16 |
17
recensereEPISTOLA CLXI. AD PRESBYTEROS, DIACONOS ET CLERICOS ECCLESIAE CONSTANTINOPOLITANAE. SYNOPSIS. 1. Ut in fide stabiles et ab haereticorum societate alieni perseverent hortatur. --II. Ut novum judicium non instauretur, et ut Atticus et Andreas ordinis sui honore priventur, nisi voce scriptoque fidei Chalcedonensi adhaerere se profiteantur. LEO presbyteris, diaconibus et clericis Constantinopolitanae Ecclesiae.
CAP. I. Laetificatus valde sum et plurimum delectatus, quod mihi fidei vestrae est, de qua in Domino glorior, manifestata constantia, et intelligo vos per omnia devotissimos doctrinae evangelicae esse discipulos, atque apostolicis praedicationibus, quae 1338 ex eodem fonte manarunt, nihil prorsus sentire diversum: quia catholica fides, quae vera et una est, nulla se patitur diversitate violari, et ideo cohortari dilectionem vestram ac monere non desino, ut instruente Spiritu sancto perseveranter id ipsum dicatis omnes, et non sint inter vos schismata. Sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (I Cor. I, 10); proculque a consortio vestro olim damnatorum depellatis errores, ut inchoastis, in fidei constantia permanentes; nullum sinatis vobis Nestoriana vel Eutychiana infectum perversitate sociari, tamquam leve ac tolerabile sit ad quod uterque quorumdam insipientium corda traduxit, et in scelera diabolici furoris accendit.
CAP. II. Habemus, propitio Deo, magnum et divinitus praeparatum Christianissimi imperatoris auxilium, quem scriptis meis, quantum causa expetit, obsecravi, ne improbis parricidarum petitionibus in aliquo clementiae suae praeberet assensum, neque ullo modo sineret sanctae Chalcedonensis synodi definitiones, quae vere de coelestibus prodiere decretis, tamquam necessaria retractatione violari: cum insidias impiorum ad hoc subrepere velle manifestum sit, ut statuta evangelicis praedicationibus et Patrum traditionibus consonantia novo faciant infirma judicio, et dum disceptatio admittitur, auctoritas auferatur. Aderit, ut spero, suis inspirationibus divina protectio, eamque sancto principi tribuet facultatem, ut nullo modo fieri sinat quod humanae saluti sentit adversum. Atticum vero et Andream, quorum nomina fratri et coepiscopo meo Anatolio missis ante litteris indicavi, quos a vestra laudabili fide dissentire cognovi, atque Eutychianorum apertissime connivere perfidiae, nisi prius hostilia dogmata propria voce ac subscriptione damnaverint, et fidem Chalcedonensi concilio roboratam in Ecclesia populo Christiano praesente se professi fuerint secuturos, ordinis sui honore priventur; ne diutius luporum levitas simplicitati Dominicarum ovium misceatur. Datum duodecimo kalendas Aprilis, Leone et Majoriano Augustis consulibus.
1339 EPISTOLA CLXII. AD LEONEM AUGUSTUM. Per PHILOXENUM agentem in rebus. SYNOPSIS. I. Ut fidem semel definitam ad examen revocari non sinat. --II. Se nec posse haereticis communione sociari, nec definitis a synodo dissentire. --III. Legatos a se mittendos, non ut disputent, sed ut instruant. --IV. Fugiendos haereticos, quibus et poenam imminere significat. LEO episcopus LEONI Augusto.
Multo gaudio mens mea exsultat in Domino, et magna mihi est ratio gratulandi, cum clementiae vestrae excellentissimam fidem augeri per omnia donis gratiae coelestis agnosco; et per incrementa diligentiae devotionem in vobis animi sacerdotalis experior. Nam in vestrae pietatis alloquiis non dubie patet quid per vos in totius Ecclesiae salutem Spiritus sanctus operetur, et quantum universorum fidelium precibus sit optandum ut in omnem gloriam vestrum extendatur imperium, qui supra curam rerum temporalium, religiosae providentiae famulatum divinis et aeternis dispositionibus perseveranter impenditis: ut scilicet catholica fides, quae humanum genus sola vivificat, sola sanctificat, in una confessione permaneat, et dissensiones quae de terrenarum opinionum varietate nascuntur, a soliditate illius petrae, supra quam civitas Dei aedificatur, abigantur, gloriosissime imperator. Haec autem Dei munera ita demum nobis divinitus conferentur, si de his quae sunt praestita non inveniamur ingrati, et tamquam nulla sint, quae adepti sumus, contraria potius expetamus. Nam quae patefacta sunt quaerere, quae perfecta sunt retractare, et quae sunt definita convellere, quid aliud est quam de adeptis gratias non referre, et ad interdictae arboris cibum improbos appetitus mortiferae cupiditatis extendere? Unde quia ad pacem universalis Ecclesiae, et 1340 ad custodiam catholicae fidei, cura dignamini sollicitiore respicere, evidenter agnoscitis quod magnis haereticorum audetur insidiis, ut inter Eutychis Dioscorique discipulos, et eum quem apostolica sedes direxerit, diligentior, tamquam nihil fuerit ante definitum, tractatus habeatur, et quod totius mundi catholici sacerdotes in sancta Chalcedonensi synodo probant gaudentque firmatum, in injuriam etiam sacratissimi concilii Nicaeni efficiatur infirmum. Quod enim nostris temporibus apud Chalcedonam de Domini nostri Jesu Christi incarnatione firmatum est, hoc etiam apud Nicaeam mysticus ille Patrum numerus definivit; ne catholicorum confessio aut unigenitum Dei Filium in aliquo crederet Patri imparem, aut eumdem, cum factus est filius hominis, non veram carnis nostrae atque animae habuisse naturam.
CAP. II. Detestandum ergo nobis est perseveranterque vitandum, quod fraus haeretica nititur obtinere, nec in aliquam disceptationem pie et plene definita, revocanda sunt, ne ad arbitrium damnatorum ipsi de his videamur ambigere, quae manifestum est per omnia propheticis et evangelicis atque apostolicis auctoritatibus consonare. Unde si qui sunt qui ab his quae coelitus sunt constituta dissentiunt, suis opinionibus relinquantur, et ab unitate Ecclesiae cum ea quam elegerunt perversitate discedant. Nam nullo modo fieri potest ut qui divinis audent contradicere sacramentis, aliqua nobis communione socientur. Jactent se in sui eloquii vanitate, et de argumentationum suarum versutia, quae inimica est fidei, glorientur: nobis placet Apostoli obedire praeceptis, dicentis: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem hominum (Coloss. II, 8). Nam secundum eumdem apostolum, si quae destruxi, haec aedifico, praevaricatorem me constituo (Galat. II, 18), et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatae memoriae principis Marciani, sed etiam ego mea consensione firmavi. Quia, sicut sancte veraciterque dixistis, perfectio incrementum, et adjectionem plenitudo non recipit. Unde, cum sciam te, venerabilis princeps, sincerissimo veritatis lumine imbutum, in nulla fidei parte nutare, sed sancto perfectoque judicio a 1341 pravis recta discernere et a refutandis amplectenda dividere, obsecro ne humilitatem meam de diffidentia putes esse culpandam, cum haec mea cautio non solum universali Ecclesiae consulat, sed etiam tuae gloriae famuletur: ne sub imperii tui tempore et haereticorum aucta videatur improbitas, et catholicorum perturbata securitas.
CAP. III. Quamvis ergo multum per omnia de pietatis vestrae corde confidam, et per inhabitantem in vobis Spiritum Dei satis vos instructos esse perspiciam, nec fidei vestrae ullus possit error illudere, praeceptioni tamen vestrae in eo adnitar obedire, ut aliquos de fratribus meis dirigam, qui apud vos praesentiae meae instar exhibeant, et quae sit apostolicae fidei regula, licet, ut dixi, vobis bene sit nota, demonstrent, patefacientes in omnibus et probantes, non esse omnino inter catholicos computandos, qui definitiones venerabilis synodi Nicaenae, vel sancti Chalcedonensis concilii regulas non sequuntur; cum utrorumque sancta decreta ex evangelico et apostolico manifestum sit fonte prodire, et QUIDQUID non est de irrigatione Christi, poculi esse viperei. Praenoscat igitur pietas tua, venerabilis imperator, hos quos spondeo dirigendos, non ad confligendum cum hostibus fidei, nec ad certandum contra ullos, a sede apostolica profecturos, quia de rebus et apud Nicaeam et apud Chalcedonam, sicut Deo placuit, definitis, nullum audemus inire tractatum: tamquam dubia vel infirma sint quae tanta per Spiritum sanctum fixit auctoritas.
CAP. IV. Instructioni autem parvulorum nostrorum, qui post lactis alimoniam cibo desiderant solidiore satiari, ministerii nostri praesidium non negamus: et sicut simpliciores non spernimus, ita a rebellibus haereticis abstinemus: memores praecepti Domini, dicentis: Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6). Nimis quippe indignum nimisque injustum est eos ad libertatem disceptationis admitti, quos significat Spiritus sanctus per prophetam, 1342 dicens: Filii alieni mentiti sunt mihi (Ps. XVII, 46). Qui etiamsi Evangelio non resisterent, de illis tamen se esse monstrarent, de quibus scriptum est: Deum se profitentur scire, factis autem negant (Tit. I, 16): clamante adhuc justi Abel sanguine adversum impium Cain, qui increpatus a Domino (Genes. IV, 10), non quievit ad poenitudinem, sed exarsit ad caedem. Cujus vindictam sic Domini judicio volumus reservari, ut improbus praedo et parricida crudelis in seipsum recidat, et nostra non teneat. Neque sanctae Ecclesiae Alexandrinae lamentabilem captivitatem patiamini ulterius prolongari, cui oportet fidei vestrae justitiaeque praesidio suam restitui libertatem, ut per omnes Aegypti urbes dignitas Patrum et jus sacerdotale reparetur. Datum duodecimo kalendas Aprilis Leone et Majoriano Augustis consulibus.
EPISTOLA CLXIII AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Per PATRITIUM diaconem. SYNOPSIS. Quod sua monita Anatolio displicuerant expostulat monetque ut Atticus presbyter propria subscriptione publice recitanda Eutychianum damnet errorem, si catholicus videri velit.
LEO episcopus ANATOLIO episcopo.
Lectis dilectionis tuae litteris, quas per filium nostrum Patritium diaconem direxisti, intellexi tibi studium meae sollicitudinis displicere, qua secundum dominicam charitatem, quam tibi a nobis impendi experimentis plurimis approbasti, de cavendis his qui communis fidei adversarii dicerentur admonui, ne ad negligentiam rectoris referretur, si quisquam in Ecclesia catholica ea praedicare praesumeret quae haereticorum sensibus convenirent. 1343 Quod utrum veraciter fama jactaret, dilectionis tuae inquirendum judicio delegavi. Neque in aliquo honorem tuum laesi, cui discutienda ea quae ad me erant perlata commisi: ut scilicet Atticus presbyter, quem talia audere cognoveram, nisi perfecta se satisfactione purgasset, et non solum voce haereticos, sed etiam propriae manus subscriptione damnasset, a communionis gratia esset alienus. Qui scripta mittendo dubiae fidei et professionis incertae, confirmavit magis quam diluit, quidquid ad nos de eo fama pertulerat; cum si conscientiam suam voluisset probare sinceram, non Eutychen sibi odiosum fuisse, sed quod perfidiam ipsius reprobaret atque damnaret, debuerat confiteri: quia aliud sunt humanae etiam inter catholicos simultates; aliud diabolici, quos fides catholica damnat, errores. Et ideo, frater charissime, in nullo debes de nostra dilectione dubitare, si prophetae exemplum sequaris, et dicas: Nonne qui te oderant, Domine, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam (Ps. CXXXVIII, 21)? Per omnia enim volo te esse certissimum quod sicut meam existimationem illaesam cupio permanere, ita opto te quoque in omnibus irreprehensibilem reperiri. Praedictus autem Atticus, ut ab omni suspicione contraria liber appareat quid in Eutyche anathematizet ac damnet, evidenter ostendat, et in damnationem erroris expressi, remota omni dubitatione, subscribat: ita ut Chalcedonensis synodi definitionem de fide, cui etiam dilectio tua subscribendo consensit, et quam apostolicae sedis firmavit auctoritas, profiteatur se per omnia servaturum, adjecta subscriptione propriae manus, quae in Ecclesia Christiano populo praesente recitetur: ut pro catholica fide neque nos negligentes, neque ipse ultra suspectus 1344 habeatur. Qui si in eadem pravitate perdurans, praeceptis salubribus parere noluerit, sententiam synodi Chalcedonensis, cujus definitionibus resultat, excipiat. Data quinto kalendas Aprilis, Leone et Majoriano Augustis consulibus.
EPISTOLA CLXIV. AD LEONEM AUGUSTUM. SYNOPSIS. I. Legatos mittit vice sua pro Ecclesiae libertate acturos, rogatque ne bene definita ad novum tractatum revocentur. --II. Semper disputationi locum fore, si humano ratiocinio et Rhetorum loquacitate expendi mysteria sinantur. --III. Quam Evangelio et humanae saluti inimicum sit Eutychianorum dogma a synodo proscriptum; cui nulla disputatione derogari debet. --IV. Parricidas Alexandrinos omni indulgentia indignos esse; quibus tamen, si resipiscant, de misericordia non desperandum. --V. Legatos commendat, quos mittit non disceptaturos, sed supplicaturos; quaenam pro pace Ecclesiae sint agenda; correctis poenitentiam non negandam, obduratis sub synodali sententia remanentibus. LEO episcopus LEONI Augusto.
CAP. I. Multis manifestisque documentis probatum mihi esse gaudens, quanto universali Ecclesiae consulatis affectu, praeceptis pietatis vestrae, ubi primum licuit, parere non distuli, dirigens Domitianum et Geminianum fratres et coepiscopos meos, 1345 qui apud vos preces meae sollicitudinis exsequentes, pro quiete vobis doctrinae evangelicae supplicarent, et libertatem fidei, in qua secundum eruditionem Spiritus sancti ipse praecipue emines, obtinerent, repulsis procul hostibus Christi, qui etiams voluissent furorem suum tegere, non laterent, quia alia est Dominici gregis sancta simplicitas, alia sub vestitu ovium simulatio latentium bestiarum; nec possunt jam per hypocrisim irrepere, quos tantae furor manifestavit insaniae. Agnosce igitur, auguste et venerabilis imperator, in quantum totius mundi praesidium divina sis providentia praeparatus, et quid auxilii matri tuae Ecclesiae debeas, quae te filio maxime gloriatur, intellige. Non sinantur contra dexterae omnipotentis triumphos redivivis assurgere motibus exstincta certamina; praesertim cum id damnatis jamdudum haereticorum ausibus omnino non liceat, et hic fructus piis laboribus debeatur, ut omnis Ecclesiae plenitudo in suae unitatis soliditate secura permaneat, nihilque prorsus de bene compositis retractetur: quia post legitimas et divinitus inspiratas constitutiones velle confligere, non pacifici est animi, sed rebellis, dicente Apostolo: Verbis enim contendere, ad nihil est utile, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II, 24).
CAP. II. Nam si humanis persuasionibus semper disceptare sit liberum, numquam deesse poterunt qui veritati audeant resultare, et de mundanae sapientiae loquacitate confidere: cum hanc nocentissimam vanitatem quantum debeat fides et sapientia Christiana vitare ex ipsa Domini nostri Jesu Christi institutione cognoscat; qui omnes nationes ad illuminationem fidei vocaturus, non de philosophis aut de oratoribus, qui praedicando Evangelio famularentur, elegit; 1346 sed de humilibus et piscatoribus, per quos se manifestaret, assumpsit, ne doctrina coelestis, quae erat plena virtutum, auxilio videretur indigere verborum. Unde Apostolus protestatur et dicit: Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ne evacuetur crux Christi: verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt virtus Dei est; scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi inquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I, 17-20)? Argumenta enim rhetorica et institutae ab hominibus versutiae disputandi in eo praecipue gloriantur, si in rebus incertis et opinionum varietate confusis, ad hoc audientium trahant sensum, quod asserendum ingenio atque eloquio suo quisque delegerit; et ita fit ut quod majore facundia defenditur, verius aestimetur. Sed Christi Evangelium hac arte non indiget, in quo doctrina veritatis sua luce manifestata est; nec quaeritur quid auribus placeat, ubi verae fidei sufficit scire quis doceat.
CAP. III. Hos autem qui suis decipiuntur inventis, nihil magis ab evangelica luce dissociat, quam quod incarnationis Dominicae veritatem non putant ad humanam, id est nostram, pertinere naturam: tamquam indignum fuerit gloria Dei, ut majestas Verbi impassibilis veritatem mortalis carnis assumpserit; cum aliter salus hominum reparari non posset, nisi qui est in forma Dei, formam suscipere dignaretur et servi. Unde cum sancta synodus Chalcedonensis, quae ab universis Romani orbis provinciis cum totius mundi est celebrata consensu, et a sacratissimi concilii 1347 Nicaeni est indivisa decretis, omnem Eutychiani dogmatis impietatem a corpore catholicae communionis absciderit, quomodo erit cuiquam lapsorum ad ecclesiasticam pacem recursus, nisi perfecta fuerit satisfactione purgatus? Nam quae istis tribui potest licentia disserendi, qui justo sanctoque judicio meruere damnari? ut verissime illam sententiam beati apostoli Joannis exciperent, qua inter ipsa nascentis Ecclesiae exordia inimicos crucis Christi perculit dicens: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse ex Deo est, et omnis spiritus qui solvit Jesum ex Deo non est, sed hic est Antichristi (I Joan. IV, 2). Qua sancti Spiritus praecurrente doctrina, pie nobis et constanter utendum est, ne, dum talium disceptatio admittitur, his quae divinitus definita sunt auctoritas derogetur, cum per omnes regni vestri partes, et in universis finibus terrae ea quae apud Chalcedonam firmata est fides, fundatissima pace servetur; nec Christiano sit dignus nomine qui se a consortio notrae unitatis abrumpit. De quo Apostolus dicit: Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia hujusmodi perversus est, et proprio judicio sit damnatus (Tit. III, 10).
CAP. IV. Quod ergo in sanctae Ecclesiae pervasione et in praesulis ipsius crudelissima caede impius parricida commisit, non potest humanis remissionibus expiari, nisi ille exoretur qui talia et solus potest digne plectere, et solus ineffabili misericordia relaxare. Nos vero non ultionum sumus cupidi, sed ministris diaboli non possumus ulla ex parte sociari. Quos si a perversis discedere, ab errore resipiscere, et ab armis discordiae ad poenitentiae cognoscamus lamenta converti, possumus etiam nos pro illis, ne in aeternum pereant, supplicare: ut pietatis Domini utamur exemplo, qui pro persecutoribus suis ligno crucis affixus orabat, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 24). Quod ut fructuose pro inimicis suis charitas faciat Christiana, relinquant impii semper religiosam semperque 1348 devotam Ecclesiam Dei lacessere; neque simplicis populi animas haeretica audeant conturbare fallacia: ut ubi omnibus retro temporibus sincerissima fides floruit, nunc quoque evangelica et apostolica possit vigere doctrina. Quia et nos divinam misericordiam, in quantum valemus, imitantes, nullum justitia plecti, sed omnes cupimus misericordia liberari.
CAP. V. Utatur, obsecro, clementia tua praedictorum fratrum meorum suggestionibus; quos, sicut jamdudum in praemissa epistola sum locutus, non disceptaturos cum damnatis, sed supplicaturos vobis pro catholicae tantum fidei stabilitate direxi. Et praecipue illud pietas vestra pro fide sua et divinae majestatis contemplatione concedat, ut haereticorum contentionibus prorsus amotis misericordem curam his qui infeliciter prolapsi sunt dignetur impendere, et libertate Alexandrinae Ecclesiae in statum pristinum revocata, antistes illic Chalcedonensis synodi statuta custodiens, et concordans evangelicis disciplinis, qui conturbatam plebem pacificare valeat, ordinetur. Hi etiam episcopi vel clerici, quos de ecclesiis suis depulit impius parricida, pietatis tuae praeceptione revocentur; caeteris quoque, quos similis malignitas habitationibus propriis fecit extorres, in statum pristinum restitutis, quatenus plene atque perfecte de gratia Dei et fidei vestrae merito sine ullo jam concertationum strepitu gaudeamus. Nam si quis ita Christianae spei ac propriae salutis oblitus est, ut ad convulsionem sacratissimi concilii Nicaeni, sanctae Chalcedonensis synodi evangelicum apostolicumque decretum violare aliqua disputatione praesumat, hunc cum omnibus haereticis, qui de incarnatione Domini nostri Jesu Christi impia et detestanda senserunt, simili anathemate parique exsecratione damnamus: ut et legitima satisfactione correctis poenitentiae remedium non negetur, et in resultantes sententia synodalis, quae veritatis est plena, permaneat. Data decimo sexto kalendas Septembris, Leone et Majoriano Augustis consulibus.
ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1. Inter omnes Leonis epistolas duae prae caeteris et apud Latinos et apud Graecos maxime celebres inveniuntur, epistola 28, ad Flavianum, et sequens ad Leonem Augustum: quippe quae plenius catholicum dogma adversus Eutychianam haeresim explicant atque propugnant. Hinc cum S. Leonis epistolae pro fide editae laudantur, harum praesertim duarum expressa fit mentio: et cum epistola 28. ad Flavianum, vocaretur tomus primus, tum vero haec, ad Leonem Augustum, secundus tomus appellatur a Martino I in concilio Lateranensi his verbis: Beati Leonis Romani pontificis de secundo volumine ad Leonem imperatorem directo. Hinc in professionibus fidei nonnumquam utriusque epistolae doctrina aeque ac doctrina conciliorum recepta declaratur; et Simplicius papa epist. 5, ad Acacium, de hac scripsit: Nota namque et omnibus illic potestatibus celebrata, quae S. memoriae praedecessor meus Leo ad consultationem Augustae recordationis Leonis scripserit, et quam veneranter accepta sint, recognoscunt. Hinc in Lectionariis antiquis haec quoque epistola inserta legitur, uti videre est in cod. Vallicellano XXVI, eademque descripta invenitur in mss. collectionis 2 Sermonum S. Leonis, quae ex Lectionariis originem ducit. Confer mss. Basilicae Vat. 210 et Barber. 88. Graeca etiam ejusdem interpretatio exhibetur in aliquot Graecis codicibus, eamque nos proferemus ex Miscellaneis Gerardi Vossii praepositi Tungrensis, qui codice Graeco olim card. Sirleti, postea vero card. Columnae usus fuit. Quasdam vero emendationes secundis curis sumpsimus ex codice Graeco Vat. 1341, quem P. Cacciarius in novissima Romana editione adhibuit. Neque moveat, si non reperitur in collectione Chalcedonensi; quippe haec collectio, ut in praefatione ostendimus, vivente Valentiniano, id est antequam haec epistola scriberetur, concinnata fuit. Hac epistola cum praeclaro encomio usus est S. Ephraemius Antiochenus apud Photium cod. 228. 2 Ut tempus constituatur, quod a nonnullis vocatur in dubium, epistolae scribendae occasio commemoranda est. Leo Augustus an. 457, ad retundendam Eutychianorum audaciam, qui, adversus Chalcedonensem definitionem turbas et dubitationes excitantes, totam Aegyptum commoverant, novumque examen ac novum judicium petebant, encyclicis litteris ad omnes metropolitanos ac praesertim ad S. Leonem directis postulavit inter caetera, ut quisque coacta suae cujusque provinciae synodo, quid de Chalcedonensi concilio sentirent, epistolis exponerent. S. Pontifex statim, id est kal. Decembris ejusdem anni rescripsit epistola 156, et simul pleniores litteras c. 6 promisit his verbis: Ac ne hujus epistolae pagina in nimiam longitudinem tenderetur, aliis litteris, quae assertioni catholicae fidei congruunt, comprehendi, ut licet ea, quae a sede apostolica sunt praedicata sufficerent, insidias tamen haereticorum etiam haec quae sunt adjecta reserarent. Huic promissioni satisfecisse epistola sequenti ex initio ejusdem manifestum est. Tillemontius not. 70 in Leonem in eam sententiam inclinat, hanc epistolam datam fuisse vel iisdem kal. Decembris an. 457, quibus data fuit epistola 156, vel paulo post: inverisimile enim ipsi videtur, pontificem in octo menses et amplius distulisse litteras, quas in recitato testimonio jam paratas indicavit. Hinc chronicam notationem huic epistolae subjectam rejiciendam putat: idque ex eo confirmat, quod ea notatio chronica in plerisque mss. desideretur. Cum porro ad hanc epistolam referenda existimet, quae Leo scripsit epist. 157, ad Anatolium, c. 1: Ego sane, quantum potui, piissimum principem precatus sum, ut . . . . . haereticorum assertiones in magna vergere ignorantiae caecitate cognosceret; hanc, una cum epistola 156, kal. Decembris traditam fuisse probabilius affirmat. At nec una cum epistola 156, nec paulo post hanc epistolam datam fuisse palam faciunt verba: Promisisse me MEMINI; quae promissum jamdiu ante factum manifestant. Verbum autem praeteriti temporis comprehendi, quod in testimonio epist. 156 has litteras jam paratas et scriptas indicare videtur, nihil moveat, quominus hoc promissum tamdiu dilatum credatur. Leoni enim familiare fuisse praeteritum tempus usurpare de re, uti credebatur, mox futura, licet postea in longius tempus differretur, aliis exemplis alibi demonstravimus. Illa etiam verba hujus epistolae cap. 1, fideli occasione persolvo, aliquam occasionem innuunt, quae post promissionem factam kal. Decembris occurrit. Porro prima post eas kalendas occasio incidit in diem 21 Martii anni 458, cum per Philoxenum agentem in rebus misit epistolas 160, 161 et 162. Poterat his hanc quoque epistolam annectere. Cum vero per eumdem Philoxenum imperator petiisset, ut S. Leo aliquos de suis fratribus optime instructos dirigeret, quos quidem dirigendos pollicetur ep. 162, c. 3, in hoc tempus harum litterarum transmissionem differendam censuit: et Domitianus ac Geminianus legati, sunt ea fidelis occasio cujus initio epistolae meminit. Cum vero hi legati discesserint cum praecedentibus litteris signatis die XVI kal. Septembris; hanc eamdem diem ex Leonis more huic quoque epistolae jure affixam agnoscimus. Hinc ex duobus diebus XIII vel XVI kal. Septembris, quorum alterum habent duo codices Trecopith. et Oxon. Quesnelli ac editiones Josiae Simleri, Surii, etc., alterum vero codex Theodoricianus ejusdem Quesnelli et noster praestantissimus Ratisponensis; hunc postremum cum antecedentibus litteris concinnentem praetulimus: facile autem fuit librariorum lapsu notam VI, disjunctis lateribus convertere in III, et scribere XIII pro XVI kal. Septemb. Neque moveat plerosque codices et collectiones omni chronica notatione carere: aliae enim insignes epistolae in omnibus mss. notam chronicam desiderant; quam si in aliquo codice inveniremus, non idcirco expungendam quispiam crederet, nisi forte historiae repugnaret. In praesenti autem epistola praeter fidem aliquot codicum diversae originis, inter quos praesertim Ratisponensis maximam fidem facit, non solum nihil repugnat, sed omnia potius ex antea dictis concordant.
3. De testimoniis huic epistolae subjectis aliquid hic tandem praemonendum est. S. Leo haec post pseudosynodum Ephesinam primum collegerat, ac in Orientem per legatos miserat, ut doctrinam suae epistolae 28, ad Flavianum, Latinorum ac Graecorum Patrum doctrinae cohaerentem ostenderet. Quae autem tunc misit testimonia, licet a Leone scripta fuerint Latine, Graeca tamen eorum versio tantum superest, quae in editionibus Conciliorum subjecta legitur epistolae ad Flavianum Chalcedonensis concilii act. 2, de quo plura diximus in fine admonitionis ad epist. 28. Eadem vero testimonia rursus huic epistolae subjecit, eaque Latine scripta inveniuntur tum in editis, tum in codicibus Leonis post eamdem epistolam ad Leonem Augustum; ac praeterea haec separatim inveniuntur inserta in antiquissimis collectionibus 3 et 5, nec non in ms. Capituli Veronensis 58. In his autem testimoniis aliquot sunt quae in editionibus Conciliorum nequaquam leguntur actione 2. Id autem ex eo proficisci credimus, quod S. pontifex ad Leonem Augustum scripturus, majori diligentia usus, nova testimonia quaesivit et adjecit. Porro animadvertendum maxime est, ex Latinis Patribus tres tantum allegari, Hilarium, Ambrosium, et Augustinum; eorumque testimonia ex ipsis Latinis fontibus sumpta fuisse. Plura sunt testimonia Patrum Graecorum, eaque ex illis versionibus derivata fuerunt, quae Leonis aetate prodierant. Sic testimonium Athanasii manifeste est ex ea interpretatione epistolae ad Epictetum, qua eadem epistola integra profertur in collectione 5, cap. 52, et in mss. collect. 12. Testimonia Theophili ex duabus epistolis paschalibus versionem Hieronymi palam exhibent: testimonium Cyrilli ex epistola ad Nestorium iisdem verbis describitur in laudata collect. 5, cap. 56, et inter Leonis epistolas in collect. 12. EPISTOLA CLXV. AD LEONEM AUGUSTUM. SYNOPSIS. I. Promissa prius scripta adversus Eutychianum dogma se mittere indicat. --II. Nestorii et Eutychetis dogmata exponuntur, quorum hic Apollinarem, Valentinum et Manichaeum aemulatus est. --III. Nicaeno Symbolo omnia haec haeresum monstra confodi. --IV. Reconciliationem hominum ex incarnatione pendere, sine qua nec mediatoris nec redemptoris offiium Christus implet. --V. Solo Christi sacrificio vel reconciliatum Deo fuisse mundum, vel justificatos peccatores. --VI. Utriusque in Christo naturae proprietates ex diversis ejus actionibus manifestari. --VII. Veritatem carnis in Christo ex veritate mortis, sepulturae et resurrectionis comprobari. --VIII. Christi exaltationem nisi in vera hominis natura perfici non potuisse. -- IX. Sub specie Deitatis honorandae magna eam injuria affici, cum sub mendacio phantasmatis latuisse asseritur. --X. Ex SS. Patrum traditione catholicam fidem inconcusse firmari, quam tueri imperatore in primis dignum. --XI. Testimonia SS. Patrum tam Graecorum quam Latinorum pro asserenda veritate carnis in Christo. 1353 LEO episcopus LEONI Augusto. CAP. I. Promisisse me memini, venerabilis imperator, in causa fidei, de qua clementiam tuam novi pie esse sollicitam, pleniorem humilitatis meae dirigendum esse sermonem: quem nunc, auxiliante Domino, fideli occasione persolvo, ut sancto pietatis tuae studio utilis, quantum arbitror, deesse non possit instructio. Quamvis enim sciam clementiam tuam humanis institutionibus non egere, et sincerissimam de abundantia Spiritus sancti hausisse doctrinam, officii tamen mei est et patefacere quod intelligis, et praedicare quod credis: ut ignis ille, quem Dominus veniens misit in terram (Luc. XII, 49), motu crebrae meditationis 1355 agitatus, sic concalescat ut ferveat, et sic inflammetur ut luceat. Magnas enim caligines Eutychiana haeresis Orientis partibus inferre molita est, et ab illa luce quae, sicut Evangelium loquitur, lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5), imperitorum oculos tentavit avertere. Cumque ipsa in suam reciderit caecitatem, nunc in discipulis recrudescit, quod in auctore defecit.
CAP. II. Non longo namque temporis intervallo catholica fides, quae est singularis et vera, cuique nihil addi, nihil minui potest, a duobus est hostibus appetita: quorum prior Nestorius, Eutyches secundus emersit, qui Ecclesiae Dei duas haereses sibimet contrarias inferre voluerunt: ut uterque a praedicatoribus veritatis merito damnaretur, quia insanum nimis et sacrilegum fuit quod varia falsitate ambo senserunt.
Anathematizetur ergo Nestorius, qui beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo credidit genitricem, ut aliam personam carnis faceret, aliam Deitatis; nec unum Christum in 1357 Verbo Dei et carne sentiret, sed separatim atque sejunctim alterum Filium Dei, alterum hominis praedicaret; cum manente illa incommutabili Verbi essentia, quae ei cum Patre et cum Spiritu sancto intemporalis atque coaeterna est, ita intra virginea viscera Verbum caro sit factum, ut per ineffabile sacramentum uno conceptu, unoque partu, secundum veritatem utriusque naturae eadem virgo et ancilla Domini esset et mater. Quod etiam Elizabeth, sicut Lucas evangelista declarat, intellexit et dixit: Unde hoc mihi, ut veniat ad me Mater Domini mei (Luc. I, 43)? Eutyches quoque eodem percellatur anathemate, qui per impios veterum haereticorum volutatus errores, tertium Apollinaris dogma delegit: ut negata humanae carnis atque animae veritate totum Dominum nostrum Jesum Christum unius assereret esse naturae, tamquam Verbi Deitas ipsa se in carnem animamque converterit; et concipi ac nasci, nutriri et crescere, crucifigi ac mori, sepeliri ac resurgere, et ascendere in coelum, et in Patris dextera, unde ad judicandos vivos et mortuos veniet, consedere, divinae tantum essentiae fuerit, quae nihil horum in se sine carnis recipit veritate: quoniam natura Unigeniti natura est Patris, natura est Spiritus sancti, simulque impassibilis, simul est incommutabilis, 1359 sempiternae Trinitatis indivisa unitas, et consubstantialis aequalitas. Unde si ab Apollinaris perversitate Eutychianus quisque desciscit, ne convincatur Deitatem passibilem sentire atque mortalem, et tamen Verbi incarnati, id est Verbi et carnis unam audet pronuntiare naturam, manifeste in Valentini et Manichaei transit insaniam, et mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum simulatorie omnia credit egisse, nec humanum in ipso corpus, sed phantasticam corporis speciem oculis apparuisse cernentium.
CAP. III. Quae impietatis mendacia quoniam olim fides catholica detestatur, et talium assertionum sacrilegia concordibus per totum mundum beatorum Patrum dudum sunt damnata sententiis, non dubium est eam nos fidem praedicare atque defendere, quam sancta synodus Nicaena confirmavit, dicens:
Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, natum 1361 de Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiae cum Patre (quod Graeci dicunt ὁμοούσιον) per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo, sive quae in terra. Qui propter nos et nostram salutem descendit, incarnatus est, et homo factus, passus est, et resurrexit tertia die. Ascendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum.
In qua professione hoc evidentissime continetur quod etiam nos de Domini incarnatione confitemur et credimus, qui ad salutem humani generis reformandam, veram carnem nostrae fragilitatis non de coelo secum detulit, sed in utero Virginis matris assumpsit.
CAP. IV. Quicumque ergo illi sunt ita obcaecati, et a lumine veritatis alieni, ut Verbo Dei a tempore incarnationis, humanae carnis denegent veritatem, ostendant in quo sibi Christianum nomen usurpent, et cum Evangelio veritatis qua ratione concordent, si beatae Virginis partu aut caro sine Deitate, aut Deitas est orta sine carne. Sicut enim negari non potest, evangelista dicente, quod Verbum caro 1363 factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); ita negari non potest, beato Paulo apostolo praedicante, quod Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Quae autem reconciliatio esse posset, qua humano generi repropitiaretur Deus, nisi omnium causam mediator Dei hominumque susciperet? Qua vero ratione veritatem mediatoris impleret, nisi qui in forma Dei aequalis est Patri, in forma servi particeps esset et nostri: ut mortis vinculum, unius praevaricatione contractum, unius morte, qui solus morti nihil debuit, solveretur. Effusio enim pro injustis sanguinis Christi tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent: quoniam, sicut Apostolus ait, Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V, 20). Et cum sub peccati praejudicio nati potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius factum est donum libertatis, quam debitum servitutis.
CAP. V. Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt qui in Salvatore nostro negant humani corporis veritatem? Dicant quo sacrificio reconciliati; dicant quo sanguine sint redempti? Quis est, ut ait Apostolus, qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2)? Aut quod umquam sacrificium 1365 sacratius fuit, quam quod verus et aeternus Pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit? Quamvis enim multorum sanctorum in conspectu Domini pretiosa mors fuerit (Ps. CXV, 14), nullius tamen insontis occisio redemptio fuit mundi. Acceperunt justi, non dederunt coronas, et de fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit: cum inter filios hominum unus solus Dominus noster Jesus Christus, qui vere erat Agnus immaculatus, exstiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam suscitati. De quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Fides etenim vera justificans impios, et creans justos, ad humanitatis suae tracta participem, in illo acquirit salutem, in quo solo homo se invenit innocentem: liberum habens per gratiam Dei de ejus potentia gloriari, qui contra hostem humani generis in carnis nostrae humilitate congressus, his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit.
CAP. VI. Licet ergo in uno Domino Jesu Christo, vero Dei atque hominis filio, Verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et 1367 sincerae fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo Deitatis: quid sit quod caro sine Verbo non agit, et quid sit quod Verbum sine carne non efficit. Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo nec pareret, et sine veritate carnis obvoluta pannis infantia non jaceret. Sine Verbi potentia non adorarent magi puerum, stella indice declaratum; et sine veritate carnis non juberetur in Aegyptum transferri puer, et ab Herodis persecutione subduci. Sine Verbi potentia non diceret vox Patris missa de coelo: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17), et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Sine Verbi potentia non fieret redintegratio debilium et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato. Postremo sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem se esse majorem (Joan. XIV, 28): cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum confessionem beati apostoli Petri, unum Christum Dei vivi Filium (Matth. XVI, 16), et hominem credit, et Verbum. Quamvis itaque ab illo initio, quo in utero Virginis Verbum caro 1369 factum est (Joan. I, 14), nihil umquam inter utramque formam divisionis exstiterit, et per omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones; ea ipsa tamen quae inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus, sed quid cujus formae sit ex operum qualitate sentimus.
CAP. VII. Dicant ergo isti hypocritae, qui caecis mentibus lumen nolunt recipere veritatis, in qua forma crucis ligno Dominus majestatis Christus affixus sit, quid jacuerit in sepulcro, et revoluto monumenti lapide, quae tertio die caro resurrexerit, et in quo post resurrectionem suam non credentes quosdam discipulos arguebat, et haesitationem cunctantium confutabat, cum diceret: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. c. ult., 39): et apostolo Thomae: Infer manum tuam in latus meum, et vide manus meas et pedes, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27)? Qua utique manifestatione corporis sui jam haereticorum mendacia destruebat: ut universa Ecclesia, Christi imbuenda doctrinis, hoc sibi non dubitaret credendum, quod apostoli susceperant praedicandum. At si in tanta luce veritatis tenebras 1371 suas haeretica obduratio non relinquit, ostendant, unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, ad quam nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum, non potest perveniri. Sicut enim ait beatus Petrus apostolus, Non est aliud nomen datum hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12); nec est redempito captivitatis humanae, nisi in sanguine ejus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus (I Tim. II, 6), et qui, sicut praedicat beatus apostolus Paulus, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens, usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 6-11).
CAP. VIII. Cum ergo unus sit Dominus Jesus Christus, et verae Deitatis veraeque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, exaltationem tamen, qua illum, sicut doctor gentium dicit, exaltavit Deus, et donavit illi nomen quod super omne nomen excellit, ad eam intelligimus pertinere formam, quae ditanda erat tantae glorificationis augmento. In forma quippe Dei aequalis erat Filius Patri, et inter genitorem atque unigenitum nulla in essentia erat discretio, nulla in majestate diversitas, nec per incarnationis mysterium aliquid decesserat Verbo, quod ei 1373 Patris munere redderetur. Forma autem servi, per quam impassibilis Deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, quae in gloriam divinae potestatis evecta, est in tantam unitatem ab ipso conceptu Virginis Deitate et humanitate conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana. Propter quod sicut Dominus majestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate aequalis est Deo, dicitur exaltatus: quia inseparabiliter, manente unitate personae, unus atque idem est et totus hominis filius propter carnem, et totus Dei Filius propter unam cum Patre Deitatem. Quidquid ergo in tempore accepit Christus, secundum hominem accepit, cui quae non habuit conferrentur. Nam secundum potentiam Deitatis indifferenter omnia quae habet Pater, etiam Filius habet, et quae in forma servi a Patre accepit, eadem in forma Dei etiam ipse donavit. Secundum formam enim Dei, ipse et Pater unum sunt (Joan. X, 30); secundum formam autem servi, Non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum (Joan. V, 30). Secundum formam Dei, Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Ibid., 26); secundum formam servi, Tristis est anima ejus usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Et idem ipse est, sicut Apostolus praedicat, et dives, et pauper. Dives, quia evangelista 1375 dicente: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Pauper vero, quia propter nos Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). Quae autem est ejus exinanitio, quaeve paupertas, nisi formae servilis acceptio? per quam Verbi majestate velata, dispensatio humanae redemptionis impleta est.
CAP. IX. Nam quia captivitatis nostrae resolvi originalia vincula non poterant, nisi existeret homo nostri generis nostraeque naturae, quem peccati praejudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo chirographum lethale dilueret, sicut ab initio erat divinitus praeordinatum, ita est in plenitudine praefiniti temporis factum: ut multis modis significata promissio in diu exspectatum veniret effectum, nec posset esse ambiguum quod continuis testificationibus semper fuerat nuntiatum. In magno autem sacrilegio se versari haereticorum manifestat inpietas, cum sub specie Dietatis honorandae, humanae carnis in Christo denegant veritatem; et religiose existimant credi, si dicatur in Salvatore nostro verum non esse quod salvat, cum ita secundum promissionem omnia saecula percurrentem, mundus sit Deo reconciliatus in Christo, ut nisi Verbum dignaretur caro fieri, nulla posset caro salvari. Omne enim sacramentum fidei Christianae magno 1377 (ut haeretici volunt) decoloratur obscuro, si lux veritatis sub mendacio putatur latuisse phantasmatis. Non ergo quisquam sibi erubescendum existimet Christianus de nostri in Christo corporis veritate: quia omnes apostoli apostolorumque discipuli, et praeclari Ecclesiarum quique doctores, qui ad martyrii coronam vel ad confessionis meruerunt gloriam pervenire, in hujus fidei lumine splenduerunt, consonis ubique sententiis intonantes, quod in Domino Jesu Christo Deitatis et carnis una sit confitenda persona. Qua autem rationis similitudine, qua divinorum voluminum portione, haeretica impietas se existimat adjuvari, quae veritatem negat corporis Christi, cum hanc non lex testificari, non prophetia praecinere, non Evangelia docere, non ipse destiterit Christus ostendere? Quaerant per omnem seriem Scripturarum, quo tenebras suas fugiant, non quo verum lumen obscurent, et per omnia saecula ita veritatem invenient coruscantem, ut magnum hoc et mirabile sacramentum ab initio videant creditum, quod est in fine completum. De quo cum sanctarum litterarum nulla pars sileat, sufficit quaedam 1379 consona veritatis signa posuisse, quibus diligentia fidei in splendidissimam latitudinem dirigatur, et sincera intelligentiae luce perspiciat, quod in Filio Dei, qui se incessabiliter filium hominis et hominem profitetur, non sit Christianis erubescendum, sed constantissime gloriandum.
CAP. X. Ut autem pietas tua cum venerabilium Patrum praedicationibus nos concordare cognoscat, aliquantas eorum sententias huic credidi subjiciendas esse sermoni. Quibus si dignaveris recensitis, non aliud nos praedicare reperies, quam quod sancti Patres nostri toto orbe docuerunt; nec quemquam ab illis, nisi solos impios haereticos, discrepare. His igitur, gloriosissime et venerabilis imperator, quanta potui brevitate perstrictis, cum inspirata tibi divinitus fide etiam nostram praedicationem unitam esse cognosces, nec in aliquo nos ab evangelica apostolicaque doctrina, vel a catholicae professionis symbolo discrepare, quoniam, sicut docet beatus apostolus Paulus, Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 16). Quid igitur tuae utilius est saluti? quid tuae congruentius 1381 potestati? quam ut paci Ecclesiarum Domini tua constitutione prospicias, et in omnibus tibi subditis Dei dona defendas, neque ulla ratione patiaris per invidiam diaboli ministros ipsius in cujusquam saevire perniciem: ut qui in hoc saeculo temporali emines regno, in aeternum merearis regnare cum Christo. Data decimo sexto kalendas Septembris, Leone et Majoriano Augustis coss.
1354 Ἐπιστολὴ Λέοντος ἐπισκόπου Ῥώμης πρὸς τὸν βασιλέα Λέοντα. Τῷ ὑπερενδόξῳ, καὶ γαληνοτάτῳ υἱῷ Λέοντι Αὐγούστῳ, Λέων ἐπίσκοπος.
Ὑποσχόμενον ἐμαυτὸν διαμέμνημαι, εὐαγέστατε βασιλεῦ, ἐπὶ τοῦ πράγματος τοῦ τῆς πίστεως, ἧς οἶδα τὴν σὴν ἡμερότητα πλείστην εὐσεβῶς ποιεῖσθαι τὴν μέριμναν, ὡς πληρεστάτην τῆς βραχύτητος τῆς ἐμῆς ἀποστελῶ σοι διάλεξιν· ἣν ἐπὶ τοῦ παρόντος συνεργίᾳ τοῦ Κυρίου τῆς προφάσεως παρεχούσης μοι τὸ εὔπιστον ἀποδίδωμι. Ὥστε τὴν ἐπωφελῆ, καθόσον ἡγοῦμαι μηδαμῶς ἐλλεῖψαι δυνηθῆναι, τῇ εὐαγεστάτῃ σπουδῇ τῆς ὑμῶν εὐσεβείας εἰσήγησιν. Εἰ καὶ τὰ μάλιστα γὰρ ἐγνώκαμεν ἀνθρωπίνης διδασκαλίας τὴν ὑμῶν ἡμερότητα μὴ προσδεῖσθαι, καὶ τὴν καθαροτάτην 1356 ἐκ τῆς τοῦ ἁγίου πνεύματος ἀφθονίας μάθησιν ἠντληκέναι. Τῶν ἐμοὶ πρεπόντων ὅμως ἐστὶ, καὶ φανεροῦν ἃ νοεῖται, καί κηρύττειν ἅπερ πιστεύεται· ὅπως ἂν ἐκεῖνο τὸ πῦρ, ὅπερ ὡ Κύριος ἐλθὼν ἔβαλεν εἰς τὴν γῆν, ταῖς συχναῖς τῆς μελέτης κινήσεσιν ἐλαυνόμενον, θερμαίνεται μὲν οὕτως ὥστε καὶ ζεῖν, ἐξαιρεῖται δὲ πρὸς φλόγα ὥστε καὶ διαλάμπειν.
Μεγίστην γὰρ ἀχλὺν, ἡ αἵρεσις Εὐτυχοῦς, τοῖς κατὰ τὴν ἀνατολὴν μέρεσιν ἐπιφέρειν ἐμηχανήσατο· καὶ ἀπ' ἐκείνου τοῦ φωτὸς, ὅπερ (ὥς φησι τὸ εὐαγγέλιον) ἐν τῇ σκοτείᾳ φαίνει, καὶ ἡ σκοτεία αὐτὸ οὐ κατέλαβεν, ἀποστρέψαι τοὺς ὀφθαλμοὺς τῶν ἀμαθῶν ἐπειράθη. Αὐτῆς τε πρὸς τὴν οἰκείαν τύφλωσιν ἐκπεσούσης διὰ τῶν μαθητῶν, ὠμότερον ἀνεπέφηνεν τοῦθ' ὅπερ ἠτόνησεν ἐπὶ τοῦ διδασκάλου. Οὐκ ἐν μακρῷ γὰρ διαστήματι χρόνου ἡ καθολικὴ πίστις, ἤ τις καὶ μονογενής ἐστι καὶ ἀληθὴς, καὶ ᾗ τινι οὔτε προστίθεσθαι, οὔτε μὴν ἀπομειοῦσθαι τινα δύναται, τὴν παρὰ τῶν δύο δέδεκται πολεμίων ὁρμὴν· ὧν ὁ μὲν πρῶτος Νεστόριος, ὁ δὲ δεύτερος Εὐτυχὴς ἀνέκυψεν; οἵτινες τὰς ἀμφοτέρας αἱρέσεις τὰς ἑαυταῖς ἐναντίας τῇ Θεοῦ ἐκκλησίᾳ ἐπεισενεγκεῖν ἤβουλήθησαν· ὡς ἑκάτερον ὑπὸ τῶν τὴν ἀλήθειαν κηρυττόντων κατακριθῆναι δικαίως, ἐπειδὴ σφόδρα ἦν μανιῶδες, καὶ δυσσεβὲς, ὅπερ ἐκ τοῦ ποικίλου ψεύδους φρονοῦντες ὑπῆρχον ἀμφότεροι.
Ἀναθεματιζέσθω τοίνυν Νεστόριος, ὁ τὴν μακαρίαν Παρθένον Μαρίαμ, οὐχὶ τοῦ Θεοῦ, ἀνθρώπου δὲ μόνον πιστεὺων εἶναι μητέρα, ἵνα τῆς μὲν σαρκὸς ἄλλο, τῆς δὲ Θεότητος ἄλλο πρόσωπον ἀπεργάσηται· καὶ μὴ τὸν ἔνα Χριστὸν, 1358 ἐν τε τῷ λόγῳ τῷ τοῦ Θεοῦ νοήσῃ, καὶ ἐν τῷ σώματι, ἀλλὰ κεχωρισμένως, καὶ διεζευγμένως, ἕτερον μὲν τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ, ἕτερον δὲ τὸν ἐξ ἀνθρώπου κηρύττῃ· ὁπότε μενούσης ἐκείνης τῆς τοῦ ἀμετατρέπτου λόγου οὐσίας, τῆς οὔσης ἀχρόνου τε καὶ ἀϊδίου μετὰ τοῦ πατρὸς αὐτῷ, καὶ τοῦ ἁγίου πνεύματος, οὕτως ἐντὸς τῶν τῆς παρθένου σπλάγχνων ὁ λόγος σὰρξ ἐγένετο, ὥστε κατὰ τὸ ἄφραστον μυστήριον μιᾷ συλλήψει, καὶ ἑνὶ τοκετῷ, κατὰ τὴν ἑκατέρας φύσεως ἀλήθειαν, τὴν αὐτὴν παρθένον καὶ δούλην εἶναι τοῦ Κυρίου καὶ μητέρα. Ὅπερ καὶ ἡ Ελισάβεθ (ὡς ὁ εὐαγγελιστὴς διεσάφησε Λουκᾶς) νενόηκέ τε καὶ εἴρηκεν, Πόθεν μοι τοῦτο, ἵνα ἔλθῃ ἡ μήτηρ τοῦ Κυρίου μου πρὸς μέ; τῷ αὐτῷ δὲ βαλλέσθω καὶ Εὐτυχὲς ἀναθέματι, ὃς ταῖς ἀσεβέσι τῶν παλαιοτέρων αἱρετικῶν ἐγκυλιόμενος πλάναις, τοῦ Ἀπολιναρίου τρίτον ἐπελέξατο δόγμα· ὥστε τῆς ἀνθρωπίνης ἀπαρνηθείσης σαρκὸς, καὶ τῆς κατὰ τὴν ψυχὴν ἀληθείας, τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν τὸν Χριστὸν μιᾶς φύσεως, ὅλον διαβεβαιοῦσθαι τυγχάνειν. Ὡσανεὶ τῆς τοῦ λόγου θεότητος, αὐτῆς ἑαυτὴν μεταστρεψάσης εἰς σάρκα τε καὶ ψυχὴν, καὶ τοῦ συλληφθῆναί τε, καὶ γεννηθῆναι, τραφῆναί τε καὶ αὐξηθῆναι, σταυρωθῆναί τη καὶ ἀποθανεῖν, καὶ ταφῆναι, καὶ ἀναστῆναι καὶ ἀνελθεῖν εἰς τὸν οὐρανὸν, καὶ καθεστηκέναι ἐν δεξιᾷ τοῦ πατρὸς, ὅθεν ἐλεύσεται πρὸς τὸ κρῖναι ζῶντας καὶ νεκρούς. Τῆς θείας ὑπάρχοντος μόνον οὐσίας, ἥτις τούτων οὐδὲν εἰς ἑαυτὴν ἀναδέχεται δίχα τῆς ἀληθείας τοῦ σώματος. Ἐπειδήπερ ἡ φύσις ἡ τοῦ μονογενοῦς, φύσις ἐστὶ τοῦ Πατρὸς, φύσις ἐστὶ καὶ τοῦ Πνεύματος τοῦ ἁγίου. Ὁμοῦ τέ ἐστιν ἀπαθὴς, καὶ ὁμοῦ καθέστηκεν ἀναλλοίωτος, 1360 ἡ τῆς αἰωνίου τριάδος ἀδιαίρετος ἑνότης, καὶ συνυπάρχουσα κατ' οὐσίαν ἰσότης· ὅθεν εἴ τις Εὐτυχιανιστὴς ἀποφοιτῶν τῆς Ἀπολιναρίου διαστροφῆς, ἵνα δὴ μὴ φωραθῇ φρονῶν Θεότητα παθητὴν καὶ θνητὴν, ὅμως τοῦ Λόγου τοῦ σαρκωθέντος, τοῦτ' ἐστὶ, τοῦ τε λόγου καὶ τῆς σαρκὸς, τολμᾷ μίαν ἀποφαίνεσθαι φύσιν, προφανῶς εἰς τὴν Βαλεντίνου, καὶ Μανιχαίου μεταβαίνει μανίαν, καὶ τὸν μεσίτην Θεοῦ καὶ ἀνθρώπων, ἄνθρωπον Χριστὸν Ἰησοῦν, προσποιητῶς ἅπαντα πεπραχέναι πιστεύει, καὶ οὐ σῶμα ἀνθρώπινον ἑν αὐτῷ, ἀλλὰ φαντασιῶδες σῶματος εἶδος τοῖς τῶν τεθεαμένων ὀφθαλμοῖς ὁραθῆναι· ὅπερ τῆς ἀσεβείας ψεῦδος, ἐπειδήπερ ἡ καθολικὴ πίστις πάλαι βδελύττεται, καὶ τὰ τῶν τοιούτων διατάξεων δυσσεβήματα ταῖς ὁμοφώνοις ἐν ὀλῳ τῷ κόσμῳ τῶν μακαριωτάτων πατέρων, ἤδη πρώην καταδεδίκασται ψήφοις· οὐκ ἔστιν ἀμφίβολον ταύτην ἡμᾶς ἐκδικεῖν, καὶ κηρύττειν τὴν πίστιν, ἣν ἡ ἁγία κατὰ Νικαίαν σύνοδος ἐβεβαίωσεν λέγουσα·
Πιστεύομεν εἰς ἕνα Θεὸν πατέρα παντοκράτορα, πάντων ὁρατῶν τε, καὶ ἀοράτων ποιητήν. Καὶ εἰς ἕνα κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ τὸν 1362 μονογενῆ, τὸν ἐκ τοῦ πατρὸς γεννηθέντα, τοῦτ' ἐστὶ, τὸν ἐκ τῆς οὐσίας τοῦ πατρὸς, Θεὸν ἐκ Θεοῦ, φῶς ἐκ φωτὸς, Θεὸν ἀληθινὸν ἐκ Θεοῦ ἀληθινοῦ. Γεννηθέντα, οὐ ποιηθεντα, μιᾶς ὑποστάσεως σὺν πατρὶ (ὅπερ ἑλληνιστὶ λέγεται ὁμοούσιον)· δι' οὗ τὰ πάντα ἐγένετο, τά τε ἐν οὐρανῷ, καὶ ἐπὶ τῆς γῆς. Τὸν δι' ἡμᾶς, καὶ διὰ τὴν ἡμετέραν σωτηρίαν κατελθόντα ἐκ τῶν οὐρανῶν, καὶ σαρκωθέντα, καὶ ἐνανθρωπήσαντα, παθόντα, καὶ σταυρωθέντα, καὶ ταφέντα, καὶ ἀναστάντα τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ, καὶ ἀνελθόντα εἰς τοὺς οὐρανούς· καὶ ἐρχόμενον κρῖναι ζῶντας καὶ νεκροὺς. Καὶ εἰς τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον.--ᾗ τινι σαφῶς ὁμολογίᾳ τοῦτο περιέχεται, ὅπερ καὶ ἡμεῖς περὶ τῆς τοῦ Κυρίου σαρκώσεως ὁμολογοῦμέν τε καὶ πιστεύομεν, ὃς πρὸς τὸ τὴν σωτηρίαν τοῦ γένους ἀναπλάσαι τῶν ἀνθρώπων, ἀληθῆ σάρκα τῆς ἡμετέρας σαθρότητος, οὐκ ἐξ οὐρανοῦ μεθ' ἑαυτοῦ κατεκόσμησεν, ἀλλ' ἐν τῇ γαστρὶ τῆς παρθένου μητρὸς προσέλαβεν.
Οἵτινες δήποτε τοίνυν εἰσὶν, οἱ οὕtgr;ω τυφλώττοντες, καὶ ἀπὸ τοῦ φωτὸς τῆς ἀληθείας ἀλλοτριούμενοι, ὥστε τῷ λόγῳ τῳ τοῦ Θεοῦ, ἀπὸ τοῦ τῆς σαρκώσεως χρόνου τὴν ἀλήθειαν τῆς ἀνθρωπίνης ἀπαρνεῖσθαι σαρκὸς, δεικνύτωσαν κατὰ τί Χριστιανῶν ἑαυτοῖς ἁρπάζουσι προσηγορίαν, καὶ κατὰ ποῖον λόγον τῷ τῆς ἀληθείας εὐαγγελίῳ σύμφωνοι καθεστήκασιν, εἴγε ἑν τῷ τοκετῷ τῆς μακαρίας παρθένου ἢ ἡ σὰρξ δίχα τῆς θεότητος, ἢ ἡ θεότης ἀνέτειλεν, ἢ ἐγεννήθη δίχα τοῦ σώματος. Ὥσπερ γὰρ οὐ δυνατὸν ἀπαρνεῖσθαι, τοῦ εὐαγγελιστοῦ λέγοντος, ὅτι Ὁ λόγος σὰρξ 1364 ἐγένετο, καὶ ἐσκήνωσεν ἐν ἡμῖν· οὕτως ἀπαρνηθῆναι οὐχ' οἷόν τε, τοῦ μακαρίου Παύλου τοῦ ἀποστόλου κηρύττοντος, ὅτι Θεὸς ἦν ἐν Χριστῷ κόσμον καταλλάσσων ἑαυτῷ. Ποία δ' ἂν ἠδύνατο τυγχάνειν καταλλαγὴ, δι' ἧς ἵλεως ἐγένετο τῷ γένει τῶν ἀνθρώπων ὁ Θεὸς, εἰ μὴ τὴν αἰτίαν τὴν πάντων ὁ Θεοῦ καὶ ἀνθρώπων μεσίτης ἀνεδέξατο; ποίῳ δ' ἂν λόγῳ τὴν ἀλήθειαν ἐπλήρωσεν τοῦ μεσίτου, εἰ μὴ ὁ ἐν μορφῇ Θεοῦ ἶσος ὢν τῷ πατρί, ἐν τῇ μορφῇ τοῦ δούλου ἐκοινώνησε καὶ ἡμῖν, ὥστε τὸν δεσμὸν τοῦ θανάτου, ὃν ἡ τοῦ ἑνὸς παράβασις ἐπεσπάσατο, τῷ θανάτῳ τοῦ ἑνὸς (τοῦ μόνου μηδὲν τῷ θανάτῳ χρεωστήσαντος) διαλυθῆναι; ἡ γὰρ ὑπέρ τῶν ἁμαρτωλῶν ῥύσις τοῦ αἵματος τοῦ Χριστοῦ, γέγονεν οὕτως πλουσία εἰς τίμημα, ὡς εἰ πιστεύσοι τὸ πᾶν πλῆθος τῶν αἰχμαλωτισθέντων εἰς τὸν ἑαυτῶν λυτρωτὴν, μηδένα κατασχεθῆναι τοῖς τοῦ διαβόλου δεσμοῖς· ἐπειδήπερ, ὥς φησιν ὁ ἀπόστολος, Ὅπου ἐπλεόνασεν ἡ ἁμαρτία, ὑπερεπερίσσευσεν ἡ χάρις. Καὶ τῶν τεχθέντων ἐν τῷ τῆς ἁμαρτίας προκρίματι, λαμβανόντων τὴν ἐξουσίαν τοῦ πρὸς δικαιοςύνην ἀναγεννᾶσθαι, τὸ χάρισμα τὸ τῆς ἐλευθερίας δυνατώτερον γέγονεν τοῦ τῆς δουλείας ὀφλήματος. Ποίαν οὖν ἑαυτοῖς βοηθείας ἐκ τοῦ τοιούδε μυστηρίου καταλιμπάνουσιν ἠλπίδα, οἱ ἐν τῷ σωτῆρι ἡμῶν ἀπαρνούμενοι τοῦ ἀνθρωπίνου σώματος τὴν ἀλήθειαν; λεγέτωσαν, διὰ ποίας θυσίας κατηλλάγησαν; λεγέτωσαν, διὰ ποίου αἵματος ἐλυτρώθησαν; τίς ἐστὶν, ὅς (ὥς φησιν ὁ ἀπόστολος) παρέδωκεν ἑαυτὸν ὑπὲρ ἡμῶν τῷ Θεῷ προσφορὰν καὶ θυσίαν εἰς ὀσμὴν εὐωδίας; ἤποτε θυσία τῆς πρὸς ἱερουργίαν ἐπιτηδειοτέρα 1366 γεγένηται ταύτης, ἣν ὁ ἀληθὴς καὶ αἰώνιος ἀρχιερεὺς τῷ θυσιαστηρίῳ τῷ τοῦ σταυροῦ, διὰ τῆς θυσίας τῆς σαρκὸς τῆς ἰδίας ἐπέθηκεν; εἰ καὶ τά μάλιστα τῶν πολλῶν ἁγίων ἐνώπιον Κυρίου τίμιος γέγονεν ὁ θάνατος, ὅμως οὐδενὸς τῶν ἀνευθύνων τούτων σφαγὴ, λύτρωσις τοῦ κόσμου γεγένηται. Οἱ δίκαιοι στεφάνους εἰλήφασιν, οὐ δεδώκασι καὶ ἐκ τῆς ἀθλήσεως τῶν πιστῶν, ὑποδείγματα καρτερίας ἐστἰν, οὐ γέρα τῆς δικαιοσύνης· ἑκάστου γὰρ αὐτῶν δηλαδὴ θάνατος γέγονεν εἷς, καὶ οὐδεὶς τὸ ἑτέρου χρέως διὰ τοῦ αὐτὸς [ F. αὐτόν] τελειωθῆναι ἐξέτισεν· ὁπότε μεταξὺ τῶν υἱῶν τῶν ἀνθρώπων εἷς μόνος ἐστὶν ὁ Κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς, ὁ μόνος ἀληθῶς ἀμνὸς ἄσπιλος γεγονὼς, ᾧ πάντες σταυρωθέντες, πάντες ἀποθανόντες, πάντες ταφέντες, καὶ πάντες ὑπάρχουσιν ἐγερθέντες. Περὶ ὧν αὐτὸς ἔλεγεν· Ὅταν ὑψωθῶ ἀπὸ τῆς γῆς, πάντας ἑλκύσω πρὸς ἐμαυτόν. Ἡ γὰρ ἀληθὴς πίστις ἡ δικαιοῦσα τοὺς ἀσεβεῖς, καὶ γεννῶσα τοὺς δικαίους πρὸς τὸν μέτοχον τῆς ἰδίας ἀνθρωπότητος ἑλκυσθεῖσα, ἐν ἐκείνῳ πορίζεται τὴν σωτηρίαν, ἐν ᾧ μόνῷ εὑρίσκει ἄνθρωπος ἑαυτὸν οὐχ' ὑπεύθυνον, διὰ τῆς τοῦ Θεοῦ χάριτος μετὰ παῤῥησίας αὐχῶν περὶ τῆς ἐκείνου δυνάμεως, ὃς ἠν τῇ εὐτελείᾳ τῆς ἡμετέρας σαρκὸς συμπλακεὶς τῷ πολεμίῳ τοῦ γένους τῶν ἀνθρώπων, τὴν ἑαυτοῦ νίκην ἐχαρίσατο τούτοις, ὧν ἐνίκησεν ἐν τῷ σώματι.
Τοιγαροῦν εἰ καὶ τὰ μάλιστα ἐν τῷ ἑνὶ δεσπότῃ Ἰησοῦ Χριστῷ, τῷ ἀληθεῖ τοῦ Θεοῦ καὶ ἀνθρώπου υἱῷ, τοῦ τε λόγου, καὶ τῆς σαρκὸς, ἓν ὑπάρχει πρόσωπον,ὅπερ ἀχωρίστως, καὶ ἀδιαιρέτως κοινὰς ἔχει τὰς πράξεις· δεῖ νοεῖν ὅμως 1368 αὐτῶν τῶν ἔργων τὰς ποιότητας, καὶ τῇ κατανοήσει τῆς εἰλικρινοῦς πίστεως δεῖ καθορᾷν, ἐπἱ ποῖα μὲν ἡ τῆς σαρκὸς προάγεται ταπεινότης, ἐπὶ ποῖα δὲ τὸ ὕψος τῆς θεότητος ἐπικλίνεται, καὶ τί μέν ἐστιν, ὅπερ ἡ σὰρξ οὐ πράττει δίχα τοῦ λόγου, τί δὲ εἴη ὅπερ ὁ λόγος χωρὶς τῆς σαρκὸς οὐκ ἐργάξεται. Δίχα μὲν γὰρ τῆς λόγου δυνάμεως οὐδ' ἂν ἡ παρθένος συνέλαβεν οὐδὲ ἔτεκεν, δίχα δὲ τῆς ἀληθείας τῆς σαρκὸς, οὐκ ἂν κεκαλυμμένη τοῖς ῥάκεσιν ἔκειτο νηπιότης. Καὶ δίχα μὲν τῆς τοῦ λόγου δυνάμεως, οὐκ ἂν προσεκύνησαν οἱ μάγοι τὸ παιδίον, τὸ ὑπὸ τοῦ μηνύοντος ἀστέρος δηλούμενον· δίχα δὲ τῆς ἀληθείας τῆς σαρκὸς, οὐκ ἂν ἐκελεύετο τὸ παιδίον εὶς Αἴγυπτον μεταφέρεσθαι, καὶ τοῦ κατὰ τὸν Ἡρώδην ὑπεξάγεσθαι διωγμοῦ. Καὶ δίχα μὲν τῆς τοῦ λόγου δυνάμεως, οὐκ ἂν ἔλεγεν ἡ φωνὴ τοῦ πατρὸς, ἐξ οὐρανῶν ἀφεθεῖσα· Οὗτός ἐστιν ὁ υἱός μου ὁ ἀγαπητὸς, ἐν ᾧ ηὐδόκησα, δίχα δὲ τῆς ἀληθείας τοῦ σώματος, οὐκ ἂν ῥροσεμαρτύρατο ὁ Ἰωάννης· Ἴδε ὁ ἀμνὸς τοῦ Θεοῦ, ὁ αἴρων τὴν ἁμαρτίαν τοῦ κόσμου. Καὶ δίχα μὲν τῆς τοῦ λόγου δυνάμεως, οὐκ ἂν ἐγένετο τῶν τε ἀσθενούντων ἡ ῥῶσις, καὶ τῶν τεθνεώτων ἡ ζωοποίησις, δίχα δὲ τῆς ἀληθείας τῆς σαρκὸς, οὔτε τροφὴ τῷ νηστεύοντι, οὔτε μὴν ὕπνος ἀναγκαῖος ὑπῆρχεν τῷ κοπιάσαντι. Καὶ τὸ δὴ πέρας δίχα μέν τῆς τοῦ λόγου δυνάμεως, οὐκ ἂν ἑαυτὸν ὁ Κύριος ἶσον τῷ πατρὶ τυγχάνοντα ὡμολόγει, δίχα δὲ τῆς ἀληθείας τοῦ σώματος, οὐκ ἂν ὁ αὐτὸς ἔλεγεν μείζονα εἶναι ἑαυτοῦ τὸν πατέρα, ὁπότε καί ἡ καθολικὴ πίστις ἑκάτερον δέχεται, καὶ ἑκάτερον ἐκδικεῖ, ἥτις κατὰ τὴν ὁμολογίαν τοῦ μακαρίου ἀποστόλου Πέτρου, ἕνα Χριστὸν τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος, καὶ ἄνθρωπον πιστεύει καὶ λόγον. Εἰ καὶ τὰ μάλιστα τοίνυν ἐξ ἐκείνης τῆς ἀρχῆς, ἀφ' ἧς ἐν τῇ γαστρὶ 1370 τῆς παρθένου ὁ λόγος γέγονεν σὰρξ, οὐ δ' ὅτι οὖν ἦν διαιρέσεως μεταξύ τῆς ἑκατέρας μορφῆς· καὶ δι' ἁπάσης αὐξήσεως σωματικῆς, ἑνὸς προσώπου αἱ τοῦ παντὸς χρόνου πράξεις γεγόνασιν· ὅμως αὐτὰ ταῦτα, ἅπερ ἀχωρίστως γεγένηται, κατ' οὐδεμίαν ἐπιμιξίαν συγχέομεν, ἀλλὰ τί, ποίας εἴη μορφῆς ἐκ τῆς τῶν ἔργων ποιότητος αἰσθανόμεθα.
Λεγέτωσαν τοιγαροῦν οἱ ὑποκριταὶ οὗτοι, οἱ ταῖς τυφλαῖς διανοίαις τὸ τῆς ἀληθείας φῶς εἰσδέξασθαι μὴ βουλόμενοι, ἐν ποίᾳ μορφῇ, τῷ τοῦ σταυροῦ ξύλῳ ὁ Κύριος τῆς δόξης Χριστὸς εἴη προσπεπαρμένος; τί ἔκειτο ἐν τῷ τάφῳ; καὶ τοῦ μνήματος ἀποκυλισθέντος τοῦ λίθου, ποία σὰρξ τῇ τρίτῃ ἡμέρagr;ι ἐξανέστῃ; καὶ κατὰ τί μετὰ τὴν ἀνάστασιν αὐτοῦ, τῶν μαθητῶν τινας μὴ πιστεύοντας ἤλεγκεν, και τὴν τῶν ἐνδιαζόντων ἀμφιβολίαν ἐνέτρεπεν, λέγων· « Ψηλαφήσατέ με, καὶ ἴδετε, ὅτι πνεῦμα σάρκα καὶ ὀστέα οὐκ ἔχει, καθὼς ἐμὲ θεωρεῖτε ἔχοντα· » καὶ τῷ ἀποστόλῳ Θωμᾷ· « Φέρε τὴν χεῖρά σου εἰς τὴν πλευράν μου, καὶ ἴδε τὰς χεῖράς μου, καὶ τοὺς πόδας μου, καὶ μὴ γίνου ἄπιστος, ἀλλὰ πιστός. » Δι' ἧς δῆλον ὅτι τῆς τοῦ σώματος αὐτοῦ φανερώσεως ἤδη τῶν αἱρετικῶν τὰς ψεύδολογίας ἀνέτρεπεν, ὥστε πᾶσαν τὴν ἐκκλησίαν τοῦ Χριστοῦ, τὴν τὰς διδασκαλίας αὐτοῦ μνησομένην μηδαμῶς ἀμφιβάλλειν ὡς τοῦτο δέοι πιστεύειν, ὅπερ οἱ Ἀπόστολοι πρὸς τὸ κηρύττειν ἦσαν ὑποδεξάμενοι. Εἰ οὖν ἐν τῷ τοσούτῳ τῆς ἀληθείας 1372 φωτὶ, τὸ σκότος τὸ ἑαυτῆς ἡ ἐπιμονὴ τῶν αἱρετικῶν οὐκ ἀφίησι, δεικνύτωσαν, πόθεν ἑαυτοῖς τῆς αἰωνίου ζωῆς τήν ἐλπίδα κατεπαγγέλλονται, πρὸς ἣν εἰ μὴ διὰ τοῦ μεσίτου Θεοῦ καὶ ἁνθρώπων ἀνθρώπου Ἰησοῦ Χριστοῦ ἀφικέσθαι ἀδύνατον. Καθὰ γάρ φησιν ὁ μακάριος ἀπόστολος Πέτρος, Οὐκ ἔστιν ἕτερον ὄνομα δεδόμενον τοῖς ἀνθρώποις ὑπὸ τοῦ οὐρανοῦ, ἐν ᾧ δεῖ σωθῆναι ἡμᾶς· οὐδέ ἐστι λύτρωσις τῶν ἀνθρώπων αἰχμαλωσίας εἰ μὴ ἐν τῷ αἵματι τούτου, ὃς ἔδωκεν ἑαυτὸν λύτρον ὑπὲρ πάντων. Καὶ ὅστις (καθάπερ κηρύττει ὁ μακάριος ἀπόστολος Παύλος) ἐν μορφῇ Θεοῦ ὑπάρχων, οὐχ ἁρπαγμὸν ἡγήσατο τὸ εἶναι ἶσον Θεῷ, ἀλλ' ἑαυτὸν ἐκένωσεν, μορφὴν δούλου λαβὼν, ἐν ὁμοιώματι ἀνθρώπων γενόμενος, καὶ σχήματι εὑρεθεὶς ὡς ἄνθρωπος. Ἐταπείνωσεν ἑαυτὸν, γενόμενος ὑπήκοος μέχρι θανάτου, θανάτου δὲ σταυροῦ. Δι' ὃ καἰ ὀ Θεὸς αὐτὸν ὑπερύψωσε, καὶ ἐχαρίσατο αὐτῷ ὄνομα τὸ ὁπὲρ πᾶν ὄνομα, ἵνα ἐν τῷ ὀνόματι Ἰησοῦ Χριστοῦ πᾶν γόνυ κάμψῃ, ἐπουρανίων, καὶ ἐπιγείων, καὶ καταχθονίων, καὶ πᾶσα γλῶσσα ἐξομολογήσηται, ὅτι Κύριος Ἰησοῦς Χριστὸς εἰς δόξαν ἐστὶ Θεοῦ πατρός.
Ὁπότε οὖν εἷς ὑπάρχει Κύριος Ἰησοῦς Χριστὸς, θεότητος ἀληθοῦς, καὶ ἀνθρωπότητος, ἐν αὐτῷ παντάπασιν ἓν καὶ τὸ αὐτὸ πρόσωπον εἴη, ὅμως τὴν ὕψωσιν, δι' ἧς αὐτὸν (ὡς ὁ διδάσκαλος τῶν ἐθνῶν φησιν) ὕψωσεν ὁ Θεὸς, καὶ ἐχαρίσατο αὐτῷ ὄνομα, τὸ ὑπὲρ πᾶν ὄνομα. Εἰς ταύτην ἀνήκειν νοοῦμεν τὴν μορφὴν, τὴν ἐκ τῆς ἐπαυξήσεως τῆς τοσαύτης δόξης πλουτίζεσθαι μέλλουσαν.
Δῆλον γὰρ, ὡς ὢν ἐν μορφῇ Θεοῦ, ἶσος ἦν ὁ υἱὸς τῷ πατρὶ, μεταξύ τε τοῦ πατρὸς, καὶ τοῦ μονογενοῦς, οὐδεὶς κατὰ τὴν οὐσίαν χωρισμὸς, οὐδὲ μία κατὰ τὴν θεότητα τυγχάνει διαφορὰ, οὔτε διὰ τοῦ 1374 μυστηρίου τῆς ἐνανθρωπήσεως ἀπεμειῶτό τι τοῦ λόγου, ὅπερ ἔδει κατὰ χάριν αὐτῷ τοῦ πατρὸς ἀποδίδοσθαι· ἡ δὲ τοῦ δούλου μορφὴ, δι' ἧς ἡ ἀπαθὴς θεότης τῆς εὐσεβείας μυστήριον ἀπεπλήρωσεν, ἡ κατὰ ἄνθρωπον ταπεινότης ἐστὶν, ἥτις εἰς δόξαν προέκοψεν τῆς θείας δυνάμεως, εἰς τοσαύτην ἑνότητα, κατ' αὐτὴν τῆς παρθένου τὴν σύλληψιν, τῆς θεότητός τε καὶ τῆς ἀνθρωπότητος συμπλακείσης ὥστε μήτε δίχα τοῦ εἶναι αὐτὸν ἄνθρωπον, τὰ θεῖα, μήτε δίχα τοῦ εἶναι Θεὸν, τὰ ἀνθρώπινα πράττεσθαι. Διὸ καὶ, καθάπερ λέγεται Κύριος τῆς δόξης ὁ σταυρωθεὶς, οὕτως ἐκ τῆς θεότητος ἶσος ὢν τῷ Θεῷ, λέγεται ὑψωθείς· ἐπειδήπερ ἀχωρίστως (μενούσης τῆς ἑνότητος τοῦ προσώπου) εἷς καὶ ὁ αὐτός ἐστι, καὶ ὅλος υἱὸς ἀνθρώπου διὰ τὴν σάρκα, καὶ ὅλος υἱὸς Θεοῦ διὰ τὴν σὺν τῷ πατρὶ μίαν θεότητα. Εἴ τι τοίνυν προσκαίρως δέχεται ὁ Χριστὸς, κατὰ τὴν ἀνθρωπότητα δέχεται, ᾗ τινι ταῦθ' ἅπερ οὐκ εἶχεν προσφέρεται. Κατὰ γὰρ τὴν δύναμιν τῆς θεότητος, ἀπαραλλάκτως πάντα ὅσα ἔχει ὁ πατὴρ ἔχει καὶ ὁ υἱός· καὶ ἅπερ ἐν μορφῇ δούλου παρὰ τοῦ πατρὸς ἔιληφεν, ταῦτα ἐν μορφῇ Θεοῦ ὢν καὶ αὐτὸς ἐχαρίσατο. Κατὰ μὲν γὰρ τὴν τοῦ Θεοῦ μορφὴν, αὐτὸς καὶ ὁ πατὴρ ἕν ἐστι, κατὰ δὲ τὴν τοῦ δούλου μορφὴν, οὐκ ἦλθεν ποιῆσαι τὸ θέλημα τὸ ἑαυτοῦ, ἀλλὰ τὸ θέλημα τοῦ πέμψαντος αὐτόν. Καὶ κατὰ μὲν τὴν τοῦ Θεοῦ μορφὴν, ὡς ὁ πατὴρ ἔχει ζωὴν ἐν ἑαυτῶ, οὕτως ἔδωκεν καὶ τῷ υἱῷ ζωὴν ἔχειν ἐν ἑαυτῷ· κατὰ δὲ τὴν μορφὴν τοῦ δούλου, περίλυπός ἐστιν ἡ ψυχὴ αὐτοῦ ἕως θανάτου. Καὶ ἔστιν ὁ αὐτὸς (ὡς ὁ ἀπόστολος κυρύττει) καὶ πλούσιος, καὶ πείνης· πλούσιος μὲν, ὡς τοῦ εὐαγγελιστοῦ λέγοντος ὅτι, Ἐν 1376 ἀρχῇ ἦν ὁ λόγος, καὶ ὁ λόγος ἦν πρὸς τὸν Θegr;ὸν, και Θεὸς ἦν ὁ λόγος, οὗτος ἦν ἐν ἀρχῇ πρὸς τὸν Θεὸν· πάντα δι' αὐτοῦ ἐγένετο, καὶ χωρὶς αὐτοῦ ἐγένετο οὐδέν· πτωχὸς δὲ, ἐπειδὴ δι' ἡμᾶς ὁ λόγος σάρξ ἐγένετο, καὶ ἐσκήνωσεν ἐν ἡμῖν. Τίς δέ ἐστιν ἡ κένωσις αὐτοῦ, ἤ τίς ἡ πτωχία, εἰ μὴ ἡ πρόσληψις, τῆς τοῦ δούλου μορφῆς; ἧς τινος εἰς παραπέτασμα τῇ τοῦ δούλου θεότητι γενομένης, ἡ τῆς ἀνθρωπίνης λυτρώσεως οἰκονομία πεπλήρωται.
Καὶ γὰρ ἐπειδὴ τὰ τῆς προγονικῆς αἰχμαλωσίας ἡμῶν οὐκ ἠδύνατο διαλυθῆναι δεσμὰ, εἰ μὴ τοῦ γένους ἡμῶν, καὶ τῆς ἡμετέρας ψύσεως ἄνθρωπος γένοιτο, τοῖς τῶν ἁμαρτημάτων προκρίμασιν οὐ κρατούμενος, καὶ ὃς τῷ ἀσπίλῳ αἵματι τὸ ἑαυτοῦ τὸ θανάσιμον ἀποπλύνῃ χειρόγραφον, καθάπερ ἐξ ἀρχῆς ἦν θεόθεν προτυπωθέν· οὕτως ἐν τῷ πληρώματι τῶν προειρημένων γέγονεν χρόνων, ὥστε τὴν πολυτρόπως προαγγελθεῖσαν ὑπόσχεσιν ἐλθεῖν εἰς τὴν πάλαι προσδοκωμένην ἐξάνυσιν, μὴ δύνασθαί τε εἶναι ἀμφίβολον, τὸ ταῖς συχνοτάταις ἀεὶ μαρτυρίαις προδηλωθέν. Ἐν μεγίστῃ μέντοιγε παρανομίᾳ τῶν αἱρετικῶν ἡ δυσσέβεια πεφανέρωκεν ἑαυτὴν ἐγκυλίεσθαι, ὁπότε ἐπὶ προσχήματι τοῦ τιμᾷν τὴν θεότητα, τὴν ἀλήθειαν ἐν τῷ Χριστῷ τῆς ἀνθρωπίνης ἀπαρνοῦνται σαρκός· καὶ νομίζουσιν εὐσεβῶς πιστεύειν, εἰ λέγοιτο ἐν τῷ σωτῆρι ἡμῶν ἀληθὲς μὴ εἶναι τὸ σῶζον, ὁπηνίκα οὕτω κατὰ τὴν ἐπαγγελίαν τὴν πρὸ πάντων αἰώνων τῷ θεῷ 1378 ἐν Χριστῷ ὁ κόσμος εἴη κατηλλαγμένος, ὡς εἴγε μὴ κατηξίωσεν σὰρξ γενέσθαι ὁ λόγος, οὐδεμία σὰρξ ἂν ἠδύνατο σωθῆναι. Καὶ γὰρ ἅπαν τὸ μυστήριον τῆς τῶν Χριστιανῶν πίστεως, διὰ μεγίστης (ὡς οἱ αἱρετικοὶ θέλουσιν) ἀμαυροῦται σκοτείας, εἴτε τὸ φῶς τῆς ἀληθείας νομισθείη λανθάνειν ὑπὸ διεψευσμένῳ φαντάσματι. Μηδεὶς οὖν ἐπαισχυντέον ἡγείσθω Χριστιανὸς τοῦ ἡμετέρου σώματος ἐν Χριστῷ τὴν ἀλήθειαν, ἐπειδήπερ ἅπαντες οἱ ἀπόστολοι, καὶ τῶν ἀποστόλων οἱ μαθηταὶ, καὶ πάντες οἱ λαμπροὶ διδάσκαλοι τῶν ἐκκλησιῶν, οἵτινες ἐπὶ τὸν τοῦ μαρτυρίου στέφανον, ἢ ὅσοι πρὸς τὴν τῆς ὁμολογίας ἐλθεῖν ἠξίωνται δόξαν, ἐν τῷ φωτὶ τῆς πίστεως ταύτης ἐξέλαμψαν ταῖς συμψήφοις ἔκδηλοι γενόμενοι πανταχοῦ, ὡς ὅτι ἐν τῷ δεσπότῃ Ἰησοῦ Χριστῷ, δεῖ καὶ τῆς θεότητος, καὶ τῆς σαρκὸς ἓν εἴναι συνομολογεῖσθαι τὸ πρόσωπον. Πλὴν κατὰ ποῖον ὅμοιον λόγον, ἢ ποίῳ μέρει γραφῶν, ἡ τῶν αἱρετικῶν δυσσέβεια βοηθεῖσθαι νομίζει, ἡ τὴν ἀλήθειαν ἀρνουμένη τοῦ σώματος τοῦ Χριστοῦ, ὁπότε ταύτην οὔτε νόμος μαρτυρεῖσθαι, οὔτε προφητεία προλέγειν, οὔτε διδάσκειν τὰ εὐαγγέλια, οὐκ αὐτὸς ὁ Χριστὸς ὑποδεικνύειν ἐπαύσατο; ἐν πάσαις συντάξεσι τῶν γραφῶν ἐκζητείτωσαν, ποῖ τραπέντες, τὸ ἴδιον φύγωσι σκότος, οὐχὶ ποῖ κλίναντες τὸ ἀληθὲς ἐπισκοτοῦσι φῶς· καὶ καθ' ὅλους τοὺς χρόνους εὑρήσουσιν οὕτως ἐκλάμπουσαν τὴν ἀλήθειαν ἵνα τὸ μέγα καὶ θαυμαστὸν ἴδωσι τοῦτο μυστήριον ἐξ ἀρχῆς πιστευθὲν, ὅπερ ἐπ' ἐσχάτων πεπλήρωται. Περὶ οὗ, καὶ τῶν ἁγίων γραφῶν οὐδὲ ἓν ἐσιώπησεν μέρος, ὅμως ἐξαρκεῖ σύμβολά τινα τῆς συμφώνου τούτοις ἀληθείας ἐνθεῖναι, δι' ὧν ἡ περὶ τὴν πίστιν ἐμμέλεια εἰς τηλαυγέστατον ἀπευθυνθήσεται 1380 πλάτος, καὶ τῷ τῆς γνώσεως καθαρωτάτῳ φωτὶ θεωρῆσαι δυνήσεται, τοῦθ' ὅπὲρ ἐν τῷ υἱῷ τοῦ Θεοῦ, ὅτι ἑαυτὸν ἀπαύστως υἱὸν ἀνθρώπου καὶ ἄνθρωπον ὁμολογεῖ, ἐρυθριᾷν οὐ προσήκει Χριστιανοῖς, ἀλλὰ τούτῳ σταθηρῶς ἐγκαυ χᾶσθαι.
Ἵνα δὲ τοῖς κηρύγμασι τῶν προσκυνητῶν πατέρων συμφώνους ὑπάρχειν ἡμᾶς ἡ σὴ εὐλάβεια γνῷ, διενοήθην τῷ παρόντι μου λόγου τινὰς ἀποφάσεις ἐκείνων ὑποτάξαι (Alias, ἐπίστευσα τῷ παρόντι μου λόγῳ τινὰς ἀποφάσεις. ἐκείνων ὑποτάξαι). Ὧν εἰ καταξιώσῃς ἐκείνων ποιήσασθαι τὴν ἀνάγνωσιν, οὐκ ἄλλο κηρὑττειν εὑρήσεις ἡμᾶς, εἰ μὴ ὅπερ καθ' ὅλον τὸν κόσμον οἱ ἡμῶν ἅγιοι πατέρες ἐδίδαξαν, καὶ μηδένα πρὸς τούτοις διαφωνεῖν, εἰ μὴ μόνους τοὺς δυσσεβεστάτους αἱρετικοὺς. Τούτων τοίνυν, ὑπερένδοξε καὶ σεβαστὲ βασιλεῦ, καθ' ὅσον οἷόντε ἦν βραχέως ἐφαψαμένων ἡμῶν, μετὰ τῆς θεόθεν ἐμπνευσθείσης σοι πίστεως, καὶ τὸ παρ' ἡμῶν κηρυττόμενον ὁμογνωμονοῦν ἐπιγνώσει, καἰ κατὰ μηδὲν ἡμῖν ἀπὸ τῆς τῶν εὐαγγελίων καὶ τῆς τῶν ἀποστόλων διδασκαλίας, ἤτοι τοῦ συμβόλου τῆς καθολικῆς διαφωνεῖν ὁμολογίας· ἐπειδήπερ, ὡς διδάσκει ὁ μακάριος ἀπόστολος Παῦλος, Μέγα ἐστὶ τὸ τῆς εὐσεβείας μυστήριον, ὅπερ ἐφανερώθη ἐν σαρκὶ, ἐδικαιώθη ἐν πνεύματι, ὤφθν τοῖς ἀγγέλοις, ἐκηρύχθη ἐν ἔθνεσιν, ἐπιστεύθη ἐν κόσμῳ, ἀνελήφθη ἐν δόξῃ.
Τί τοιγαροῦν ἔσται λυσιτελέστερον τῇ σῇ σωτηρίᾳ, τί τῇ σῇ ἐξουσίᾳ ἁρμοδιώτερον, 1382 ἤπερ ἵνα τῆς εἰρήνης τῶν τοῦ Θεοῦ ἐκκλησιῶν, ταῖς σαῖς διατάξεσιν ποιήσῃς τὴν πρόνοιαν, καὶ ἐν πᾶσι τοῖς σοῖς ὑπηκόοις τὰ τοῦ Θεοῦ δῶρα ἐκδικήσῃς· καὶ μὴ ἀνάσχῃς τρόπῳ τινὶ διὰ τῆς τοῦ διαβόλου βασκανίας χαλεπαίνειν εἰς ὄλεθρόν τινων, τοὺς ὑπηρέτας αὐτοῦ· ἐφ' ᾧτέ σε κατὰ τόνδε τὸν βίον τοῖς προσκαίροις ὑπερέχοντα βασιλείοις, ἀξιωθῆναι καὶ τῆς εἰς αἰῶνα μετὰ τοῦ Χριστοῦ βασιλείας. Ὁ παντοκράτωρ Θεὸς τὴν βασιλείαν, καὶ τὴν σωτηρίαν σου, ἐπιμήκιστον ἐκδικῶν διαφυλάξοι, ὑπερένδοξε καὶ ἡμερώτατε βασιλεῦ σεβαστέ.
Sequuntur dehinc TESTIMONIA excerpta pro re supra scripta de libris catholicorum Patrum a LEONE papa collecta, LEONIQUE imperatori directa. 1383 Sancti HILARII Pictaviensis episcopi et confessoris, in libro secundo de Fide inter caetera (Num. 23).
CAP. III. Unum igitur hoc est immobile fundamentum, una haec felix fidei petra, Petri ore confessa: Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16); tanta in se argumenta sustinens veritatis, quantae perversitatum quaestiones et infidelitatis calumniae movebuntur. 1384 Jam in caeteris dispensatio voluntatis paternae est: virgo, partus, et corpus, postque crux, mors, inferi, salus nostra est. Humani enim generis causa Dei Filius natus ex Virgine et Spiritu sancto, ipso sibi in hac operatione famulante, et sua, Dei videlicet, inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit: ut homo factus ex Virgine, naturam in se carnis acciperet, perque hujus admixtionis societatem sanctificatum in eo universi generis humani corpus existeret: ut quemadmodum omnes in se per id quod corporeum se esse voluit conderentur, ita rursum in omnes ipse, per id quod ejus est invisibile referretur. Dei igitur imago invisibilis pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem, partum, vagitum et cunas, omnes naturae nostrae contumelias 1385 transcurrit. Quid tandem dignum a nobis tantae dignationis affectui rependetur? Inenarrabilis a Deo originis unus unigenitus Deus, in corpusculi humani formam sanctae Virginis utero insertus, accrescit. Qui omnia continet, et intra quem, et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur; et ad cujus vocem archangeli atque angeli tremunt, coelum et terra, et omnia hujus mundi resolventur elementa, vagitus infantiae auditur. Qui invisibilis et incomprehensibilis est, nunc visu, sensu, tactuque mortalium cunis est obvolutus. Haec si quis indigna Deo recolit, tanto se majoris beneficii obnoxium confitebitur, quanto minus haec Dei convenerint majestati. Non ille eguit homo effici, per quem homo factus est; sed nos eguimus ut Deus caro fieret et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis unius interna universae carnis incoleret. Humilitas ejus nostra nobilitas est; contumelia ejus noster honor est. Quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati. Item ejusdem in libro nono, inter caetera (Num. 3).
Nescit plane, vitam suam nescit, qui Christum Jesum ut verum Deum, ita et verum hominem ignorat; et ejusdem periculi res est, Csend hristum Jesum vel spiritum Deum, vel carnem nostri corporis denegare. Omnis ergo, inquit, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in coelis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui est in coelis (Matth. X, 32). Haec Verbum caro factum loquebatur, et homo Jesus Christus Dominus majestatis docebat: mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus, et ipso illo inter Deum et homines mediatoris sacramento utrumque unus existens, dum ipse ex unitis in idipsum naturis, naturae utriusque res eadem est: ita tamen ut neutro careret in utroque: ne forte Deus esse homo nascendo 1386 desineret, et homo rursus Deus manendo non esset. Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, Deum et hominem praedicare, Verbum et carnem confiteri; neque Deum nescire quod homo sit; neque carnem ignorare quod Verbum sit.
Item ejusdem in eodem libro inter caetera (Num. 5).
Natus igitur unigenitus Deus ex Virgine homo, et secundum plenitudinem temporum in semetipso provecturus in Deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se Filium Dei credi doceret, et hominis filium praedicari admoneret, locutus et gerens homo universa quae Dei sunt, loquens deinde et gerens Deus universa quae hominis sunt: ita tamen ut in ipso illo utriusque generis sermone numquam nisi cum significatione et hominis locutus et Dei sit.
Item alio loco in eodem libro, inter caetera (Num. 5, 6, 7) .
Hinc itaque fallendi simplices atque ignorantes haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum naturae divinae infirmitatem mentiantur; et quia unus atque idem est loquens, omnia quae loquebatur de se ipso, omnia eum locutum esse contendant. Nec sane negamus totum illum qui ejus manet naturae suae esse sermonem. Sed si Jesus Christus et homo et Deus est, et neque cum homo, tum primum Deus, neque cum homo, tum non etiam et Deus, neque post hominem, in Deo non totus homo, totus Deus, unum atque idem necesse est dictorum ejus sacramentum esse, quod generis. Et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tum atque hominis discerne sermonem. Et cum Deum atque hominem in tempore confiteberis, Dei atque hominis in tempore dicta dijudica. Cum vero ex homine et Deo, rursum totius hominis, totius jam 1387 Dei tempus intelligis. Si quid illud ad demonstrationem ejus temporis dictum est, tempori coaptato, quae dicta sunt, ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo et Deus, aliud sit post hominem et Deum totus homo, et totus Deus: non confundas temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum ac naturarum alium ei in sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, alium adhuc morituro, alium jam aeterno. Nostri igitur causa haec omnia Jesus Christus manens, et corporis nostri homo natus, secundum consuetudinem naturae nostrae locutus est; non tamen omittens naturae suae esse quod Deus est. Nam tametsi in partu, et passione, et morte naturae nostrae res peregerit, res tamen ipsas omnes virtute naturae suae gessit; et reliqua.
Item alio loco in eodem libro, inter caetera (Num. 11).
Videsne ita Deum et hominem praedicari, ut mors homini, Deo vero carnis excitatio deputetur? (Non tamen ut alius sit qui mortuus est, et alius sit per quem mortuus resurgit. Spoliata enim caro Christus est mortuus, et rursum Christum a mortuis excitans, idem Christus est carne se exspolians.) Naturam Dei in virtute resurrectionis intellige, dispensationem hominis in morte cognosce. Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Jesum eum memento esse qui utrumque est.
1388 Item post pauca (Num. 14).
Haec igitur demonstranda a me paucis fuerunt, ut utriusque naturae formam tractari in Domino Jesu Christo meminissemus: quia qui erat in forma Dei, formam servi accepit.
S. ATHANASII Alexandrinae Ecclesiae episcopi et confessoris ad EPICTETUM Corinthiorum episcopum.
CAP. IV. Quomodo autem vel dubitare ausi sunt, qui dicuntur Christiani, si Dominus, qui ex Maria processit, Filius quidem substantia et natura Dei est, quod autem secundum carnem, ex semine David est et carne sanctae Mariae? S. AMBROSII episcopi Ecclesiae Mediolanensis et confessoris, ex libris quos misit ad imperatorem GRATIANUM. In libro secundo de Fide, inter caetera (Cap. 7, num. 58).
CAP. V. Unde illud quod lectum est, Dominum majestatis crucifixum esse, non quasi in majestate sua crucifixum putemus; sed quia idem Deus, idem homo, per Divinitatem Deus, per susceptionem carnis homo, Christus Jesus Dominus majestatis dicitur crucifixus, quia consors utriusque naturae, id est humanae atque divinae, in natura hominis subiit passionem; ut indiscrete et Dominus majestatis dicatur esse qui passus est, et filius hominis, sicut scriptum est, qui descendit de coelo (Joan. III, 13). 1389 Item alio loco in eodem libro, inter caetera (Cap. 9, num. 77) .
Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones, quia regnum Dei, sicut scriptum est, non in persuasione verbi est, sed in ostensione virtutis (I Cor. II, 4, et IV, 20). Servemus distinctionem Divinitatis et carnis. Unus in utroque loquitur Dei Filius, quia in eodem utraque natura est. Et si idem loquitur, non uno semper loquitur modo. Intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones. Quasi Deus loquitur, quae sunt divina, quia Verbum est: quasi homo dicit, quae sunt humana, quia in ea substantia loquebatur.
Item ejusdem in libro de Incarnatione Domini contra Apollinaristas (Cap. 6, num. 49).
Sed dum hos redarguimus, emergunt alii qui carnem Domini dicant et Divinitatem unius esse naturae. Quae tantum sacrilegium inferna vomuerunt? Jam tolerabiliores sunt Ariani, quorum per istos perfidiae robur adolescit, ut majore contentione asserant Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unius non esse substantiae, quia isti Divinitatem Domini et carnem substantiae unius dicere tentaverunt.
Item infra (Cap. 6, num. 52).
Et hi mihi frequenter Nicaeni concilii tractatum se tenere commemorant. Sed in illo tractatu Patres nostri non carnem, sed Dei Verbum unius substantiae cum Patre esse dixerunt. Et Verbum quidem ex paterna processisse substantia, carnem autem ex Virgine esse confessi sunt. Quomodo igitur Nicaeni concilii nomen obtenditur, et nova inducuntur quae numquam nostri sensere majores? Et reliqua.
1390 Item ejusdem ad SABINUM episcopum inter caetera (Num. 6 et 7).
Unde pulchre Apostolus ejusdem verbi repetitione usus est, dicens de Domino Jesu Christo: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quid est in forma Dei, nisi in plenitudine Deitatis, in illa perfectionis divinae expressione? Ergo cum esset in plenitudine Divinitatis, exinanivit se (Philip. II, 6), et accepit plenitudinem naturae et perfectionis humanae. Sicut Deo nihil deerat, ita nec hominis consummationi, ut esset perfectus in utraque forma. Unde et David dicit: Speciosus forma prae filiis hominum (Ps. XLIV, 3). Concluditur Apollinarista, nec quo se vertat habet, suis clauditur retibus. Ipse enim dixit, formam servi accepit, non servus locutus est. Iterum ergo interrogo: Quid est in forma Dei? Respondit, in natura Dei. Sunt enim, ait Apostolus, qui non sunt natura dii (Galat. IV, 8). Quaero quid sit, formam servi accipiens? Sine dubio perfectionem naturae et conditionis, ut dixi, humanae, ut esset in hominum similitudine. Et pulchre non carnis, sed hominum dixit similitudinem, quia in carne eadem est. Sed quia sine peccato erat solus, omnis autem homo in peccato, in specie hominis videbatur. Unde et propheta ait; Et homo est, et quis cognoscit eum (Jer. XVII, 19)? Homo secundum carnem, sed ultra hominem secundum divinam operationem. Denique cum leprosum tangeret, homo videbatur, sed ultra hominem, cum mundaret. Et cum Lazarum mortuum fleret, mortuum quasi homo flebat; sed supra hominem erat, cum mortuum vinctis juberet pedibus exire. Homo videbatur, cum penderet in cruce; sed supra hominem, cum reseratis tumulis mortuos suscitaret.
1391 S. AUGUSTINI episcopi Hipponiregiensis Ecclesiae ad DARDANUM, inter caetera (Num. 10).
CAP. VI. Noli itaque dubitare ibi nunc esse hominem Christum, unde venturus est; memoriterque recole et fideliter tene Christianam confessionem: quoniam resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris; nec aliunde quam inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos; et sic venturus est, illa angelica voce testante, quemadmodum est ire visus in coelum (Act. I, 11), id est in eadem forma carnis atque substantia, cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Item in ejusdem epistola ad VOLUSIANUM, inter caetera (Num. 9) .
Nunc vero ita inter Deum et homines mediator apparuit, ut in unitate personae copulans utramque naturam, et solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret.
Item ejusdem in Expositione Evangelii secundum Joannem, inter caetera (Tract. 78, num. 2).
Quid igitur, haeretice? Cum Christus Deus sit et homo, loquitur ut homo, et calumniaris Deo? Ille in se naturam commendat humanam, tu in illo audes deformare divinam?
Et iterum infra (Num. 3).
Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri; humanam, qua major est Pater. Utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus: ne sit quaternitas, non Trinitas Deus. Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus, Deus et homo; ac per hoc Christus est, Deus, anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo, per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno? 1392 Christus Jesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus, triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in carne sola. Dicitur ergo in his singulis Christus. Verum haec omnia non duo, vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit: Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem (Joan. XIV, 28). Quoniam naturae humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in coelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris.
Item ejusdem ex libro Assertionis fidei.
Nostrum namque est credere, illius nosse; ac sic ut ipse Deus Verbum, totum suscipiens quod est hominis, homo sit; et assumptus homo totum accipiendo quod Dei est, aliud quam Deus esse non possit. Non tamen quia incarnatus dicitur et immixtus, imminutio ejus est accipienda substantiae. Novit enim Deus sine sui corruptione misceri, et tamen in veritate misceri. Novit in se ita suscipere, ut nihil ei crescat augmenti, qui se ipse totum novit infundere, ut nihil ei accidat detrimenti. Non ergo ad intelligentiam imbecillitatis nostrae secundum experimentorum visibilia documenta facientes conjecturam de aequalibus se invicem ingredientibus creaturis, putemus Deum hominemque commixtum, et tali confusione carnis et Verbi, quasi aliquod corpus effectum. Absit ita credere, ut conflatili quodammodo genere duas naturas in unam redactas arbitremur esse substantiam. Hujusmodi enim commixtio, partis utriusque corruptio est. Deus enim, qui capax est, non capabilis, penetrans, non penetrabilis, implens, non implebilis, qui ubique simul totus et ubique diffusus est per infusionem potentiae suae, misericorditer naturae est mixtus humanae, non humana natura est mixta divinae.
1393 S. JOANNIS Constantinopolitani episcopi et confessoris in homilia de Cruce et Latrone.
CAP. VII. Sed cur cum cruce veniat videamus. Scilicet ut hi qui eum crucifixerunt suae sentiant dementiae caecitatem; et ideo impudentiae eorum signum portatur. Ideo propheta ait: Tunc lamentabuntur omnes tribus terrae (Zachar. XII, 10), videntes accusatorem, et agnoscentes peccatum. Et quid mirum est, si crucem portans adveniet, quando et vulnera corporis ipse demonstrat? Tunc enim, inquit, videbunt quem confixerunt (Ibid., et Joan. XIX, 37). Et sicut post resurrectionem, Thomae voluit diffidentiam confutare, et illi clavorum loca demonstravit, et lateris vulnera declaravit, et dixit: Mitte manum tuam, et vide, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me vides habere (Joan. XX, 27; Luc. XXIV, 39); sic et tunc ostendet vulnera, crucemque demonstrabit: ut ostendat illum se esse, qui fuerat crucifixus. Item ejusdem in homilia de Ascensione Domini.
Nam sicut duobus jurgio separatis, unus in medio positus altercantium litem discordiamque dissolvit, ita et Christus fecit. Deus nobis juste irascebatur, et nos contemnebamus iratum, et clementem Dominum declinabamus; et se medium Christus ingessit, et sociavit utramque naturam, et nobis quod imminebat supplicium ipse sustinuit.
Item ejusdem in eadem homilia, inter caetera.
Christus igitur nostrae naturae primitias obtulit Patri, et oblatum donum miratus est Pater, quod et tanta dignitas offerebat, 1394 et quod offerebatur, nulla macula foedabatur. Nam et suis manibus suscepit oblatum, et suae sedis fecit esse participem, et quod plus est, ad partem suae dexterae collocavit. Cognoscamus quis est ille qui audivit: Sede ad dexteram meam (Ps. CIX, 1; Matth. XXII, 44); quae natura est cui dixit: Esto meae particeps sedis. Illa natura est quae audivit: Terra es et in terram ibis (Gen. III, 19).
Item ejusdem in eadem homilia, inter caetera.
Quo sermone utar, quo verbo dicam, reperire non possum. Natura fragilis, natura contempta, et omnibus monstrata deterior, omnia vicit, omnia superavit, et omnibus hodierna die meruit excelsior reperiri. Hodie angeli diu vota desiderata receperunt; hodie archangeli, quod multo tempore cupiebant, inspicere valuerunt; naturam nostram in sede Dominica immortali fulgentem gloria perviderunt.
S. THEOPHILI episcopi Alexandrini, de Epistola paschali, quam per Aegyptum destinavit.
CAP. VIII. Cujus rei testis est ille qui loquitur: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Ps. XIII, 3). Et prophetae Christi auxilium deprecantes: Domine, inclina coelos tuos, et descende (Ps. CXLIII, 5). Non ut mutaret locum, in quo omnia sunt, sed ut propter salutem nostram carnem humanae fragilitatis assumeret, Paulo apostolo eadem concinente: Cum esset dives, pauper factus est, ut nos illius paupertate divites essemus (II Cor. VIII, 9). Venitque in terras, et de virginali utero, quem sanctificavit, egressus homo, interpretationem nominis sui Emmanuel, id est Nobiscum Deus (Matth. I, 25), dispensatione confirmans, mirum in modum coepit esse quod nos sumus, 1395 et non desiit esse quod erat: sic assumens naturam nostram, ut quod erat ipse non perderet. Quamquam enim Joannes scribat: Verbum caro factum est (Joan. I, 14) id est aliis verbis, homo, tamen non est versus in carnem, qui numquam Deus esse cessavit. Ad quem et sanctus David loquitur: Tu autem idem ipse es (Ps. CI, 28). Et Pater de coelo contestatur et dicit: Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17; Marc. I, 11; Luc. III, 22): ut et homo factus, nostra confessione permanere dicatur quod fuit priusquam homo fieret, Paulo nobiscum eadem praedicante: Jesus Christus heri et hodie, ipse et in aeternum (Hebr. XIII, 8). In eo enim quod ait ipse, ostendit eum pristinam non mutasse naturam, nec Divinitatis suae imminuisse divitias, quia propter nos pauper effectus, plenam similitudinem nostrae conditionis assumpserat. Item ejusdem in alia Epistola paschali contra Origenem, inter caetera.
Unus Filius Patris, nostrique mediator, nec aequalitatem ejus amisit, nec a nostro consortio separatus est; invisibilis Deus, et visibilis homo, forma servi absconditus, et Dominus gloriae confessione credentium comprobatus. Neque enim privavit eum Pater naturae suae nomine, postquam pro nobis homo, et pauper effectus est, nec in Jordane fluvio baptizatum altero appellavit vocabulo, sed Filium unigenitum: Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17; Marc. I, 11; Luc. III, 22). Nec similitudo nostra in Divinitatis est mutata naturam, nec Divinitas in nostrae naturae versa est similitudinem.
S. GREGORII episcopi Nazianzeni in homilia de Epiphania, inter caetera.
CAP. IX. Cum ergo processisset ex Virgine Deus, in ea quam assumpserat humana natura, unum e duobus sibi invicem contrariis 1396 existens, carne et spiritu, aliud in Deum assumitur, aliud Deitatis gratia praestat. Item infra.
Missus est quidem, sed ut homo. Duplex enim erat in eo natura. Inde denique et laboravit ex itinere, inde et esuriit, et sitivit, et contristatus est, et flevit humani corporis lege.
S. BASILII episcopi Cappadocis.
CAP. X. Cum ergo quaedam in Christo ita videmus humana, ut nihil a communi mortalium fragilitate distare videantur, quaedam ita divina, quae nulli alii, nisi illi ineffabili naturae conveniant Deitatis, haeret humani intellectus angustia, et tantae admirationis stupore perculsa, quo declinet, quid teneat, quo se convertat, ignorat. Si hominem putet, devicto mortis regno cum spoliis redeuntem a mortuis cernit. Propter quod cum omni metu et reverentia contemplandum est, ut in uno eodemque ita utriusque naturae veritas demonstretur, ut neque aliquid indignum et indecens de divina illa et ineffabili substantia sentiatur, neque rursum quae humanitus gesta sunt, falsis illusa imaginibus aestimentur. S. CYRILLI episcopi Alexandrini.
CAP. XI. Homo nominatus est, cum sit natura Deus, Dei Patris Verbum, quoniam similiter ut nos sanguini communicavit et carni. Sic enim in terris apparuit, non amittens id quod erat, sed assumens humanitatis naturam in sua ratione perfectam. 1397 Item ejusdem in libro, qui dicitur: Scholia de Incarnatione Unigeniti.
Unus igitur est, et ante incarnationem Deus verus, et qui in humanitate mansit id quod erat, et est, et erit. Non discernendum igitur unum Dominum Jesum Christum in hominem seorsum, et seorsum in Deum; sed unum eumdemque Jesum Christum esse dicimus, non ignorantes differentias naturarum, sed eas inconfusas inter se servantes.
Item cujus supra.
Intelligitur namque certe tamquam aliud in alio inhabitare, id est, divinam naturam in humanitate non perpessam commixtionem, aut commutationem, ut esset quod non erat. Quidquid enim in alio habitare dicitur, non ipsum fit tale quale est id in quo habitat, sed aliud in alio magis intelligitur. At vero in Verbi natura et humanitatis, nobis solam differentiam designat diversitas naturarum. Unus enim ex utraque intelligitur Christus. Ergo inconfusione, ut ante dixi, servata inhabitasse ait Verbum in nobis. Scit enim unum esse Filium unigenitum, carnem factum et hominem.
Item cujus supra ad Nestorium.
Ait igitur sancta et magna synodus, ipsum, qui est ex Deo Patre natus naturaliter, Filium unigenitum, Deum verum de Deo vero, lumen de lumine, per quem et cum quo omnia fecerit Pater, hunc descendisse, incarnatum esse, et hominem factum, passum esse, resurrexisse tertia die, et ascendisse rursus in coelos. Haec nos sequi verba debemus; his nos convenit obtemperare dogmatibus: considerantes quid sit incarnatum 1398 esse, et hominem factum Dei Verbum. Non enim dicimus quod Dei natura conversa, vel immutata, facta sit caro; nec quod in totum hominem, qui est ex anima et corpore, transformata sit; sed illud magis, quod carnem animatam anima rationali sibi copulaverit Verbum substantialiter, et incomprehensibiliter et ineffabiliter factus sit homo, et nuncupatus sit etiam filius hominis, non nuda tantummodo voluntate, sed nec assumptione sola personae, sed quod diversae quidem naturae in unum convenerint, unus tamen ex ambabus Christus et Filius non evacuata aut sublata diversitate naturarum per conjunctionem, sed quia simul nobis effecerunt unum Dominum, et Christum, et Filium, id est, Divinitas et humanitas, per arcanam illam ineffabilemque copulationem ad unitatem. Itaque is qui ante saecula omnia est natus ex Patre, etiam ex muliere carnaliter dicitur procreatus. Non quia divina ipsius natura de sacra Virgine sumpsit exordium, nec quod propter seipsam opus habuit secundo nasci post illam nativitatem, quam habebat ex Patre (est enim ineptum et stultum hoc dicere, quod is qui ante omnia saecula est consempiternus Patri, secundae generationis eguerit, ut esse inciperet), sed quia propter nos et propter nostram salutem naturam sibi copulavit humanam, et processit ex muliere, idcirco dicitur natus esse carnaliter. Neque enim prius natus est homo communis de sancta Virgine, et tunc demum habitavit in eo Verbum; sed in ipsa vulva uteroque virginali, se cum earne conjunxit, et sustinuit generationem carnalem, carnis suae nativitatem, faciens suam. Sic illum dicimus et passum esse et resurrexisse, non quia Deus Verbum in sua natura passus sit aut plagas, aut clavorum transfixiones, aut alia vulnera (Deus namque incorporalis extra passionem est), sed quia corpus illud, 1399 quod ipsius proprium factum est, passum est, ideo haec omnia pro nobis ipse dicitur passus. Inerat enim in eo corpore quod patiebatur, Deus, qui pati non poterat. Simili modo et mortem ipsius intelligimus. Immortale enim et incorruptibile est naturaliter, et vita, et vivificans Dei, Verbum. Sed quia corpus ipsius proprium, gratia Dei, juxta Pauli vocem, pro omnibus mortem gustavit (Hebr. II, 9), idcirco ipse dicitur mortem passus esse pro nobis. Non quod ipse mortem esset expertus, quantum ad ipsius naturam pertinet; insania est enim hoc vel sentire, vel dicere: sed quod, ut supra diximus, caro ipsius mortem gustavit. Ita et resurgente carne, ipsius rursus resurrectionem dicimus: non quia in corruptionem ceciderit, absit; sed quia ejus resurrexit corpus. Ita Christum unum et Dominum confitemur, non tamquam hominem cum Verbo coadorantes, ne divisionis quaedam species inducatur; sed unum jam et eumdem adorantes: quia non est alienum a Verbo corpus suum, cum quo ipsi etiam assidet Patri. Nec hoc ita dicimus, quasi duobus filiis assidentibus, sed uno cum carne per unitatem: quia si talem copulationem factam per substantiam, aut quasi impossibilem, aut quasi parum decoram noluerimus accipere, in id incidimus, ut duos 1400 filios esse dicamus: necesse est enim discernere et dicere hominem separatim fuisse sola Filii appellatione honoratum, et rursum Verbum, quod est ex Deo, et nomine, et veritate Filium Dei. Sed discernere in duos filios non debemus unum Dominum Jesum Christum. Neque enim id adjuvat rectam fidei rationem, licet nonnulli nescio quam perhibeant copulationem personarum. Non dixit enim Scriptura Verbum Dei personam hominis sibi assumpsisse, sed carnem factum esse (Joan. I, 14). Id autem est ostendere Dei Verbum, similiter ac nos participationem habuisse carnis et sanguinis, et corpus nostrum proprie suum fecisse, et hominem ex muliere processisse, non abjecta, nec deposita Deitate, aut generatione illa, quam habebat ex Patre; sed mansisse etiam in assumptione carnis Deum, quod erat. Hoc ubique rectae fidei ratio protestatur. In tali sensu sanctos Patres fuisse comperimus. Ideo illi non dubitaverunt sanctam Virginem dicere Θεοτόκον, non quod Verbi natura, Deitasque in sancta Virgine sumpsit exordium, sed quod ex ea natum sit sacrum illud corpus animatum anima rationali, cui substantialiter adunatum Dei Verbum carnaliter natum esse dicitur.
ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1. Inscriptio ipsius epistolae non exiguam difficultatem facessit. Hanc in mss. novem collectionum invenimus, nimirum in Hispanica, Isidoriana, 11, 12 et 20 usque ad 24, ac in exemplari Sichardi. Porro inscriptio in ejusmodi codicibus et in episcopi, et in episcopalis sedis nomine variat. Nam exemplaria Vat. Hisp. et Isid. cum mss. collect. 12, 20, 21, 22 et 23, Leonem Ravennatem, vel Ravennensem, aut Ravennatensem episcopum praeferunt. Codices vero collect. 11 et 24 cum exemplaribus Merlini atque Sichardi, Neonem, Neonium, vel Neoniam, itidem Ravennatem exhibent. Tres codices a Quesnello allegati not. 1, in quibus Neonae, vel Neoniae legitur, ad collectionem 24 pertinere cognovimus. Isidori autem editio ab eodem laudata Merlini exemplum innuit, quod in hac epistola, ut et in nonnullis aliis, accedit ad lectiones collectionis 24. Cum porro codices hactenus cogniti istis essent similes, qui in Ravennati sede conveniunt, de solo nomine episcopi dubitari potuit. Nos vero duos Vindebonenses vetustos libros invenimus, in quibus Leonis quidem nomen retinetur, at episcopalis sedes maxime discrepat. Nam exemplum Vindebonense, quod puriorem Hispanicam collectionem continere alibi diximus, ad Leonem Arbonensem in titulo prodit, et in inscriptione, Leo Leoni episcopo Arbonensi salutem. Aliud vero exemplum Vindebon. collect. 5 signatum num. 42, cui aliquot epistolae insertae fuerunt ex collectione Hispanica, hunc titulum suggerit: Ad Leonem Narbonensem episcopum. 2. Ut autem in tanta varietate codicum et collectionum facilior solutio sit, animadvertimus duplicem esse fontem unde haec epistola sumpta fuit, nimirum collectionem Hispanicam, ex qua hanc epistolam derivarunt auctores collect. Isid. 12, 20, 21, 22 et 23, et exemplum aliud, ex quo eamdem sumpsere auctor collect. 24, Merlinus atque Sichardus. Variantes enim quas relegentes ipsam epistolam in iisdem mss. invenimus, hanc duplicem originem ostenderunt. Cum vero quoad episcopalis sedis nomen plures codices prioris originis signantes Ravennatem conveniant cum omnibus mss. alterius fontis, de Ravennatensi sede dubitandum non est. Id autem vel maxime ex eo confirmatur, quod codices duo Vindebonenses, qui dissentiunt, aperto errore laborant. Nam Arbonensis episcopatus, qui in ms. Vindeb. Hisp. legitur, ignotus est; Narbonensis vero per hoc tempus non a Leone tenebatur, sed a Rustico, ad quem aliam posteriorem epistolam datam videbimus. Neque moveat quod primus codex Vindebon. puriorem Hispanicam complectatur. Nam licet eatenus sit purior, quod emendationes in Gallicanos codices inductas non recepit, mendosissimus tamen est, mendumque satis prodit in eadem inscriptione episcopatus Arbonensis, quem nemo inveniet. Hoc autem mendum evidentius demonstrant antiquiores et emendatiores codices Hispanici, quos adhibuit auctor Breviarii canonum Ecclesiae Hispanae a cardinali de Aguirre editi, cujus Breviarii exemplar manuscriptum reperimus inter Vaticanos codices num. 4887. Hoc enim opus exeunte saeculo VII scriptum, ut probavit etiam P Coustantius in praefat. ad epist. Rom. pontif. num. 150, Breviarium est collectionis Hispanicae, quod auctor Hispanus ex Hispanicis utique codicibus sumpsit. In eo autem lib. IV, tit. 30 et 35, duo tituli referuntur ex sequenti epistola, quae his verbis utroque loco citatur: Epistola Leonis ad Leonem Ravennensem tit. 1 vel 2, a cap. 73, quo quidem capite in collectione Hispanica sequens epistola describitur. Igitur de Ravennatis sedis nomine, in quo puriores et vetustiores codices Hispanici aliique inde profecti cum aliis mss. ex alio fonte deductis conveniunt, ambigi nequit. 3. Cum porro de episcopatu Ravennate constet, Neonis nomen amplectendum Ravennates catalogi demonstrant; neque enim inter episcopos hujus sedis per hoc tempus invenitur ullus Leo. Hac autem in re vetusti catalogi episcoporum Ecclesiae Ravennatis difficultatem afferent: vetusti, inquam, qui apud Agnellum a Bacchinio primum editum legi possunt; nam recentiores apud Rubeum et Ughellum etsi in re praesenti non obsint, antiquum tamen ordinem deseruere ex arbitrio, ut cum quibusdam praejudiciis nonnulla posterius detecta monumenta conciliarentur. In antiquis autem illis catalogis nullus quidem Leo hujus aevi episcopus reperitur; at Neo praecessor fit S. Petro Chrysologo, cum ex hac epistola posterior esse deberet. Ut autem haec difficultas tollatur, duo in his catalogis distinguenda sunt, ordo episcoporum, et tempus at gesta quae iisdem tribuuntur. Ordo catalogorum veterum, quoad priorum saeculorum episcopos cum derivatus fuerit ex antiquissimis diptychis quae in quibusque Ecclesiis jamdiu custodita fuere, nisi quid omnino evidens cogat, retinendus est. Tempus autem et gesta singulis episcopis ascripta, cum ex diptychis, in quibus sola episcoporum nomina describebantur, sumi nequiverint, ex auctorum medii aevi arbitrio, vel etiam ex vulgatis quibusdam praejudiciis pendent, quae in rebus antiquis minimi habenda sunt. Hinc plures fabellae ejusmodi catalogis inveniuntur nonnumquam insertae, quae eruditorum calculis reprobantur; et alia incerta vel contradictoria identidem deteguntur, cum certiora antiqua monumenta in lucem prodeunt. Id cum exploratum sit in catalogis aliarum Ecclesiarum, tum praesertim in Ravennatibus evidentissimum probavimus lib. II Observationum in sacra cardinalis Norisii opera cap. 7, num. 3, tom. IV, pag. 915, ubi etiam ostendimus pugnantibus episcoporum ordine, et rebus ac tempore episcopis tributis, satius esse de errore in rebus ac tempore perperam ascriptis, quam in episcoporum ordine suspicari. 4. Ordo episcoporum Ravennatum hujus aevi in Agnello et reliquis antiquis Ecclesiae Ravennatis scriptoribus hic est: Ursus, Petrus, Neo, Exuperantius, Joannes, Petrus. Cum autem Joanni tribuant privilegium Valentiniani III, secundo Petro hujus successori ascribunt quae de S. Petro Chrysologo certa sunt. His vero obstant tria monumenta posterius edita: primum epistola Leonis ad Neonem, quae episcopo Petri Chrysologi successori congruit; secundum epistola Simplicii papae ad Joannem episcopum Ravennatem, qui post Petrum et Neonem eam sedem obtinuit; tertium synodi Romanae sub Symmacho, in quibus alius Petrus Ravennas subscriptus invenitur. Haec animadvertens P. Bacchinius, ut triplicem nodum solveret, ad duo confugit. Primo suspicatus est Leonis epistolam non ad Neonem Ravennatem missam, sed ad Ravennium Arelatensem, cui aliae ejusdem pontificis epistolae per hoc tempus datae fuerunt; cum de Galliis vastatis ab Attila constet, et de captivis inde deductis, qui ad patriam rediere, ut in hac epistola traditur. Dein ut duobus aliis monumentis satisfaceret, duos episcopos laudatis catalogis adjiciendos credidit, nimirum alterum Joannem, qui sub Simplicio, et tertium Petrum, qui sub Symmacho vixerit; ac si Agnellus et alii veterum catalogorum scriptores in Joanne Angellopte et Petro secundo duos Joannes et duos Petros confuderint. Haec omnino arbitraria inducat oportet, qui de rebus ac temporibus perperam attributis non suspicatur. 5. Ravennium quidem Arelatensem inscriptioni epistolae Leonis subjicere, contra omnium codicum fidem pugnat. Non solae Galliae vastatae fuerunt ab Attila, sed is in ipsa Italia ad Padum usque pervenit, ultra quod flumen Ravennatis provincia, et pars etiam dioeceseos extendebatur. Quid quod haec epistola ex contextu encyclica videtur ad plures, ut ne peculiaris ratio pro Ravennate requirenda sit? Additio porro duorum episcoporum Joannis et Petri probabilis esset, si nulla alia ratio suppeteret conciliandi omnia. Quando autem in catalogis error aliquis certus est, et sola emendatione rerum ac temporum, quae ex auctorum arbitrio ascititia aut praejudiciis constituta sunt, sanari potest, non est deserendus aut additionibus perturbandus episcoporum ordo, qui ex antiquissimis diptychis originem duxit. Hac regula satis evidenti, quae in aliis aliarum Ecclesiarum catalogis perutilis invenietur, deteges in re praesenti totam difficultatem et confusionem a catalogis inductam ex eo proficisci, quod ex duobus Petris Ravennatibus ascripta fuerint secundo, quae primo adjudicanda fuerant; ita enim anteriorem aetatem Neoni et caeteris tribuerunt. Hic autem error si corrigatur, et primus Petrus, non autem secundus credatur S. Petrus Chrysologus, statim omnia sanata optime congruere invenientur. Ille enim is erit qui celebres ad Eutychem litteras dedit. Huic deinde successit Neo, ad quem S. Pontifex sequentem epistolam scripsit. Dein post Exuperantium Neonis successorem Joannes sub Simplicio, et tandem alius Petrus sub Symmacho optime sequuntur. Si Agnellus et auctores catalogorum veterum haec monumenta vidissent, nihil dubitamus quin ordine episcoporum custodio, eadem monumenta similiter conciliassent, ut Rubeus et Ughellus fecere; sicque vera Neonis aetas ex iisdem confirmaretur. Ignoratio vero monumentorum, quae tunc obtinebat, certae codicum fidei, qui hanc epistolam Neoni Ravennati inscribunt, praejudicare nequit. 1405 EPISTOLA CLXVI. AD NEONEM RAVENNATEM EPISCOPUM. De his qui de captivitate redeuntes, incertum habent utrum ante captivitatem baptisma consecuti sint. SYNOPSIS (Ex collectione Hispanica). I. De parvulis qui in captivitatem devenerunt, et baptismi gratiam non reminiscuntur. --II. Ut ab haereticis baptizatus, per manus impositionem accipiat Spiritum sanctum. LEO episcopus NEONI episcopo Ravennati salutem.
Frequenter quidem in diversarum ambiguo quaestionum titubantia fratrum corda, Spiritu Dei instruente, solidavimus, responsionis formam, vel ex sanctarum Scripturarum disciplinis, vel ex Patrum 1406 regulis colligentes; sed nuper in synodo novum et inauditum antea genus consultationis exortum est.
Nam quorumdam fratrum suggestione comperimus, aliquos captivorum ad sedes suas libere redeuntes, qui scilicet in captivitatem illa aetate devenerint, quae nullius rei firmam potuerat habere notitiam, remedium quidem implorare baptismatis; sed utrum ejusdem mysterium baptismatis ac sacramenta perceperint, infantiae inscientia non posse reminisci, et ideo sub hoc latentis recordationis incerto animas suas in discrimen adduci, dum sub specie cautionis negatur his gratia, quae ideo non impenditur quia putatur impensa. Cum itaque tribuere talibus Dominici sacramenta mysterii, non immerito quorumdam fratrum formido dubitaret, in synodali, ut diximus, coetu formam hujuscemodi consultationis accepimus, quam diligentius discutientes, pro uniuscujusque sensu sollicita voluimus ratione tractari, quo ad veritatem, adhibita cognitione multorum, certius pervenire possemus. Eadem ergo, quae in sensum nostrum divina inspiratione venerunt, frequens etiam fratrum firmavit assensio. In primis itaque providere 1407 debemus, ne dum speciem quamdam cautionis tenemus, damnum regenerandarum incidamus animarum. Quis enim ita sit suspicationibus suis deditus, ut verum esse definiat quod, omni manifestatione cessante, ex opinione ambigua suspicatur? Cum itaque baptizatum se nec ille recordetur, qui regenerationis est cupidus, nec alter attestari de eo possit, qui nesciat consecratum, nihil est in quo peccatum possit obrepere, cum in hac parte conscientiae suae nec ille reus sit qui consecratur, nec ille qui consecrat. Scimus quidem inexpiabile esse facinus, quoties juxta haereticorum damnata a sanctis Patribus instituta, cogitur aliquis lavacrum, quod regenerandis semel tributum est, bis subire, apostolica reclamante doctrina, quae nobis unam praedicat in Trinitate Deitatem, unam in fide confessionem, unum in baptismate sacramentum (Ephes. IV, 5). Sed in hoc nihil simile formidatur, quoniam non potest in iterationis crimen venire, quod factum esse omnino nescitur. Atque ideo quoties persona talis 1408 inciderit, sollicita primum examinatione discutite, et longo tempore, nisi forte supremus finis immineat, indagate utrum nemo sit penitus qui testimonio suo juvare possit ignorantiam nescientis. Et cum constiterit hunc qui baptismatis indiget sacramento, sola inaniter suspicione prohiberi, accedat intrepidus ad consequendam gratiam, cujus in se nullum scit esse vestigium. Nec vereamur huic salutis januam aperire, quam numquam ante docetur ingressus.
CAP. II. Quod si ab haereticis baptizatum quempiam fuisse constiterit, erga hunc nullatenus sacramentum regenerationis iteretur; sed hoc tantum quod ibi defuit conferatur, ut per episcopalem manus impositionem virtutem sancti Spiritus consequatur. Quam rem, frater charissime, ideo generaliter ad omnium vestrum volumus pervenire notitiam, ne dum plus justo metuitur, misericordia Dei salvari cupientibus denegetur. Data nono kalendas Novembris, consulatu Majoriani Augusti.
ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1. Quesnellus rationibus judicio Tillemontii valde exilibus sequentem epistolam datam prodidit circa an. 442, 443 et 444. Cum Sirmondus atque Baluzius, nullo tamen allato documento, eamdem affixerint anno 452, Quesnellus conjecit hos ita sensisse, eo quod existimaverint in hac epistola, ubi sermo habetur de his qui ab hostibus in infantia capti fuerant, respici ad eam vastitatem quam Hunni in Galliis in ulerunt an. 451. Hujus autem epistolae locum non ad Hunnorum irruptionem referri contendit, sed ad Vandalorum persecutionem, qui Africa potiti sub Genserico, catholicos oppugnarunt; nam inquisit. 18, haec praeferuntur: De his qui ex Africa vel de Mauritania venerunt, et nesciunt in qua secta sint baptizati. Tum Vandalica persecutione descripta, quae Christianis illata fuit in Africa post an. 439, hac occasione nonnullos in Gallias sese recepisse existimat, de quibus in eadem epistola sermo sit; et idcirco eam datam credit circa annos indicatos 442, 443 et 444, in quibus ea persecutio grassata est. 2. Sed primo evidens argumentum proferimus, quo haec epistola ipso quoque anno 445 posterior demonstratur. Hermes, qui Rustici litteras ad Leonem attulit, in inscriptione Narbonensis Ecclesiae a Quesnello in notis recusa Diaconus vocatur. Hanc autem inscriptionem idem Quesnellus Pagio astipulante ad an. 445, num. 24 et 25, adversus Baluzium optime interpretatur, et rectissime insculptam probat an. 445. Porro idem Hermes in exordio epistolae Leonis ad Rusticum Archidiaconus dicitur. Haec ergo epistola post eam inscriptionem seu post an. 445 exarata fuit, cum Hermes a diaconatu ad archidiaconatum provectus fuisset. 3. Dein licet Africana Vandalorum persecutio efferbuerit post an. 439, Mauritania tamen in Romanorum potestate perstitit usque ad Valentiniani mortem, quae incidit in an. 455. Igitur si ii qui de Mauritania in Gallias venerunt, persecutionis causa, ut opinatur Quesnellus, transmisere, id post an. 455 statuendum esset. 4. Verum ad exsufflandam Quesnelli conjectationem, et ad statuendum verum tempus hujus epistolae, alia apertiora et luculentiora ex ipsis Rustici Inquisitionibus suppetunt. Non solum enim inquisit. 18 de his qui ex Africa vel de Mauritania venerunt sermo est, sed etiam inquisit. 17 de his qui parvuli ab hostibus capti sunt, et postea ad Romaniam venerint; et inquisit. 19 de his qui parvuli . . . . a gentilibus capti . . . . ad Romaniam adhuc juvenes venerint. Esto casus inquisit. 18 ad illos spectet qui ex Africa in Gallias aliqua de causa tempore persecutionis Vandalicae sese receperunt, non tamen eodem pertinere queunt casus inquisit. 17 et 19: hic enim indicantur ii qui parvuli ab hostibus, iisque gentilibus capti, et extra Romanum imperium adducti, tandem adhuc juvenes in Romaniam seu in Romanum imperium redierant, ac ex his nonnulli in Narbonensem provinciam, quorum causa inquisitiones a Rustico propositae fuerunt. Non ergo de Africanis persecutionis causa exsulibus vel profugis agitur, nec de Vandalis, qui non gentiles, sed Ariani erant. Hunnos itaque aliosque barbaros gentiles, eosdemque Romanorum hostes intelligere oportet, qui postquam Gallias depopulati sunt, ex iisdem pueros captivos secum asportarunt. Celebris est autem illorum irruptio in Gallias et in ipsam Narbonensem provinciam, cujus meminit Hieronymus in epistola ad Ageruchiam an. 409. Si autem de parvulis hoc tempore captis fuisset quaestio, circa an. 442 haud scripsisset, ut videtur, Rusticus inquisit. 19, quod ad Romaniam adhuc juvenes venerint. Hunni pariter adversus Gothos pugnarunt in Galliis an. 437 et 439. Sed tum auxiliares fuerunt Romanorum, non hostes. De gentilibus autem hostibus Rusticus loquitur, et de captivis qui adhuc juvenes ex hostibus in Romaniam redierunt. Aequius igitur intelligitur Hunnorum irruptio in Gallias an. 451, cum non auxiliares, sed hostes adversus Aetium Romanorum ducem dimicarunt. Si vero de parvulis hoc bello captis inquisitiones Rustici accipiendae credantur, ut congruum tempus relinquatur quo iidem parvuli a gentilibus capti juvenes in patriam remeaverint, haec epistola alfigi nequit an. 452. 5. Probabilius autem anno circiter 458 collocanda videtur. In primis enim in duabus epistolis anni 458, altera 159, ad Nicetam Aquileiensem cap. 5, altera 166, ad Neonem Ravennatem, cap. 1, mentio occurrit de Romanis ab infidelium captivitate ad sua redeuntibus, quorum alii dubium injecerant de baptismate, de idolothytis alii, aeque ac legitur in epistola ad Rusticum Narbonensem. Cum porro omnes hae epistolae congruunt captivis qui sub Attila Hunnorum rege Italiam et Gallias vastante capti fuerant, tum vero non minus epistola ad Rusticum quam aliae duae, circa eumdem annum 458 scripta aequissime agnoscitur. 6. Dein in epistola ad Neonem, c. 1, Leo ait: Nuper in synodo novum et inauditum antea genus consultationis exortum est. Nam quorumdam fratrum suggestione comperimus aliquos captivorum ad sedes suas libere redeuntes, qui scilicet in captivitatem illa aetate devenerint, quae nullius rei ferme poterat habere notitiam, remedium quidem implorare baptismatis; sed utrum ejusdem mysterium baptismatis ac sacramenta perceperint, infantiae inscientia non posse reminisci. Haec quaestio eadem est ac illa quam Rusticus Narbonensis pronosuit. Quomodo autem Leo anno 458 in epist. 166, ad Neonem, hoc novum et inauditum antea genus consultationis potuisset affirmare, si eadem quaestio jamdiu a Rustico illi fuisset proposita? Quomodo in eadem epist. 166 addidisset longiorem in ea solvenda ac diligentiorem discussionem fuisse necessariam, si jamdiu in epistola ad Rusticum illam pari ratione solvisset? Perspicitur itaque prius Neonem, vel potius alium aliquem qui occasionem dedit tradendae epistolae ad Neonem, quam Rusticum de hac quaestione ad Leonem scripsisse; ac propterea haec epistola ad Rusticum exarata cognoscitur post diem IX kal. Nov. an. 458, quo litterae ad Neonem datae fuerunt. Hanc igitur epistolam litteris ad Neonem subnectimus, eo quod posteriorem esse nihil ambigimus: ut ne tamen hoc eodem an. 458 scriptam affirmare velimus, cum scribi potuerit aliquanto post. Non multo tamen post exarata dicenda est: siquidem Hermes, qui in hac epistola appellatur Archidiaconus, vivo adhuc Rustico Biterrensibus episcopus datus fuit, a quibus cum non fuerit receptus, Narbonam rediit, et hac de re idem Rusticus et Hermes litteras ad Leonem dedere, ut ex Hilari papae epist. 8 colligere licet. His autem ut congruum tempus tribuatur, ante Leonis mortem, quae contigit an. 461, Hermes ad Biterrensem cathedram promotus videtur sub. an. 460; haec autem epistola, Hermete adhuc archidiacono Romae agente, scripta serius dicenda est an. 459. 7. His autem de tempore hujus epistolae praemissis manifestum fit quam sint inanes duae Quesnelli conjecturae, quibus cum animadverterit aliquot ex iis dubiis quae proposuit Rusticus decisa fuisse in conciliis Arausicano I, Vasensi I, et Arelatensi II, alterutrum not. 1 colligit: Scilicet vel Rusticum ad Leonem scripsisse, antequam eae difficiles quaestiones in conciliis supradictis ventilarentur et enodarentur: supervacaneum enim videretur et praeter consuetudinem Gallicanam, ut post soluta in pluribus comprovincialibus, aut majoribus etiam synodis dubia, alia de eisdem consultatio haberetur; vel certe, si non praecessit has synodos Rustici epistola, non ab illarum a tate plurimum recedere putanda est; sed forte Rusticus existimavit illarum statutis sibi standum non esse, tum quia in multis durior disciplina apparebat, tum quod inter ipsum et Hilarium Arelatensem episcopum, quo auctore ac praeside conditi canones fuerant, aliquid suberat simultatis, propter summam hujus in Ecclesias Gallicanas auctoritatem, quae Narbonensis metropolitae et aliorum metropolitanorum episcoporum splendorem obscurabat. Primum, nimirum Rusticum ante praedicta concilia ad Leonem scripsisse, quoad Arausicanum I et Vasense I ex praestituto hujus epistolae tempore falsissimum agnoscitur. Concilium vero Arelatense II, quod omni chronologico charactere est expers, Rustici aevo habitum perperam creditur: collectionem enim canonum synodorum anteriorum praefert in rationem S. Caesarii Arelatensis propriam; adeo ut hoc concilium a Caesario celebratum recte probarit P. Sbaraglia; quod confirmare possumus ex mss. collectionibus Gallicanis, quae in Vaticana et Veronensi bibliothecis observavimus, ubi haec synodus immediate praemittitur conciliis Agathensi et Arausicano II a Caesario coactis ineunte saeculo VI. De ratione quam Quesnellus subjicit mox dicemus. Alterum vero quoad simultatem inter Rusticum et Hilarium, commentitium pariter liquet. Siquidem sub hujus epistolae tempus quo Rusticus ad Leonem scripsit, nulla Rustico simultas esse poterat cum Hilario, qui jamdiu ante e vivis excesserat, cum praesertim ex Leonis decreto certi jam essent ecclesiasticarum provinciarum fines, et cujusque metropolitae jura jam constituta pacifice servarentur. Vera igitur ratio, qua Rusticus ad Leonem de his quoque dubiis scripsit, quae in Gallicanis synodis fuerunt definita, haec fuit, ut apostolicae sedis auctoritate certior definitio praeberetur. Hinc vero etiam patet non alienum fuisse a consuetudine episcoporum Galliae, post soluta in conciliis Gallicanis dubia, Romanam cathedram consulere, eo quod ex majorum traditione didicerint quantum praestet hujus auctoritas atque sententia, quantamque in rebus dubiis certitudinem pariat. 8. Ex constituto etiam hujus epistolae tempore falsa deteguntur illa duo, quae idem Quesnellus in confirmationem anni abs se asserti conferre posse existimavit. Primo enim intelligimus gesta quae in episcoporum honoratorumque examine ob Sabiniani et Leonis presbyterorum causam confecta initio epistolae memorantur, non pertinere ad synodum Arausicanam I an. 441, neque ad Vasensem I an. 442, quibus, ipso observante Quesnello, Rusticus eorum presbyterorum episcopus non interfuit, sed ad alium conventum. fortassis Narbonensem, habitum paulo ante hanc epistolam ad Rusticum, id est sub an. 458. Hinc Baluzius in nova Conciliorum collectione Narbonense concilium, in quo eorum presbyterorum causa cognita fuerit, jure astruxit, et solum perperam istud affixit anno 452. Dein cum haec epistola ad Rusticum tam sero fuerit scripta, dejectio illa animi, qua idem episcopus scandalorum occasione turbatus, vacationem ab episcopatus laboribus se peroptare Leoni significavit, non in initia episcopatus, nec in juventutem, ut Quesnellus putavit, sed in senectutem ejus incidit, cum gravis annis morti appropinquaret. 9. Nunc de codicibus aliquid dicendum superest. Invenimus hanc epistolam in mss. decem et septem collectionum, nimirum 1, 3 et reliquis usque ad 13, nec non in 18 et 21 usque ad 24, ac praeterea in peculiari vetustissimo ms. capituli Veronensis 58. Duobus autem modis haec in ejusmodi collectionibus praefertur. In omnibus enim collectionibus posterioribus Dionysio ipsae Rustici inquisitiones desiderantur. Dionysius scilicet, omissis inquisitionibus, ipsarum loco titulos epistolae praefixit, quibus nonnumquam duas Leonis responsiones in unum minus apte copulavit, ut suo loco notabimus. Hos eosdem Dionysii titulos tantum nacti sumus in codicibus aliarum posteriorum collectionum Hispanicae, Hadrianeae, etc., quae hanc epistolam e Dionysio recepisse noscuntur. Hos titulos nos cum Quesnello in praemissa synopsi exhibebimus. Inquisitiones vero, sine quibus plerumque Leonis responsa intelligi nequeunt, Sirmondus primus edidit. Eas nos in quatuor collectionibus mss. Dionysio antiquioribus reperimus, scilicet in cod. Vat. Reginae collect. 1, in Vat. et Barber. collect. 3, in Lucensi collect. 4, in Vindebon. collect. 5, ac tandem in peculiari ms. Veron. 58. Ita praeter codices posteriorum collectionum, quae inquisitionibus carent, sex praestantissima diversae originis exemplaria inquisitionibus praedita nobis praesto fuere, cum Quesnellus duo tantum unius collectionis 5 invenire potuerit. 1415 EPISTOLA CLXVII. AD RUSTICUM NARBONENSEM EPISCOPUM. Subditis responsionibus ad ejusdem consulta rescriptis. SYNOPSIS (Ex Dionysio Exiguo). I. Quod non habeantur episcopi quos nec clerus elegit, nec populus exquisivit, nec provinciales episcopi consecrarunt. Si qui tamen clerici ab his pseudoepiscopis ordinantur, rata potest ordinatio talis existere. --II. Quod presbyteri aut diaconi, si in aliquo crimine detecti fuerint, non possint per manus impositionem poenitentiae remedium consequi. --III. Quod diaconi, sicut episcopus et presbyter, cessare debeant ab opere conjugali, non tamen repudiare conjugia. --IV. Quod aliud sit uxor, aliud concubina; nec erret quisquis filiam suam in matrimonium tradiderit ei qui habuit concubinam. --V. Quod non sit conjugii duplicatio, quando ancilla rejecta, uxor assumitur. --VI. De his qui communione privantur, et ita moriuntur. --VII. De his qui poenitentiam agere differunt. --VIII. Quod oporteat eum qui pro illicitis 1416 veniam poscit, etiam a licitis abstinere. -- IX. Quod poenitenti nulla negotiationis lucra exercere conveniat. --X. Quod ad militiam saecularem post poenitentiam redire non debeat. --XI. Quod adolescens, si urgente quocumque periculo, poenitentiam gessit, et non se continet, uxoris possit remedio sustineri. --XII. Quod si quis propositum monachi deseruerit, publicae sit poenitentiae satisfactione purgandus. --XIII. Quod puellae, quae non coactae, sed voluntate propria virginitatis propositum susceperunt, peccant, si nupserint, licet nondum fuerint consecratae. --XIV. De his qui dubitant utrum baptizati sint, necesse est eos baptizari. --XV. Quod eos qui se baptizatos agnoscunt, sed in qua professione nesciunt, per manus impositionem suscipi conveniat. --XVI. De his qui convivio gentilium et escis immolatitiis usi sunt. LEO episcopus RUSTICO Narbonensi episcopo.
Epistolas fraternitatis tuae, quas Hermes archidiaconus tuus detulit, libenter accepi, diversarum quidem causarum connexione multiplices, sed non ita patientiae legentis onerosas, ut aliquid earum inter concurrentes undique sollicitudines fuerit praetermissum. Unde totius sermonis tui allegatione concepta, et gestis quae in episcoporum honoratorumque examine confecta sunt, recensitis, Sabiniano et Leoni presbyteris actionis tuae 1417 intelleximus fiduciam defuisse, nec eis justam superesse querimoniam, qui se ab inchoatis disceptationibus sponte subtraxerint. Circa quos quam formam quamve mensuram debeas tenere justitiae, tuo relinquo moderamini: suadens tamen charitatis hortatu, ut sanandis aegris spiritalem adhibere debeas medicinam; et dicente Scriptura: Noli esse nimium justus (Eccle. VII, 17), mitius agas cum eis qui pudicitiae zelo videntur modum excessisse vindictae; ne diabolus, qui decepit adulteros, de adulterii exsultet ultoribus . . .
Miror autem dilectionem tuam in tantum scandalorum quacumque occasione nascentium adversitate turbari, ut vacationem ab episcopatus laboribus praeoptare te dicas, et malle in silentio atque otio vitam degere, quam in his quae tibi commissa sunt permanere. Dicente vero Domino: Beatus qui perseveraverit usque in finem (Matth. XXIV, 13), unde erit beata perseverantia, nisi de virtute patientiae? Nam secundum apostolicam praedicationem, omnes qui voluerint in Christo pie vivere persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Quae non in eo tantum computanda est, quod contra Christianam pietatem aut ferro aut ignibus agitur, 1418 aut quibuscumque suppliciis, cum persecutionum saevitiam suppleant et dissimilitudines morum, et contumaciae inobedientium, et malignarum tela linguarum: quibus conflictationibus cum omnia semper membra pulsentur, et nulla piorum portio a tentatione sit libera, ita ut periculis nec otia careant, nec labores, quis inter fluctus maris navim diriget, si gubernator abscedat? Quis ab insidiis luporum oves custodiet, si pastoris cura non vigilet (Joan. X, 12)? Quis denique latronibus obsistet et furibus, si speculatorem in prospectu explorationis locatum, ab intentione sollicitudinis amor quietis abducat? Permanendum ergo est in opere credito et in labore suscepto. Constanter tenenda est justitia, et benigne praestanda clementia. Odio habeantur peccata, non homines. Corripiantur tumidi, tolerentur infirmi; et quod in peccatis severius castigari necesse est, non saevientis plectatur animo, sed medentis. Ac si vehementior tribulatio incubuerit, non ita expavescamus, quasi illi adversitati propriis viribus resistendo, cum et consilium nostrum, et fortitudo sit Christus, ac sine quo nihil possumus, per 1419 ipsum cuncta possimus. Qui confirmans praedicatores Evangelii et sacramentorum ministros, Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Joan. XV, 5). Et iterum: Haec, inquit, locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis (Matth. XXVIII, 20). In hoc autem mundo tribulationem habebitis; sed bono animo estote, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Quae pollicitationes, quia sine dubio manifestae sunt, nullis debemus scandalis infirmari, ne electioni Dei videamur ingrati, cujus tam potentia sunt adjutoria quam vera promissa.
De consultationibus autem dilectionis tuae, quas separatim conscriptas archidiaconus tuus detulit, quid sentiendum sit, inter praesentes opportunius quaereretur de singulis, si nobis tui conspectus copia proveniret. Nam cum quaedam interrogationes modum diligentiae videantur excedere, intelligo eas colloquiis aptiores esse quam scriptis. Quia sicut quaedam sunt quae nulla possunt ratione convelli, ita multa sunt quae aut pro consideratione aetatum, aut pro necessitate rerum oporteat temperari: illa semper conditione servata, ut in his quae vel dubia fuerint aut obscura, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inveniatur adversum.
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. INQUISITIO I. De presbytero vel diacono qui se episcopos esse mentiti sunt; et de his quos ipsi clericos ordinarunt.
RESPONSUM. Nulla ratio sinit ut inter episcopos habeantur qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus sunt expetiti, nec a provincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati. Unde cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum, quod non docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudoepiscopis in eis Ecclesiis ordinati sunt quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum consensu et judicio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis Ecclesiis perseverent. Aliter autem vana habenda est creatio quae nec loco fundata est nec auctore munita.
1421 INQUIS. II. De presbytero vel diacono qui si, cognito crimine suo, poenitentiam publicam petat, utrum ei per manus impositionem danda sit?
RESP. Alienum est a consuetudine ecclesiastica ut qui in presbyterali honore aut in diaconii gradu fuerint consecrati, ii pro crimine aliquo suo per manus impositionem remedium accipiant poenitendi: quod sine dubio ex apostolica traditione descendit, secundum quod scriptum est: Sacerdos si peccaverit, quis orabit pro illo (Levit. V, sec. LXX)? Unde hujusmodi lapsis, ad promerendam misericordiam Dei, privata est expetenda secessio, ubi illis satisfactio, si fuerit digna, sit etiam fructuosa.
INQUIS. III. De his qui altario ministrant et conjuges habent, utrum eis licito misceantur?
RESP. Lex continentiae eadem est ministris altaris quae episcopis atque presbyteris, qui cum essent laici sive lectores, licito et uxores ducere et filios procreare potuerunt. Sed cum ad praedictos pervenerunt gradus, coepit eis non licere quod licuit. Unde, ut de carnali fiat spirituale conjugium, oportet eos nec dimittere uxores, et quasi non habeant sic habere, quo et salva sit charitas connubiorum, et cesset opera nuptiarum.
1422 INQUIS. IV. De presbytero vel diacono qui filiam suam virginem illi viro in conjugium dederit qui jam habebat conjunctam mulierem, ex qua etiam filios susceperat.
RESP. Non omnis mulier juncta viro uxor est viri, quia nec omnis filius haeres est patris. Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima et inter aequales; multo prius hoc ipsum Domino constituente (Gen. II, 24) quam initium Romani juris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina; sicut aliud ancilla, aliud libera. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandam harum personarum discretionem, testimonium ponit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Galat. IV, 30; Gen. XXI, 10). Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum (Eph. V, 32), dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur cujuslibet loci clericus, si filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est quasi eam conjugato dederit; nisi forte illa mulier, et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis nuptiis honestata videatur.
INQUIS. V. De puellis quae viris concubinas habentibus nupserint.
RESP. Paterno arbitrio viris junctae carent culpa, si mulieres quae a viris habebantur in matrimonio non fuerunt.
1423 INQUIS. VI. De his qui mulieres ex quibus filios habent relinquunt, et uxores accipiunt.
RESP. Quia aliud est nupta, aliud concubina, ancillam a toro abjicere et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus est honestatis.
INQUIS. VII. De his qui in aegritudine poenitentiam accipiunt, et cum revaluerint, agere eam nolunt.
RESP. Culpanda est talium negligentia, sed non penitus deserenda: ut crebris cohortationibus incitati, quod necessarie expetierunt, fideliter exsequantur. Nemo enim desperandus est dum in hoc corpore constitutus est: quia nonnumquam quod diffidentia aetatis differtur, consilio maturiore perficitur.
INQUIS. VIII. De his qui jam deficientes poenitentiam accipiunt, et ante communionem moriuntur.
RESP. Horum causa Dei judicio reservanda est, in cujus manu fuit ut talium obitus usque ad communionis remedium differretur. Nos autem quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus.
1424 INQUIS. IX. De his qui dolore nimio perurgente rogant dari sibi poenitentiam, et cum venerit presbyter daturus quod petebant, si dolor parum perquieverit, excusant et nolunt accipere quod offertur.
RESP. Dissimulatio haec potest non de contemptu esse remedii, sed de metu gravius delinquendi. Unde poenitentia quae dilata est, cum studiosius petita fuerit, non negetur, ut quoquo modo ad indulgentiae medicinam anima vulnerata perveniat.
INQUIS. X. De his qui poenitentiam professi sunt, si in foro litigare coeperint.
RESP. Aliud quidem est debita justa reposcere, aliud propria perfectionis amore contemnere. Sed illicitorum veniam postulantem oportet a multis etiam licitis abstinere, dicente Apostolo: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt (I Cor. VI, 12). Unde si poenitens habet causam quam negligere forte non debeat, melius expetit ecclesiasticum quam forense judicium.
INQUIS. XI. De his qui in poenitentia vel post poenitentiam negotiantur.
RESP. Qualitas lucri negotiantem aut excusat aut arguit, quia est et honestus quaestus et turpis. Verumtamen poenitenti utilius est dispendia pati quam periculis negotiationis obstringi, quia difficile est inter ementis vendentisque commercium non intervenire peccatum.
1425 INQUIS. XII. De his qui post poenitentiam ad militiam revertuntur.
RESP. Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis, post poenitentiae actionem redire ad militiam saecularem, cum Apostolus dicat: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4). Unde non est liber a laqueis diaboli qui se militia mundana voluerit implicare.
INQUIS. XIII. De his qui post poenitentiam uxores accipiunt, vel concubinas sibi conjungunt.
RESP. In adolescentia constitutus, si urgente aut metu mortis, aut captivitatis periculo, poenitentiam gessit, et postea timens lapsum incontinentiae juvenilis, copulam uxoris elegit, ne crimen fornicationis incurreret, rem videtur fecisse venialem, si praeter conjugem, nullam omnino cognoverit. In quo tamen non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus. Nam secundum veram cognitionem nihil magis ei congruit qui poenitentiam gessit, quam castitas perseverans et mentis et corporis.
1426 INQUIS. XIV. De monachis qui aut militare coeperint, aut uxores accipere.
RESP. Propositum monachi proprio arbitrio aut voluntate susceptum deseri non potest absque peccato. Quod enim quis vovit Deo, debet et reddere (Deut. XXIII, 21; Ps. XLIX, 14). Unde qui relicta singularitatis professione, ad militiam vel ad nuptias devolutus est, publicae poenitentiae satisfactione purgandus est: quia etsi innocens militia, et honestum potest esse conjugium, electionem meliorum deseruisse transgressio est.
INQUIS. XV. De puellis quae aliquamdiu in habitu religioso fuerunt, non tamen consecratae, si postea nupserint.
RESP. Puellae quae non coactae parentum imperio, sed spontaneo judicio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt, praevaricantur, etiam si consecratio non accessit; cujus utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent.
1427 INQUIS. XVI. De his qui a parentibus Christianis parvuli derelicti sunt, et utrum baptizati sint non potest inveniri, an debeant baptizari?
RESP. Si nulla existant indicia inter propinquos aut familiares, nulla inter clericos aut vicinos, quibus hi de quibus quaeritur baptizati fuisse doccantur, agendum est ut renascantur: ne manifeste pereant, in quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum.
INQUIS. XVII. De his qui parvuli ab hostibus capti sunt, et non se sapiunt baptizatos, sed sciunt se aliquoties ad ecclesiam a parentibus ductos; utrum possint vel debeant, cum ad Romaniam venerint, baptizari?
RESP. Qui possunt meminisse quod ad ecclesiam veniebant cum parentibus suis, possunt recordari an quod eorum parentibus dabatur acceperint. Sed si hoc etiam ab ipsorum memoria alienum est, conferendum eis videtur quod collatum esse nescitur, quia non temeritas intervenit praesumptionis, ubi est diligentia pietatis.
1428 INQUIS. XVIII. De his qui ex Africa vel de Mauritania venerunt, et nesciunt in qua secta sint baptizati, quid circa eos debeat observari?
RESP. Non se isti baptizatos nesciunt, sed cujus fidei fuerint qui eos baptizaverunt se nescire profitentur: unde quoniam quolibet modo formam baptismatis acceperunt, baptizandi non sunt; sed per manus impositionem, invocata virtute Spiritus sancti, quam ab haereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt.
INQUIS XIX. De his qui parvuli quidem baptizati, a gentitibus capti sunt et cum illis gentiliter convixerunt; cum ad Romaniam adhuc juvenes venerint, si communionem petierint, quid erit observandum?
RESP. Si convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt jejuniis et manus impositione purgari: ut deinceps ab idolothytis abstinentes, sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per poenitentiam publicam, non oportet admitti.
1429 EPISTOLA CLXVIII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER CAMPANIAM, SAMNIUM ET PICENUM CONSTITUTOS. SYNOPSIS (Ex collectione Hispanica). I. Ut non omni tempore baptismi regeneratio detur, nisi in Pascha et Pentecoste, et nisi periculosa infirmitas oppresserit. --II. De poenitentia fidelium, ut confessio eorum non publicetur. LEO universis episcopis per Campaniam, Samnium et Picenum constitutis.
CAP. I. Magna indignatione commoveor, et multo dolore contristor, quod quosdam ex vobis comperi ita esse apostolicae traditionis oblitos, et studio sui erroris intentos, ut praeter paschalem festivitatem, cui sola Pentecostes solemnitas comparatur, audeant sibimet, non aliqua humanae infirmitatis necessitate cogente, sed sola indisciplinati arbitrii libertate, jus baptismatis vindicare, et in natalibus martyrum, quorum finis aliter honorandus est quam dies Dominicae passionis, regenerationis celebrare mysteria, ac sine ullis spiritualium 1430 eruditionibus praeparationum, ita rudibus et imperitis tradere sacramentum, ut circa renovandos nihil doctrinae ecclesiasticae, nihil in exorcismis impositio manuum, nihil ipsa jejunia, quibus vetus homo destruitur, operentur; neque in tanto mysterio salutis humanae ulla ejus diei habeatur exceptio, quo ipsum donum est conditum renascendi. Admonemus igitur, et non sine periculo status eorum qui hoc faciunt protestamur, ut ab hac praesumptione cessetur, et summam hanc potentissimamque Dei gratiam, non nisi in Paschali et Pentecostes die desiderantibus et credentibus conferatis: manente quolibet tempore ) gravioris necessitatis ac periculorum consideratione, secundum quam oporteat subvenire; ne conditione mortali coarctata infirmitas necessaria liberatione fraudetur: cum, servata, sicut praelocuti sumus, duarum tantummodo festivitatum reverentia, propter multa pericula sit cavendum ne cuiquam aut in desperata aegritudine, aut in hostilitatis incursu, aut in timore naufragii, per sacerdotem Domini regeneratio denegetur. Si quis vero post hoc interdictum in eadem fuerit usurpatione detectus, dignam pertinaciae suae incidet ultionem: quoniam ostendit se turpe potius lucrum quam religionis cultum esse sectatum.
CAP. II. Illam etiam contra apostolicam regulam praesumptionem, quam nuper agnovi a quibusdam illicita usurpatione committi, modis omnibus constituo submoveri. De 1431 poenitentia scilicet quae a fidelibus postulatur, ne de singulorum peccatorum genere, libello scripta professio publice recitetur, cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicari confessione secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur, tamen quia non omnium hujusmodi sunt peccata, ut ea, qui poenitentiam poscunt, non timeant publicare, removeatur tam improbabilis consuetudo, ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt aut metuunt inimicis suis sua facta reserari, quibus possint legum constitutione percelli. Sufficit enim illa confessio quae primum Deo offertur, tum etiam sacerdoti, qui pro delictis poenitentium precator accedit. Tunc enim demum plures ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis. Datum pridie nonas Martii, Recimere consule.
EPISTOLA CLXIX. AD LEONEM AUGUSTUM. SYNOPSIS. I. De ejecto Timotheo Aeluro ab Alexandrina Ecclesia, et catholico praesule in ejus locum eligendo. --II. Et fidei integritatem et probitatem morum in sacerdote requiri. --III. Impium Aelurum, etsi fides ejus forte integra, restitui non posse. LEO episcopus LEONI Augusto.
CAP. I. Si gloriosum pietatis vestrae in fidei defensione propositum tanta prosequi laude 1432 cupiamus, quantam rerum ipsarum magnitudo deposcit, inveniemur impares in actione gratiarum, si nostri tantum oris angustiis universalis Ecclesiae gaudia celebremus. Sed dignius illius remuneratio vestris actibus meritisque servabitur, in cujus causa et speciali excellitis animo, et optato triumphatis eventu clarae gloriae. Sciat igitur clementia vestra omnes Ecclesias Dei cum laude vestra exsultare pariter et laetari, quod ab Alexandrinae Ecclesiae jugo improbus parricida depulsus est; et populus Dei, cui praedo nefarius incubabat, in antiquam fidei libertatem reductus, potest jam in salutis viam fidelium sacerdotum praedicatione revocari, cum videat omne seminarium venenorum in ipso auctore projectum. Nunc ergo quia hoc constanti proposito et magna mente peregistis, consummato operi fidei illud adjungite, ut de catholico civitatis illius praesule quod Deo placeat decernatis, qui nulla damnatae toties impietatis sit infectus aspergine: ne fortasse tectum vulnus sub specie obductae cicatricis increscat, et plebs Christiana, quae vobis agentibus aperte ab haereticorum perversitate liberata est, lethalibus iterum obnoxia sit venenis.
CAP. II. Vides autem, venerabilis imperator, et evidenter agnoscis, quod in persona de cujus abscissione agitur, non sola est fidei integritas intuenda; quae etiamsi ullis correctionibus professionibusque purgari, et in integrum valeret qualibet conditione restitui, nequaquam tamen quae sceleste cruenteque commissa sunt, possunt probabilium verborum protestationibus aboleri: quia in pontifice, Dei ac maxime tantae Ecclesiae sacerdote, non sufficit sonus linguae et sermo labiorum, et nihil prodest si Deus voce praedicatur, et mens in impietate convincitur. De talibus enim per Apostolum sanctus Spiritus loquitur; Habentes speciem 1433 pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5); et iterum alibi: Deum profitentur se scire, factis autem negant (Tit. I, 16). Unde cum in omni Ecclesiae membro et integrae fidei veritas, et bonorum operum plenitudo quaeratur, quanto magis in summo pontifice debent utraque praecellere, quia alterum sine altero non potest cum Christi corpore habere compagem!
CAP. III. Nec necesse est nunc omnia quae Timotheum exsecrabilem faciunt enarrare, cum copiose atque manifeste in totius mundi notitiam, quae per ipsum ac propter ipsum sunt gesta processerint, et si quid ab incomposito vulgo contra justitiam perpetratum est, in hujus omnia verticem confluant, cujus desideriis manus furentium servierunt. Unde si etiam in professione fidei nihil hic negligat, nihil fallat, aptissimum gloriae vestrae est ab hoc appetitu illum prorsus excludere, quia in tantae urbis antistite universam Ecclesiam decet sancta exsultatione gaudere, ut vera pax Domini non solum praedicatione fidei, sed etiam morum clarificetur exemplo. Data XV kalendarum Juliarum, Magno et Apollonio consulibus. Per Philoxenum agentem in rebus.
EPISTOLA CLXX. AD GENNADIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. SYNOPSIS. Queritur quod Timotheus Constantinopolim venire sit permissus; nullam ei restitutionis spem esse relinquendam; cavendumque ne se publicis privatisve colloquiis immisceat.
LEO episcopus GENNADIO episcopo Constantinopolitano.
Dilectionis tuae litteris, et fratrum coepiscoporumque nostrorum Domitiani et Geminiani sermone agnovi, Timotheum postquam Ecclesiae Alexandrinae civitatis 1434 expulsus est, Constantinopolim, nonnullis hoc fidei adversariis agentibus, venire permissum: ut, quantum datur intelligi, quia universorum Domini sacerdotum sententiis coarctatus, invitus saltem ad catholicum se dogma convertat, et tamquam propter hanc tantummodo causam videatur ejectus, haereticae perversitatis errore damnato, doctrinae apostolicae, ut ad Alexandrinam redeat, acquiescat; cum illi, etiamsi catholicus probaretur, hoc vehementer obsistat, quod vivente episcopo, tantae sedis invasor est, et auctor apparuit inauditae crudelitatis admissae. Et ideo dilectio tua sollicitudine qua clares eniti et elaborare debebit ne cum tam nefario homine sermo aliquis privatim vel publice misceatur, neve sub specie correctionis ejus quorumdam conventui praebeatur occasio; ne redeundi integram capiat libertatem, de quo jam edictis suis princeps Christianissimus judicavit. Omni igitur labore et circumspectione pervigili unitati ecclesiasticae profuturus enitere, frater charissime, ut spes suffragatoribus ipsius adimatur, et Alexandrinis ex clero suo catholicus episcopus secundum morem veterem per orthodoxos Aegyptios consecretur: quia parricida ille non alias a suis defensoribus deseritur, nisi Alexandrina Ecclesia, quae Patrum honori et suae restituenda est libertati, rectorem sanandis omnibus quae male gesta sunt, probatissimum fuerit consecuta. Datum XV kalend. Julias, Magno et Apollonio consulibus. Per Philoxenum agentem in rebus.
1435 EPISTOLA CLXXI. AD TIMOTHEUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM. SYNOPSIS. I. De electione ejus gratulatur, charitatemque commendat. --II. Ut fidei rebus invigilet, frequenterque ad ipsum scribat. LEO episcopus TIMOTHEO episcopo catholico Alexandrinae Ecclesiae.
CAP. 1. Evidenter apparet sub apostolicae splendore sententiae, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28); et divinae dispensatione pietatis ubi excipiuntur adversa, ibi donantur et prospera. Quod Alexandrinae Ecclesiae experimenta demonstrant, in qua multos sibi patientiae thesauros humilium modestia et tolerantia congregavit: quia juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit (Ps. XXXIII, 19); glorificata in omnibus inclyti principis fide, per quem dextera Domini fecit virtutem (Ps. CXVII, 16), ne in thronum beatorum Patrum Antichristi diutius sederet opprobium: cujus impietas nemini magis quam sibi nocuit: quia etsi aliquos ad societatem facinoris impulit, se tamen inexpiabiliter cruentavit. Unde de eo quod instinctu fidei in fraternitate tua cleri et plebis atque omnium fidelium egit electio, universam mecum Ecclesiam Domini gaudere rescribo, utque hoc benignitas divinae pietatis multiplicata gratia confirmet, exopto; ita ipsi per omnia tua devotione famulante, ut etiam eos qui veritati aliquatenus restiterunt, reconciliandos Deo per Ecclesiae preces instanter acquiras, et sacramento catholicae fidei, cujus soliditas nullam divisionem recipit, sollicitus rector adjungas: illum imitatus verum piumque pastorem, qui animam suam posuit pro ovibus suis (Joan. X, 11), et errantem unam ovem non flagellis coercuit, sed ad ovile proprium suis humeris reportavit (Luc. XV, 5).
CAP. II. Agat ergo dilectio tua, frater charissime, ne vel Nestoriani dogmatis vel Eutychiani erroris ullum in Dei populo possit vestigium reperiri: quia nemo potest fundamentum ponere, praeter id quod positum est, qui est Christus Jesus (I Cor. XIII, 11): qui universum 1436 mundum non reconciliaret Deo Patri, nisi per fidei regenerationem omnes in nostrae carnis veritate susciperet. Cum ergo scribendi opportunitates, quibus fraternitas tua utatur, exstiterint, sicut necessarie et ex more fecisti, ut per filios nostros Danielem presbyterum et Timotheum diaconum ordinationis tuae ad nos scripta dirigeres, ita omni tempore in hoc officio perseveres, et de provectibus pacis saepe, quantum fieri potest, sollicitudini nostrae mittantur indicia: ut per alterna colloquia sentiamus quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Datum XV kalend. Septemb., Magno et Apollonio consulibus.
EPISTOLA CLXXII. AD PRESBYTEROS ET DIACONOS ECCLESIAE ALEXANDRINAE. SYNOPSIS. Ad concordiam in Ecclesia Alexandrina servandam augendamque invitat; et ut qui ab haereticis seducti sunt, ad poenitentiae remedium provocentur.
LEO episcopus presbyteris et diaconibus Ecclesiae Alexandrinae, dilectissimis filiis in Domino salutem.
Gaudeo exsultanter in Domino de piissimo quem inter vos habetis affectu; dum sicut scripta vestra manifestant, et pastor gregem, et grex ostenditur amare pastorem. Solliciti ergo in invicem, sicut Apostolus ait, servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3), properate ad fructum verae pervenire patientiae. Quid enim dignius aut velle potestis aut agere, quam ut, auxiliante Dei gratia, gloriosissimi principis fide ad profectum solidissimae pacis utamini, remota procul ea bestia quae vineam plantationis Dominicae, sicut psalmus propheticus canit (Ps. LXXIX, 14), singulari feritate vastabat? Quia ergo in ovili Dominico nec furum jam insidiae, nec latronum timentur incursus, redeat universitas vestra in concordiam, et magisterio Spiritus sancti illa in omnibus unitas expetatur, propter quam dicit Apostolus: Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 33). Idipsum dicant et sentiant omnes, nulla 1437 sint sensuum disputationumque certamina. Quod usque ad catholicos praesules in Alexandrina Ecclesia discipuli veritatis didicerunt atque docuerunt, eadem a cunctis fidelibus confessione promatur: quia VARIETATEM veritas, quae est simplex atque una, non recipit. Si quos autem cujuslibet ordinis Christianos impia haereticorum conturbavere mendacia, ad satisfactionis remedia provocate, et in spiritu mansuetudinis cum benignitate corripite; quia, sicut ait beatus apostolus Petrus, non tardat Dominus promissum, sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam converti (II Pet. III, 9). Agendum ergo est ne difficultas veniae curationem faciat tardiorem. Data decimo quinto kalend. Septemb., Magno et Apollonio consulibus.
EPISTOLA CLXXIII. AD QUOSDAM AEGYPTI EPISCOPOS. SYNOPSIS. De electo Timotheo catholico in locum Timothei Aeluri gratulatur; unitatem commendat, et ut sollicitudinem suam ejus curae jungant ad reducendos errantes, invitat.
LEO episcopus THEOPHILO, JOANNI, ATHANASIO, ABRAHAE, DANIELI, JOHAE, PAPHNUTIO, MUSAEU, PANULVIO, et PETRO, episcopis Aegyptiis.
Litteris fraternitatis vestrae, quas ad me filii nostri Daniel presbyter et Timotheus diaconus detulerunt, cognovisse me gaudeo, quod gloriosi et venerandi principis fides, propheticis et evangelicis unita doctrinis, ad sanctos et Deo placitos dispositionum suarum 1438 pervenit effectus, ut cruentissimo Alexandrinae Ecclesiae pervasore dejecto, et in longinquiora translato, dignum sua gubernatione rectorem totius civitatis mereretur electio, ad cujus vos consecrationem nullus ambitus traheret, nulla seditio impelleret, nulla iniquitas incitaret; sed in medio constituta meritorum sanctitate, eum cunctis non dubitaret praeponere, quem sibi universitas cuperet praesidere. Unde reddita populis Christianis Dei pace gaudentes, commendamus vobis invicem vestri operis dignitatem, ut religiose per omnia ordinatus antistes, fraterno se juvari experiatur assensu, et ad abolenda scandala, quae error haereticus excitaverat, cooperatione vestra gaudeat adjuvari. Extruso enim qui imitator diaboli fuit, et in veritate non stetit (Joan. VIII, 44), male utens specie pervasi honoris et nominis, congruit ut Alexandrina Ecclesia eum veneretur et diligat, quem et probitate morum, et integritate catholicae fidei, dignum tanto sacerdotio comprobavit; cui mutuae charitatis plenum animi nostri praebemus affectum: cohortantes, fratres charissimi, et fiducialiter exigentes ut in praedicatione verbi, in eruditione praecepti illam formam custodiatis charitatis, sine qua nullae possunt prodesse virtutes. Quod autem fratri et coepiscopo nostro Timotheo de revocandis his qui a veritatis itinere deviantes, inconsultius se ferociusque gesserunt, scriptum esse cognoscitis, dilectio quoque vestra ad curam suam intelligat pertinere: ut quia late sese pestilens illa aegritudo diffudit, ubique omnibus eadem adhibeatur medicina vulneribus: ut per diligentiam pastoralem in cunctis Ecclesiis Domini ovile reparetur, et per sollicitudinem charitatis atque doctrinae, omnes Christi oves unum se sentiant habere pastorem. Data XV kalend. Septembris, Magno et Apollonio consulibus.