EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistolae
Auctor incertus
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 57

Epistolae (Auctor incertus (Maximus Taurinensis?)), J. P. Migne

EPISTOLA I. EPISTOLA PRIMA. Ad amicum aegrotum .

1 2

CAP. I.

(0921A) Quanquam certissime noverim experientiam tuam alieni consolaminis levaminibus atque remigiis non indigere: cum languores aerumnasque languidi corporis, stuporemque membrorum rigentium, vigentis calentisque animi felicitate ipse confoveas, ac medica ratione cures atque componas; tamen inter adversa praesidium, inter morbos remedium, inter curas solatium, in fluctibus alienae manus remigium semper quaeritur et optatur. Pars est enim procul dubio maximarum medelarum fraterni consolaminis fructus: et fomes dictorum, dulcedine consolantium, levamen, fessis animis introducit. Et si non corporeis in membris, recessibus animi tamen et abditis, spirituali studio componit hominem, et inferit ut medicus sospitatem, juvatque conamina exhaustarum virium, sub longarum sarcina pressurarum: maxime cum scriptum sit: Frater fratrem adjuvans exaltabitur. (Prov. XVIII). Ob hoc igitur quoniam dominicarum rerum religiosa necessitas ita me tenet occupatum, ut frequentatu corporalis (0921B)accessus, aerumnas tuas illustrare non detur facultas: placuit, sicut petisti, ut qualicunque solatio litterarum lenirem tam longa tentamenta virtutis, imo potius salutis commodum visitarem, et animum Christiana virtute fundatum in robur maximum promoverem. Qui regnorum coelestium praedam, censumque muneris sempiterni contendimus occupare, esse non possumus sine aliqua congressione victores. Nunquam enim delicata ac ignara certaminis virtus victoriae palmiferum culmen ascendit, aut praemium de subactis adversis accipit, qui victoria cariorem vilissimam judicat sui corporis vitam. Nec mortis enim concutitur metu, cui de morte vita nascitur: pretiosum est illi et sanguinem fundere; felicitatis est cum infelicitate pugnare, summae sanitatis est acerba vulnera sustinere, jacturam quoque ferre membrorum opinatur maximum lucrum. Et quod est ultimum, dicam, praeclarum est illi in ipso certamine palmiferam creditori animam revocare. Melius enim (0921C)est, sicut ratio 110 determinat, si quod naturae debetur, virtuti solvatur. Ferenda sunt, frater, ferenda sunt igitur cuncta per quae se Dominus afflictione longissima voluit experiri, et in magna praemia destinare.

CAP. II. INFIR. Quis animus, non jam submissis viribus, ferat istos inevitabiles casus, et perniciosae calamitatis incursus, atque morbos infestos, (0922A)quantum video jam cum ipso corpore morituros? HIERON. Cum periculis jam necesse est congrediatur et certet quem tempestas inter fluctus invenit. Et quamvis nemo libens periculum patiatur aut ferat, tamen sub pondere periculi, cogente necessitate, duratur. INFIR. Sed alia mihi anxietas accedit, quae, moeroribus duplicatis, meos sensus involvat, et mordacibus curis inexplicabiles curas imponat. Movet enim me quod cum talibus tentamentis, et cum tam obstinati morbi certamine mihi soli contigerit dimi care, cum alios noverim et mitioribus plagis esse correctos, et compendioso luctamine exstitisse victores. Cur mihi Dominus non cum caeteris certamen indixit? Cur me non sicut caeteros castigavit? HIERON. Primo enim non debes in tam arduo certamine constitutus de humilibus cogitare. Inferiora sunt enim praemia inferioribus pugnis. Ubi denique fortia fortibus imperantur, fortiorem fortior muneris sequitur census; et ideo ignominiam judicat fortis cum inferiore componi. Magnus est enim qui vicerit (0922B)magna; devotionis est maximae maxima sustinere, ingentis virtutis est ingentia superare. Namque meritis eminentioribus excellet caeteros apud regem, quem plurimum turbaverit καύμα cauma bellorum, et reddiderint superata victorem. Adest denique praeda in ipso conflictu congruens qualitati certaminis, merito destinata victoris. Numero castrensi pondera pro viribus reges imponunt: medici pro causis medelas impendunt. Qui curandus est, non dicit medico qua lege curetur; nec miles eligit quo mittatur, nec servus quo verbere castigetur. Quod enim ex majoris pendet arbitrio, 111 non est in potestate subjecti. Ergo qui superna regimur potestate, et inter mundi miserias multiformes corrigendi versamur, nec nostrum est de potestate Domini aut plagas eligere, aut alia certamina, quae ferendo vincamus: sicut nec servorum est eligere de dominis genera flagellorum. Nunquam enim ex arbitrio pendentis pendet licentia verberantis. Potestatis (0922C)est emendare, conditionis est subjacere. Regis est onus imponere, et militis est sustinere. Quippe cum ab ipso rege nihil geratur injustum, qui suis legionibus, pro virium qualitate bellicos sudores imponens, fortes mittit ad fortia: inferioribus competentia jubet, ut nec inferior contra proprias vires certamine potentioris arceatur, nec posterior inferioris (0923A)certamine, aegradatis meritis, humilietur. Et dum hoc agitur, ut nullus in alieno minoretur aut certe succumbat, omnes cupit esse victores. Nec inimicus est medius, qui ferit, ut periculum tollat et vulnera vulnus excludat. Nec adversatur paternus affectus, si liberos doceat amplexibus flagellorum. Paterna enim flagella exercitia sunt innoxiae pietatis. Ergo quoniam castigatio corrigentis amoris est causa, cum de pietate descendat, ama medicum percussorem, cujus plaga mater est medicinae. Nihil enim impium pietas parit, ut virtutibus amplexis, fructum pietatis spiritaliter curatus includat. Ego, inquit, Dominus necabo, et vivere faciam; percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII).

CAP. III.

INFIR. Sed aisti: Ergo ferit pietas? HIERON. Ferit utique; ne impietas judicetur, si non corrigat delinquentem. Cum enim non desit in homine quod curetur, ferit, ut curet, ut sunt manus medici, quae multa laedendo conferunt sanitatem, non sine murmure patientis. Hoc modo et nos sub (0923B)cura ictus medentis, inter ipsas moeroris angustias, sic in Dominum murmuramus, ut in medicum vulnerati, qui curantur et dolent. Aggredere igitur, frater, aggredere sustinentiae remedium, quo valeas gravidam tentationibus sarcinam levigare, et pericula, dum pateris, superare. Jacentia membra animus rigidus consoletur et curet. Regnum teneat virtus intra corpus anxietatibus captivatum, ut anima inclusa periculis vigeat ipsius libertate virtutis, quae in conflictu tentationis, varie legalibus tubis jamdudum jussa est praeparari, et in ipso vestigio dominicae servitutis, contra infestas calamitates armari. Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tam ad tentationem (Eccli. II). Ergo cum tentatio nostris utilitatibus prorogetur, non est mirandum si nobis ejus ardor accidat. Sicut beatissimus Petrus in epistola sua monet ac dixit: Nolite mirari ardorem accidentem vobis, qui ad tentationem vestram fit, ne excidatis (0923C)inter varios saeculi fluctus (I Petr. IV). Frequentibus procellis Christiana vita quatitur atque tentatur, et pressuris innumeris lactatur et crescit. Quod Salomon beatissimus propheta et satis illustris testatur et probat: Conjungere, inquit, Domino, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua (Eccli. II). Navigium vitae nostrae agitantibus gaudet: sola tranquillitate turbatur. Stupet enim cursus, cessantibus ventis; periclitatur, si periculis non probetur. Incertum est enim utrum ad Dominum pertineat, quem pressura, mater gloriae, ventilando 112 non purgat, premendo non nutrit, castigando non probat, caedendo non curat. Nam cum verbera nobis atque varia tentamenta amor divinus impendat, ac sicut medicus conferat remedium de contrariis, et torquendo succurrat: non se probat ad amorem pertinere Domini qui plagis medicinalibus non meruit subjacere. Sed forsitan dicis: Si meus est amator Deus, cur me igitur amatoris mei flagella gravi laceratione moestificant, et laedendo conturbant? Si me amplexibus (0923D)flagellorum torquet qui amat, jam partes odii falsus amor exercet; jam malo oderit, ne torqueat. Imo cave ne oderit, roga ut amare dignetur. Amor enim emendat, odium vero supplicium comminatur. Amor disciplinam consuevit impendere; odium vero, dictante sententia, reatum recitare. Quod odium nativitate humani generis ex Deo in hominem propagatur. Et ideo est hominis, quod odit, aut irascitur Deus: odit dum offenditur, irascitur dum non rogatur offensus. In odium enim sui provocat Dominum, (0924A)qui factis odibilibus se odibilem facit, et offensum rogare contemnit. Caeterum amat Deus hominem, ut artifex fabricam, sed odit mala opera, quibus fabrica urgetur in lapsum, et cogitur in labinam. Et qui mala opera odit, malorum operum non potest amare factorem: sicut Salomon sanctissimus protulit: Odio sunt, inquit, Deo impius et impietas ejus (Sap. XIV). Ergo melius est in hoc mundo annis vergentibus perituro, cujus senectutem premit ac sorbet occasus, ex amore Domini medicinalia sustinere verbera, quam ex odio exspectare insanabilem plagam, et sub fulmine sententiae ducere damnabilem vitam. Melius est inter manus medici transiturum ac modicum sustinere tormentum, quam renuntiare medico, et incurrere supplicium aeternis tortoribus vexaturum. Aut si adhuc miraris amatoris nostri medicinam per flagella constare, illud quoque debes mirari quod torqueant remedia quos medicus amat, qui nocendo, quod nocet excludit. Utique qui nocentia quaerit excludere, non potest nocere; et ideo nocendo (0924B)curat, ut carior sit sanitas praeparata moeroribus. Si enim medicinam non laceraret sanandum, meritum sanitatis ire semper delectaret in voluntarium vulnus. Si non mordacibus adjumentis nocentium medelarum cura pretiosa constaret, curandum causa non cogeret in moerorem. Et ideo remediis nocentibus cura perficitur, ut moeroris pretio redempta sanitas carior habeatur et grata. Ergo, qui amandus est, quolibet examine non potest non emendari; qui corrigendus est, non potest non flagellari amatoris verbere; qui curandus est, medentis mordacitate non potest non noceri. Quid miraculo stupes? De periculis exspectat auxilium quem curat ignis et ferrum. Multa sunt enim quae nonnisi percussa sanantur. Multi sunt quos medici sine ferro curare non possunt. Qui sanitatem diversa per tormenta rogati concedunt, amarissima pocula, exigente morbo, remedii causa non sitientibus saepe propinent, quae non sine frontis rugositate sorbentur. Nam si (0924C)vultum bibentis attendas, tristis et anxius bibit ut laetus et incolumis vivat. O rationabilis et incommodis commoda satis perversitas medicinae! Urgetur homo bibere quod non sitit, cui remedium est aliquando 113 quod sitit. Nam quia interdum ciborum abstinentiam praecipiunt, indicta jejunitate corpus exonerant, ut de ipsa lassitudine refectum atque fortissimum reddant. Repentina vulnera quae casus in castris advexit, fovent, ligant, sarciunt, curant; moestificando laetificant, fatigando confortant, laedendo medentur. Nam dum pabulo vulneri continuata partium cute quibusdam fibulis inserunt sanitatem, vitam consolando pollicentur, quam curando componunt. Sed leviora sunt ista quae diximus: apud quos est remedium non sine scalpello demere putredines enervatas, et amputare de homine vivo mortuas partes; licet unum membrorum non sine sensu totius corporis amputetur, homo tamen suis damnis consentit, ut vivat. Apud illos aliquoties detractis cutibus, et ipsa ossa raduntur, ne totus homo periens (0924D)eradatur. Apud ipsos nonnunquam collectio verminans, et aestuans tumor medicinali ferro sulcatur. Apud ipsos ignis urit, ut refrigeret; mordet et lacerat pulvis, ut sanet. Quid plura? Sub medica pictate homo plurimum torquetur ut plurimum vivat. Ecce necessarium periculum in quo beneficium est fidele tormentum. Periclitatur pro certo quem medicus curat, sed perit et decipitur qui renuntiat. Huic enim, licet sub tormento, vita promittitur; alii vivendi spes denegatur. Ergo ubi necessitas exigit, (0925A)periclitari melius est quam perire. Incommodis nocere cum fructu melius est quam negatis incommodis interire: id est satius est remedio sibi noceri quam non posse curari.

CAP. IV. Hoc secundum coelestem medicum loquor, et ad curam magis refero spiritualem, non ad illam solam quae arte moritura, mortalibus versatur in membris. Nobis est ergo melius a Domino redargui, castigari, et sub ejus plaga curari, quam ab ejus medicina incurabiles removeri. Arcet enim a suis vultibus Deus quos viderit incurabilis morbi iniquitate vexatos, et sicut pulverem, aut paleam impetu turbinis per vitia dissipatas atque dispersas: sicut ipse in sua voce loquitur, dicens: Recedant a me iniqui, vias enim illorum scire nolo: quoniam lucerna eorum exstincta est, et gemitum habebunt in vita sua. Erunt enim sicut paleae quae a vento volant, et sicut pulvis qui a tempestatibus tollitur (Job. XXI). Eorum vias nolunt scire, qui viam nolunt tenere perducentem ad sublimia. Ad unum enim Dominum una via (0925B)in Christo tenenda est, quae angustantibus tentamentis in spatio longae securitatis inducat. Huic soli viae patet palatium coeli; caeterae vero voluptatum anfractibus tortuosae, regionem flammiferam petunt: De quibus Salomon sic propria voce testatur: Sunt viae quae videntur hominibus justae, et in fine illarum tristitia et dolor (Prov. XIV). Et per has vias illi praecipites gradiuntur, quibus cursus inimicae vitae, blandimentis fallacibus adulatur; quos fallit surdum tempus et decipit, recipit interitus et includit. Quos sicut in scopulos perituram navem tempestas impellit, sic infelix felicitas in interitum pronos et labiles ducit. Et sicuti aliquem securis incessibus gradientem, repentino casu, aut marmoris levitas, aut lamina pavimenti subversa pedum tutela contorsit: ita quos infeliciter ducit secundarum rerum iter incertum, vitaque male jucunda, necesse est ut in 114 irrevocabilem lapsum subitaneus casus impingat. Sicut Salomon sanctissimus testatur et clamat: Sicuti, inquit, (0925C)qui in pavimento cadit, sic casus malorum festinanter veniet (Eccli. XX). Hi sunt procul dubio qui non merentur alicujus miseriae ventilatis flagitationibus agitari, quibus aeterna aegritudo nutritur, nec verberari cum sanctis, Domino castigante, cum quo post flagella regnetur; quorum David hoc carmine flagitat mentionem: In cogitationibus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideo tenuit eos superbia eorum (Psal. LXXII). Cernis igitur medicinali flagello immeritos despici, et meritos amicabiliter castigari. Parens enim omnium Deus, ut est medicus fidelis erga susceptos, et genitor circa liberos suos, quos amat, sic ferit ut corrigat, non ut occidat. Ergo felix est qui vapulat, ubi amoris est plaga. Beatus quem superni verberis remedium curat, corrigit, emendat atque componit; cum David beatus propheta et satis illustris si concionetur et clamitet, dicens: Felix quem tu emendaveris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII). Ergo quoniam ex divino permissu, diversae mordacitatis (0925D)languoribus subjacemus, ac longa calamitate curandam gerimus vitam, in examen nostrae virtutis, praedictas olim miserias aequanimiter perferamus. Infelices ac multiplices casus, anxietates et fletus, quos incurrimus nati, mentis felicitate portemus. Nec mirandum est enim quod malorum frequentium stragibus variis, sic mortalium vita populetur in mundo, in quo nemo nascitur ridens, in quo nemo lumen vitae nisi cum lacrymis auspicatur. Cum nos denique maternae vulvae tentorium ostenderet mundo, (0926A)flentes didicimus mundum, ut quasi malorum primitias imprimis lacrymis gustaremus Salomon propheta hac pronuntiatione testatur: Ego, inquit, natus accepi communem aetatem, et in similiter factam decidi terram: primam vocem similem omnibus emisi plorans. In involumentis nutritus sum, et curis magnis. Nemo ex regibus aliud habuit nativitatis initium. Unus est ergo omnibus introitus ad vitam et similis exitus (Sap. VII). Necesse est enim ut qui venerit, transeat ubi vitam egerit peregrinam: maxime cum ita Salomon protestetur: Unus, inquit, introitus ad vitam, et similis exitus. Quid ergo prosperitatis aut laetitiae potest nobis occurrere, ubi primo discitur flere, et inter ipsa cunabula nascentis intantiae, et in ipso vitae vestibulo, nihil aliud novi de mundo quam fletus occurrit? Lumina mundi cum fletu calcavimus, flebimus equidem transituri. O angustum et satis anxium tempus vitae mortalis, ubi cum initio nominatur et finis, initium nostrum cum fine suscipimus! Jam captus est morte, qui natus est. Testes (0926B)sunt mortui, cum non negant se morituri. Ergo quoniam ituri venimus peregrinantium more, quod acciderit intra mundi hospitium, quasi transeuntes, ferendo vincamus: mala imposita, bona devotione portata vincuntur. Pejus enim nocet malum, si male portetur; laedunt et ipsa bona, si male portentur. Ibi profecto solamen virtutis opus est (sub contemplatione scilicet supernae mercedis) ubi sic desideratur finis et exitus vitae, sicut in pelago tutela portuensis optatur. Quis enim inter anxietates vagantis saeculi aerumnasque morborum laedentium non magis mortem desideret, 115 quam longam satis et lanquidam vitam, dicente Salomone: Melior est mors quam vita amara; et requies aeterna quam lanquor perseverans (Eccli. XXX). Et alibi: Melius est tibi mori quam vivere (Ibid. XL). Mors enim omni homini dat requiem. Pro certo inter mala grassantia necessario exitus sitienter optatur. Sed sicut nec nostrum fuerat nasci, ita nec potestatis nostrae est mori. Alioquin si (0926C)in nostra potestate mori consisteret, esset in potestate non mori. Ad hoc inter angustias mortis requiem flagitamus, quia inter mala de bono solamen est non tacere: navigantium more, quibus refrigerium est inter infestos atque sollicitos cursus loqui de securitate portuensi, ad quam etsi non liceat quantum animus cupit celerius pervenire, juvat tamen et satis pulchrum est meliores partes optare. Sed quoniam nec nostrae potestatis est potiri melioribus, quae de morte nascuntur, exspectantes meliora, bonum interim geramus inter mala certamen. Bonum autem certamen est, malis non cedere, sed mala virtutis bono portare, per quae in meliora de morte nascentia, morbis atque morte carentia sublimati portemur. Sine ducatu enim atque morsu infelicitatis in triumphos immortalis gloriae non pervenitur, quia per discrimina conficitur cursus in portu. Primo triumphator non potest dici, nisi cui victoriam virtus invenit: quae omne quod timetur sub se cernit elisum, trahitque invicta captivum.

CAP. (0926D) Est inter ea saeculum, ut mare impatiens natura et sine ventis inflatum, erigens scilicet in ipsa tranquillitate minaces atque terribiles fluctus, quod licet sessores non noceat suos, habet tamen aliquid formidinis etiam innoxia magnitudo, nec navigantibus desunt formidines frequenter, et ictus undarum. Nunquam denique gubernator totos sinus securus explicuit. Et in hoc mundo, qui fragrosum vitae hujus et turbidum quaerimus cursum, malorum tangimur minis frequenter et causis: maxime quos (0927A)intra regia castra militia coelestis signatos inclusit. Jam diximus saeculum pelago comparari, in quo rara sunt prospera, densa sunt turbulenta, expavescitur, timetur, morbi quoque non desunt, solus exitus securitatis est portus. Hinc atque illinc ingruunt calamitatis incursus infestae; sed usque ad portum, id est ad exitum, virtutis est tolerare. Inter pericula gubernator navem tuetur et servat. Inter calamitates animus rector hominem gubernat et regit. Quamvis aliquis, periculis paululum temperatis, navigium tractabile ducat; sed potius illa exspectatur, atque triumphis majoribus excipitur navis, quae turbido flumine caecos in verticem fluctus potenter excussit. Hanc excipit securitas triumphalis. Speciosus est miles in exercitu constitutus armorum; squalet vero deformi virtute segnis et vacuus, qui in campo, nec sibi est cognitus nec alteri notus. Caret enim laudibus, caret et praemiis. Et ideo nocivum non debet esse periculum, ubi nascitur praemium. Nec debet miles revocari aut pati formidinem, ubi sequitur palma (0927B)victoriae. Sua enim felicitate miser est, qui cum infelicitatibus quibus gloria gignitur, nunquam meruit habere conflictum. Nec suam virtutem didicit, quem calamitas non excussit. Semper denique inertibus membris, suarum virium jacet miles ignarus et ignotus sibi, qui nunquam bellorum calentium gloriosis aestibus anhelavit, nunquam sudoribus triumphos invenit. Nec eum sequitur felicitas praemiorum, qui sarcinam gestare non vult armorum. Et ideo in usu debet esse quod praemium generat, et optabile quod gloriam parit. Ergo quoniam cum diversis 116 tentationum jaculis dimicandum est nobis: si quid emerserit quod vires examinet, quod membra concutiat, quod animam probet, quasi occasionem muneris arripiamus amplexu virtutis. Ita debet esse animi immobilis virtutis, atque mentis inconcussae robur invictum, ut ex petra in mari quam inter fluctus natura fundavit, quae undarum tumentium collisione frequenti vapulat nec movetur. Itaque ubi (0927C)hominem adversa in praelium provocant, et in certamen calamitas urget et cogit, animus felix virtutis clypeo producat armatum, praestetque inter pericula tutum et securum, inter infelicia ostendat felicem, inter angores exhibeat laetum, inter morbidas aegritudines sanum, efficiatque sustinentiae jaculo, victa calamitate, victorem. Superatur enim morbus in corpore, si discat animus sustinere: et ideo ubi corpus jacet infirmum, in recessibus major alenda est virtus, parandumque quod nec lassitudo decutiat, aut aetas inclinet.

CAP. VI. Tene igitur, frater, tene fidei robur invictum; tene munimen immobile Christianum, superni vigoris firmitate fundatum; inter languentia membra satisque rigentia, incolume validumque gere fidei animaeque scutum, et pigrum viceris morbum perniciosumque languorem. Arietantibus malis, obicibus occurre virtutis. Vince dum vapulas; sic enim potentia Christiana alitur incommodis, malis promovetur adversis. Militiae convenit Christianae excuti (0927D)calamitatibus et probari. Ipsius est sub infelicitatibus et angustiis feliciter ampliari, sub pressuris adolescere, et pressuras pubescendo calcare. Ipsius est exercitationibus crebris proprium nutrire munimen, et cum periculis habere certamen. Ipsius est ad portum perpetuae felicitatis per urentia mundi discrimina navigare, et sub ictibus disciplinae medicinalis potenter ipsa necessitate regnare. Nostrum est, inquam calamitatis exercitio in gloriae fastigium sublimari, et malis prementibus, in bona praemia promoveri. Apud nos infirmitas, vel quaelibet pressura, argumentum est potentiae, et mater pro certo palmatae virtutis: sicuti beatissimus apostolus Paulus, inter varios ictus, diversaque verbera, et impetus procellosos, (0928A)in morborum praelio constitutus, ut coelestis armiger in infirmitatibus potens, gloriatur et dicit: Libentissime itaque magis gloriabor in infirmitatibus, ut inhabitet in me virtus Christi (II Cor. XII): propter quod libet mihi gloriari in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in imperfectionibus, in angustiis propter Christum. Cum enim infirmor, tunc potens sum (Ibid.); et iterum: Quoties, inquit, infirmor, tunc verius probor, et placeo mihi in infirmitatibus meis. Et iterum cum a se stimulum carnis rogaret auferri, didicit in infirmitate virtutem posse nutriri: inquit: Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet, ut non extollar; propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (Ibid.). Nunquam igitur virtus documentis eruditur mollioribus, cum perierint maximarum exempla virtutum. Navigium nostrum agitationibus gaudet, cum in turbinibus erigitur, cum insanis fluctibus verberatur, cum hoc iter adversis (0928B)emergentibus confragosum non parcit, in assiduum certamen devotam lacessendo virtutem. Secus enim apud Dominum haud possumus esse felices, nisi contigerit infelicitatibus et terreno squalore purgari. Ille porro judicandus est miser et aeger, qui voluptatibus marcidus, per illecebras volutatur et jacet. Ille se noverit 117 infelicem, qui vagatur inter oblectamenta vitiorum enervata felicitate confossus. Miser et infelix est qui non fuerit infelicitate tentatus. Caret enim munere, qui caret et certamine. Qui tela formidavit adversi certaminis, nunquam meruit nomen sortiri victoris. Procul dubio jacentis est animi formidolosa timere, humilis et inertis est tuta sectari. Imperfectum ac languidum bonum est in otium sine certamine projecta virtus. Jacet enim vigor enervatus ac debilis, jacet animus aeger, jacet candor obscurus; et ideo a fortissimo milite semper in acie standum est, et quaerenda occasio qua virtus enitescat excussa. Amatori enim praeliorum ornamenta (0928C)sunt vulnera. Ergo ad contemnendos labores ad virtutis notitiam, experimentis opus est, erigendarum scilicet virium nutritore. Solidum enim corpus est, molesque robusta membrorum, quam frequens usus agitaverit. Agricolis denique frequenti opere lacertosae sunt vires, tritae sunt manus, dum inter sentes ac tribulos, curvato corpore sudoribus quaeritur fructus. Ars nautica, cujus navigium saepe procella contorsit, dum inter pericula tendit in portum, didicit fluctus transmittere et cum tempestate pugnare. Ad excutienda tela laceratus exercitus valet, et victorias inter vulnera quaerit regi proprio placiturus. Agilia sunt membra cursoribus, et hos usus magister docuit et instruxit. Quid pluribus? Nemo non accessione tentationum perfectiores partes ascendit, et praemium victor invasit.

CAP. VII. Itaque nos dum primum exigua sustinemus et mediocria, necesse est ut ampliora vel maxima perferre discamus. Nostrae enim militiae specimen est lucidum per ardua componere gradum, per (0928D)dura vectari, et miseriarum duram duris viribus perferre censuram. Ad coelum nobis per aspera, per angusta, per duros anfractus et loca sita est via; quam viam non tenuit qui tentari noluit. Ad coelum Deus fortissimum militem vocat, quem comitantibus gloriis pressurae deducunt, praemiaque victorem suscipiunt regnaturum. Nunquid nobis interea aliquid imponit abruptum, quod excedat librati ponderis qualitatem? Nunquid ingerit quod excessu transcendat idoneitatem nostrae virtutis? Fidelissimus moderator sarcinam pro viribus jubet imponi. Hoc Pauli praeconium testatur et probat. Fidelis, inquit, Deus, qui non vos patietur tentari supra id quod potestis sufferre (I Cor. X). Ita a Domino agi regique credamus, ut a praeceptoribus (0929A)ludorum reguntur discipuli: eis plurimum laboris ingerunt et imponunt, quos viderint solertibus ingeniis caeteris eminere, et nos animalibus dominio nostro subjectis onus pro qualitate virium temperamus: imponimus fortioribus fortia, et exilibus parva, quibus usus nutritor ille virtutis, in juventutis maximum robur erigat et promoveat vires. Hoc modo nostra rudimenta levibus verberantur, ut exinde gravioribus, ex amore scilicet divinae virtutis, usitatas praeparent vires. Quae ratio quamvis divinis redundet pluribus documentis, tamen aliquo et de mundanis utamur exemplo, non enim nocet alienis uti ea parte qua nostra sunt. Nunquid tu invisos esse Lacedaemoniis liberos proprios opinaris, quorum indoles et artus teneros, adhuc scilicet laboris ignaros experiuntur, et admotis verberibus publicis, ipsa illos paterna pietas adhortatur ut ictus flagellorum fortiter ferant; et laceratos et semianimes deprecantur et rogant ut perseverent vulnera praeferre vulneribus? Quid mirum si te Deus et generosos liberos, (0929B)propriamque 118 familiam ob nitorem alendae virtutis dure tentari permittat, regna perpetua victoribus collaturus? Qui sic laboris pretia contra quaecunque mala pollicetur, et dicit: Qui perseveraverit usque in finem, his salvus erit (Matth. X). Et iterum: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et vobis ego requiem dabo (Matth. XI). Exiguum temporis perituri, aeternitatis est pretium. Devotio tribulationis reddetur sempiternis fructibus fecundata. Apud nos fecunda captivitate regnum quaeritur; securitas periculis emitur, sudoribus requies comparatur: Nam virtus, inquit Apostolus, in infirmitate perficitur (II Cor. XII). Commodius est profecto affectibus languidis carnaliter agitari, quam sanis artubus supplicio caeco conscientiam portare vexatam. Plerique enim peccatis aegrotant ex ipsa inanitate membrorum. Dum enim ab infirmitatibus vacant, morbida laxitate fluat necesse est corpus, atque lethali morbo solvatur, hominemque per vitia ac silvas errorum nequiter sanum praecipitem (0929C)ducat.

CAP. VIII. Liberos tu judicas, aut a morbis alienos, quos voluptates barbarae devinxerunt? Non habent catenam, sed eos luxuria ferali mordacitate in vinculis tenet. Ita inciderunt in laqueos feralium voluptatum sicut aves aucupali fraude captivae, quae quo magis conantur evadere, eo innumeris se nexibus illigant, et in profundiores sinus demergunt. Profecto illi sani sunt quos morbus involvit atque jactat insanus? Incolumis vero est quem quolibet verbere corrigit Deus, qui se hominis amatorem castigando testatur: Quos diligo, inquit Dominus, redarguo et castigo (Apoc. III). Et ideo se sanum non judicet, qui aut morbis aut sordibus caret, nec infirmitatis remedio confovetur. Illi vero sunt miseri qui nimiae felicitatis inerti tranquillitate torpescunt; quibus fucata sanitas, ut fallat et decipiat, adulatur; quos videlicet aeterna tenebit aegritudo, aeterno tortore totum hominem postmodum vexatura. His tantae (0929D)sunt viae quantae succurrerint voluptates. His iter est, quod comes libido periculis dictaverit peritura. Arrepti enim anfractibus vitiorum trahentium, vario lapsu rotantur in interitum miseri, incertissimam viam non redituri; in exteriora tendunt animum more rivulorum, quorum nunquam regressus est in proprium fontem. Siquidem hanc vitam, cui finis est comes, ut ipsi opinantur, prosperis cursibus ducunt; sed gradus in ultimis male omnino finitur, dum dure in novissimo statur. Et quid prodest per discrimina prospere cucurrisse, si post cursum contigerit interire? Frustra denique navis per superbum pelagus et insanum amicis fluctibus commoda prosperitate cucurrit in portum, si cum naufragio pervenit, et perituram portus acceperit. Commodius igitur est ucjuslibet (0930A)ducatu pressurae ad portum gloriae pervenire, quam delicato navigio, morbidae laxitatis peracto cursu in poenas exire. Saepe itaque potior est paupertas opibus, deformitas forma, contumelia laudibus, servitus potestate, imbecillitas viribus, libertate captivitas, humilitas dignitate. David illustris propheta hujusmodi carmen expressit: Bonum est, inquit, mihi, Domine, quia humiliasti me, ut cognoscam justificationes tuas (Psal. CXVIII). Ergo melius est superno disciplinae judicio humiliari, quam cum mundo damnari, dicente Apostolo: Cum judicamur a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI). Ergo quod ex amore Domini nostris utilitatibus praerogatur, sine murmure sufferamus. Impenditur enim, ut a medico remedium, a Domino disciplina. Artis est medicinae aliquoties ignibus et ferro curare. Quid mirum si Dominus nostrarum medicus 119 animarum, turbinibus excutiat, morbis exanimet, calamitatibus purget? Fortitudinis est nostrae quasi per ignes et flammas vasorum more purgari, (0930B)quod Scriptura divina testatur et probat: Vasa, inquit, figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII). Et alibi inquit: Aurum, et argentum, et ferrum, et plumbum, et omne quod per ignem transierit, emundabitur (Numer. XXXI). Nunquam vasa dicunt figulo: Cur nos arbitrio flammarum examinas, et incendiis coquentibus uris et probas? Quae nisi arbiter ignis judicio suo aptissima pronuntiaverit, in usu esse non possunt. Nos quoque, nisi tentationum purgaverit judicium vel examen, nostrorum figulo membrorum inutiles invenimur, qui nos urit ut curet, tentat ut liberet, vexat ut salvet. Nihil enim tam inquinatum, tam sordidum, quod non a vitiis purgationibus expietur. Saepe denique vidimus sordidatos improperio venisse in candorem, ferrumque situ obductum in antiquam faciem splendescere. Vidimus aurum argentumque flammae disciplina purgari, et arbores truncatas cultu laetissimo reviviscere, amoenisque virgultis ornari. Vidimus in fecunditatem sterilia revocari, et, exausto stipite, radicem (0930C)et frugem maximam comitari. Ita quoque in nobis, quod forte peccatis prementibus aestuabat, quidquid macula squalentis vetustatis obstabat, hoc aegritudinis luce exclusum est. Et ideo te sanum, frater, medica reddidit aegritudo membrorum. Sola in te materia carnis indiget virium sanitatis; ac ne te forte vexaret, utili morbo vexatur. Haec est quam in omnibus percutit canicula senectutis, et, sicut fenum arescit, florem proprium perditurae, sicut scriptum est: Omnis caro fenum, et omnis claritas ejus ut flos feni. Aruit fenum, et cecidit flos; verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL). Aequanimiter igitur perferamus, si corpus, quod sicut fenum legimus casuris floribus periturum, laedentibus malis jactetur exaustum, cujus sanitas animae morbum consuevit inferre, et contra commoda spiritualia ferales ac barbaras elicere voluptates. Saepe denique caro milites castitatis effraenata discinxit. Pro nobis est igitur si longis flagellis et mordacibus castigemur, (0930D)cujus tamen castitate impugnamur. Amamus carnem stolidi: haud dolemus animae carcerem et sepulturam. Thesaurum itaque ipsius carnis fragilitate contempta, quod acciderit, devotionis amplexibus rapiamus. Meticulosum est Christianum militem velle laetantium modo in tranquillo consistere. Dejectae mentis est turbinem formidare, contrarium vero inter contraria non trepidare. Infelicitatis est adversa nescire, felicitatis est cum adversis nosse congredi, et scire pugnare. Nam cum omnes ictus, ut jam diximus, quibus quatimur, divino gignantur ex munere, exterum se noverit ab amore Dei, qui nescit tentationibus vexari, cum legalis tuba multiplici carmine auditui nostro inculcet et dicat: Tentat, inquit, Dominus Deus vester vos, ut sciat si diligatis (0931A)eum ex toto corde vestro et ex tota anima vestra (Deuter. XIII). Et alibi: Fili, inquit, ne neglexeris disciplinam Dei, et ne defeceris ab eo correptus. Quem enim diligit Deus corripit (Prov. III). Et iterum: Correptionem, inquit, Domini noli contemnere. Ipse enim dat dolorem, et ipse refrigeria. Percutit, et manus ejus sanitatem praesentat (Job. V).

CAP. IX. Sed forsitan dicis. INFIRMUS. Utinam ut et caeteris, sub spe sanitatis daretur per intervalla tentari! Utinam sospitatem intercapedine qualiscunque successus liceret paululum degustare! Quid hoc est ut morbus in membris ita versetur 120 et degat inclusus, ut excluserit sanitatem non redituram? ut perniciosus comes usque ad terminum vitae concussa membra deducat, deducatur quoque ipse morte cum membris excludendus? Quid est hoc ut sanitatis sensus per omne spatium vitae frustrati sint artus? Inducto frigore venarum calidus vigor evanuit in algorem; incessus quos natura dederat, torpor inclusus exclusit. Non denique ad exercitium tabidi (0931B)corporis iter vel paululum degustatur. Non genua solitas flectuntur in preces; digitorum impar ordo, interno stupore turbatus, arcetur solita contrectare. Quid pluribus? Omne officium corporis stationibus quondam solitum nervorum adesse, sic alget inclusum. Proh dolor! solus sic debui castigari: solus tam perniciosis ictibus subjacere, et diuturnis malis involvi. HIER. Quaeso te, frater, ut haec murmura patientiae fraenis arceas, et silentio querulas voces includas, dum te solamen propheticum sic alloquatur et dicat: Conjungere, inquit, Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. Omne quod tibi applicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis (Eccli. II). Cum legalia jura atque carmina recenseo prophetarum, auctoritatis quoque mundanae egregias sententias concipit auditus, ni fallor, divinae legis furtivas, quae necesse est praeceptis legalibus inserantur. Non enim nocet alienis (0931C)uti ea parte qua nostra sunt. Haec prima sententia est: Aurum, inquit, probat ignis, et miseria bonos viros. Et alibi: Nihil, inquit, eo videtur infelicius cui nihil unquam evenit adversi. Non licuit illi se experiri, ubi omnia illi ex voto fluxerunt. Et alibi: Miserum, inquit, te judico quod non fuisti miser; transisti sine adversario vitam: nemo sciet quid potueris, nec tu quidem. Opus est enim ad notitiam sui experimento. Quid quisque possit, nisi tentatus non didicit. Et alias: Diu enim esse felicem, et sine morbo animi transire vitam, ignorare est rerum naturae alteram partem? Ergo miserias emergentes, quibus ignota discuntur, et felicitas nascitur, virtus quoque excussa purgatur, felici animo perferamus: sive quia pati nos oportebat, sive quia captivi jam detinemur. Auro nisi addiderit flamma fulgorem, vilitatem patitur purgamentis obscurum; ita qui non fuerit miseriarum tentamentis excussus, jacet partium felicitatis ac suae virtutis ignarus. Merito Salomon hac voce testatur: (0931D)Qui tentatus in aliquo non est, nescit qualis sit (Eccli. XXXIV). Benedic ergo Dominum tempore tribulationis, quem laudasti tempore sanitatis. Utere carminibus vocis propheticae: Benedicam, inquit, Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). Vox illa quam maxime beati Job, ex te constanti praeconio depromatur, qua defectae vires ingenti nutrimento laetantur, et in novella talea reparatae consurgunt. Si bona suscepimus de manu Domini, quare mala non sustineamus (Job. II)? Dominus dedit, Dominus recepit: ut Domino visum est, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I). Adversum igitur satisque contrarium est probationis tempore in Dominum murmurare: qui aut vitae (0932A)nostrae pestiferam labem, aerumnarum jactatione vexat ut liberet, aut justitia ventilat ut coronet, ac vexatione membrorum, aut delictum vapulat, aut justitia probatur, ut vincat. Namque ut ad solamen passionum tuarum probationis antiquae palmae tuum meritum revolvamus, justissimis utamur exemplis.

CAP. X. Quanquam notum sit personarum merita longis gradibus discrepare, non est iniquum si 121 hominis Christiani certamen victricis justitiae congressionibus comparemus. Mediocria sunt quae videris in hoc mundo perferre, si recensueris quid Job familiaris Domini quiverit, permittente Domino, sustinere. Temperavit Deus, ut congrueret atque competeret viribus suis. Primone posses, qui impar es, justitiae titulis esse succedentibus aequalis? Minus autem viro justo quateris, sed gravius a caeteris vulneraris: illius sunt magna, sed nec minora sunt tua. Namque ipse magnus es, qui sequeris magnum. Unus hic fuit Job patriarcha majestatis cultor invictus, aequalitatis censibus opulentus et dives cujus (0932B)illustrium meritorum exstitit Dominus, cum inimicae factionis instrumenta feralia laudis praeconio praeveniret: Animadvertisti puerum meum Job, quia non est ei similis quisquam in terris: homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni opere malo, et permanens in innocentia sua et in simplicitate cordis (Job. II)? Igitur cum ex divino permissu hostilibus jaculis quateretur, eumque frequens latronis insinuatio truculenta pulsaret, emergentes ictus patientiae clypeo debellavit, malorumque ingruentium silvam feralem sagittis atque crucibus plenam, obicibus justitiae robustus occurrit. Ille inimico turbine ademptis opibus, non sentit aliquod damnum, qui lucrum in damnis invenit, qui Dominum pectoris sinibus portabat inclusum. Ille cum aedificium concussis angulis vis repentina torqueret in lapsum, liberis subductis orbatur, et fide stabilis et immobilis perdurabat. Cujus innoxia membra atque Domino plena cum bestiarum legionibus verminarent, et plagatum infestis (0932C)ictibus corpus, vermium globus per cuniculos confossae carnis perniciosus erraret, intra vulnera justus incolumis militabat. Et quem pestilentibus plagis rabies infesta carpebat, hostiles turbines tranquillitate mentis, ut cederent, perferebat. Justus vapulando vicit, inimicus caedendo defecit. Huic suorum negatur servitium famulorum; circa te tui funguntur servitiis ministrorum. Te amici frequenti accessu consolantur et dolent, ut si natura permitteret, hoc onus tecum forte portarent. Una est, frater, una est animi virtus, 122 quae nos ex hujus vitae turbinibus, quasi de pelago eruens, in portum tranquillitatis inducat. En dies pronis lapsibus accelerat in occasum. Ecce mundus immundus sordibus senectutis rotatur in lapsum. Ecce suffragio mortis victores suscipit coelum. Cuncta, nobis evadentibus, pereunt, et occasu jam finitimo non reditura sorbentur. Apud nos post perditum mundum, post corporis mortem sanata sunt omnia. Laetabimur incolumitate membrorum, ubi vita nullo morbo vexabitur. Ideo in te, frater, officia (0932D)corporis impedita praestantissimus animus illustri ducatu ita gubernet et regat, ut haec calamitas corporis sit occasio votiva virtutis. Non enim est arbor solida nec robusta, nisi quae assidui turbinis incursione, stipitibus concussis huc atque illuc inclinata tentatur, aut in quam saepe ventorum turbinum flamen incurrat, ipsis enim vexationibus constringitur, premitur, fixisque radicibus certius roboratur. Ita nos mordacibus flagellis malorum frequentium munimur extensi, corrigimur verberati, constringimur caesi, caremusque squaloribus, dum longis casibus ventilamur. Ergo inter dolores crebrescentes immanibusque miseriis affectos artus, regnet coelesti vigore robusta atque incolumis virtus, qua ferantur contraria, et (0933A)illa commoda quae vocantur adversa. Inter ipsas angustias sapiens adminiculo solaminis pari laetatur et pubescit, et ambitiosa ratione ampliatur et vivit. Ignorat denique quae patitur, qui memor est invictae virtutis, qui ducatu rationis, plerosque comperit fuisse malis oppressos, et malo suo magistra ratione auctos atque nutritos. Ergo tibi patent solatia rationis, ut jam pro commodis habeatur calamitas corporis, (0934A)quaeque jacet totius corporis massa captiva. Sed veniet resurrectio, te incolumem redditura, quaeque tota in te membra sunt occupata. Sed lingua in laudes Domini quotidiano nutriatur argumento, copiam laudis in regnis coelestibus narratura. Dominus te medicina coelesti confoveat, et sub tali pondere inflexibili virtute durare permittat.

EPISTOLA II. Ad amicum aegrotum de viro perfecto. (0933)1 2

CAP. I. (0933B) Ecce iterum ad te scribo, et nihil dignum quod prudentiam tuam legere deceat invenio. Et quid mirum, si te absente velut a sole destitutum frigidi cordis alget ingenium, et mens a lumine peregrina stultitiae nubilo suffocata torpescit, ac tanto minus sapio quanto a te latius separor? Quod si impraesentiarum quid tibi in meo sermone placuerit, tuis mihi orationibus praestabitur. Denique, ut omnem stultitiam meam diligentius recognoscas, etiam stomachum meum post illud susceptum ceratum, tunc te absente curavi, a quo pejus mereor pati: cui post sanctum ministerium tuum et angelicam servitutem manus intuli medicorum, quasi propheta non esset in Israel, ut mihi, si quid paterer, facilius esse debuerit ad te reverti, quam gentiliter cogitare; et melius vel difficillimi itineris laborem perpeti quam conspectus tui tam pretiosa visione fraudari, ut quaevis potius compensatio sequeretur, quam ad muscam religionis Accaron devenirem. Haec mihi te absente mundus iste suggessit, qui te praesente (0933C)in me non habeat consilium. Tu me enim curiam feceras prophetarum, non conventiculum sirenarum. At nunc in me ad destructionem sancti contra me operis tui omnis stultitiae senatus ingrediens, quadruplici forma mecum agit. Nam fenus de absente exigit, quod te praesente non praesumpsit, ut intelligas si quid apud te juxta Deum sapui, tuum fuisse quod sapui. Sic absente Moyse populus Israel fornicatur (Exod. XXXII); sic in navi, Domino dormiente, apostoli tempestate turbantur (Matth. VIII). Sic in Bethsaide porticibus hominem non habentem aquam piscinae salutaris ignorat (Joan. V). Quantum et hic aliud genus culpae advertam. Corpusculum curavi, cum anima langueret; exteriorem hominem fovi, cum interior aegrotaret: humanis subveni, cum divina laborarent, vitio publicae consuetudinis inclinatus, quo omnes sumus in minimis cauti, et in maximis negligentes. Hocque ideo fit, quia ubi vera vita sit ignoramus. 124 Fallit nos videlicet sol iste, decipit dies ista, tractus nos iste circumvenit. (0933D)Mundus inducit, dum et sole amplius esse nihil putamus, (0934B)et lucem arbitramur esse quam oculis videmus; et hominem judicamus esse quem cernimus, et mundum credimus facere cum vita, ignorantes ubi sit homo, et quid sit homo, et quae ejus hominis vita sit: quod si intelligeremus, non aliud generati, aliud viveremus. Ita vitae origine deserta, vivendi quoque perdidimus rationem. Ac primo ubi homo sit iste de quo loquimur audiamus.

CAP. II. Quoniam disputationem quamdam nobis ipsa divisio generavit, quem intra hoc corpus, quod Dei artificis manu e limo terrae formatum est, velut quodam vasculo intellige contineri, dicente Apostolo: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. 4); qui ubique per hoc corpus infusus, vitalem sensum, qui sibi non deficit, cum carne mutuatus est. Regit ipse, non regitur, et habet potius quam habetur, ut vitam non accipiat, sed ministret. Nam cum terrenam istam pigramque materiam in usum ministerii sumptam spiritus liquidus animaret, fit dominus corporis, non homo sub corpore. Denique (0934C)hoc quod dixi vasculum ipso vivit praesente, et ipso moritur abeunte. Hic ergo et visibilis et caducus, illius interioris vel habitatio, vel minister, vel vagina est. Ipse vero, qui vere est homo, quoniam sit secundus, factae divisionis est locus; ut ipse invisibilis, ita omnia ejus invisibilia sint necesse est. Non ad illum, si aegrotat, manus valet pervenire medicorum; non herbarum succis, si deficit, reparatur. Nihil ad eum corporeum intrare potest; substantiae tantum suae illi similitudo descendit, verbo curatur, obedientia convalescit. Denique cum sibi in Ecclesia Laodicensi et beatus et dives, et bene oculatus, et bene vestitus secundum exteriorem hominem videretur, increpatur a Domino, diciturque illi: Nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus (Apoc. III)? Qui utique, ut dixi, nec sine veste, nec 125 sine oculis, nec sine divitiis habebatur. Sed ille invisibilis Deus noster illum invisibilem hominem in paupertate, in caecitate, in nuditate esse cernebat; cui etiam suadere dignatur ut ab ipso aurum mercetur (0934D)ignitum, et vestem albam, qua gloriosissime vestiatur, (0935A)et collyrium, quo recipiat visum. Habet ergo et suos oculos praeter istos carnales, quos potest vel amittere vel curare; et est juxta se nudus, adeo ut egeat vestimento: sed miro modo ad medicum, ut ipse ait, Dominus loquitur, et jubet illum a se divitias comparare. Quibus mercibus, si et nudus et pauper est, vel illam vestem nobilissimam, vel illud aurum pursatum jam igne mercabitur? Unde commercii talis poterit esse impensa? Videlicet si aut exterioris hominis emolumenta transfoveat, aut ipsis quibus ipse dives forinsecus videbatur, non utendo ditescat; oculosque corporis, quibus mundialium rapiebatur ardore, despectu corruptae universitatis obcaecet. Ita ille invisibilis homo, qui vere, ut diximus, homo est, et in contemptu hujus exterioris attollitur, et nuditate vestitur, et caecitate illuminatur. Sic Jacob, Ephraim, et Manassen (Genes. XLVIII) nepotum suorum non solum loca, verum etiam merita corporea caecitate cernebat. Nam cum illum Joseph filius suus, qui supradictos parvulos offerebat, ne ante pedes (0935B)suos cernere judicaret, sensit in parentis responsione illum etiam quae essent futura, prospicere. Sed ut ille interior homo exteriorem istum facit sua vita viventem, et de fonte naturae suae animat irrigando: sic rursum exterior per corruptelam mortiferae materiei suae, illum, si cupiditatibus illicitis alligarit, occidit. Et cum alter naturae videatur alterius, transit in victoris unusquisque substantiam, ut aut carnalem quoque spiritualis spiritualem suis virtutibus praestet, aut carnalem animam caro victrix ejus efficiat. Denique cum Dominus delere humanum genus cogitaret iratus: Non permanebit, inquit, Spiritus meus in hominibus, quoniam caro sunt (Genes. VI). Et quia utique omnes carne vestimur, et sine dubio in carne non sumus, qui non secundum carnem ambulamus, hinc etiam gignitur, ut non semper homo isto appellationis nomine censeatur. Nam pro virtutibus suis aut vitiis, et formas sumit et nomina. Denique ait propheta: Nolite fieri sicut equus et mulus (Psal. XXXI). (0935C)Sunt ergo homines qui apud Dominum sunt equi et muli. Et Dominus ait: Nolite projicere margaritas vestras ante porcos (Matth. VII). Sunt ergo homines et porci. Et iterum ipse Dominus: Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum (Matth. X). Sunt ergo homines et lupi; et econtrario homines sunt et oves. Et ait adhuc Dominus Petro: Pasce oves meas (Joan. XXI); et ipse prius: Veni post me, et faciam te piscatorem hominum (Matth. IV). Sunt ergo homines et pisces. Sed hae formae actuum videntur esse, non corporum. Nam corporis nostri certus est status, ut omnium animantium; sed quoniam apud Deum non de statu corporis nostri, sed de vitae meritis judicamur, apparet omnem hominem mente sua sibi ipsi statum nomenque formare. Quod utique ex illius, quem describimus, invisibilis hominis aut culpa, aut virtute praestatur. Ipsius siquidem vitium est, si subjectus passus sit esse subjectus; si contra divinam dispositionem sit in dominatu servitus, et in servitute 126 dominatus. Sed ne videar (quoniam paululum (0935D)dejecto velut pariete ad illum invisibilem hominem disputatione perveni) corpus omnino destruere, quod adeo magni est sacramenti, ut in hoc ipso, id est in nostro fragili et infirmo Dominus venerit, non hoc egi, aut hoc ago; sed illud ostendere tentavi hujus exterioris vitam illius interius vita consistere; iterum interioris mortem descendere hujus de morte: ubi propinatum venenum per vitia fuerit, nihil habere istum de vita; nisi ab illo irrigatus fuerit, nihil tenere; alterumque in naturam alterius, (0936A)ut dixi, aut infectum vitiis, aut detersum virtute transire. Igitur quoniam jam et ubi sit homo, et quid sit homo, breviter licet, ostendi, quae nunc ejus hominis vita sit videamus. Si enim ista certe mundialis vita, quae mala pro bonis habet, et bona pro malis, quam totus orbis sequitur et colit, non haec in affluentia divitiarum est, non in fastigio potentiae, non in jurisdictionis astu, non in pompositate facundiae, non in viribus per praelia gloriosis, non in mercibus provinciarum mutatione et sui peregrinatione crescentibus, non in lenocinio formarum, non in ambitu munerum, non in his est denique omnibus quae videmus; quoniam cuncta haec occidunt, et sine istis beate etiam juxta saeculum vivi solet. Sed illa est vita vera, vita veneranda, Deum nosse, timere ejus potentiam, amare pietatem, mundum in opifice mirari, interpellatorem contemnere, esse victu modico pro naturae necessitate contentum, veste vili vel pro pudoris ratione, vel pro temporis injuria communitum. Sic reliquam creaturam non ex sui copia, (0936B)vel pro vitali ratione, sed pro adjumento hujus lucis attingere. Quidquid enim amplius est, a malo est: omnem hominem amare quasi fratrem, nullum laedere, servire omnibus, formam servi sustinere cum Domino, qui nobis praeter ministerium quod interius continetur, quotidie servit in mundo, producendo solem, emittendo lucem, pluvias infundendo, tempora variando, fruges vel gignendo, vel maturando. Nobis enim in totius creaturae facie, vel ubertate deservit, quoniam pro nobis cuncta generavit. Sed ut ad hominis officia revertamur, nudum tegere, alere esurientem, sitientem potare, infirmos visitare, tristibus condolere, mortuos sepelire, nihil apud se habere quasi suum, sed omnia sua cum omnibus judicare communia, ac tunc magis sibi vivere, cum vivere aestimatur aliis, sibique recondere cum aliis creditur erogare. Et haec tamen adhuc exterioris hominis lineamenta contingunt.

CAP. III. Caeterum illa interioris hominis vita in (0936C)divinarum rerum cognitione consistit: non qua coelum terrae parte volvatur, non an contrario cursu sidera rapiantur, non an Oceano generet plenitudo lunaris augumentum, non an orbem mundi rotunditas ipsa suspendat, an quadriforma angulis prominentioribus astringat, an unus ipse mundus sit, an plures sint. Nam haec ad animae non tendunt utilitatem, et apud Deum stulta judicantur; sed in illis sanis cogitationibus, si quando versatur, tunc vivit, et pascitur. Quae sunt autem istae sanae cogitationes? Illae sine dubio, cum mens nostra sui recordatur auctoris; cum illum 127 velut per quamdam resipiscentiam suam, opificem suum veneratur ac contuetur, cum ejus opera, ipsum in ejus operibus visura miratur, dicente beato Paulo: Invisibilia enim ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur, et sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I): id est, cum ex immensis visibilibus creaturae ad universitatem invisibilis Creatoris extendimur, et illum per haec dum inaestimabilem discimus, aestimamus, (0936D)cum ejus altitudinem per donum Spiritus sancti evolventes (quoniam ipse solus nos in ipsum, qui ex ipso est, intromittit), omnia principia creaturae surgentis, quasi facti ab ipso anteriores aspicimus, et cum ea quae Deus fecit, quasi faciat adhuc, intuemur. mundique totam originem transcurrentes, ceu antiquiores efficimur quam sumus aetate; et cum universa priusquam nos essemus effecta sint, naturam tamen omnium, quasi per nos genitam, dum auctori inscrimur, reputamus: in quam non ut serviremus, sed ut dominaremur, (0937A)intravimus: separati itaque a sapientia mundiali, quae universa, aut fortuitis, aut atomis ascribit; divinis meditationibus sublimati, et ab illis qui aut materiam semper fuisse dixerunt, Deumque tantum artificem rerum voluerunt, separati per ipsius adjutorium; aut qui haec ipsa pro diis elementa coluerunt; aut qui familias deorum per sexus, per aetates, per partes, velut per plebem aliquam subjectam sensibus introduxerunt, discreti per Spiritum sanctum, et in altiora subducti vera vita viventes, hoc est veram sapientiam sapientes, qua stultitia ista caret: recordemur quod mundus ex nihilo a Deo factus est, et quod cuncta animalia per Deum, Verbo opifice, vocata venerunt, quae a natura non fuerunt. Quoniam soli ipsi fas est vocare quae non sunt, tanquam ea quae sunt; quod ipsum hominem, cui tanta possessio parabatur, ad imaginem suam non aliquis Prometheus ex fabula, sed ille conditor universitatis manu quoque sua, ne qua pars ejus vacaret in nobis, de limo terrae facere dignatus est: (0937B)quae cogitatio, ut dixi, vita est animae; quoniam haec prima est ratio vivendi, ut cui se debeat anima non ignoret; ne alium praeter hunc decepta veneretur, ne vitae suae ministeria velut vitae auctores adoret; ne in tantum elementa miretur, ut non digna judicet quae facta credantur, cum ille magis sit admirandus qui tam miranda produxit. O quam augusta est haec divina cogitatio, et quam vitae plena est! O quantum ipsum hominem ad omne studium probitatis accendit! O quantum illi majestatem sui commendat auctoris, cum aliud ille nihil in creatura omni praeter se manu Dei formatum esse considerat; non terram, non maria, non coelum, non denique sidera tam munda, tam pura, tam lucida; hominem solum cujusdam limi, et gravioris et sordidioris elementi, illa formatum esse dextera, cujus dexterae palmus coelum mensurat in mensura; cujus pugillus terrae spatia tam infinita jacentis includit, tanti fuit illum fuisse olim. Videamus tamen quantum illi praeterea applaudat benignitas (0937C)Creatoris, quae non illum de sideribus effecit: quoniam, si esset inde creatus, de materia potius claritate quam de artificis dignatione polleret, cum minor ipse sui corporis origine videretur. 128 Si de coelestibus factus ad terrarum cultum deduceretur ad terras, cui esset gloriosius mox futurum de humo excitatum sideribus imponi. Suum, inquam, Deus noster, suum proprie voluit esse, quod sumus, nihil materiae, nihil elementis, nihil quibuslibet principiis, vel magnis vel minimis, nos debere. Quae cuncta si retractet, et in se mens conversa consideret, ex nostris fiunt moderatiora, et angustiora primordiis. At ubi per contactum formati manus Dei desivimus esse quod fuimus, et in novam materiae qualitatem subjacens, opifici suo per elementi conversationem clarificata natura est, novumque corporis nostri inter elementa, si fas est dici, esse coepit elementum, statim omnibus mundi corporibus sublimiores sumus effecti, non naturae substantia, sed potentia Conditoris, per quam de subjacenti caeteris creaturis ortum (0937D)est, quod creaturis omnibus imperaret. Denique si metallum nostrae carnis et corporis intuearis, nihil humilius, nihil vilius, nihil invenies omni injuriae passionique subjectius. Sola terra elementorum caeterorum videtur ancilla; sola in se cunctorum potentias non sine detrimento sui sentit, vel dum ventis pulverulenta dispergitur, vel dum fluctibus humefacta absorbetur, vel dum siderum ignibus cocta devoratur: (0938A)ut homo ex ea se esse non modo gloriari non queat, sed etiam possit erubescere. At vero si statum nostrum contemplemur, quoniam praestantior est caeteris animantibus, dum ad suam imaginem Deus informatum inducit, invenies terram ipsam semen esse nostri corporis. Si quis in ea sensus est, gaudere potuisset, quod propter nos, in quibus imaginem et similitudinem Creatoris accepit, felicior facta sit demutata quam sit orta. Manus enim Dei contigit eam, cujus contactum sui causa dum fieret, ipsa non meruit. Quid enim hoc statu praeclarius? quid poterimus nosse sublimius? quid tam diligenter in membra digestum? quid tam decore per articulos inflexum? quid tam sublimiter in ora et oculos erectum? quid tam vocaliter in verba modulatum? quid in corde tam vivaciter animatum? quid in sensu ditius? quid in cogitatione secretius? quid in sermone effusius? quid in ingenio fortius? quid in dispositione instructius? quid in memoria tenacius? quid in affectu blandius? quid in cogitatu sublimius? Ut evidenter (0938B)appareat quod illum protoplastum jam tum omnibus dignitatibus venustatum, imo statum Filii sui Dei nostri ad finem saeculorum pro redemptione nostra venturi, in hoc corpus ornarit; cui paradisum etiam illo tempore, velut amoenissimum praedium, et urbanis convenustatum, et rusticis consitum, sub lege donatum mortis, ille praeseminator invidit, venenumque suum decipiendo primorum hominum credulam novitatem in corpora nostra latenter immersit, et ex duabus substantiis unicam hominis perfectamque naturam quadam divisionis discordia dissecavit: ut cum nobis una mens esset, id est illa quam germanitas animae et corporis gignebat, aliam voluntatem per vitiatam naturam contra animam parturiret. Denique et Apostolus ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis (Rom. VII). Et alibi: Caro concupiscit 129 adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec invicem adversantur (0938C)sibi, ut non quaecunque vultis, illa faciatis (Galat. V).

CAP. IV. Hinc etiam iste noster Conditor, qui vel nos nobis vel mundum pro nobis fecerat, a primis illis hominibus offensus maledicta super singulos, prout criminis quantitas exigebat, effudit. Et quamvis iratus mox tamen mysterium nostrae salutis ut pius pater ostendit. Neque aequum fuerat alio tempore de salutis nostrae remedio cogitare, nisi eo quo mors esset inventa. Sic a prudentioribus prima fronte morti adhibetur medicus, ut capite valetudinis deprehenso, facilius remedium salutare succurrat. Non ergo tunc tantum Dominus ac Salvator noster promissus est, cum clamat Isaias: Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium (Isai. VII), et tunc cum ad Abraham dictum est: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius (Genes. XVIII). Nam hoc erat pene jam sero, et tanta millia patriarcharum sine spe mortua videbantur, quibus utique vita esse non potuit, si Dominum non speraverunt esse venturum, dicente Apostolo: Spe enim salvi facti sumus. Spes enim quae videtur, non est (0938D)spes, sed quae speratur (Rom. VIII). Et qualis spes esse potuit, si non fuit repromissa? Imo ut primo homini illa sapientior omnibus bestiis bestia mortem sapuit, ita oportuit illum Dominum, veram sapientiam, jam tum illo tempore suffragium sapere vitale, quod et fecit. Neque destitit publicare, ne tanta ejus factura, uno inimici ariete propulsata, sine praesidio alicujus lapsui potius, quam decori generata videretur: simul (0939A)ne et is validior haberetur, qui tantum opus alienae virtutis obruere potuisset, quam ille, si opus suum, quod super omnes creaturas ineffabiliter fecit, aut servare non potuisset, aut reparare noluisset. Defendit, inquam, ille se hac invidia. Defendit ille noster Conditor ac Redemptor, pariterque se et posse et velle monstravit: quoniam nec virtus potentiae defuit, nec dignatio pietati. Haec nobis magis adoranda, quod sub ipsa erroris nostri tempestate non substitit, majorque etiam, dum exacerbatur, erupit; dum ubi poenam merebamur, spes redemptionis ostenditur, et, dum in naufragii acerbo discrimine, portus salutis aperitur: ut novo more, quae materia fuerat iracundiae, esse coeperit origo clementiae. Si arcana operatione manifestans, quod infirmitatem nostram argumentum suae voluerit esse virtutis, quantumque nos amaret, dum in ipsum peccavimus, ostenderet, quorum oblivisci etiam post errata non posset: imo quos pretiosius redimeret, quam fecisset. Quaerat nunc humana crudelitas criminosis vel privata ergastula (0939B)vel publicas carceres, cum manicis ferreis et duris rigida trabe compedibus irata suspiret, et in poenas multimodas adinventionum laxet ingenia; omnisque judex subrecti capitis castitatem propriae mentis discrimine probet alieno, hoc magis amicus atrocitati, quo magis alienus est crimini. Ipsi enim solent, truculentiores esse in reos, qui sunt a reatu puriores. Hi studiosius maleficia, vel criminosorum contagia persequentes, quominus ac negligentius facinorum vitavere consortia. O miseros et omni praeditos caecitate, qui bonum exornant malo, qui continentiam sub gestu crudelitatis attollunt, et crudelitatem propriam aliena infelicitate 130 commendant, quando virtutibus suis miserorum astipulantur exitio, et innocentiae judicantis noxiorum cruciamenta supplaudunt.

CAP. Deus autem noster contra omnem spem, contra omnem pene fidem ex divitiis misericordiae suae in malo bonum nactus, in iracundia generans confirmansque pietatem, peccandi semen in (0939C)fructum voluit evadere miserandi; et qui nos propter transgressionem perdere debuisset, propter suam misericordiam reparaturum se esse promisit. Et illo tempore quo supplicia merebamur, argumentum salvationis ostendit: ut intelligere possemus quantum valeret praestare non laesus, qui tantum donaret iratus. In primo ergo homine, ut loquebatur, statim nobis judiciarium spopondit auxilium, statim de bono thesauro bona produxit, statim ignotus ipsis angelis sacramentum quod implendum esset in novissimo tempore, publicavit, et terreno Adae Adam promisit e coelo. Nam cum serpentem pro merito suo maledicto fulminaret, jubet eum terram pro cibo habere, super ventrem repere; et quoniam mortem illam ipse fecisset, addidit dicens: Et ponam inimicitias inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen mulieris. Ipsa calcabit caput tuum, et tu ejus observabis calcaneum (Genes. III). Nonne consideras, nonne conspicis, quod eidem tunc minabatur in Christo? Aliud enim (0939D)semen mulieris nullum prorsus accipio nisi illud quod Apostolus ait: Factum ex muliere, factum ex carne (Galat. XIV); illud quod ut evangelista (Luc. III) ait: Joseph filius putabatur esse, sed non erat illud utique, quod Verbum caro factum est (Joan. I). Nam si generandi publicam istam et naturalem circumspicimus rationem, semina non habent mulieres; denique (0940A)nulla concipit sine viro, ac per hoc, quoniam jam tunc in Adam semen humanae generationis esset transgressione vitiatum, semen coeleste promittitur, ut Apostolus sentit non ex corruptione viri, sed ex Deo: quod cum caro fieret in muliere, etiam elementa illa corporeae substantiae, id est humoris et sanguinis in ipso sibi vasculo in quo ipsa elementa sita sunt, naturaliter aptaret. Mater itaque Domini nostri Jesu Christi in illa jam tunc muliere promissa est. Haec inimicitiis opposita est serpentis: Ponam, inquit, inimicitias inter te et mulierem (Genes. III); non certe pono dicit, ne ad Evam hoc pertinere videretur. Verbum promissionis est, quod transmittitur in futura. Ponam, inquit, inimicitias inter te et mulierem: illam utique mulierem quae Salvatorem parturiat, non quae generet fratricidam. Ponam, inquit, inimicitias inter te et mulierem, quae, repudiata facilitate credendi, non solum te non audiat, si aut suavitatem pomorum pro adaperitione monstraveris oculorum, aut diis similem esse promiseris; sed etiam (0940B)ipso Gabriele deferente verbum, rationem de promissionis exigat novitate, dicendo: Quemadmodum erit istud, quoniam virum non cognovi (Luc. I)? Illam utique, quam ad visionem angeli pudor aureus tremefecit, fidei tamen ardor et constantia labi nesciam, ad inquirendam rationem reddidit audacem, et quae advenienti praestitit de pudore, quod tacuerit, haec promittenti de admiratione non cessit. Nam et sollicita de eo quod annuntiabatur exquisivit. Denique et angelus non infidelitatem redarguit, ut in Zacharia, 131 sed instituit de divinae operationis novitate dicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Ecce istud semen mulieris, quod non per traducem genitalium ministeriorum commixtione sexus utriusque infunderetur in uterum, sed claustro clauso indefloratae virginis inveniretur in utero. Denique rem novam plenamque miraculi, novo verbo propheta dum promittit, exsequitur: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium (Isai. VII). Quotidie certe de procreandi necessitate (0940C)et cernimus et audimus; de nulla tamen dicitur: in utero concepit: quoniam substantia futuri hominis fusa per virum coalescit in femina, uterusque mulieris non principium nascituri hominis, sed depositi nutrimentum. Maria autem non tam prima quam sola in utero concepit, et cujus pudoris illibatio conceptum uteri sine damno virginitatis expressit: quae sola nobis peperit, quod non accepit ex nobis, dicente Domino: Vos de inferioribus estis, ego de supernis sum (Joan. VIII). Quae sola mater est filio, cum virgo sit marito; cujus conceptionem ignorante virginitate partus agnovit; quae sola mulier dicta est non concipiendo, sed pariendo. Ex hac ergo semen promissum est mulieris, quod secundum hominem Dominus Deus noster est, qui non infusus est in utero, sed inventus, evangelista confirmante, cum dicit de Maria: Inventa est in utero habens (Matth. I). Ecce et ab ipso praecedente prophetae sermone non deviat, quod fuerat nuntiatum: Virgo in utero concipiet; sed (0940D)in mysterii novitate sermonis etiam parilitate concordat, eoque stylo facti historia designatur, quo faciendum denuntiat. Et propheta ait Isaias: Virgo in utero concipiet; Matthaeus refert: Inventa est in utero habens (Ibid.). Verbo ipso promissionis respondet effectus, quod non aliter loquitur evangelista quam vates, nec ad exprimendam operis novitatem (0941A)inventae elocutionis difficultate confunditur. Ubi sunt grammatici? Ubi consiliarii? Quae istos, ut extra consuetudinem loquantur, schola produxit? quae tam aperte signatae novitatem monstravit doctrinae? Non indicant humano sensu quoniam non opus humanum est, quod loquuntur. Et tamen rem novam nec antea factam sic notant, ut intelligas cum mirabili opere et mirabilem natum esse sermonem. Repetamus denique sanctas feminas patriarcharum, videamusque si sic de aliqua scriptum est. Legimus de Sara: Et Dominus visitavit Saram, sicut dixit. Et fecit Deus Sarae, sicut locutus est ei, et concepit, et peperit Abrahae filium (Genes. XXI). In Isaac divina benevolentia monstratur his verbis: Et exaudivit illum Deus, et concepit Rebecca uxor ejus (Genes. XL). Denique et de Jacob uxoribus sic ponitur: Et concepit Lia, et peperit filium Jacob (Genes. XXIX), etc. De nulla certe harum scriptum est, in utero concepit, quae tamen quidquid concipiebant, extra uterum concipere non poterant, sed quoniam de conventu virili concipere (0941B)se noverant, quibus non proveniebat salva virginitate conceptus; sola vero Maria in utero concepit, cum irreserato aditu seminali, clauso utero concepit, Ad hujus conceptionis semen, si recte ratiocinabimur, et interius divina tractaverimus, praecessit in figura pro tempore illa sententia, quae primogenita benedictionibus vel obligationibus obligavit, dicente Domino: Omne masculinum quod aperit vulvam, sanctum 132 Domino vocabitur (Exod. XIII). Quod est istud masculinum quod aperit vulvam, cum omnium feminarum vulvas aperiat non puerperii necessitas, sed maritalis agnitio. Denique nulla virgo dicitur post maritum, quod nomen clausum videtur futuris mysteriis convenire. Et superius de Rachel Scripturam habere monstravimus: Et exaudivit illam Deus, et aperuit ejus vulvam, et concepit. Certe non prius dixit, concepit, et post aperuit ejus vulvam; sed prius aperuit: videlicet, ut maritus apertis vulvae januis, velut seminaturus agrum paratum seminibus (0941C)intraret. Denique subjungit, et concepit. Non itaque partu, sed conceptione; imo conceptio patefacta est; nec illam parturiendus dum nascitur, sed qui parturiendum seminaturus fuerat, designavit. Et si jam ante conceptum, quippe ut conciperet, reserata est, non eam certe ille qui natus est, diu poterat reserare, dum dicitur nasciturus, qui etiam concipi dum esset illa clausa non potuit: Omne masculinum, inquit, quod aperit vulvam, sanctum Domino vocabitur (Luc. II). Quae est ista ratio, quae nec secundum sensum videtur impleta? Jacob primi locum fratris fraudulenter invadit, nec nascendi ordine prohibetur, ned dolositate damnatur. Joseph filii per avum praepostera secundum nascendi gradum benedictione signantur; nec caecitas erat futura prospicientis, nec monitor filius dexteram parentis, quae pinguioris benedictionis succo minorem irrigabat, inflexit. Quae utique omnia sunt contraria, si putamus de his dictum esse: Omne masculinum quod aperit vulvam, qui de virili semine primi nascuntur ex feminis. Sed (0941D)quoniam aliud interius habet illa sententia, ideo istiusmodi primitivi cedunt, et benedictiones perdunt. Jesse filius David non primus, aut secundus, aut tertius, sed omnium ultimus ungitur a propheta, et despicabilior cunctis eligitur in regem. Nec illi primo aut secundo contra David sententia legis de primitivis promulgata blanditur, quia judicasset utique maximos, si ab his matrum vulvas judicasset aperiri: quando hoc utique, aut in qua dicimus impletum, quod utique non poterat non impleri. Quae est ista cujus vulvam fetus reserat, non maritus? (0942A)Quae virgo concipit quae non ut conciperet virgo esse desiit? Non certe illa de qua Scriptura dicit: Cognovit Adam uxorem suam, et peperit ei filium (Genes. IV); sed illa de qua evangelista signat: Et non cognovit eam Joseph, donec peperit filium (Matth. I). Igitur in Maria hoc sine dubitatione perfectum est, cujus vulvam non deflorator virginitatis aperuit, sed partus effusus, quae virgo peperit, quae virgo concepit, quae prius mater facta est quam maritata. De hac istud masculinum, quod vere sanctum vocandum esset, exiit; quique vulvam secundum promissionem partus editus, non secundum consuetudinem naturamque communem, dum concipitur viri semine, reseravit.

CAP. VI. Sed quoniam divites Dei sensus velociter explicare non possumus, tantis se scripturarum molibus ad unam speciem opponentibus ut lassari sit facilius quam evadi: quando omnis scriptura cunctorum sensuum unus trames sit, quem humano sermone decurrere quis valebit, nec si angelicas (0942B)pennas mortalium linguis spiritus ascribat: redire ad propositum convenit, et parvo navigio non 133 in altum vela configere, ne in periculum currat audacia, sed pro infirmitatis solatio in conspectu littoris navigare, ut si quid formidinis oriatur, vel spes sit facile teneri posse quod cernitur. Dicebamus semen mulieris Dominum sanctum, quia secundum carnem patrem hominem non haberet, eumque jam infestum esse serpenti, quem in utero virginis Dei Spiritus, non materialis generasset humor. Denique quod sequitur, majorem ab homine virginis producit effectum: ipsa tuum calcabit caput (Genes. III). Quis ambigit quod praeter Dominum nostrum caput serpentis nemo calcavit; ipse enim solus super dracones et scorpiones ambulavit; ipsam captivam duxit captivitatem: et tu ejus calcabis calcaneum, ad quem alium credimus pertinere? Calcaneus quidem pars extrema vestigii est. Et Dominus post Joannis baptismum, post dierum quadraginta jejunium, cum ab eodem serpente tentatur, tertiae illius dolositatis (0942C)jam victor exclamat: Vade retro post me, Satana (Matth. IV). Quid aliud nisi a tergo positum vel relictum, jubet suum observare calcaneum? Haec supra dixi, et inde ad hoc nos ipsa deduxit oratio, quod homo ille interior cum cogitat non in hoc mundo, sed supra ipsum mundum, cum illo opifice rerum ac suo vivere videtur, dicente David: Beati qui scrutantur testimonia ejus (Psal. XI), ut pene hoc sit, si fas est dici, Deum fieri, divina meditari; illum Dominum nostrum salutis nostrae jam tunc prodidisse mysterium; unde in psalmis ait: In capite libri scriptum est de me (Psal. XXXIX). Caput libri est Geneseos principium, quoniam omnis Scriptura unus est liber, et unus, de quo scriptum est, Deus, et his tam promissionem de ipso esse videmus in capite, et caput vitae nostrae spes est, et ideo caput libri vitalis spes facta per Deum. Illum, inquam, ut saepe diximus conditorem, senescente jam mundo, quod in prima mundi aetate promiserat, praestitisse. Unde propheta (0942D)ait: Virga tua et baculus tuus: ipsa me consolata sunt (Psal. XXII). Virga mater est Domini, ex qua baculus iste, fesso jam per aetatem mundo, qui eum sustentaret, exiit. Illum ergo in virginis uterum delapsum, ut redemptionis nostrae totam historiam retexamus partu effectum hominem se exhibuisse pro homine, et creaturam suam de Creatore fecisse. Illum formam servi accepisse, sed se exinanisse potestatis voluntate, non natura deitatis, per quam non poterat non esse, quod fuerat. Illum maledicta pro salutaribus meruisse miraculis. Illum sputa, illum palmas, illum coronam (0943A)spineam, illum postremo crucem fuisse perpessum; illum inferna penetrasse, illum tertia die resurrexisse in id corpus quod cruci fuerat affixum, illum hominem post mortem Deum vivum coelum petiisse victorem, sedere ad dexteram Dei, venturum suo tempore ad judicium faciendum: illum Spiritu Dei per sanctorum suorum ora celebrari. Haec cogitasse vixisse est, haec cogitatio pastus animae est, in haec relabi vel recurrere cum Domino jungi est, et cum ipso per haec humiliari, est cum ipso pati, cum ipso mori, et cum ipso etiam suscitari. Quid dicam de ipsa resurrectione, in qua cum rideamur a gentibus, non separamur a Christo: licet et multi qui se Christianos dicunt resurrectionem carnis excludant. Sed sic sint illi sine corpore, quibus forte conceditur, si fas est dici, aliter repraesentari Domino, quam Dominus remeavit ad Patrem nos ut credimus, et loquamur.

134 CAP. VII. Quid, inquam, hac cogitatione laetius? Quid hac spe esse poterit erectius? fixumque (0943B)magis in nostris animis inhaerere debet, nos aliquando, cum hinc exierimus, ad corpora nostra esse redituros, et animae interim et corporis divortium, non id agere, ut nihil simus omnino, sed ut meliores per Dei Spiritum reformemur, quoniam jam hic Dominum id pignus nobis promisisse accepimus. Et hoc corpus, quod in sui natura caducum est, et merito pristinae transgressionis gravatum, et maledictione divina fertur, ad terram ibit (Genes. III); id rursum post multa tempora, id est in fine saeculorum, cum minima pars favillae sit, ut forte jam nulla, ab eadem terra, quae illud corrumpit in nihilum: quoniam ipsa liberanda est a servitute corruptionis, in integram membrorum suorum soliditatem, et in statum pulchritudinis decoremque renovandum. Quem talis cogitatio non cum admiratione delectet? Reliquias, inquam, corporum nostrorum aut nullas aut minimas certe, et quantulascunque, attamen sordidas, et animi nunquam sine horrore inspectas in suum iterum hominem, non ut Pythagoras mentiens (0943C)et delirans in Euphorbo esse credatur, sed in proprium suum corpus, et nomen, per ossa et nervos, per venas, per cuncta vitalia, verum etiam articulatim recompaginandum. Hoc autem non est angustum, cum omnium vel frugum vel stirpium semina, majora, et pulchriora in graminibus redeant, quam in terra vel ab hominibus sata sunt, vel sua sponte ceciderunt. Quis non seminari se in terra, ut ita dixerim, laetetur, quae nos meliores quam acceperat reddat, dicente Apostolo: Resurrectio mortuorum seminatur in corruptione; surget autem in incorruptione (I Cor. XV). Quae possessio praesentium huic spei poterit comparari? Aut quid erit aliud, quod ad contemptum mortis attollat, quam haec meditatio divinis promissionibus et prophetarum vocibus explicata? Quid tale Cleombrotus Ambraciota in Platonis libro disputante didicerat, qui homicida sui esse non timuit, ac se altissimo praecipitavit e muro, dum et nullum post mortem autumaret esse judicium; et sine (0943D)discrimine meritorum aliquo, omnes animas post corpora aequaliter ferri arbitraretur ad coelum? Quod adeo omnes pro vero tenuerunt, et sic omnes illos saeculi sapientes una nebula hujus erroris involvit, ut et ipse tam laudabilis, ut putant, doctor Socrates, homicidam ipsum se privatim, ne publice occideretur, occiderit. Aliud longe beatus Apostolus praemeditatum habebat et cogitatum: Qui non ab hominibus, sed per revelationem Domini nostri Jesu Christi (Galat. I), quod docebat acceperat, nec Academiae nemorosae obscuris tectus umbraculis, sed coelesti illustratus lumine; nec in ludo aliquo litteratorio inter puerulos oscitantes, sed in tertio coelo inter angelos coruscantes (0944A)imbutus, in contemptum vitae praesentis exclamat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. I). Non certe murum de quo se praecipitet ad mortem, sed Christum Dominum, per quem hoc mortale ab immortalitate absorbeatur,inquirit. Etenim intelligit ei lucrum esse mori, cui sit vita futura cum Christo. Sine Domino autem nihil prodest, etiamsi totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum esse passurum. Credebat igitur vir ille, vas electionis, se per Christum Dominum nostrum de hac terra, quae nunquam sine usura reddit quod accipit, sed alia minore, 135 alia plerumque majore cum fenore ut tricesimum et sexagesimum, et centesimum, Domino ipso in Evangelio germina quae plantaverat sic legente; de qua terra etiam veritas, quam Pilatus ignorabat; quam nemo principum hujus saeculi vidit: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. XXVIII); de ipsa, inquam, se Apostolus transformatum corpori claritatis Domini in lucentia membra rediturum ait: per Salomonem quoque (0944B)istud Sapientia promittente, cum dicit: Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent (Sap. III). Et ideo in hanc vocem: mihi vivere Christus est (Philip. I), securus erupit, in qua utique, quae fuerunt merita victura sunt; qui autem longe ut ignoraverunt, ita et ignorabuntur. Nunc, si videtur, quid sententia illa Salomonica promiserit inquiramus: Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent. Quid est, ut quibus flammarum claritas condonatur, his tam humilis locus ubi discurrant et abjectus offertur; ut loci despectu decrescere videantur, qui corporum luce creverunt? Quid est, inquam, quod astris per arundineta comparati volitabunt, et in siderei forma fulgoris stirpes terrarum miserrimas permeabunt: cum longe incongrue misceantur, vel fulgores arundinetis, vel arundineta fulgoribus? Animadverte, oro te, divini verba mysterii: cui ut non de bobus, ita nec de arundineto cura est: aut in resurrectione arundineta quid faciunt, nisi quod nos (0944C)per omnium formas, vel pecudum, vel stirpium laborat ostendere; ac per hoc, ut Apostolus ait, pro nobis cuncta scripta sunt (Rom. XV). Intellige per arundineti imagines, infideles homines et incredulos demonstrari: eorumque corpora superficie grata, et interius cassa virtutibus, quae ubi primum spiritus vanitatis inflarit, sibila serpentis imitentur, et sanos partus, viperarum progenies obsequantur. Scintillae, inquit, in arundineto. Sancti ergo inter peccatores, quoniam non omnis caro eadem caro. In arundineto, ait, id est, vacua luce corpora, et alienis arsura fulgoribus, quibus sanctorum claritas futura pro poena est: quoniam Deus ignis consumens est, et justi in imaginem Deitatis advenient. Fecit enim Deus hominem, ad imaginem suam fecit illum (Genes. I); et Apostolus testatur credere se, quod illi similis sit futurus necessarie. Si enim similis Deo fuit cum factus est, et similis futurus est cum resurget: quoniam quidquid nunc in nobis dissimile videtur auctori, id omne vitio transgressionis impressum est; (0944D)et vivam veritatis formam, artifex mendaciorum strumosis actibus deformavit, suamque pravitatem nostris etiam membris, dum mentes corrupit, inscripsit; quae per resurrectionis gloriam male adjecta aut imminuta diluentur, et id solum quod auctorem rerum tanquam in speculo reddat, emicabit: ut interpolator opus suum se doleat perdidisse, et homo tandem se integrum esse glorietur. Non tamen hoc omnes, ut jam diximus, sed justi tantum in luce erimus. Quoniam omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Thess. IV), discretionem enim faciet personarum diversitas meritorum. Nam et si inter ipsos sanctos erit aliqua de operatione distantia, (0945A)dicente Apostolo: Stella a stella differet in claritate (I Cor. XV): quam diversitatem vel de impiis, vel de peccatoribus sentiemus, quorum alii in judicio, alii in sanctorum consilio resurgunt. Qui etsi resurrectionis ipsius tempore segregantur, quid de habitu, formaque dicemus? Quae, ut mihi videtur, non veste aliqua textili, neque mulierum elaborata pensis, sed suis meritus 136 et orationibus erit inventa: beato Joanne hoc in revelatione monstrante, qui sanctos ait indutos byssinum (Apoc. XIX) se vidisse. Et ne forte sub tegmina byssini, aut stamina quaereremus et materiale, vel corruptibile ac fluxum aliquid exerceri in coelestibus opinaremur, subdidit: byssinum autem justificationes sanctorum sunt. Tunc ergo, ut intelligo, in superficie corporis nostri venient, quae nunc sunt tecta sub corpore. Tunc unicuique, miserum me conscientia sua vestis fiet. Tunc ea quae de fundamento illo, quale aliud non potest poni (I Cor. III) ab unoquoque superaedificata sunt, praeeminebunt, ut aut mercedem accipiat qui mansura (0945B)constituit, aut detrimentum patiatur qui arsura construxit. Jam quid illa commemorem quae sequuntur, quae tota sanctorum sunt? Carnem sine terra, corpus sine doloris sensu, animam sine metu, vitam sine fine, aetatem sine tempore, lucem sine nocte, beatitudinem sine fine? Video hominem, et in homine Deum: Quoniam Deus omnia in omnibus est (I Cor. XV). Totum quidquid nunc impossibile homini cernitur, id tum fieri per munificentiam perpetui regis, velare, et revelare, liquescere, ac resolidare, eumque fieri, quem et intrare ad discipulos concreta et corporea parietum valvarumque non senserunt, et discipuli tamen stare omnes ante se intus conspexerunt. Et omnia quae sine hoc corpore Dei spiritus fovebat, corpus cum Dei spiritu esse facturum. Satiari delectatione harum cognitionum Christianitas non potest. Haec illi requies, hoc oblectamentum est, haec voluptas, haec deliciae ire mente in sedem Dei, ibique sibi locum et partem sedis non sua praesumptione, (0945C)sed Divinitatis pollicitatione usurpare. Nec hoc illi arduum videtur, postquam jam ibi in Christo Domino suum esse hominem cognoscit. Vindicat sibi aequum jus de cognatione per Deum carnis assumptae: quoniam de carne ejus sumus et de ossibus ejus. Ipse enim est caput corporis Ecclesiae; ipse principium omnis principatus et potestatum, evangelizante sic Apostolo: Ex quo totum corpus sic compactum, et productum per conjunctionem, et copulatum crescit in augmentum Dei (Coloss. II). Quid ergo venturum judicium; et diem Domini piis optabilem, et impiis fugiendum; quid illud igneum diluvium, non aquarum, fumante terra, fugiente mari, coelo in libri speciem complicato, loquar? Tristia sunt haec divitibus saeculi, sed exspectanda pauperibus Christi, pro quibus in psalmo Dominus suspirat, dicens: Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exsurgam (Psal. XII). Quid tribunal illud ex majestate judicantis immensum, et duodecim sedibus adorandum, tantamque datam a Filio potestatem, ut in judicando habeant (0945D)etiam angelorum substantias, quasi eorum creator addictas, dicente Apostolo: nescitis quoniam et angelos judicabimus (I Cor. VI)? Et quid erit quod non mancipandum illis esse credatur, quibus et spiritualis illa nequitiarum natura subjicienda est? Quid ergo tunc facient, qui nunc in honoribus gloriantur, qui per terribiles praefecturas, et fasces, et aeternos (ut existimant) consulatus, Deo se comparare nituntur rapina, non natura? Quid faciet qui conjungit domum ad domum? qui perturbata civitate, et cunctis quibus stringebatur hinc inde limitibus fractis, montes, flumina, mariaque transiliens, quantum ad ipsum pertinet, unam vult possessionem esse, quae communis omnium terra est, et insatiabili cupiditate (0946A)latitudinem immensi orbis excedens, in Alexandri Macedonis anxietatem et innumerabiles Epicureorum mundos diffunditur, acquisitisque per aviditatem 137 mundi hujus angustiis, in alium credulus, non aestimata proprii corporis possibilitate accenditur, autumans passurum se damnum esse de jure, si fidem non adhibuerit de furore? Quid hi facient, qui tanquam correptores morum, Domini familiam attentius castigatiusque viventem, aut in vestibus humili colore, aut in cibi arida parcitate, aut in vigiliarum non otiosa sobrietate, velut aut indumentis mollioribus delicatam, aut epulis copiosioribus saginatam, aut thoris calidioribus oscitantem divellunt ac vexant, nescientes quod in sanctis Dei martyribus confessoribusque oculi ejus pupilla feriatur? Peribunt sine dubio, peribunt in illa die omnes cogitationes eorum; nec eos apud tribunal illud aut Lucius Crassus defendet, aut M. Antonius, aut istis eloquentior Tullius: quoniam omnis tunc saeculi lingua obmutescet, et sola erit in rusticulis suis facunda justitia, (0946B)quae infantium fecit ora diserta, et mutorum linguas novum solvit in canticum, coelestemque sibi harmoniam per sui misericordiam de suis oviculis acquisivit. Ad cujus gloriam celebrandam etiam si hominum studia cessaverint, in confusionem generis humani lapides damnati monstrantur. Sed ego a materia proposita velut mortalium improbitatem increpaturus excessi. Et uniformis mali tanquam publicus accusator mundanis vitiis, dum me aliquorum miseret, non peperci. Cum etsi judicandi tempus esset, lapidem tamen mittere super adulterum non auderem; etsi ad innocentis judicium purioris conscientiae me armaret auctoritas, tempus tamen exspectare debebam, docente Apostolo, qui sanctis non judicium sustulit, sed distulit. Ait enim: Nolite judicare ante tempus (I Cor. IV). Illud resurrectionis tempus innuens exspectandum, quo per incorruptionis gloriam rediviva caro miranda assistet judicii, de aeternitate jam manente constantia, cum assitet formido de lapsu: (0946C)non trepidabit tunc in alium ferre sententiam, cum de se meruerit esse securus. Caeterum nunc cuncta sunt dubia, cuncta nutabunda, dicente Apostolo: Considerans teipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI), qui alium utique status tui nescius facile judices de ruina. Quid et si miseris fiduciam, ut beatis Deus det? Praemia potius sanctorum, id est vera laudemus, quam improvidi aut intempestivi, vel de conscientia vel de tempore denotemur.

CAP. VIII. Redeamus ergo ad illas sanctorum nobilissimas et laetissimas cogitationes: nam nihil laetius est quam mortalem de promissa sibi haereditate meditari. Illum quidem quem diximus ante oculos collocemus, quandoquidem securius est vera celebrare quam miseranda culpare: licet vere felicia sine peccatorum non possint infelicitate narrari. Cernamus itaque, ut constituimus, Dei sanctos cum facibus per omnia volitare, et coruscantibus ad vindictam dexteris, ancipites gladios stringere. Haec enim est gloria sanctorum Dei, haec in hoc saeculo despicabilis (0946D)militia, haec linguis omnium in detractionibus dissipata. Hic tunc patientiae nostrae fructus, haec sufferentiae merces erit. Haec praemia pro nomine blasphematorum, subjectam sibi habere omnem animam superbam, et omnem extollentem hominem, potentissimos quondam reges mundi, et toto adoratos orbe cum manicis ferreis compedibusque sistendos, nobilesque eorum immanium pondera catenarum collo et cervicibus sustinentes, ante fulgorem illius augusti tribunalis, his quos aliquando contempserant, despexerant, irriserant, offerendos. Mutata enim vice, ut hoc saeculum lautorum sit, 138 aliud futurum credere miserorum. Vae enim divitibus, quoniam receperunt mercedem suam; sed illis divitibus quibus (0947A)dicendum erit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me (Matth. XXV). Illis utique divitibus qui de injusto mammona amicos facere noluerunt, qui meditati sunt in cogitationibus suis, exuberante fructu, quo neminem refrigerabant, nova immensis fructibus receptacula moliri, qui ubi in crastinum comederent ignorabant. Anima eorum eo tempore expostulabatur, sub una tamen nocte vana sollicitudine occupata, cum thesaurizare non cessaverint, nec defossis invigilare opibus omiserint. Hinc Lazarus pauper cum eo patriarcha qui peregrinus vixit in mundo, laetatur in cubili suo. At dives e contra, in aeternis flagrat incendiis, et omni expoliatus dignitate atque substantia, despecti quondam inopis divinum implorat auxilium, ejusque vel minimo exoptat digitulo contingi, cujus egestatem inter opimas dapes suas et copiosa convivia ne micis quidem de mensa decidentibus sustentabat. Cum itaque praescriptum judicium per nos, id est per sanctos est celebrandum, nobis vindicta in nationes et in populos (0947B)est donata. Quod cum cogitatur, quae in nobis mens, quis ardor animi, quod desiderium futurorum, quis praesentium contemptus, facilius sentiri quam dici potest. Aut quis est qui non ad ista festinans, dissolvi se cupiat et esse cum Christo (Philip. I)? aut quid magnum est, si pro tantis ac talibus bonis mors contemnatur, pro quibus etiam haec vita contemnenda est? Quoniam pro his qui perdiderit animam suam, salvat illam. At contra qui hic salvaverit animam suam perdet eam. Etenim cum plerique in hoc mundo velut furialibus flammis ita sint animi ambitione succensi, ut non opibus conditis, nec patrimoniis, nec ipsis quoque filiis parcant, quos etiam de avaritia accusati opponere consueverunt, dum praefecturas consularitatesque mercentur, quas potestates et mors adimit, et successor excludit: quae dementia est non ea potius impensis omnibus et detrimento vitae ipsius comparare, quae promotos faciant vel de vitae aeternitate securos, vel de judicii perpetua dignitate gloriosos?

CAP. IX. (0947C) Tempus admonet, et locus ipse suggerit, nec materia videtur aliena, quoniam de meritis coepimus tractare sanctorum, ut infelicissimae infelicitatis blasphemias diluamus quae ad hanc videtur speciem pertinere. Exstiterunt enim qui virtutes egregias et coelestes per sanctorum reliquias jam utique prope nostris temporibus operantes, maluerunt detractione mordere quam veneratione suscipere, antiquum illud venenum in Dei famulos Judaicae infidelitatis evomentes, quod illi quondam in ipsum Dominum viperinis linguis et mortiferis sibilis effuderunt dicentes: In qua potestate hoc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem (Matth. XXV)? Recitabant namque nobis juxta positis, quae divinis et beatissimis Gervasio et Protasio infidelitas stulta loquebatur, quos dum papae Ambrosio aliquid decerpere machinantur, violare sacrilegis sermonibus non timebant, hoc modo rationem miraculorum conquirentes. Quid est istud, quod ex eo quod martyres sunt, virtutum dona meruerunt? (0947D)Cur tam tarde quod jam pridem illis concessum est exercetur? Aut si ea tempestate cum passi sunt non ostenderunt, quomodo nunc operati sunt? Quid est hoc quod modo videntur ostendere? aut illos majores revelatione Ambrosius fecit quam dignatio martyrii? Agnoscitisne, aliis licet 139 verbis, ita mendaciter, quod de Domino prodidimus martyribus ingestum: In qua potestate hoc facis? et quis tibi hanc dedit potestatem (Matth. XXI)? Tepida, ut arbitror, consolatio, et de livore generata, quaerere an divinum sit quod videas esse divinum; et rationem poscere, cum credere sit necesse. Et cum Apostolus dicat: Caritas omnia credit (I Cor. XIII): quis dubitat quod sine caritate Dei sunt qui fidem tantis non applicuere (0948A)virtutibus? Negat autem fidem qui quasi tentator inquirit: Unde haec potestas? quasi non manifestum sit in ea sanctos martyres nunc in spiritu miracula facere, in qua potestate adversarios suos prius in carne et in passione vicerunt. Conferamus pedem contra istos (si dici fas est) filios Judaeorum, et ut nuper eorum parentem, id est Judaeum, qui se in sacrificio prudentem nimium putabat, dono Deitatis oppressimus; ita et hanc sub Christiano nomine blasphemiarum sobolem destruamus, per eum qui dixit: Perdam sapientiam sapientum, et prudentiam prudentium reprobabo (I Cor. I): ut et nos in triumpho gemino per Dominum gloriemur, et illi agnoscant intelligentiam rerum divinarum in fide catholica, non in sapientia saeculi constitutam, monente Domino: nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII): ut manifestius constet et fidelibus patere infidelitatis obscura, et ab infidelibus fidelitatis etiam plana non cerni. Forsitan quaeras pro tua sollicitudine et vigilantia diligentiaque vitali, quae fuerit illa quaestio in qua tropeum (0948B)nobis Dominus de falso Israelita donavit. Referam nec tacebo, quoniam his rebus paginam tibi amas extendi. Etsi enim non congrue necdum prioribus absolutis alia coepta videantur interseri, tamen pro te malo aliqua etiam non suo ordine loqui, quam tuis mihi modo orationibus donata praeterire. Quidam de inimicis crucis Christi, inter familiares Dei et quidem doctores, de scandalo illo gentis suae, quod in Dominum nostrum susceperunt, spiritu blasphemiae Dominum pulsans protulit exempla de lege. Et ut quondam pater ejus homicida in pinna templi Dominum tentans, quid de ipso promissum esset in lege improbus praedicabat: ita hic, ne aut minus doctae perfidiae videretur, aut nudum pateret sine majori auctoritate mendacium: plura, ait, miracula propheta noster facit Eliseus, quam Dominus vester Christus. Nam cum pro magno Lazarum in lucem revocatum esse (Joan. XI) referatis, quid amplius dicere poteritis quam a vivo mortuum resuscitatum? Profero (0948C)quod verum esse etiam vestra confessione censetur. Eliseus (II Reg. XIII) enim noster jam mortuus, appositis ossibus ejus mortuum (quem juxta corpus ejus piratarum fugiens adventum, supremi officii deserens munus turba projecerat) exanimis animavit, et de frigidis ossibus atque exsangui corpore alienis cadaver vitali calore perfudit, nec quod habuit dedit; sed alii quod ipse tunc non habebat indulsit. Hoc credo vobis majus caeteris virtutibus videatur, mortuum in auras vitales remissum esse per mortuum, et eo tempore quo ipso esset naturali lege constrictus, legem solvisse naturae. Hoc si praestat cunctis operationibus, cur hic potior non habeatur, quem tamen prophetam et Dominum confitemur? Aut si vel simile huic aliquid nostis, edicite, ut et honore praecellat, qui fuerit merito virtutis excellentior. Obstupuere ad haec dicta proceres nostri, et nullum referentes responsum, nec quod telum repercuteret producentes, pene sub inani adversarii machina inutilique ariete conciderunt: adeo ut ille, qui profuga (0948D)omnium, ut aiunt, esse debuisset, etiam victoris gloriam sine certamine 140 reportaret. Quod ubi mihi est nuntiatum, ingemui tantam nobis inesse negligentiam, ut nec veritatem possimus astruere, cum alii valeant inculcare pro veritate mendacium; rogatoque Domino, quoniam nihil nostrum est, ut suis arma suggereret, quo ejus ignaviae auferretur opprobrium. Cedo mihi, inquam, istum magniloquium dicentem: labia nostra a nobis, quis noster Dominus est (Psal. XI)? Proferam profecto per eum qui disperdit linguam magniloquam, ut intelligant domino famulum non aequandum, licet ipsi noverint Judaei prophetas veteres nulla miracula propriis edidisse virtutibus. Denique ipse Eliseus (II Reg. II) cum spiritu magitri (0949A)haereditatus, velut insolentior donorum remuneratione venisset, scindere tamen aquas, nisi sub Dei invocatione non potuit. Sed fateor ipsius hanc quae proposita est interim fuisse virtutem, ut major gloria nostrae fidei sit, si tentationem etiam dum credimus opprimamus. Quid ais, Domini blasphemator? Eliseus, inquit, ipse mortuus alium mortuum contactu sui corporis suscitavit. Hoc loco plene, ut in omnibus Domino suo prophetae virtus assurgat, quae in Domino Jesu Christo, cum sepulcrum ejus lapidibus infidelitas vestra muniret, lapidem milites obsederent, credo, ne resurrectio ejus idoneis testibus indigeret. Nam resurrecturum, si volebatis credere, noveratis; subito enim ille infernis terrae cardinibus concussis, cum stupore militum et ruina saxorum non alium aliquem, sese suscitavit in lucem. Elisei haec propria dona, si fuissent, sibi dare maluisset; nec praestare alii poterat quo indigeret sibi. Denique hoc majus esse vestri etiam prodiderunt majores, dum Dominum in cruce deriderent, dicentes: Alios (0949B)salvos fecit, seipsum salvum faciat; descendat de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII). Vestrorum ergo sententia vincimus. Vestri promiserunt se credituros esse si praestitisset sibi quod aliis praestare consuevisset. Cur non creditis, quod esse praestantius non negatis. Nemo certe hanc habuit potestatem. Denique et Dominus dicit de anima sua: Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo resumendi eam (Joan. X). Recense superbas majorum tuorum imagines, et patriarcharum retexe virtutes, et invenies quis talem habuit potestatem. Quare non ei credam ut possit liberare animam meam, qui potuit et suam? Plura dicturo suggessit recordatio volumen crescere, et ideo cursum hujus quaestionis esse revocandum, quoniam adhuc prior illa astat in januis, cui aeque sua spatia, etsi habenis restrictioribus, tamen adhuc illibata debentur. Et vere non fuerunt necessario in hac parte multa dicenda, ne et ille cresceret: si tamen magnum protulisse aliquid putaret se, quod quaereret prolixa (0949C)disputatione victoriam, cujus non sapientiam, quae nulla in eo erat, sed superbiam, quae abundat, infregimus.

CAP. X. Repudiato vero isto Israelita vel ne pugnam se fecisse gloriaretur (quandoquidem, quae diximus instructionem nostrorum potius quam ad illorum certamen conflictumque protulimus, qui nec tunc vult credere cum vincitur), ne aut sanctum canibus impudenter dedisse, aut margaritas porcis (Matth. VII) sparsisse judicemur, revertendum est illuc unde ad istum locum pene praecisis sensuum tramitibus deviavi; et oves domus Israel diligentius circumeundae sunt: quoniam si caritas Dei in nobis est, quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror (I Cor. XI)? Docendique magis sunt, ne usque ad blasphemias loquantur, si forte aut non teneant, aut non intelligant prophetata. Quaerunt an divina virtus sit quae nunc coepit in martyribus apparere. 141 Cujus legis homines hoc requirunt? nempe Christianae, quae sic est prophetationibus instructa, (0949D)ut nihil tam novum, tam inopinatum nostris temporibus possit ingruere, quod fides non admiretur electior, aut blasphemetur infirmior. Omnia usque ad Dominum prophetae veteres praedixerunt. Omnia post Dominum quae deerant, apostoli prophetarunt: beato Paulo per libertatem sancti Spiritus non tacente, qui ait: Ex parte scimus et ex parte prophetamus (II Cor. XIII). non quod omnia nesciat aut omnia non prophetet in quo praesertim loquitur Christus; sed ex parte de toto prophetat, et ex parte de toto scit. Prophetat nobis id quod scit illius temporis esse quod futurum erat. Quod vero prophetat, venturae (0950A)utique prophetizat aetati. Prophetat autem totum, etsi prophetat ex parte. Haec enim prophetat quorum apertione pars ejus temporis quae usque ad finem superest indigebat. Ex parte ergo prophetat, quoniam jam ex parte fuerat prophetatum: et ideo propheta sciebat ventura quae prophetabat. Cujus prophetiae particulas plenitudo, ut ipse dixit, temporis abolevit, hoc modo: Cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est destruetur (Ibid.): scilicet cum in conclusione mundi, nec scientia major, nec prophetia ulterius sit quaerenda. Denique intelligentiae istius virtutem, ut apertius demonstraret, subjunxit: Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem (Ibid.). Per figuram interim sunt universa, et quibusdam imaginum lineis obumbrata, ut infirmitas carnis nostrae terrenaque substantia magis se ad spiritualium extenderet veritatem, ut ea illi desiderium pulchritudinis suae etiam per speculum tenuiter offensa faceret, quantaque ipsa esset in sua substantia nos doceret, cum tam admirabilis etiam in (0950B)repercussis luce sua aenigmatibus appareret: et ideo non per speculum pollicita conspicimus, non tamen propter virtutum merita possidemus: et obscura adhuc luce miramur, non tradita tenemus. Tunc vero prophetia scientiaque cessabunt, cum in ipsam promissionum omnium virtutem quae promittebatur erit ingressus. Hinc etiam prophetia semper obscura est, quod alio tempore canitur, alio cernitur. Quod dicitur dum non videtur, quasi non praedictum non creditur. Denique Isaias cum redemptionem nostram tanto ante in Virginis utero meruisset agnoscere, eamque velut jam praesentem populo demonstraret, dicens: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII); praesentem et futuram infidelium Israelitarum turbavit aetatem. Nam et illi veteres prophetam suum, quoniam non viderent quae ostendit, interemerunt; et hi prophetatum sibi, quoniam prophetiam non receperunt, occiderunt. Quod ne nobis etiam accidat praecavendum est, (0950C)si eos quos prior aetas insecuta est, nostra blasphemet. Et quoniam, ut diximus, quod praedictum fuerat venit, venturum nihil est quod non fuerit ante praedictum, Domino ipso sic dicente: Ecce praedixi vobis omnia (Marc. XIII). Videamus potius si haec aliquando majorum auribus probantur infusa, quae modo nostris oculis tanquam impleta finguntur. Videamus si haec omnia operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII). Si denique nec angelus de coelo evangelizet praeterquam evangelizatum est nobis: licet ipse, quae fiunt virtutes Domini, per daemonum tormenta testentur, quando Satanas 142 non dejiciat Satanam: quia uniformitas nequitiae indivisa naturaliter societate conflata, similitudinis accessione non detrimentum sui metuat, sed capiat augmentum. Nam et multos in unius formam legionis pravitatis spiritus, et iniquitatis viperinae confoederatio conglobaverat; nec sibi oberat multitudo, quae, sicut acquirebat miseram sociata infirmitate virtutem, ita formidabat incurrere divisa permissione inanis substantiae vacuitatem.

CAP. XI. (0950D) Sed hac parte interim argumentationis omissa, sicut proposuimus, ea quae in ecclesiis Domini sanctorumque coemeteriis admiramur, credenda esse divinitus fieri, si prophetata fuerint, comprobemus. Atque in hac tam dura difficilique materia, nec ab aliquo ante pertractata. Dominum consulere deberemus, si cessante merito repudiari non timeremus prae audacia: quoniam quae ipsius sunt, nemo extra ipsum poterit explicare. Etenim mirum unde miseris tanta fudicia, unde est interpellandi Dominum familiaritas tam amica, ut in hanc vocem audeamus (0951A)erumpere: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I). Quis tantum concepit optatum? Quis tam grandia vota sui aestimator negligens suspiravit, ut ipsius os cominus concupiscat attingere; atque vel utinam nos eorum dignetur osculo, quos ipse dignatus est osculari: ut in secundis postremi tertiisque sistentes, de eorum labiis aliquam ex parte scientiam trahere mereamur, qui totam sapientiae plenitudinem de Domini ipsius ore didicerunt. Quanquam, etsi magnorum meritorum privilegiis fulciremur, posita erant in exemplis, velut alta quaedam repetita fundamina verecundiae: ne quid indecens et inordinatae praesumptio levitatis auderet. Quid tam electius beato Petro? Quid ad spem erectius? Quid liberius in fide, quam oris sui osculo Dominus se osculaturum esse promisit, dicens: Tibi dabo claves regni coelorum; et illud: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI). Tamen hic pondere se quodam pudoris incurvans, fiduciam quam elatior habebat ex merito, verecundior ad interroganda submittit, cum in coena (0951B)Domini non per se quis Dominum esset traditurus inquirit, humiliterque pudibundus osculum Domini ore petit alieno: quod illi, etsi apud Dominum fiducia erat, ut subinde etiam homini inconcussa praesumeret, ut ibi, cum per maria gradientem Dominum audet poscere ut ipsum pariter, solidata sub vestigiis aquarum terga sustentent, aliquid sibi diffidentior, sed consultior nobis, quibus suo actu imitabiles formas tanquam in speculo collocabat. Si per legatum praescientiam Domini cautus explorat, quid hac instructione dignius? Quid hac consulendi arte subtilius, quod nos facere debemus, quibus cum fiducia nullius sit meriti, debet esse saltem pudor exempli, imitantes vel in hac parte beatum Petrum, qui non solum qua humilitate, verum etiam per quae ad desiderata pervenire possimus, ostendit. Ab illo absolutionem quaestionis hujus, quem ipse non erubuit interrogare, quaeramus. Ab illo, inquam, qui in ipso Domini pectore, velut super arcam Novi Veterisque (0951C)Testamenti recumbens, non modo ad vestibulum aliquorum divinorum oraculorum diligens inquisitor accessit, sed ipsum penetrale secretae dispositionis tanquam familiaris sacerdos intravit; et ideo solus vidit in principio Verbum, quando illi velut exterior sacrosancti 143 templi ara, sic interior metienda committitur. Ipse nos de eo libro quem septem signaculis clausum flevit, reseratumque laetatus est, non per aliquem pseudotypum, sed per patentes januas in suum pectus veritatis inducat.

CAP. XII. Atqui ne dum consulitur, immoremur, praevenit inquirentes etiam praescientiae compendio: quod trepidum aliquando nostris mentibus futurum cernebat, illuminat. Reddit etiam velut percunctatus responsa de Patmos. De eo utique loco ubi coelorum secreta, praeclusa Caesari, non alienus intravit, et angelorum sacramenta pulsus ab hominum conversatione cognovit. Ait enim: Vidi sub ara Dei animas occisorum martyrum propter verbum Dei et testimonium Jesu, quod habebant; et datae sunt illis singulae stolae; et (0951D)clamaverunt voce magna dicentes: Usquequo, Domine, sanctus et verus non vindicas sanguinem nostrum ab his qui in terris habitant? Et datae sunt eis singulae stolae albae, et dictum est eis, ut requiescant adhuc parvo tempore, donec compleatur numerus conservorum et fratrum eorum qui occidentur postea exemplo eorum (Apoc. VI). O Apocalypsim vere divinam a tanto apostolo merito confessionis tempore patefactam, ut magis ad tolerantiam durarentur, cum illi passorum merita monstrarentur! Non ergo errandum est per folia sibyllarum, quarum ut paginae incertis mundi malis spiritibus luctabantur, ita loca ventis hujus aeris turbabantur. Ecce evidentissime apostolus hoc quod habebat enucleat, et obscurissimae quaestioni lumen infert. Senserat (0952A)haec aliquando dicenda, quae nunc sinistrior lingua, tanquam oleo, mollitis arte sermonibus in audientium et suum jaculatur interitum. Et propterea vidi, inquit, sub ara Dei animas occisorum martyrum. De fide testis nullus ambigit: testimonium ventiletur, intelligentia responsi nutet, non dicentis auctoritas.

CAP. XIII. Ac primum istud est animadvertendum, quod animas occisorum martyrum apostolus testatur se vidisse: ne quis, cum de muneribus disputare coeperimus, post resurrectionem dicat tribuenda martyribus, quae adhuc animas docentur indulta; praesertim cum istud astipuletur nobis quod de mora judicii conqueruntur, quam resurrecturus utique, non qui jam resurrexit, accusat: quoniam aliud est poscere ut teneas, aliud jam tenere. Stolae autem martyrum donantur exercitui, et tanquam tantae libertatis ingratus, magna coelum pulsat invidia de tarditate vindictae: qui non levi pondere sermonis exprobrat dicendo: Quousque, Domine? hoc est dicere: (0952B)quousque non vindicas quos statim vindicare debuisses? quousque, Domine? hoc est dicere: nunquid nos ultra finem differs saeculorum? Nam jam ad finem usque perventum est, et de nostra ultione non loqueris. Quod enim dicunt mirabiliter, subjungunt: non vindicas sanguinem nostrum ab his qui in terris inhabitant? Ergo non quousque, si adhuc illi mortales versantur in terris, qui Domini famulos fuste, lapide, ungula, flagris, plumbo, ferro, bestiis, igne sunt persecuti. Quousque enim imputatio est prolixioris aetatis, ut aut quousque sit sine fine? Sed adhuc persecutores morantur in carne, aut illi vita excesserunt, etiamsi in terris habitant, si quousque non fallit. Sed nihil falsum profertur testibus veritatis; et ideo magis interpretatio, non fides quaerenda est, quae subobscura elocutione non excluditur, sed velatur. Cum ergo dicunt: quousque, Domine, sanctus et verus, non vindicas 144 sanguinem nostrum ab his qui in terris inhabitant, non eorum mortalium sanguinem (0952C)mortesque desiderant qui in eos quondam aut populari seditione saevierunt, aut tribunalibus suffulti capitales sententias promulgarunt, quoniam in terris adhuc inhabitant, nec fas est ut accusentur defuncti, qui, dum viverent, sunt defensi his verbis: Ne statuas illis hoc peccatum; ignorant enim quid faciunt (Act. VII). Quod si inter passionum tormenta et amaros mortis labores tam pie quilibet pro injustis, pro impiis, pro cruentis, pro blasphemantibus supplicarunt; si eo denique tempore quo ipse angustiarum sensus extrema patientium poterat excitare ad maledictum, precatio pro homine fusa est, quis non intelligit non mentes martyrum, sed persecutorum personas fuisse notatas, eosque appeti quos in terris adhuc inhabitare credendum est illo tempore, quos quidem ignorantia non defendit, non eos qui in terris habitare jam per conditionem naturalis substantiae desierunt, et olim ab ipsis martyribus sub ignoratione sunt excusati? Qui isti sunt non ignoramus. Spirituales sine dubio nequitiae et tenebrarum potestas, (0952D)quae et in terris adhuc inhabitant, et non cum ignorantia in Dei famulos peccaverunt. Nam cum ipsis Domino dixerint: Quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII)? Quomodo ejus famulos nescierunt, quos nec persecuti essent si ejus famulos ignorassent? Ergo cum persecuti sunt, scierunt, quos per tormenta a Domino suo detrahere conabantur. Ac inde cum beati martyres pro hominibus intercedunt, eosque ignorantiae excusatione defendunt, sequitur ut scientes teneantur in crimine, quique ipsas ignorantiae tenebras hominibus suffuderunt, quorum furor etiam impietates excusat humanas: quos non alios dicere poterimus, quam qui etiam suis non amici sunt, dum eis non permittunt esse quod bonum (0953A)est: etiam Dei famuli inimici sunt, dum eos, quod bonum nesciunt, persequuntur.

CAP. XIV. Post harum sanctarum animarum querelam sequentia videamus: Et datae sunt eis singulae stolae albae. Quid hoc est, quod iterum vestiuntur? Nam prius, ut scriptum est, a Deo vestes sunt consecuti; et nunc indumentis gemina libertate donantur. Quae utique vestimenta, cum spiritualia sint, non possumus vereri ne illa quae prius data sunt, extra videantur; nec sane querela generata est. Igitur, quoniam diversitas ipsorum et significatio vestium non sine mysterio est, intelligere debemus donorum varietates et operationum divitias: quoniam subministrat unus atque idem spiritus. Accipiunt ergo vestes prius, ubi per confessionem corpora posuerunt: credo, ut vestiti non nudi invenirentur. Rursus accipiunt alia vestimenta post interpellationem, imo post immutationem tam longae patientiae sustinentiaeque. Quae utique cum accipiunt, quis non intelligit ut nova (0953B)illos veste, ita virtute perfusos qua nunc emicant et apparent? Quod si aliud postulassent, aliud accepissent, ut dona respuerent, aut amplius quaererent irrisi. At cum non irridere illos Dei sit, quibus magna promisit, et hi post secundam munificentiam non querantur, dubitamusne ad consolationem querelarum ea speciem pertinere, quae vindictam postulantibus est donata? At si ad consolationem, quae major consolatio poterit inveniri hac potestate, quae daemones, id est suos persequuntur inimicos? Nam si stolas istas ad speciem 145 nostrarum vestium conferamus, alias quoque aliquas, ne in his reponendis egeant, inquiramus. Sed hoc ridiculum est, quod statim occurrit, quia a vera et necessaria interpretatione discedit. De vindictae mora generata est querela. In finem utique temporum, id est nostrorum; in nos enim fines saeculorum devenerunt, ut mora credatur, ad hanc diluendam, stolis animae vestiuntur, ne omnino nudae sine majori protectione putarentur. Alia enim ratio animarum est corpore exspoliatarum, alia (0953C)hominum adhuc in carne viventium. Nobis ovium vellera, et operatio mulieris indumenta procurant, illis faciunt merita vestimentum. Cum ergo post querelam martyrum animae stolis amiciuntur, divina protectione donantur, qua se supervestiri etiam ille vas electionis optabat; quam vestem Adam cum amisisset, etiam in paradiso nudus inventus est. Denique indicat operatio quid stolas intelligere debeamus. Si postulasse vindictam martyres credimus, ergo ad consolationem credimus interim aliquid accepisse. Si propter stolas, velut quasdam vestium largitiones, querela sedata: cui non haec et prima dona meruerunt? Sed quoniam, ut dixi, virtutum varietates, quibus divinitus praeclarae animae muniuntur, in stolis sunt designatae, ideo post secundam munificentiam juxta postulationis formam in eos persecutores qui in terris inhabitant, quid consecuti videantur ostendant, quid adhuc etiam habituri erunt: dum pari persecutione conservos eorum, donec praedestinatus testium numerus impleatur, occident. Hic et (0953D)istud non otiose est accipiendum, quod inter duo persecutionum tempora, haec martyrum vox praecessit, ut designet illos blasphemare qui eos nostro tempore novi aliquid consecutos fuisse mirantur. Nam et cum fuisse crudeles persecutiones videamus, et venturas credamus: medium ergo istud tempus quo martyres qui praecesserunt remunerantur, hoc nostrum est. Et ideo nunc operantur, non de merito, quod semper habuerant, sed de virtute, quam nuper adepti sunt.

CAP. XV. Forsitan moveat aliquem quid sit quod exspectare jubeantur, si jam ad maturitatem poenae judicium daemonibus illatura virtus erupit, resurrectionem (0954A)ut sustineant admonentur. Caeterum haec illis gloria et in David carminibus fuerat promissa his verbis: Laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). Dum sepulti sunt, utique laetabuntur. Cubilia posuit pro sepulcris, de quibus et resurrecturi sunt, cum voce archangeli et tuba Dei fuerint excitati (I Thessal. IV). Cubilia ergo vere dicuntur, in quibus nunc quiescunt. Etsi laetabuntur in cubiculis suis, prius hoc futurum erat, nempe cum surgerent de sepulcris. Quod adeo impletum est, ut in cubilibus suis illos sine dubitatione gaudere videamus. Nam quae alia talis gratulatio animas illorum poterit intrare, quam cum ante ipsa cubilia, id est, ut diximus, sepulcra sanctorum, ibi eos inimici sui, quos se quondam occidisse credebant, nunc et vivere et ulcisci se non sine tormentorum acerbitate profitentur? Hoc illis stolae istae quas iteravit specialis largitio contulerunt, per eas et qui non nominabantur implorantur, et qui nesciebantur celebrantur, et qui non videbantur apparent. Has stolas, ut legimus, hucusque non habuerunt, (0954B)sed nunc habere coeperunt. In hac forma mulier illa in Salomone laudatur, quae duplices vestes facit viro suo: unam in patientia passionis, alteram in virtute vindictae. Sic nobis legere sanctum atque pium est: alias nec loqui debemus, ne vel 146 infidelitas nostra, vel ignorantia in tenebras gentilitatis blasphema disputatione descendat: cum prophetia ex eo praecesserit, ut venturis lumen inferret. Nunc superest ut credenda sint divinitus fieri quae probavimus et promissa, nec tantum promissa quantum et postulata. Quod si et postulata sunt, et non aliis quam poscentibus attributa, quid mirum est si aut quod postulaverant, aut quod gaudent, se ante accepisse, non occultant? Exigunt poenas ab his qui inhabitant in terris: quos accusatio comprehendit hos virtus impugnat. Ipsi enim inhabitant in terris, qui possident mentes hominum terrena possidentium: quos cum martyres ad supplicia deposcunt, etiam pro his quos possederant deprecantur. Denique et ipsa desiderabilia (0954C)sua sic agunt, ut eos a terrena habitatione, id est ab obsessis terrenis hominibus excludant. An calumniantur, cur daemones torqueantur, et favemus inimicis? Martyres contra ipsos invidiosa pene indignatione insurgunt, et sustineri illos tanto saeculorum spatio conqueruntur: et nos fingimus nos mirari quid istud sit, quasi non debeant debenat vel nostro tempore solvere quod ab Adam merentur. Quod autem istud miraculum Mediolani videtur primum exortum, vel bono Ambrosio concessum, quis non videt fidem nostram propter Arianorum perfidiam divinis testimoniis approbatam? Namque cum in Italia catholica fides intolerabilem tyrannidem sub Auxentio sustinuisset, tandem donante Domino libertatem veterem, etsi jam eo tempore quo praedicto Ambrosius substitutus est, respiravit huic tamen ipsi in adversariorum confusionem, et nostram spem scilicet, omnis coelestium gloria, omnes etiam martyres consensere, qui cum jam pridem apparendi haberent tempus, hominem cui se proderent inquirebant. Illum certe cui (0954D)sub ea fide revelarentur quae martyria fecissent. Sic donatum est Ambrosio quod Auxentio denegatum est: quoniam quae Auxentius blasphemabat, Ambrosius praedicabat. Sed cum haec virtus martyrum per omnes provincias sit itura (omnibus enim non Ambrosio soli sine personarum acceptione donanda est), necessario tamen primum in Italia processit, cui infidelitas Ariana fuerit dominata. Quoniam signa non fidelibus, sed infidelibus donata sunt (I Cor. XIV). Nam a Domino qui signum postulant infideles sunt: scribae postulant, Pharisaei postulant; apostoli tacent, et credunt, et sequuntur. Et propterea non mirandum quod divina virtus operatur per sepulcra sanctorum, (0955A)quod nec suis remediis potuit haeretica mens curari, ut vel tandem episcopum eum sequeretur, cui communicare etiam martyres ipsa revelatione suarum virtutum dignatione vidissent.

CAP. XVI. Nunc ad meditationem perfecti hominis redeamus, ex qua cumulus iste priusquam mensura illius expleretur excrevit. Ecce haec disputatio est ipsarum meditationum de quibus David dicit: Quoniam beatus qui in lege Domini meditabitur die ac nocte (Psal. I). Et sane difficile est silvam legis ingresso singularum quaestionum materiam segregare, cum altera alteram veluti ramulis quibusdam ita societate praeceptionis attingat, ut sine alterius inchoatione coepta non valeat explicare. Ecce haec ipsa hominem illum nostrum nosse quam pulchrum est solum in talibus non stupere, cum reliquis solum quasi quibusdam fortuitis non movet, distinguere operationum species. Et quia et ipsi daemones operantur, intelligere naturas, quae 147 vera sunt, quae falsa, quae novisse, est, non decipi, non errare, non inimico (0955B)assignare quae Dei sunt, nec Deo adjudicare quae sunt daemonum, scire tempora, signa cognoscere, habere Domini cognitam voluntatem: et alia Dei mirabilia cum gratiarum actione venerari, alia cum digna exsecratione vitare. Talem virum etiam saeculi homines laudavere, dicente Virgilio: Felix qui potuit rerum cognoscere causas. Bona sententia, si ad eam suo itinere venisset, ut appareat illum ignorasse quod laudat: primis omissis, quae sunt secunda celebravit. Nam et ordine praepostero etiam sapientis vertit officium: dum non rerum causae, sed rerum Creator inquirendus est, per quem ad causas rerum, si ipsum didicerimus, intrabimus. Caeterum illo omisso, causas rerum qualiter cognitas habere poterimus; cum qui prius haec fecerit, deinde quare fecerit sit inquirendum? Verum reperto rerum auctore, rerum quoque inveniemus et causas. Quod iste usque adeo non vidit, ut principalem (0955C)locum hunc, qui rerum causas potuisset agnoscere praedicaret, secundum quod subjungit, qui deos tanquam minus opus exsequens adorasset, ut quiquis agnoscat eos creatores rerum non fuisse, a quibus cognitio rerum quasi aliena distinguitur, nec coli oportere, si haec quae laudantur, ut prima, praestare non possunt. Nesciunt autem ea, quorum opifices non fuerunt. Denique et inventione illorum diis suis detracta, humano eam assignant ingenio, illis scilicet qui sapientia excellunt, quod idola non colunt: ut jam diis eorum homo sit potentior, si ad haec quae dii ipsorum ignorant, altiori cogitatione pervenerit. Ab his autem deos praecepit coli, qui plene prae stultitia rerum causas non queant invenire, quorumque praecordia, ut ipsius verbis utar, frigidus sanguis includit. Adhuc homo noster et Deum colere, principalem scit esse sapientiam, et rerum causas compertas habet, non quaerit ex Syracusia ratione saeculi sapientis eminere; sed illo docente quem colit, quem ante inquisivit quam rerum causas: quoniam res (0955D)ipsas rerum Conditor antecedit, qui illum monuit quae quibus essent ventura temporibus, cujus dispositionem sine ipso qui disposuit nullus agnovit: quoniam nemo scit quae Dei sunt, nisi Spiritus Dei. Nos vero, ut Apostolus ait: non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est (I Cor. II); et ideo, quae ipsius sunt, non edocti humanae sapientiae verbis, sed Spiritu Dei et ejus superfusa nobis dignatione callemus. Haec est illa stultitia saecularium; haec sapientia vocatorum, cogitare semper in corde: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (0956A)(Psal. CXVI)? Ipsum habere semper in ore, quoniam verbum est; esurire eum, quoniam panis est. Ipsius Spiritu etiam ebrios mente excedere, quia calix est Novi Testamenti, et vinum de vinea quam de Aegypto ante transtulerat, quae vinea populus Israel fuit: quorum patres, ex quibus Dominus Jesus Christus secundum carnem processit. Illum loqui omni tempore, quoniam linguas nobis novas Spiritus ejus advexit. Quae sunt autem istae linguae novae, nisi istae: in saeculo esse, et sermonem de saeculo non habere; aliis linguis loqui populo quam loqui populus secum ipse consuevit? Praeterea et istud est loqui aliis linguis Deum confiteri unum ab eo qui plures deos solitus erat confiteri, et ipsum in nostra fide novis linguis unum loqui et profiteri, et credere 148 Trinitatem. Illum quoque amare, quia interpellat pro nobis; metuere, quia Pater omne judicium dedit Filio, illum momentis omnibus adorare, ab illo petere necessaria nobis et ipsi placita, qui peti per se vult, adeo ut poscenti verba haec demonstret, qui, quod (0956B)est novum inter nos, solus petentes se amat. Qui etiam solum, quod mirabile est, irascitur, nisi petatur. Infidelitas enim est nihil praesumpsisse de Deo. Nihil illum credit posse, qui quod judicat posse non poscit. Haec est illa, fili dilectissime, angusta via, hoc illud acus foramen per quod non introeunt sarcinati, aut animalia ponderibus attributa. Quoniam angusti et pusilli aditus, non solum informia haec cum oneribus jumenta non capiunt, verum etiam ipsum nostrorum oculorum, si multimodis distrahatur, frustrantur obtutum. Unde et Dominus per prophetam ait: Vacate et videte (Psal. XLVI); et quando erit, ut possit intrari, quod per occupationes saeculi necdum coeptum est inveniri.

CAP. XVII. Implevimus divisionibus suis propositas quaestiones, exteriorem hominem interioremque monstrando, cum vitam, quae sit sancta, et in quo actu posita, quo studio teneatur, qua substantia vegetetur ostendimus, totumque cursum ejus breviter, (0956C)licet saltibus potius, si dici potest, quam passibus pro festinatione ad finem usque perduximus. Nunc quare non ab hominibus etiam istius mundi videatur, accipe rationem, quandoquidem te mea verbositas delectat, quam negligentius judicas, dum attendis studiosius ad divina. Cum ille qui primus nobis mortis semen invexit, mundum istum, id est passionem hominis, victo sibi homine subjugasset, regnumque illius ipso rege jam capto, sub pedibus suis et ditione cepisset, eaque omnia quae in mundo sunt, velut suis peculiis et victoriae suae manubiis uteretur: ne quando homo amissam sapientiam, an debitum sibi vitae quaereret testamentum, sic cunctis succis suae artis infecit, ut et stultitiam sapientiae colore vestiret, et mortem mentitae vitae lenociniis obumbraret, ut mala non fugerent, qui non cernerent opposita meliora. Denique ex illo tempore sic passim humanum genus graditur, stultitia pro sapientia habetur, dicente Psalmista: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur (Psal. X). (0956D)Tunc vita putatur esse quae mors est, et sub specie boni mala decipiunt, cum ad intelligentiae fraudem, dolo bonorum omnium virtus operitur. Nam divitiae non secuturae post hominis mortem amantur. Honor fascium, qui per successorem exolescat ambitur: injuriam fecisse virtus est; aliena possidere potentiae est; innocentem circumvenire astutiae est; non Christum sapere sapientiae est; prophetam horrere eloquentiae est: sic plena sunt omnia erroribus, sic infusa per hominum mentes caligine, alium alio incursante, mundus involvitur, et ad hoc usque veritas obscuratur, (0957A)ut in mortis gremio jacuisse beatitudo dicatur. Quod ubi ille Deus, nos semper cogitans et nostra, vidit per sapientiam mundi, qua sibi mundus collusor interpolatores invenerat, suam sapientiam fuisse desertam; placuit etiam ei econtrario adversus astutiam veteratoris, sapientiae suae de vitiis innumerabilibus uti, et scientiae altitudinem, quam nullus poterit investigare, sicuti est, et suam sapientiam stultitia velare, et vitam suam mortis quadam obscuritate celare, ut ad sapientiam pervenire 149 non posset, qui in hoc saeculo opinionem stultitiae fugisset, et ad vitam ejus non accederet, qui non contemptum mortis habuisset. Namque sic Filium Salvatorem nostrum misit in hominem, id est Sapientiam suam carne vestivit, quod stultum est: viam suam pati crucem fecit, quod mors est. Sic adversus adversa destruxit, et per dissimiles ante saecula operationes ingenii artificis illius machinas elisit, ut partibus quibusdam salutaribus vestigiis, licet impressa, mortifera illius stigmata delerentur. Sed hoc studium, (0957B)nisi concupierimus, quod quoniam stultum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I), sapientiam ejus non tenebimus. Hanc autem mortem, quod crux est, nisi amaverimus, quoniam quod infirmum est Dei, fortius est hominibus, vitam ejus non poterimus intrare. Quid igitur sequitur, nisi ut relicta saeculi et sapientia et vita, et stultos nos haberi patiamur, et mori nos cum Domino semper optemus? ut in spe adventus ejus, qui utriusque erit rei revelatio, partem aliquam habere mereamur. Tunc enim, scissis omnibus velamentis, talia qualia sunt singula cuncta cernentur, id est stultitia mundialis falsae sapientiae involucris denudata sistetur, et mors mentitae beatitudinis deoperta velamine, hiante semper ore et patente in profundum gutture, vitalium inimica prodetur. Tunc et coelestis sapientia, quae saeculariter stultitia (0958A)nominatur, interposita altitudinem scientiae Dei, sine alicujus labore elucubrationis intrabit, et vera vita nullis mortis tenebris obscurata lucebit, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor in saecula saeculorum. Amen.

150 CAP. XVIII.-- Vides, o fili, qua valetudine laborat animus suspecti, qui ista non cogitat. Corpusculo adhibui palpamenta, quod si negligerem, anima plus valeret, quae tunc infirmatur, cum exterior roboratur. Sed istam quam dixi animam morbo stultitiae vitiatam, orationum tuarum frequentatus sanet, cujus anima saeculi intemerata flagitiis potest aliis subvenire. Non enim aeger salutis suae adhibere potest medelam aegrotatione confossis, et anhelans altitudinem plagarum vulneribus non medetur alienis. Sanus qui sit certe curabit infirmum, oculatus caecum per praecipitia non ducit. Tu itaque ut et sapiens Domino supplica, ut quod non sapui sapiam, et tuis suffragiis velut quibusdam remediis me fac sanari. Reprehendat aliquis quod in tantum delectabili disputatione (0958B)processerim, ut meritorum meorum resipiscentiam non haberem, aut subito angustam Moysi cathedram indignus talium disputator ascenderim. Sed vere amore id egi tuo, non usurpatione mea. Nam ego dictum legeram peccatori, ne Domini auderet narrare justitias per os suum. Quod si contra interdictum pro tua dilectione praesumpsi, in eo tua gratia compensare dignabitur: ut litterulas, quae ad plenum emendatae non sunt (sicut ipsis apicibus quibus exarantur apparet) tam facile ad publicum non perducas: etsi ego verecundus pro me esse non potui ut debui, vel tua modestia verecundiae parcat meae. Et quia de me habent quod male scriptae sunt, de te habeant quod celentur. Vale, et nos in Domino dilige, in quo diligeris a nobis.

Dominicus Vallarsius