobis, nisi dilexerimus. 46. Quando autem sperem me miserum et egenum huic Domino posse reddere, cui nec apostoli se reddidisse profitentur. Audi denique unum de ipsis confitentem se non reddidisse, qui dicit: Quis prior dedit ei, et retribuetur illi (Ambros. lib. VI in Luc. c. 7)? Sed ipsi gratias, qui nobis tanti fenoris remittit usuras, et obligationis immensae compendium praestat, solam a nobis dilectionem sui repetens; quam inter praecepta sua principali loco ponens, ostendit quomodo illi insolubile debitum etiam inopes solveremus. Nemo se igitur excuset difficultate solvendi, quia nemo se potest dicere animum non habere. Non sacrificia, non munera sumtuosa, non duri labores exiguntur a nobis: in nobis est, unde solvamus. Res enim potestatis nostrae est, noster affectus: hunc Domino impendamus, et solvimus. Denique David liberatus de manu omnium inimicorum suorum pro salutis suae plena securitate, non regni opibus, sed animi solvens, ait: Diligam te, Domine, virtus mea. 47. Addo etiam amplius eum, qui creditor est, debitorem fore, si illi pretium bonitatis suae, quam nobis indebitam praestat, gratuita diligentes animo pensione solvamus. Diligitur 148 autem et in nobismetipsis, quia ipse dixit, hoc signum fore discipulorum suorum si diligerent invicem dilectione qua ipse dilexit nos, id est, ut cor unum et unam animam habeamus in Christo: et id quisque proximo suo faciat, quod sibi fieri cupit. Quo magis tua caritate gloriamur in Domino, quae sola nos facit aliquatenus vel unum de magnis et innumeris debitis Deo solvere. In omnibus enim aliis bonis vix nos tantum vel in paucis initiatos, in tua tantuin dilectione profitemur esse perfectos: EPISTOLA XXIV. Severus Paulinum laudaverat, quod facultates suas in pauperes contulisset, quo Christo impensius militaret. Respondet Paulinus rem esse non magni momenti, si quis divitias abjiciat, nisi sibimetipsi renuntiet; eumque docet in quo sita sit evangelicae paupertatis perfectio. Deinde quanta pericula, insidiae quantae, quot Christo militantibus hostes immineant, enumerat, ut ostendat, externa reliquisse, pugnae initium esse, non victoriam. 1. Habeo tibi adhuc aliquid dicere; quamquam tu in opertis litterarum promptuariis accipias, et super tecta, quantum in te est, ut ipse profiteris, studeas praedicare. Sed si hanc, quam de te apud te nunc deposituri sumus querimoniam, inter cetera loquacitatis nostrae inepta depromseris, tuam simul temeritatem divulgabis: de qua conquerentes hanc epistolam facimus, superioris fine commoniti, de caritatis videlicet et perfectionis verbo, ut istius faceremus exordium. Haec enim nobis de nimio tuae unanimitatis affectu expostulandi causa est, quod te multa dilectio usque ad mendacii peccatum trahit. Sive enim ea reputem quae de te, sive illa quae de nobis loqueris, onera nostra injustis laudibus cumulans, tua falsis vituperationibus minuens, arguam te in caritatem de caritate peccare. Caritas enim, inquit benigna est: caritas proximo malum non operatur. Benignam eam nobis exhibes, quod experimur; nam et in eo gloriamur: sed vide ne contra ejus regulam videaris operari malum proximis, quibus sarcinam peccatorum pondere indebitae laudis accumulas; et quasi non idem volens nobis, quod tibi, siquidem de nobis, ita loqui justum existimes, ut de te inutile tibi judicas, jure audies: Si recte diligis et non 149 recte dividas, peccasti (V. not. 107). Nisi forte id quoque altiore pietatis consilio facias, ut dum aliena nobis bona verbis indulges, stimulum pudoris suggeras, ut legentes quod esse debemus, boni esse discamus, nitamurque nos juxta sermonem tuum promere; et forsitan possimus effici quod non sumus, dum erubescimus non esse quod dicimur. Interim tamen dum conscientia non agnoscit fidem sermonis tui, blandimentum aspernatur verecundia. Quae te apud teipsum, ut dixi, conveniat; cur audeas nobis, ut decertato agone victoribus palmam perfectionis adscribere, quod omnem terrenae possessionis sarcinam exposuisse (id est deposuisse. V. carm. 23, v. 66) videamur: te contra adhuc infelicem, et in luto faecis infernae adhaerentem ingemiscas, quod vel unum, ut scripsisti, praediolum non vendidisse videaris; cum ipsum quoque aeque ut vendita a tuo jure praesenti alienaveris: ut majoribus fidei fructibus bis devotus existeres Deo: diverso mercimonii opere, sed uno vitae lucro intra ejusdem praecepti terminos venditor largitorque fundorum, et ideo sine animi captivitate possessor: quia et quae reservasti, Ecclesia te serviente possideat (V. not. 108).
2. Itaque de ipsius Domini verbis nostras pariter ac tuas pende rationes, ne vel tibi ut impedito diffidas, vel nobis ut jam liberis congratuleris. Cogita divisiones esse gratiarum, et mensuras donationum; quas ut in corporis sui membris unus atque idem dispensator operatur Deus, diversa in suo corpore distinguens placitis membra muneribus; sed corpus unum ex diversitate membrorum struens, ut hinc quoque gratia sacri corporis augeatur, si multiplex virtus in una compage numeretur: ut stet regina a dextris ejus in fimbriis aureis, circumamicta varietate. Vide nunc quantum in ea tibi donaverit Deus: cui et in illorum sorte tribuit portionem, qui in lege perfecti vixerunt, ita possidentes, ut non possiderentur a possessionibus suis, neque ullam aut rerum aut necessitudinum caritatem, ut in Job, et Abraham, et Lot ostenditur, dominicae caritati et disciplinae anteponerent: sed et eorum sis particeps, quos evangelica plenitudo consummat: qui majoris opulentiae et illecebrae praedia vendidisti. 3. Unde confido parem tibi in medio divinarum sortium requiem, ut dormias, sicut scriptum est, inter medios cleros, id est sortes Domini, quae in duobus Testamentis accipiuntur, de quibus hereditas Domini, 150 et sanctorum plenitudo perficitur. Unde paratus sum dominico adversum te verbo in diversum uti, ut dicam tibi: In fratris tui oculo festucam gratiae vides, et in tuo ejusdem boni massam non sentis; cum utrasque, ut dixi, sanctorum occupaveris partes: nec in reservatis praediis possessor, et perfectus in venditis. Itaque et in quo possessor videris, soluta a possessionum vinculis mente perfectus es: qui collecti temporis memor illud Apostoli comples, ut habens non habeas; quia non tibi, sed non habentibus habes. Domus tuae hospes es, ut sis hospitum domus: patriae tuae peregrinus es, et exsul istius mundi; ut sis incola paradisi, et patriae civis antiquae. Non tricliniis tua tecta occupas, neque supellectilis aut pecuniae molibus stipas; sed peregrinis et egentibus, unius ipse metator anguli, comples, tuorumque confamulus vernularum temporale habitaculum tui tecti, non ut paterfamilias usurpas, sed ut mercenarius vel inquilinus inanis, stipendium, quasi precariae mansionis Domino altissimo pensitans de socia et corporis tui et animi servitute. 4. Quod si juxta operis modum porrigenda est vel contrahenda merces, et compensatio quaedam facti infectique facienda est, aeque ratio perfectionis animi tui cum eorum opere ducetur, qui omnia vendiderunt: quia nec tu tibi aliquid vel in jure, vel quod est amplius, in animo reliquisti: qui sic uteris mundo, quasi non utaris. Atque haud scio, an fortioris fidei judicanda sit ista constantia et firmitas tui cordis, qua inter ignes non ureris: inter laqueos non caperis; picem tangis, nec inquinaris; quam eorum, quos tu fortes putas; ego autem infirmiores arbitror judicandos: quia non credentes infirmitati suae, festinaverunt alienare omnia, quibus inhaerere timuerunt: Tu igitur inter mortuos liber, qui in possessione terrena terra jam non es, et terris emines, nec morticinorum contagione pollueris, nec habitas in dormientium projectorum sepulcris (V. not. 109), quia in coelo sepelisti vitam tuam, quam in Christo abscondisti. Nos autem non patiamur invidiam perfectionis; sed potius accipiamus veniam infirmitatis: quia negare non potes, fortius esse manentibus, quam alienatis rebus carere: et spernere quod habeas, quam non habere quod spernas. 5. Sane considera ipsa, de quibus nobis arrogas perfectionem, verba Domini, et videbis te principia pro fine posuisse. Si vis, 151 ait, perfectus esse, vade et vende omnia tua, et da pauperibus. Si in hoc sententiam terminasset, te falso arguerem; et ultro exposcerem, ut mihi tamquam vicina de similitudine ejusdem studii anima congratulareris, quia agonis impleti palmam quasi decimam illam drachmam, quam in primo carnis parente perditam, intra domum tamen, tandem accenso verbi salutaris lumine inventam, in manibus jam teneremus: sed cum videas quantae molis verbum supersit, cum ipse Dominus majestatis adjiciat: Et veni sequere me; istam potius difficultatem considera, et dilatato corde metire, tunc intelliges majores tibi causas pro nobis superesse sollicitudinis, quam esse gratulationis. Facile enim nobis bona vel onera apposita pallium remittentibus exciderunt: et quae nobiscum non intuleramus in hunc mundum, nec poteramus efferre nobiscum, quasi mutuata reddidimus; nec ut cutem a carne distraximus, sed ut vestem a corpore deposuimus. 6. Nunc opus est, ut quae vere nostra sunt dependamus Deo, hoc est, cor, et animam, et corpora nostra exhibentes in hostiam vivam, ut scriptum est, Domino, nosque ipsos aedificantes ei in templum sanctum, in ipso lapide angulari, qui nobis sanctificationis nostrae formulam in semetipso dedit, et ait: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Quae igitur nobis gratia, si in alieno tantum fideles fuerimus, nisi de proprio serviamus? id est, de libero voluntatis arbitrio, ex toto corde nostro, et ex totis animae nostrae, ut scriptum est, viribus diligentes Deum? In quem nos affectum lacessit propheta, qui dicit: Voluntarie sacrificabo tibi. Hoc enim acceptum et placitum coram Deo, ut bonum nostrum sit voluntarium: quatenus recipiamus quae nostra sunt, paradisi scilicet domum, et vitam aeternam, in quibus creati sumus: quam si ab hujus terrae, in quam damnatione devenimus, possessione purgati receperimus, tunc vere, ut ab exsilio in patriam restituti, vel a peregrinatione longinqua in genitalem domum reduces, poterimus dicere: Portio nostra Dominus in terra viventium. 7. Quamobrem temporalium, quae in hoc seculo habentur, bonorum relictio sive distractio, non decursus stadii, sed ingressus; nec ut meta, sed janua est. Non enim athleta tum vincit, cum exuitur: qui ideo nudatur, ut incipiat dimicare, cum legitime certaverit coronandus. Et natator amnem interpositum superaturus exuitur: nec tamen hoc tanto apparatu, quod se dispoliaverit, transnatabit, nisi totius corporis 152 nisu, et omnium scita mobilitate membrorum, et propulsu pedum, et remigio brachiorum, et lateris illapsu, torrentis impetum scindat, et laborem natationis exhauriat. 8. Video tamen nobis et in beato patriarcha Jacob hujus expeditionis ordinem prolusisse; cum illum lego, posteaquam torrente transmisso, praemissis curarum suarum oneribus, id est, facultatum corporalium et necessitudinum impedimentis, solus in tabernaculi loco remanserat, Deo colluctatum, cum extorquenda benedictione praevaluit: et illud coelo terrisque sacratum Israel nomen accepit. In quo, tametsi principaliter sacramenti salutaris praefiguratio esse videatur, quod videlicet in Judaeorum typo, hoc est, corporis sui sobole, Jacob praevaluerit Domino; sicut ille populus in ejus passione Pilato extorquenda praevaluit, sicut scriptum est, cum dicerent: Crucifige, crucifige, et invalescebant, inquit, voces eorum: attamen in hujus nostri nunc ratione sermonis eatenus usurpanda videtur historia, quatenus imaginem Evangelicae praeceptionis operata est, ut illo videlicet exemplo intelligamus, non posse nos esse idoneos ad congrediendum Deo: cui utique congredimur, cum verbum ejus implere nitimur, et in virtutes divinas imitatione ipsius praevalere conamur. Itaque, ad corripiendam vitae viam, capiendumque Dei verbum et praevalendum in regnum coelorum, quod a diebus Johannis vim patitur et a diripientibus obtinetur, idonei esse non possumus, nisi omnia quae vel amore vel cura, si in itinere istius seculi nobis adhaereant, impediunt et retardant, ante obitus nostri vesperam praemittamus: et inde per totam hujus seculi noctem apprehendere et tenere Christum sollicita spiritalium operum ac studiorum contentione luctemur; nec divellamur a caritate Christi, sicut Jacob ab ejus amplexu, nisi extorqueamus benedictionem. Atque utinam ad salutaris insigne luctaminis, nervum femoris nostri majestatis suae timore percutiat; quo obstupescente infirmabitur virtus carnis, et spiritalis gratia convalescet. In Jacob tamen, ad Judaicae sterilitatis et depravationis typum, percussi femoris nervus emarcuit, eam filiorum ejus partem indicans, quae degenerans a fide patrum, destitit Deo esse fecunda: unde habes, quia fecunda in filiis infirmata est; et a praeceptis autoris sui devia, in erroris sui semitis claudicavit. 9. Sed nihilominus et nobis cavendum est, ne steriles appareamus in conspectu Domini, neve debili pede in ejus itinere claudicemus: 153 et ut potius corporeis fructibus infecundi, illum de divinae manus ictu femoris paterni stuporem ad continentiae rigorem trahamus: ut enerves cupiditatibus, quibus virtus fidei subnervatur, confirmemus animam castitate: quam, ut Apostolus docet , etiam carnales athletae (V. not. 110) diligentertuentur, quo nobis impensiore studio servanda est pro illa immarcessibili corona luctantibus, cum etiam pro temporali et fragili corona decernentibus excolatur. Quare sub hominum et angelorum spectaculis in hujus mundi theatro ante Dominum dimicaturi, exuamur oneribus adversis, ut medicis oneribus induamur. In hoc enim ipsum nos praeparari vult qui dicit: Veni, sequere me, ut apprehendamus eum, in quo apprehensi sumus ab ipso. Qui nos illo vocat, ubi sedet ad dexteram Dei in gloria Patris, omnibus dicit: Venite ad me, onerati et laborantes, et invenietis requiem animabus vestris. Omnem enim, quantum in ipso est, hominem salvum fieri vult, qui fecit omnes. Nam et idcirco descendit ad nos, ut ad illum ascenderemus: ideo conformatus est corpori carnis nostrae, quae peccato serviebat, ut nos conformaret corpori carnis suae, quae peccatum non fecit, ut vere ad originalem gloriam reformemur, si divinam similitudinem Christi imitatione capiamus. Nam in Adam solam nobis imaginem (V. not. 111) remansisse, ipsa, quae opificium divinae manus narrat, Genesis ostendit: in qua similitudo cum imagine Dei, in ipso adhuc hominis faciendi molimine nominatur: sed capite subsequenti, quo jam factus homo tantum ad imaginem Dei scribitur, similitudinem quasi peccaturo fuisse subtractam indicat profecto futuri praescientia; ut reservaretur hominibus in Christo, qui per obedientiam pietatis suae reconciliavit Patri mundum, quem inconciliaverat primi parentis inobedientia. Et ideo similitudinem Dei, quam servus in cupiditatem Dominicae aequalitatis clarus amiserat, ipse Dominus in formam servi exinanitus recepit: et homo, qui in superbia sua per fraudem zabuli ceciderat, in humiliatione Domini altissimi, prostrato zabulo, per fidem ipsius in Domini humilitate resurrexit. Hic ergo pro nobis dolens, et propter nos obediens factus usque ad mortem crucis, viam vitae nobis perfectionemque virtutis, non in vendendis tantum praediis et pretiis erogandis, sed in sui sectatione proposuit. Et quia dixerat: Cum exaltatus fuero, omnia ad me traham; ideo 154 dicit: Veni, sequere me. Beatus, qui tam proximo intervallo sequitur, ut dicat: Adhaesit anima mea post te. Quod illa tantum caritas dicere potest, quae finis praecepti, et plenitudo legis est, id est, de corde puro, et bona conscientia, et fide non ficta se ita inserit et affigit Deo: ut nihil extra Deum amans, dicat: Et ego semper tecum. Quare totus labor, et plenum opus nobis in observantia et exspoliatione cordis nostri est: cujus tenebras vel abstrusas in eo inimici latebras videre non possumus, nisi defaecato ab externarum rerum curis animo, et intus ad semetipsum converso; non enim frustra dictum est: Omni custodia serva cor tuum. 10. Credo jam expertus sis quam laboriosum nobis, et assiduum, vel quotidianum cum hoc hoste certamen sit, et quantae in eo versentur insidiae; quae illic vitiorum virtus (id est vis. V. num. 23), quanta virtutum infirmitas sit; quam prona ejus ad pravitatem relapsio, quam piger ad Deum nisus. Nunc mihi illa prius clausa intra me discordia diversae legis aperitur; nunc sentio vim legis adversae, quae velut injecta manu captivum me trahere contendit in legem peccati: et recognosco quoniam beatus ille vir mea potius infelicitate uritur, et de mea affectione pro me dolens clamat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Sed idem Magister me recreat et reficit, ostendens mihi exitum salutarem, si tamen velle adjaceat mihi, ut perfectionem merear invenire, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: qui exorandus est, ut praevalescat inimicis nostris, et tenebris superabundet; destruat in nobis aliena vel nostra, et aedificet sua. Quod etiam amicos Dei orando meruisse cognoscimus, qui utique cor suum patiebantur, cum dicerent: Cor mundam crea in me Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis; quo exorato jam securus dicit: Proba me, Domine, et scito cor meum, et vide si via iniquitatis in me est. Sed ne hanc sui confidentiam sua magis virtute quam Dei gratia meruisse videatur, idem dicit: Quia tu Domine possedisti renes meos. Nihil enim, ut Dominus ipse dixit, sine eo facere possumus; quia ipse est vitis vera, et nos sarmenta ejus. Si in ejus dilectione maneamus, non arescemus, viventes succo radicis aeternae; nec ad ignem amputabimur ira, sed ad fructum putabimur disciplina, purgante nos evangelicae falcis acie: ut castigata luxurie palmitis nostri fructuosius pullulemus. 155 11. Ergo inchoaturus agriculturam in nobis suam dicit: Ignem veni mittere in terram, quo videlicet cor nostrum peccatis obsitum, quasi agrum spinis horridum, purget, urens nos in vitiis, et in sensibus luminans. Veterumque in nobis actuum stirpes salutari falce pius cultor insequitur, ut residuam messis vetustae stipulam sermo ignitus accendat, et animam nostram quasi campum novae sationi praeparet; qui laetam virtutum segetem, eradicatis impresso divini verbi vomere spinis, liber effundat, dignasque coelestibus horreis fruges, perempta graminum noxiorum stirpe, multiplicet. Sed quia non agricultura tantum, sed aedificatio Dei sumus, qui gratia et spiritu ejus ac verbo colimur et struimur; aedificaturus nos eo itinere, quo post se vocat, isto opere praeparat, quo venditis rebus absolvi prius suadet: quarum cura vel amor quoniam mentis ipsius praestringit aciem, et animam ab interioribus suis abductam ad exteriora sollicitat, dicit etiam nobis per prophetam: Vacate et videte, quoniam ego sum Dominus . Nonne et hic videtur dicere: Non potestis duobus dominis servire? Non enim otium nobis suadet hoc verbo, qui instanter orare et vigilare nos monet, ne intremus in tentationem; sed vacare a seculo, ut occupemur sibi; vacare ab his negotiis, quibus implicati otiamur Deo. 12. Itaque novitatem vitae in nobis aedificantes, necesse est ut vetustatem destruamus, et quia nullum tenebris cum lumine, et mammonae cum Christo potest esse commercium, oportet ut novis vetera mutemus; et occupationis pariter ac vacationis genere converso, implicemur, quibus vacavimus; et vicissim vacemus, quibus fuimus implicati: moriamur, quibus viximus; et vivamus vicissim his operibus ac studiis, quibus mortui fuimus: cum vivi, essemus mortui; et mortificantia gerentes, in mortuis viveremus. Unde sanctus Magister (V. ep. 23, n. 14, et 37, n. 3) humanum et aequum postulat, ut sicut exhibuimus membra nostra servire iniquitati, ita nunc exhibeamus eadem ministra justitiae: mutatis dominis, et studia mutemus. Neque enim aut servitutem aut libertatem deponimus commutatione dominorum; sed tantum felicitatem acquirimus, et servitute in melius et libertate mutata, quando vinculum iniquitatis 156 rumpimus; et justitiae jugo subdimur, ac divino timore frenamur, incipientes versa in directum via liberi esse peccato, cui serviebamus in libertate misera, justitiae rebellantes. 13. Nunc igitur vicissim Deo servi, et huic mundo rebelles, ingredimur agonem; et ipsum, cui serviebamus, hostem freti Domino provocamus. Recognoscis profecto, mi frater, nam experta communiter ut commilitoni loquor, quanta nobis discordia, et quantus est hostis in nobis, non carnis et sanguinis, sed invisibilium potestatum, et nequitiae, ut Apostolus ait, spiritalis, quibus carnalium vitiorum ministeria conjurant. Unde et principes tenebrarum dicuntur, quia secundum Apostolum tenebrae appellantur peccatores, quibus, ut sui similibus, daemonia principantur. Sed et tota hujus mundi figura, quae praeterit, et per oculos corda prolectat, zabulicis praetenta retibus, in qualibet sui specie laqueus mentis et gladius est. Credamus prophetae, quia in medio muscipularum ambulamus, et inter opertos letalibus dolis gladios vita transigitur. Excipit nos mundus iste variis voluptatibus florens, et fallentibus venenatus illecebris. Excipit nos innumeris anguis insidiis, cui nomina mille, mille nocendi artes: ac saepe aperto certamine violentus aggreditur, et candentibus petit telis, si latentibus non capit laqueis. Sagittae enim potentis acutae cum carbonibus desolatoriis: quae videlicet noxiis cupiditatum ignibus animam nostram perurant, et a Spiritus sancti habitatione desolent. Quod cum accidit, diversi nos hospites subeunt, et fiunt inimici hominis domestici ejus; qui nunc ambitionis vento inflant, nunc libidinum faces admovent, nunc avaritiae catenis alligant. Quae una omnibus armata criminibus, vel si sola nos capiat, et zabulo ad malitiam, et homini ad mortem sufficit 14. Quid ergo agis infelix homo, inter tantos missus ( forte mistus) hostes? quomodo repugnabis infirmus fortibus, armatis inermis? Clamat beatus Job multis zabuli telis sine cordis vulnere sauciatus: Nudus exivi de utero matris meae: Quis ergo me armabit contra tot agmina hostis aerii, ne nudus, ut veni, revertar in terram? Ecce respiro, confortor, adsurgo. Dominus illuminatio mea, Dominus defensor vita meae: si consistant 157 adversus me castra, non timebit cor meum. Nec si propriae opis armis egeo, diffidam. Habeo armamentarium Christi, de quo arma lucis usurpem, quibus principes tenebrarum, et agmina noctis expugnem in coelestibus mihi adversantia: videlicet in conversatione spiritali, quam terrenis debellare nituntur illecebris. Sed adversum hos mihi ille armiger, ille signifer erit, qui vas electionis Deo. Ille lumbos meos cingulo castitatis adstringet, capiti meo galeam salutis aptabit, lorica justitiae meum pectus includet. Ille me totum proteget scuto fidei, et dexteram meam, immo me totum in dexteram Christi factum, gladio spiritus et verbo veritatis armabit: ut cadant a latere meo mille et dena millia a dextris meis. Ille pedes meos in Evangelii praeparationem calceabit , ut presso impune vestigio super spinas et tribulos istius terrae ambulem, et per aspera itineris angusti munito pede tutus ingrediar. Nec a morsu metuens, subditum serpentis inimici caput, ipso, quod insidiosus observat, calcaneo conteram. Quod quidem non de meae infirmitatis audacia arrogans mihi vindico; sed omni fideli de virtute Christi promitto. Qui sicut vocat ea quae non sunt, tamquam quae sint , ita potens est et de infirmis et humilibus suis, ut semper fecit et facit, fortia mundi istius et alta destruere. Ideo nobis Magistrum dedit, quem imitatorem habebat, per quem ad ipsius Domini imitationem pervenire possimus. Nam ipse me Magister in acie stare, in stadio currere, in agone luctari docet, lividum (V. not. 112) faciens corpus suum, et quae retro sunt obliviscens, et in priora se extendens. 15. Atque ita fundatus in petra, ut etiam in infirmitatibus glorietur, et cum infirmatur, tunc potens sit, omnia potens, ut ipse profitetur, in eo qui confirmat suos, Christo scilicet, qui pro nobis pugnat, et vincit in nobis: quae causa dicendi Apostolo fuit; Sic currite, ut apprehendatis (V. not. 113) omnes. Quod in agone terreno contra est, ubi non potest lucta nisi dispari luctantium sorte finiri, ut unius gloria, alterius ignominia sit; in Christo autem, quia multi unum sumus, omnes ut unus currimus: et omnium consors ad unum bonum cursus est: et ideo dicitur nobis: Sic currite, ut apprendatis omnes. Quia scissura, ut idem 158 ait, in corpore esse non potest, cui caput Christus est; quem ut communem sibi apicem una membrorum suorum compago comitatur. Quae quoniam sibi discrepare non possunt, curramus pariter, ut apprehendamus omnes, sine aemulatione invidiae, cum aequalitate victoriae: ut sicut in contentione currendi labor Christi sumus, ita in perveniendi fine Christi triumphus esse possimus, et benedicat nos in corona anni benignitatis suae. 16. Video autem quod in hoc certamine non magis vincere nobis quam vinci expedit: quia in nobis et hostis et amicus habitant. Quis autem mihi amicior quam spiritus qui adversatur carni ne me trahat in legem peccati? Aut quis inimicior nobis quam caro, quae adversum spiritum pro interitu concupiscit? Itaque meliora mihi amici vulnera, quae Christus accepit ut sanaret me, quam voluntaria inimici oscula quibus mihi per illecebras delectationum suarum caro malesuada blanditur, ut me, quasi illo parricidali Judae osculo, paratis in captivitatem meam prodat inimicis: quod tamen osculum Dominus non ideo suscepit, ut pacem proditoris acciperet, sed ut suam ab alienato reciperet. Quamquam et illud ad intuendum perfectae bonitatis exemplum teneri salubre sit, ut eo affectu, quo et inimicos diligi jubet, amicum osculum dederit pacis inimico, dilectionem reddens pro odio, qui pro sua dilectione odium recipiebat. 17. In promptu est ergo dignoscere: zabulus cum carne contendunt: praestat enim vinci bono quam vincere malo. Itaque vinci videtur in hoc seculo, cui tunicam suam alter abstulerit: at in Christo triumphat, qui tunicam auferenti remittit et pallium. Vicem injuriae reddere humana ultio est: at inimicum etiam diligere, vindicta coelestis est. Vendere patrimonia, et donare pauperibus, stultitia huic seculo, sed sapientia Deo est: at contra, divitiis incubare, pecuniam fenore augere, possessiones auctionibus, terminos dilatare violentia, industria et quaestus apud hoc seculum, sed apud Deum crimen et poena est. Ita si malo vincas, victor victus es, quia cum scelere viceris, cupiditate superatus es. Victus vero vinces, si justo cedas, et tuae voluntati voluntas divina praevaleat. Evacuemur 159 ergo nostris viribus, ut divinis impleamur. Vincamur corpore, ut vincamus salute. Meminerimus ejus esse nos membra, qui vicit cum judicatus est, qui cedendo superavit; et cadendo in mortem, resurrexit in gloriam, de suae passionis occasu ortum nostrae resurrectionis instituens 18. Hunc Dominum vocantem sequamur, qui nos doceat cedendo vincere, et moriendo vivescere (V. ep. 44, num. 7), interficiens in nobis quo mortificamur, et vivificans quo vivamus. Hic nobis Deus, non aestimabitur alius ad eum: qui in terris visus est, et inter homines conversatus est. Quod quia non potest nobis caro et sanguis revelare, ideo dicit: Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus. Excitor hoc loco in audaciam percontandi, ut dicam. Quinam tu, Deus, qui fecisti coelum et terram, et apparuisti in rubo; qui fecisti magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro? Adhuc te Deum nemo non credit: neque tantum Judaei, quamlibet labiis diligentes, et corde longinqui, ut populus in lege formatus: sed gentes etiam sine lege viventes naturali sensu unicum summae potestatis Dominum confitentur. Quae igitur difficultas est videre quod Deus sis, cum et coeli enarrent gloriam tuam, et invisibilia tua per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur? Quid impedit possidere? quid obest et alia curare, cum et occupatis hominibus in promptu sit conspicuam Dei veritatem cernere, et manifestum summae providentiae lumen videre? Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam: et vacare jubeor, ut te Deum esse videam, cum hanc lucem etiam noctes sciant: id est, etiam principes vel operarii tenebrarum. 19. Sed non frustra est quod se ipsa, quae in multis saepe divinitatis insignibus manifestavit veritas, non nisi vacatione procurata perspici posse testatur. Deum enim tantum in promptu est videre, quod Deus est. Hoc, ut dixi, omnis anima videt: ad hoc mens nulla caligat: hoc etiam infidelium fides percipit; sed Deum in Christo, vel Christum in Deo esse, non videt occupatus, et curarum terrestrium nube circumdatus. Verbum enim carnem factum, sapientiae hujus mundi stultitia est: et ideo placuit Deo ad confusionem sapientiae, cujus superbia non cognovit hic mundus sapientiam Dei, 160 per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. 20. Et hic est ille thesaurus agri, pro quo obtinendo etiam ager comparandus est; quia videlicet salutis nostrae pretium in hoc est, ut Deum Dei Filium ad carnem salvandam in carne venisse fateamur, et haec est illa profligatis emenda patrimoniis margarita; sed non statim emitur, cum ejus pretium praeparatur, quia plurimae interveniunt ipsi commercio difficultates. Aut enim mare interjacet, aut praedo intercipit, aut cupidior praevenit, aut praefertur opulentior. Ideo ne existimes jam et comparasse nos gemmam, quia vides pretium praeparasse, neque aedificasse jam domum, cui aedificandae locum fecimus, cum visibiles divitias, supellectiles, pecuniam, patrimonia, velut sordidos aggeres et importunum rudus, egessimus, ut in corde purgato, quasi in terra viva, firmius stabilioris aedificii fundamenta jaceremus. Sed sicut exhaustione ruderum nudata humo, sub immundis molibus multa aut nodamenta truncorum, aut residua ruinarum, aut pleraque noxii generis animalia, et praecipue fetus aut cubilia viperarum deprehenduntur, sic remota a nostro pectore temporalium rerum possessione et cura, jam nobis inspectione cordis nostri vacantes ab his quae nos foras extrahebant, inveteratorum criminum nodos, et inimicorum spiritalium latebras in nostris sensibus invenimus. Nunc nobis apparere incipit interior domus, et illic repentia, quorum non est numerus. Nunc tota infelicitatis nostrae patescit obscuritas. Nunc demum quam longinqui a Deo simus, et quam mortui in comparatione vivorum, videmus. 21. Intellige haec, et cura nostri anxio corde suspira, providens, quia laus in exitu canitur, ut spiritu quo coepimus, ejusdem Domini gratia perficiamur, et usque ad finem praecepti pareamus, cui videmur in capite consilii paruisse. Consilium enim dat, non praeceptum, qui non dicit: Esto perfectus: sed, Si vis esse perfectus: quia libertas voluntatis, quae bona cum est supra legem est, non cogitur, sed suadetur, et ipsa sibi lex est. Quantum autem sit Christum sequi, potes de Apostoli sententia colligere, qua ait: Qui dicit se Christum sequi, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. 161 Quomodo autem ambulaverit Christus, docet alius magister: Qui peccatum, inquit, non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus: qui cum malediceretur, non remaledixit; tradebat autem se ad mortem judicanti injuste. Sed et ex ipsius actione et praeceptis scire possumus quomodo ambulaverit. Ad hoc enim venit, ut vitam suam nobis in formulam et speculum vitae proponeret. Non veni, inquit, legem solvere, sed adimplere: et, quae adimpletio sit, etiam docet ipse dicens: Nisi abundaverit justitia vestra super justitiam Pharisaeorum, non introibitis in regnum coelorum. Hoc enim est adimplere, quod desit adjicere. Lex dixit: Non occides; at ipse: Nec irasceris sine causa fratri tuo. Lex adulterium interdicit; at ipsa Veritas curiosum in feminas damnat aspectum. Ex quo vides, quanto major sit lege fides, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est: quia legis circumcisio in aperto est, fidei in occulto. Lex ramos peccati praefringit, fides radices eruit: quae nos non operibus tantum, sed et sensibus immaculatos facit: ut vere ad primordialem dignitatem, hoc est, Dei similitudinem reformemur, non solum corpore, sed et corde mundati. Unde et Apostolus deposita terreni hominis specie, coelestem nos inducere testatur; et idem alibi, jam ut indutum Christo virum, gloriam Dei esse pronuntiat.
22. Vide ergo quantum nobis agendum sit, ut non perfecti, sicut dicis, sed inchoati, ut probamus, itineris spatium perlegamus; qui justitiam legis jubemur excedere, ut efficiamur justitia Dei: neque ex lege nobis actio, sed in voluntate lex sit. Christum sequi, Deum imitari est. Et qui nos lege ipsa justitiae suae justiores, et juxta Patrem suum vult esse perfectos, non solum humanas fugere culpas, sed et divinas poscit implere virtutes. Quod quia tantae difficultatis esse perspicis in agone versantibus; quantae gloriae est exhausta decertatione victoribus. Noli interim dum in scammate sumus, dum foris pugnae, intus terrores, alta pro nobis sapere aut loqui: sed potius time, et laborantibus collabora spiritu, et cooperare orationibus: ut per nos quoque destruat inimicum et defensorem, qui elegit infirma mundi ut confunderet fortia. 23. Posce suppliciter ut intellectum det nobis in via hac qua nos vocat, ut videamus quia ipse est Deus, qui crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei: infirmet in nobis virtutem (V. num. 10) peccati, ut confirmet virtutis suae spiritum: convertat et inopiam 162 et abundantiam nostram; ut justitia, qua indigemus, abundemus; et iniquitate, qua abundamus, egeamus. Nudemur criminibus et virtutibus vestiamur. Ferat nobis opem contra voluntates nostras, nec tradat nos desideriis cordis nostri; et adversus carnem et sanguinem, zabulum et mortem det nobis victoriam, sicut Abrahae dedit (V. not. 116) adversus quatuor reges, quos ille fidei pater hoc mysterio superavit: quo fides nostra, si confirmata sit spiritu principali, totidem corporis nostri elementa verbo Dei subigeret. Et sicut ille pro fratre quinque in regibus victo (V. not. 117) victor: ita et fides pro anima, quae totidem sensibus viget, victrix, de exteriore homine triumphabit, in quo de totidem elementis composito quatuor Regum forma concluditur. Sed sicut ille, non multitudine nec virtute legionum, sed jam tum in sacramento crucis, cujus figura per litteram Graecam T. (V. not. 118) numero trecentorum exprimitur, adversarios principes debellavit: cujus mysterii virtute, trecentis in longum texta cubitis (V. not. 119), superavit arca diluvium, ut nunc Ecclesia hoc seculum supernavigat: ita et nos non nostris opibus aut viribus freti, sed unica Crucifixi scientia, elevemus ad ipsum oculos nostros, ut mirificet super nos misericordias suas, qui salvos facit sperantes in se. Quia ipse est Dominus conterens bella, potens in praelio: qui nobis et fiduciam dimicandi et viam vincendi dedit, cum jam triumphantem in seipso naturam hominis portans ait: Constantes estote, quoniam ego vici mundum. EPISTOLA XXV. Viro nobili, cujus nomen ignoratur, suadet ut a profana Caesaris ad sacram Christi militiam transeat; et admonet ne aetatis fiducia aut amore seculi conversionem differat. 1. Etsi ignotus tibi sim facie, jam tamen te corde cognovi: quia filius meus in Domino carissimus Victor referens mihi religiosam vitam tuam, fecit, ut te, quamvis absentem, cognoscerem, et sicut consortem in Christo futurum diligere inciperem. Retuli enim mihi, quomodo et in militia seculari, in qua adhuc tu teneris, socius et secutor contubernii tui fuerit. Unde magis praesumpsi scribere ad te per ipsum. Spero enim et te ex eadem via ad viam nostram esse venturum; quandoquidem istum de tuis sociis ad nos praemisisti, quem pro 163 pignore tuo Ecclesia tenet, ut te post eum capiat. Nihil enim est, benedicte fili, quod possit aut debeat praeferri ei qui est verus Dominus, et verus pater, et Imperator aeternus. Cui enim rectius vitam nostram impendimus, quam ipsi a quo eam accepimus, et cui eam usque in finem debemus; quia ipsius beneficio vivimus? Si tamen in hoc seculo illi militaverimus, tunc ad ipsum transire merebimur. Quod si magis dilexerimus hoc seculum, et maluerimus Caesari militare quam Christo, postea non ad Christum, sed ad gehennam transferemur, ubi principum hujus seculi vertitur causa.
2. Ideo nec affectum, nec patriam, nec honores, nec divitias Deo praeferre debemus, quia scriptum est: Praeterit hujus mundi figura. Et qui hunc mundum dilexerint, cum ipso et peribunt. Ideo ipse Dominus in Evangelio contestatur, et dicit: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non potest meus esse discipulus. De divitiis autem hujus seculi, quas quidam pro summo bono et necessario amplectuntur et diligunt, ita dicit: Non proderunt thesauri iniquis, justitia autem eripit a morte. Et iterum per prophetam ait: Exterminati sunt (V. not. 120) omnes qui exaltati fuerant auro et argento. In Evangelio quoque clamat, etiamque praedamnat divites seculi dicens: Vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram vae vobis qui saturati estis, quia esurietis; vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis 3. Noli ergo diutius diligere hunc mundum neque militiam ejus, quia secundum Scripturae autoritatem inimicus Dei est quicumque amicus est seculi. Et qui militat gladio, mortis minister est. Qui autem suum vel alienum sanguinem fundit, hic recipiet fructum stipendiorum. Aut enim exitu mortis tenebitur reus, aut crimine: quia necesse est ut miles in bello, in quo tamen non tam pro se quam pro alio dimicat, aut suam mortem victus inveniat, aut mortis causam victor acquirat, quia victor esse non poterit, si effusor sanguinis ante non fuerit. Ideo dicit Dominus: Non potestis duobus dominis servire. Sed quia uni Domino serviendum est, facile puto esse discerni, cui potius serviri debeat, Deo an mammonae, 164 Christo an Caesari; cum ipse Caesar Christi servus studea esse, ut aliquarum gentium rex esse mereatur. Neque enim quicumque terrenus rex totius terrae dominus est. Christus autem totius mundi dominus et Rex est: quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; et ipse est Rex regum, et Dominus dominantium; et in terris, et in mari, et in abyssis omnia quae vult facit. 4. Hunc igitur sequamur, huic militemus; cui cinctus numquam discingitur miles: qui militantibus sibi gloriam vitae aeternae, honorem regni coelestis, et divitias hereditatis suae, et divinae cognitionis consortium perenne largitur. Scriptum est autem: Qui pecuniam diligit, non justificabitur: et qui terrenas possessiones concupiscit, in illis, sicut scriptum est, implanabitur. Nam in Ecclesiastico per Salomonem loquitur divina Sapientia: Quia multi periclitati sunt auri causa, et facta est in facie illius perditio ipsorum. Lignum, inquit, offensionis ejus est aurum, et dejicit eos (Al. vae illis) qui sectantur illud. Sed non omnis nisi imprudens disperiet in illo. Quamobrem fuge ab illo, fili, sicut a facie serpentis, credens Christo, qui in Evangelio testatur omnibus hominibus: Quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quae possidet. 5. Sed te forsitan aetatis fiducia, et stipes dignitatum, vel divitiarum augmenta sollicitant, ut dicas: Adhuc juvenis sum; est nunc tempus ut parumper militem, et uxorem ducam, et filios habeam, et postea Deo serviam. Ad haec tibi respondet, non ego, sed Dominus, qui loquitur in prophetis et apostolis suis, et Sapiens dicit: Ne tardes converti ad Dominum, nec differas de die in diem, ne subito veniat ira illius. In Evangelio autem quo ardore properandum sit ad conversionem, ostendit, cum dicit: A diebus autem Johannis usque ad hodiernum diem vim patitur regnum coelorum, et qui vim faciunt, rapiunt illud. Talis violentia Deo grata est, quae neminem concutit, nullius damno committitur. In hanc rapinam manus tuas verte, quae crimen non habet, et confert salutem. Et quid tibi militarium stipendiorum curationes ( forte rationes) cum invidia violentiae curare, cum forsitan pro tua honestate etiam debitorum moderatus exactor sis? cum sine cujusquam 165 invidia et cum Dei gratia possis esse violentus ut rapias regnum coelorum, quod sibi auferri patitur, et gaudet Christus invadi; quia pro abundantia caritatis et potentiae suae capax est et largiendi quod tenet, et quod donaverit, obtinendi. Nam quando sanctis suis in regno suo regnare concesserit, ipse regnabit in illis quos consortes regni coelestis assumserit. Scriptum est enim et regnum Dei cum sanctis fore, et ipsos sanctos esse regnum Dei; quod propitio Deo, cum conversus fueris, et legendo cognosces, et credendo intelliges. 6. De aetatis autem flore primo quis audeat gloriari? Admonet divina Scriptura, dicens: Omnis caro fenum, et omnis claritas ejus, ut flos feni. Aruit fenum, et flos decidit: sermo autem Domini manet in aeternum. Ideo et Propheta illa potius, in quibus aeterna corporis redivivi gloria post resurrectionem possit manere, desiderans clamat: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. 7. Et de vinculis conjugalibus, et ceteris temporalium rerum tam spinosis quam inanibus curis Apostolus, in quo Christus loquitur, admonet ne in longum hujus seculi tempus irrita vota mittamus; et cognoscere nos jubet, quia tempus breviatum est, et dicit: Reliquum est, ut qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utentes. Quod cum dicit, ostendit liberos non debere implicari, quandoquidem liberari suadeat impeditos. Si ergo jam forsitan alligatus es uxori, noli quaerere solutionem. Quod si adhuc liber es ab uxore, noli quaerere implicationem. Non enim Apostolus propter conjugii condemnationem hoc dicit, quandoquidem hujus foederis religionem magno Christi et Ecclesiae Sacramento comparat; sed propter instantem necessitatem bonum esse asserens hominem sic esse, quemadmodum ipse erat. Volo, inquit, vos sine sollicitudine esse hoc est, ut nihil praeter Deum et salutem nostram cogitemus. Nam uxor et filii, quamquam et ipsa divinitus nobis pignora data sint, tamen gravissimarum curarum onera sunt. Unde idem Apostolus ait: Quia tribulationem carnis habebunt hujusmodi: quia necessitudines nostrae carnales, quanto cariores nobis sunt, tanto magis nos discruciant et fatigant. Nam 166 uxore accepta primum optantur filii: et si non suscipiuntur, sterilitas lugetur: si suscipiuntur, orbitas timetur. Ac proinde numquam in carnalibus affectionibus ita requiescit animas ut cruciatu careat, dum necessitudines suas aut bonas amat cum amittendi metu, aut malas odit cum amittendi voto; in utroque miseriis sustinendis semper obnoxius. Miser est enim qui uxorem bonam perdit, miserior qui malam possidet. Inter haec duo accidentia, satis felicior est (V. not. 121) qui utrumque non novit. Similiter est de filiis: saepissime enim sunt miserrimi parentes, vel qui amabiles habent quibus orbantur; vel qui tales habent, ut non habentibus invidere cogantur. 8. Audi ergo, fili mi, et inclina aurem tuam mihi, et disrumpe omnia vincula tua, quaecumque in hoc seculo te implicatum tenent; commuta in melius militiam, ut aeterno Regi incipias militare. Et nunc, ut audio, qui adjutor et tutor es civium, fias comes Christi. Deinde in hac militia soletis in votis habere hanc officii promotionem, ut protectores (V. not. 122) efficiamini. Si autem Deo te probaveris, ipsum Deum incipies habere protectorem. Vide ad qualem militiam te invito collegam, ut quod homini esse optas, hoc tibi Deus sit. Quem si coeperis sequi, et in ejus comitiva inceperis militare, finis militiae tuae erit regnum, non terrae et temporis, sed aeternitatis et coeli. EPISTOLA XXVI. Sebastianum eremitam et Benedictum diaconum collaudatos, illum ob vitae institutum, hunc propter curam illi necessaria ministrandi, rogat ut pro se et Therasia apud Dominum intercedant.
Sancto et merito dilectissimo fratri SEBASTIANO, PAULINUS et THERASIA in Christo Domino salutem. 1. Benedictus est Dominus Deus Israel, qui elegit te et assumsit in vas electionis suae, et segregavit ab utero matris antiquae, et dedit tibi pennas columbae, ut ab hujus seculi strepitu procul evolans diceres: Ecce volavi fugiens, et mansi in solitudine. Quamvis tua solitudo non sola sit, quae non deserta est, sed secreta, et ab hujus mundi tenebris desolata, a 167 Dei lumine frequentetur, et a daemonibus furentibus fugiatur, atque ab angelis gaudentibus excolatur. Ipse Dominus Deus noster donavit nobis, licet longo intervallo distantibus, appropinquare tibi in dilectione per odorem bonum notitiae tuae, quam per fratrem in Domino carissimum Victorem accepimus: qui nobis et opus propositi tui, et secretum tabernaculi nuntiavit: quia veterum sanctorum strenuus aemulator, super torrentem tibi gratissimum, sicut illi quondam filii prophetarum, Elisaeo duce, super Jordanem, pacificam mansionem et spiritualia castra posuisses; et diaconus tibi frater Benedictus Sareptanae illius aut Sunamitidis obsequio ministraret. Beatus ille, cui mandavit Dominus sicut uni volatilium coeli, ut te sicut Eliam ad torrentem secreto sedentem panibus pietatis pasceret; et ad cellulam tuam assiduis super hac ministratione vestigiis, velut ad arcam Noe fructiferum pii germinis ramum afferens columba revolaret.
2. Benedicti vos a Domino, qui facit unius moris habitare in domo, et qui germanitatis vinculum duplicavit in vobis; quos et in Ecclesiae utero fratres fecit, et sub una fide variis distinxit officiis, ut sub diverso munere alter alterum pasceretis. Tu illum spiritualibus armis jejunans et orans juvares, et ille in te coelestia bona sibi sereret, dum carnalia tibi alimenta suppeditat, non indigenti quidem pereuntis escae sumtu: quia fames tua justitiam et regnum Dei esurit. Sed tamen quia idem Dominus, qui fecit quod intus est, fecit quod foris est; spiritus quidem promptus, caro autem infirma; ideo viventem licet animam in Verbo Dei, quod est Christus Deus, qui verus et vivus panis est, tali remuneratur (V. ep. 13, num. 20) obsequio, ut corpori tuo, id est, terrenae in te fragilitati serviat cibis modicis, et ipse jejuniorum tuorum abundantia saginetur. Ideo enim dixit: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei ; quia ut infirmioris substantiae nostrae rationem, ne esuriret, habuit, perinde et carni panem necessarium ipse Creator ostendit. 3. Sed ne corporis curam animae praeponeremus, quae verbo Dei pascitur, non in solo pane victum hominis constitutum; docuit quem etsi animae cura non quaerat, tamen corporis natura deposcit. Ideo benedictus ille, cui ad opes animae proficit necessitas conditionis tuae: quia adhuc homo, et isto visibili pane pascendus es, etsi interius aeterno illo pane satureris. Non enim proficeret spiritualis virtus, nisi subesset carnalis 168 infirmitas. Nec esset potens fidelium ministratio, nisi materiam ministrandi plerumque fraterna inopia praeberet. Unde et Apostolus ait in sanctos compensationem futuram, cum Ecclesiam Dei ad consolationem istius benedictionis hortatur, et dicit: Abundantia vestra sit ad illorum inopiam: ut et illorum abundantia vestrae inopiae supplementum fiat. 4. Adhuc audeo dicere in utroque vestrum diversa Johannis et Domini forma consistit (V. Vit. c. 39. n. 2): Johannis in deserto clamantis, et Domini in templo docentis. Et unus vestrum in servitutem ministerii vocatus est, alter in monachi libertatem. Sed utrique in unum Dei regnum et gloriam convocati, et ambo liberi, quia ambo sub gratia; et ambo servi, quia ambo sub lege fidei. Ambo liberi peccato, et ambo servi justitiae, et ambo in jejuniis Domino diem sapitis, et ambo in epulis sinceritatis Domino gratias agitis, qui dat escam omni carni, et dat escam vivam esurientibus veram justitiam. Unus vestrum audivit, ut dicat: Introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. Et alter ab eodem propheta didicit dicere: Singulariter sum ego, donec transeam. 5. Ergo quia sic electi estis et dilecti Domino, ut alter alterius onera portetis; et caritate perfecta, qua invicem vos pascitis, sustinetis, instruitis, locupletatis, adimpletis legem Christi, orate pro nobis; conserite validas orationum manus, ut superetis multitudinem peccatorum nostrorum. Ob hoc enim misericors et miserator Dominus peccatoribus suis sanctorum notitiam caritatemque procurat et donat, ut etiam inexcusabiles reos praepotens advocatio meritis damnationis absolvat. Maneatis in regno Domini (quod intra vos fecit esse per inhabitantem in vobis arrhabonem Spiritus sancti in quo clamatis, Abba, Pater ) benedicti Domino filii pietatis, et pacis, et luminis. EPISTOLA XXVII. Laetatur receptis de Severo nuntiis: purgat se ei de abductis hominibus: ejusdem laudes exsequitur summa caritate ac sui submissione.
SEVERO fratri unanimo, venerabili et semper desiderantissimo, PAULINUS. 1. Benedicam Dominum in omni tempore, non obliviscar retributiones ejus, quia non secundum peccata nostra tribuit nobis, qui assiduis et numerosis de tua 169 unanimitate solatiis satiat desiderium nostrum; nam in paucis diebus reditum ad nos sanctorum fratrum et unanimorum communium, Posthumiani et Theridi (V. carm. 22, v. 381, et Vit. c. 33, n,1), adventus aliorum fratrum Virini et Soriani consecutus est. Ita nobis uno propemodum in tempore plurima gaudiorum messis obvenit, cum omnes ii quos pariter venisse memoravimus, litteris unanimitatis tuae dulciorem nobis praesentiae suae gratiam reddidissent. Exsultavit itaque in Domino spiritus noster, et dilatatum est os nostrum super inimicum nostrum, cui non dabatur dicere: Praevalui adversus eos; cum potius vota desideriorum nostrorum praevaluissent, ut exoptata de te, id est maxima animae nostrae cura, et judicia, et eloquia reciperemus.
2. Itaque, ut nihil invicem sicut praeceptum est, nisi amorem mutuum nobis debeamus; respondebo omnibus epistolis tuis: ac primum illi quam primo accepi, qua de ipsis, per quos scripseras, apud me expostulas, cur aut te solum reliquerim, aut illos tibi abduxerim. Sed recognosces, neutro me posse culpari; quia neque in te desiderando umquam modum feci, neque ullum tecum habui de eorum usurpatione certamen: alioquin ultro tibi de tuo jure cessissem, si prius tua fuisset possessio. Non enim a me alieni forent tecum manentes, qui totus es meus in Christo Domino, per quem sum invicem tuus: neque tantum cepissem gratiae in iis receptis quantum amisissem, si tibi praeripuissem quamlibet expetendos in salutari via comites. Nam mea quoque sententia dignissimum me judicarem qui a tua caritate vacuarer, si ullum bonum mihi quam tibi mallem. Verum ego cum illos inopinato Domini munere allapsos mihi tales comperissem, quales et tibi postea in brevi claruerunt, etiam invidebam mihi, cur in hac parte felicior te fuissem, ut tuo conspectu et consortio digniores ego potius obtinerem, vel prius agnovissem. Denique, ut quamprimum hac qua me beatum existimabam gratia te consorte gauderem, et praesentes increpui, quod se familiaritatis ac notitiae tuae expertes faterentur; neque quidquam studiosius mandavi proficiscentibus, quam ad conspectum tuum complexumque properarent, teque cognoscere omnibus in patria rebus et curis suis anteferrent, ut diutinum damnum sibi vel sero sarcirent. Et, gratias Domino, recipimus eos venientes in exsultatione, magnumque hujus, qua nobis in te prae ceteris expetendo credidissent, conscientiae gaudium, quasi benedictum et caeteris vitae suae fructibus altiorem de agro pleno 170 manipulum reportantes. Quas illi Deo primum, qui non solum satiasset, sed et superasset desiderium eorum, ut plura in te quam praesumserant invenirent bona? quas nobis, qui tantae illis acquisitionis fuissemus autores? quas sibimetipsis, quod nobis in suum lucrum paruissent, gratias agebant? 3. Ineffabile mihi est, quanta me voluptate perfuderint, cum referrent et actus et sermones tuos, et perfectum cor tuum caritatis divinae scientia, qua humilis et excelsus, pauper et dives, servus et liber, famulis conservus, fratribus servus, pauperibus dives in visceribus misericordiae, divitibus pauper in spiritu mansuetudinis, humilis virtute pietatis, arduus sublimitate virtutis, et servus Deo, liber mammonae, totum in te spirare Martinum, florere Clarum (V. not. 124), maturari Evangelium praedicabant. Impinguarunt omnino oleo laetitiae caput nostrum; propter hoc benedixerunt omnia interiora nostra Dominium duplici causa gratulationis: quod et tibi plurimum praestitisse nos intelligeremus de agnitione dilectissimorum, ut probasti, fratrum; et illos gratulari sibi de notitia et caritate tua, ut divino munere, videremus. Quantum illi praeterea inter opera et munera in te Dei admirati sunt etiam pueros tuos, qui in circuitu tuo sicut novellae olivarum virent: quibus te Deus noster idem fecit, quod ipse cunctis est, ut te et quasi dominum vereantur, et quasi patrem diligant. In hoc tamen sermone eorum, fatemur gemuisse nos ad infelicitatem nostram, quibus ab ejusmodi filiis sterilitatem graviora peccata fecissent: sed facti sumus quasi consolati, quia vicinum esse nobis tuae felicitatis bonum judicamus. 4. Verum ne longiore intervallo nostra iniquitas inter nos et te separet, totum hunc quo diebus et noctibus Deum mulces, sacrae pubis accinge delectum, ut adversum peccata nostra pro nobis aciem orationum dirigant et exorent, ut confirmet hoc Dominus quod operatus est nobis: id est, ut caritate tua, in qua nunc acquiescimus, et qua gloriamur, in illa die refrigeremur et gaudeamus. EPISTOLA XXVIII. 171 Victorem, per quem invicem litteras mittebant, Severo laudat, et quod serius remittatur excusat. Totam epistolam, sensibus et verbis sanctissimis texit, insertis emblematibus pulcherrimis de Christo ut igne, fundamento, janua, pane, etc. Et quia Severus aliquid Paulini operum postulaverat, ei duos libellos mittit, quorum alter erat tantopere a S. Hieronymo (Ep. 13 ad Paulin.) laudata Theodosii Defensio, quam intercidisse nemo non dolet: alter vero, natalitia carmina de S. Felice.
Sancto fratri et unanimo commilitioni SEVER PAULINUS. 1. Redit a me tibi Victor, ut redeat a te mihi: Victor commune pignus, et fidele contubernium, et solemne solatium nobis: Victor in te meus, et in me tuus: Victor epistolarum nostrarum veredarius pedes, aut veredus bipes; victor longissimarum viarum; bene idem dicendus simul et victor et victus; quia vincitur caritate, qua vincit vias duras et magnos labores, qui in sudore vultus sui edit panem suum, ut nos reficiat annuis inter utrumque discursibus, ferens indefessus ac referens commercia litterarum, quibus mutuam visitationem animis ac visceribus invicem nostris, tamquam vectigal officii debiti, pensitamus. Sit benedictus Domino puer Victor; neque illi spinas et tribulos sua terra parturiat, quia impiger est. Viae enim pigrorum spinis stratae sunt. Victor vero noster non dicit: Leo est in viis; quia ita simplex est ut ambulet confidens, fidelis et castus, ut non timeat a timore nocturno, et jaculo volante per diem. Propterea Dominus custodit illum in omnibus viis suis; et angelicis mandat excubiis, ne usquam offendat ad lapidem pedem suum; neque mordeat calcaneum ejus observans coluber in via, quem calceatis ad Evangelii cursum pedibus impune calcabit et conteret. Laudabo igitur et benedicam in Domino Victoris nostri pedes, et de his quoque pedibus audebo dicere: Quam speciosi pedes qui evangelizant mihi pacem de te, cum incolumitatem tuam, et pacem in te, cum fidem tuam nuntiant, per quam in te manet Christus pax nostra: qui et de nobis vel in nobis facit utraque unum; sive qua duo sumus in corde uno; sive qua utramque substantiam animae et corporis unum facimus, conflante nos Christo per ignem 172 Spiritus sui, de quo ait: Ignem veni mittere in terram; et quid vult bonus Dominus, nisi ut accendatur in nobis, et illuminet tenebras nostras, et peccata consumat? Quia Dominus Deus noster ignis consumens est. Tribuat hic mihi Dominus, ut et in me pro me fiat ignis consumens. Ardeat hoc igne cor meum in lumen aeternum mihi, ne eodem ardeat anima mea in poenam perennem. In hoc enim igne revelabitur dies Domini, et uniuscujusque nostrum opus quale sit, ignis probabit.
2. Oremus hunc Dominum, ut doceat nos facere voluntates suas, et spiritus ejus bonus deducat nos in viam rectam, ne labor noster inveniatur ligna, fenum, stipula; sed potius argentum, aurum, lapides pretiosi et vivi inveniamur in muris Hierusalem illius coelestis et liberae, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Hujus enim civitatis habitator in tribus unus ostenditur; unde dicitur civitas Regis magni, civitas Dei nostri, civitas Domini virtutum: quam ipse Dominus, ut scriptum est, fundavit in aeternum: cujus quidem civitatis non solum fundamentum, sed et turris et porta factus est Christus. Fundamentum enim, inquit, nemo potest aliud ponere quam eum qui est nobis turris fortitudinis a facie inimici: qui dicit: Ego sum janua ovium: nemo potest venire ad Patrem nisi per me. Si igitur in hoc domus et mens nostra fundetur, et digna tanto fundamento superaedificetur operatio; erit nobis in aditum civitatis suae porta ipse qui reget nos in saecula, et in loco pascuae collocabit nos, quos jam per aquam refectionis sibi genuit, et nutrit epulis salutaribus in eam mensam, quam praeparavit nobis adversus eos qui tribulant nos. De qua dicit: Beatus qui manducabit panem in regno Dei: quia Christus idem et regnum et panis est quo nos saginamur, et serpens tabescit; cujus fames et poena est cibus vitae nostrae Christus Jesus, qui factus est nobis in escam, ut eo pane viventes, et secundum eum ambulantes, possimus juxta Apostolum dicere: Nostra autem conver satio in coelis est. Cum enim quae sursum sunt sapimus et quaerimus, terreni esse desinimus, ut jam non simus esca serpentis, qui vicissim datus est in escam populis Aethiopum, ut ab his edatur quos EDIT. Quod nobis e contrario salutare est, qui Christum edimus, et absorbemur a Christo, qui absorbet mortale nostrum, quia vita est, ut induat nos immortalitate, et conformes imagini suae faciat, qui dedit nobis potestatem super omnem virtutem inimici 173 impune calcandi per eamdem gratiam, qua dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine ejus, quod est supra omne nomen. In hoc habitemus, quia ipse etiam civitas est quae non potest abscondi, quia super montem posita, et cujus fundamenta sunt in montibus sanctis. Hanc civitatem ipse fundavit Altissimus, sicut scriptum est quia Sapientia sibi aedificavit domum. Haec est domus illa non manufacta, in qua si habitemus iis operibus, quibus cives sanctorum fieri mereamur, non ardebit opus nostrum; et ignis ille sapiens transeuntes nos per examen suum, non severo ardore ambiet puniendos; sed ut commendatos suscipiens, blando lambet attactu , ut possimus dicere: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. 3. Sed ut eodem nomine quo inchoata est epistola terminetur, ad Victorem nostrum recurram, pro quo excusationem debeo. Quod ad te tardius pacto redit, ne imputes pedibus ejus, qui non pigritiae vitio, sed obedientiae studio apud nos diutius restiterunt. Reputa tamen tempus, non quo dimissum eum indicasti, sed quo misisti; et videbis de placita inter nos retinendi Victoris vicissitudine stare rationem mihi. Non enim ad hiemem apud nos, ut scripseras, exigendam adfuit; sed ut asseruit, de Narbonensi, ubi fratri Posthumiano occurrerat, remissus ad te, tunc a te iterum profectus est, cum ad me directus pervenire potuisset. Jam igitur hieme decedente susceptum, necesse habui vernis mensibus detinere: et quia breve spatium videbatur, quod illico solemnitas Paschalis concluderet, cum et infirmissimus per idem tempus fuissem, ut ad rescribendi negotium non valerem, apposui de diebus aestivis moras ejus, ut compensarem tecum, si tantum in eo tui temporis usurparem, quantum tu in eodem occupaveras de diebus hibernis: unde concedam, si autumno pervenerit ad unanimitatem tuam, ut hiemem rursus impendat tibi; quia vides ita placito Domini procuratum, ut tempora communis unanimi, quae nobis mutua cesseramus, salva fide pacti, majori istius commodo mutarentur: nunc enim apte conversum est ut verius fieret, quod contra meritum indulgens mihi, et tibi detrahens, scripseras. Tu enim vere spiritu fervens salubrius eum in tempore frigoris ignito fidei tuae fovebis calore; at ego frigidus ad aestivam illi stationem aptior ero. 4. Sed utinam vel frigidus magis quam tepidus essem, nec Domino meo vomitum 174 facerem, et proximi mei aestum levarem! nunc vero fastidium potius de satietate mei facio utentibus tempore incolatus mei, nec algentibus, necaestuantibus necessarius, modicae fidei tepore revomendus ab his qui saporem societatis meae spe dulcedinis spiritalis gustare tentaverint. Quo magis miror vel concupiscentiam tuam in desiderandis, vel patientiam in perferendis meptiarum mearum molestiis. Sed utinam mihi tam nullum de multiloquio peccatum accedat, quam tibi magna merces de tam infatigabili caritate cumulatur. Tamquam enim non defatigatus, sed potius et refectus tantis antehac per Victorem nostrum numero et copia voluminibus, iterum postulasti per eumdem librigerum, ut tibi pluribus, si possim, scriptis essem molestior. 5. Praeterea autem jussisti, nimium opulenter tibi de paupere tuo blandiens, ut quae te de annalibus non unius gentis, sed generis humani fugurent, ego videlicet quasi peritior edocerem: sed sibi imputet famem, qui pauperis amici forem (V. carm. 24, v. 613, et ep. 32, n. 12.) pulsat, et promptuarium inane scrutatur. Numquam enim in haec investiganda et colligenda mihi contentum studium fuit. Nam etiam in tempore veteri, quo videbar legere nec legenda, ab historicis scriptoribus peregrinatus sum. Attamen nunc operis tui curam gerens, quo te pro utilitate fidei nostrae inspiciendis et conferendis praeteritorum temporum rationibus occupatum indicasti, quod de me non habui, de fratris unanimi opulentiore thesauro petivi; et ipsam adnotationem, quam commonitorii vice miseras litteris meis inditam, direxi ad Ruffinum presbyterum, sanctae Melani spiritali in via comitem, vere sanctum et pie doctum, et ob hoc intima mihi affectione conjunctum. Si ille has, quae merito te permovent, de annorum sive regnorum non congruente calculo, hiantis historiae causas non ediderit; qui et scholasticis et sanitaribus literis (id est, humanioribus et sacris litteris. V. ep. 44, n. 1) Graece juxta ac Latine dives est, vereor ne apud alium in his regionibus frustra requiramus. Quod si praesumtioni de se meae satisfecerit, prima occasione, si Dominus faverit, transmittam unanimitati tuae utcumque mihi super hac ratione rescripserit. 6. Interim, ut aliquid de praeceptis tuis facerem, misi ex his, quae metuo ne inertiae potius vel imprudentiae meae testimonia sint, quam supernae ministrationis insignia; aut certe vel humanae documenta sapientiae: misi tamen tibi, id est commisi meo pectori 175 meas nugas, non ut sensus tuos polluant tenebrae meae, sed ut tuis sensibus diluantur. Nugas autem meas de verbis ac sententiis meis dixi: ceterum materia sancta, et tuo potius ingenio eloquioque digna; etsi meis sermonibus velut atro habitu vestiatur, speciem tamen divini luminis, interni decoris, quamquam in egenae supellectilis vilitate custodit. Habes ergo libellos a me duos, unum versibus natalitium de mea solemni ad Dominaedium meum cantilena, cui corpore ac spiritu quotidie, lingua autem quotannis pensito dulcissimum voluntariae servitutis tributum, in die festo consecrationis ejus immolans Christo hostiam laudis, et reddens Altissimo vota mea. Alius libellus ex his est quos ad benedictum, id est, Christianum virum, amicum meum Endelechium (V. not. 125) scripsisse videor, non tamen edidisse convincar. Is enim mihi autor hujus in Domino opusculi fuit, sicut ipsius epistola, quae libello meo pro themate praescribitur, docet. Fateor autem idcirco me libenter hunc ab amico laborem recepisse, ut in Theodosio (V. not. 126) non tam imperatorem, quam Christi servum; non dominandi superbia, sed humilitate famulandi potentem; nec regno, sed fide principem, praedicarem. EPISTOLA XXIX. Pallia e pilis camelorum recte sibi ut poenitentia egenti a Severo missa interpretatur. Eidem ut innocenti tunicam mittit de agnorum vellere acceptam a Melania, cujus laudes fuse exsequitur.
SEVERO fratri unanimo PAULINUS. 1. Immoderatam, ut arguimus, in litteris vestris onus nostrum loquentibus, caritatem, apta atque moderata ad utilitatem nostram munerum gratia temperastis: necessario enim peccatoribus et precatu deplorationis, et habitu indigentibus, pallia camelorum pilis texta misistis; quae nos in conspectu Altissimi stratos utilibus stimulis admonerent, dum asperitate setarum compungimur (V. not. 127), et peccatorum nostrorum horrore compungi, atque intus spiritu conteri, dum extrinsecus terunt habitu. Multa praeterea in eorum usu, de veterum recordatione sanctorum, conformandae fidei emolumenta referuntur. Veniunt in mentem translatus 176 Elias et praemissus Johannes: quorum alterum hispida setis zona cingebat, alterum pili, ut scriptum est, camelorum hirto tegmine vestiebant. Reminiscimur etiam David et omnis mansuetudinis ejus, qua contritum cor et humiliatum Deo sacrificans induebat se cilicio; et operiebat in jejunio animam suam, ut eam spiritali saturitate contegeret. Unde discimus vestimentum animae illud esse jejunium, quo ab omnibus lege divina vetitis abstinemus. Id enim et de primorum patrum dispoliatione cognoscimus, qui postquam ab interdicto cibo destiterant jejunare, nudati sunt. Sed et propheta ipse nos docet quali jejunio animam suam a confusionis nuditate munierit, cum ait Domino: Ab omni via mala prohibui pedem meum, ut custodiam verbum tuum.
2. Ex hoc eodem muneris vestri lanicio et illa nobis de Evangelio camelus ingeritur, quae facilius per foramem acus transit, quam dives in regnum coelorum . Ex quo nostras divitias quae nunc in peccatis tantum manent, cogitantes, quia similes divinis illis viris virtutes affectare non possumus, illius saltem nobis gratiam publicani cupimus provenire, qui in corde detrito semetipsum accusans Deo, et pectus afflictum crebra manu tundens, et oculos conscientiae pudore depressos in coelum levare non audens, iniquitate illa vitiorum dorso cameli aemula, ita se in humilitatem debitam strinxit, et resipiscentis animae complanatione direxit, ut se foramini acus, hoc est, viae verbi vel crucis, quae arcto tramite ducit ad vitam , divinarum aurium penetrator insereret. Oratio enim, inquit, humiliantis se, nubes penetrat: quo contra ille jactantiae suae spiritu dives Pharisaeus, qui imputatione operum debitorum, quia ex lege operandi debitor erat, tamen quasi voluntaria fecisset supra debitum, praedicator sui, accusator alieni, qui conveniret magis Deum quam rogaret, intrare non potuit: quia subsarcinatos arcta non capiunt. Nec poterat eo recipi lata jactantia, quo se humilitas angusta collegit, et angusto angustior contriti cordis exilitate penetravit. 3. Interveniant orationes tuae, ut animam meam multa corruptione discissam, et spinis meorum sensuum temere consertam, Dominicae crucis acus inserto verbi salutaris filo sarciat. Fidem enim et verbum crucis Christi hanc arbitror acum, qua vitae nostrae habitus innovatur, mens nostra compungitur, 177 nosque ipsi Deo per interventum ipsius Mediatoris adfuimus. In eodem est et foramen illud, quia per ipsum et in ipso ad vitam via illa multis desiderabilis, paucis penetrabilis; per quam facilius ingreditur humiliata iniquitas, quam superba justitia. Quo majorem vobis ut medicis spiritalibus debemus gratiam, qui etiam carnalia nobis munera spiritali utilitate confertis; ut haec pallia nobis ad stimulum orationis et habitum humilitatis, tamquam sterili illi ficulneae cophinum stercoris miseritis. In quo mihi videtur aeterna piae humilitatis utilitas indicari, quae sterilem fecundat animam, ne per vacuam arrogantiae speciem sibi juxta illum Pharisaeum placens velut arbor infelix frugibus, inutili fronde luxuriet. Quam bonum autem et utile ad culturam salutis hujusmodi stercus sit, docemur in beato Job, qui postquam sedit in stercore, tentari destitit. Consumserat enim tentatoris invidiam humilitate perfecta, quae facilius surgere quam dejici potest. Quia in fimo sedens, unde cadat non habet; sed habet unde consurgat, per eum qui suscitat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem, et in stercora redigit superbos, quia omnis, ut scriptum est, superbus immundus coram Deo: et ideo justior apud Deum ille accusator iniquitatis suae, quam ille justitiae praedicator. Ille laudando se accusavit, hic accusando defendit. 4. Et ideo nihil nobis de nostris operibus blandientes, semper in manus ejus commendemus spiritum nostrum, quoniam apud ipsum est fons vitae. Ab illo intellectum itineris nostri petamus, quoniam a Domino gressus hominis diriguntur. Sed et si potuerimus mandata ejus per ipsius opem facere, necesse habemus sic quoque inutilitatem nostram fateri: quia imputare non possumus debitam servitutem, si tantum praecepta faciamus. Inutilis enim et nequam servus est, qui nihil ad necessitatem debiti muneris voluntario addit affectu, non habiturus unde praemium speret, si tantum conditionis officia dependerit. Quamobrem etiam mandata complentes, ut saepe tibi scribo, timeamus, semper dicentes Domino: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Poterit nos vel humilitas confessionis asserere quasi modestos apud bonum Dominum, quos commendare non poterit ut ignavos strenuae servitutis utilitas. Nam et Ninivitae probant quantum apud divinam clementiam peccatori remedium sit, ut sibi ipse non parcat; quandoquidem suffragio poenitentiae reconciliati Deo, meruerunt denuntiatum evadere excidium: quia se spontaneis 178 luctibus cruciando, divinam sententiam praevenerunt sua. 5. Nos vero neque verbis neque rebus digna pensantes, unica tamen facultate nobis caritatis, qua vobis sola pares sumus, misimus tunicam, quam ab usu meo, ut de stercoris vilitate collectum pannum dignare suscipere: nam vel hoc innocentiae tuae congruit, quod de tenero agnorum vellere contexta blanditur attactibus. Addo autem adhuc pretio ejus et gratiae, quod quo dignior probetur usu tuo, de sanctae et illustris in sanctis Dei feminae Melanii benedictione mihi pignus est. Unde te dignior visa est, cujus fides illi magis quam noster sanguis propinquat. Fateor tamen ausum me, ut eam, quamvis illico ut acceperam tibi destinatam, meo tamen vestitu initiando praeterirem; sciens magis me tibi hac injuria praestiturum, quam si te intemerata novitate illius honorassem: simul ut mihi benedictionem quasi de tua jam veste praecerperem; ut jactare possim vestimenti tui me esse participem, qui propitio Deo futuram usus tui tunicam, quasi fuisset, induerem. 6. Addidit autem Dominus hanc gratiam de muneribus et litteris tuis, ut ad eos potissimum dies nobis frater Victor occurreret, quibus sanctam ipsam ex Hierusalem post quinque lustra remeantem excepimus. (At quam tamdem feminam) si feminam dici licet, tam viriliter Christianam. Quid hoc loco faciam? Vetat fastidii intolerabilis metus voluminibus adhuc addere; sed personae dignitas, immo Dei gratia postulare videtur ut commemorationem tantae animae praegressus non raptim omittam, sed paulisper ad eam tibi narrandam, velut navigantes, si aliquem in littore locum spectabilem videant, non praetervehuntur, sed contractis paululum velis, aut remigio pendente pascunt oculos intuendi mora; ita sermonis mei cursum detorqueam, quo etiam illustri illi materia et eloquentia libro tuo vicem aliquam videar reddere, si feminam inferiorem sexu, virtutibus Martini Christo militantem prosequar, quae consulibus avis nobilis, nobiliorem se contemtu corporeae nobilitatis dedit. 7. Opinor autem et hoc ad cumulum divinae gratiae pertinere, quod sanctitatem laudandam de laudibus generis praedicare ordior. Sed hunc ordinem non a rhetoricis institutis magis, quam de evangelicis exemplis usurpari doctissimus Lucas mihi testis est, qui Baptistae beati meritum ab originis claritate detexit: et ne tantum historiae gratia eum commemorasse existimes nobilem Dominici praecursoris parentem, veneranda priscae 179 nobilitatis insignia, et suum cuique stemma connectit, dicens sacerdotem Zachariam de vice Abia. Credo ut ex eo ipso dignitatem meriti ejus ostenderet, adjiciens nomen ex infulis, quod proculdubio in Hebraeis esset insigne, de cujus vice honoratum sortitus sacerdotium fungeretur. Denique addit: Et uxor illius de filiabus Aaron.. Vides evangelistam de commemoratione natalium sancti (V. not. 128), dictionem fecisse meritorum; ut iis quos erat de propriis meritis praedicaturus, nomina avita praeferret: et uxor, inquit, illi erat de filiabus Aaron. Auxit meritum sacerdotis commemorata nobilitate conjugii; et laudaturus vitam, genus ante laudavit, ut venerabilior existeret, qui sanctis parentibus responderet sanctitate ingenita, quasi quadam justitiae hereditate: qui illud principale in sacerdotibus nomen Aaron, et honoris in munere, et generis in uxore successor referret: atque illa, quae concors in itinere jugum veritatis cum marito trahebat ad pariendum eligenda per angelum, de quo scriptum est: Ecce mittam angelum ante faciem tuam, dignior et viro sacerdote, et filio prophetis praeferendo existeret, quam divinis idoneam dotibus, non solum vita justitiae, sed et familiae praerogativa fecisset. Sed et ipsius Domini ortum, praeter illum a fonte divino fluentem, etiam istum quo Filius hominis esse dignatus est, evangelistae duo numeratis ab initio majoribus ordiuntur, diversam utroque scriptore corporei sanguinis venam pari fide et dignitate referente: quia dignum erat ut Unigenitus Dei, et primogenitus totius creaturae, atque universi corporis caput, etiam in generis corporei dignitate primatum teneret. Ut unus in coelo Dei Filius ante secula ineffabili natus exordio, etiam in terris illustrium titulorum sibi apices vindicaret, regum pariter et sacerdotum (ut duo testantur autores) clara progenies. Quam ob rem non videbimur aliena potius quam nostra uti regula, terrenam quoque nobilitatem in supradicta Dei famula praedicantes: qua perspicuum sit id quoque ad operis sui gloriam Dominum contulisse, quo magis confunderetur iste mundus, qui talibus titulis gloriatur, ut quo vanitas hominum ad contemtum Dei utitur, ista potius ad contemtum mundi uteretur: simul ut major salutaris exempli proderetur autoritas humiliandis superborum oculis, mulier celsiore gradu ad humilitatis cultum ob amorem Christi dejecta sublimiter ; ut viros desides in infirmo sexu fortis argueret, arrogantes in sexu utroque personas pauperata dives, et nobilis humiliata confunderet. 8. 180 Igitur Marcellino consule avo (V. n. 129), de ambitu generis et opum luxu, in teneris adhuc annis nuptias passa, et brevi mater, sed ea felicitate mortalium non longum (id est diu. V. carm, 32, v. 593) potita est, ne diu terrena diligeret. Nam praeter alias orbitates quas irrito in fetibus abortivis labore adhuc marito participe deflevit, ita crevit aerumnis ut duos filios et maritum intra anni tempus amitteret; unico tantum sibi parvulo ad memoriam potius quam ad compensationem affectuum derelicto. Sed et de malorum nostrorum seminibus, causas bonorum coelestium nobis Domino providente, pietatem divinam per humanae pietatis damna concepit. Misera facta est, ut efficeretur beata. Percussa est, ut sanaretur: Quoniam ego percutiam, et ego sanabo, dicit Dominus. Tanta est enim summi Patris pietas, ut etiam ira ejus ex misericordia sit, et ideo castiget ut parcat. Denique beatus Apostolus ideo caecatus est, ut illuminaretur; cecidit persecutor, ut apostolus surgeret; in itinere iter reperit, et in impietatis via viam pacis agnovit. Sic ergo bonus Dominus in omni tempore iisdem circa nos quoque minimos suae pietatis impendiis usque adhuc; ut ipse testatus est, opera Patris operans, sanctam quoque istam, non quia infidelem haberet, sed ut perfectam redderet, paterna pietate corripiens, in misericordia verberavit tentationibus, ut patientia coronaret: flagellat enim omnem filium quem recipit. Itaque luctuoso ambitu trium funerum comes, vidua pariter et orbata, Romam venit cum unico suo incentore potius quam consolatore lacrymarum; sive infans ante sui sensum mala sentiens, jam saperet alienam lugere mortem, qui adhuc vitam suam nosse nesciret: sive ignara male securus infantia, miserabili ludo inter matris lamenta rideret. 9. His edocta documentis, non fidere seculo fragili, et spem tantum in Deo ponere, quem solum amittere inviti non possumus, salutarem sibi filioque scientiam induit; ut parvulum suum negligendo diligeret, et dimittendo retineret, firmius habitura absentem quem Domino commendasset, quam complexura praesentem si sibi credidisset. Imitata est, conditione qua potuit, Annae sterilis fidele votum: nam et istam damnosa fecunditas sterili proximam fecerat; et talis effici post evacuatam fecunditatem timens, qualis illa fuerat ante promeritam fecunditatem, diversum Deo munus simili dedicavit affectu. Ista de parto pignore, illa de concipiendo sollicita. Illa ut mater esse inciperet, haec 181 ne esse desineret. Quod si ideo dissimile judicatur, quia non hujus ita ut illius filius in templo depositus serviat Domino, qui et opibus seculi utatur et honoribus; tamen e diverso compensatione pietatis et fidei videtur aequari: quia haec idem de semetipsa persolverit Domino, quod gloriosa Anna de filio. Illi enim votivus Samuel in plures partus postea repensatus est; huic unicus suus summa partuum, finis luctuum fuit. Illam mandato primogenito in statione templi, et alia domi pignora, et ipsius quamquam sacrati filii, non longinqua tamen discretio (id est distantia. V. epist. 20, n. 1), solemnisque ad templum recurrendo visitatio consolabantur: ista, ut unicum suum a pectore suo abscidit, et in sinum Christi jactavit, ut eum ipse Dominus enutriret, nihil postea illi suae sollicitudinis dedit, diffidentiae peccatum judicans, si quem Christo commiserat, ipsa curasset. Quanta autem hoc fide fecerit, hinc perspici licet, quod in magna licet potentissimorum et clarorum propinquorum Romae copia, nemini parvulum suum verbo, ut dici solet, alendum, erudiendum, tuendum mandare dignata est. Tam certa fuit a Christo esse susceptum, et ideo meruit obtinere, quia frui noluit: et nunc revisere meruit per ejus fidei pietatem, qua semel relictum in Deo non desideraverat in hoc seculo. Itaque fecit illi magna qui potens est, majora praesumto donare credentibus. Ita huic ut filium et in hoc loco videret adjecit, sicut Salomoni, quia sapientiam petere elegisset, etiam ceteras opes quas non poposcerat, ob hoc ipsum quia non desideraverat, contulit. Remuneratus intellectum (V. ep. 26, num. 2) bonum, quo infimis summa praetulerat, minora majoribus superfudit. Ita ille meruit possessor omnium opum fieri, qui esse summarum petitor elegerat. Quo quidem omnes exemplo admonemur sapere, cum docemur eligere. Minora enim majoribus, et summis infima bona, id est, terrena coelestibus anteponentes: in poenam stultae cupiditatis, omni carebimus summo simul atque infimo bono; et illa juste non accepturi, quae non desideraverimus; et istis merito defraudandi, quorum amore noxio potiora neglexerimus. Sic et pater Abraham recepit oblatum Deo unicum, quia prompte obtulit postulatum. Suffecit Domino sacrificium pietatis in corde perfectum, et ob hoc interposita angeli manu jam vibrantem dexteram percussuri patris excipiens, subjecit victimae ovem subito praeparatam, ut nec Deo deforet hostia, nec patri filius. Simul ut mysterium in Christo complendum, quatenus 182 imagini licebat, in Isaac exercitum, in ariete formaretur; cum et agnus ille ad formam Salvatoris in Aegypto postea immolandus, jam in sui generis pecore praetenderetur, hoc est, in eo ariete qui pro Isaac occurrit in victimam, ut pro Christo in figuram praecurreret. Itaque aries illi inventus est, cui non debebatur summa mysterii: sed ille occisus est, cui reservabatur perfectio sacramenti. 10. Multa illi et in ipsius hujus militiae rudimentis adversus draconem invidum fuere certamina: non enim passa est lividi hostis invidia facili illam et pacato abire digressu; sed tota nobilium propinquorum potentia ad retinendum armata, propositum impedire, et eunti obstare conatus est. Sed illa ultra virtutem tentationum jam confortata, et corporea et pietatis vincula, et navem cunctis flentibus laeta solvit: constanterque congressa fluctibus maris, ne tantum seculi fluctus vinceret, navigavit; et simul seculum orbemque commutans, urbem Hierusalem spiritali dono, in qua a corpore peregrinaretur, elegit, exsul civium, et civis effecta sanctorum. Prudenter et sancte in ista voluit servire quae servit, ut in illa possit regnare quae libera est. 11. De multis tamen in illa virtutibus Dei unam saltem, de qua ejus omnia aestimentur opera, praedicabo. Tempore illo Valentis, quando Ecclesiam Dei vivi furor Arianorum rege ipso impietatis satellite persequebatur, haec erat princeps vel particeps cunctis pro fide instantibus. Haec fugatos recipiebat, aut apprehensos comitabatur: sed cum eos recepisset in latebram, qui propter insignem fidem, majore et haereticorum odio infestabantur, et occultantium detegebantur invidia, gravi tunc seditione diabolicis facibus inflammata, quasi contra legem publicam contumax protrahi ac pati jussa est, quae illos manebant, nisi prodere maluisset. Processit impavide cupida passionis, et injuria publicationis exsultans, quamvis non exspectasset trahi, tracturos antevolans ad judicem: qui confusus veneratione praesentis, non exsecutus est infidelitatis iram, dum fidei miratur audaciam. Eadem tempestate per triduum quinque millia monachorum latentium panibus suis pavit, ut per ejus manum iterum Dominus Jesus pristinum numerum in deserto pasceret, tanto quidem tunc impensiore clementia, quanto minore licentia fovebantur occulti, quam illi quondam, qui ad Dominum voluntarie in libertate et pace convenerant. Sed haec nec timida 183 deprehendi, interdictum secura praebebat officium; nec volens gloria operationis (id est eleemosynae. V. not. 91) agnosci, tamen operis magnitudine prodebatur: totidem apud homines testimoniis gloriosa, quot pastis Deo conscia. Quid haec meriti habeant aestimemus? Cum in historia Regnorum ille celebretur, qui absconditos ab ira aeque impii regis centum viros Dei pavit, dubitandum est, hanc in opere simili saepe millies hunc numerum supergressam fructum fecisse centesimum. 12. Reliqua nunc ejus negotia ac tempora transilibo , et hoc ipsum quo remeans navigavit, ut cursum ipsius aemuler, transfretabo, quo citius sermonem meum in ejus ad nos adventu exponendo determinem, in quo magnae Dei gratiae spectator fui. Neapolim urbem brevi spatio a Nolana, qua degimus, civitate distinctam ( id est distantem) advecta est, ubi filiorum nepotumque occursu excepta, mox Nolam ad humilitatis nostrae hospitium festinavit: quo nobis advenit ambitioso ditissimorum pignorum vallata comitatu. Vidimus gloriam Domini in illo matris et filiorum itinere quidem uno, sed longe dispari cultu; macro illam et viliore asellis burico (V. not. 130) sedentem tota hujus seculi pompa, qua honorati et opulenti poterant circumflui senatores prosequebantur, carrucis nutantibus, phaleratis equis, auratis pilentis, et carpentis pluribus, gemente Appia ( id est via Appia) atque fulgente: sed splendoribus vanitatis praelucebat Christianae humilitatis gratia. Admirabantur divites pauperem sanctam: at illos nostra pauperies ridebat. Vidimus dignam Deo hujus mundi confusionem, purpuream, sericam, auratamque supellectilem pannis veteribus et nigris servientem. Benediximus Dominum, qui humiles et excelsos facit sapientes, esurientes implet bonis, et divites dimittit inanes. In istis tamen divitibus eadem die de maternis bonis pauperem spiritum stupebamus, qui magis sancta matris inopia quam sua visibili abundantia gloriabantur. Idipsum autem gloria Domini videbatur operari, quod egenulae nostrae divitias in ejus filiis intuebamur; ut jam hinc fructum fidei suae caperet, cum victoriam suam de hujus seculi vanitate ipsa despectaret, cominus videns omnia quae propter Christum reliquerat, et contemnere perseverarat. Illi sericati, et pro suo quisque sexu toga aut stola soliti splendere filii, crassam illam velut spartei staminis tunicam; et vile palliolum gaudebant manu tangere, 184 et vestimenta sua velleribus, auro, arte pretiosa, pedibus ejus substernere, pannisque conterere gestiebant; expiari se a divitiarum suarum contagio judicantes, si quam de vilissimo ejus habitu, aut vestigio sordem colligere mererentur. 13. Tugurium vero nostrum, quod a terra suspensum coenaculo, una porticu cellulis hospitalibus interposita, longius tenditur, quasi dilatatum gratia Domini non solum sanctis, qui illam plurimi comitabantur, sed etiam divitum illorum catervis non incapaces angustias praebuit: in quo personis puerorum ac virginum choris vicina Dominaedii nostri Felicis culmina resultabant. Neque e diverso habitationis ejusdem, dissoni licet proposito, hospites obstrepebant; sed et in illis religiosa modestia imitabatur nostrae silentium disciplinae; ut si dissimularent concinere vigilantibus, pigro ventre sopiti, tamen non auderent piis vocibus dissonare, fideli timore compositi: quo placitis psallentium vocibus compresso secularium turbarum tumultu, etiam taciti concinebant. Verum ut ad perfectam Domini columbam recurram, scito nunc istam tantam in sexu infirmitatis virtutem Dei, cui refectio in jejunio, requies in oratione, panis in verbo, habitus in panno, lectus in sagulo et centone, durus in terra fit mollis in littera, qua rigidi cubilis injuriam mitigat lectionis voluptas; et sanctae animae in Domino vigilare, requiescere est. Hanc ergo filia Sion hactenus habuit et desiderat, nunc filia Babylonis (id est Roma. V. epist. 47, n. 1, et not. 131) habet et admiratur: quia jam et ipsa urbs in pluribus filia Sion est, quam filia Babylonis; et ideo miratur in humilitatis obscuro et veritatis luce viventem, et fidei incitamenta divitibus, angustiarum solatia pauperibus ministrantem; quamquam illa quietis et latebrae suae apud Hierusalem in Romanis modo turbis aestuans, clamet: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est. Ideone dilata sum, ut nunc habitarem cum habitantibus Cedar? Hoc enim nomine apud Hebraeos, ut comperi, significatur obscuritas. Quare ita illi gratulandum de memoratis virtutibus puto, ut de praesenti sede timeatur, ut tam insignis anima plus Romae conferat quam de Roma trahat: et sic sedeat super flumina Babylonis, ut recordetur Sion; et organo corporis sui suspenso ab inimicae omnibus Babylonis insidiis et illecebris, in sui propositi tenore, velut in salicibus genuino semper humore viventibus constituta 185 virere non desinat; et permanente fidei constantia, virtutisque gratia, folium ejus non defluat: ut sicut vita ejus in itinere adspectatur, ita et laus in exitu canatur. 14. Non tuli, frater, ut te ista nesciret. Ut gratiam in te Dei plenius nosceret, tuo te illi magis quam meo sermone patefeci. Martinum enim nostrum illi studiosissimae talium historiarum ipse recitavi (V. not. 132). Quo genere te et venerabili episcopo atque doctissimo Nicetae (V. not. 133), qui ex Dacia Romanis merito admirandus advenerat, et plurimis Dei sanctis in veritate non magis tui praedicator quam mei jactans, revelavi. Gloria enim mihi est diligi te et amari, quem famulum veritatis consona linguae vita testatur. Det nobis in illa die misericordiam Dominus a Domino, per hanc gratiam cujus ipse autor est; ut sicut nunc in visceribus caritatis tuae refrigeramur, ita ab ignibus meritis in tuae sortis digito regrigeremur. Spero enim habebimus, indulgente Domino, ut amantissimi tui, de justitia tua suffragium, etsi indigni coronae non audeamus sperare consortium. EPISTOLA XXX Imaginem Paulini Severus postulaverat. Castigata illius immoderata benevolentia, occasione ejusmodi petitionis, quam ingeniose eludit, de homine interiore atque exteriore disputat.
Sancto fratri et unanimo SEVERO PAULINUS. 1. Beato Apostolo dictum est: Multae litterae te ad insaniam perduxerunt. In quo illorum vera insania apparet, quibus sapientia Dei, quam Paulus loquebatur, stultitia erat: quia vacui fide veritatis intelligere non merebantur sapientiam Dei Christum. At ego quamvis propitio Christo ab illorum persona discrepem, quorum infidelitati insanire ille sanitatis magister (S. Paulus V. ep. 30, n. 5) videbatur: tamen unanimitatis licentia, quae mihi tecum de unanimitate fidei est arctior, usurpabo verbi, non animi similitudinem, ut dicam: Severe, mi Severe, multa te caritas pene delirum facit, et circa me, non aetate, sed sensu parvulum tuum, tamquam avus circa serum nepotem, nimia pietate, quod tamen pace prudentiae tuae dixerim, stultus efficeris.
2. Quid enim tibi de illa petitione respondeam, qua imagines nostras pingi tibi mittique jussisti? Obsecro itaque per viscera caritatis, quae amoris veri solatia de inanibus formis petis? qualem cupis ut mittamus 186 imaginem tibi? terreni hominis, an coelestis? Scio quia tu illam incorruptibilem speciem concupiscis, quam in te Rex coelestis adamavit. Neque enim alia potest tibi a nobis necessaria esse, quam illa forma ad quam ipse formatus es, qua proximum juxta te diligas, nulloque te nobis excellere velis, ne quid inter nos inaequale videatur. Sed pauper ego, et dolens, quia adhuc terrenae imaginis squalore concretus sum, et plus de primo quam de secundo Adam carneis sensibus et terrenis actibus refero, quomodo tibi audebo me pingere, cum coelestis imaginem inficiari prober corruptione terrena? Utrimque me concludit pudor: erubesco pingere quod sum, non audeo pingere quod non sum: odi quod sum, et non sum quod amo. Sed quid mihi misero proderit odisse iniquitatem et amare virtutem, cum id potius agam quod odi, nec elaborem piger id potius agere quod amo? Ipse discors mei intestino bello distrahor, dum spiritus adversus carnem, et caro adversus spiritum dimicat; et lex corporis lege peccati legem mentis impugnat. Infelix ego! qui venenatum inimicae arboris gustum nec crucis ligno digessi: durat enim mihi illud ab Adam virus paternum, quo universitatem generis sui pater praevaricatus infecit: ut qui naturali bono oculos mentis apertos innocentiae et iniquitati clausos habebam, letalem prudentiam boni malique delectu, de infausto nemoris ( id est arboris, seu fructus) interdicti cibo caecatus pariter et male luminatus haurirem. 3. Atque utinam hoc saltem remedio crimen illicitae concupiscentiae diluissem, ut accepta per gustum nocentem boni et mali scientia, bonum potius elegissem! praesertim cum salutare consilium Dei suadentis audissem, ut aqua et igne, vita et morte propositis, ad aquam potius manum mitterem et vitae munus eligerem. Sed de insipientiae crimine mihi culpa crevit audaciae, quod cum et boni et mali electum accepissem, malui quod nocebat appetere. Quae ergo misero mihi suppetit venia peccati, cui ignorantiae excusatio non remansit? Agnovi bonum, et feci malum; cum aeque mihi liberum esset bonum facere, nisi utilitatem animae contemsissem vitio voluntatis: qua id quod non expediebat admisi, dum non tempero quod licebat. Propterea juste illos innocentiae oculos, quibus malum non videbam, perdidi; et istos invicem, quibus peccatum agnoscitur in poenam conscientiae, iniquitatis accepi. 187 4. Nam et vidisse primos generis humani parentes, et non vidisse, Scriptura declarat. Vidit enim mulier arborem quia bona ad manducandum, et grata erat oculis ad videndum. Vidit, inquit: ergo habebat oculos. Et quid deinde subtexit? Cum manducassent, inquit, aperti sunt oculi eorum. Ergo caeci fuerant? Unde advertimus? Quoniam non potest in eodem corpore simul convenire caecitas et visus oculorum. Sed certe est quoddam caecum in nobis etiam videntibus, et e contrario etiam in caecis videns. Propter quod arbitror illud a Domino esse dictum: In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Venit enim in hunc mundum quaerere quod perierat, et reluminare quod caecatum fuerat. Denique hujus medici egens homo in Propheta clamat: Illumina tenebras meas, Domine Etenim misericors et miserator Dominus, qui in tenebris caecitatis humanae lumen exortum est, ut erigeret elisos, solveret compeditos, illuminaret caecos; quomodo caecandis videntibus venerat? Atqui in Evangelio docemur illum multis caecis visum redonasse, nemini sustulisse. Sed sicut scriptum est in lege: Ego occidam, et ego vivere faciam: sicut etiam in Evangelio, quia ipse positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum; ita et illud est: In judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et videntes caeci fiant. Venit ergo Dominus ut vetera transirent, et nova orirentur. Et impletum est quod dixerat: Ego occidam, et ego vivere faciam: quia veterem nostrum hominem assumendo interfecit, affigens illum cruci, dispolians se carne traduxit principatus et potestates, libere triumphans eum in semetipso; et vivificavit novum ex resurrectione mortuorum, ascendens in altum, et collocans eum in coelestibus. 5. Sic ergo venit ut illuminarentur caeci, et caecarentur videntes: ut oculi nostri qui in transgressionem aperti fuerant, caecarentur; et vicissim qui caecati fuerant, aperirentur. Bene enim caecus sum, si non video peccatum; et bene oculatus, si cerno justitiam. Ora ergo, mi frater, ut utrumque in me operetur Dominus, caecet videntem meum, ne videam vanitatem; et illuminet non videntem, ut videam aequitates. Occidat in me veterem hominem cum actibus suis, ut reflorescat in Christo caro mea, et renovetur sicut aquilae juventus mea. Haec est enim mutatio dexterae Excelsi, cum immutabimur a nobis in illum hominem qui secundum Deum creatus est, cujus imago coelestis est: deponentes eum qui corrumpitur secundum 188 desideria erroris. Hujus imaginem in me, quaeso, Deus conterat, et ad nihilum redigat imaginem nostram, id est terrenam, in civitate circumstantiae; et instauret in nobis atque perficiat imaginem suam, in qua nos pingi non pudet, quam praeferentes vere dicamus: Defecit cor meum et caro mea, Deus cordis mei, et pars mea; Deus in secula. Cum enim bona commutatione, quae est homini a dextera Excelsi, defecerit cor meum et caro mea, id est actus voluntatis et fructus carnis meae, tum jam, ut a corporeis nexibus liber, et a meo corde purgatus dicere audeam: Deus cordis mei, et pars mea Deus in secula. Utinam compleatur in me verbum illud evangelici Symeonis, ut fiat mihi Christus in ruinam et in resurrectionem Ruina exteriori meo, et interiori resurrectio; ut cadat in me peccatum, quod anima cadente consistit; et exsurgat ille immortalis, qui cecidit exsurgente peccato. Exterioris enim status, interioris casus est: et ideo quando infirmatur exterior, qui intus est renovatur de die in diem. Quo genere perfectus magister (id est S. Paulus. V. ep. 23, n. 14) ait: Quando infirmor, tunc potens sum. 6. Gratias autem Domino, quod perenni magis et vivente pictura imagines nostras non in tabulis putribilibus, neque ceris liquentibus, sed in tabulis carnalibus cordis tui pinxit: ubi nos impressos et animae tuae conformatos, fidei, et gratiae unitate customens, non solum istic, sed etiam in aeterno seculo, individua semperque praesenti contemplatione conspicies. Hic etiam, si tantus amor est visibilia quoque captare solatia, poteris per magistras animi tui lineas vel imperitis aut ignorantibus nos dictare pictoribus, memoriam illis tuam, in qua nos habes pictos, velut imitanda de conspicuis assidentium vultibus ora proponens. Sed si forte ad intellectum verbi tui inscitior manus artis ( forte leg. artificis) erraverit, dissimiles pinget aliis: tibi tamen ( fort. leg. autem) nos semper animo consideranti et complectenti, quoslibet vultus sub nostro nomine imperitia sua pinxerit, tamen tua conscientia nos erimus. EPISTOLA XXXI. 189 In basilicae consecrationem Severo mittit particulam sanctissimae crucis, quoque cultu habenda sit docet. Inde crucis inventae subnectit historiam.
SEVERO fratri unanimo PAULINUS. 1. Frater Victor inter alias operum tuorum et votorum narrationes retulit nobis desiderare te ad basilicam quam modo apud Primuliacum (V. not. 137) nostram majorem priore condideris, de sacris sanctorum reliquiis benedictionem, qua adornetur domestica tua ecclesia, ut fide et gratia tua dignum est. Testis est autem Dominus quod si vel scrypulum ( pro scrupulum) sacri cineris habuissemus, supra quam nobis ad basilicam, quae proxime in nomine Domini consummabitur, dedicandam necessarium erat, misissemus unanimitati tuae: sed quia nos non habuimus hujus muneris copiam, et ille se spem ejusdem gratiae copiosam habere dixit a sancta Silvia, quae illi de multorum ex Oriente martyrum reliquiis spopondisset, invenimus quod digne et ad basilicae sanctificationem vobis, et ad sanctorum cinerum cumulandam benedictionem mitteremus, partem particulae de ligno divinae crucis. Quod nobis bonum benedicta Melanius (V. not. 138) ab Hierusalem munere sancti inde episcopi Johannis attulit, hoc specialiter sorori nostrae venerabili Bassulae misit (id est Therasia, uxor Paulini) conserva communis; sed quod alteri vestrum datur, utriusque vestrum est; quia in utroque vestrum una ratio manet; et sexum evacuat fides, qua in virum perfectum ambo concurritis. Accipite ergo ab unanimis fratribus in omni bono vestrum sibi consortium cupientibus, accipite magnum in modico munus; et in segmento pene atomo astulae brevis sumite munimentum praesentis, et pignus aeternae salutis. Non angustetur fides vestra carnalibus oculis parva cernentibus, sed interna acie totam in hoc minimo vim crucis videat. Dum videre vos cogitatis lignum illud, quo salus nostra, quo Dominus majestatis affixus, tremente mundo, pependerit, exsultetis cum tremore. Recordemur et petras fissas ad hujus aspectum crucis; et saltem saxorum aemulatione, praecordia nostra findamus timore divino. Reputemus et velum templi eodem crucis mysterio scissum; et intelligamus 190 illius veli scissuram eo fuisse praetentam, ut audientes vocem Domini, et mysterium pietatis immensae, non obduremus corda nostra; sed a carnalibus dividamur, et scindamus infidelitatis velamen, ut revelata cordis facie, salutarium Dei munerum sacramenta videamus.
2. Non autem vobis et hoc scribimus, ut imitemini compositionem istam, qua tubello aureolo rem tantae benedictionis inclusimus. Magis enim nos tali paratu fidem vestram imitati sumus, ut vestram vobis formulam mitteremus in specie auri. Quia scimus vos, ut aurum ignitum, intra vos habere regnum Dei, hoc est fidem crucis: qua regnum coelorum invaditur. Si enim, inquit, compatiamur, et conregnabimus . Et ideo non ad fidei firmamentum, quia visionem fide praevenistis; sed propter meritum fidei, quam auditu receptam, factu probatis, misimus vobis in Domino ligni salutaris donum: ut crucem et corpore possideretis, quam tenetis spiritu, et propositi virtute portatis. 3. Sed quia idipsum fides videtur postulare, non alienum puto, quia cognitu dignum est, enarrare specialem post tempora passionis historiam revelatae et inventae crucis. Quae si ignoretur, facile est perspici, qua difficultate approbetur, Dominicae crucis esse lignum hoc, quod certum est, si in manus Judaeorum venisset omnia contra fidem Christi praecaventium, conterendum et exurendum fuisse. Neque enim in cruce abolenda negligentes fuissent, qui signaverunt sepulcrum: nec ferre potuissent; ut in cruce superstite passio illius coleretur, cujus resurrectionem, vacuato discussis (V. not. 139) signaculis suis monumento probatam, coli ferre non possunt. Quid ergo nunc quaeritur ubi fuerit abdita, quia nisi latuisset, illis praesertim persecutionum temporibus Judaicam consecutis invidiam, et pene supergressis saevitiam, manifestum est abolendam fuisse? Facile enim assequi conjectura possumus, qua vi excidissent crucem, si exstare vidissent, qui et crucis locum persecuti sunt. Nam Hadrianus imperator existimans se fidem Christianam loci injuria peremturum, in loco passionis simulacrum Jovis (V. not. 140) consecravit; et Bethlehem Adonidis fano profanata est: ut quasi radix et fundamentum Ecclesiae tolleretur, si in iis locis idola colerentur, in quibus Christus natus est ut pateretur, passus est ut resurgeret, surrexit ut regnaret judicatus 191 ut judicaret. Me miserum! Etiam ista pro nobis Dominus omnipotens perpeti non recusavit, ut ubi pro salute generis humani crucifixus pependerat, ibi hominum sacrilegio sperneretur: et super crucem (ad quam orbe concusso, et sole refugo, et dissilientibus mortuorum excitatione monumentis, rerum natura nutaverat) stabat simulacrum daemonis, et ara simulacri pecudum busta fumabat; et Dei nomen deferebatur statuis mortuorum, cum ipse vivorum Deus, qui et resurrectio mortuorum est, non solum mortui, sed et crucifixi hominis blasphemaretur opprobrio. In Bethlehem quoque, ubi agnoverat bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui; ibi principes hominum inficiati Salvatorem Deum, infames hominum amores mortesque coluerunt. Prodita novo sidere Regis aeterni incunabula ubi supplices cum suis opibus adoraverant Chaldaei, ibi barbaras libidines sacraverunt Romani. Ubi natum Salvatorem cum exercitu angelorum concinentes coelesti gaudio salutaverant illustrata nocte pastores, ibi Veneris Amasium mixtae semiviris planxere meretrices. Proh dolor! quae pietas hominum hanc impietatem compensare poterit? Ubi sacra nati Salvatoris infantia vagierat, illic Veneris lamenta fingentium lascivis luctibus infamis ritus ululabat: et ubi Virgo pepererat, adulteri colebantur. 4. Mansit hoc seculi prioris nefas in tempora nostris proxima Constantini; qui princeps esse principibus Christianis non magis sua quam matris Helenae fide meruit: quae divino, ut exitus docuit, inspirata consilio, cum Hierosolymam agnosceret nomine, quae Augusta cum filio conregnabat (V. not. 141), eum rogavit ut sibi facultatem daret cuncta illic loca Dominicis impressa vestigiis, et divinorum erga nos operum signata monimentis purgare, destructis templis et idolis, ab omni prophanae impietatis contagio, et religioni suae reddere; ut Ecclesia tandem in terra originis suae celebraretur. Itaque prompto filii imperatoris assensu mater Augusta, patefactis ad opera sancta thesauris, toto abusa fisco est: quantoque sumtu atque cultu 192 regina poterat, et religio suadebat, aedificatis basilicis contexit omnes et excoluit locos, in quibus salutaria nobis mysteria pietatis suae, incarnationis, et passionis, et resurrectionis, atque ascensionis sacramentis Dominus Redemtor impleverat. Mirum vero inter haec quod in basilica Ascensionis locus ille tantum de quo in nube susceptus ascendit, captivam in sua carne ducens captivitatem nostram, ita sacratus divinis vestigiis dicitur, ut numquam tegi marmore (V. not. 142) aut paviri receperit, semper excussis solo respuente, quae manus adornandi studio tentavit apponere. Itaque in toto basilicae spatio solus in sui cespitis specie virens permanet; et impressam divinorum pedum venerationem calcati Deo pulveris perspicua simul et attigua (V. carm. 15, v. 291) venerantibus arena conservat, ut vere dici possit: adoravimus ubi steterunt pedes ejus. 5. Sed in historia crucis accipite magnum et vere divinum miraculum. Regina illa venerabilis ut venit Hierosolymam diligenter et pie locis, illic et circa omnibus, divinorum curiosa insignium, et oculis haurire gestiens fidem quam piis auribus litterisque perceperat, crucem Domini studiosissime inquirere adorsa est. Sed quae via vel ratio inveniendi subesset, cum index idoneus nemo inveniri posset, ubi memoriam et curam religiosae conscientiae vel observantiae et antiquitas aevi (Virgil. aevi vetustas), et superstitionis impiae diuturnitas abolevisset? Verum ipso omnium et terris et animis opertorum conscio et teste Domino, fidelis mulier sanctum Spiritum per affectum pium meruit: quo aspirante, cum rem ab humana conscientia divinitus remotam frustra diligens requisisset, de loco tantum passionis certior fieri studuit. Itaque non solum de Christianis dotrina et sanctitate plenos viros, sed et de Judaeis peritissimos, ut propriae, qua miseri et gloriantur, impietatis indices exquisivit, et accitos in Hierosolymam congregavit. Tum omnium una de loco testificationis ( id est martyrii seu passionis, ut supra ) confirmata, jussit illico, urgente sine dubio conceptae revelationis instinctu, in ipsum locum operam fossionis accingi; parataque mox civium pariter et militari manu, brevi laborem 193 istius molitionis hausit; et contra spem omnium, sed secundum ipsius tantum reginae fidem, alta egestione reseratis terrae sinibus, abditae crucis arcana patuerunt. Sed cum tres pariter cruces, ut quondam fixae Domino et latronibus steterant, repertae fuissent; gratulatio repertarum coepit anxia dubitatione confundi, justo piorum metu, ne forsitan aut pro cruce Domini patibulum latronis eligerent, aut salutare lignum pro stipite latronis abjiciendo violarent. Respexit pias fideliter aestuantium curas Dominus, et ipsi potissimum quae tam piae sollicitudinis princeps erat hujus consilii lumen infudit, ut aliquem recens mortuum inquiri et inferri juberet. Nec mora, verbum factum: cadaver illatum est; deponitur, jacenti una de crucibus admovetur, et altera: sed reorum ligna mors sprevit. Postremo dominicam crucem prodit resurrectio, et ad salutaris ligni tactum morte profuga funus ( id est cadaver, vel mortuus excitatus est) excussum, et corpus erectum est; tremefactisque viventibus stetit mortuus; et funebribus, ut Lazarus quondam, vinculis expeditus, illico inter exspectatores suos redivivus incessit. 6. Ergo crux Domini tot operta aetatibus, et Judaeis in tempore passionis abscondita, neque gentibus in aedificatione fani terram sine dubio ad ipsam fabricam egerentibus revelata, nonne manu latuit, ut nunc inveniretur cum religiose quaereretur? Ita, ut crucem Christi decuit, experimento resurrectionis inventa et probata crux Christi est; dignoque mox ambitu ( id est honore et pompa) consecratur, condita in passionis loco basilica, quae auratis corusca laquearibus, et aureis dives altaribus, arcano positam sacrario crucem servat: quam episcopus urbis ejus quotannis, cum Pascha Domini agitur, adorandam populo princeps ipse venerantium promit. Neque praeter hanc diem, qua crucis ipsius mysterium celebratur, ipsa, quae sacramentorum causa est, quasi quoddam sacrae solemnitatis insigne profertur, nisi interdum religiosissimi postulent, qui hac tantum causa illo peregrinati advenerint, ut sibi ejus revelatio quasi in pretium longinquae peregrinationis deferatur. Quod solum episcopi beneficio obtineri ferunt: cujus et tantum munere de eadem cruce haec minuta sacri ligni ad magnam fidei et benedictionis gratiam haberi datur. Quae quidem crux in materia insensata vim vivam tenens, ita ex illo tempore innumeris pene quotidie hominum votis lignum suum commodat, ut detrimenta 194 non sentiat (V. not. 143), et quasi intacta permaneat quotidie dividua sumentibus, et semper tota venerantibus. Sed istam imputribilem virtutem et indetribilem soliditatem de illius profecto carnis sanguine bibit, quae passa mortem non vidit corruptionem. Speramus autem et vobis non solum benedictionis monimento, sed et incorruptionis seminario futurum, ut ejus inspectio fidem vestram etiam de recordatione beati illius latronis accendat, qui bene verso latrocinio, longas in magnis laboribus sanctorum vias de momenti fide et momento confessionis anticipans, non immerito ante ipsos apostolos et martyres praeparatum ipsis ab initio, ut ait, regnum primus invasit, et pius coeli praedo diripuit, quia Christum crucifixum similitudine suae poenae videns in eo statu, de quo etiam discipulorum fides turbata nutaverat, Dominum tamen majestatis, ut erat, confessus est; et petens in regno Dei memoriam sui fieri, in gloriam resurrectionis ante ipsam resurrectionem credidit: quam apostoli, posteaquam facta est, non tantum videndo, sed experiendo crediderunt. Nec ipsi tamen de resurrectione carnis potius quam de resurrectionis qualitate dubitantes; quia videlicet qui in orbem terrarum mittendi forent ad omnium gentium informationem, non auribus tantum, sed et oculis praedicandam fidem capere debebant, ut quod firmius didicissent, constantius edocerent. EPISTOLA XXXII. Expostulat cum Severo, a quo cum S. Martino ad sacrum fontem depictus fuerat. Mittit versus inscribendos, qui ostendant id factum ut esset Paulinus exemplo poenitentibus, Martinus innocentibus. Conditam a se S. Felicis basilicam describit, et epigrammata basilicis Nolanae et Fundanae inscripta mittit. Tum misericordiae opera, et spiritualis in anima templi aedificationem egregie commendat. 1. Insertis his versiculis patens pagina sollicitavit linguam et manum ut occuparet vacantia, et succurrit animo esse quod scriberem. Perquam enim gratulor, quod unam cordis et corporis nostri, operum quoque et votorum similitudinem ostenderimus, eodem tempore basilicas dominicis adjicientes ovilibus. Tu vero etiam baptisterium basilicis duabus interpositum condidisti, ut nos in horum quoque operum, 195 quae visibiliter exstruuntur, aedificatione superares. Sed Domino gratias, qui dedit nobis in quo et vinci victoriam duceremus. Vincimus enim voto, in quo vincimur gratia ab eo quem nobis judicio anteponimus, dilectione comparamus. Tu es iste quem loquimur; tu inquam pars nostri major; et melior; tu requies nostra, tu gaudium, in te reclinatio capitis nostri, et mentis habitatio est. Quae non tantum in praesenti tempore, sed ut speramus et confidimus in Domino perpetua nobis ab ipsius munere, et in ipsius corpore ac spiritu manebit. Ideo si quid per gratiam Domini amplius agas, nobiscum profecto, certe pro nobis agis.
2. Sed in eo metuo ne operibus tuis, quibus iniqua viarum secularium dirigis, et clivosa complanas, ex illo, de quo semper conqueror affectu in nos tuo, salebram offensionis immisceas, quod splendidos devotionis in Christo tuae titulos nostris nominibus infuscas; et justis laboribus hanc iniquitatem inseris, ut locum sanctum etiam vultibus iniquorum polluas. Recte enim in loco refectionis ( id est baptisterii) humanae Martinus pingitur, qui coelestis hominis imaginem perfecta Christi imitatione portavit; ut deponentibus in lavacro terrenae imaginis vetustatem, imitanda coelestis animae occurrat effigies. Noster vero quis illic locus est, qui nec infantibus innocentia, neque viris concurrimus sapientia? et ab immaculatis malitia, a perfectis infirmitate distinguimur? Quae ergo societas lumini et tenebris? lupis et agnis? serpentibus et columbis? hoc est, nobis et 196 Martino? Nonne tu lactis et fellis poculum miscuisti? Sed bene, quod non ut in liquoribus uno calice confusis, ita in hominibus eodem loco mixtis, si discrepent meritis, boni suavitas amaritudine mali venenatur: contraque evenit ut peccator justo compositus magis sordeat, et peccatore collato magis justus eluceat. Quominus moveor errore caritatis tuae, quia nullam beato illi fecisti injuriam, potiusque ad gloriam illius contulisti, ut contra despicabilem facies venerabilis pingeretur, quo splendor ejus comparatione tenebrarum clarius emicaret, qui etiam in splendoribus sanctorum conspicua claritate praefulget. Et quidem nisi scirem te impenso nimii in nos amoris studio hanc informasse picturam, malitiosum te et callidum criminarer, qui nostrae humilitatis obscuras animorum nocte personas, ex adversi juxta parietis regione depictas sancto capiti contulisses, ut illum tantum pingeres, nos vero potius deformares, quos jure conspecta Martini facie despuendos ad probrum ridiculae comparationis exponeres. Sed ne nostri causa, quorum multo amore dum falleris, falsum facis, haec commentatio tua de caritate prolapsa irrideretur; ut revera potest et debet. 3. Hac tantum gratia parvi tibi in versiculis de hujusmodi tua pictura ad te mittendis, ut consilii tui ratio proderetur, qua salubriter novorum hominum informationi studens, diversas longe sibi imagines proposuisses; ut emergentes a sacro fonte, et vitandum et sequendum pariter conspicarentur. Itaque sic habes; si placet, utere. Abluitis quicunque animas et membra lavacris, Cernite propositas ad bona facta vias. Adstat perfectae Martinus regula vitae: Panlinus veniam quo mereare docet. Hunc peccatores, illum spectate beati: Exemplar sanctis ille sit, iste reis. Item de eodem: Dives opum Christo, pauper sibi, pulchra Severus Culumina sacratis fontibus instituit. Et quia coelestes aulam condebat in actus, Qua renovarentur fonte Deoque homines: Digna sacramentis gemina sub imagine pinxit. Disceret ut vitae dona renatus homo. Martinum veneranda viri testatur imago: Altera Paulinum forma refert humilem. Ille fidem exemplis et dictis fortibus armat, Ut meriti palmas intemerata ferat. Iste docet fusis redimens sua crimina nummis, Vilior ut sit res, quam sua cuique salus. 4. Certe probatur jam te non ridendum, magisque probandum, si hac tantum ratione longissime dissimiles cominus pinxisse videaris; ut in Martino forma justitiae et summa virtutum, in nobis conscientiae iniquitatis obtritio et confessio cerneretur, ut et beatis exemplum pateret et miseris. In illo speculum fortitudo, in nobis solatium haberet ignavia. Illum intuerentur, qui praeceptum sufficerent implere virtutibus: in nobis 197 consolarentur, qui remedium vellent afferre criminibus. Quia innocentiae fiducia destitutis, et nexu iniquitatis adstrictis, sola ut captivis potest redemtio subvenire. Quaeso te tamen, ne obedientiam meam crimen facias, si versus tuos illos luminis et favorum, sicut denuntiasti, auferas. Verecunde quaeso illud magis, quam vere minatus sis; et, si istos adscribendos putaveris, illi permaneant, ut horum quasi gemmulae sint, et faciant vilibus pretium et claro atra distinguant. Sane accepta licentia dixi linguae meae, non juxta prophetam, ut maneret in requie sua, et custodiret vias meas: sed potius oppositae sibi custodiae frenos rumperet, 198 dum serviret tibi. Ita te diligo, ut magis de obtemperande tibi quam de multiloquio peccatum timerem. 5. Quam ob rem etiam basilicis tuis versiculos, quasi votivos sacris fontibus titulos destinavi. Si quid in his apte locutus videbor, haec quoque fratris Victoris gratia est, cujus oculis et verbis omnia quae in Christo Domino fecisti et agis vidi; et ideo versus quos et de basilicis interposui ipso autore censebis, qui materiam dictavit enarratione factorum tuorum. De baptisterio igitur ipso erunt isti, de cujus pictura tantum sunt illi superiores. Hic reparandarum generator fons animarum Vivum divino lumine flumen agit. Sanctus in hunc coelo descendit Spiritus amnem, Coelestique sacras fonte maritat aquas: Concipit unda Deum: sanctamque liquoribus almis. Edit ab aeterno semine progeniem. Mira Dei pietas! Peccator mergitur undis, Mox eadem emergit justificatus aqua, Sic homo et occasu felici functus et ortu, Terrenis moritur, perpetuis oritur. Culpa perit, sed vita redit; vetus interit Adam, Et novus aeternis nascitur imperiis. Sequentes ad basilicarum picturam sunt. Corpore, mente, fide, castissimus incola Christi Condidit ista Deo tecta Severus ovans. Totus et ipse Dei templum viget hospite Christo, Gaudentemque humili corde gerit Dominum. Ecce velut trino colit unam nomine mentem: Sic trinum sancta mole sacravit opus. Ampla dedit populo geminis fastigia tectis, Legibus ut sacris congrueret numerus. Nam quia latorem duo Testamenta per unum Pacta Deum in Christo copulat una fides: Iste duas inter diversi culminis aulas Turrito fontem tegmine constituit. Laeta novos geminis ut mater Eclesia partus Excip et sinibus, quos aqua protulerit. Aula duplex tectis, ut Eclesia Testamentis: Una sed ambobus gratia fontis adest. Lex antiqua novam firmat, veterem nova complet: In veteri spes est, in novitate fides. Sed vetus atque novum conjungit gratia Christi; Propterea medio fons datus est spatio. Inde parens sacro ducit de fonte sacerdos Infantes niveos corpore, corde, habitu; Circumdansque rudes festis altaribus agnos, Cruda salutiferis imbuit ora cibis. Hinc senior sociae congaudet turba catervae: Alleluia novis balat ovile choris. 6. Cum hos operibus unanimitatis tuae manufactis dedissem, illam non manufactam in domestica tua ecclesia gratiam Dei, qua perpetuum tibi hospitem in ea Clarum largitus est, silere non potui. Itaque sanctae ipsius memoriae versus, non quia aliquid divinis ejus meritis dignum loqui possem, sed ut studium plurimae in illius animam caritatis exprimerem, ausus sum facere, et unanimitati tuae mittere. Quos tu coram 199-200 Domino sanctae et (V. carm. 24, v. 438) cohospitanti tecum semper in Domino animae ejus recitans, excusabis audaciam meam, et commendabis obsequium. Nominis ut titulo, sic mentis lumine Clarus Presbyter hoc tegitur, sed membra caduca sepulcro; Libera corporeo mens carcere gaudet in astris, Pura probatorum sedem sortita piorum. Sancta sub aeternis altaribus ossa quiescunt, Ut dum casta pio referuntur munera Christo, Divinis sacris animae jungantur odores. Item de eodem, ut quos malueris legas: sed ego scio in hoc te potius ambigere debere, non ut aliquos ad titulum eligere, sed de nullo debeas injuriam sancto Dei facere. Presbyter hic situs est meritis et nomine Clarus, Martino studiis comes, et meriti modo consors: Digna pio domus est altaria, sub quibus artus Conditur exanimos; nam spiritus aethere gaudet, Discipulumque pari sociat super astra magistro. Clare fide, praeclare actu, clarissime fructu, Qui meritis titulum nominis aequiparas, Casta tuum digne velant altaria corpus, Ut templum Christi contegat ara Dei. Sed quia, tu non hac, qua corpus, sede teneris, Qui meritis superis spiritus involitas; Sive patrum sinibus recubas, Dominive sub ara Conderis, aut sacro pasceris in nemore: Qualibet in regione poli situs aut paradisi, Clare sub aeterna pace beatus agis; Haec peccatorum bonus accipe vota rogantum, Ut sis Paulini Therasiaeque memor. Dilige mandatos interveniente Severo, Quos ignorasti corpore sic meritos. Unanimi communis amor sit fomes utrisque Perpetui summo foederis in Domino. Non potes implicitos divellere; si trahis unum, Unus adhaerentem, quo rapitur, rapiet. Ergo individuos pariter complectere fratres. Utque sumus, sic nos dilige participans Sic Deus accivit, sic nos Martinus amavit; Sic et tu pariter Clare tuere pares. Non meritis, sed amore pares; tu sancte valebis Exorare, pares et meritis fieri, Si cum Martino socia pietate labores, Ut vincant vestrae crimina nostra preces: Et simul in vestri ducamur sorte Severi, Vestraque nos semper protegat ala sinu.
7. Quod si Dominus desiderium animae vestrae fecerit secundum fidem vestram, adjiciens ornatui et sanctificationi operum vestrorum, ut sacros cineres de sanctis gloriosorum apostolorum aut martyrum reliquiis adipiscamini (quia hujus voti praesumtione vos aliam apud Primuliacum nostram et priore majorem basilicam praeparasse cognovimus) dignum opere fidei vestrae, et operis fideliter elaborati dedicatione proculdubio celeberrima, sanctorum quoque reliquiis decens arbitramur, ut hoc etiam quod de cruce misimus, pariter depositum sacratumque veneremini. Quod si ita placuerit, placitum vestrum hi, si videbitur, versiculi nuntiabunt: Divinum veneranda tegunt altaria foedus, Compositis sacra cum cruce martyribus. Cuncta salutiferi coeunt martyria Christi, Crux, corpus, sanguis, martyris ipse Deus. Namque Deus semper vobis sua munera servat; Atque ubi Christus, ibi Spiritus, et Pater est. 201-202 Sic ubi crux, et martyr ibi: qua martyr, ibi et crux, Martyrii sanctis quae pia causa fuit. Illa cibum vitae mortalibus, illa coronas, Quae Domino famulos participant, peperit. In cruce fixa caro est qua pascor; de cruce sanguis. Ille fluit, vitam quo bibo, corda lavo. Christe, tuo coeant simul haec tua dona Severo, Portior et testis sit crucis iste tuae. Carne tua vivat, tuus illi pocula sanguis Praebeat, in verbo vivat agatque tuo. Quaque tuum socio Martinum ascendere Claro Vidit, et ipse tuo munere vectus eat. 8. Si vero magis placeat vobis hanc de cruce benedictionem ad quotidianam tutelam atque medicinam in promptu habere, ne semel condita in altario, non semper ad manum, ut usus exigit, praesto sit, sufficit et illa ad basilicae consecrationem gratia, scilicet Dominus cum apostolis et martyribus; quorum venerandus cinis si sine crucis consortio subjiciatur altaribus (V. not. 147), hic opertos titulus indicabit: Pignora sanctorum divinae gloria mensae Velat apostolicis edita corporibus. Spiritus et Domini medicis virtutibus instans Per documenta sacros viva probat cineres. Sic geminata piis adspirat gratia votis, Infra martyribus, desuper acta sacris. Vota sacerdotis, viventum et commoda, parvo Pulvere sanctorum mors pretiosa juvat. 9. Habes versus operibus quidem tuis sanctis et magnificis indignos, persuasioni tamen tuae, quam habes tibi de me ( Subaudi magis) quam mihi credere, competentes. Quos si non erubueris spectandos domesticae ecclesiae tuae parietibus inscribere, vindicabor. Credo enim vel tunc de meis ineptiis erubesces; et poenitebit te desiderii et exactionis tuae, cum aedificia, quae immaculata adhuc operis tui gratia splendent, obscurata naeniis insipientiae meae; et, ut digno meis versibus verbo utar, caccabata (V. not. 148), ridentibus multis vel nauseantibus confusus aspicies. Nec laborabis fallere, ut te lector auctorem putet; cum ineptia nemini in te nota, possit instruere lectorem, ne tibi meum carmen, id est, crimen imponat: qui tamen vel proditoris vel scriptoris nomine culpandus es. Sed no quis me injuriosum judicet illa regula qua perscribitur: Quod tibi nolueris, alii ne feceris: idem a me prius basilicas meas pertulisse praesentibus illi documentis probabis: ut hoc quoque ostendas unanimitatem nostram, quod sive gratia sive injuria me tibi comparans, eadem in tuas qua etiam in meas aedificationes temeritate peccavi. Sed hujus sive gratiae, juxta patientissimum mei animum tuum; sive juxta meum indignissimum munus, injuriae autor aut reus noster tibi Victor habeatur, qui sanctissimus nostrae caritatis interpres hoc se tibi gratiorem a nobis redire praesumsit, quo depressior sub injusto ineptiarum ad te nostrarum onere revertisset. Nam hoc etiam accrescere fascibus suis voluit, ut nostrarum tibi basilicarum versus simul picturasque portaret. Meritoque faciet, si cum hac se tibi querimonia deficiens et curvus intulerit, ut clamet: Ecce propter mandata labiorum tuorum ego ambulavi vias duras; et clamet: Super dorsum meum fabricati sunt peccatores, qui in tot epistolas prolongaverunt iniquitatem suam 10. Recepi igitur et hunc ad peccata mea tumulum, ut fratri cupidissimo talis sarcinae, qua ejus anima gravato corpore levaretur, praestarem quam desiderabatur injuriam. Nam et vere ad unanimitatem nostram congruere haec illius postulatio videbatur, qua asserebat ut oporteret tibi nostras in Domino aedificationes ita notescere, ut nobis tuas in titulis et in picturis indicare voluisses. Hac igitur ratione persuasus, basilicas nostras tuis, sicut et operis tempore et voti genere conjunctae sunt, ita etiam litteris compaginare curavi: ut in hoc quoque nostra conjunctio figuraretur, quae jungitur animis, et distat locis; sic et ista, quae in nomine Domini eodem spiritu elaborata construximus, diversis abjuncta regionibus, ejusdem tamen epistolae serie sibi tamquam contignata visentur. Basilica igitur illa quae ad dominaedium nostrum communem patronum in nomine Domini Christi Dei Jam dedicata celebratur, quatuor ejus basilicis addita, reliquiis apostolorum et martyrum 203-204 intra apsidem (V. not. 149) trichora ( forte legendum trichoram; vid. not. 150) sub altaria sacratis, non solo beati Felicis honore venerabilis est, apsidem solo et parietibus marmoratam camera musivo illusa (V. not. 151) clarificat; cujus picturae hi versus sunt: Pleno coruscat Trinitas mysterio, Stat Christus agno; vox Patris coelo tonat: Et per columbam Spiritus sanctus fluit. Crucem corona lucido cingit globo; Cui coronae sunt corona apostoli. Quorum figura est in columbarum choro. Pia Trinitatis unitas Christo coit, Habente et ipsa Trinitate insignia: Deum revelat vox paterna, et Spiritus: Sanctam fatentur crux et agnus victimam. Regnum et triumphum purpura et palma indicant. Petram superstat ipse petra Ecclesiae, De qua sonori quatuor fontes meant. Evangelistae viva Christi flumina. 11. Inferiore autem balteo, quo parietis et camerae confinium interposita gypso crepido conjungit aut dividit, hic titulus indicat deposita sub altari sancta sanctorum. Hic pietas, hic alma fides, hic gloria Christi, Hic est martyribus crux sociata suis. Nam crucis e ligno magnum brevis astula pignus, Totaque in exiguo segmine vis crucis est. Hoc Melani sanctae delatum munere Nolam, Summum Hierosolymae venit ab urbe bonum, Sancta Deo geminum velant altaria honorem, Cum cruce apostolicos quae sociant cineres. Quam bene junguntur ligno crucis ossa piorum. Pio cruce ut occisis in cruce sit requies! 12. Totum vero extra concham (V. not 159.) basilicae spatium, alto et lacunato culmine geminis utrimque porticibus dilatatur, quibus duplex per singulos arcus columnarum ordo dirigitur. Cubicula (V. not. 160) intra porticus quaterna longis basilicae lateribus inserta, secretis orantium vel in lege Domini meditantium, praeterea memoriis religiosorum ac familiarium accommodatos ad pacis aeternae requiem locos praebent. Omne cubiculum binis per liminum frontes versibus praenotatur, quos inserere his litteris nolui (V. not. 161), eos tamen quos ipsius basilicae aditus habent, scripsi; quia possent, si usurpare velis, et ad tuarum basilicarum januas convenire, ut istud est: Pax tibi sit, quicumque Dei penetralia Christi Pectore pacifico candidus ingrederis. Vel hoc, de signo Domini ( id est signo crucis) super ingressum picto hac specie, qua versus indicat: Cerne coronatam Domini super atria Christi Stare crucem, duro spondentem celsa labori Praemia: tolle crucem, qui vis auferre coronam.
Alteri autem basilicae, qua de hortulo vel pomario quasi privatus aperitur ingressus, hi versiculi hanc secretiorem forem pandunt (V. ep. 28, n. 5, et carm. 24, V. 613). Coelestes intrate vias per amoena vireta, Christicolae; et laetis decet huc ingressus ab hortis, Unde sacrum meritis datur exitus in paradisum.
Hoc idem ostium aliis versibus ab interiore sui fronte signatur: Quisquis ab aede Dei perfectis ordine votis Egrederis, remea corpore, corde mane.
13. Prospectus vero basilicae non, ut usitatior mos est, orientem spectat, sed ad domini mei beati Felicis basilicam pertinet memoriam ( id est tumulum) ejus aspiciens: tamen cum duabus dextra laevaque conchulis (V. not. 162) intra spatiosum sui ambitum apsis sinuata laxetur, una (V. not. 163) earum immolanti hostias jubilationis antistiti patet, altera (V. not. 164) post sacerdotem capaci sinu receptat orantes. Laetissimo vero conspectu tota simul haec basilica in basilicam memorati confessoris aperitur trinis arcubus paribus, perlucente transenna (V. not. 165): per quam vicissim sibi tecta ac spatia basilicae utriusque junguntur. Nam quia novam a veteri paries apside cujusdam monumenti interposita obstructus excluderet, totidem januis patefactus a latere confessoris quot a fronte ingressus sui foribus nova reserabatur, quasi diatritam speciem (V. not. 166) ab utraque in utramque spectantibus praebet, sicut datis inter utrasque januas titulis indicatur. Itaque in ipsis basilicae novae ingressibus hi versiculi sunt. Alma domus triplici patet ingredientibus arcu, Testaturque piam janua trina fidem. 14. Item dextra laevaque crucibus minio superpictis haec epigrammata sunt: Ardua floriferae crux cingitur orbe coronae, Et Domini fuso tincta cruore rubet. Quaeque super signum resident coeleste columbae Simplicibus produnt regna patere Dei. Item de eodem: Hac cruce nos mundo, et nobis interfice mundum. Interitu culpae vivificans animam. 205-206 Nos quoque perficies placitas tibi, Christe, columbas, Si vigeat puris pax tua pectoribus. 15. Intra ipsam vero transennam (qua breve illud, quod propinquas sibi basilicas prius discludebat, intervallum continuatur) e regione basilicae novae super medianum arcum hi versus sunt: Ut medium valli pax nostra resolvit Iesus, Et cruce discidium porimens duo fecit in unum: Sic nova, destructo veteris discrimine tecti, Culmina conspicimus portarum foedere jungi. Sancta nitens famulis interluit atria lymphis Cantharus, intrantumque manus lavat amne ministro. Plebs gemina Christum Felicis adorat in aula, Paulus apostolico quam temperat ore sacerdos. Haec vero binis notata versiculis epigrammata super arcus alios dextra laevaque sunt. In uno hoc: Attonitis nova lux oculis aperitur, et uno Limine consistens geminas simul aspicit aulas. In altero hoc: Ter geminis geminae patuerunt arcubus aulae, Miranturque suos per mutua limina cultus. Item in iisdem arcubus a fronte, quae ad basilicans domini Felicis patet, mediana, hi sunt: Quos devota fides densis celebrare beatum Felicem populis diverso suadet ab ore, Per triplices aditus laxos infundite coetus: Atria quamlibet innumeris spatiosa patebunt Quae sociata sibi per apertos comminus arcus, Paulus in aeternos antistes dedicat usus. In aliis isti bini: Antiqua digresse sacri Felicis ab aula, In nova Felicis culmina transgredere. Item: Una fides trino sub nomine quae colit unum, Unanimes trino suscipit introitu.
16. In secretariis vero duobus, quae supra dixi circa apsidem esse, hi versus indicant officia singulorum. A dextra apsidis: Hic locus est veneranda penus qua conditur, et qua Promitur alma sacri pompa ministerii. A sinistra ejusdem: Si quem sancta tenet meditanda in lege voluntas, Hic poterit residens sacris intendere libris. De Fundana basilica.
17. Egrediamur jam Nolana hac basilica, et in Fundanam transeamus. Fundis nomen oppido est, quod aeque familiare mihi fuit dum maneret possessio, quam illic usitatiorem habui. Itaque vel ad pignus quasi civicae caritatis, vel ad memoriam praeteriti patrimonii, basilicam dare in ipso oppido, quoniam et indigebat, ruinosam et parvam habens, voti fuit. Propterea et hos versiculos adjiciendos putavi, quos illi in hoc oppido dedicandae basilicae paravimus. Nam adhuc in opere est, sed propitio Deo dedicationi propinqua. Quod tamen ea mihi maxime ratio persuasit, quia et in hujus apside designatam picturam meus Victor adamavit, et portare tibi voluit, si forte et eam de duabus elegeris in hac recentiore tua pingere, in qua aeque apsidem factam indicavit. Sed de hac apsida an abside magis dicere debuerim, tu videris: ego nescire me fateor, quia hoc verbi genus nec legisse reminiscor. Verum hanc quoque basiliculam, de benedictis apostolorum et martyrum reliquiis sacri cineres, in nomine Christi sanctorum Sancti, et martyrum Martyris, et dominorum Domini, consecrabunt. Ipse enim testatus est se vicissim confessorum suorum Confessorem futurum. Ideo super hac propter picturam gratia geminatus est titulus (V. not. 173). De pictura. Sanctorum labor et merces sibi rite cohaerent, Ardua crux, pretiumque crucis sublime, corona. Ipse Deus, nobis princeps crucis atque coronae, Inter floriferi coeleste nemus paradisi, Sub cruce sanguinea niveo stat Christus in agno, Agnus ut innocua injusto datus hostia letho. 207 Alite quem placid sanctus perfundit hiantem Spiritus, et rutila Genitor de nube coronat. Et quia praecelsa quasi Judex rupe superstat, Bis geminae pecudis discors agnis genus haedi Circumstant solium: laevos avertitur haedos Pastor, et emeritos dextra complectitur agnos. De reliquiis. Ecce sub accensis altaribus ossa piorum Regia purpureo marmore crusta tegit. Hic et apostolicas praesentat gratia vires Magis in parvo pulvere pignoribus. Hic pater Andreas, et magno nomine Lucas, Martyr et illustris sanguine Nazarius; Quosque suo Deus Ambrosio post longa revelat Secula; Protasium cum pare Gervasio. Hic simul una pium complectitur arcula coetum: Et capit exiguo nomina tanta sinu. 18. Haec interim, mi frater, et alia hujusmodi opera visibilia de terrenis in terra labore molieram: sed benedictus Dominus die quotidie, qui facit mirabilia solus: sicut convertit petram in stagnum aquae, sic et terrena coelestibus mutat; et hanc nobiscum, quamquam de suis et hic et ibi rebus permutationem facere dignatur; ut quae corporaliter molieram in terris, latenter in coelis per ipsum aedificentur; tunc revelanda nobis, cum specie ( an facies) videbimus, quae nunc per fidem providemus. Itaque hic seminamus, et ibi metimus: hic spargimus, et ibi congregamus: hic vivimus, et ibi conversamur: hic accingimur, et ibi militamus: hic pugnamus, et ibi vincimus; vel si istic vincimus, ibi coronamur. Ita quod istic manu struimus, illic fide condimus. Et harum nobis quamvis terrestrium aedificatio fabricarum si voto et studio spiritali struatur, beata coelestium est praeparatio mansionum. Haec enim aedificantes in Domino ex adeptu fidei, aedificamur ipsi a Domino per ejusdem fidei profectum. Nam et evangelicus ille centurio exemplum nobis est ad spem certam mercedis aeternae, hujus specialiter operis gratia recipiendae; qui ad promerendam filii sanitatem, et ipsum Dominum Jesum fidei suae praedicatorem habendum eo potissimum meriti valuit, quod plebs Domini, quae tunc adhuc in Judaeis tantum erat, illi de Synagogae aedificatae testimonio suffragata est. 19. Quid igitur miseri nunc quiescimus oscitantes, et quasi non conducti mercenarii, in tumultuoso hujus seculi foro vacua manu stamus? vel si conductis nobis debere patremfamilias suum denarium cogitemus, ut aliquid in vinea ejus operemur, id 208 ipsum quasi indebitum gratumque praestantes, imputare etiam meditamur Domino, tamquam illi potius quam nobis profutura faciamus. O miseri homines! largiri nos aliquid credimus: negotiamur, et liberales habemur, qui avarissimi esse convincimur; et quidem tanto avariores cupidissimis terrae feneratoribus, quanto amplius est coelestia de terrenis, et beata de miseris egenisque rebus emere; quam terrena terrenis et labentibus lapsura mercari, et Dominum quam hominem tenerare (V. not. 70). Damnatur in lege qui pecuniam suam dederit ad usuram, et munera super innocentes acceperit: ecce Evangelii gratia ostendit nobis quomodo eadem crimina ad innocentiam sanctitatemque mutentur; nec poenae, sed praemii retributio consequatur, si tantum in praecepta divina salutaris cupiditate fidei convertantur. Da ad usuram pecunias tuas, sed Christo; et salutaris usura est. 20. Item in seculo corrupti muneribus reorum judices condemnantur: sed quisquis homo praeventus in aliquo peccato, diffidens innocentiae tuae, affers pretium salutis tuae Judici nostro, ne verearis quasi corruptionis injuriam justitiae Dei facere. Accipit a te Christus libens salutis tuae pretium, quia mavult misericordiam quam. Sed forsitan quaeris, ubi illum invenies, et qua corrumpas via quem non vides. Surge, inquit, qui dormis, et erige te a mortuis, et attinges Christum: hoc est, discute carnalis inertiae somnum, et depressam cogitatione terrena mentem a mortuis curis, hoc est conversatione carnali, erige, attollens et dirigens in Dominum animam tuam, et attinges Christum. Operando praeceptis ipsius, videbis eum in omni paupere, tanges eum in 209 omni hospite: quoniam sibi fieri ipse testatur quae in ejus nomine minimis ejus fiant. Ecce nobis jam constat quomodo videas invisibilem, et inapprehensibilem comprehendas. Ergo nunc istic pauperemur (V. ep. 40, num. 7), ut tunc ibi locupletemur. Nunc ploremus, ut tunc gaudeamus. Nunc esuriemus, ut tunc saturemur. Omni, inquit, tempore pauperes vobiscum habetis. Vides quia nulla nobis occasio est beneficentiae umquam procrastinandae, cum, si voluntas nostra non absit, pauper in promptu sit.
21. Commodemus ergo securi nunc egeno, et in pauperibus suis Christo, ut ex ejus abundatura in iisdem gloria participare possimus. Propterea enim Dominus ipse praemonet, dicens: Facite vobis amicos de iniquo mammona. Vides quomodo Omnipotens faciat de nocte lucem, et de iniquitate justitiam? Ut cum defeceritis, inquit, recipiant vos in tabernacula aeterna. Quia vicissitudine quadam copiae vel inopiae humanum genus temperatur, quod in illo inferno divite, et superno paupere evangelicus sermo patefecit, ut intelligamus consilium communis Autoris, quo divitem pauperi, et pauperem diviti praeparavit, ut abundans egentis substantia alimoniae sit, et opulento inops materia justitiae: ut fiat, sicut Apostolus dixit, aequalitas: et in illo seculo repensanda illis egestate praesenti opibus aeternis, redundet illorum abundantia ad inopiam nostram, si nostra istic abundantia ad illorum indigentiam commodaverit. Seminemus ergo illis carnalia, ut metamus ab illis spiritalia. Laboret nunc de terrenis manus, ut tunc de coelestibus anima reficiatur. Spes praesens aedificet rem futuram. Faciamus istic tecta quae nos illic tegant. Pascatur istic pauper, ubi me divite eget; ut me illic pascat, ubi me egente saturabitur. Videte commercium spiritale; et, si potestis, negate nos avaros, qui terram vendimus et tributum, ut immunitatem regni cum aeternitate coemamus. 22. Fragilem arenam jacimus, ut domum fundemus aeternam, et de vilibus attingamus astra caementis: de quibus non illam confusionis et superbiae turrem destruendam opere irrito machinamur, sed in ipso angulari lapide fundamur, ut surgamus per ipsum in ipsius plenitudinem, qui est turris fortitudinis a facie inimici. Hanc ipse nos turrem aedificare, computatis ante sumtibus, jubet, ne interrupta aedificatione defecti, temeritatis improvidae notam et dignam irrisionem frustra audacis ignaviae perferamus. Sumtus autem noster fides firma est. Ergo et secundum veritatem Dei credens, qui spes, et opes et vires suas Dominum Jesum habet, ejus omnis 210 aedificatio compacta crescit, et surgit in conscensionem in plenitudinem Dei. Itaque nisi Dominus aedificaverit domum, vano aedificantes labore sudabimus. Sed ne, vel perfecta licet, cooperante Domino, aedificatione, resupini securas manus remittamus, adjicit Scriptura divina, quod etiam aedificatam domum nisi Deus idem custodiat, irrita servantium cura vigilabit. 23. Oremus ergo Dominum, ut dum nos illi foris aedificamus domicilia quae videntur, ille in nobis intus aedificet illa quae non videntur, domum videlicet illam, ut Magister (id est Paulus. V. ep. 23, n. 24) ait, non manufactam: quam ingressi intelligemus in novissimo, videntes scilicet facie ad faciem quod in aenigmate nunc videmus, et ex parte cognoscimus. Sed nunc, dum adhuc in tabernaculo istius corporis constituti, quasi sub illius antiqui tabernaculi pellibus in deserto et tentoriis agimus, praecedente nos per istius orbis aridam Dei verbo, vel in columna nubis, ut obumbret super caput nostrum in die belli: vel in columna ignis, ut cognoscamus in terra coelestem ejus viam; oremus, ut per haec nunc Ecclesiae tabernacula ingrediamur usque ad domum Dei ; ubi et ipse Dominus, ille summus et factus nobis a Domino et excisus a monte, et idem auctus in montem lapis exstat, qui est mirabilis in oculis nostris. Ipse se nunc aedificationi nostrae et fundamento praestet et culmini, quia ipse est initium et finis. Super eamdem petram, nam et petra Christus est, extra quam nemo potest domum stabilem fundare, non stipulam, aut fenum, et paleas, sicut in Aegypto servientes in cophino, manus congerant; ne luteis aedificiis operum sordidorum laterem, ut aiunt, lavemus, et incurvati oneribus laborum servilium devertamus dorsum nostrum a Domino; quia ut conversos ad se reficit lumine, ita aversos afficit caecitate. 24. Videamus autem aedificantes, quid de nostra fragili terrenaque substantia dignum divino fundamento superaedificare possimus, ut ab ipso principali lapide vivificati, lapides in fabricam templi coelestis aptemur. Aurum sensus nostri et sermonis argentum conflemus in Christo, ut nos in hujus mundi fornace purgatos, aurum ignitum, et moneta imaginis suae dignum ipse placitarum sibi animarum discussor efficiat, nosque ipsos illi de operibus luminis pretiosos lapides afferamus. Neque in cordibus ligni duritia stolidi, neque in operibus fenea siccitate aridi, neque in fide vel caritate mobiles et infirmi levium fragilitate palearum; sed ut opus arbitrii nostri non arsurum paretur, et inconcussum pacifica operatione consurgat, oremus Altissimum eam pacem aedificationis nostrae, qua paries ille aliquando in templi murum factus 211 est, ut malleus, et securis, et omne vas ferreum non audiatur in ea: nec sicut postea in ejusdem templi reparatione, inimica Persarum invidia fabricam resurgentem hostilis impediat et interrumpat incursus. Sic enim in domum orationis et pacis perficiemur, si nulla nos carnalium cogitationum cura concidat, nullus quietem nostram seculi tumultus interstrepat. Malleus enim nobis cura victus et cura vestitus est: securis et ferrum nobis cupiditas temporalium, et nocturnus mortuis timor, et livor inimicus, et res hujus seculi; in cujus aut malae cura, aut bonae amore anima conditur, mens compeditur; et pax bonae voluntatis, quae compositis religioso silentio sensibus confirmatur, atque orationis intentio, quae inoffensa de libero et puro corde dirigitur, carnalium oblatratione curarum, quasi interstrepente malleo, vel securi feriente, convellitur. Sed quia major est qui in nobis est quam qui in hoc mundo, potens est Dominus conterere satanam sub pedibus nostris, ut impleatur et illa pro nobis prophetia: Contritus est malleus universae terrae. 25. Expedit autem nobis, ut etiam aedificatum cordis nostri templum saepe Dominus Jesus revisat, veniens in flagello timoris sui, ut ejiciat de nobis mensas nummulariorum, et venditores boum vel columbarum; ne quod avaritiae commercium animus noster exerceat, neque in nostris sensibus tarditas boum stabulet: quia ubi non sunt boves, praesepia munda sunt. Neque simus innocentiae nostrae vel divinae gratiae venditores, ne faciamus orationis domum speluncam latronum. Expurgatis enim omni malitiae fermento sensibus nostris, inambulabit libenter Dominus noster Jesus Christus: et velut in illis quinque porticibus spatiabitur Sapientia , virtus Dei, quae sanat omnes languores nostros. Nam et in anima nostra multi, sicut in illa ad piscinam olim medentem porticu, jacent aegri et debiles: quam si adeat Dei verbum, et avaritiae lepram, et invidiae ferruginem, et intemperantiae caecitatem, et iracundiae phrenesim, et luxuriae paralysim, praecepto medente, depellet; et nos non solum ad sanitatem innocentiae, sed etiam ad firmitatem patientiae refectos, jubebit illico non solum exsurgere de infirmitatis lectulo, sed etiam ipsum lectum tollere, ut portemus validi quo portabamur infirmi. Quod profecto etiam in spiritali vel aegritudinis vel sanitatis nostrae genere completur, cum carnem nostram, cui ut lectulo dediti jacebamus in vinculis vitiorum et infirmitate virtutum, postea in verbo Dei per gratiam Jesu Christi ad bonam incorruptamque mentem, renovato interiore, sani quasi 212 grabatum illud tollimus, et spiritu praevalente portamus, ferentes ipsam sequentem quo volumus: in qua infirmabamur exspectantes alienam opem, semperque praeventi celeritate piscinam occupantium: quia non erat qui porrigeret manum, neque qui salvos faceret; donec ipse legatis et angelis major (quippe ut prophetarum et angelorum Dominus) adveniret, et omnem infirmitatem nostram miserando susciperet, assumendo purgaret, et animam esurientem repleret bonis, et juberet nos abire in domum nostram, illam (ut supra dixi) non manufactam: in qua vox laetitiae et salutis, et ipse omnibus suis Christus habitatio, et regnum, et rex erit, testante Apostolo: Quia semper cum Domino erimus: cui honor, et gloria, et potestas in secula. EPISTOLA XXXIII. Scribit Alethio qui aliquid operis a Paulino poposcerat, et dicit se minus idoneum qui ejus satiare valeat desiderium. Is Alethius postea in episcopatu Cadurcensi successit Florentio fratri. (Vide Dissert. 3, num. 2.).
Beato et merito venerabilii ac dilectissimo fratri ALETHIO (V. not. 176, PAULINUS). 1. Deo gratias, qui odorem gratiae in te suae per eloquia litterarum tuarum manifestavit mihi. Per fratrem enim carissimum in Deo Victorem meum, hoc munere militantem Deo, ut fraternae serviat caritati, seque nobis per longinqua terrarum intervalla discretis (id est separatis, distantibus; vid. ep. 29, n. 9), impigrum annuis discursibus tabellarium praebeat, et religiosissimis officiis mutuo visitantium corporalem laborem spiritali impendat affectu: per hunc ergo fratrem et conservum in Domino, qui communis et unanimus; nam et vobis ea se, qua nobis insitus est, acceptissimum gratia gloriatur, per hunc, inquam, mihi sancte venerabilis frater, tam dulce quam insperatum mihi munus accepi, epistolam tuam; in qua nobis bonus cordis tui thesaurus apparuit, ut merito percepta officii tui benedictione gauderem, cum faciem interioris tui castissimo speculatus eloquio, quantum in te mihi a Domino adjutorium conferat, agnoscerem.
2. Sed in iis quae mihi injungenda dives inopiae aestimator putasti, sanctam quidem purissimae caritatis fiduciam demonstrasti: fama tamen, quantum intelligo, Dominici operis persuadente inductus es, ut secundum opus Domini, quo nobis curam redemtionis nostrae inspirare dignatus est, ingenii quoque et oris opes suppetere nobis arbitrareris. 213 Sed bonam concupiscentiam magna fide vacuis opinionibus spes illusa decepit. Unde enim mihi tantum aquae, quantum sitis? unde tale poculum, quod digne bibas? unde tanti panes, quantos postulas? Sed ipse tibi autor injuriae tuae eris diutius esurire, qui evangelicos lucis et vitae cibos in alta hujus seculi nocte desiderans, somnolenti et pauperis amici egenam penum pulsas; qui flumina aquae vivae sitiens; arentem venulam scalpis, et humorem de pumice conaris exprimere. Aut enim nullus mihi de inspirantiae ( Latin. et Sacchin. forte insipientiae) siccitate, aut amarus de malitiae fons intus est; quem utinam orationes et litterae tuae saepius impensae mihi exundare ac dulcescere faciant fidei tuae ligno, et eloquii suavitate; ut et verbo Dei, quod bonus minister pio ore depromseris, quasi virga prophetae percusso cordis. (Cetera desunt.) XXXIV SERMO DE GAZOPHYLACIO (V. not. 177). Eloquenter, erudite ac pie beneficentiam in pauperes praedicat. 1. Non frustra, dilectissimi mei, jumentis praesepe ponitur, neque tantum ad speciem videndi jacet; mensa etenim quaedam est, quamlibet irrationabilium animantium, tamen ab hominum ratione composita, ut per eam quadrupedia cibum capiant. Quod si ii qui praesepia aedificare curaverint negligant pabulum inferre, proclivius tabida inopi stabulo jumenta deficient, et non pascentia fames depascitur animalia. At illi dignum negligentia vel avaritia damnum de toto capessent, quibus praesepis parandi tantum labor fuerit, et replendi cura defuerit: pariter enim cum animalibus mortuis et usum praesepis amittent; duo gravia damna juste ferentes, qui unum necessarium utilis impendii sumtum pepercerint ministrare. Hoc igitur exemplo, dilectissimi, cavere debemus, ne damnum animae et dispendium salutis adeamus, negligentes in Ecclesia positam a Domino mensam indigentibus, quam despicientibus oculis intuemur, aut aridis manibus praeterimus. Absit, quaeso, ab animis vestris tale contagium. Facile enim serpit cancer avaritiae in praecordia nullis misericordiae munita visceribus, captamque vipereis alligat vinculis animam, si ab operibus bonis nudam, et materia captivitatis, 214 hoc est, infructuosis opibus abundantem serpens inimicus invenerit. Non patiamur ergo mensam Domini, et nobis vacuam, et egentibus inanem relinqui; et visui tantum stare, non usui; ne de negligentia nostra esurientibus expressi gemitus in nos retorqueantur. Qui enim spernit pauperem exacerbat, ut scriptum est, eum qui fecit illum, hoc est, communem omnium Creatorem: qui sicut refectione inopum gaudet, ita defectione tristatur.
2. Excitemus ergo nos ab inertiae somno, et, vel ut negligentiae torporem discutiamus, vel avaritiae vincla rumpamus, inspiciamus diligenter in omnia verba, praecepta, promissa, opera, consilia Salvatoris nostri Dei; reputemusque nobiscum, cur haec mensa, et quo autore proposita sit in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi ejus; quodque maxime considerandum est, cui bono, qua gratia, in quem fructum locata praeniteat et pateat. Consule ipsa veritatis oracula, et respondebit tibi propheta: Qui miseretur pauperi, Deum fenerat . Coelestis igitur trapezitae haec mensa est, thesaurum vitae struens, et ad margaritam negotiandam Dei fenus exercens. Qui enim fenerat (V. not. 70) pauperes Domini, praestolatur a Domino retributionem mercedis aeternae. Sed et beatus apostolus Paulus nos docens, inter sollicitudines omnium Ecclesiarum non minimam sibi curam pauperum esse testatur; ait enim, Tantum ut pauperum memores simus, quod studui facere idipsum. Idem alibi clamat: Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre possumus; et iterum: Quid enim habes quod non acceperis? Atque ideo, dilectissimi, non ut de proprio restricti simus, sed ut de credito feneremus. Dispensatio enim, inquit, nobis credita est; et temporalis pecuniae usura communis, non privatae rei aeterna possessio. Si cognoscas eam temporaliter in terra tuam, poteris in coelestibus tibi facere perpetuam: si reminiscaris in Evangelio illos susceptores Domini talentorum et quid cuique paterfamilias reversus retribuerit, scies quanto sit utilius ponere ad mensam Domini multiplicandam pecuniam; quam sterili fide 3. Festina igitur illam potius vocem mereri ut audias: Euge, bone serve, intra in gaudium Domini tui ; quam illam, Serve nequam 215 et piger, de ore tuo te judico, et reliqua quae nota sunt; misso inutili in tenebras exteriores, ac talento ejus illi qui multiplicatis creditis abundabat, adjecto: Omni enim, inquit, habenti dabitur, non habenti vero et id quod habet auferetur. Reminiscamur et illius viduae, quae pauperum cura sui negligens, totam victus sui substantiam, futuri tantum memor, Judice ipso teste, vacuavit: Alii enim, inquit, de abundantia sua superante contulerunt; illa vero multis forsitan et pauperum egentior, cui duo minuta omnis census erant, sed animo cunctis divitibus opulentior; solas mercedis aeternae opes spectans, coelestis avara thesauri pariter sibi totum ejus substantiae quae de terra sumitur et in terram revertitur, abdicavit. Misit quod habebat, ut quod non viderat possideret. Misit corruptibilia, ut immortalia compararet. Non despexit illa paupercula dispositam a Deo ordinatamque rationem de receptione venturi; et propterea non fuit immemor ejus ipse dispositor, jamque sententiam suam ipse mundi arbiter praecucurrit; et quam in judicio coronaturus est, in Evangelio praedicavit. 4. Feneremus (V. not. 70) igitur Dominum de donis Domini: nihil enim sine ejus munere possidemus, sine cujus nutu nec ipsi sumus. Et nos praecipue, quid nostrum putemus, qui majori et speciali debito non sumus nostri? et non solum quia facti a Deo, sed et emti sumus. Gratulemur autem quia magno emti, quippe sanguine ipsius Domini: quo pretio et viles et venales esse desistimus, quia vilior servitute libertas liberum esse justitiae. Talis etenim liber servus peccati et captivus est mortis. Sua igitur Domino dona referamus; demus illi qui in omni paupere accipit; demus, inquam, gaudentes, et recipiamus ab ipso exsultantes. Placet enim ipsi talis injuria, ut vim regno ipsius inferamus, bonis operibus coeli claustra frangentes. Dominus enim noster, qui solus bonus, ut unus Deus, non avaritiae studio accipere desiderat, sed largitatis affectu. Quid enim non habeat, qui omnia dedit? Aut quid non possideat qui ipsos possidet possidentes? quia omnes viri divitiarum in manibus ejus, sed immensa ejus justitia pariter et bonitas de ipsis muneribus suis vult sibi munera invicem fieri, ut sibi materiam erga te beneficentiae pariat, quia bonus est: et tibi faciat meritum, quod digne recipias, quia justus est. 5. Patent igitur thesauri bonorum illius, et divitiae bonitatis ejus in promtu sunt, ut 216 unusquisque non exspectet accipere, sed ultro sibi rapiat quantum velit. In hoc enim nos fecit bonus Dominus et Pater sanctus, ut nostro bono essemus boni. Nam quo ille indigeret extrinsecus bono, qui totus ipse quantus est, bonitas et beatitudo est? Ob hoc, quantum in ipso est, carissimi, omnem hominem vult salvum fieri, quia in omni homine opus suum diligit; et impense tibi largus est de suis opibus, si tu tibi ipse non sis invidus et avarus de iis quae Deus tua fecit, non ut causa tibi ad mortem, sed ut pretium ad vitam forent. O abundantia bonitatis Dei! vult fenerari ex iis quae ipse largitus est: cupit debitor fieri donorum suorum, ut cum multa tibi ratione tuam reddat usuram. 6. Propera igitur, frater, tam ubere tibi obstringere debitorem, ut et amicum te ex servo vocet; et in tuis terrestribus nummis te expertus fidelem, de suis coelestibus thesauris divitem faciat. Ne trepides, ne cuncteris, ne parcas. Esto violentus Deo, rape regna coelorum. Qui vetat aliena contingi, sua gaudet invadi: et qui damnat avaritiae rapacitatem, laudat fidei rapinam. Pransores tui dudum stant pro foribus tuis, tempus et regem mensae opperientes. Tu convivas moraris: curre sollicitus, ne diutius maneant jejunantes; et injuria eorum excitetur is qui fecit illos, et qui illos bono tuo pauperes fecit. Nam potuerat, dilectissimi, Dominus omnipotens aeque universos divites facere, ut nemo indigeret altero: sed infinitae bonitatis consilio sic paravit misericors et miserator Dominus, ut tuam in illis mentem probet. Fecit miserum, ut agnosceret misericordem. Fecit inopem, ut exerceret opulentum. Materia divitiarum tibi est fraterna paupertas, si intelligas super egenum et pauperem; nec tibi tantum habeas quod accepisti, quia ideo et illius partem tibi in hoc seculo contulit Deus, ut tibi deberet quidquid de suis donis tuo voluntario affectu indigentibus obtulisses, ac te vicissim in aeterna die de illius parte ditaret. Per ipsos enim nunc accipit Christus, et tunc pro ipsis rependet. Docet enim nos et evangelicus ille dives a tartaro, et in Abrahae sinu jam non mendicus Eleazarus, qui in illa poenali ardentis divitis egestate refrigerio vitae affluebat; docet, inquam, istud exemplum, vicissitudinem esse istic et illic humano generi distributam; repensandumque illic pauperibus, quod istic videtur negatum: et contra, divites qui pauperibus istic inopes 217 fuerint, nihil de pauperum felicitate capturos; mendicitatemque perpetuam cum abundantia poenarum pro injuria pauperum digna ultione referendam. 7. Quare ambulate, ut scriptum est, ut filii lucis in lumine, dum lumen habetis; et sic age, Christiane, dum resipiscendi et providendi dies suppetit, ut audire merearis a Domino: Euge, bone serve, quia in paucis fidelis fuisti, supra multa te constituam. Vide igitur, et intende huic verbo, frater, et noli negligere gratiam quae tibi oblata est. Noli descendere vacuus in domum Christi, quae est Ecclesia Dei vivi. De tuis multis vel parva si tribuas, multam tibi reliquorum tuorum adjectionem parasti. Plurimi te exspectant, et in adventum tuum pendent, circumspicientes quando te videant. Tibi impenduntur cunctorum inopum preces et vota debilium. Vide ne tam pios mutare cogantur affectus, et in querelam preces vertant; et adversum te editi gemitus, quos necessitas laborantium, te non miserante, confectis extorserit, feriant et invitent ( forte irritent) patrem orphanorum, judicem viduarum, et compassorem pauperum Deum. 8. Cave ipsum te tantummodo ames, si te amas, quia iniquitatis est ista dilectio; et qui diligit iniquitatem, odit, ut scriptum est, animam suam: plenitudo autem legis est dilectio proximi, quod omnis homo homini est germanitate naturae. Parem ergo curam tui et pauperis gere, ut imiteris imitatorem Christi, non tibi, sed aliis utilia curando, ut tui impensius Deo cura sit. Vide enim quanto crimine te superbia aut avaritia discernat ab eo, cui te Deus opere suo junxit. Refice esurientem animam, et non timebis in die malo ab ira superventura. Beatus enim, inquit, qui intelligit super egenum et pauperem, in die malo liberabit eum Dominus. Operare igitur et excole hanc regionem terrae tuae, frater, ut germinet tibi frugem fertilem, plenam adipe frumenti, magno cum fenore centesimum tibi fructum multiplicati seminis afferentem. In hujus vel possessionis vel negotiationis appetitum et studium sancta et salutaris est avaritia: nam talis cupiditas, quae regnum coeleste meretur et bonum perenne desiderat, radix bonorum est. Tales igitur, ut supra dictum est, divitias concupiscite, et hujusmodi possidete patrimonium, quod in centenos fructus vobis creditor pensitet, ut vestros quoque vobiscum bonis perennibus augeatis heredes. Possessio enim haec vere magna et pretiosa 218 est, quae possessorem suum non cumulo seculari onerat, sed reditu ditat aeterno: quae lacte et melle manat, et non de alvearibus neque pecoribus expressum dulcium nectar liquorum, sed per lumina laeta diffusum suis praebet agricolis. 9. Verum, dilectissimi, non solum ut bona aeterna quaeratis, sed ut mala innumera vitare mereamini, praesenti sollicitudine et sedula operatione justitiae providete. Magno enim adjutorio atque praesidio nobis opus est, et multarum atque indeficientium orationum patrociniis indigemus. Adversarius enim noster non quiescit, et in nostrum pervigil hostis interitum obsidet omnes vias nostras, egressusque et aditus omnium diligenter explorat; uniuscujusque vestigiis comes indiscretus ( id est inseparabilis; vid. ep. 20, n. 1) affigitur, ac sepes egressibus nostris objicit, et pedibus interserit, ut in plano quoque latentem salebram male cautus offendas. Unde scriptum est: Sunt viae quae videntur hominibus planae, novissima autem earum tendunt in infernum. Quod si securus in plano, neque cautus in lubrico decidas, illico irruit, et lapsum premit; nec parcit omittere, nisi frangat et devoret. Per cuncta igitur cave; dum infers pedem, cuncta circumspice. Ex omnibus enim partibus zabulus imminet, sicut leo paratus ad praedam. Neque ipsi terrae tuae credas, suspenso tibi, immo munito (V. not. 178) calcandae vestigio: quae peccatum primi patris in universa hominum carne cognoscens, spinis et tribulis, et serpentibus ac bestiis ferax, sententiam Creatoris exsequitur. Multae praeterea nobis in hoc seculo cruces, innumera discrimina, morborum labes, febrium ignes et dolorum tela grassantur in animas, cupiditatum faces accenduntur, ubique praetenti latent laquei, undique stricti horrent gladii, inter insidias et pugnas vita transigitur, et per ignes doloso cineri suppositos ambulamus. 10. Igitur priusquam in aliquam tantarum aegritudinum labem casu vel merito actus incurras, festina medico susceptus et carus fieri, ut in tempore necessitatis paratum habeas remedium salutis. Aliud est, quando tu solus oras pro te; et aliud, quando multitudo pro te apud Deum trepidat. Tu taces, et cum taces, illi pro te clamant. Et vident te, et arrident. Inveniunt te, et adsalutant; et egestatis et debilitatis immemores, corpora ipsorum tua sanitate vegetantur, animae tuo aspectu vigescunt. Tu quippe ager illis fertilis, tu fundus es 219 fructuosus; et illi vicissim tibi locuples et pretiosa possessio sunt. Te filiis suis praeferunt, et pro te prius quam de se quisque sollicitus, aut cum sua, aut ante suam salutem orat tuam. Non sui negligentes, sed amore translato, in te quisque se diligit, et tuam vitam suae vitae precatur; quia tuus fructus illius vita est, et divitiae tuae illius opes, et paupertates tuae illius divitiae sunt. In omnibus ecclesiis pro te rogant, in omnibus plateis tibi gratulantur; et in locis singulis ad commemorationem tui nominis eriguntur benedicentes Dominum, et absentem te in suis manibus exosculantur. Semper te vident, et numquam te non vident, quia animo complectuntur, quo cernimus absentes. Inscriptus es enim et impressus cordibus eorum per multam tuam in eos humanitatem. Nec famem metuunt, securi ciborum tuorum: neque hiemem pertimescunt, quia tu praevenis et excludis hiemem vestium praeparatu. Beatus homo, quem veniens Dominus inveniet ita facientem. EPISTOLA XXXV. Paulinus commendat Delphini precibus animam demortui fratris sui, et seipsum.
Beatissimo et venerabili semper nobis desiderantissimo Patri DELPHINO, PAULINUS.
Breves sanctae affectionis tuae litteras magno affectu nobis copiosas, in toto, quo desideravimus, corde suscepimus. Sed quia omni rei tempus est, nunc ut in tempore contristationis, tempus etiam breviandi sermonis esse visum est. Contristatos autem nos vehementer fatemur, non tam de obitu corporali fratris nostri, quam de negligentia ejus spiritali, qua relinquendarum istic potius curarum, quam providendorum illic remediorum memor, posthabenda praeposuit, et praeponenda posthabuit. Quem oportuit et illa potiora pro se curare, et haec temporalia pro filiis non praetermittere. Unde petimus ut paterna affectione compatiens huic nostro dolori meminisse digneris, et illum quondam spiritalem tibi filium gratia Dei fuisse progenitum, et ideo tuae specialiter curae hanc esse causam, ne pietatem tuam, quae nobis filiis gloriabatur, dilapidata hereditariae portionis substantia confundamus: sed potius ut orationibus tuis condonetur tibi, ut et illius animam vel de minimo sanctitatis 220 tuae digito distillans, refrigerii gutta respergat, et nobis, dum tempus est, recurrentibus ad te et clamantibus: Pater, peccavimus in coelum et in te; jam non sumus digni vocari filii tui: pro confessione peccati divina miseratio te interveniente succurrat. Ne pro absumta patris aeterni substantia, quam quotidie peccata nostra dilapidant, obruamur pudore redeundi, et in longinqua regione commorati in custodiam escamque porcorum indignam, quod nefas est, deducamur.
EPISTOLA XXXVI. Amandi Burdegalensis presbyteri precibus animam sui fratris et seipsum commendat. Successit postea Amandus ille in Burdegalensi episcopatu S. Delphino, et inter sanctos ipse quoque recensetur in Romano Martyrologio 14 kalend. Julii.
Sancto et merito venerabili, ac dilectissimo AMANDO, PAULINUS. 1. Dulcissimum oris vestri gustum in brevi sanctitatis vestrae sermone libavimus. Nam sicut mellis gutta idem sapit quod totus favus, sic et in uno licet verbo stillicidium linguae vestrae totum sanctae animae vestrae saporem refert: quia quidquid de bono thesauro promitur, bonum atque pretiosum est. Nec ideo margarita vilis est, quia exigua; sed ideo magis pretiosa, quia et in exiguo modo magnum pretium habet, ita ut, sicut Evangelica quoque testatur autoritas, profligatis etiam comparanda patrimoniis appetatur. Sed et granum sinapis, quod minimum videtur in semine, maximum tamen exstat in olere. Cujus seminis verbum quia in vobis satum est, et in corde vestro viget, unde cor ardens habetis in via Domini, ideo etiam brevis sermo vester dulcedinem simul ac vigorem verbi coelestis tenet, et nobis ministrat, ut nos etiam vestrae prudentiae sale condiamur.
2. Et ideo nos quoque imitabimur in hac epistola parcimoniam sermonis vestri, etsi plenitudinem sensus vestri non valeamus imitari; hoc tantum respondentes, quod praecipue cum haec scriberemus, curae nobis erat ex recenti dolore fraternae divulsionis: quem etiamsi temporaliter ab hoc seculo sciamus assumtum, in illo nobis cito consequendum, tamen ea verius causa 221 obisse lugemus, quia ex his quae gesta ab ipso, in finem ejus vel ordinata sunt, peccatis magis nostris quam votis congrua egisse perspeximus, ut mallet ad Dominum debitor transire quam liber. Ob hoc impense rogamus, ut quasi frater, quod nobis in Domino esse dignaris, unanimos fratres juvans, et hanc meritis fidei tuae mercedem accumules, ut pro eo infirmitati nostrae compatiaris, et orandi labore conspires; ut misericors et miserator Deus, qui facit omnia in coelo et in terra, et in mari, et abyssis, refrigeret animam ejus stillicidiis misericordiae suae per orationes vestras. Quia sicut ignis accensus ab eo ardebit usque ad inferos deorsum, ita proculdubio etiam ros indulgentiae ejus inferna penetrabit, ut roscido pietatis ejus lumine in tenebris ardentibus aestuantes refrigeremur. 3. Ora et pro nobis, ne in peccatis nostris moriamur; notum faciat nobis Dominus finem nostrum, ut sciamus quid desit nobis, et properemus adimplere quod restat; ut non revolvamur in medio dierum inanium, texentes operibus vacuis araneae telam, sed dies pleni inveniantur in nobis; ut simus pueri centum annorum morientes, id est, malitia parvuli, et sensibus perfecti; Ita fiat, ut mortui superstitibus exemplo bono salubrem poenitentiam relinquamus: neque septem dies luctus noster excedat, si consentiamus in hujus vitae via adversario nostro, id est, spiritui ac verbo Dei, quod nobis peccantibus adversatur. Nam et Spiritus arguit mundum de peccato; et sermo Dei, ut Dominus in Evangelio contestatur, si ei non pareamus, accusator noster erit, et tradet nos judici Verbo, qui rationem talenti sui usque ad novissimum quadrantem exiget; et, nisi exercitio pietatis, quae ad omnia utilis est, duplicatum pecuniae suae fenus receperit, otiosae fidei partem cum infidelibus ponet : quia proximus infideli est, qui mortuam sine operibus fidem vacuo Christiani nomine gerit. Et hic est insipiens, cujus luctus omnis temporis est, quia timorem Domini non habens, caput sapientiae non tenuit. Et factus in cauda est, quia non habitat in medio domus, qui diligens iniquitatem odit animam suam, et traditus ministro inferni carceris, mittitur in tenebras exteriores, quia secundum exteriorem hominem vixerit. Propterea hic sine fine lugendus est, quia 222 in ignem damnandus aeternum sine fine morietur. 4. Pacem ergo habeamus ad Dominum, pacem non hujus mundi, quae amica peccatis Deo dissidet; sed pacem Christi, quae cum Deo conserit, et nos Christo conformat, si adhaereat Verbo Dei anima nostra, ut efficiamur unum cum Deo per interventum mediatoris, qui est pax nostra; quia fecit utraque unum, naturas discordes Dei et hominis in se copulans; et in nobis duo unum faciens, id est, carnem animae spiritali consentientem; et tunc ignis in medio nostrum manebit, seu harum in nobis duarum vel eum spirituum (V. not. 179) trium consensus invitet, ut faciat in corde nostro sibi placitam cum Patre et Spiritu mansionem, et vicissim nos ubi ipse est ducat, dicens: Intrate in gaudium Domini vestri . EPISTOLA XXXVII. Dolet per sua peccata factum ut Victricius, cum Romam venisset, ad se non pervenerit. Laudat hominem de apostolico evangelizandi munere, deque toleratis adversariarum vexationibus. Postremo eum ad constantiam rectae doctrinae et omnium virtutum hortatur.
VICTRICIO unanimo fratri PAULINUS. 1. Sicut aqua frigida sitienti, et bonus nuntius de terra longinqua, ita nobis refrigerio et refectioni fuit eloquium sanctitatis tuae, quod per epistolam, brevem quidem verbis, sed caritate prolixam, in manu carissimi portitoris accepimus, hoc est, filii nostri Candidiani; cujus gratiae congratulati sumus, quia propter verba labiorum sanctorum prompto spiritu impigrum carnis infirmae jumentum angariavit in vias duras, non virtute, sed fide fretus. Et sine dubio per orationes tuas, quasi pennas columbae aut pedes cervi ad implendum caritatis ministerium roboratus accepit, et inde in parvo corpore quasi gigas factus, exsultavit ad currendam viam; et replevit animam nostram benedictione dulcedinis, afferens nobis epistolas desiderabiles super aurum et lapidem pretiosum nimis, et super mel et favum dulces. Quibus mentem nostram de peccatis amaram, quasi merram illam in manu Moysi per lignum mysterii, ita beatitudinis 223 tuae sanctus et dulcis afflatus in dulcedinem laetitiae spiritali suavitate mutavit. Nam et inde tristati amaritudinem duxeramus, quod ex Urbe ad nos, sicut sperabamus, brevi itinere non veneras, qui ad Urbem per tanta terrarum spatia perveneras. Fateor enim me hujus boni damno non solum contristatum, sed et confusum fuisse: numquam enim magis mihi ipsi, ne dicam aliis, manifestata fuerant peccata mea, quam quod mihi de tam proximo vultus tui lumen inviderant. Numquid enim Dei manus, quae tam longe te perduxerat, prope non valuisset adducere? Sed peccata nostra grandi muro desideriis nostris opposita, inter nos et te separaverunt. Vae mihi misero peccatori immunda labia habenti, qui audeo dicere te prope nos, vel nos prope te fuisse: cum, etiam si ad nos usque venisses, aeque tamen a sanctitate tua longe fuissemus: neque enim locis potuisset aequari aut conjungi tanta virtutum distantia et longinquitas meritorum.
2. Verumtamen fructibus sanctitatis tuae opus istius pietatis accesserat ( forte leg. accessisset), et merces in coelo tua de tam pio labore crevisset, si et circa infirmitatem nostram facie et manu tua comminus visitandam, verbum illud Domini salutaris implesses, quia non est opus medico sanis, sed male habentibus. Nolo te enim, benedicte vir Domino, ita securum esse de nobis, ut putes jam sanatos esse omnes languores animae nostrae, in quibus Domino peccavimus et peccamus: quamlibet ipse summus unguentarius, qui ad remedia salutis nostrae conficit varias unguentorum salutarium atque virtutum suavitates, medicamentum vitae nostrae non solum de effusione spiritus sui, sed etiam de corporis nostri assumtione confecerit; factus, ut scriptum est, pro nobis peccatum per similitudinem carnis peccati in veritate carnis nostrae, ut de peccato damnaret peccatum hoc est, radicem peccati nostri ipse peccati liber de materia prius peccatrice damnaret, delens illud quod adversum nos erat mortalis edicti chirographum per sanguinem passionis suae, et inimicitiam, qua separabamur a Deo peccatis intervenientibus, interfecit in semetipso, et triumphavit potestates adversarias ( forte add. in) carne sua, dans nobis exemplum vivendi atque vincendi in nobismetipsis spiritales et invisibiles inimicos spiritali et invisibili praelio, quod geritur inter legem mentis et legem carnis captivare nos nitentem in legem peccati. 3. Sed ora Deum, et exora, ut apprehendat 224 arma et scutum, et exsurgat in adjutorium nobis, et dicat animae nostrae: Salus tua ego sum; ne fiat via nostra tenebrae et lubricum, et operiat nos umbra mortis, et dicat inimicus: Praevalui adversus eos. Te vero tende te pro nobis arcum orationis, non convertemur in arcum perversum. Exsurgat in nobis Deus, ut dissipentur inimici nostri; quia propter miseriam inopum et gemitum pauperum, quorum participes sumus, exsurrexit Dominus, ut averteret mala nostra inimicis nostris, et salvos faceret peccatores, quorum praecipui sumus, sicut infimi servorum Christi; qui nec ea quae debemus, facere possumus; cum et supra debitum legis aliquod voluntarium munus adjicere debeamus de affectu nostro, ut Magister ipse fecit, cujus tu imitator es; qui potestatem habens de Evangelio vivendi, noluit tamen uti potestate sua, et abutens licito, hanc occasionem sibi cumulandae apud Christum mercedis invenit, ut Evangelium sine sumtu poneret. 4. Tua vero sanctitas non solum de abusione licitorum et abstinentia commodorum visibilium Christianae paupertatis divitem gloriam tenet; sed, sicut comperi, etiam de multitudine adversantium, et tolerantia tentationum; quoniam insurrexerunt in te testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Sed nodus in scirpo et naevus in lumine non potuit inveniri: non enim sub modio latebat lucerna tua, quae eminet et splendide fulget supra candelabrum sanctum, ut luceat omnibus qui in domo sunt; et multis Domino accendendis luminaribus fomes existat. Et ideo inconcussum et stabile permansit candelabrum tuum, quia manibus humanis impellebatur ut caderet. Non autem merebaris ut illius manu in ruinam commoveretur, qui habet septem stellas, et ambulat inter septem candelabra aurea, habens in ore gladium bis acutum , quo armavit dexteram mentis tuae, ut utriusque Testamenti face candentia inimici jacula victor exstinguas et cadant a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis, tibi autem non appropinquent; quem inexpugnabili scuto teget veritas Dei, ut arcus eorum infirmentur, qui in te dicuntur acuisse linguarum machaeras. Sed ut sagittae parvulorum, ita infirmati sunt ictus eorum; nec potuerunt in corpore armis Dei potentibus septo locum vulneris invenire; Dominus enim protectio tua, et Dominus illuminatio cordis tui, qui te in spiritu veritatis instruxit, ut in 225 doctrina Pauli magister sis gentium, cum fide et veritate, non in inflatione scientiae, neque in sublimitate sermonis annuntias mysterium Christi, sed nihil te judicans scire inter homines, nisi Christum Jesum, et ipsum crucifixum. 5. Cum ergo fides et confessio tua, ut credimus atque confidimus coaeternam Trinitatem unius Divinitatis et substantiae, et operis et regni esse testetur; cumque Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum sanctum Deum, ut est, qui est, et erat, et venturus est, qui misit te sicut Moysem et apostolos evangelizare gentibus bona Domini: quod ita, ut ipse a Deo doctus es, doces, unitatem Trinitatis sine confusione jungens, et Trinitatem ipsius unitatis sine separatione distinguens , ita ut nulla alteri persona conveniat, et in omni persona trium Deus unus eluceat; et tantus quidem Filius, quantus et Pater, quantus et Spiritus sanctus; sed semper quisque sui nominis proprietate distinctus, individuam retinet in virtutis et gloriae aequalitate concordiam.
6. Certi autem sumus quod et Filium Dei ita praedicas, ut eumdem et Filium hominis confiteri non erubescas; tam vere hominem in nostra natura, quam vere Deum in sua; sed Filium Dei ante secula, quia ipse est Dei Verbum Deus, qui erat in principio apud Deum, aeque Deus coomnipotens et cooperator Patris. Per ipsum enim omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et hoc Verbum, pietatis immensae mysterio, caro factum est, et habitavit in nobis. Non autem caro tantum corporis nostri, sed homo totus, et corporis nostri et animae assumtione: animae autem rationalis, quae juxta naturale opificium Dei habet insitam mentem: alioquin in tenebris Apollinaris errabimus, si hominem assumtum Deo animam mentis humanae vacuam, qualis est pecorum et jumentorum, dicamus habuisse; et eum hominem quem suscepit Dei Filius; qui necesse est ea veritate, qua veritas est, et qua creavit hominem, totum susceperit, ut opus suum plena salute renovaret. Nulla est autem salus nostra, nisi plena est; quia non hominem, sed aliud nescio quod irrationabilis creaturae animal suscepit Dei Filius, si mentem suam propriam hominis assumti anima non habuit, et contra naturam generis humani ille potissimum primogenitus omnis creaturae homo in formam perfectionis humanae assumtus in tantum mente sua indiguit, ut non de humano, sed de divino 226 spiritu mentem habuisse dicatur. Quod illorum ore dicitur, in quorum corde concipitur hoc venenum, ut et Veritas mentita sit. Sed prope te et in te est verbum veritatis et veritas Dei. Neque indiges Spiritu sancto, qui Dominum Jesum Dei Filium, Deum in gloria Dei Patris, et ad dexteram virtutis, Regem regum manere, et ex resurrectione mortuorum judicem vivis et mortuis adfore confiteris, et credis, et praedicas. 7. Memento nostri, et gloriare secundum Apostolum, quia haec in brevi tentatio in aeternum tibi gloriae pondus operata est, et reposuit tibi coronam justitiae, quam accipies de manu Domini: et in victoriae materiam tibi bellum excitari permissum est; ut et tibi secundum beatum Paulum doctorem tuum liceat gloriari in passionibus tuis, et dilatato super inimicos tuos ore, dicere quomodo laboraveris in longanimitate, in Spiritu sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductor, et verax; sicut ignotus, et ecce agnitus; quasi castigatus, et non mortificatus; quasi tristis, semper autem gaudens; sicut egens, multos autem locupletans. Nam haec ipsa tentatio sanctitatis tuae multis in profectum Evangelii venit: quia nemo in te confusus est, elucente gratia Christi et veritate fidei tuae non solum in directione doctrinae tuae, sed etiam in virtute conversationis quae in coelis est. Non est enim, inquit, regnum Dei in sermone, sed in virtute. Quid ergo quaeritur, cum in te id, quod et verbo praestat, emineat? Quis enim dubitet in ejus spiritu fidem veritatis habitare, in cujus vita videt fidei exstare virtutem? EPISTOLA XXXVIII. 227 Commendat insignem Apri a foro ac tribunali ad Christum transitum: admonet ne miretur, sed potius gaudeat se propterea despectui et odio esse mundo; cum jam inde ab initio Christus in suis talia patiatur. Concludit quo studio humanis rebus servitum est, serviendum divinis. Processit deinceps ad omnem virtutem Aper, et presbyter factus est: memoriam inter sanctos meruit XVII kalend. Octobris.
Sancto et merito venerabili ac dilectissimo fratri APRO, PAULINUS. 1. Laetatus sum in iis quae scripsisti mihi, et secundum fidem tuam, quam corde conceptam ore testatus es, si me gratia Domini participem tanti spiritus faciat, spero quia in domum Domini ibimus; et quae communi spe fideque percepimus, pariter intuentes in facie veritatis, consona exsultatione cantabimus hymnum Deo nostro: dicturi Domino: Credebamus quia cinis et terra essemus, si in hoc tempore ita confirmentur pedes nostri in atriis Hierusalem, ut terra et cinis esse actu et opere desinamus; ita ut in spiritu humilitatis terram esse nos meminerimus, et esse fateamur Domino, ut per ipsum, quod damnatione peccati sumus, de reconciliatione gratiae non esse mereamur. Beatus es, frater, et bene tibi erit, quia non carne et sanguine, sed Spiritu coelestis Patris revelante, didicisti quod te inconcussa fide tenere et libera voce profiteri sanctissimo ad me epistolae tuae fine firmasti, Christum Jesum crucifixum Dei Filium Deum, cui flectitur omne genu terrestrium, coelestium et infernorum; et quem ad dexteram virtutis, et in gloria esse Dei Patris, omnis lingua confitetur. Hunc tu Dominum et Deum nostrum, quia non aestimabitur alius ad eum, toto arcanae pietatis mysterio amplexus, Dominum et Deum Dei Filium ante secula, factum ex semine David in hoc seculo; et nunc ex resurrectione mortuorum in spem aeternitatis humanae viventem in secula, ut est, credis; et ut credis, praedicas: et rudem esse te atque infantem Deo dices? Vere quidem ex parte credo parvulum esse te factum, sed malitia; sensu autem te esse perfectum de professione fidei tuae disco; quia veritatis agnitio, quam apprehendisti in sermone breviato, sapientiae plenitudo est: et ideo ipse 228 Magister gentium, vas electionis et vas Dei qui in se Christum loqui, et se Spiritum Dei habere profitetur, non in sublimitate sermonis, neque in legis scientia gloriatur, sed omnem gloriam, qua vel Judaeorum vel philosophorum sapientia inflatur, abjecisse se et aestimasse ut stercora protestatur, ut Christum lucrifaciat, et illius scientiae damno hujus imperitiae lucrum consequatur, ut dicat: Ego autem nihil novi, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum ; In quo quoniam omnis sapientiae et scientiae plenitudo atque perfectio comprehenditur, ut insultans huic mundo, et litteras ejus totamque sapientiam vanitate spiritu celsiore despiciens, ait: Ubi scriba, ubi sapiens, ubi conquisitor hujus seculi; nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Causamque hujus erroris ostendit quo ita percuti sapientia hujus seculi meruit, ut stultitia Deo sit; quia illi per arrogantiam sapientiae tamquam suae, cum nemo quidquam habeat nisi acceperit, stultitia videretur sapientia Dei. Bene igitur secundum justitiam Dei, stultitiae ac sapientiae versa vice, eo stulti esse damnantur, qui sibi non de Dei munere, sed de suo quasi proprio bono sapientes videntur.
2. Quo magis gratulor unanimitati tuae quod illam reprobatam Deo sapientiam respuisti, et cum parvulis Christi, quam cum sapientibus mundi habere consortium maluisti. Inde jam et hanc gratiam mereris a Domino, ut te, sicut indicare, dignatus es pie glorians, oderint omnes: quod non fieret, nisi verus imitator Christi esse coepisses. Non enim odisset hic mundus, nisi quod jam a se alienum, et sibi videret adversum. Gaude et exsulta: jam et in rudimentis tuis virtus perfectionis operatur. Perspicuum est quam fortiter credideris in Christo, cui jam donatum est pro Christo pati. Vide quid dicat ipse Dominus, et intellige quam beatus sis. Nolite mirari, inquit, si vos mundus odit, quia me prius odio habuit. Si enim ex mundo essetis, amaret utique mundus quod suum esset. Et iterum: Non est major servus domino suo. Si patremfamilias Beelzebub dixerunt, quanto magis domesticos ejus? Vide nunc, si licet ut servi pro Domino recusemus pati, quae pro nobis servis suis Dominus ante sustinuit. O beata injuria, displicere cum Christo! magis nobis timendus est amor talium, quibus sine Christo placetur. Nonne qui oderant te, inquit, oderam illos? et addidit, Perfecto odio oderam illos. Quod nobis cum horum societate commercium sit, cum quorum sorte discretio est? 229 3. Merito gloriaris, venerandissime frater, et in exsultatione dicis hinc te ipsum tibi credere quod Christianus sis, quia te odisse coeperint qui diligebant, et despicere qui timebant; et ipse tibi conscius es, quia si tu ipse tanti apud te esses; aeque ut solebant et diligerent te, et venerarentur. Gaude igitur et exsulta, ecce enim merces tua copiosa in coelis. Non enim te, sed illum qui in te esse coepit, oderunt; cujus opus est in te et humilitas quam contemnunt, et castitas quam detestantur, in quo te bono prophetarum esse apostolorumque participem laetus agnosce et in propheta, cum dicit: Detrahebant mihi quia subsecutus sum justitiam; et in Apostolo dicente: Facti sumus omnium peripsema; et iterum eodem contestante: Quia positi sumus in hoc mundo spectaculum omnibus angelis et hominibus. Ab initio seculorum Christus in omnibus suis patitur. Ipse est enim initium et finis, qui in lege velatur, in Evangelio revelatur, mirabilis semper et patiens, et triumphans in sanctis suis Dominus; in Abel occisus a fratre, in Noe irrisus a filio, in Abraham peregrinatus, in Isaac oblatus, in Jacob famulatus, in Joseph venditus, in Moyse expositus et fugatus, in prophetis lapidatus et sectus, in apostolis terra marique jactatus, et multis ac variis beatorum martyrum crucibus frequenter occisus. Idem igitur etiam nunc infirmitates nostras et aegritudinem portans; quia ipse est homo semper pro nobis in plaga positus, et sciens ferre infirmitatem, quam nos sine ipso nec possumus ferre, nec novimus. Ipse, inquam, nunc quoque pro nobis et in nobis sustinens mundum, ut perferendo destruat, et virtutem in infirmitate perficiat. Ipse et in te patitur opprobria, et ipsum in te odit hic mundus. Sed gratias ipsi, quia vincit cum judicatur; et, ut scriptum tenes, triumphat in nobis per speciem servitutis Dominus, servis suis gratiam libertatis acquirens, idque agens hoc pietatis suae mysterio, quo formam servi induit, et pro nobis humiliare se dignatus est usque ad mortem crucis, ut humilitate visibili invisibilem illam nobis in coelestibus sublimitatem intus operetur. Vide enim ab initio unde ceciderimus, et intelliges quod divinae sapientiae pietatisque consilio reformemur ad vitam. In Adam quippe superbia ruimus, atque ideo humiliamur in Christo, ut peccatum sceleris antiqui contrariae virtutis obsequio diluamus; et qui superbiendo offendimus, serviendo placemus. 4. Exsultemus itaque et gloriemur in ipso, qui nos et pugnam et victoriam suam fecit, dicens: Constantes estote, quia ego vici mundum. 230 Et in Regnorum libro similiter audio prophetam dicentem regi Josaphat, cum ingenti mole belli, et magna hostium multitudine terreretur. Haec dicit Dominus: Ne timeatis neque expavescatis a facie multitudinis hujus, quia non vobis est haec pugna, sed Domino. Moyses quoque similiter ante jam dixerat: Vos tacebitis, et Dominus pugnabit pro vobis. Igitur qui confidunt in virtute aut sapientia sua, quique in abundantia divitiarum suarum gloriantur, exacuant ut volunt adversum nos arma dentium, et verborum sagittas, venena thesauri mali vipereis vomant linguis; habent pro nobis respondentem sibi Dominum. Tacui, numquid semper tacebo? (V. epist. 5, n. 7.) Nos aures nostras spinis, ut scriptum est, sepiamus, id est, Dei verbo et fide verbi; quae vitae nostrae segetem firmissima innocentiae atque patientiae sepe defendunt, et diabolo dolis suis aditus in praecordia nostra captanti, quasi furibus spinae resistunt; et viscera inimicorum regis; id est, amatores hostium Christi, hos videlicet Christianorum obtrectatores, vitae nostrae atque constantiae contemplatione compungunt. Nos igitur taceamus istis, loquentes ad Dominum silentio humilitatis et voce patientiae; et tunc ipse qui invictus est, pugnabit pro nobis, et vincet in nobis. Tunc princeps harum tenebrarum mittetur foras; qui utique non ab hoc mundo, sed ab homine foras mittitur, cum a nobis fide introeunte discluditur, et dat locum Christo, cujus habitatio peccatum foras mittit, et pulsi serpentis exsilium est. 5. In hujusmodi autem passione quid facere debeamus propheta nos docet, dicens: Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicium, et humiliabam in jejunio animam meam, videlicet ut obtrectatores nostros ea ipsa qua commoventur humilitatis specie destruamus; tantoque magis confundantur coram Domino in antiquae adhuc superbiae crimino permanentes, quanto magis nos ipsi gloriamur, in quo confunduntur in nobis. Inconfusibilem enim operarium sicut hilarem datorem diligit Deus. Proinde stabiles in fide veritatis, et operatione justitiae, talium vel odia vel convicia vivendo melius quam loquendo arguimus; quia rejiciet sermones tuos post se qui odit disciplinam; et qui insipientem arguit, ut tenes scriptum, sumit sibi contumeliam. 6. Sibi habeant litteras suas oratores, sibi sapientiam suam philosophi, sibi divitias suas divites (V. ep. 23, n. 41), sibi regna sua reges: nobis gloria, et possessio, et regnum Christus est, nobis sapientia in stultitia praedicationis , nobis virtus in infirmitate carnis, nobis gloria 231 in crucis scandalo, quo mihi mundus occiditur, et ego mundo; ut vivam Deo, non autem jam ego, sed in me Christus; cui consepulti sumus , in quo nunc abscondimur hujus mundi oculis, ut confusioni ejusdem cum ipso revelemur; quando horum quae nunc nobis objicit memor, dicet: Hi sunt, quorum vitam aestimabamus insaniam, quomodo reputati sunt inter filios Dei? Sinc illos interim, frater dilectissime, fruantur gloria et vita sua, potiantur fructibus suis; quoniam sicut olera herbarum cito decident, et dies eorum sicut umbra praetereunt; quorum spes intra hujus aevi spatia concluditur, quia nec fidem veri habent, nec voluntatem fidei, qui praesentibus tantum rebus intenti, praestant avaritiae et libidini ne credant Deo, quia cupiditatis utriusque finem facit timor Domini, qui confirmatur fide Christi, per quam discimus agnoscere veritatem vel in contemtu temporalium, vel in appetitu aeternorum bonorum. A quo alieni, quia et veritas Christus est, in hac necesse est errorum infelicium caecitate permaneant, ut in fragili soliditatem, et in solido inanitatem putent; vera pro vanis rideant, et pro veris vana mirentur. Qui si vellent intelligere ut bene agerent, et oculos suos, quos statuerunt declinare in terram, ad salutem justitiae levarent, seque vel paululum humo (Virgil.) tollerent, facile his ipsis, quibus ut inanibus et stultis detrahunt, hominum conversionibus illuminarentur. Dominus enim, ut scriptum est, solvit compeditos, et Dominus illuminat caecos. Et iterum: Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas, testimonium Domini fidele: sapientiam praestans parvulis. Opus enim Dei est mutare hominem, quia solus potest instaurare quod fecit. Quod toto jam dudum orbe terrarum sapientia Dei Christus operatur, ubique se gentium Verbi voluntate circumferens, et per electas animas semet immittens; ut, sicut per Prophetam dixit, in omni gente primatum habeat. 7. Et quia jam quotidie magis appropinquat recognitionis (id est judicii. V. ep. 19, n. 3) dies, omnisque nos hora judicio applicat, satagit et properat bonus Dominus praeripere nos ab ira ventura, et de complexu hujus, ut scriptum est, nocentis et vipereae generationis abducere. Hinc in omni loco plura quotidie mirabilia solito signa crebrescunt, ut omnem, quantum in ipso est, hominem salvum faciat. Ostendit in raris, quod omnibus, si velint, prosit. Sufficit enim universorum institutioni 232 forma paucorum, quae in utrumque proponitur, ut credentibus exemplo sit, indurantibus (An induratis) testimonio. Quare si quid humani sapiunt ii, qui inficiantur animo quem figura praeferunt hominem, admirentur in te, et laudent Deum, et hanc beatissimam immutationem mentis ac vitae tuae non existiment errorem stultitiae tuae, sed sapientiae Dei esse virtutem intelligant. Quanto enim prudentiorem te ceteris et doctiorem fuisse memmerunt, tanto evidentior iis esse debet operatio potentiae Dei, quia prudentem a sententiae suae cursu vel statu non potest flectere, nisi summa ipsa Sapientia, quod est in Christo Deus, virtutum virtus, et mens mentium, Dominus majestatis, brachium excelsum, in quo dispersi superbi, ut scriptum est, a mente cordis ipsorum, depositi potentes de sede, et exaltati humiles. Quo brachio, id est, Christo, esurientes implentur bonis, et inanes dimittuntur divites. Quod et in te cernimus agi. Respice enim in temetipsum, et haec utraque, quae dejicit aut extollit Deus, in te eodem invenies. 8. Destructus es a superbo, assumtus in humilem: depositus ab iniqua potentiae sede, ut in pacis atque justitiae solio locareris: inanitus es a divite, ut diteris in paupere: et ab illa supervacuae distentionis saturitate vacuatus es, ut veris piae paupertatis bonis implearis esuriens justitiam. Ubi nunc tu ille es ali quando terribilis, vel pro tribunalibus advocatus, vel in tribunalibus judex? ubi tua illa cervix, tunc verius, ut nunc de te mentitus es, tauri pinguis, quomodo facta est docilis ac tenuis in jugo Christi ex quo conversus ingemuisti, et beneplacitum est in te Deo sicut super vitulum novellum? Deposita cervice tauri fractus es in mansuetudinem bovis illius qui agnovit possessorem suum. Beati oculi eorum qui haec in te Dei mirabilia conspiciunt, etsi illi miserrimi qui videntes non vident. 9. Quis daret mihi pennas sicut columbae, et volarem ad te, et in conspectu tuo colloquioque requiescerem, in voce exsultationis et confessionis epularer. Videns te non te, et videns ex leone vitulum, videns in Apro Christum: nunc versa ferocitatis aut virtutis vice aprum seculo, agnum Deo. Non enim jam de silva, sed de segete aper es, quia bonis disciplinarum fructibus opimaris, et in fruge virtutum tibi pastus est; duplicis Testamenti dentibus ad rumpenda retia Nebroth (V. ep. 9, n. 4) venatoris armaris; totaque illa 233 quae pro seculo superbus gerebas, nunc adversum seculum humilis arma convertis. Nunc vere sapiens, vere disertus, et vere potens, qui mundo huic stultus et mutus es, ut autori linguae et mentis tuae facundus et sapiens de suis muneribus Deo servias. 10. Nunc instructior jure divino advocatus pro te postules, et justior judex te ipsum judices; et in te, aut de te ipse sententiam feras, ut magis merearis absolvi; teque non solum venia, sed et gloria dignum facias, cum tibi per accusationem tui ades, teque damnando sanctificas: intelligens non quod hominibus, sed quod Deo placeat, sanctum et innocens esse; et ideo rarus, ut scribis, urbium frequentator, familiare secretum taciti ruris (V. not. 180) adamasti, non otium negotio praeferens, neque te ecclesiasticae utilitati subtrahens, sed jam pene forensibus turbis aemulos ecclesiarum tumultus et concilia inquieta declinans. Arbitror autem idipsum majoribus ecclesiae utilitatibus praeparari, quod salubri consilio instructioni sanctae vacas, et intentus studiis spiritalibus, quibus solitudo amica est, formas in te quotidie confirmasque Christum, quo et servus utilior, et magister doctior digniorem te ea, in qua nutu Dei positus es, sede perficias, opere pariter et verbo potens; ut lingua et mente tibi concors, veram te apostolicae disciplinae formulam praebeas praecepti Dominici actor et doctor . Ita demum constabit non humano suffragio, sed divino te esse judicio sacerdotem. 11. Quod jam probari et fide et vita tua credens, peto et impense rogo, ut nos semper orationibus tuis implices; et quoties fuerit occasio, litteris revisere studeas. Quod quidem a te munus non tam officii capiendi cupidus, quam animi reficiendi studens exigo; ut et solatium caritatis et gaudium simul capiam, cum te mei memorem in negotiis sanctis, ac tui diligentem profectu scientiae spiritalis, et intellectu ardentis in Deum cordis legens videro. Non jam te de sermone virtutis, id est, praedicatione Christi, sed de virtute ipsius sermonis expendens, id est, ut credere te Christum Jesum crucifixum Dominum et Deum loquendo pariter et vivendo confirmes. Quia eodem affectu gestare debemus imaginem coelestis hominis, quo gessimus ante terreni. Alioquin quod nostrum est quis dabit nobis, si non fuerimus tam fideles in nostro, quam fuimus in alieno? In hoc enim facti sumus, ut boni simus, et nostro serviamus Autori; contra cujus praecepta viventes 234 vitio voluntatis nostrae, non solum contra vitam, sed et contra naturam nostram faciemus; et ideo comparavimur jumentis, quibus non est intellectus. Attamen Dei bonitas ita nobiscum paciscitur, ut praeteritae nobis impietatis gratiam faciens, contenta sit vel tales nos esse sibi servos pro nobis, quales adversum nos diabolo fuerimus, dicente Apostolo, ut sicut exhibuimus membra nostra servire iniquitati, sic eadem exhibeamus servire justitiae; videlicet, ut eadem affectione delectemur in Domino, qua delectati sumus in peccato. Sic ambiamus Dei regnum, quomodo ambivimus seculi dignitatem; et denique tam diligenter curemus bona coelestia, quam terrena curavimus. EPISTOLA XXXIX. Aprum docet quomodo ager cordis sit colendus: ubi et verba Joelis de eruca, locusta, brucho et rubigine, pulcre admodum ad quatuor animae passiones trahit.
Sanctis, merito venerabilibus ac dilectissimis fratribus APRO et AMANDAE, PAULINUS et THERASIA peccatores. 1. Aliis reditus de patrimoniis pensitatione solemni praebeantur: nobis, quibus possessio caritas vestra in Christo est, reditus ab officiis affectionis vestrae sumitur, et in litterarum vestrarum humanitate numeratur. Gratias Domino Deo nostro, qui bona viva pro mortuis et caducis rependens, vos quoque nobis uberrimum fundum largitus est. Nam ut in rebus terrenis carior fundus est, qui aut avaris agricola sui votis proflua ubertate respondet, aut delicati possessoris oculis amoenitate blanditur; ita nunc in nostris praediis spiritalibus, id est, sanctis fratribus, quos nobis caritas Christi connexuit, et in aeternam possessionem dedit, is nobis opimior ager aestimatur homo, qui fuerit nostri diligentior et fructuosior nobis, salutarium commodorum ministratione. Quod cum ita sit, videte quantam vos massam hujuscemodi possessionis habeamus, cum praeter affectum quem in nos mutuo effunditis, alia, quibus pares esse non possumus, munera copiis linguae et mentis vestrae opibus conferatis. Officia enim et eloquia litterarum vestrarum, quae nobis largiter annuo commeatu penditis, indicant quam ampla possessio nobis, et quam fertilis terra Deo sitis: jam tricesimum fructum de vestra inter vos continentia proferentes, et quotidianis fidei 235 communis augmentis sexagesimo propinquantes, et de prole virginea centesimum pollicentes.
2. Nam quod scribitis impedimenta vestri esse propositi possessiones filiorum, qui causa sint necessitatis istius qua terrena curatis, cum coelestia desideretis, in multimodam potius vobis exercendae fidei perficiendaeque virtutis materiam divino haec esse proposita consilio judicamus. Cum enim haec universa mundi possessio propter hominem constituta, hominique subjecta videatur, quis ambigat in omni loco mundi, in omni parte naturae utilitates homini paratas, e quibus non solum carnalia emolumenta capiamus, sed multo magis spiritalia perlegamus. Propterea dicit per Salomonem ipsa rerum opifex Sapientia, quae disponit omnia suaviter, ab Altissimo creatam rusticationem, ut eam non corporali tantum, sed etiam spiritali studio colas. Denique quantum de rure ad eruditionem animae trahi possit, docel, cum sectatores suos ad formicam et apem mittit, quae utraque ruris animalia sunt, illa de frugibus vitae provida, et ista de floribus mellis operaria. Et Dominus in Evangelio, quam multa de rusticis docuit exemplis, de ficu arbore, et de flavescentibus propinqua jam messe regionibus ultimorum temporum signa demonstrans; et in agro esse discendum monens, quo caveamus in spiritu, ne fidei nostrae aemulam fraudem, sicut zizaniam tritico, inimicus interserat. Itaque nos agrum suum dixit, seque ipsum ostendit in nobis vitae nostrae satorem; et animarum discrimina variis terrarum expressit ingeniis. Ne sterilis sit caveamus; nos quoque ipsos ad fecunditatem Deo debitam et nobis utilem contentis in lege Domini studiis excolamus. 3. Igitur cum in agro es, et rus tuum spectas, te quoque ipsum Christi agrum esse cogita, et in te sicut in agrum tuum respice. Qualem agri tui speciem fieri a villico tuo postulas, talem Deo Domino cordis tui redde culturam; et intellige, quidquid in agro tuo tibi displiceat aut placeat, idem in anima tua placere Christo, aut displicere. Si vasta (V. not. 181) peccatis quasi dumis sordeat, neque propheticis aut apostolicis nubibus compluatur, in aridam solitudinem gratia deserente damnabitur. Si vero sui diligens, orationibus crebris semet excolat, et sacris Litteris opimetur, et intimum cordi aratrum crucis imprimat, et rastro divini timoris spinas suas eruat, ignitoque Dei verbo uratur in culpis, luminetur in sensibus; tunc necesse est ut spatiari in tuo corde patremfamilias et omnes animae tuae regiones 236 peragrare delectet; et pro te in suo adgaudens tibi dicat, si diligens tui cultor appareas: Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui: quia fidelis fuisti in paucis, super multa te constituam. 4. Nos vero ipsi, qui perverso ordine consilium validis infirmi damus, quid pro nobis respondeamus, qui tam pauperes, quam putas, spiritali potius quam terrena re sumus; non virtute mentis, sed inopia virtutis humiles. Angustus ille, quem lato potens ore describis, vix unici caulis ferax et capax hortulus, nos ipsi sumus; et ultra betam semicoctam (V. not. 182), ut propheta dixit, insipidi; faciamus ne in domo nostra caulis ille solus insulsus sit. Excusabilius tamen ille non habet salem, quem inopiae nostrae necessitate, aut parcimoniae vitio non accepit; nos potius elixi, nos culpabilius insulsi, in quibus superabundante de peccatis voluntariis insipientia, sal apostolicus evanuit; et a facie peccatorum nostrorum spiritalia condimenta fugerunt. Sed nisi vestris orationibus reficiamur, nec ipse unicus caulis in nobis virebit, penitusque desertis etiam insulsum olus deerit. 5. Orate igitur ne germina animae nostrae nocens eruca populetur, ne mentis segetem edax locusta consumat, ne praecordiis nostris piger bruchus insideat, et intimas vitalium fibras ultima harum bestiolarum comes rubigo exedat. Urgent enim interiorem nostrum malae bestiae; et importunae alites frequenter infestant, ut a nobis, si possint, verbi semen abripiant. Sed gratias Deo, quod non juxta viam de manu serentis excidimus, sed in ipsa potius via seminati sumus, id est in catholicae matris gremio constituti: a quo ne projiciamur ut abortivi, ipsius misericordia opus est, ut intellectum det nobis in via hac qua ingredi jussit, ac praestitit; et confirmet super nos oculos suos, ne efficiamur sicut equus et mulus quibus non est intellectus. 6. Sed ad rusticationis nostrae verba redeamus: nam ipse Deus noster et Pater agricola est; et Deus salutaris noster, vera vitis est; et Spiritus sanctus, rigator animarum est. Fiat igitur nobis per orationes vestras, ut summus paterfamilias, et coelestis agricola, et diligens hortulanus visitet, et frequentet, et signet hortum animae nostrae, sicut illum in quo docuit, oravit, resurrexit. Firmet in nobis caritatis suae nexum, ut manentia in ipso sarmenta vivamus. Imperet nubibus suis ut pluant super nos, et a corde nostro improbas carnalium cogitationum passiones, ut illa animalia bonis frugibus inimica submoveat. Ne fiat in nobis verbum illud prophetae; Residuum erucae 237 comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. Sunt enim in corpore nostro principalia totidem incentiva vitiorum, spes, metus, gaudium, dolor; quibus maxime genus turbatur humanum, duobus praesentibus et duobus futuris: praesentibus, aegritudine animi, vel gaudio: futuris, metu, vel spe. Unde cavendum est, ne dum alterum ex his vitium fugimus, incurramus contrarium. 7. Ergo in eruca, et locusta, et brucho, et rubigine, nostrarum affectionum intelligendae sunt passiones; quarum aliae breviter in corde haereant, aliae paulatim crescant; et si abjectae non fuerint, usque ad medullas perveniant, et omnem succum ebibant animae. Vide enim qualiter ista sibi congruant in cordibus nostris monstra vitiorum, qualia in frugibus accidunt vitia monstrorum. Nam, verbi gratia, si quid vetitum concupiscam, et mox abjiciam cogitationem, eruca est in folio sedens, quae decussa, si abjecero quidem, sed rursus redierit cogitatio, et coeperit abjici, et redire crebrescat, locusta est avolans et revertens. Quod si coeperit immorari, et majus habuerit spatium in comedendo, quam avolando, bruchus dicitur. Quod si ipse bruchus qui non satis avolat, sed magis sedet, non fuerit abjectus, in rubiginem vertitur: quae jam penitus inhaerescens, ut de stipula, sic de anima, numquam aut difficile expellitur. 8. Vereor ne dum loquacius vos fatigo, ipse vobis molestius quam locusta aut bruchus insederim. Discutite igitur ut erucam, et procul abjicite hanc chartulam, ne de longiore contactu sermonis nostri rubiginem insipientiae nostrae colligatis, qua desplendescat nitor cordis vestri, et vigor mentis hebetetur. Attamen ob hoc tantum super hoc peccato nobis, quo vos tam graviter fatigamus, ignoscite, quod de licentia caritatis abutimur patientia vestra; et ita repletum pectus vestrum nostri amore confidimus, ut offensam nostri non capiat, etiamsi faciamus injuriam qua mereamur offendere, si vos umquam a nobis vel merentibus possitis offendi. EPISTOLA XL. 238 Sanctus et Amandus data ad Paulinum epistola magnas in eum laudes congesserant. Hic eis respondens, acres ad perfectionem stimulos subdit. Tractat initio ex sacris Litteris, suum cuique rei tempus esse. Deinde ex psalmo CI expositionem moralem pellicani, nycticoracis et passeris solitarii subjungit. Tum attributis sibi laudibus ad humilitatem utens, multa attexit de divina gratia cui debemus omnia, de vigilantia necessaria in via spiritus, deque perfecta sui abnegatione.
MEROPIUS PAULINUS et THERASIA, SANCTO et AMANDO fratribus, in Deo Christo salutem. 1. Omnibus tempus, et tempus omni rei sub coelo; super coelum enim non est tempus; quia non habet tempus aeternitas, quam in coelo etiam creaturis Creator dedit, qui solus habet aeternitatem propriam, et lucem habitat inaccessibilem. Vera enim aeternitas nisi in ipso non est, qui solus, quod est, est; sicut ipse dixit: Ego sum qui sum. (Cetera vero nisi in ipso non sunt.) Tempus ergo sub coelo omni rei. Tempus otio, tempus negotio; tempus silentiis, et tempus alloquiis: tempus esuriendi, et tempus epulandi; ut nobis hactenus fuit tempus jejunandi a sermonibus vestris, sic nunc iisdem cibari tempus exortum est. Pavistis enim nos litteris vestris verbo Dei dulcibus, et oleo laetitiae delibutis, quo libenter ungimus caput nostrum; quia non est in vobis mendax opus olivae, in quibus habitat caritas de corde puro, et bona conscientia, et fide non ficta . Sed quia nemo qui multum esurit potest uno pane satiari, fatemur nos necdum expletos; sed potius incitatos ad desiderium litterarum vestrarum una illa epistola vestra; quam unam computamus, quia talem a vobis, qua sicut adipe et pinguedine repleatur anima nostra, adhuc semel accepimus.
2. Verumtamen, etsi inter officia nostra vicissitudines temporum fuerint, ut tempus tacendi, et tempus loquendi, non ita etiam diligendi ac negligendi tempus fuit. Dudum enim, ut proculdubio recognoscis, Sancte frater, diligere coepi te; et dilexi jugiter, quamquam non ista dilectione quae Christi est, sed illa familiaritatis humanae amicitia, quae blandimenta in labiis habet, et radicem 239 in cordibus non habet; quia non est fundata super petram, quae non aedificatur in Christo. Unde quolibet interdum vento levitatis agitata dissolvitur, et temporali gratia brevem florem tenens, sicut fenum velociter arescit, et sicut flos agri, cito decidit: caritas vero Domini manet in aeternum, qua invicem connexi sumus et ad convivendum et ad commoriendum, quia fortis ut mors caritas Christi. Sicut enim lex mortis irrupta, ita et caritatis catena parem vim caritatis et mortis esse testatur. Nam sicut propheta dicit: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? ita et Apostolus clamat: Quis nos separabit a caritate Christi? Quamobrem tibi, benedicte, fructus uberior ex ea veniet, qui prior hujus caritatis spiculis vulneratus, praevenisti nos in benedictione dulcedinis per eloquia litterarum tuarum casta ac fidelia, in quibus a verbo Domini mel et lac distillavit lingua tua. 3. Scripseram vero et prius unanimitati tuae, et cum a te epistolam tuam brevem pro ea quam ipse miseram, recepissem, tamquam persoluto officii debito, iterum me diuturnae taciturnitati refuderam. Sed acrius, vigilante Christo, apud mentem tuam, prior refloruisti sapere ad excitandam in nobis observantiam caritatis, ne obdormiret in mortem oblivionis: et quia abundaverat tibi inhumanitas mea, superabundavit mihi humanitas tua. Multiplicasti enim locupletare me affectu et officio dilectionis tuae, quo benedictum Domini puerum fratrem Amandum visitationis nostrae socium assumsisti tibi, et nobis validum apposuisti patronum. Confidimus enim, quia sicut scribendi ad nos particeps tibi factus est: ita etiam orandi pro nobis collega sit. Et quidem germanitas spiritualis ita postulat, ut sicut spiritus vobis unus in fide et confessione Christi est, ita sit amor et labor unus in proximis asserendis. Unde communem largiter a summo retributore mercedem metetis exaltati in turribus ejus, quia frater fratrem adjuvans exaltabitur. Si tamen semper orare tantum et suspirare pro nobis memineritis, et de cetero caveatis onerare nos verbis beatificantibus, ne et vobis forsitan offendiculum comparetis, si dicatis dulce, quod amarum est. 240 Legistis etenim quia rectos et vere sanctos decet collaudatio, non vero peccatores in felle amaritudinis positos, sed et adhuc non tam tenui nexu iniquitatis adstrictos, ut contritio et infelicitas in viis nostris deesse jam possit. 4. Verumtamen sic quoque mentibus nostris debet inesse contritio, quia, cor contribulatum et humiliatum Deus non spernit. Et quis dabit nobis cor carneum, ut emollita sensus nostri duritia, sentiamus sagittas Domini configentes timore sancto carnes nostras, et excitato vulnerum nostrorum dolore, ploremus ante Dominum qui fecit nos? Commodet nobis Jeremias illum fontem lacrymarum, quo diem suum et populum lamentatus est: superfundat nobis et David flumina oculorum suorum, quibus rigabat lectum suum; neque tantum genas vultus sui, sed et totum corporis stratum lacrymis exundantibus proluebat. Superposuerunt enim iniquitates nostrae caput nostrum, et multiplicatae sunt super capillos capitis nostri, quia plura in nobis iniquitatis quam justitiae opera numerantur: et ideo computruerunt et deterioraverunt cicatrices nostrae a facie insipientiae nostrae, et inveterata sunt ossa nostra, quoniam tacuimus Deo; et apponentes iniquitatem super iniquitatem, cum statuissemus oculos nostros declinare in terram, tarde eos et aegre levavimus ad montes Dei, unde nobis auxilium venit a Domino, qui solus potens est sanare omnes languores nostros, et eripere nos de corpore mortis hujus: qui per Adam constricti, per Christum solvimur: si tamen ita portemus coelestis hominis imaginem sicut terreni portavimus; hoc est, si tam fideliter justitiae et veritati serviamus pro salute nostra, quam diligenter injustitiae et inhumanitati pro morte servivimus. Humanum enim a nobis Apostolus postulat; quemadmodum exhibuimus membra nostra servire iniquitati ad interitum et confusionem, sic eadem exhibeamus servire justitiae ad vitam et gloriam. Nobiscum enim habemus fructum illorum operum, de quibus nunc erubescimus. 5. Sed gratiae Sapientiae Dei, Christo Deo, qui in se manens omnia innovat, ac disponit omnia suaviter, ut sit omnibus rebus 241 tempus; tempus occidendi, et tempus sanandi: tempus ridendi, et tempus plorandi: tempus aedificandi, et tempus destruendi. Abierit, quaeso, jam nobis tempus occidendi, destruendi, ridendi; et tandem sanandi, aedificandi, plorandi tempus advenerit. Ecce enim nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus opera tenebrarum, et apprehendamus arma lucis. Ut filii diei ambulemus in lumine: quoniam ecce inimici nostri paraverunt sagittas in pharetra, ut sagittent in obscuro. Neque enim in luce positos poterunt sagittare, antequam feriant praevidendi, et praecaventibus facile vitandi. Potest autem in eodem ipso opere utrorumque temporum ratio connecti, ut illa superius distincta tempora pariter operentur in nobis. Nam et in quo vivificamur, occidimur; vel in quo occidimur, vivificamur per eum qui dixit: Ego occidam, et vivere faciam. Nisi enim nos Christus occiderit, non vivemus; de quo scriptum est: Dominus mortificat et vivificat; quia nisi peccata nostra peremerit, non vivificabit animas. Ideo illi propheta dicit: Exsurrexi, et adhuc tecum sum. Si occidas Deus peccatorem. Exsurgemus emergentes de luto faecis et umbra mortis, et cum ipso esse permanebimus, si occiderit in nobis peccatorem, et justum creaverit; quia calix fragilitatis nostrae in manu Domini, in quo hunc humiliat, et hunc exaltat. Nisi enim humilietur exterior, non exaltatur interior. Ac sic occidendi et sanandi, vel destruendi et aedificandi tempora in unum simul coeunt opus, cum destruitur in nobis vita peccati, ut aedificetur vita justitiae. Neque enim aedificari potest novitas, nisi destruatur vetustas, aut amare possumus Christum, nisi mammonam incipiamus odisse. Sed neque gaudere poterimus in illo seculo, nisi in isto lugeamus, quia qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. 6. Convenit ergo nunc nobis illa de psalmis pauperis anxii et lugentis oratio, quoniam pene jam defecerunt sicut fumus dies nostri, et necdum malitia nostra defecit. Ecce enim veteres posuit dies nostros productos cursu aetatis, nec spargit canis caput, sed perfundit senectus: et nos adhuc primis reptantem conatibus aevi spiritalis infantiam parvulis sensibus agimus; et vix modo in verbo Dei incipientes loqui, tamquam primis vocibus anima vagiente mutam et rudem sanctis Litteris linguam solvimus, et quondam in litteris humanarum fabularum loquaces, nunc in veritatis 242 balbutimus eloquiis, stultitiae sapientes, et sapientiae stulti; robusti vitiis, et virtutibus adhuc teneri; vix nascente ad justitiam voluntate tirones, et consumta in peccatis aetate veterani. Aliquandiu enim, ut tu Sancte benedicte frater novisti, in hoc seculo volutari inveteravimus inter inimicos nostros; atque utinam inveteraverimus inimicis, ut illa jam nobis otiosis spatiosi itineris vita defecerit, et renovetur in Christo, sicut aquilae, juventus nostra; ut senio veteris hominis exuamur, induentes novum illum, qui secundum Deum creatus est. Sed qui nec pellicano solitudinis adhuc similes esse possumus, quando erit ut efficiamur sicut nycticorax in domicilio? Quando excitabimur in eum excelsae mentis vigorem, ut spiritali alacritate volucres, et in alta virtutum ardua penna pervecti possimus dicere: Vigilavi, et factus sum sicut passer singularis super tectum. Videamus hoc loco, si placet, in quam rationem haec avium genera, et hoc ordine sub persona pauperis anxii, id est, poenitentis, ad inopiam spei per aliquem lapsum redacti, propheticus sermo disponat. Fertis, ut opinor, loquacitatem insipientiae meae, quam ad contemtum vestrum provocastis. Accepi enim a quodam sancto doctissimo viro (Rufino) et carissimo mihi, qui non solum legendo, sed etiam peregrinando multa cognovit, pellicanum avem esse in Aegypto, vel illis juxta partibus usitatam proximis Nilo flumini desertis uberare, serpentibus vesci, in quos dimicando praevaluerit. Ergo pugnat ut vincat, et victa moritur: victrix vero et evadit mortem, et acquirit alimoniam. Quod autem nycticorax scriptum est, nycticoram esse verius asserebat; idque probabili ratione videbatur ostendere; cum illam avem hoc loco positam diceret, quam appellamus noctuam, quia secreto noctibus cantus exerceat et volatus; et obscuritate tenebrarum, qua fere cuncta caligant animalia, luminetur: unde nycticora aptius quam nycticorax dicitur: quia nycticorax, nocturnus corvus interpretatio est; nycticora autem, nocte videns; eo quod pupilla oculi κόρη a Graecis vocetur. Nihil autem noctuam simile corvi habere manifestum est. Porro perspicuum eam, ut dixi, sicut quasdam alias aves, noctis in tenebris magis cernere, et in lumine caecutire, noctem diebus pati, lucem noctibus usurpare. 7. Nunc ergo, benedicti mei, videte qualiter haec avis congruat ad pauperem moestum, hoc est, poenitentem, opibus gratiae pauperatum (V. ep. 32, n. 20), et conscia miserorum lapsuum 243 mente, gloriae suae damna lugentem, et afflictatione miserabili laborantem in gemitu suo, et de propriae carnis interitu vitam animae recipere nitentem, perque orationum impendia, et gemituum suffragia, ambitiosa lacrymarum vulneratae salutis remedia quaerentem. Quam apte hujusmodi pauper et peccator Aegyptia aut nocturna avis dicitur: Qui enim se ad deflenda et confitenda peccata secernens a communi Ecclesiae coetu intra ergastulum cellulae suae moestus includit, et elongatur ab hoc seculo fugiens, ut maneat in solitudine deplorationis, et illic adversus carnis suae desideria confligat, et in peccata sua spiritali certamine conterenda depugnet, certe et habitaculo pariter et praelio fit similis pellicano solitudinis, et illam inimicam serpentibus volucrem, ipsi diabolo et principibus tenebrarum, in peccatis et cogitationibus carnis expugnandis, dimicans aemulatur. Et si in eo agone superaverit, vivet hostium suorum superstes: escam de victoria sua sibi quaerit, quia vitae meritum, peccati et diaboli victor acquirit, quem cum omni nequitiae spiritalis exercitu in perniciem nostram variis artibus serpere quotidianis interioris nostri periculis experimur. Sed gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum Dominum nostrum, ut super aspidem et basiliscum ambulemus, et conculcemus leonem et draconem. Ergo adversus hujusmodi principes tenebrarum pugnemus, hoc est, hominum peccatorum potentes, quos Apostolus tenebras dicit, cum quibus nobis aemula pro salute contentio est, orate ut hos serpentes, dum in istius mundi deserto agimus, exemplo illius salutaris alitis tollamus. Quibus obtritis, et per victoriam devoratis, quasi discussa nube tenebrarum, illuminabitur noster interior, et tunc fiet quasi nycticora in domicilio, hoc est, in domo Domini, ut inter hujus seculi tenebras acutam aciem defaecatae mentis intendat, et possit secundum prophetam talibus oculis luminatus dicere: Quia tenebrae non obscurabuntur a me, et nox sicut dies illuminabitur. Quod utique fit, cum utraque substantia in homine sibi congruit, ut etiam caro terrenam inficiata naturam ad animae concordiam spiritali migret affectu: et tunc nox sicut dies illuminabitur, cum et caro, sicut anima, spiritalis efficietur. 8. Quod si per orationes vestras fuerit indultum, 244 ut et in hoste vipereo conterendo pellicanum solitudinis aemulemur, et nycticorae oculis inter hujus seculi obscura cernamus, tunc in consummatione pedibus constitutis, super excelsa perfectae virtutis impositi, vigilando in orationibus, et meditando in lege Domini, efficiemur sicut passer unicus super tectum, et corpore et spiritu congruente in voluntate Dei, jure dicemus: Singulariter sum ego, donec transeam. Et quis est iste passer, in quo forma perfecti est, nisi passer ille qui invenit sibi domum, et cum turture nidum sibi fecit altaria tua, Domine virtutum? Iste forsan passer est de duobus illis, quorum unus non cadit super terram sine voluntate Patris. Cecidit enim passer hic summus in corpore, sed et resurrexit. Cecidit autem ex voluntatis assensu, factus obediens Patri usque ad mortem crucis. Hic passer est illa Sapientia, quae requirentibus se in viis hilariter ostendit, nunc in portis fit obvia, nunc in plateis occurrit, nunc in muris vel turribus celsa convocat ad se amatores suos, et invitat eos in altitudines habitationum suarum, ut impleat verbum suum, quia exaltatus omnia ad se trahit. Quis dabit nobis pennas columbae deargentatas, ut per eloquia Domini casta, et sicut argentum igne examinatum , pennati pervolemus ad bravium supernae vocationis, sequentes istum passerem singularem (qui est unicus Dei Filius) supervolitantem: qui in altis habitat, et humilia respicit. . et qui descendit in inferiora terrae, ipse est qui ascendit super omnes coelos, captivam ducens captivitatem, ut adimpleret omnia. Hunc passerem si directa imitatione valeamus sequi, iisdem vestigiis ambulantes quibus ingressi sunt speciosi evangelizantium pedes, tunc in edito constituti poterimus dicere: Vigilavi, et factus sum sicut passer unicus super tectum. 9. Meminerimus tamen etiam in sublime provecti verbum illud Domini, ut qui fuerit in tecto, non revertatur in domum suam tollere vasa; id est, ne in nosmetipsos recurramus, et opera carnalia quasi vasa in inferioribus derelicta repetamus. Nemo enim, inquit, mittens (id est immittens. Graeco ἐπιβαλών)) ad aratrum manus, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Sed etsi super tectum fuerimus, id est, super naturam terrenam evolaverimus, non acquiescentes carni, timeamus avium exemplo ad humilia devolare. Scriptum est enim, quia 245 non sine causa tenduntur avibus retia. Et scimus, quia sic insidiantes volucrum simplicitati aucupes humi ponunt tendiculas; et plerumque esca, vel caeci illicis aspersa fraude deponunt aves, et opertis doloso cespite laqueis implicant credulas. Sed nos simili arte nos sollicitantibus per obtentas mundi hujus illecebras nequitiae spiritalis aucupibus, armati fide et illuminati veritate dicamus: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: transmigra in montem sicut passer; Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Propterea oremus Dominum, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Omnem hominem dictum puto, quia nemo homo, nisi agnoscens Deum, et qui potius meruerit agnosci a Deo. Quem non agnoscentes, comparati sunt jumentis insipientibus, et similes facti sunt illis. Nos ergo magna ejus misericordia ex impiis justificati per fidem, et non ex operibus, curramus in odorem unguentorum ejus, ut ex illius nomine odorem vitae trahamus, et efficiamur odor Christi bonus Deo potionati (V. not. 183), ut scriptum est, a vino unguentorum de calice salutaris, in quo ipse ut pigmentarius, ut in Ecclesiastico scribitur, unguenta suavitatum miscet, dividens dona sua singulis prout vult, ut omnia in omnibus impleantur (Sacch. impleatur. V. ep. 42, n. 2, et 43, n. 3), et odorem notitiae suae manifestet in nobis: quia unguentum exinanitum est nomen ejus. Quod nomen ut invocetur super nos, semper et in nobis nominetur, fiat conversatio nostra in coelis. Ita enim efficiemur sicut passer unicus super tectum, si non quae in terra sunt, sapiamus aut quaeramus, sed quae sursum sunt, ubi Christus est sedens ad dexteram Dei Patris, innumerabilibus oculis speculator actuum nostrorum, et spectator agonis istius, quo in carne ambulantes, non secundum carnem militamus. 10. Non enim est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus invisibiles inimicos et adversus spiritualia nequitiae in coelestibus. Non quod spiritus nequam in coelestibus agant, sed quod in coelesti conversatione viventibus adversentur. Induamus itaque arma lucis, et in Deo nostro transgrediamur murum illum inter nos et Deum separantem, nec de carnali infirmitate timeamus adversarium spiritali natura violentum, quia virtus in infirmitate perficitur. Nec in 246 virtute sua potens est vir, sed Dominus infirmum facit adversarium ejus, quem ipse Dominus virtutum Rex gloriae tali pro nobis congressionis genere confudit, ut illum in cruce Christi non divina virtus, sed humana superaret infirmitas. Sequamur itaque triumphantem Jesum, et scuto fidei circumdet nos veritas ejus, ut non timeamus a timore nocturno, et a jaculo volante per diem. Cadent a latere nostro mille, et decem millia a dextris nostris, non nostra, sed virtute Christi cujus pugna est qua pugnamus, et cujus corona qua vincimus, quia membra sumus corporis ejus, si tamen mortificemus in terra membra nostra, ut fiant arma justitiae, quibus accincti, et Christo, et angelis ejus, et vobis laetum de nostro certamine spectaculum praebeamus, et evolantes de laqueo venatorum garrula gratulatione cantemus: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus, quia adjutorium nostrum est in nomine Domini Jesu Christi. Non est enim aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri nos. In hoc nomine triumphantes, confiteamur Domino misericordias ejus, et gloriemur in laude ejus, non in nostra. Quoniam, ut propheta dicit, si quid bonum in nobis, ab ipso est; et si quid optimum, ab ipsius majestate est: Ipse enim fecit nos, et non ipsi nos. Et propterea et Paulus dicit: Quid autem habes, o homo, quod non acceperis? Quod si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? In quo monet ut, qui gloriatur, in Domino glorietur. Unde jam nobis leves angustiae fiunt, quando laudari videmur: nihil enim nobis conscii sumus de proprio bono, ut tamquam agnoscentium pudorem laudator perurgeat. quia non ipsos nos, sed divinae bonitatis munera atque opera praedicari cognoscimus: si quid enim in nobis boni videtur aut creditur, illius est qui solus bonus est, et de cujus plenitudine omnes accipimus, et pro meriti vel fidei capacitate respergimur. Ros enim qui ab illo est, sanitas est nobis, et laetamur in stillicidiis ejus. Ergo et error iste, quo nos laudatis, innocuus erit nobis. Insuper et mercedem vobis copiosam tam pia fides congeret: quia ut nos nostra mente iniquos, et de perversa hujus seculi generatione pravos existimetis 247 bonos factos, Deo omnipotenti creditis, qui potens est justificare impium, et vivificare mortuos, et illuminare tenebras, et phoenicium candidare. 11. Quamobrem orate solliciti ut tanto ore vel munere Dei dignum Deo cor accipiamus; et qui accepimus contemtum patrimonii, accipiamus etiam nostri contemtum: angusta enim via gradimur, et quasi in fune suspenso ancipites ambulamus: et nisi certo libramine vestigia fixerimus, ut non declinemus dextra vel sinistra, facile nos in hujus aut illius partis ruinam inimicus impellet. Ideo nobis in Salomone Sapientia canit: Non deflectatis a Domino, ne cadatis. Ipse enim Dominus Christus via veritas, et vita est, qui dicit: Omni vigilia serva cor tuum, quia per ipsas virtutum vias in vitia delabi possumus; et nisi certo, ut dixi, statu dirigentes animi momenta libremus, de ipsa humilitate capiemus superbiam; et evanescet species pietatis, si per laudem paupertatis obrepat inflatio. Et quid proderit caruisse divitiis, si remanemus divites vitiis? Unde quaesumus, ne ex illo nobis verbo Domini blandiamini, quia fecerimus, Vendite quae possidetis; quia plus est quod superest illud: Et veni, sequere me. Facile est autem videre quantum sit sequi Christum, ut homo imitetur Deum. Sed et illud scitis: Quia semel locutus est Deus, duo haec audivi; nam et iste sermo, sicut omnis fere Scriptura divina, in bivium patet: Vade et vende omnia tua. Non enim pecuniam tantum et fundos, extraneas facultates; sed etiam animi nostri internas opes, quae vere nostra substantia est, possidemus. Hanc vendere, hoc est alienare a nobis, tanto major victoria, quanto altior difficultas est ingenita quam apposita separare; et intus infixa divellere, quam affixa extrinsecus rejicere. Se enim ipsum vincit et superat, qui renuntiat moribus suis, et se abdicat sibi, ut illud fortissimum Dei verbum impleat: Qui perdet animam suam propter me, inveniet eam. Haec Domini verba recordantes, effundamus in illum animam nostram, et ipse nos enutriet, et absconditam in se vitam nostram fovebit, et se cum gloria revelabit: si tamen pro hac eadem anima oremus in tempore opportuno nunc in isto seculo. In inferno enim quis confitebitur tibi ? Istic moriamur peccatis, ne illic vivamus poenis. Mors enim, quae secunda dicitur, nihil aliud est quam vita poenarum. 248 12. Caveamus igitur ab inferiore inferno, ubi corpus et animam gehenna torquebit, aeternum moriente peccatoris anima, manente sensu et durante materia corruptionis. Nam et mortui, ut scriptum est, resurgent incorrupti, non gloriae immortalitate, sed poenae. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio, qui vectes ferreos confregit , et humiliavit calumniatorem, ut exaltaret me de portis mortis, ut narrarem mirabilia ejus in portis filiae Sion. Benedicat vos Dominus ex Sion, et videatis quae bona sunt Hierusalem, et oretis pro nobis omnibus diebus vitae vestrae, ut portio nostra communiter sit in terra viventium. EPISTOLA XLI. Paulinus a Sancto praemonitus fuerat ut faculam suam diligenter dum tempus est appararet: occasione inde accepta, in Evangelicam de lampadibus ac de prudentibus quinque totidemque fatuis virginibus parabolam pie admodum ingenioseque excurrit. 1. Legimus in tergo epistolae adnotationem epistolarum, quas meas esse indicastis. Nam vere prope omnium earum ita immemor eram, ut meas esse non recognoscerem, nisi vestris litteris credidissem. Unde majus accepi documentum caritatis vestrae, quia plus me vobis quam mihi notum esse perspexi. Hymnos, quos desiderabam, accepisse gratulor: quo munere, Sancte frater, admonuisti me, ut faculam meam diligenter, dum tempus est, appararem, ne cum fatuis excluderer, si cum sapientibus non occurerem. Orate autem, ut et virgines et fecundae sint animae nostrae; sine sterilitate virgines, sine corruptione fecundae. Hoc enim mysterio et in lege maledictus est, qui semen in Israel non dederit: et in Evangelio virgo sapiens dicitur quae oleo procurato vigili sollicitudine, uncta face, sponsi exspectat adventum, jamque venienti non exstinguendum pingui fomite lumen accendit.
2. Ergo mens nostra fertilis Deo sit, et vitae fructus operibus bonis pariat. Sit et spiritus virgo, ut nulla seculi corrumpatur illecebra, et ab omni labe vitiorum integer maneat. Stultae enim virgines illae mihi videntur animae, quae virtutibus steriles sunt; et illae sapientes, quae vitiis incorruptae sunt. 249 Denique in utroque virginum genere quinque ponuntur, ut intelligatur, ad sensus hominis integritatem aut corruptionem referri: nam quinque sensibus omnes praediti sumus, per quos aut vitam recepimus aut mortem. De ipsis enim dolens propheta dicit: Mors introivit per fenestras vestras. Quas obstruamus timore Dei, ut ad omnes istius mundi formas et voces surdi simus et caeci: sepiamus aures nostras spinis contra linguam nequam et illecebrosa modulamina: avertamus oculos nostros, ne videant vanitatem: obstruamus et nares nostras. ne de corruptione hujus seculi mortis odorem trahamus: neque per gustum illicem gulae morbus irrepat, et concupiscentiarum cibis continentiae robur enervet: neque mollibus vestimentis corpori blandiamur, nec carneos tactus et amplexus illicitos delicatis male palpata tegminibus membra disquatiant. Ita fiet ut in unoquoque nostrum omnibus sensibus castis et oleo doctrinae fidelis imbutis, virgines omnes quinque sapientes maneant, oleo in vasis suis reposito, exspectatione secura quiescant, facile mox parandis facibus occursurae cum primo supervenientis sponsi tumultu fuerint excitatae. Nam in tantis Ecclesiae populis, in quibus non solum virgines, quarum tamen innumera multitudo est; sed et maritatae, et viduae diversis et moribus cernuntur et fructibus; non arbitror alia ratione quinque tantum virgines fatuas et totidem sapientes esse positas, nisi quod utraque persona in totius populi universitate diversa, numerus autem ratione supradicta sigillatim in omnibus continetur; ut unusquisque in semetipso aut stultas aut prudentes habeat, pro qualitate sensuum suorum: in quibus providis sapiens, inertibus autem stulta virginitas est. Nam ideo et fatuae, sicut sapientes in tanta sui dissimilitudine similiter virgines appellantur, quia virginibus secundum carnem sterilitas infecunda, secundum spiritum fructuosa castitas adest. Quare nec sapientes sterilem virginitatem habent, quia sapientes sunt; nec stultae fructuosam, quia stultae sunt. Quarum forma mihi videtur esse sapientia hujus mundi, quae stultitia est apud Deum, et sapientia carnis, quae vere virgo stulta est, quia non est juncta atque subjecta legi et sapientiae Dei: et lucerna ejus facile exstinguitur, quia non habet oleum veritatis, vacua Spiritus sancti, quo oculus interior luminatur et impinguatur animae caput, quod est fides 250 nostra, cui oleum est doctrinae coelestis infusio? 3. Itaque oleum peccatoris non impinguet caput nostrum, neque muscae moriturae exterminent oleum suavitatis: ut semper nobis caput Christus sit, nec unquam deficiat oleum capiti nostro, quia unguentum exinanitum est nomen ejus: et tunc omnibus perfectis sensibus erimus virgines sapientes, si in nobis manserit Sapientia Dei, per quam facta est etiam in corpore fecunda virginitas. Nimium vos fatigo, et mihi praesumo multum de patientia caritatis. Sed oportet ut audiam Salomonem in Sapientia Dei loquentem, ut parcius, ad amantissimos licet, inferam verbi pedem, ne satiati oderint me: scio autem, quod sicut odisse quis non potest viscera sua, ita nec vos humilitatem nostram, quam visceribus vestris permiscuistis. Pax, et caritas, et gratia, et humilitas Christi Domini altissimi abundet in vobis, benedicti, fratres merito venerabiles et dilectissimi. EPISTOLA XLII. Laetatur se adeptum Florentii Cadurcensis episcopi amicitiam: illum commendat, ejus preces exposcit; pulcherrimasque Christi laudes immiscet.
Beatissimo ac merito venerabili Patri FLORENTIO (V. not. 184), PAULINUS.
1. Laetamur in Domino visitatos nos litteris sanctitatis tuae, et provocatos, ut qui neque notitiae tuae prius gratiam gesseramus, nunc repentino Dei munere plenam tuae tamquam veteris amicitiae fiduciam sumeremus. Vinum, inquit, et amicus veterascet, et cum suavitate bibes ipsum . Ecce istam prophetae sententiam superavit sanctitas tua quae tam perfecto diligere nos coepit affectu, ut inveteratae nobis dilectionis suavitatem in prima hujus foederis novitate reddiderint; ut non necesse habeamus optare incrementa caritatis, cujus maturitatem consummatam principiis abundantibus experimur. Ut ubertatem animae tuae magnis fontibus comparare possimus, qui originem suam late profuso ore rumpentes, statim in ortu suo flumina sunt. Benedictus 251 itaque Dominus, qui peccatis nostris tali gratia superabundavit, ut nos nec notitia tua dignos, etiam caritate ditaret; et minore hactenus bono carentibus, cum vestrae corporalis notitiae essemus expertes, tanto majus de te munus indulsit, quanto potior in homine substantia est spiritus, quam caro. Propterea exsultat cor nostrum, et repleto gaudiis ore dicimus. Magnificavit Dominus facere nobiscum, quoniam praevenisti nos in benedictione dulcedinis per eloquia sancta, et sicut argentum purgatum examinata: visitans nos, ut dixi, et excitans de pigritiae nostrae situ ad observantiam caritatis tuae. In qua quidem non somnolentia dormiebamus, sed ignorantia silebamus. Sit ergo nomen Domini benedictum, et laetetur in hoc etiam opere pietatis suae, quo ignorantibus in carne faciem tuam, hanc potius, qua pulcrius in Christo formatus es, speciem tuae mentis ostendit. Sermo enim, inquit, viri indicat de illo, et ex abundantia cordis os loquitur.
2. Sermo itaque tuus nobis apostolico sale conditus expressit saporem gratiae, quae tibi data est; et de stillicidiis labiorum tuorum gustavimus quam suavis sit in te Dominus, qui factus es et positus in caput populi, electus ex ovibus in virum gregis, ut regeres oves pascuae ejus, qui animam pro ovibus suis posuit. Idem agnus et pastor reget nos in secula, qui nos de lupis oves fecit; earumque nunc ovium pastor est ad custodiam, pro quibus fuit agnus in victimam. Hic ergo Dominus et Deus noster, qui in terris visus est, et inter homines conversatus est pro nobis, ovis et pastor in nobis est, quia nos invisibili baculo et salutari virga intus regit, ut etiam si ambulemus in umbra mortis, non timeamus mala, quia nobiscum Deus est, Emmanuel ille; Dominus majestatis et filius ancillae, quorum aliud natura, aliud factus est. Idem creator hominis et redemtor, Deus ex Deo, homo pro homine; Filius Dei ante secula, filius hominis pro seculo; forma servi pro libertate servorum; et pauper factus, ut pauperes sua egestate locupletet: quia ipse est dives in omnes omnis boni; qui omnia in omnibus adimpletur , plenitudo Divinitatis, spes omnium finium terrae, et in mari longe, Deus salutaris noster, mediator hominum et Dei, homo Christus Jesus, qui est in gloria Dei Patris super omnes Deus benedictus in secula. 3. Hic ergo, qui te in sortem apostolorum 252 suorum dignatus assumsit , ut eorum arte hominum piscator existeres, et de amaris ac profundis hujus seculi fluctibus vivificandam potius quam perimendam Deo praedam hamo verbi salutaris extraheres, quod utique quotidie facis. Hic Deus, qui te adjutorem aedificationis et culturae suae fecit, qui insinuare dignatus est dilectionem humilitatis nostrae sublimi per humilitatem cordis animae tuae, quia proculdubio per mansuetudinem ovis et agni innocentiam pastor esse meruisti; hic te, inquam, Deus, qui amantem nostri facere dignatur, non juxta meritum malum facies, sed secundum divitias bonitatis suae, ut nobis adjutorium de patrocinio orationum tuarum, tibi merces, de proximorum etiam minorum magna caritate cumuletur, memorem te nostri perpetuo faciat; omnibus orationibus tuis et oblationibus curam nostrae salutis immisceat, ne in offendiculum nobis accedat tanta ista, qua gloriamur in Domino, tuae dilectionis impensio, si rapaces indomitorum sensuum bestias vestitu ovium contegamus. Sic igitur ora, donec exores, ut fiat cor nostrum immaculatum in conspectu Domini, ut non confundamur neque simul trahamur cum iis qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum; sed lingua et mente concordes, corde credamus ad justitiam, ore confiteamur ad vitam. Ita demum pietas qua nos diligis, tibi fructuosa referetur, si tam efficax pro nobis oratio tua fuerit, ut a nostra terrestri specie demutati in tuam similitudinem transferamur, ut coelestis hominis imaginem pari veritate gestemus. 4. Tunc vere erimus de tua caritate felices, si obtineas ne simus a tua caritate dissimiles. In quo tamen non eatenus, quasi superbum tendimus votum, ut apicem meriti tui speremus attingere; sed ut salutis fine conclusi, juxta formam fidei tuae in itinere directo veritatis vestigia perlegamus, et sit nobis finis ipse qui initium est, caput et fundamentum corporis sui petra Christus; illa petra, quae nos inter hujus seculi deserta sitientes justitiam sequaci fonte prosequitur, et dulci potu refrigerat, ne carnalium cupiditatum aestibus peruramur; illa petra, super quam domus stabilita non corruit, et illa petra quae, latere lancea perforato, aqua fluxit et sanguine, ut pariter salutiferos nobis funderet fontes, aquam gratiae, et sanguinem sacramenti, qui idem est et fons nostrae salutis, et pretium. 253
5. Sed vae mihi peccatori, quonam progressus, immo prolapsus sum? Dum pluribus apud te verbis ago, ut pro peccatis meis vel potius adversus peccata mea patrocinium promerear, cum orationibus intendas; accumulo eamdem de loquacitate mea sarcinam, quam de orationibus tuis minui peto; tamquam immemor scriptum, de multiloquio non effugies peccatum. Et quid agam? quo ore purgari postulem? vel qua a te ratione defendar, cum sciens prudensque contrarium prophetico verbo commiserim, ut peccato mutiloquii et me laederem, et sanctitatem tuam fatigarem? Haerebo prorsus hoc crimine, neque vel tua me tegere valebit oratio, nisi tu ipse mihi prius hanc injuriae tuae culpam remittas; et pro me, sicut beatus Job pro loquacibus amicis facere praeceptus est, hostiam placationis offeras Deo. Tantum enim de animo tuo mihi vindico, ut hoc mihi multiloquium de tua indulgentia impune cessurum praesumam; non ambigens tantam habere te patientiam, quantam habes caritatem. EPISTOLA XLIII. Excusat Victorem quod serius sit reversus, causans hiemis tempestatem, et adversam ejus valetudinem: tum propositam sibi a Desiderio presbytero explicationem benedictionum patriarcharum excellenti humilitate ad ipsummet rejicit; et ipse maledictionem ficulneae a Domino irrogatam sapienter exponit.
Sancto et merito venerabili fratri, et desideratissimo DESIDERIO (V. not. 185) desideriorum meorum, PAULINUS et THERASIA peccatores, in Christo Domino salutem. 1. Ad te brevem epistolam ( Non exstat haec epistola ) jam diu ante fratri Victori dederamus, quam et ipsam perferri ad sanctitatem tuam volui, ut ipsi perlatori suo testimonium perhiberet non voluntariae apud nos remorationis. Haec enim causa brevitatis ejus fuit, quod post modicum adventus sui tempus Victor a nobis ad vos refestinans, tanta se ad iter relegendum obstinatione duraverat, ut vix vel brevium ad te litterarum nobis tribueret facultatem. Interea proficiscentem subiti rerum obices retraxerunt, cum hiems navigationem, et itinera metus clauderent: quibus impeditus atque revocatus necessitati praestitit longam dilationem, qui procrastinationem 254 rogatus negaverat caritati. Inter has moras etiam aeger fuit, et quidem ita graviter laboravit, ut a portis mortis reductus plus temporis in reficienda valetudine consumserit, quam aegritudine tolerata produxerat. Postea jam vicino apostolorum natali dimittere eum inhumanum putavimus. Itaque longioribus ejus moris, quas supradictis necessitatibus dederat, brevem hanc illi moram de nostra voluntate adjecimus, ut, cum apostolicam solemnitatem voti nostri et itineris annui socius celebrasset, hujus quoque ad vos negotii nostri nuntius reverteretur.
2. Sane epistolas, quas ad benedictum Dei hominem fratrem nostrum Severum habet, diverso tempore, prout impetus festinationum habebat, fecimus, sicut ipsarum varia lectione monstrabitur: nam breviores (Illae epistolae perierunt) earum quasi properans et in profectionis januis pendens Victor exegit: prolixiores autem cum de longa ejus remansione securi esse coepissemus, tamquam remissa atque laxata in otium mente scripsimus. Scripserat autem nobis frater noster Severus, ut eum vobis illico remitteremus, atque ita praescripserat tempus, ut ad vindemiae dies remissus occurreret. In quo, quia non potuimus illi parere, hac saltem specie obedientiam praebere tentavimus, ut illum si non eodem anno quo speraverat, tamen eodem tempore quo jusserat, occursurum recipiat: et si tarditatem illius necessitatibus, quas exposui, non vult imputare, meo delicto reputet quod remansit, suis tamen orationibus debeat vel tardum istius reditum; quia cum jam omnino depositus aegrotaret, de Severi fide speravi sanitatem ejus, quam de meis meritis desperabam. Quibus videbam Victoris innocentiam verberari, ut in illo mea iniquitas plecteretur, in quo divina justitia vindicabat, quod in dilectione peccatoris errabat. Nam et mihi poenam caritas excitabat, ut tribulationem, quam unanimus mihi homo patiebatur in corpore, cruciatu viscerum animique compatiens sustinerem. 3. De quo autem mihi per ipsum scripseras, aquam dulcem et copiosam in amaro et arente rivulo quaerens, tuae potius gratiae explicandum refundo: nam me fateor tantorum nominum et mysteriorum pondera nec digito ausum tangere. Legi enim, quia in malevolam animam non introibit sapientia; et ideo malitiae meae conscius non potui divinae revelationis habere fiduciam, cum prudentiae 255 lucem tenebroso corde non caperem. Tu vero benedicte, vas mundum et aptum Deo, si accepisti intellectum benedictionis illius, qua filios suos prophetico spiritu patriarcha in caecitate corporis luminatus alloquitur, expone mihi rescripto mysteria regni, et sacramenta a seculis reposita, et pro seculis revelata in Christo Jesu; in quo concurrit diversa omnium forma sanctorum; qui in patriarchis figuratur, in prophetis loquitur; in apostolis operatur, et omnia in omnibus adimpletur : quia in ipso placuit inhabitare omnis plenitudo, qui omnium initium et finis est. Quod si necdum accepisti, quia forte dum proximo tuo mihi donata credis, quasi jam in tuo parata promptuario, petere tibi specialiter a Domino distulisti, pete et accipies secundum fidem et animam tuam: quae quanto castior membris, tanto vivacior sensibus: et quanto mundior corde, tanto capacior Christi est; qui ab humili possidetur, et a mundo corde conspicitur. 4. Te autem, ut tua opinione deceptum ab inopia mea minus moleste feras, sic habe, tamquam idem de me passus sis, quod ipse Dominus ab illa ficu, ad quam esuriens accessit, et sine fructu inventam percussit verbo oris sui; ut quae sterilis fuerat benedicto Domini, fieret arida maledicto . Sed obsecro fraternitatem tuam, ne me, licet similem illi arbori infelici inveneris, simili voce percutias; ne penitus arescam et vacuus debito fructu, etiam foliorum amictu, id est gratiae fronde despolier (V. carm. 32, v. 46, et ep. 30, n. 4). Sed iterum cogitans, quia misericors et miserator Dominus, nemimem vult mori morientem; neque creaturam suam in illa arbore, sed inimicum plantationi suae vitium arboris maledicendo damnavit: oro te potius, ut maledicas sterilitati meae, ne unquam ex illa fructus nascatur, ut possit ex me ipso fructus nasci Deo. Expedit enim mihi interitus sterilitatis meae, ut in me plantationis dominicae fecunditas reviviscat; et moriente vitio, quo infructuosus efficior, agricolae meo revirescam reditu bonae voluntatis; ut esuriens vitam meam Dominus, ipse inveniat me feracibus ramis fructus sibi debitos offerentem. 5. Sed in hac eadem arbore non modicae quaestionis argumentum Marcus adjecit. Nam alii evangelistae de maledicta et arefacta ficu consonans, hoc altius est locutus, quod cum dixisset non invenisse Dominum in arbore illa fructum, id, quod arborem excusare videatur, apposuit, dicens: Non 256 enim erat tempus ut fructum haberet. Quod si ita est, sine causa videtur arbor excepisse maledictum, quae culpa sterilitatis carebat, si adhuc per anni tempus alienum fructus non habebat paratos, non infecunda de vitio, sed immatura de tempore. Sed quod de pecore Apostolus ait, et de ligno possumus usurpare, ut dicamus: Numquid de arboribus cura est Deo? Propter nos utique scriptum est, in quibus escam suam Deus semper vult invenire. Nam et agrum et vineam in nobis habet. Nos in area sua ventilat, in nobis purgat triticum, dissicit (id est separat. V. not. 186) paleas, urit zizania Itaque in illa arbore salutem hominis esuriebat, et ab homine debitum sibi fructum petebat. Sed et cum in sua propria venisset, sui eum non receperunt; et debitam fidei frugem, quam per legem et prophetas in eos seminaverat, sterilis infidelium Judaeorum Synagoga non reddidit. Venit ad arborem eorum, quaerens a filiis plantationis suae exspectati germinis dulcem cibum: at illa, subductis pietatis fructibus, dedit in escam illius fel, et uvas petenti obtulit spinas, et ipsum bonae vineae plantatorem, ipsum veram vitem et botrum suavitatis aceto urente potavit. Unde conversa est ipsis mensa eorum in laqueum, et uva eorum amaritudinis facta est, et ira draconun insanabilis vinum eorum. 6. Tu vero, mi frater, ora Dominum ne ex vinea talium vitis nostra procedat, quia propago eorum ex vinea Domini Sabaoth degeneravit in vineam Sodomorum. Et nisi Dominus in apostolorum palmitibus, de patriarcharum radicibus reliquisset nobis seminarium vitae, de quo salus gentium pullularet, et in quo seminis benedicti vena duraret; tota malitiae plenitudine Sodomis et Gomorrhae similes fuissemus. Verum quia novissima hora est, et securis jam ad radices arborum posita, aridis et infelicibus lignis justum minatur excidium, quaeso te, ut indulgentiam mihi et laxamentum temporis depreceris; ut morte dilata forsitan succum feracitatis accipiam de caritatis tuae diligentia et sollicitudinis meae cultu; ut cor meum divinus timor fodiat, et stirpem meam necessaria poenitudo stercore humilitatis impinguet: deinde ego ad vigilantiam sollicitudinis excitatus, omni hora paratus assistam, et Domino absente sim trepidus, ut adveniente securus sim; omni tempore, omni die me fertilem sibi Christus inveniat, id est, ut numquam cuiquam operi voluntatis illius immaturus appaream: sed si forte 257 in tempore iracundiae desideraverit a me pacem suam, non sit mens mea per iracundiae acerbitatem cruda concordiae; nec exspectem ut sol occidat super iram meam, ne occidat vita mea, si ante clauserit vesper diem, quam exstinxerit pax furorem. 7. Quod autem de iracundia posui, de omni vitiorum genere dictum puta. Hoc enim arbitror esse illud, quod Dominus in arbore illa ante tempus suum poma quaesivit. Neque enim ille qui novit occulta cordis, et qui cogitationes hominum perspiciebat, id quod in hominum oculis erat positum, non videbat, aut etiam humano sensu minor erat, ut etiam in parvulorum scientia positum anni tempus ignoraret, et autumni fructum vere deposceret? Sed artifex salutis nostrae, Creator, cujus vita et actus omnis in terris forma nobis conversationis et morum fuit, ideo visibiliter invisibilia sua consilia disposuit, et in creaturis irrationabilibus animae rationali speciem suae conformationis expressit, ut nos ad omnia nobis salutaria scriptis operum suorum atque verborum insignibus erudiret. Et hoc est quod voluit intelligi per evangelistam nobis indicando non suo tempore fructum ab arbore se petisse, ut omni tempore homo se fructum Deo debere cognoscat; quia bonus Dominus, qui hominem mortalem immortalitati praeparat, jam et in hoc seculo vult eum speciem perpetuitatis induere, ut fructum non accipiat de tempore, sed omni tempore sit maturus illi, cum quo vel in quo mansurus est sine tempore. EPISTOLA XLIV. Pulcherrime laudat spirantem in litteris Apri divinae gratiae vim ac suavitatem nec minus venuste Amandae olim conjugis Apri, jam sororis, industriam celebrat, per quam res domesticas procurans otium viro ad divina praestabat. Simul admonet quibus modis instituendi sint filii. Ex ea epistola liquet quomodo viverent presbyterorum uxores.
Sanctis et merito venerandis ac dilectissimis fratribus APRO et AMANDAE, PAULINUS et THERASIA peccatores. 1. Quis daret mihi fontem litterarum tuarum, ut respondere possem litteris tuis vario gratiarum spiritalium flore consertis, nec jam scholastico (V. ep. 28, num. 5) magis quam divino sermone facundis et affluentibus quasi de terra repromissionis divinae 258 lacte pietatis et melle sapientiae, cujus et mel et oleum suxisti de firma petra, id est Christo Domino, qui est fundamentum aeternae domus, super quod vivis operibus struere aedificium salutis exorsus, non ligna, nec fenum et stipulam, sed aurum, argentum, et lapides pretiosos superaedificare moliris; quia praeteriti cordis duritiam, ariditatem atque levitatem, cum veteri homine deponens, effectus es lignum humidum, quod vicinis aquarum decursibus virens, fructum suum dabit in tempore suo; neque unquam privabitur honore foliorum. Sensus tuus aurum est igne examinatum, et sermo tuus argentum est purgatum septuplum, qui gratia spiritali renidens, eloquia Domini casta de corde puro et lingua indice cordis expromit. Bonum tu firmumque thesaurum in vase fictili, non fragili fide servas; quia commissae tibi gratiae vas mens tua est, quae intra corpoream fragilitatem confirmata spiritu principali, solidam divino muneri custodiam praebet. Pauper ego, et dolens, quomodo parebo sapientiae, quae me ad mensam potentis (V. not. 187) hac conditione praecepit mittere manum, ut me sciam similis apparatus fieri debitorem? Ecce enim tu mihi mensa potentis factus es; apposuisti mihi divites escas quae me esurientem facile in omnia verborum tuorum, quasi in varia electarum gustu et aspectu dapum scitamenta rapuerunt, ut gulae potius meae quam inopiae memor auderem sumere, quibus paria praeparare non possum. Quid igitur agam, a quo mihi tribui vel commodari petam vel supellectilem, qua possim digno ambitu triclinium divitis aemulari; vel impendia, quibus possim divitem pauper repascere (V. carm. 21, v. 853)? Quis mihi in hujus debiti obligatione subveniet, nisi tu, Domine Jesu, qui te omni pauperi tuo semper obligas commodanti, et pro his retributorem fore spondes, qui nunc non habeant retribuendi facultatem. Adesto nunc mihi, et pro inopia mea Apro tuo de tuis meum debitum solve divitiis; rivos ejus inebria, et multiplica in illo generationes tuas, ut existat in domo tua sicut oliva fructifera, florescat ut palma, et multiplicetur ut cedrus Libani.
2. Sed revertar ad litteras tuas, in quibus laetor sicut qui invenit spolia multa : et licet de meis verbis nihil simile possim referre, tamen ut famelici faciunt, cum epuns opimi convivii digestis iterum de sua inopia esurire coeperint, famem suam praeteritae saturitatis recordatione solantur, et animam inanem praesenti cogitatione absentis convivii 259 pascunt; ita ego hanc epistolam in tui sermonis retractatione contexam, et voluptatem meam referam, nihil tibi largiens; nec votum erga te meum potius quam de te experimentum loquar. Expresserunt enim mihi faciem cordis tui litterae tuae, illae litterae spei bonae, litterae fidei non fictae, litterae purae caritatis, quid amoris sanctissimi spirant; quam suavis in his et quantus Christi odor fragrat, quanta opulentia sinceri cordis exaestuat? quomodo nobis anhelant sitim tuam, et desiderium defectumque animae tuae in atria Domini? quas agunt gratias Deo? quas impetrant a Deo? quae legenti mihi florescentium in te gratiarum Dei, jamque operantium virtutum praebent spectacula? 3. Ibi parvuli, sive etiam adultuli Babylonis filii eliduntur ad petram, vitia scilicet confusionis superbiaeque secularis, quae proclivius fides congressa superabit, si in primordiis ad Christum illidere anticipata crescentium infirmitate praecaverit. Ibi et cedri Libani ad terram depositae, et in arcae fabricam compagine caritatis erectae, mundi hujus fluctus imputribili robore secant. Ibidem excitatus Christus, ut directionis tuae cursum ad stabilitatem suam ducat, ventos et maria tibi placans videtur. Cui jam in corporis tui nave vectatio, et in tuo corde cervical est, quia invenit illic passer domum sibi, et habet in te, ubi reclinet caput suum. Illic et conjux (V. not. 188), non dux ad mollitudinem vel avaritiam viro suo, sed ad continentiam et fortitudinem redux in ossa viri sui, magna illa divini cum Ecclesia conjugii aemulatione, mirabilis est: quam in tuam unitatem redactam ac redditam, et spiritalibus tibi tanto firmioribus, quanto castioribus nexibus caritas Christi copulat, in cujus corpus transistis a vestro. 4. Benedicti vos Domino, qui fecit utrumque unum, condens in semetipsum duo, faciens mirabilia solus , qui convertit non solum animas, sed et affectus, temporalia in aeterna. Manetis ecce iidem conjuges, qui fuistis, sed non ita conjuges ut fuistis; estis ipsi, nec ipsi: et sicut Christum, ita et vosmetipsos jam secundum carnem non nostis. Haec mutatio dexterae Excelsi, quae in se manens omnia innovat, et convertit mare in aridam, ad continentiae siccitatem stringens fluenta vitiorum. Benedicta haec inter mulieres, et hac quoque devotione 260 fidelis et acceptissima Domino, qua se necessitatibus seculi pro te, velut quaedam procellis in immobili scopulo stabilita turris, opposuit. Vere in ipsa petra illa, super quam aedificata domus non cadet, solido strenuae mentis fundata vestigio, facta est tibi turris protectionis (al. fortitudinis) a facie inimici, undas et turbines seculi frangens piae servitutis objectu; ut tu seclusus a pelago, tutam in Ecclesiae portu mentis inconcussae ratem meditatione continua studiorum operumque coelestium quasi quodam remigio salutis exerceas. Corporalis enim, inquit, exercitatio ad modicum, nam pietas ad omnia utilis est, quae te subdidit Christo, praeferentem vel jacere in domo Domini, quam in peccatorum tabernaculis eminere, et conservam tuam in labores corporeos ex affectu spiritali pro tua anima pignoravit, ut pretium libertatis tuae faceret servitutem suam; non illa in secularibus negotiis mundo, sed Christo serviens, propter quem mundum patitur, ne ut patiaris. Vere, juxta divinum opus et verbum, facta in adjutorium tibi, et ad te habens conversionem suam de nutu tuo pendet, et in tuo statu sistit, in vestigiis tuis ambulat, in anima tua animatur, pro vita tua deficit, ut in tua vita reficiatur. Curat illa seculi curas, ne tu cures; possidere videtur, ne tu possidearis a mundo, et ut possidearis a Christo. Non illam a proposito tuo discors abjungit voluntas, sed quod magis mirum est, concors fides opere dividit voluntate conjunctam. Nam sine animi captivitate rem captivitatis in libertate spiritus administrans, firmavit manus suas in opera (V. not. 189) virtutis; brachia sua extendit ad utilia, accincta fortiter lumbos suos, et escas pigritiae non edens, facta est tibi tamquam navis, quae mercatur a longinquo; necessaria divisione reddens per se Caesari quae sunt Caesaris; ut, quae Dei sunt, per te ministret Deo. Nam cum tributum, sicut scriptum est, dederit cui debet tributum, tunc et manus suas adaperiens pauperi, et fructum operae suae porrigens inopi, spiritale vectigal pensitat; et reditum possessionis in tuae militiae stipendium suggerit, salutaris damni avarior quam letalis lucri. Quae talis est, fidit in ea cor mariti ejus. Operatur enim, ut scriptum est, viro suo bona tota vita sua, et non mala: et ideo non sollicitus agis quae in domo tua terrena aguntur; quod in domo 261 coelesti agitur, strenue liber exsequeris. Nec confunderis cum loqueris inimicis tuis in porta, quia sapientiae mulier, qualis tibi donata est, pretiosior lapidibus pretiosis, circumspectum te facit in foribus Ecclesiae. Et duplicia pallia, inquit, fecit viro suo. Nonne tibi videtur et haec duplicia tibi pallia, ac purpurea vel byssina sibi vestimenta contexere, cum et illius fides gratiam tuam duplicat, quia mulier bona corona est viro suo; et vicissim illi honor tuus purpura est, quia temperante Domini gratia, simpliciter fidei unitate vestiti, superinduitis vos invicem spiritalium operatione virtutum. Tu illi in Christo caput, et illa fundamentum tibi, cujus opere pes tuus stat in via Domini, et quam capitis tui participem faciet commembrata in Domini corpore fidei compago; quia et in sollicitudinis diversitate, salvo tamen consonae mentis assensu, ac propositi tui juncta sententia, dum tu creditam tibi dispensationem fidelis et solers talentorum herilium multiplicator exerces: nec illa, quod de terrenis elaborat fructibus, thesaurizat in terra, sed tuis potius operibus quam damnosis avaritiae quaestibus feneratur. Et ideo dabitur illi fructus a manibus suis, et laudabitur in portis filiae Sion maritus ejus in Domino, qui vobis ab operis ejusdem labore diverso, sed pari studio consitam segetem in communem praeparat messem, ut in illa die pariter in exsultatione veniatis afferentes manipulos vestros, ministra illa seminis, et tu ministerii seminator. Non enim defraudabitur consortio mercedis tuae per meritum compensationis istius, qua non voluntati suae obtemperans, sed saluti tuae, hujus ipsius operis documento probat judicium fidei suae, satis indicans, quanto et ipsa potiorem seculi contemtum quam usum judicet, quae spiritalia tibi maluit, non hoc seculum Christo, sed te sibi praeferens. 5. Adjiciat Dominus super vos et filios vestros. Misericordia (V. not. 190) enim Domini promerita parentibus suscitabit, ut scriptum est, filios eorum, et locupletabuntur in bonis Domini. Spero autem, quod sicut uxor tua in lateribus domus tuae sicut vitis abundans est, fructibus tibi pietatis exuberans, ut cadant a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; 262 ita et filii tui mensam Domini tecum sicut novellae olivarum circumsistere merebuntur quos nunc arbitror divinae sapientiae, bonae conversationis vestrae escis, ut pullos aquilarum cibari, ut depopulatas praeda parentum carnes, id est, carnales inimicitias, quae adversantur spiritui, jam nunc edere discant, et spiritali voracitate consumere, et in superna virtutum confirmatis alarum remigiis evolare. Educentur sicut filii prophetarum, qui tumultuosam civitatis habitationem, ad componendam pace silentii animam, declinantes, juxta Jordanis alveum sibi habitacula secreta metati sunt. Consecrentur sicut filii Aaron, non tamen illi qui ignem alienum Domino accendentes exusti sunt igne divino, quo ipsi carebant; sed ut Eleazar et Ithamar merito perpetui successores dignitatis paternae, quia non degeneres sanctitatis heredes. 6. Ignem autem mihi alienum videtur accendere, quisquis corporeae vel secularis alicujus cupiditatis ignem in sacrario sui cordis accendens audeat appropinquare altaribus Domini, quae non recipiunt nisi illius ignis accensionem, de quo ait: Ignem veni mittere in terram; et quid volo si jam accensus est? Hoc igne nos, Domine Jesu, semper accende, ut illuminemur sensibus, deflagremus in vitiis; hic enim solus, qui a te est ignis, igni resistet aeterno. Habentes autem cor ardens in via Domini, non alienum, sed suum ignem Domino accendimus, et inter ignes seculi, hoc igne muniti, sicut illi in camino pueri inter sibilantes impetu flammas rorabimur, et hymnum Domino inter incendia refrigerantia Dei Filio concinente cantabimus. Ipse enim dixit in duorum quoque vel trium concordia se semper interfuturum. Unde confidimus, quia et in medio domus tuae diversatur, ubi et in vobis et in filiis unus numerosarum agitur coetus animarum. In quo nos quoque, solo absentes corpore, spiritali praesentia conseratis precamur, ut animae nostrae hortulum sitientem non solum verbo, sed et precatu rigetis, quem neque nostris manibus, ut infirmi, neque conductis, ut inopes excolere possumus; et qua via tuam viam quaeramus non invenimus: quia fodere non valemus, et mendicare erubescimus. 263 Unde impensius adjutorio orationum vestrarum indigemus: quia quis aut inutiles conducet operarios, aut tribuet non petentibus? nonnumquam tamen, qui agros inopes et incultos habent, desperatis ab ope vel manu sua fructibus spes omnes suas ad auxilia divina convertunt; et saepe eventu juxta fidem praestito, compensante diligentiam religione, quos solers cultura deseruit, pia vota juverunt. 7. Orate ergo, ut Dominus omnipotens, qui posuit flumina in desertum, convertat aridam nostram in exitus aquarum; percutiat et interrumpat duritiam cordis nostri, ut hanc quoque petram convertat in stagnum aquae. Atque utinam illo nos rore respergat, quo illud mysticum in area vellus fecit. Ros (V. not. 191) enim qui ab illo est, sanitas est nobis. Orate, inquam, ut hortulum nostrum introire dignatus, exsurgere aquilonem jubeat, et austrum venire, quibus auras vitales afflantibus germina nostra vivescant (V. ep. 24, n. 18). Sed et si vineam suam ingressus, arborem nostram sine fructu invenerit, parcat excidere; et misericordia differente, credat agricolae intervenienti, qui extorquendum diligentia sua fructum de sterili ficulnea pollicetur. Potens est enim ipse Dominus, qui interpellat pro peccatis nostris, et qui vocat ea quae non sunt, tamquam quae sint, facere et de nobis egenis et aridis arborem fructuosam, et animam inanem adipe verbi sui tamquam cophino stercoris opimare. Quia scriptum est: De ipsius gratia pinguescent fines (V. not. 192) deserti. Cophinus autem hic stercoris, qui de sterili fertilem arborem facit, specialiter mihi videtur humilitas spiritalis, qua contribulantes cor nostrum poenitudine praeteritae vanitatis, evacuamus inania, et succum virtutis accipimus, qua, qui operibus justitiae steriles eramus, reddimur fructuosi. Bonum ergo nobis intrare in recessus nostros, et humiliare in jejunio, quo jejunatur ab operibus tenebrarum, animam nostram: ut ab hujus humilitatis stercore, quae seculo vilis, Deo cara est, erigatur per eum qui suscitat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem. Gratia Dei vobiscum. EPISTOLA XLV. 264 Augustino gratias agens pro libro vel epistola ab ipso recepta; prosequitur laudes Melaniae senioris, et unici ejus filii Publicolae nuper defuncti; nonnulla disserens de futura in coelis actione beatorum post resurrectionem.
Sancto Domini beatissimo, et unice nobis unanimo, ac venerabili patri, fratri, magistro AUGUSTINO episcopo, PAULINUS et THERASIA peccatores. 1. Lucerna semper est est pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Ita quotiescumque litteras beatissimae sanctitatis tuae accipio, tenebras insipientiae meae discuti sentio, et quasi collyrio declarationis infuso, oculis mentis meae purius video, ignorantiae nocte depuisa, et caligine dubitationis abstersa. Quod cum saepe alias per munera epistolarum tuarum mihi donatum senserim, tum praecipuo isto recentium litterarum libello, cujus mihi tam gratus quam dignus portitor fuit vir benedictus Domini frater noster Quintus (V. not. 193) diaconus, qui longo quidem posteaquam ad Urbem venerat intervallo, cum eo juxta solemnem meum morem, post Pascha Domini, pro apostolorum et martyrum veneratione venissem, benedictionem oris tui reddidit nobis. Verumtamen obliterato quod nesciente me, Romae consumserat tempore, recentissimus mihi visus est a conspectu tuo, ita ut tunc statim eum a te mihi venisse vix crederem, cum primum videbam, et cum mihi plenum odorem suavitatis tuae in eloquiis tuis coelestis unguenti castitate fragrantibus offerebat. Fateor tamen venerandae unanimitati tuae, non potuisse me volumen ipsum, statim ut acceperam, Romae legere. Tantae enim illic turbae erant, ut non possem munus tuum diligenter inspicere, et eo, ut cupiebam, perfrui; scilicet ut perlegerem jugiter, si legere coepissem. Itaque, ut fieri solet, secura exspectatione convivii praeparati, avidae licet mentis esuriem refrenavi, et spe certa capiendae saturitatis (cum in manu tenerem panes desiderii mei in volumine devorando, quod postea voranti mihi et in ore et in ventre dulcissimum fuit) inhiantem in favos litterarum tuarum gulam facile suspendi, donec Urbe proficiscerer, et interponendum ad itineris stativa diem, quem in oppido Formiano habuimus, totum huic operi manciparem, ut in deliciis epistolae tuae spiritalibus ab omni 265 faece curarum et suffocatione turbarum liber epularer.
2. Quid ergo humilis et terrenus respondeam ad hanc sapientiam, quae data est tibi desuper, quam hic mundus non capit, et quam nemo sapit, nisi sapientia Dei sapiens, et Dei verbo eloquens? Itaque quia experimentum habeo Christi in te loquentis, in Deo laudabo sermones tuos, et non timebo a timore nocturno, quia docuisti me in spiritu veritatis salubre moderandi in occiduis mortalibus animi temperamentum, quo et illam beatam matrem et aviam Melaniam flevisse carnalem obitum unici filii (Publicolae), taciturno quidem fletu, non tamen sicco a maternis lacrymis dolore vidisti. Cujus quidem modestas et graves lacrymas, sicut propior vel aequalior animae ejus spiritus, altius intellexisti, et perfectae in Christo feminae, salva virilis animi fortitudine, cor maternum de cordis tui similitudine melius ex aequo statu contemplatus es, ut eam primum pro naturali affectione permotam, deinde causa potiore compunctam flevisse perspiceres; non tam illud humanum, quod unicum filium conditione mortali defunctum in praesenti seculo amisisset, quam quod propemodum in seculari vanitate praeventum, quia necdum illum deseruerat Senatoriae dignitatis ambitio, non juxta sanctam votorum suorum avaritiam cogitaret assumtum, ut de conversionis gloria transisset ad gloriam resurrectionis, communem cum matre requiem coronamque capturus, si in hujus seculi vita matris exemplo saccum togae, et monasterium senatui, praetulisset. 3. Verumtamen idem vir, ut antea retulisse me puto sanctitati tuae, his operibus locupletatus abscessit, ut maternae humilitatis nobilitatem si veste non gesserit, tamen mente praetulerit; ita enim secundum verbum Domini mitis moribus fuit et humilis corde, ut non immerito credatur introisse in requiem Domini, Quoniam sunt reliquiae homini pacifico, et mansueti possidebunt terram, placentes Deo in regione vivorum. Nam certe et illud Apostoli non solum tacito mentis affectu, sed et conspicuis religiosus implevit officiis, ut cum esset altorum hujus seculi in ordine et honore collega, non tamen ut gloriosus terrae, alta saperet, sed ut Christi perfectus imitator humilibus consentiret, et tota etiam die misereri et commodare persisteret. Unde et semen 266 ejus potens in terra factum est, inter eos qui dii fortes terrae nimium elevati sunt: ut etiam de beatissima familiae ac domus ejus visitatione sanctum hominis meritum reveletur. Generatio, inquit, rectorum benedicetur: gloria non caduca; et divitiae non labentes in domo ejus; domo quae aedificatur in coelis, non labore manuum, sed operum sanctitate. Sed cesso plura de memoria tam dilecti mihi quam devoti Christo hominis enarrare, cum et pristinis litteris non pauca super eo narrasse me reputem, et nihil possim de beata hujus filii matre, et sanctorum pari radice ramorum, Melanio (V. not. 138) melius aut sanctius praedicare, quam sanctitas tua in eam profari et disputare dignata est; ut quia ego peccator immunda labia habens, nihil dignum loqui potueram, ut longinquus a meritis fidei ejus, animaeque virtutibus; tu ille vir Christi, doctor Israel in Ecclesia veritatis, procurante in melius Dei gratia, parareris dignior tam virilis in Christo animae praedicator, qui et mentem ejus divina virtute firmatam, ut dixi, spiritu propiore conspiceres, et mixtam cum virtute pietatem eloquio digniore laudares. 4. Quae vero post resurrectionem carnis in illo seculo beatorum futura sit actio, tu me interrogare dignatus es. At ego de praesenti vitae meae statu et magistrum et medicum spiritalem consulo, ut doceas me facere voluntates Dei, tuis vestigiis ambulare post Christum, et morte ista evangelica prius emori, qua carnalem resolutionem voluntario praevenimus excessu: non obitu, sed sententia recedentes ab hujus seculi vita, quae tota tentationum plena, vel, ut tu aliquando ad me locutus es, tota tentatio est. Utinam ergo sic dirigantur viae meae post vestigia tua, ut exemplo tuo solvens calceamentum vetus de pedibus meis, disrumpam vincula mea, et liber exsultem ad currendam viam; quo possim assequi mortem istam, qua tu mortuus es huic seculo, ut vivas Deo in Christo vivente in te, cujus et mors et vita in corpore tuo, et corde, et ore cognoscitur; quia non sapit cor tuum terrena, nec os tuum loquitur opera hominum; sed verbum Christi abundat in pectore tuo, et Spiritus veritatis effunditur in lingua tua superni fluminis impetu laetificans civitatem Dei. 5. Quae autem virtus hanc in nobis efficit mortem, nisi caritas quae fortis est ut mors? 267 Sic enim obliterat nobis et perimit hoc seculum, ut impleat mortis effectum per affectum Christi, in quem conversi, avertimur ab hoc mundo, et cui viventes, morimur ab elementis hujus mundi. Nec tamquam viventes in eorum conspectu visuque decernimus; quia portio nostra mors Christi est, cujus a mortuis resurrectionem non apprehendimus in gloria, nisi mortem hujus in cruce mortificatis membris et sensibus carnis imitemur; ut jam non nostra voluntate vivamus, sed illius cujus voluntas santificatio nostra est, et qui ideo pro nobis mortuus est et resurrexit, ut jam non nobis, sed illi vivamus, qui pro nobis mortuus est et resurrexit, et dedit nobis pignus repromissionis suae Spiritu suo, sicut pignus vitae nostrae posuit in coelis in corpore suo, quod est caput corporis nostri. Unde nunc exspectatio nostra Dominus est, et substantia quae ab ipso facta est apud ipsum, et in ipso, et per ipsum, qui conformatus est corpori humilitatis nostrae, ut nos conformaret corpori gloriae suae, et secum in coelestibus collocaret. Propterea et qui digni fuerint vita aeterna, erunt in gloria regni ejus, ut cum ipso sint, sicut Apostolus ait, et cum ipso maneant, sicut et ipse Dominus ad Patrem dixit: Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum. 6. Sine dubio hoc illud est, quod in Psalmis habes: Beati qui habitant in domo tua, in secula seculorum laudabunt te. Puto autem hanc laudationem vocibus concinentium esse promendam; etsi immutabuntur sanctorum resurgentium corpora, ut sint sicut et Domini corpus post resurrectionem apparuit, in quo utique resurrectionis humanae viva imago praefulsit; ut Dominus ipse, qui in corpore ipso, quo passus fuerat et resurrexerat, quasi speculum contemplationis omnibus fuerit. Qui utique cum in eadem carne, qua mortuus et sepultus fuerat, resurrexisset, omnium omnia officia membrorum expressa oculis et auribus hominum saepe collata exhibuit. Quod si etiam angeli, quorum simpliciter spiritalis est creatura, linguas habere dicuntur, quibus utique laudes Domino creatori cantant, et gratias referre non desinunt; quanto magis hominum, etsi spiritalia jam post resurrectionem corpora, manentibus tamen glorificatae carnis omnibus membris, et per omnia membra formis et numeris suis, et linguas habebunt in oribus suis, et linguis effantibus dabunt voces, quibus divinas laudes, vel sensuum suorum gaudiorumque affectus 268 per verba depromant? Forte etiam hoc gratiae gloriaeque apposituro sanctis suis Domino, in seculis regni sui, ut tanto potioribus linguis et vocibus canant, quanto ad beatiorem naturam corporum beata immutatione profecerint, ut in corporibus jam spiritalibus constituti, jam forsitan non humanis, sed illis angelicis atque coelestibus, quales Apostolus audivit in paradiso, sermonibus eloquantur. Et ideo forsitan homini ineffabiles eos sermones fuisse testatus est, quia sanctis, inter alias praemiorum species, jam novae linguae parantur. Quibus idcirco hominibus hujus seculi adhuc uti non licet, ut jam his gloriae suae congruentibus immortales loquantur, de quibus dictum est: Etenim clamabunt et hymnum dicent: proculdubio in coelestibus, ubi cum Domino erunt, et delectabuntur in abundantia pacis , gaudentes in conspectu throni, mittentes ante pedes Agni pateras et coronas, et canentes ei canticum novum, aggregati choris angelorum, virtutum, dominationum, thronorum, ut et ipsi cum cherubim atque seraphim, et quatuor illis animalibus voce perpetua concinentes dicant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, et reliqua quae nosti. 7. Hoc est ergo quod egenus et pauper ego ille insipiens et parvulus tuus, quem ut verus sapiens ferre consuesti, rogo ut me scientiam vel opinionem super hac tuam doceas, quia scio te illuminatum spiritu revelationis ab ipso duce et fonte sapientium, ut sicut praeterita cognovisti, et praesentia vides, ita etiam de futuris aestimes quid censeas de his coelestium creaturarum, vel etiam super coelos in conspectu Altissimi agentium, vocibus sempiternis, quibus tandem organis exprimantur. Quamvis enim Apostolus dicendo, Si linguis angelorum loquar, proprium quemdam illos suae naturae, vel, ut ita dixerim, gentis habere sermonem ostenderit, tanto humanis sensibus et eloquiis altiorem, quanto ipsa angelorum creatura et statio mortalibus incolis et terrenis sedibus praestat: attamen forsitan linguas angelorum pro generibus vocum atque sermonum dixerit, sicut et de charismatum varietate disserens, inter dona gratiarum numerat genera linguarum, utique hoc in signo esse significans, quod multarum gentium sermone loqui singulis donaretur. Sed et vox Dei saepe ad sanctos emissa de nube, ostendit posse loquelam esse sine lingua. Siquidem lingua corporis membrum sit pusillum 269 et magnum. Sed forte ex hoc ipso,. quia in hoc membro vocis officium Deus posuit, etiam incorporeae angelorum creaturae sermones et voces linguam vocaverit, sicut Scriptura assolet Deo quoque, secundum species operationem, nomina assignare membrorum. Ora pro nobis, et doce nos. 8. Frater noster carissimus et dulcissimus Quintus quam tarde ad nos remeat a vobis, tam cito a nobis ad vos redire festinat: instantiam vero ejus in litteris exigendis et haec epistola lituris quam versibus crebrior loquitur: commemorati exactoris nimia festinatio schedam fecit. Nam pridie idus Maias venit ad nos ut rescripta peteret, et idibus ante sextam dimitti obtinuit. Videte ergo utrum eum commendaverim vel accusaverim hujusmodi testimonio. Forte enim, imo sine dubio laudabilis magis quam culpabilis judicabitur, qui a tenebris, quod in comparatione vestri luminis sumus, justissime refestinavit ad lucem suam. EPISTOLA XCV (AL. CCL). AUGUSTINI AD PAULINUM ET THERASIAM. Augustinus superiori epistolae respondens agit de praesentis vitae statu, nec non de qualitate corporis beatorum, deque membrorum officiis post resurrectionem.
(Hanc epistolam legere est tomo XXXIII, col. 351, nostrae Patrologiae.)
EPISTOLA XLVI. 274 Petit doceri Graecas litteras a Ruffino. Fatetur se non recte Clementem vertisse; Postulat expositionem versiculi 11 capitis XLIX Geneseos.
PAULINUS RUFFINO fratri salutem. 1. Vel breves nobis ab unanimitate tua litterae, magno refrigerio sunt, sicuti in penuria fluviorum ager sitiens rore recreatur; unde refectos nos quamvis brevi epistola tua, attamen tua, per puerum communium filiorum fatemur: sed tamen rursus affectus, quia etiamnum nunc vos in aestu sollicitudinis, et incerto morarum, Romam peti judicastis. Det nobis Dominus a Domino laetificari quamprimum de actu nostro: ut sicut anxiis compatimur, ita congaudeamus hilaritati, et incipiamus tamen sperare fructum praesentiae vestrae, si vos certi esse de vestra sententia, vel Domini circa vos placito, coeperitis.
2. Sane, quod admonere dignaris affectu illo, quo nos sicut te diligis, ut studium in Graecas litteras attentius sumam, libenter accipio: sed implere non valeo: nisi forte desideria mea adjuvat Dominus, ut diutius consortio tuo perfruar. Nam quomodo profectum capere potero sermonis ignoti, 275 si desit a quo ignorata condiscam? Credo enim in translatione sancti Clementis (V. not. 195), praeter alias ingenii mei defectiones, hanc te potissimum imperitiae meae penuriam considerasse, quod aliqua, in quibus intelligere vel exprimere verba non potui, sensu potius apprehenso (V. not. 196), vel ut verius dicam, opinata transtulerim. Quo magis egeo misericordia Dei, ut pleniorem mihi tui copiam tribuat, quia pro divitiis erit pauperi, ut micas a divitis mensa cadentes, avido famelici cordis ore, colligere. 3. In tempore sane, quo scripta haec scribebantur, cecidit sub oculis, incidens proposita lectione, capitulum illud ex Genesi quo Judas a Jacob benedicitur. Et quia Dominus opportunissimam hanc occasionem dederat, pulsare post tempus fores cordis tui placuit. Ergo si me amas, immo quia multum amas, rogo ut scribas mihi, ut intelligis ipsam patriarcharum benedictionem. Et si qua ipse scis in eis ardua sensu, et digna cognitione, scire me velis: specialiter tamen de capitulo illo in quo ait, Alligans ad vitem pullum suum, et ad cilicium pullum asinae suae; quis suus sit pullus, vel quis asinae pullus? et cur suus ad vitem, asinae vero pullus ad cilicium alligetur? EPISTOLA XLVII. Ruffino Cerealem commendat. Petit in transitu visitari: simul exposcit reliquas benedictiones patriarcharum explicari, ut Desiderio presbytero possit satisfacere. Vide epistolam 43, n. 3 et 4.
PAULINUS fratri RUFFINO salutem. 1. Etsi incertum mihi fecit filius Cerealis, quod ad te perrecturus foret in tempore quo ad sanctum Petrum revertitur: tamen per eum qui aeque tuus ac noster est, non scribere tibi, tam culpabile nobis, quam tibi triste futurum judicavimus. Itaque chartulae damnum, si te forte non vidisset, quam officii, sicut credimus, si te viseret, praeoptantes capessere, commisimus epistolam istam non casui, sed fidei. Credimus enim in Domino dirigendam ad te viam sermonis ac filii nostri, quia desiderantibus bonum omnia procedent in bonum (Rom. VIII, 28; vid. idem in epist. 5, n. 9); desiderat enim te, quantum debes desiderari ab intelligente commodum suum de consortio tui. Et ideo praesumo quia secundum fidem ac pietatem suam salvabitur in bonis desiderium ejus, et perveniet ad te, et tecum manebit, et geminabitur nobis apud Dominum in vobis salutare praesidium; cum 276 et tibi tam bonus filius, comes, discipulus, adjutor accesserit, et tu illi pater ac magister omnis boni donatus a Domino, ad efficacem orationum potentiam vires gratiae spiritalis addideris. Nobis autem, etsi pro tua caritate praesumtio sit, quia remeaturus ad Orientem, non feres invisitatis nobis abire; tamen de peccatis nostris metus est, ne etiamsi tam nobis vicina, filia Babylonis (id est Roma; vid. epist. 29, n. 13) avertat. Quare Domino desideria nostra ac vota mandamus, ne secundum meritum nobis, sed secundum desiderium faciat, et dirigat ad nos viam tuam in via pacis suae: quia non ambulantes in ea, in reprobum sensum damnati sunt, nec te desiderare merentur.
2. Sane importunitate qua ostium tuum vel media nocte pulsare consuevi, repulsae metu ad verecundiam et modum postulandi coactus, nunc hoc circa me negotii tibi trado, ut benedictiones duodecim patriarcharum, cujus jam principium mihi, exposita circa personam Judae prophetia, triplici ut jussum est interpretatione conscriptis paginis edidisti, per reliquos filios distributam digneris exponere; ut ipse per te fiam conscius veritatis, et magnae gratiae ac laudis autorem habeam; si his qui de me supra me (forte add. opinantes. Videtur aliquid deesse), propter operis (forte add. difficultatem; vid. ep. 43, n. 3 et 4, et 50, n. 15) consulendum me putaverunt, divina potius et tuo spiritu, quam de meo sensu inepta respondeam. EPISTOLAE XLVIII FRAGMENTUM. Laudat illustrissimos sui seculi episcopos.
Si enim hos videas dignos Domino sacerdotes, vel Exsuperium Tolosae, vel Simplicium Viennae, vel Amandum Burdigalae, vel Diogenianum Albigae, vel Dynamium Engolismae, vel Venerandum Arvernis, vel Alethium (al. Alithium) Cadurcis, vel nunc Pegasium Petragoriis; utcumque se habent seculi mala, videbis profecto dignissimos totius fidei religionisque custodes.
EPISTOLA XLIX. 277 Describit ingentia miracula, per quae senex Valgius, postea Victor nominatus, ex naufragio servatus est: et Macarium rogat, ut eumdem jam et patronum ejus Secundinianum ab hominum importunitate tueatur.
MACARIO (V. not. 197) PAULINUS. 1. Opera Domini praedicare honorificum est; quae mihi causa hujus epistolae fuit: quia patrisfamilias hujus, quem ad unanimitatem tuam prosequor, Secundiniani negotium, ut probabis, non potest sine Domini gloria et laude narrari. Sicut enim dixit in Evangelio: Pater meus adhuc operatur, et ego operor, ita et nunc facit: neque desinit bonus Dominus fidem nostram evidentibus veritatis suae excitare ac vere provocare documentis. Itaque in diversis, ut scriptum est, argumentis apparens nobis salvator Deus, terra marique pro nobis operatur, et quod in singulis agit, multorum fidei salutique procurat. Vide enim quam admirabile et praedicabile opus sit, quod Jesus Dominus in uno sene cum angelis suis sanctis operatus est. Haec enim causa est supradicti amici et fratris nostri, qui est vir in Christo fidelis. Hieme superiore compulsus in Sardinia, cum ceteris quippe naviculariis, invehendas fiscalibus horreis fruges ministerio propriae navis accipere, non exspectato tempore soliti commeatus (V. not. 64 et 198), ante aestivam temperiem onustum navigium vi publica urgente dimisit. Illico, ut mihi retulit, in proximo freto exorta tempestas, temere de portu solutam multarum navium classem, a cursibus destinatis retorsit, et fregit in littore. Hujus navem in quodam ejus insulae loco, quem ad Pulvinos vocant, ne similiter illideretur, anchoris fundare conati sunt: sed hiemis ejusdem violentia praevalescente, rumpentibus vinculis, nautae exterriti scaphulam demiserunt; vel ut navi fortius continendae renovatis et altius stabilitis anchoris subvenirent, vel ut seipsos, si possent, a discrimine navis eriperent. Sed illos statim cum fragili perfugio lembuli sui arripuisse in scopulos procella dicitur, et superfusis fluctibus obruisse. Unum ex omni numero nautarum senem sentinando deputatum, vel metu immemores, vel ut vilem animam contemnentes, relinquunt. Interea destituta nautis et anchoris navis aufertur in pelagus.
2. Senex ille, qui nescierat se relictum, ut jactari volvique sensit, ab intimo navis 278 emergit, vacua omnia, mare undique, et undique coelum videt: cum et metum et periculum misero solitudo cumularet, sex dies et noctes jejunus condidit. Fuerunt enim illi lacrymae panes die ac nocte: tum ipsum jam mortis quam vitae cupidiorem, finemque poenarum animae exitu desiderantem, misericors et miserator Dominus adire cominus, et verbi cibo animare dignatus est. Refert ipse adhuc lacrymans felicitatem periculi sui, nec sine lacrymis cordis et gaudio spiritus audiri potest, ut compellatus adeunte Christo, ut confortatus hortante sit, ut arborem jussus inciderit, quam excidi in eo tempore remedium navis erat; sed quod multi atque validissimi sine suo et navis periculo facere vix possunt, solus et debilis arripere non audens, Dei verbo ausus est. Bis tantum, et leviter, ut a senili manu tactus magis quam ictus securi, malus ita prosilivit a vulnere, ut longe extra navem in undas expulsus, tuto ceciderit. Deinde variis (V. not. 199), ut marina jactatio et navalis instructio poscit, officiis, cum aut artemone armari oportebat, aut sentinam depleri ( id est, vacuari, exhauriri) necesse erat, nomine Victoris vocatus a Domino, porrigere tantum specie agendi manum ad quamlibet operam jubebatur (V. ep. 5, n. 16). Non enim in multa et varia circa hunc senem mirabilium divinorum gratia hoc quoque Dei munus praetereundum videtur, quod etiam nomen accepit, quo nunc et regeneratione censetur, et ab hominibus et ab angelis scribitur: gentilitio enim signo Valgius vocabatur, qui nunc Victor a Domino dicitur, et est victor in Domino, qui illi aptum ad opera sua idipsum nomen imposuit; quia videlicet et in mari de tempestatibus atque naufragio per adjutorium Christi, et nuper in terra per ejusdem gratiam de peccatis et diabolo triumphavit; videlicet ut totus in Christo novandus, neque in nomine, neque in homine veteri permaneret. 3. Mira fides et ineffabilis pietas Domini Salvatoris, qui senem, si forte somno piger lentius ad geren a consurgeret, et molli manu ante praepalpans, ne trepidus expergefieret, vellicata blande auricula suscitavit, cum leviter adnitens senex a primo statim conatu suo manibus angelicis res effectas videret. Vix rudentem quasi ducturus attigerat, cum velum videret jam exsinuatum in contos suos: supparum (V. not. 200) stabat, vela navis faciebat. Aqua rimis navis accepta mergere tentaverat: et post unum vel alterum brevis sentinaculi haustum humore (V. not. 201) destricto, siccataque navi quod ageret non habebat, stupens laborem sibi sine labore praecerpi, et actum 279 suum occulta manu praeveniri: si bene occulta dicitur, quae tam perspicuum praestabat auxilium. Sed nec ipsi operatores simplicibus innocentissimi senis oculis subtrahebantur: nam saepe vidit armatos, videlicet de exercitu coeli, milites excubare navigio, et cuncta nautici muneris administrare. Nec sane navem illam nisi angeli nautae decebant, cui gubernaculum erat mundi gubernator. Ipse enim Dominus nunc suo vultu coruscus, ut in Apocalypsi describitur, et coma fulgidus; nunc confessoris et amici sui, domini mei, communis patroni (V. not. 16) Felicis ore venerabilis in puppi sedebat, sicut nautico usu dicitur, ad temones, vel potius pro temonibus, quos cum anchoris pariter et nautis in illo naufrago littore navis amiserat: infelix feliciter, ut pro amissis omnibus viris et armis suis, aut Domini martyrem, aut Dominum martyris obtineret. Narrat gaudio lacrymans senex se ad ipsius pedes nunc Domini, nunc martyris gubernantis, sibi solitum procubare, etiam familiarius ipso allectante, in genibus quoque ac sinibus sacris beatum, et afflatibus divinis odorum reclinati capitis pulvinar habuisse. 4. Dubitemus nunc patriarcharum sinus fidelibus in Christo servis patere, cum immensa ejus bonitas etiam catechumenum tunc istum vel suo, vel sancti sui, foverit gremio. Nam et in sancto suo ipse aderat, qui dixit, ut nosti, ad Patrem: Ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut unum sint, sicuti et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me. Et iterum ad apostolos, in quibus universo corpori suo dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Quod quotidie nobis in manu (V. not. 202) et apostolorum suorum et martyrum, operante conspicuis virtutibus potentia, probat, ut credamus Dei Filium et Dominum nostrum Jesum ex resurrectione mortuorum regnantem in coelis ad dexteram Patris, vivorum esse Dominum, non mortuorum. Ergo cum et sancti sui confessoris effigie senem nautam fovebat, ipse aderat in sancto suo, et fessum atque depositum blandis mulcebat alloquiis; nec magis cibo quam verbo reficiebat, quia ipse est verus panis, qui de coelo descendit dare escam omni carni. In omni enim homine opus suum diligit, et omnem, quantum in ipso est, hominem salvum fieri vult: quia mortem non fecit vitae dator et vita totus; nec laetatur in perditione vivorum; qui mavult misericordiam quam sacrificium, nec personas accipit; qui fecit omnes, sed pro meritis judicat; quia Deus judex est. 5. Denique non illi hic de calamitate naufragii, neque de senio et egestate nauta vilior 280 fuit; sed iis omnibus, quibus eum et socii spreverant, Christum movit, et viscera divina concussit. Oculi enim ejus semper in pauperem respiciunt. Profecto et iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum. Cui forsitan ad precandum etiam voces propheticas Dominus et ipsa periculi causa dictaverit, ut clamaret: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Veni in altitudinem maris, non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum. Cito anticipet me misericordia tua, priusquam infigar in limo profundi, et urgeat super me puteus os suum. Respice in me, quoniam unicus et pauper sum ego, et factus sum similis pelicano solitudinis, sicut nycticorax (V. not. 203) in domicilio, et ita in navi mea sicut passer unicus super tectum. Audivit Dominus, et misertus est ejus, et misit angelos in circuitu ejus, et factus est in salutem . Imperavit procellae, et stetit in auram. Increpuit mare, et siluerunt fluctus ejus, et deduxit eum in aquis multis, videntem opera Domini et mirabilia ejus in profundo. Cibavit eum adipe frumenti, et colloquente Christo, quasi de petra, melle saturatus est. Respexit humilem, qui beavit pauperes spiritu. Flentem affatus est, qui promisit lugentibus consolationem. Et qui esurientibus et sitientibus justitiam saturitatem dat, ipse hunc deficientem, qui panis, et justitia, et fons vitae est, de se ipse irrigans pavit; nec alia istum pietate, quam omnem hominem in hujus mundi pelago volutantem, dedita Patri usque ad crucis mortem pietate miseratus est; quia videlicet unus homo universitatis portio, et universitas unius forma hominis et causa est. 6. Denique non solum navem, sed ipsum quoque, cujus causa navem tuebatur, regens, et in eo discreta (id est diversa; vid. ep. 50, n. 13) carnis et spiritus officia dispensans, noctu securum requiescere, die vigilare sollicitum jubebat, se pro dormiente vigilaturum, et vigilanti cooperaturum esse promittens. Nempe illum in iis verbis Domini recognosces affectum, quo semper ita spem nostram fovet, ut sollicitudinem non relaxet: ita infirmae carni consulit, ut spiritus promptus esse non desinat. Et ideo sic dormire permisit seni fesso, ut ne seni quidem et fatigato sine vigilandi negotio securitatem remitteret; ne scilicet resolveretur in somnos inertes, et inciperet non solum corpore, sed et mente dormire. Quod metuens quidam sanctus ait: Illumina oculos meos, Domine, ne umquam obdormiam in mortem. Vicina enim morti labes est torpor animorum. Et tunc dicet inimicus: Praevalui adversus eum, si et mentis oculos somnus oppresserit. Recognoscimus ergo ipsum seni adfuisse, qui dixit dormitantibus suis: 281 Vigilate, et orate, ut non veniatis in tentationem ; et iterum vigilantibus ait, jam scilicet excitatorum vigore securus: Dormite jam, et requiescite. Quod quidem non magis de corporeo somno quam de fidei firmitate dictum alibi docet, dicens: Constantes estote, quia ego vici mundum. Vera enim hominis haec requies est, si fide constans, et victoria Christi ab omni hoste securus, pace unanime perfruatur; Ipse enim quies nostra, qui pax nobis est, quippe pro nobis vigilat ut requiescat in nobis, et qui nunc vigilare nos pro quiete perpetua jubet. 7. Ipse Dominus haec eadem pietatis suae munera, quae toto vult agi mundo, in hoc sene uno agere dignatus est, cum blandimento severus, nec sine freno timoris indulgens, aurem vellit, ut somnum corporis excuteret; sinum praebuit, ut quietem perpetuam ministraret. Viginti tres dies homo non modo a terris, sed et ab hominibus exclusus, omnium ventorum ludibrium, omnis terrae (Sic carm. 21, v. 222) exsul diversi maris hospes, et exsors generis humani, inter fluctus et belluas maris in vago erraticae navis hospitio, jejuniis, senio, timore confectus, quaeso te, numquid natura sua perduravit? Cui ergo obscurum sit Deum in illo fuisse? Eum dixi Deum, qui facit mirabilia solus; qui vocat ea quae non sunt, tamquam quae sint; cujus ope enabat toto navis secreta pelago, et invisibili gubernatore quasi vacua, et tamen gravi mole se promovens, clausis intra cameras suas homine cum frugibus, velut illa diluvio feta mundi seminibus arca, fluebat ; nec uno mari jactata cursum cum tempestatibus immutavit. 8. Primo ad Urbem acta, Romani portus pharum vidit: deinde Campaniam longis tractibus legit, mutatisque turbinibus, in Africae littora transvolavit atque ab ipsis rursus abrepta, Siciliam transcurrit, circa quam concita et verticosa crebris, ut ferunt, insulis freta, et periculosos etiam sub gubernatore navibus cursus inter ambages et obices insularum tam directo otiosus senex inoffensoque navigio praeterivit, ut quasi divina navis, et immisso divinitus spiritu sapiens, sua sponte cavenda vitaret, sequenda peteret, et utiliter ac perite per necessarios obitus flecteretur; vigesimo demum tertio die, miserante jam Domino, finem errorum atque discriminum in Lucanis positura littoribus. Quibus propinquanti Dominus aeternus, ut indefessa ejus bonitas usque ad terminum susceptae sibi navigationis operaretur mirabilia sua, tacito suae adspirationis instinctu compulsos a littore in duabus naviculis piscatores obviam misit, qui navem 282 hanc eminus conspicati, primo aspectu territi refugerunt, plenam enim armatorum, et liburnae aemulam sibi visam ipsi postea retulerunt: deinde magnis et saepe repetitis senis nostri vocibus aliquando revocati, ratione secum habita, et agente sic Domino, nihil sibi ab ea navi timendum, in quam vocarentur, intellexerunt. Accessere navigio vacuumque militibus esse, quod longe stipatum viderant, vix seni contestanti, et ascensa tandem navi, suis oculis crediderunt. Ubi receptos senex prandio, quod pridie jussus a Domino praepararat, excepit, multaque mercede copiosis amissorum nautarum panibus saturavit atque donavit. Quibus stipendiis laeti famulantibus lembulis suis quasi emeritam gravi e bello et de certamine coronatam, quippe ut superstitem naufragii, victricem ventorum et fluctuum navem ad portum suum remulco praeeunte duxerunt. Quid de hac navi fecisset eorum vanitas, qui errore eo, quo colunt omne quod fingunt, factam Argonautarum infelicium puppem, fabulosis litteris sacraverunt, atque etiam nunc in coelo videre se credunt, et inter astrorum choros numerant? Nec minore dementia vectricem draconis Epidauro navem, illudente ipso, cujus corporatum phantasma vexerunt, serpente, venerantur? 9. Sed fugiamus a fictis et alienis, neque mendacia et venena pereuntium nostrae veritatis lumini misecamus. Sunt nobis nostrae naves, ut dignus veris et domesticis utamur exemplis. Habemus et arcam Noe. Habemus et navem Tharsi, navemque Tharsensis. Sed illa, de qua Dei fugitivum prophetam ultor et custos cetus excepit (V. not. 204), eatenus huic navi comparari potest, quatenus ante sortem periclitata est: tertia vero navis exemplo meo congruit hinc, quod apostolum et martyrem vexit, propterque ipsum et in ipso Christum recepit, vel cum illi totam periturae navis multitudinem redonavit . 10. Proponamus ergo nobis animo, et mente cernamus pulcherrimum divini operis spectaculum, videntes navem unam de multarum navium omniumque nautarum naufragio raptam, uno sene maria diversa peragrante, solam in pelago, et in ea solum Jam illa nobis arca diluvii ante oculos, Ecclesiae imago, versabitur, super orbem demersum una ubique diffusi maris facie, inter effusas coeli et abyssi aquas solide toto innatans mundo, cujus ista imaginem multis modis in modulo minore gestavit. Nam ut illa omnigenum seminum, sic et ista variarum plena frugum fuit, cui praeter onus publicum plura etiam de stipendiis et peculiis 283 nauticis inerant. Illa unam familiam ad generis humani reparationem: et ista unum hominem ad multorum fidem vexit. Illi pacis ramum columba detulit: huic pacem Agnus exhibuit. Illam, in imaginem sancti Spiritus, ales intravit: et hanc, per imaginem confessoris sui, Christus accessit. Respiciamus et Jonae navem, largiore hanc munere virtutis ejusdem servatam videbimus, et majore miraculo. Illa enim omnibus salvis praeter unum: ista omnibus amissis, uno manente, servata est. Sed et cetum illum prophetae viventis innocuum voratorem videtur haec navis imitata, cum aeque utero suo clausum hominem per maris alta gestaverit, et littori exposuerit incolumem; sicut illum indigestum jejuna praedae suae bellua jussis singultibus ab ergastulo spatiosi ventris excussum refudit Deo, quo jubente susceperat, et mysterio salutiferae passionis expleto, tertia die in spem resurrectionis evomuit. 11. Navis vero illius turba felicior quae Apostolo condonata est, non suis quidem meritis; nam et ipsi naufragium meruerunt, qui contemto Apostoli consilio navigarant. Sed non minus ex hoc possumus in divinis operibus navigio gloriari; cujus viris quamquam defuerit similis advocatus, tamen ipsi in unico nauta ipse Apostoli Deus adfuit gubernator, et quo (Sach. forte a quo) pro unius innocentis salute meruit liberari; quod illa, quae Vas electionis in vinculis prima susceperat, ob Apostoli contemtum, et captivitatem, carceris crimine damnata non meruit. Illa vero navis cohors mihi videtur propter gratiae mysterium liberata, ut de naufragio navis aditae nudi evaderent; scilicet, ut eos a prioris navis, id est ab Adae carnis peccato liberatos, et ipsis per quos evaserant fluctibus expiatos, atque omnium, quas in mare abjecerant, id est secularium sarcinarum leves et undis quasi peccatis gravi et madida veteris hominis veste nudatos, integra et solida navis acciperet, quae plenam fidei Ecclesiae exhibens formam, tutos in portum Romamque pervexit. In quibus similiter mystica argumenta formantur. Nam mutata navis, novata in Christo vita est; et portus salutis Ecclesiae, teste Graecia, nomen est Roma virtutis. Benedicamus ergo Deum, et exsultemus in Deo nostro, qui in altis habitat, et humilia respicit; cui non in viribus equi, neque in tabernaculis viri, sed in humilibus et timentibus eum beneplacitum est; et qui, ut in isto etiam sene ostendit, sanat omnes contritos corde et alligat contritiones eorum. 12. Nimis garrio, frater, sentio, sed quaeso adhuc paucis feras me. Interrogare enim 284 libet, ullane te hujus seculi dignitate, quam hac Dei dignatione affici malles, qua senex iste perfunctus est? Beatioresne tibi videntur, qui purpura fulgent, qui gemma bibunt, toga fulciuntur, palmataque pinguntur; et hominibus commortalibus ac plerisque melioribus dominantes cupiditatum ac rerum suarum servi sunt; de Dei muneribus insolentes Deo; Christo egentes; peccato divites; vita steriles; morte fecundi? Quid huic, quaeso, obfuit seni persona sentinatoris, et in nautis vilissima, inops habitus, et mastruca Sardorum? Nam pellibus sutis vestiebatur, cum illum Dominus virtutum, Rex gloriae, et alloquio suo beabat, et illuminabat aspectu, et gremio sopiebat: profecto et id ipsum in eo diligens, quod Eliae meloten (V. not. 206), et praevii Johannis habitum veste setigera imitabatur. Regem seculi videre propius, et ejus vel fastidioso sermone respergi, magna pars mundi tam beatum putat, ut si aliter non obtineat, etiam damnis emat, idque adeptus, non modo hominum, sed et sui immemor fiat. Quantorum hic dignitate felicior, quem Rex regum honoravit? quantorum nobilitate nobilior, quem Christus agnovit? quantorum divitiis opulentior, cui tanta tot sanctorum bona pariter collata sunt, ut Christum videret sicut Israel, cum coeli Rege loqueretur facie ad faciem sicut Moyses; et eadem propemodum familiaritate requiesceret in sinu Christi qua Johannes in pectore recumbebat? Denique ut novum nomen acciperet, sicut amici Dei, quos in patriarchis et in apostolis bene nosti. Te ego paulo ante interrogabam, an hujus gratia donari, omni hujus seculi gloriae praeoptares: ipsos equidem rectores harum tenebrarum, si videre mereantur, praelaturos arbitror beatissimam senis et inopis nostri calamitatem suis miseris felicitatibus, et gaudiis perenne lugendis. 13. Quaeras forsitan, quibus hic meritis vetus navita semper in tenebris ignorantiae demoratus, et tam ab operibus justitiae quam a scientia veritatis alienus obtinuisse videatur, quod paucissimis certe operariis, quamquam a custodia matutina usque in noctem totius diei pondus et aestum sustinuerint, facile conceditur. Respondebit tibi Apostolus profecto, quia sine poenitentia sunt gratiae et donationes Dei; et, quia non ex operibus justificabitur omnis caro. Tempus est gratiae, et fides ad justitiam deputatur, quia de lapidibus filii Abraham quotidie suscitantur. Nunc enim tempus acceptum, nunc dies salutis, quo pacis et laudis hostias immolamus; et sacrificium Deo spiritus contribulatus est. 285 Et in homine templum Dei, et in corde credenti salutaria, et in defaecatis pectoribus sancta sanctorum. Quare qui cor contribulatum et humiliatum non spernit, ipse nostrum senem placitam sibi naturalibus bonis hostiam in odorem suavitatis accepit. Nam ingenita simplicitate tam purus animi semper fuisse perhibetur, ut peccare nescierit. Jam in extremae aetatis senecta puer et malitia parvulus, non solum gratiae, sed et mentis infantiam gerit. Nuper enim, ut supra (n. 2) dixi, renatus in Christo et Domino dedicatus est, per quem mala vitae, per quem aquas mortis evasit. 14. Accipe igitur eum laetus in Domino, ut bonum Christi odorem, ut agnum mensis novorum, quem ad unanimitatem tuam, de rudi matris Ecclesiae fetu, immaculatum candente lanitio pastor exigui gregis, sed magni pignoris munerator, ut xenium (V. not. 207) spiritale transmisi. Non enim allum tali munere digniorem putavi, quam te, qui juxta Dei gratiam et operationem illum et aspicere et suscipere novisses. Videre enim mihi videor qua gratulatione, qua admiratione, qua fide et auditurus de illo, et visurus ipsum sis, cum quo navigasse angelos, cui martyrem gubernasse, quem in sinu Christi dormisse, cui Christum aurem vellicasse, nomen imposuisse reputaveris. Fateor tibi affectionem meam, dum nimium tam insignia in nostri temporis homine Dei gesta admiror, et diligo, pene in ipsum senem fuisse crudelem. Nam tam assidue aurem ipsius retractavi, ut pene detriverim. Voluissem quoque vel unius partem auris abscindere, nisi in illo vulneris, quae mihi pignoris, res fuisset. Non enim alter affectus homines ad Hierosolymam rapit, nisi ut loca, in quibus corporaliter praesens fuit Christus, videant atque contingant, possintque et de suo fructu edicere: Introivimus in tabernacula ejus, et adoravimus ubi steterunt pedes ejus. Quamquam et altior et hic; (vid. not. 208) intellectus habeatur, tamen et simplici sensu secundum litteram, cum res postulat, non abutendum est (id est utendum est, seu non oportet non uti. V. not. 31). Si ergo religiosa cupiditas est loca videre in quibus Christus ingressus, et passus est, et resurrexit, et unde conscendit, et aut de ipsis locis ex guum pulverem (V. not. 209), aut de ipso crucis ligno (V. not. 210) aliquid saltem festucae simile sumere et habere, benedictio est, considera quanto major et plenior gratia sit, vivum senem vel testimonio divinae veritatis inspicere? Si praesepe nati, si fluvius baptizati, si hortus orantis Magistri, si atrium judicati, si columna districti, si spina coronati, si lignum suspensi, si saxum sepulti, 286 si locus resuscitati evectique, memoria divinae quondam praesentiae, celebratur, et veterem veritatem praesenti fide comprobant in rebus exanimis viva documenta, quam religiose aspiciendus est hic, quem alloqui Dei sermo dignatus est, cui se facies divina non texit, cui nunc martyrem suum, nunc semetipsum Christus ostendit; in cujus vivente terra Dominici corporis videmus impressa vestigia, si fidelibus oculis et acie spiritali, quod in eo sinus Christi, quod manus contigit, perlegamus, et canitiem, quae saepe super Domini genu jacuit, saepe Domini sinu tepuit, nostra manu saepe mulcentes, et auriculam saepe palpantes, quam coelestes digiti Domino jocante traxerunt? 15. Habes, mi frater, xenium meum, ede ipsum spiritu caritatis, et si loquacitatis meae amaritudine nauseaveris, de gratia Domini et coelestis historiae suavitate fastidium temperabis. Certo autem scio, quaesiturum te et desideraturum aliquid, quo circa hunc hominem exerceas caritatem, qua diligis Christum. Subest materia: tu studium piae devotionis intende; et patrono hujus Secundiniano, cui navem Christus omnipotens pro hujus salute servatam jam desperanti reddidit, toto fidei tuae effectu adesto. Munus enim Christi adseres. Ne patiaris invidia diaboli per hominem improbum Secundiniano eripi, vel jam ereptum negari quod illi de naufragio redonavit Deus. Procurator Christiani viri fratris nostri Posthumiani esse dicitur, qui eam navem in Brutiorum littore, quo possessio senatoris adluitur, adlapsam, avarior mari et sine myoparone (V. not. 211) piraticam in terra agens occupavit, et captam vacuefecit: nam etiam nunc in ipso littore inanis manet, ut damnum oneris frustra in pelago servati et in terra perditi contestetur. Depositae jam saepe apud judicem provincialem super hoc latrocinio querelae, sed Pharao noster induravit cor suum. Forte ut in ipso mirabilia fiant: et conventus per officia, primo vi rebellavit, postea Romam profugit. Haec Secundinianum meum necessitas ad Urbem et itinere terreno peregrinari cum suo unico nauta coegit. Non ambigo fratrem nostrum Posthumianum et interventu tuo, et sua fide atque justitia, commovendum. Quare hoc moderamine intervenire debemus, quod profecto facies, etsi nullus admoneam, ut pari labore defendas et excuses optimo Senatori, id est, Christiano viro reum suum; ita ut praedoni ipsi sufficiat impunitatis lucrum, nobis ab ipso Dei munera recipere contentis. EPISTOLA L. 287 Augustino proponit quaestiones aliquot, primum de Psalmis, tum de Apostolo, et ad extremum de Evangelio.
CAPUT PRIMUM. Quaestiones ex Psalmis. 1. De paucis, quae nunc jam ad navem currente litterarum perlatore, et mihi in ipsius festinatione properanti in mentem venerunt, ne sine corollario mihi rescribas, aliqua proponam. Quae si forte lucida sunt, et mihi videntur obscura, nemo prudentum filiorum, qui forte de nostris in hora lectiunculae hujus circa te steterint, de insipientia mea rideat; sed potius benevolentia fraternae caritatis faveat instruendo, ut efficiar videntium particeps, et ex doctrina tua illuminatis mentibus considerantium mirabilia de lege Domini.
2. Dic ergo mihi, benedicte doctor Israel, quod sit quid dicitur in psalmo decimo quinto: Sanctis, qui in terra sunt ejus, mirificavit omnes voluntates suas inter illos. Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Quos ait sanctos? qui in terra sint sancti? Num illos Judaeos, qui filii carnis Abrahae, et non filii repromissionis excluduntur a semine, quod in Isaac vocatum est? Ideo sanctos in terra, quia sancti genere carnali; vita autem sensuque terreni sunt, quia terrena sapiunt, et carnali observantia in vetustate litterae consenescunt, non renascentes in novam creaturam; quia non receperunt eum per quem vetera transierunt, et facta sunt nova. Sic enim forte eos in hoc psalmo sanctos appellat, quomodo et in Evangelio justos, ubi dicit: Non veni vocare justos, sed peccatores: id est, illos justos qui in sanctitate generis et littera legis gloriantur. Quibus dicitur: Nolite gloriari in patre Abraham, quia potens est Deus de lapidibus istis excitare filios Abrahae. Quorum forma in illo Pharisaeo proponitur, qui justitias suas tamquam nescienti Domino recolens praedicabat in templo, non orans ut exaudiretur, sed exigens quasi debitum meriti pro operibus, bonis quidem, sed in ingratis Deo; quia quod justitia aedificaverat, superbia destruebat: nec idipsum silentio, sed voce clamabat, ut appareret eum non divinis auribus loqui, qui et ab hominibus vellet audiri. Atque ideo non placuit Deo, quia placebat sibi. Quoniam dissipavit Dominus ossa hominum sibi placentium. Confusi sunt, inquit, quia sprevit illos, qui cor humile et contribulatum non spernit. 288 3. Denique et in ipsa Evangelii parabola, qua pharisaei et publicani persona confertur, evidenter ostendit ipse Dominus quid in homine suscipiat, quid repellat, sicut scriptum est: Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Ideo protestatur magis justificatum abiisse e templo publicanum de confessione peccatorum suorum, quam Pharisaeum de imputatione justitiarum suarum. Merito autem ille laudator sui repudiatus abscessit a facie Dei, qui cum ipso nomine peritiam legis praeferret, oblitus fuerat in propheta dicentem Dominum: Super quem habitabo nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? Ille autem in corde contrito sui accusator accipitur, et obtinet veniam de confessis peccatis propter gratiam humilitatis, sancto illo Pharisaeo, quales Judaei sancti sunt, reportante sarcinam peccatorum de jactantia sanctitatis. Ipsius nimirum sunt forma Judaei illi, de quibus Apostolus ait, quod suam justitiam statuere cupientes quae ex lege est, justitiae Dei non sunt subjecti quae est ex fide, quae reputata est patri nostro Abraham ad justitiam, non ex operibus, quia secundum omnipotentiam Dei credidit Deo, apud quem ille vere justus est, qui ex fide vivit: nec sanctus in terra est, sed in coelo; quia non in carne, sed in spiritu ambulat, cujus conversatio in coelis est, non gloriantis in circumcisione carnis, sed in circumcisione cordis, quae non littera, sed spiritu agitur invisibiliter: unde laus ejus non ex hominibus est, sed ex Deo. 4. Deinde quod jungit in eodem versiculo: Miras fecit voluntates suas inter illos; credo ex eo dicit, quod ipsis primum lucernam legis accendit, et praecepta vivendi dedit. Notas enim, inquit, fecit vias suas Moysi, et filiis Israel voluntates suas. Deinde ipsum pietatis suae sacramentum in ipsis operatus est, natus in carne ex Virgine Deus in gente ipsorum, et de carne ipsorum factus ex semine David homo. Deinde virtutes sanitatum, quas in ipsis et coram ipsis perfecit. Qui per haec non modo creditus non est, sed et blasphematus est ab eis cum dicerent: Hic homo si a Deo esset, non curaret sabbatis: et non ejicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Propter hanc mentem obdurata impietate caecatam, multiplicatae sunt infirmitates et tenebrae eorum. 5. Sed quid est, quod ait: Postea acceleraverunt? Utrum in poenitentiam, sicut 289 illi in Actibus apostolorum, qui beati Petri praedicatione compuncti, crediderunt in eum quem crucifixerant, et festinantes tanto expiari peccato, ad donum gratiae cucurrerunt? An vero, quia virtutes animae ex fide et caritate Dei roborantur, illis impiis utroque vacuis multiplicatae sunt infirmitates animae ex impietate scelerum mortiferis languoribus occupatae, Christus etenim lumen et vita credentium est, et sanitas sub pennis ejus. Unde non mirum si et tenebrae et infirmitates eorum multiplicatae sunt in interitum, qui vitam et lucem non receperunt, neque sub pennis ejus manere voluerunt. Quos, ut ipse flens in Evangelio suo protestatur, saepe voluit congregare sub alas suas, sicut gallina congregat pullos suos, et noluerunt. Multiplicatis ergo infirmitatibus quo acceleraverunt? forte in crucem Domini conclamanilam, et invito Pilato nefariis vocibus extorquendam, ut adimplerent mensuram patrum suorum; ut isti Dominum prophetarum occiderent, quorum patres ipsos prophetas interfecerunt, a quibus hic mundi Salvator esse venturus nuntiabatur. Postea acceleraverunt. Veloces enim pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt, id est, Christum qui dicit: Ego sum via. 6. In consequenti psalmo illud mihi exponi desidero, quid dicat: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt porcina, vel (sicut in quibusdam Psalteriis scriptum audio) Saturati sunt filiis, et reliquerunt, quae superfuerunt, parvulis suis (V. not. 212). 7. Rursus in alio psalmo admirari soleo, Filium ad Patrem loqui intelligens, in psalmo quinquagesimo octavo, ubi de Judaeis inimicis, de quibus supra dixerat: Ecce ipsi loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum; paulo infra dicit: Ne occideris eos, ne quando obliviscantur legis tuae. Disperge illos in virtute tua, et destrue eos, Domine. Quod in his usque in hodiernum diem videmus impleri. Destructi sunt enim a veteri sua gloria, sine templo, et sine sacrificiis, ac sine prophetis in omnium gentium dispersione viventes. Sed quid miramur, quod jam per Prophetam pro eis non occidendis rogabat, pro quibus et sub ipso tempore passionis jam ad crucem eum ducentibus precabatur, dicens: Pater, dimitte eis, non enim sciunt quid faciunt. Verum quod adjecit: Ne unquam obliviscantur legis tuae, tamquam propter hoc necessaria esset etiam sine fide Evangelii vita 290 eorum, obscurum mihi fateor. Quid enim his ad salutem, quae sola fide quaeritur, prodest in legis memoria et meditatione versari, nisi forte propter honorem legis ipsius, vel generis Abraham; ut etiam in parte terrena carnalis seminis ejus, quae videtur secundum arenam maris computari, legis antiquae littera perseveret; ne forte aliqui legendo legem illuminentur ad fidem Christi, qui et legis et prophetarum finis est, et in omnibus eorum libris praefiguratus ac prophetatus elucet. Aut quia ex ipsis impiis eorum generatio ventura est electorum, qui de singulis tribubus electi, in duodenis millibus designantur, quibus ipsa revelatio beati Johannis ex voce angeli praenuntiantis hoc testimonium perhibet, quia comitatui Regis aeterni familiarius adhaerebunt penitus immaculati, et humanae conjunctionis expertes? De quibus specialiter ait: Sequuntur Agnum quocumque ierit, quia cum mulieribus se non coinquinaverunt, virgines enim sunt. 8. In sexagesimo septimo praeter alia illud mihi obscurissimum est, quod ait: Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis: quid sit, Verticem capilli perambulare in delictis. Non enim dixit, Verticem capitis; sed, Verticem capilli, qui sine sensu est. An repletum peccatis hominem vult ostendere? Scriptum est: Omne cor in dolore a pedibus usque ad caput. Et paulo infra quod ait: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. A quo ipso? Et numquid canes Dei dici possunt gentiles, quos ipse in Evangelio canes nominat? Aut ne forte ipsos canes Dei dicat, quales existimari possunt, si qui in nomine Christiano gentiliter vivant, quorum pars cum infidelibus ponitur, quia Deum, quem verbis colunt, factis negant? CAPUT II. Quaestiones ex Apostolo.
9. Haec interim de Psalmis; nunc et de Apostolo quodcumque proponam. Dicit ad Ephesios, quod in alia Epistola dixerat de gradibus vel ordinibus dispositionum Dei, operante Spiritu sancto divisiones gratiarum: Et quosdam quidem dedit apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum, et reliqua. Hoc opto distinguas mihi in hac diversitate nominum, quae sit cuique nomini officiorum vel gratiarum proprietas. Quid proprium sit apostolorum, quid prophetarum, quid evangelistarum, quid pastorum, quidve doctorum: in omnibus enim his diversis nominibus 291 simile et prope unum doctrinae officium video fuisse tractatum. Hos autem prophetas, quos post Apostolus posuit, non puto illos esse, qui ordine temporum ante apostolos fuerunt: sed illos, quibus jam sub apostolis per gratiam donabatur aut interpretatio Scripturarum, et inspectio mentium, aut praedictio temporis secuturi; ut Agabus cernebat, qui et famem instantem praedixit, et quae beatus Paulus in Hierosolymis passurus esset, et verbo denuntiavit, et signo zonae ejus ostendit. Inter pastores specialiter et doctores quid intersit, dignoscere volo, quia praepositis Ecclesiae utrumque nomen adscribi solet. 10. Item quod ait ad Timotheum, Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus; quaeso exponas mihi, quod discrimen sit in hac diversitate verborum, cum omnia mihi, quae gerenda dixit, orationis officio convenire videantur. 11. Item quod ad Romanos ait, interrogo et rogo ut edisseras mihi. Multum enim caecutire me fateor in hac Apostoli sententia de Judaeis, quod ait: Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos; secundum electionem autem, carissimi propter patres: quomodo et iidem inimici propter nos, qui credidimus ex gentibus, tamquam non potuerint gentes credere, nisi Judaei non credidissent? Aut ipse unus omnium creator Deus, qui omnes homines salvos fieri vult, et ad agnitionem veritatis venire, capax non fuerit acquisitionis utriusque, nisi alterum pro altero possideret? Deinde carissimi propter patres: quomodo, aut unde, si carissimi non credant, et inimici Deo esse persistant? Nonne, inquit, qui oderant te Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos. Certe hoc puto paterna vox loquitur ad Filium per prophetam in eodem psalmo, ubi supra de parte credentium dixerat: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Quid autem illis prodest ad salutem, quae non nisi per fidem et gratiam Christi capitur, si propter fidem patrum carissimi Deo sint? cui bono diliguntur, quos necesse est propter hoc damnari, quod propter suam infidelitatem a prophetarum et patriarcharum parentum fide discrepantes, inimici sunt Evangelio Christi? Si ergo carissimi Deo, quomodo peribunt? et si non credunt, quomodo non peribunt? Si propter patres sine suo merito diliguntur, quomodo et propter patres 292 non salvabuntur? sed, etsi fuerint Noe, Daniel, et Job, in medio eorum, filios impios non salvabunt, soli salvi erunt. 12. Adhuc aliud obscurius mihi erue de profundo, et in vadum profer. In epistola Colossensium omnino intelligere non possum quod ait: Nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit, ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput. De quibus angelis dicit? si de inimicis et malis, quae illorum religio, aut quae humilitas; et quis magister seductionis hujus, qui per obtentum nescio cujus angelicae religionis, quasi visa et comperta doceat quae non vidit? Sine dubio haeretici, qui doctrinas daemoniorum et sequuntur, et promunt conceptis ab eorum spiritu adinventionibus, quae non viderunt phantasmata quasi visa fingentes, et pestiferis disputationibus in corda male credula seminantes; hi sunt qui non tenent caput, id est Christum fontem veritatis, cujus doctrinae quidquid adversatur, insanum est. Et hi caeci duces caecorum, de quibus dici puto: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non tenent aquam. 13. Deinde in subsequenti capitulo adjecit: Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis, quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum, rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Quae sunt ista, quibus et rationem sapientiae inesse testatur Magister (S. Paulus; vid. epist. 30, n. 5) veritatis, et tamen ipsam veritatem religionis inesse abnegat? Anne forte de talibus loquitur, de quibus ad Timotheum dicit: Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes? Rogo ergo specialiter haec capitula duo de Colossensium Epistola per singula mihi verba dissolvas, quia laudabilibus exsecranda permisciut. Quid est enim tam laudabile, quam ratio sapientiae? et quid tam exsecrabile, quam superstitio erroris? Humilitas quoque et Deo placita, et maxime in vera religione laudabilis, cum ratione sapientiae ipsis datur; de quorum doctrinis et actibus dicitur nobis: Ne tetigeritis, neque gustaveritis, quae sunt in interitum, quia non sunt ex Deo: et omne quod non est ex fide peccatum est. Deus autem dissipavit consilia sapientium, qui Deo stulti sunt per prudentiam carnis; quae non potest legi Dei esse subjecta. Scit enim cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Quatem humilitatem, qualemque rationem sapientiae superstitioni ex 293 hominum doctrinis venienti inesse dicat, requiro. Et quod ait: Ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Prorsus haec parum intelligo: quia in eadem sententia magna mihi videtur esse discretio (V. ep. 49, n. 6). Arbitror enim eum de abstinentia qualibet ficta vel inutili, qualis solet ab haereticis affectari, hoc dicere: Ad non parcendum corpori. Quod autem adjecit: Non in honore aliquo; quia sancti operis speciem, non in fide veritatis exercentes, nullius gloriae honore vel fructu agunt, quod in magna erroris perversi reprehensione conficiunt, transfigurantes se in ministros justitiae. Sed quod adjecit, Ad saturitatem carnis, contrarium mihi videtur illi quod dicit: Ad non parcendum corpori. Videtur enim mihi ille non parcere corpori, qui carnem jejuniis domat, sicut Apostolus dicit: Lividum facio corpus meum, et in servitutem redigo (Gr. ὑπωπιάζω; Vulg. castig). A quo opere saturitas carnis aliena est. Nisi forte et ipsam saturandae carnis curam, quae maxime observantiam religionis praetendentibus probrosa est, non parcere corpori dixit, secundum illud honestatis praeceptum, quod alibi dicit, ut unusquisque suum vas honorifice possidere noverit; ut hostiam vivam et placentem Deo suum corpus exhibeat: non in saturitatem carnis; quia distensio corporis animae sobrietatem necat, et inimica est castitati. 14. Restat ut aliquid et de evangelicis locis suggeram beatitudini tuae; non quidem quanta legenti per otium occurrere solent; (nec enim nunc vacabit dispersa per libros quaerere, aut in reminiscendis memoriam ventilare:) sed vel pauca, quae ad horam dictationis hujus in mentem veniunt, sciscitabor. De resurrectionis forma non grandem, sed plenam fidei instructione epistolam, qua secundae consulationi meae, dum Carthagini hiemares (V. not. 213), rescripseras, si habes relatam in schedis, rogo ut mittas, aut certe retexas eam mihi, quod tibi facile est. Nam etsi scripta non exstat, quia forte brevis epistola, ut tumultuaria tibi inter libros tuos haberi spreta sit, renova eam mihi eodem sensu promtam de thesauro cordis tui, et mitte ad me inter alia responsa quae reddes mihi, ut spero; praestante mihi ac tibi commeatum (V. not. 64) dierum Christo, ut ea, quo labor tuus in me fructificet, accipiam, secundum haec capitula Scripturarum; de quibus te, qui vides quasi per Deum, interrogavi, ut audiam quid in te vel ex te mihi loquatur Deus. 15. Hoc autem rogo lucere mihi facias, 294 quomodo vel qua ratione Dominus post resurrectionem vel mulieribus, quae primae ad sepulcrum venerunt, vel postea illis duobus in via, deinde discipulis suis, et non agnitus sit, et agnitus. In eodem enim corpore resurrexit in quo et passus est. Et quomodo non eadem erat ejusdem corporis forma quae fuerat? aut si eadem erat, quomodo non agnoscebatur ab his qui eam noverant? Illud vero sacramenti esse credo quod qui in via ambulantibus non fuerat agnitus, in fractione panis revelatus est. Idipsum tamen tuo sensu volo tenere, non meo. 16. Et quod ad Mariam ait: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem. Si cominus stante non sinebatur attingere, quomodo eum tangeret cum ascendisset ad Patrem, nisi forte fidei profectu, et mentis ascensu, qua Deus homini fit longinquus, aut proximus: et illa dubitaverit de Christo, quem hortulanum putaverat. Ideo fortassis audire meruit: Noli me tangere. Indigna enim judicabatur ut tangeret manu Christum, quem necdum fide apprehenderat, nec intellexerat Deum, cum hortulanum putasset, de quo paulo ante ab angelis audierat: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Noli ergo me tangere, quia tibi nondum ascendi ad Patrem, cui adhuc tantum homo videor: postea me tanges, cum ad agnoscendum me credendo conscenderis. 17. De illis etiam beatissimi Symeonis verbis quid sentias, edissere mihi, ut sequar sensum tuum: quibus, cum ad videndum ex oraculo Dei Christum, agente Spiritu, venisset in templum, et acceptum sinu benedixisset infantem Dominum, ait ad Mariam: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur: et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur maltorum cordium cogitationes. Numquid de passione Mariae, quae nusquam scripta est, hoc prophetasse credendus est? An vero de materno ejus affectu, quo postea in tempore passionis assistens cruci, qua hoc erat fixum quod ipsa pepererat, maternorum viscerum dolore confixa est: et animam illius illa, quae ejus secundum carnem filium, ipsa spectante, confoderat, crucis rhomphaea penetrabat. Video enim et in Psalmis de Joseph ita dictum esse: Humiliaverunt in compedibus pedes ejus, ferrum pertransiit animam ejus sicut in Evangelio dixit Symeon: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Non ait, carnem, sed animam, in qua pietatis affectio 295 continetur, et doloris aculeus quasi gladius operatur: cum aut aliqua carnis suae injuria afficitur, ut Joseph, qui non mortis, sed injuriarum pertulit passiones, in servum venditus, et in reum vinculatus (V. carm. 21, v. 752), et carceri datus: aut cum affectionis internae tristitia vel dolore cruciatur, ut in Maria; quam utique ad crucem Domini, in quo tunc sui tantum corporis filium cogitabat, materna mens duxerat; ut cum eum vidisset mortuum, humana infirmitate lugeret, sepeliendumque colligeret, nihil sibi de ipsius resurrectione praesumens, quia subsecuturae admirationis fidem in oculis posita passionis poena caecabat (V. not. 214). Quamvis eamdem astantem cruci suae Dominus non morientis infirmitate trepidans consolatus sit, sed ipsam, qua obibat volens, in potestate habens mortem, plena virtute viventis, et constantia resurrecturi de cruce admonet, dicens de beato apostolo Johanne: Mulier, ecce filius tuus; itemque illi ibidem consistenti: Ecce mater tua. Jam scilicet ab humana fragilitate, qua erat natus ex femina, per crucis mortem demigrans in aeternitaten Dei, ut esset in gloria Dei Patris, delegat homini jura pietatis humanae; et ex discipulis suis adolescentiorem eligit, ut convenienter assignet virgini apostolo virginem matrem: duo pariter in eadem sententia docens, formam pietatis relinquens nobis, cum est de matre sollicitus, ut quam relinquebat corpore, non relinqueret cura: sed nec corpore relicturus, quia quem videbat morientem, mox erat visura redivivum. Et illud, quod ad fidem omnium pertineret, salutiferum pietatis suae sacramentum, arcana divini ratione consilii sub hac voce consignans, ut alii matrem delegaret pro matre habendam, et vice sua consolandam; atque illi vicissim novum filium vice corporis sui traderet, immo, ut ita dixerim, gigneret: quo ostenderet eam praeter se, qui ex ea virgine natus esset, nec habuisse filium, nec habere: quia nec Salvator tantopere curam desolationis habuisset ejus, si illi unicus non fuisset. 18. Sed redeamus ad verba Symeonis, in quorum clausula intellectum meum caligare fateor. Et tuam, inquit, animam pertransibit framea, vel gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes. Secundum litteram hoc mihi penitus obscurum est, quia nec Mariam beatissimam usquam legimus occisam, ut de corporali gladio sanctus ille 296 ei futuram passionem prophetasse videatur. Sed et quod subjecit: Ut revelentur multorum cordium cogitationes. Scrutans enim, inquit, corda et renes Deus. Et de futuro judicio Apostolus ait: Quia tunc manifestabit Deus operta cordium, et occulta tenebrarum. Itidem Apostolus, spiritaliter exprimens arma coelestia, quibus in interiori nostro debeamus armari, gladium spiritus dicit verbum Dei, de quo ad Hebraeos ait: Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: pertingens, inquit, usque ad divisionem animae et spiritus, et reliqua quae nosti. Quid ergo mirum, si istius verbi ignita vis, et ancipitis gladii penetrabilior acies, et sancti Joseph olim, et postea beatae Mariae animam pertransivit? nam neque in illius, neque in hujus corpore ferrum transisse cognovimus. Atque ut magis pateat ibi prophetam ferrum pro verbi gladio posuisse, statim subsequente versiculo ait: Sermo Domini ignivit illum. Sermo enim Dei et ignis, et gladius est, Verbo ipso Deo utrumque dicente de se: Ignem enim, inquit, veni mittere in terram, et quid volo nisi ut jam accendatur? Item alibi dicit: Non veni pacem mittere, sed gladium. Vides eum unam vim doctrinae suae diverso ignis et gladii nomine designasse. Aut quomodo Mariae illata per gladium passio vel tribulatio perstaret? Itaque hoc scire cupio quid ad Mariam pertineret, ut revelarentur multorum cordium cogitationes: aut ubi apparuit, quia ex eo quod animam ejus sive carnalis in ferro, sive spiritalis gladius in verbo Dei pertransivit, exinde multorum cordium cogitationes revelatae sint. Expone ergo hanc maxime de verbis Symeonis clausulam mihi, quia lucere non dubito sanctae animae tuae, quae de interioris oculi puritate meruit illuminationem Spiritus sancti, per quem scrutari et inspicere possit etiam alta Dei. Deus misereatur mei per orationes tuas, et illuminet vultum suum super me per lucernam verbi tui, sancte Domine, beatissime frater in Domino Christo unanime, magister meus in fide veritatis, et susceptor meus in visceribus caritatis. EPISTOLA CXLIX. (AL. LIX). AUGUSTINI AD PAULINUM. Augustinus respondet ad quaestiones ex Psalmis, ex Apostolo et ex Evangelio propositas a Paulino superius in epistola 1.
(Vide hanc epistolam inter Augustinianas nostrae Patrologiae tomo XXXIII, col. 630.)
EPISTOLA LI. 313 Eucherio et Gallae in insula Lero degentibus scribit in testimonium animi et amoris, et eos multis laudibus extollit. Ab eo exposcit litteras in mutuae amicitiae signum.
Sanctis et merito praedicandis, atque venerandis, et dilectissimis filiis EUCHERIO et GALLAE, PAULINUS episcopus. 1. Benedictus Dominus Deus noster, qui dat votum optanti, et semper nostra superat vota, votisque respondet: qui insperanti mihi tam opportunam quam exoptatam occasionem praebere dignatus est, per religiosos juvenes, filios meos, conservos vero communes in Domino, Gelasium, et Augendum, et Tigridium, quos de sancto atque castissimo congregationis suae numero, vir laudabilis, et praeclarus in Christo frater noster, et compresbyter meus Honoratus, ad humilitatem meam vestrae dilectionis exemplo refovendam, Domino inspirante, direxit. Sollicite enim pro caritate meritis vestris debita sciscitanti actum vel incolumitatem vestram (nam de actu pio atque coelesti dubius esse non poteram), id quod animam meam reficeret responderunt, quia vos, Deo propitio, incolumes reliquissent, venerandi propositi opera curantes, ac studia exercentes, in corde uno, quo terrestria reliquistis, coelum petentes.
2. Memineram enim quia filii mei, quos ante annum ad humilitatem meam mei gratia visitandam miseratis, locum habitationis vestrae, simul et domni venerabilis Honorati nobis innotuerunt: dicentes scilicet quia in proximis, brevi interjecta maris rupe, etiam cognominibus Lero et Lerino insulis degeretis. Unde, cum se isti filii nostri ex ea quae Lerinum dicitur, venisse dixissent, recognovi et facile recordatus sum propinqui nominis insulam, in qua sanctitatem vestram ab istius mundi strepitu profugam manere jam noveram. Quamobrem sciens dilectioni vestrae gratum fore officium litterarum mearum, quia et a me vobis in perennem gratiam debitum est, libens amplexus sum hanc opportunitatem spiritalium filiorum, ut ad benedictam in Christo Domino unanimitatem vestram, epistolae meae portitores essent: quod ut filii vel ministri obedientiae, sicut a Deo, vel secundum Deum docti sunt, promptissime receperunt. Suscipite ergo in his exiguis sermonibus parvitatis meae, non exiguae caritatis, insignia: et quasi quaedam pignora animae 314 vestrae, et testimonia animi et amoris in vos mei, haec mea scripta retinete. 3. Spero autem de misericordia Christi Domini, quod incolumes haec mea verba sumatis: et si deinceps opportunam et per hujusmodi tabellarios occasionem donaverit, rescribere impigrum habeatis. Quod sine dubio et per istos filios meos vestra fecisset affectio, si eorum ad me directae profectionis conscii fuissetis. Nam cum ab eis hoc quaererem, quia vicinos esse vos noveram, ignorantibus vobis, se de monasterio suo navigasse dixerunt. Verumtamen quia sicut regnum Dei non in sermone est, sed in virtute; ita et caritas, in cujus perfectione et plenitudine regnum Dei continetur vel acquiritur, in thesauro cordis et fidei virtute consistit; pro gratia familiari, vestrae unanimitatis scripta desidero. Ceterum de animorum vestrorum piissima affectione confidens, etiam tacentium mentibus me inhaerere non ambigo. Non enim humana amicitia, sed divina gratia invicem nobis innotuimus, et connexi sumus per viscera caritatis Christi. Atque ideo necesse est perpetuam inter pectora nostra manere concordiam, quae, Christo autore, conjuncta est. Quae enim vis aut oblivio valeat separare quod Deus junxit? 4. Benedicat vos Dominus ex Sion, ea benedictione qua benedicitur homo qui timet Dominum, perpetui conjuges et parentes, cum benedicta vobiscum Deo progenie nobilissimae sanctitatis vestrae. Videatis quae bona sunt Hierusalem, et pariter habitare mereamini in domo Domini in longitudinem dierum, filii sancti, merito venerabiles, intima mihi caritate dilecti et semper desiderandi. PASSIO S. GENESII ARELATENSIS. 1. Proprium atque indigenam Arelatensis urbis beatissimum Genesium (V. not. 215) martyrem, alumnum ejusdem jure nascendi, patronum virtute moriendi, celebrare jam a principio atque extollere, omnium fidelium studia, omnes religiosorum litterae debuerunt, ut tanti meriti gloriosa documenta, consignata scriptorum fide, et vivacibus commendata monumentis, illibata atque integra ad posteros pervenirent; quae admiratio semper faceret nova, et veneratio probaret antiqua. Sed quoniam succedentes sibi per incertum vitae tempus aetates, tradere haec invicem memoriae mutuae, quam mandare litteris, maluerunt: vel nunc oportet eadem fidelibus scriptis in tempora 315 secutura transmittere; ne ea, quae adhuc viva recordatione rerum, ut sunt gesta, referuntur, evanescente per tempus vel tradentium, vel accipientium fide, fabulosa credantur. 2. Sanctus itaque Genesius in juventutis flore primaevo, provincialis militiae tirocinium suscepit, eam officii partem studio et arte complexus, quae patronorum verba vel nova signorum velocitate, vel dexterae, sonum vo is aequaret: spiritalem futurae gloriae imaginem praefigurans, ut qui praecepta divina celeriter audiret, ea fidelibus notis piae mentis exciperet. Accidit autem, ut, cum ante tribunal exceptoris fungeretur officio, injusto atque sacrilego mandato persecutionis jussa ederentur, quae devotus Deo repudiaret auditus, et imprimere ceris manus sancta respueret. Abjectis ergo tabulis ante pedes judicis, ministerium sacrilegum sacrata jam Domino mens refugit. Et ut in nullo a praeceptis evangelicis actus martyris deviarent, quibus declinare persecutionis impetum vel permittimur, vel jubemur, alia atque alia non solum latebra, verum etiam civitate mutata (cum et alio loco scriptum sit, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ) ab ira se furentis judicis paulisper occuluit. Qui cum eum corripi protinus offerrique jussisset, neque investigatio ad procuratam latebram perveniret, crudelissimis poenae ministris, ut ubi repertus fuisset, gladio eum interficerent, imperavit. Quod ubi beato Genesio vel occultis nuntiis vel rumore compertum est, diversa latendi loca, ut exitus docet, non infirmitate spiritus, sed carnis trepidatione, mutavit. 3. Atque interim, licet superfluo, de praesumptae fidei confirmatione sollicitus, quoniam nondum erat ex aqua et Spiritu sancto renatus, per fidos internuntios a Catholicae religionis antistite donum baptismatis postulavit. Sed ille vel temporis angustiis impeditus, vel juvenili aetati diffidens, ardentia vota distulit, ac fideliter indicavit quod plenam consummationem etiam hujus muneris daret promta pro Christo cruoris effusio. Et haec quidem cunctatio sacerdotis, divino, ut aestimo, promta nutu atque judicio provocata dispositaque est: ut circa ejus solemnem consecrationem officia humana cessarent, cui unius baptismatis duplex gratia, ex utroque scilicet Christi latere et aqua et sanguis, parabatur. 4. 316 Sed jam Dominus, qui per Spiritum sanctum futuri martyris servabat arcana, subeundae constantiam passionis vel fecerat, vel videbat: neque patiebatur differri coronam, cum videret paratam esse victoriam. Itaque percussoribus suis eum obtulit, et iis, quorum in eumdem avida crudelitas inhiabat, ostendit. Atque is ubi se perspicit deprehensum, instinctu Domini Rhodanum petiit, et sancta fluvio membra committit, ut eum illic a contagione mortali, velut alterius Jordanis undis, occultus Baptista purgaret; et mutuo alternoque mysterio et aquis corpus, et aquas corpore consecravit. Atque haec causa profecto exstitit, ut natandi adminiculo perveniret; qui exemplo beatissimi Petri ad Christum tendens, per summa gurgitum ambulare potuit. Transgressum continuo in ulteriora fluminis, et subeundi praemii passionis Christo sponsore securum, in eo loco, quem effusioni sanguinis gloriosi Dominus elegerat, quique nunc oratione assidua et votis numquam irritis frequentatur, percussor assequitur, exoptatoque gladii ictu festinantem ad Deum animam vinculis corporis, quibus tenebatur, absolvit: et utraque substantia propriae originis elementa repetente, terrena interim terris membra commendat, et coelestem spiritum emittit ad coelum. 5. Providerunt tamen fideles temporis illius Dei servi, ut utramque fluminis ripam, geminatis urbibus ambiendam, unius martyris tutela muniret. Nam in ipso beatae passionis loco consecrati cruoris vestigia relinquentes, in alterum fluvii latus honoratas reliquias transtulerunt, ut utrobique praesens S. Genesius, illic sanguine haberetur, hic corpore. 6. Haec omnia fideliter, atque ut gesta sunt, vel comperta, vel dicta, libentibus devotisque animis, qui noveratis, recognoscite; qui ignorabatis, agno scite; et gloriam tanti martyris, per singula annorum spatia crescentem, et in secula aeterna victuram, mentis oculis contuentes, unusquisque pro viribus ad similia, si ita fides desideraverit, animos praeparate, et ut beatus Genesius, throno Domini usque in vindictae suae tempus assistens, sacerdotibus, ministris, clero, nobisque omnibus, et ei qui instructioni vestrae ista composuit, patrocinetur, orate. Amen.