Epistolae (Leo I)/12

This is the stable version, checked on 22 Octobris 2021. Template changes await review.
CXI-CXX
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 11 13 

1185 EPISTOLA CXI. AD MARCIANUM AUGUSTUM. De Aetio et Andrea. SYNOPSIS. I. Ordinationis Anatolii suspicionem per fidei ejus professionem esse sublatam. --II. Male ab eo Aetium ab archidiaconi officio esse submotum. --III. Marcianum rogat ut Anatolium ab illicitis retrahat, et faveat Juliano. LEO episcopus MARCIANO Augusto.

CAP. I. Quam excellenti pietate et quam glorioso clementiae vestrae studio in integrum nuper fides Christiana revocata sit, totus mundus agnoscit, et salutis suae singulare praesidium per vos a Domino esse reparatum. Ac si quid adversum tanti operis consummationem de contrario spiritu sentitur oboriri, necesse est ut ad vestrae revocetur pietatis auxilium, quod ad custodiam catholicae veritatis divina providentia praeparavit: ut cum potestatis vestrae sit scandala etiam in longinquo nata resecare, multo magis ea quae sub vestris audent oculis surgere, non sinatis accrescere. Anatolii episcopi ordinationem, sicut scientia Dei testis est, suspectam (quod fatendum est) mihi fecerant consecrationis ejus auctores, nec dissimilem ab eligentibus arbitrabar electum; secutumque est ut cum communionem apostolicae sedis expeteret, diu dandis ad eum pacis epistolis abstinerem. Sed cum illi pietatis vestrae testimonium 1186 suffragaretur, et de fide atque unanimitate ejus optanda quaeque et placitura promitteret, professionem ejus ita credidi esse sinceram, ut tamen, qua observantia se agere deberet, non desinerem commonere, sedulo ipsi ac diligenter inculcans, ut de persecutoribus beatae memoriae Flaviani neminem auderet in suo habere consortio, et Eutychis haeretici sectatores tamquam inimicos Christi veraciter perhorreret. Quod adeo obedienter visus est accepisse, ut Andream diaconum Eutychianae haereseos defensorem a se indicaret esse dejectum. Secutumque est ut de his quae pro catholica fide in synodali concilio fuerant definita, talia ad me scripserit, qualia catholicum sacerdotem scribere congruebat.

CAP. II. Cum ergo ad commendanda ipsius primordia ista praecesserint, nescio quid causae aut occasionis emerserit, ut virum catholicae fidei, et Nestorianis atque Eutychianis haereticis constanter etiam adversum, archidiaconem sub honoris specie degradaret, et dispensationem totius causae et curae ecclesiasticae in Andream Eutychianistam repente transferret: adeo nimia commotione turbatus, ut consecrationem quam pro injuria dabat, sexta sabbati, traditionis apostolicae aut nescius aut oblitus, inferret: quasi non ad episcopum magis quam ad presbyterum ordinationis illius vitium pertineret: qui non inveniens quod argueret in fide, quod improbaret in moribus, dejectionem innocentis per speciem provectionis implevit; addens in sententia illud injuriae, ut eum coemeterio deputando, quodam damnaret exsilio. Quem tamen pietati vestrae commendare praesumo, ne ullis ulterius noxiis ingravari possit insidiis, quem Dominus, ut comperi, sub vestra defensione constituit.

1187 CAP. III. Adjicio autem etiam hanc obsecrationem, ut praedictum episcopum a professione sua dissonum, et nimium testimonii vestri ac favoris oblitum, necessarie increpare dignemini. Cesset catholicos insectari; cesset eos qui sanctae memoriae Flaviano placuere, conterere, et eorum societatem, quos improbavit, eligere. Fraternam enim illi charitatem non aliter poterimus impendere, quam ut se inimicos catholicae fidei approbet exsecrari, ejusque a se consortium, quem merito abjecit, abscindat. Qui etiam si magna fuisset satisfactione purgatus, post dubium tamen reversus errorem, catholicis diaconibus postponi debuit, non praeponi. Illud quoque clementiae vestrae benevolentiam peto, ut veneratorem vestrum fratrem meum Julianum episcopum, in vestro, sicut facere dignamini, habeatis affectu; cujus obsequiis praesentiae meae vobis imago reddatur. Nam et de fidei ejus sinceritate confidens, vicem ipsi meam contra temporis nostri haereticos delegavi; atque propter Ecclesiarum pacisque custodiam, ut a comitatu vestro non abesset, exegi. Cujus suggestiones, pro concordia catholicae unitatis, tamquam meas audire dignemini, placentes Deo, qui vobis praeter regiam coronam etiam sacerdotalem conferat palmam. Data sexto idus Martii, Opilione viro clarissimo consule.

1188 EPISTOLA CXII. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. De Aetio et Andrea. SYNOPSIS. I. Andream ecclesiasticis rebus, amoto Aetio, praepositum esse conqueritur. --II. Omnia in statum pristinum restitui postulat. LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.

CAP. I. Multis exstantibus documentis, quibus in dilectione Ecclesiae Dei pietatis vestrae manifestatur affectio, merito quoties aliquid nascitur scandalorum, vestrum desideratur auxilium: ut fides, quae annitentibus vobis, contra haereticorum commenta defensa est, securae pacis perpetem obtineat firmitatem. Nam quid prodest foris adversarios veritatis oppressos, si eosdem habeamus intra Dominica septa redivivos? Quod itaque circa personam filii mei Aetii gestum esse cognovi, nimium me anxium facit, et metuere certa ratione compellit ne poenitendum mihi sit quod de episcopo Constantinopolitano, qui ab impugnatoribus fidei fuerat ordinatus, vobis adhortantibus, acquievi meliora sentire, cum tanto pietatis vestrae testimonio juvaretur, ne illum gravaret suae ordinationis infirmitas, ubi vestra interventio praestaretur. Unde gratulari coeperam quod beati Flaviani honorare memoriam, et haereticorum conatibus obsistere diceretur. Sed doleo illum, sicut praedicti lacrymabilis querela demonstrat, in deteriora mutatum, et eum nunc constituisse archidiaconum, quem ipse professus est a se esse rejectum, qui Eutychianae haereseos se apud nos prodiderat defensorem. Quem quia nunc ecclesiasticis negotiis praeposuit, propter haereticam perversitatem eidem favorem suum praestare convincitur; qui etiamsi magna satisfactione potuisset indulgentiam promereri, 1189 nequaquam debuit his qui in fide permanserant anteferri.

CAP. II. Unde quia non latet clementiam vestram quantum periculi aut per pudendam socordiam, aut per dolosam nequitiam nutriatur, dignamini episcopum ad professionem suae fidei auctoritate vestrae clementiae revocare. Non sibi has maculas superducat, nec existimationem suam, quam vestro acquisivit favore, contemnat; societatem haeretici, quem dudum a se removit, abscidat, et persequi eum quem gratiorem debuit habere desistat. Cujus innocentiae vos ita affuisse gaudeo, ut moerori ejus digna consolatione vestra pietas subveniret. Circa fratrem meum, veneratorem vestrum Julianum episcopum, quantum debeat crescere vestra dignatio, apostolicae sedis aestimate judicio: cum in causa fidei, cui gloria vestra famulatur, vicem ipsi meam eatenus delegarim, ut ab ea quae vobis debetur observantia non recedens, pietati me vestrae praesentare non desinat: exsequens in custodia fidei, et in ecclesiasticis disciplinis per omnia sollicitudinem meam, et opportunis suggestionibus, quod universali Ecclesiae prosit, insinuans: ut in ipso nec catholicis vestrum praesidium, quibus volumus subveniri, nec meum vobis desit obsequium. Data sexto idus Martii, Opilione viro clarissimo consule.

EPISTOLA CXIII. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. De Aetio et Andrea. SYNOPSIS. I. Quod ipsi multa patienti compassus sit, gratias agit, simul de Aetii dejectione expostulans. -- II. Julianum CP. in speculis esse vult pro causa fidei. Anatolium ab imperatore esse increpatum. --III. De tumultu monachorum Aegyptiorum et Palaestinorum. --IV. De epistola sua et de actis Chalcedonensis synodi in Latinum convertendis. 1190 LEO episcopus Romae JULIANO episcopo Coensi.

CAP. I. Agnovi in dilectionis tuae litteris fraternae charitatis affectum: quod de malis, quae multa et saeva pertulimus, pio nobiscum dolore compateris. Sed utinam haec, quae nos perpeti Dominus aut permisit aut voluit, ad correctionem proficiant servatorum, et ut desinant adversitates, finiantur offensae. Quod utrumque de magna erit misericordia Dei, si et flagella removeat, et ad se suorum corda convertat. Sicut autem fraternitatem tuam ea quae apud nos desaeviit contristavit hostilitas, ita me anxium facit, quod in Constantinopolitana Ecclesia, quantum tuae indicant litterae, haereticorum insidiae non quiescunt, et exquisitis occasionibus, hi qui catholicae fidei defensores fuere, vexantur. Nam dum Aetius ab officio archidiaconatus per speciem provectionis amovetur, et in locum ejus Andreas, qui ob haereticorum societatem fuerat abjectus, assumitur; dum beatae memoriae Flaviani accusatoribus honor redditur, et piissimi confessoris participes aut discipuli consternuntur, nimis aperte quid episcopo Ecclesiae ipsius placeat demonstratur. In quem pro causae merito differo commoveri; et quid ipse mecum cum suis epistolis agat, quas missurum eum filius noster Aetius indicavit, exspecto: dans locum voluntariae emendationi, qua dolorem meum cupio mitigari. Clementissimo tamen principi et piissimae Augustae de his quae ad custodiam pacis ecclesiasticae pertinent scripsi; quos devotione suae fidei provisuros esse non dubito, ne contra gloriam operis ipsorum, damnata haeresis valeat pullulare.

CAP. II. Studeat ergo dilectio tua, frater charissime, piam et necessariam curam sollicitudini apostolicae sedis impendere, quae tibi apud se nutrito catholicam contra Nestorianos et Eutychianos haereticos actionem materno jure commendat, ut divino fultus auxilio, speculari de Constantinopolitanae urbis opportunitate non desinas; ne praedictorum dogmatum impius usquam turbo consurgat. Et quia tanta est gloriosorum principum fides, ut confidenter eis possis quae sunt insinuanda suggerere, pietate ipsorum ad utilitatem Ecclesiae universalis 1191 utaris. Consulente autem dilectione tua de his in quibus putaveris ambigendum, non deerit relationibus tuis meae responsionis instructio: ut sequestrata earum actione causarum, quae in quibusque Ecclesiis praesulum suorum debent cognitione firmari, hanc specialem curam vice mea functus assumas, ne haeresis vel Nestoriana vel Eutychiana in aliqua parte revirescat: quia in episcopo Constantinopolitano catholicus vigor non est, nec multum aut pro sacramento salutis humanae, aut pro sua est aestimatione sollicitus: cum si quid illi inesset spiritualis industriae, ita et a quibus ordinatus sit, et cui viro successerit cogitare deberet, ut magis beatum Flavianum, quam sui honoris sequeretur auctores. Et ideo cum piissimi principes secundum obsecrationem meam dignati fuerint fratrem Anatolium de his quae merito in querelam veniunt increpare, jungat charitas tua diligentiam suam, ut universa scandala, adhibita plenissima correctione resecentur, et a filii nostri Aetii cesset injuriis. Nam apud catholicum episcopum, etiam si erat quod quacumque de causa succensendum archidiacono videretur, propter fidei reverentiam debuit praetermitti, potius quam locum catholici nequissimus haereticus obtineret. Cum itaque quae sequantur agnovero, tunc manifestius quid agi oporteat aestimabo. Nam interim, dolore 1192 cohibito, malui indulgere patientiae, ut locus esset veniae.

CAP. III. De Palaestinis vero monachis, qui jam pridem in tumultu dissensionis esse dicuntur, quo adhuc animo moveantur ignoro. Neque cujusquam sermone mihi patefactum est quas causas videantur antefatae praeferre discordiae: utrum scilicet Eutychianae perversitati tali furore famulentur, an implacabiliter doleant episcopum suum in hanc impietatem potuisse traduci, quod contra ipsorum locorum sanctorum testimonia, quibus totus mundus instruitur, ab incarnationis Dominicae veritate desciverit, et quod in aliis per indulgentiam curari placuit, in illo putent non esse veniale. Unde cupio me super his plenius edoceri, ut etiam talium correctioni congrue studeatur: quia aliud est contra fidem impie armari, aliud pro fide immoderatius commoveri. Chartas etiam quas Aetius presbyter ante indicavit esse directas, et Breviarum fidei, quod te misisse significas, necdum ad me noveris pervenisse. Unde, si expeditioris occasio se praebuerit perlatoris, libenter habeo, ut si qua est, quae utilis videatur, quam primum ad me mittatur instructio. De Aegyptiis monachis quam quieti, aut cujus sint fidei, scire desidero, et de Alexandrinae Ecclesiae pace quid ad vos veris nuntiis perferatur; ad cujus episcopum vel ordinatores 1193 ipsius, seu clericos, qualia scripta direxerim, missis exemplaribus scire te volui. Ad clementissimum quoque principem, et ad religiosissimam Augustam quis nunc meus sermo sit missus, directa exemplaria perdocebunt.

CAP. IV. Utrum autem epistola mea, quam de incarnationis Dominicae fide incolumi adhuc sanctae memoriae Flaviano, ad dilectionem tuam per Basilium diaconum miseram, fraternitati tuae tradita sit, scire desidero: quoniam suspectum habeo quod de ejus textu nullum umquam indicium reddidisti. 1194 Gestorum synodalium, quae omnibus diebus concilii in Chalcedonensi civitate confecta sunt, parum clara propter linguae diversitatem apud nos habetur in structio. Et ideo fraternitati tuae specialiter injungo ut in unum codicem universa facias congregari, in Latinum scilicet sermonem absolutissima interpretatione translata: ut in nulla parte actionum dubitare possimus, neque ullo modo esse possit ambiguum, quod ad plenam intelligentiam te fuerit studente perductum. Data quinto idus Martii, Opilione viro clarissimo consule.

EPISTOLA CXIV. AD EPISCOPOS, QUI IN SANCTA SYNODO CHALCEDONENSI CONGREGATI FUERUNT, DIRECTA. SYNOPSIS. I. Se consentire his quae Chalcedone circa fidem constituta sunt. --II. Numquam id a se ratum esse habendum, quod adversus Nicaenos canones ibidem actum est. LEO episcopus, sanctae SYNODO apud Chalcedonem habitae. CAP. I. Omnem quidem fraternitatem vestram nosse non ambigo, definitionem sanctae synodi, quae ob confirmationem fidei in Chalcedonensi civitate celebrata est, toto corde me fuisse complexum: quia nulla 1195 sinebat ratio ut qui unitatem catholicae fidei dolebam ab haereticis fuisse turbatam, non exsultanter in integrum rediisse gauderem. Hoc autem non solum ex ipso beatissimae consensionis effectu, sed etiam ex epistolis meis, quas post reditum meorum ad Constantinopolitanae urbis antistitem dedi, potuissetis agnoscere, si vobis responsionem sedis apostolicae manifestare voluisset. Ne ergo per malignos interpretes dubitabile videatur utrum quae in synodo Chalcedonensi per unanimitatem vestram de fide statuta sunt approbem, haec ad omnes fratres et coepiscopos nostros, qui praedicto concilio interfuerunt, scripta direxi, quae gloriosissimus et clementissimus princeps, sicut poposci, in notitiam vestram mittere pro catholicae fidei amore dignabitur: ut et fraterna universitas, et omnium fidelium corda cognoscant me non solum per fratres, qui vicem meam exsecuti sunt, sed etiam per approbationem gestorum synodalium, propriam vobiscum unisse sententiam: in sola 1197 videlicet causa fidei, quod saepe dicendum est, propter quam generale concilium, et ex praecepto Christianorum principum, et ex consensu apostolicae sedis placuit congregari; ut damnatis haereticis, qui corrigi noluissent, nulla penitus resideret de vera Domini nostri Jesu Christi incarnatione dubitatio. Unde si quis umquam ausus fuerit vel Nestorii tueri perfidiam, vel Eutychis ac Dioscori impium dogma defendere, a catholicorum communione resecetur; nec habeat ejus corporis participationem, cujus abnegat veritatem, fratres charissimi.

CAP. II. De custodiendis quoque sanctorum Patrum statutis, quae in synodo Nicaena inviolabilibus sunt fixa decretis, observantiam vestrae sanctitatis admoneo, ut jura Ecclesiarum, sicut ab illis 318 Patribus divinitus inspiratis sunt ordinata, permaneant. Nihil alienum improbus ambitus concupiscat, nec per alterius imminutionem suum aliquis quaerat augmentum. Quantumlibet enim extortis assentationibus sese instruat vanitatis elatio, et appetitus suos conciliorum aestimet nomine reborandos, infirmum atque irritum erit quidquid a praedictorum Patrum canonibus discreparit. Quorum regulis apostolica 1199 sedes quam reverenter utatur, scriptorum meorum, quibus Constantinopolitani antistitis conatus repuli, poterit sanctitas vestra lectione cognoscere, et me auxiliante Domino catholicae fidei et paternarum constitutionum esse custodem. Data duodecimo kalendas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule.

Λέων ἀρχιεπίσκοπος Ῥώμης τῇ ἐν Χαλκηδόνι ἁγίᾳ συνόδῳ.

Πᾶσαν μὲν τὴν ἀδελφότητα ὑμῶν εἰδέναι οὐκ ἀμφιβάλλω τοὺς ὅρους τῆς ἁγίας συνόδου, ἥτις διὰ τὸ βεβαιωθῆναι τὴν πίστιν ἐν τῇ Χαλκηδονίων πόλει γεγένηται, ὅλῃ ψυχῇ με περιπλέκεσθαι· ἐπειδὴ δὲ οὔτε εἷς ὄγος συνεχώρει, ἵν' ἐγὼ, ὅστις τὴν ἕνωσιν 1196 τῆς καθολικῆς πίστεως παρὰ τῶν αἱρετικῶν τεταραγμένην ἔπασχον μὴ εἰς τὸ ὑγιὲς ἀποκατασθῆναι χαρείην· τούτου δὲ οὐ μόνον ἐξ αὐτοῦ ἔργου τῆς μακαρίας συναινέσεως, ἀλλὰ γὰρ καὶ ἐκ τῶν ἐπιστολῶν τῶν ἐμῶν ἃς μετὰ τὴν ἐπάνοδον τῶν διαφερόντων μοι πρὸς τὸν τῆς Κωνσταντινουπολιτῶν ἐπίσκοπον διεπεμψάμην, δύνασθε καταμαθεῖν, εἴπερ τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου τὴν ἀπόκρισιν φανερῶσαι ἐβουλήθην. Ἵνα τοίνυν μὴ διὰ τῶν κακοθελῶν ἑρμηνευτῶν ἀμφίβολον δόξῃ, πότερον συνόδω τῇ ἐν Χαλκηδόνι διὰ τῆς ὁμοφωνίας ἡμῶν περὶ τῆς πίστεως τετύπωται, ταῦτα πρὸς πάντας τοὺς ἀδελφοὺς ἡμῶν καὶ συνεπισκοπους, οἵτινες ἐν τῇ προλεχθείσῃ συνόδῃ γεγόνασι, γράμματα ἐξαπέσταλκα, ἅτινα ὁ ἐπίδοξος καὶ φιλανθρωπότατος βασιλεὺς, καθῶς ᾔτησα, εἰς γνῶσιν ὑμετέραν πέμψαι κατὰ τὸν ἔρωτα τῆς καθολικῆς πίστεως καταξιώσει· ὡς ἂν καὶ πάντες οἱ ἀδελφοὶ, καὶ πάντων τῶν ἀπίστων αἱ ψυχαὶ μάθοιεν ἐμὲ μὴ μόνον διὰ τῶν διακόνων μου, οἵτινες ἐτοποτήρησαν, ἀλλὰ γὰρ καὶ διὰ τῆς συναινέσεως τῶν συνοδικῶν ὑπομνημάτων τὴν ἰδίαν μου ὑμῖν ἑνῶσαι γνώμην. Ἐν μόνῃ δηλαδὴ 1198 τῆς πίστεως αἰτίᾳ (ὅπερ πολλάκις λεκτέον ἐστι) δι' ἣν τὸ γενικὸν συνέδριον καὶ ἀπὸ προστάγματος Χριστιανῶν βασιλέων καὶ ἀπὸ συναινέσεως τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου ἤρεσε συναθροισθῆναι· ὡς ἂν κατακριθέντων τῶν αἱρετικῶν, οἵτινες διορθωθῆναι οὐκ ἠνέσχοντο, μηδεμιὰ περιλιμπάνηται ἀμφιβολία περὶ τῆς ἀληθοῦς τοῦ δεσπότου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ σαρκώσεως. Ὅθεν εἴ τις ποτὲ τολμήσει τὴν Νεστορίου ἀπιστίαν ἀσφαλίζεσθαι, ἢ Ἐτυχοῦς ἢ Διοσκόρου τὸ ἀσεβὲς δόγμα ἐκδικεῖν, ἀπὸ τῆς τῶν καθολικῶν κοινωνίας ἀποκοπείη, μήτε ἐχέτω τούτου τοῦ σώματος κοινωνίαν, οὕτινος ἥρνηται τὴν ἀλήθειαν, ἀλελφοὶ τιμιώτατοι. Περὶ τοῦ φυλαχθῆναι ὁμοίως τῶν ἁγίων πατέρων τοὺς κανόνας, οἵτινες ἐν τῇ τῇς Νικαέων συνόδῳ ἀτρέπτοις δόγμασι συντέθεινται, τὴν παρατήρησιν τῆς ἡμετέρας ἁγιωσύνης ὑπομιμνήσκω, ὅπως τὰ δίκαια τῶν ἐκκλησιῶν καθῶς παρ' ἐκείνων τῶν τριακοσίων δέκα καὶ ὀκτὼ πατέρων θεόθεν ἐμπνευσθέντων τετύπωται διαμείνοιεν· μηδὲν δὲ ἡ ἀναιδὴς ἀμβιτίων ἐπιθυμήσοι, μήτε δι' ἐλαττώσεως ἑτέρου αὔξησίν τινα ἑαυτῷ περιποιῆσαι θελήσειε. Ἐφ' ὅσον γὰρ δήποτε ἀποσπασθεισῶν συναινέσεων ἑαυτὴν τῇ τῆς ματαιότητος ὑπεροψίᾳ ὠχύρωσε, καὶ τὰς ἰδίας ἐγχειρήσεις τῷ τῶν συνεδρίων ὀνόματι οἴεται βεβαιοτέρας, ἀνίσχυρον, καὶ ἀβέβαιον ἔσται πᾶν ὁτιοῦν ἀπᾴδει τῶν κανόνων τῶν προλεχθέντων· ὁ ἀποστολικὸς θρόνος σεπτῶς 1200 κέχρηται ταῖς ἐμαῖς γραφαῖς, δι' ὧν τῷ Κωνσταντινουπόλεως ἐπισκόπω, τὰς ἐπιχειρήσεις παρωσάμην, δυνήσεται ἡ ὑμετέρα ἁγιωσύνη διὰ τῆς ἀναγνώσεως μαθεῖν, ἐμὲ βοηθείᾳ τοῦ Θεοῦ ὑμῶν καὶ τῆς πατρικῆς πίστεως καὶ καθολικῶν κανόνων εἶναι φύλακα.

EPISTOLA CXV. AD MARCIANUM AUGUSTUM SYNOPSIS. I. De pace Ecclesiae reddita, compressis haereticorum reliquiis, et Anatolio increpato gratias agit. --II. De monachis a Marciano cohibitis, et approbatione Chalcedonensis synodi per se ad episcopos missa. LEO episcopus MARCIANO Augusto. CAP. I. Multa mihi in omnibus clementiae vestrae litteris causa gaudendi est, dum ex magna divinae providentiae misericordia praestitum humanis rebus experior, quod ecclesiasticam pacem, quae non nisi unitate praedicationis evangelicae custoditur, piissimo studio juvare dignamini: ut fidei vestrae gloria non solum utilitate reipublicae, 1201 sed etiam religionis profectibus augeatur, gloriosissime Auguste. Unde ineffabiliter Deo gratias ago, qui eo tempore quo oboritura haereticorum scandala praesciebat, vos in imperii fastigio collocavit; in quibus ad totius mundi salutem, et regia potentia, et sacerdotalis vigeret industria. Nam cum vestro praecipue opere sit effectum ut per synodale concilium damnatis impii dogmatis defensoribus, omnes vires sacrilegus error amitteret, ad ejusdem devotionis pertinet palmam, si malum quod in suis ducibus est oppressum etiam in quibuscumque reliquiis deleatur. Quod facilius clementia vestra arbitratur implendum, si per universas Ecclesias definitiones sanctae synodi Chalcedonensis apostolicae sedi placuisse doceantur. De quo quidem ratio non fuit ambigendi, cum ei fidei omnium subscribentium consensus accesserit, quae a me secundum formam apostolicae doctrinae ac paternae traditionis emissa est; et per fratrem meum Lucianum episcopum talia et ad gloriam vestram, et ad Constantinopolitanum episcopum scripta direxerim, quae evidenter ostenderent me ea quae de fide catholica in praedicta synodo definita fuerant approbare. Sed quia in eisdem litteris ea 1203 quae per occasionem synodi male sunt attentata, reprehenderam, maluit praedictus antistes meam gratulationem tacere, quam suum ambitum publicare. Mihi autem multum fiduciae, Deo per vos operante, collatum est, quod probasse vos observantiam meam de custodia canonum paternorum, pietatis vestrae affatibus indicastis. Et merito geminatur gaudium meum, cum vobis religiosissime placere cognosco, ut et fides Nicaena suam teneat firmitatem, et privilegia Ecclesiarum illibata permaneant.

CAP. II. Quamvis autem de praeclaro fidei vestrae opere nihil vestra pietas indicarit, mihi tamen per veneratorem una mecum specialiter vestrum, fratrem meum Julianum episcopum innotuisse signif#ico, quam pio dignati fueritis responso imperitorum monachorum animos et cohibere pariter et docere: ut, si illos non penitus deseruit divina miseratio, sentiant se et didicisse quod credant, et agnovisse quod timeant. Quia vero omnibus modis obediendum est pietatis vestrae religiosissimae voluntati, constitutionibus synodalibus, quae mihi de confirmatione fidei catholicae, et de haereticorum 1205 damnatione placuerunt, libens adjeci sententiam meam; quae ut ad notitiam omnium sacerdotum Ecclesiarumque perveniat, vestrae clementiae praeceptio ordinare dignabitur. Affuturam credo et spero gratiam Dei, quae tam sanctam tanti principis curam plenissimum desiderii sui fructum faciat obtinere, ut omnibus dissentiendi occasionibus amputatis, apostolicae ubique doctrinae pax regnet et veritas. Fratri autem meo Juliano episcopo noverit vestra clementia hoc me proprie delegasse, ut quidquid illic ad custodiam fidei pertinere probaverit, meo nomine vestrae fiducialiter suggerat pietati: quoniam certus sum vos ad haec omnia emendanda vel defendenda, Deo auxiliante, sufficere. Data duodecimo kalendas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule.

Τῷ ἐνδοξοτάτῳ καὶ φιλανθρωποτάτῳ υἱῷ Μαρκιανῷ Αὐγούστῳ Λέων ἀρχιεπίσκοπος Ῥώμης. Πολλὴ μοι αἰτία χαρᾶς γίνεται ἐν πᾶσι τοῖς γράμμασι τῆς σῆς ἡμερότητος· καὶ γὰρ ἐκ μεγίστης φιλανθρωπίας τῆς θείας προνοίας τοῖς πράγμασί σε τοῖς ἀνθρωπίνοις παρεσχημένον εὑρίσκω, ὅτιπερ τῇ ἐκκλησιαστικῇ εἰρήνῃ, καὶ ἑνώσει κατὰ τὸ εὐαγγελικὸν κήρυγμα φυλάττεσθαι εὐσεβεῖ σπουδῇ βοηθεῖν καταξιοῖς, ὡς ἂν τῆς ὑμετέρας πίστεως ἡ δόξα μὴ μόνον 1202 ἐπὶ τῇ τῶν δημοσίων διοικήσει, ἀλλὰ καὶ ἐπὶ ταῖς ἐκκλησιαστικαῖς πράξεσιν αὐξηθείη, ἐνδοξότατε καὶ φιλανθρωπότατε υἱὲ, αὐτόκρατορ Αὔγουστε. Ὅθεν ἀφράστους τῷ Θεῷ χάριτας ὁμολογῶ, ὅστις ἐν τούτῳ τῷ καιρῷ, ἐν ᾧ τῶν αἱρετικῶν τὰ σκάνδαλα ἐγείρεσθαι προεγίνωσκεν, ὑμᾶς ἐν τῇ βασιλείᾳ καθίδρυσεν, ἐν οἷς εἰς σωτηρίαν τοῦ παντὸς κόσμου, καὶ ἡ βασιλικὴ δύναμις, καὶ ἡ ἱερατικὴ ἀνθεῖ σπουδή. Καὶ γὰρ ὁπότε ἐξαιρὲτῳ ὑμῶν ἔργῳ γεγένηται, ὥστε συνόδου κατακεκριμένων τῶν ἐκδικούντων τὸ δυσσεβὲς δόγμα πάσας τὰς δυνάμεις ἡ ἱερόσυλος πλάνη ἀπολέσει, εἰς νίκην τῆς αὐτῆς ἀνῆκε διαθέσεως, εἰ τὸ κακὸν, ὅπερ ἐν τοῖς ἰδίοις ἡγεμόσιν εὑρίσκεται, καὶ παρ' οἵοις δήποτε ἑτέροις ἐξαλειφθείη· ὅπερ εὐχερέστερον ἡ σὴ γαληνότης ὑπολαμβάνει πληροῦν, εἰ ἀνὰ πάσας τὰς ἐκκλησίας τοὺς τύπους τῆς ἁγίας συνόδου τῆς ἐν Χαλκηδόνι τῷ ἀποστολικῷ θρόνῳ ἀρέσαι διδαχθείη· περὶ οὗ οὐδὲ ὑπόνοια ἐγένετο ἀμφιβολίας, ὁπότε τῇ πίστει ταύτῃ πάντων ὑπογραψάντων ἡ σύνεσις προτέθειται, ἥτις παρ' ἐμοῦ κατὰ τὸν τύπον τῆς ἀποστολικῆς διδασκαλίας καί τῆς πατρικῆς παραδόσεως ἐξεπέμφθη, καὶ διὰ τοῦ ἐμοῦ ἀδελφοῦ Λουκιανοῦ τοῦ ἐπισκόπου τοιαῦτα καὶ πρὸς τὴν σὴν ἐνδοξότητα, καὶ πρὸς τὸν τῆς Κωνσταντινουπόλεως ἐπίσκοπον ἰξαπέσταλται γράμματα, δι' ὧν ἐναργέστατα δείκνυται ἐμὲ τῶν περὶ τῆς καθολικῆς πίστεως ἐν τῇ προλεχθείσῃ συνόδῳ τυπωθέντων ἔχεσθαι. Ἀλλ' ἐπείπερ 1204 ἐν τοῖς αὐτοῖς γράμμασι τὰ διὰ τὴν τῆς συνόδου ἀφορμὴν κακῶς ἐπιχειρηθέντα διαβεβλήκει, μᾶλλον ἠθέλησεν ὁ προλεχθεὶς ἐπίσκοπος τὴν ἐμὴν εὐχαριστίαν σιωπῆσαι, ἤπερ τὴν ἐμὴν ἀμβιτίονα δημοσιεῦσαι· ἐμοὶ δὲ πολλὴ παῤῥησία, τοῦ Θεοῦ δι' ὑμῶν παρέχοντος, συνεισηνέχθη, ὅτιπερ ἀποδέξασθαι ὑμᾶς τὴν ἐμὴν ἀσφάλειαν, ἣν τοῖς πατρικοῖς κανόσι φυλάττω, τῆς ὑμετέρας εὐσεβείας τοῖς γράμμασιν ἐμηνύσατε. Καὶ δικαίως διπλασιάζεταί μοι ἡ χαρὰ, ὁπότε ὑμῖν, ὦ ἐνδοξότατε βασιλεῦ, ἀρέσκειν γινώσκω, ὡς ἂν καὶ ἡ ἐν Νικαίᾳ πίστις τὴν ἰδίαν κατάσχοι πίστιν, καὶ τὰ προνόμια τῶν ἐκκλησιῶν ἀσάλευτα διαμείνοιεν· εἰ καὶ τὰ μάλιστα δὲ περὶ τοῦ λαμπροῦ ἔργου τῆς ὑμετέρας πίστεως οὐδέν μοι ἡ σὴ εὐσέβεια ἐμήνυσεν, ὅμως ἐμοὶ διὰ τοῦ σέβοντος ὑμᾶς ἰδικῶς μετ' ἐμοῦ τοῦ ἐμοῦ καὶ συνεπισκόπου καὶ ἀδελφοῦ Ἰουλιανοῦ δεδηλῶσθαι σημαίνω, ὡς εὐσεβεῖ κατηξιώσατο ἀπο κρίσει τῶν ἀπείρων μοναχῶν τὰς ψυχὰς καὶ ἐπισχεῖν ὁμοῦ, καὶ διδάξαι, ὥστε μὴ πάντη αὐτοὺς ἡ θεία φιλανθρωπία καταλέλοιπεν, αἰσθάνεσθαι, καὶ δεδιδάχθαι αὐτοὺς ὅπερ πιστεύουσι, καὶ εἰδέναι ὅπερ εὐλαβεῖσθαι ὀφείλουσιν. Ἐπειδὴ δὲ παντὶ σθένει πείθεσθαι δεῖ τῇ τῆς σῆς εὐσεβείας εὐλαβεῖ προαιρέσει, τοῖς τύποις τῆς συνόδου, οἵτινές μοι περὶ τῆς βεβαιώσεως τῆς καθολικῆς πίστεως, καὶ περὶ τῆς 1206 τῶν αἱρετικῶν κατακρίσεως ἤρεσαν, ἡδέως τὴν ἐμαυτοῦ προτέθεικα γνώμην, ἥτις ὡς ἂν εἰς γνῶσιν πάντων τῶν ἱερέων καὶ τῶν ἐκκλησιῶν ἔλθοι, τῆς σῆς ἡμερότητος προτάξει τυπῶσαι καταξιώσει. Χάριν Θεοῦ ἔσεσθαι ἐλπίζω καὶ πιστεύω, ἥτις τὴν οὕτως ὁσίαν τοῦ τοσούτου βασιλέως φροντίδα τῆς ἰδίας ἐπιθυμίας τοῦ καρποῦ παρασκευάσει ἐπιτυχεῖν· πρὸς τὸ, πάσης διχονοίας ἀποτμηθείσης, τῆς ἀποστολικῆς πανταχοῦ διδασκαλίας, εἰρήνη, καὶ ἀλήθεια κρατήσει. Τῷ ἀδελφῷ τῷ ἐμῷ Ἰουλιανῷ τῷ ἐπισκόπῳ γινωσκέτω με ἡ σὴ γαληνότης τοῦτο ἰδικῶς προστεταχέναι, ἵνα εἴ τι δηποτοῦν αὐτόθι εἰς παραφυλακὴν τῆς πίστεως ἀνήκειν δοκιμάσει, ἐμῷ ὀνόματι τῇ ὑμετέρᾳ εὐσεβείᾳ θαῤῥῶν ὑποβάλλει· ἐπειδὴ ὁμολογουμένως ἐπίσταμαι εἰς πάντων τούτων διόρθωσιν καὶ ἐκδίκησιν, τοῦ Θεοῦ ἐπιτρέποντος, ὑμᾶς ἐπαρκεῖν.

EPISTOLA CXVI. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. SYNOPSIS. I. Pro vigore fidei et sanctionibus contra rebelles monachos editis gratias agit. --II. Se ad Chalcedonenses episcopos litteras dedisse consensus sui testes. LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.

CAP. I. Quamvis nullas nunc litteras tuae pietatis acceperim, scribente tamen gloriosissimo principe, non aliter dignatione ipsius sum gavisus, quam si mihi etiam tuae serenitatis redderentur alloquia. Unde consuetudinem debiti a me officii oportuit custodiri, qua me significarem clementiae vestrae salute gaudere, et incessabilibus a Deo precibus postulare ut vos, et Romanae reipublicae, et catholicae Ecclesiae in omni prosperitate conservet. De vigore autem fidei vestrae, qua indesinenter Domino sacrificium laudis offertis, quantas Deo gratias agam, enarrare non valeo: quoniam principibus temporis nostri non 1207 solum potentiam regiam, sed etiam sacerdotalem cognoscimus inesse doctrinam. Indicante enim fratre meo Juliano episcopo, pervenerunt ad nos in exemplaribus praeceptionum vestrarum saluberrimae sanctiones, quibus insanam imperitiam monachorum dignati estis parcendo plectere, et docendo punire; ut, si eos ad poenitentiam miseratio divina converterit, multis lacrymis, et a nefandis caedibus, et ab haereticorum blasphemiis diluantur.

CAP. II. Quod vero piissimus imperator ad omnes episcopos, qui Chalcedonensi synodo interfuere, voluit me scripta dirigere, quibus ea quae illic de fidei regula sunt definita firmarem libenter implevi, ne fallax cujusquam simulatio sententiam meam haberi vellet incertam, cum per Constantinopolitanum episcopum, cui laetitiam meam largiter indicavi, in omnium potuerit notitiam pervenire, quod scripseram, nisi maluisset meum gaudium tacere, quam repulsam sui ambitus, publicare. Fratri et coepiscopo meo Juliano, cui sollicitudinem meam in causa fidei delegavi, rogo ut eam fiduciam praebere dignemini, qua pietati vestrae possit quae universali Ecclesiae sint profutura, suggerere. Data duodecimo kalendas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule.

EPISTOLA CXVII. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. SYNOPSIS. I. Se ut imperatori satisfaceret et occasionem haereticis auferret, ad episcopos Chalcedonenses de consensu suo litteras dedisse. --II. De monachis edicto Marciani repressis, et archimandritis Pulcheriae responsione increpatis. --III. De Eudocia a Leone monita ex secreto imperatoris mandato. --IV. Aetii dejectionem patienter habendam esse, ne aliarum Ecclesiarum regimini se immiscens mensuram propriam videretur excedere. --V. Anatolium ab Illyricianis subscriptionem in sui ambitus patrocinium elicere voluisse. De epistola ad Chalcedonenses episcopos scripta. 1208 LEO JULIANO episcopo.

CAP. I. Quam vigilanter, quamque devote pro catholica fide fraternitas tua excubet, litterarum tuarum textus ostendit, quibus instruentibus multum mea sollicitudo relevatur; accedente religiosi imperatoris religiosissima pietate, quam evidenter apparet ad universalis Ecclesiae firmamentum a Domino praeparatam; ut dum sancto studio pro fide agunt Christiani principes, fidenter pro eorum regno supplicent Domini sacerdotes.

Quod ergo necessarium credidit clementissimus imperator, libenter implevi, ut ad omnes fratres, qui Chalcedonensi synodo interfuerunt, scripta dirigerem, quibus placuisse mihi, quae a sanctis fratribus nostris de regula fidei confirmata sunt, demonstrarem: propter eos scilicet, qui ad occasionem velandae perfidiae suae, infirma vel dubia videri volunt statuta concilii, quae nulla sunt consensus mei sententia roborata; cum tamen post reversionem fratrum, quos vice mea miseram, ad Constantinopolitanum episcopum epistolas dederim: ut, si eas publicare voluisset, abunde ex ipsis potuisset agnosci quanto gaudio ea quae de fide synodus sanxerat approbarem. Sed quia in eisdem continebatur quale responsum accepisset ambitio, ignorari voluit quod de fraternis constitutionibus sentiebam, ne simul cognosceretur quod pro inviolabili Nicaenorum canonum auctoritate rescripseram. Unde studeat dilectio tua piissimum principem crebris suggestionibus commonere, ut adjunctis affatibus suis ad singularum provinciarum sacerdotes deferri apostolicae sedis scripta praecipiat: ne ulterius quisquam veritatis inimicus de silentio meo se excusare praesumat.

CAP. II. De edicto autem Christianissimi imperatoris, quo imperita quorumdam monachorum insania quid mereretur ostendit, et de responsione piissimae Augustae, qua monasteriorum praesules increpavit, multum me gaudere significo; non ignorans hunc ipsis fervorem fidei divina inspiratione conferri, ut omnibus excellentiam ipsorum non solum regii culminis, sed etiam sacerdotalis esse appareat sanctitatis, apud quos ut fraternitati tuae familiarior esset fiducia, et nunc et antea postulavi, confidens de eorum benevolentia, quod necessariis suggestionibus 1209 non difficulter dignabuntur annuere.

CAP. III. Et quia secretius mihi clementissimus imperator per filium nostrum Paulum mandare dignatus est, de admonenda filia nostra clementissima Augusta Eudocia; feci quod voluit, ut litteris meis quam fructuosum ipsi foret, si catholicae fidei faveret, agnosceret, et ut clementissimi principis filii sui litteris super hoc admoneretur, obtinui; non ambigens ipsam quoque pio studio elaboraturam ut auctores seditionum propositum suae professionis agnoscant, et si non intelligunt docentium praedicationem, saltem vindicantium timeant potestatem. Quem itaque profectum haec nostra cura obtineat, protinus litteris dilectionis tuae opto cognoscere, et utrum tandem rebellis imperitia conquiescat; quae si de nostra putat ambigendum esse doctrina, saltem beatae memoriae Athanasii, Theophili et Cyrilli Alexandriae sacerdotum scripta non renuat; cum quibus ita fidei nostrae forma concordat, ut in nullo a nobis discrepet, qui se illis consentire profitetur.

CAP. IV. Filio nostro Aetio presbytero in suo moerore compatimur; et cum in locum officii ejus is fuerit ascitus, qui reprobatione dignus fuerat judicatus, non est dubium hanc commutationem ad catholicorum injuriam pertinere. Sed patienter interim ista toleranda sunt, ne mensuram moderationis solitae videamur excedere; cum possit pro tempore satis esse praedicto, quod clementissimorum principum favore munitur, quibus eum proxime litteris meis ita commendavi, ut apud religiosissimas mentes gratiam ipsius augendam esse non dubitem.

CAP. V. Illud etiam nosse te volumus, Anatolium episcopum post coercitionem nostram in suae praesumptionis adeo temeritate persistere, ut Illyricianos episcopos, ut sibi subscriberent, conveniret; quod nobis episcopus qui a Thessalonicensi ordinationis nuntius missus est intimavit. Cui ideo scribere noluimus, quamvis ipse hoc peteres debere fieri, quia eum corrigi nolle perspeximus. 1210 Duas a pari ad synodum epistolas feci: unam cui exemplaria epistolae meae ad Anatolium episcopum datae subdi feci, alteram quae exemplaria subdita non haberet; tuo permittens arbitrio, ut quam dandam esse clementissimo principi duxeris, hanc tradas, altera apud te retenta. Data duodecimo kalendas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule.

EPISTOLA CXVIII. AD EUMDEM JULIANUM COENSEM EPISCOPUM. SYNOPSIS. I. Nihil se pro causa fidei et Ecclesiae omisisse. --II. Praedicandi munus solorum sacerdotum, non monachorum esse; contra parricidas Alexandrinos imperatoris zelum accendendum esse. LEO episcopus JULIANO Coensi episcopo.

CAP. I. Litteras dilectionis tuae, quas per filium meum virum illustrem Esychium direxisti, eo tempore accepi, quo recentioribus epistolis tuis iterata jam occasione responderam. Unde quia etiam in his alloquiis tuis eadem de impiissimis haereticis justo dolore conquestus es, congruum fuit, quia scribendi opportunitas exstitit, non tacere. In causa itaque fidei, quidquid pro nostro officio agi potuit ac potest, juvante Domino, et sollicite et libenter exsequimur: ut Evangelio Christi irreprehensibiliter serviamus, ne per desidiam nostram ulla pars Ecclesiae catholicae neglecta videatur. Propter quod, sicut omnibus notum est, non destiti laborare, ut manifestata atque defensa incarnationis Dominicae veritate, omnis fraternitas, quid ubique secundum doctrinam apostolicam, et tenendum et docendum esset, agnosceret, accedente gloriosissimorum principum studio divinitus inspirato, ut in civitate Chalcedonensi synodo 1211 congregata, haeretica damnaretur impietas, ne vel quisquam sectator Nestorii, vel ullus discipulus Eutychis liberum possit cum catholicis habere consortium: cum quod ad sancti concilii auctoritatem pertinet, nulla usquam remanserit discordia. Si qui autem sua obduratione caecati, ita in reprobi sensus amentiam transierunt, ut malint furere quam sanari, ad imperialem pertinet potestatem ut perturbatores ecclesiasticae pacis et reipublicae, quae Christianis principibus merito gloriatur, inimici, sollicitius comprimantur.

CAP. II. Ut autem imperialis est, ut diximus, potestatis, tumultus publicos ac seditiones sacrilegas severius coercere, ita auctoritatis est sacerdotalis, monachis praedicandi aliquam contra fidem licentiam non praebere, et omni virtute resistere, ne ea quae ad sacerdotes pertinent, sibi audeant vindicare. Unde miramur fratrem Thalassium episcopum, quod Georgio nescio cui, qui praesumendo illicita, et propositum monachi et nomen amisit, scribendi vel praedicandi aliquam permiserit facultatem. Ad quem episcopum, si dilectioni tuae visum fuerit, ex hac parte competentia scripta mittemus. Agat itaque fraternitas tua opportunis suggestionibus, ut clementissimus princeps quae Domino sunt placitura praecipiat, et incentores cruentarum seditionum jubeat competentius coerceri, ut nec illi impuniti sint, quorum manus scelera perpetrarunt, nec illi qui talium utuntur insania. Si autem inquisitio judiciaria et confessio reorum ad eas personas pervenit, quarum vel consilio vel impulsu mala tanta commissa sunt, nullius favoris eis sunt praestanda solatia. Quantum enim meliora de ipsis sunt credita, tanto sunt amplius detestandi, quorum nunc impietas, quae per hypocrisim fuerat velata, detegitur. Et ideo agat Christianissimus et piissimus imperator, quod paci ecclesiasticae intelligit profuturum. Quem superna inspiratione ita instruendum esse confido, ut et disciplina inquietos revocari, et a sanguine eorum jubeat abstineri: quamvis nihil ultionum non mereantur subire, qui ausi sunt et divinis et humanis constitutionibus 1212 repugnare. Data quarto nonas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule.

EPISTOLA CXIX. AD MAXIMUM ANTIOCHENUM EPISCOPUM. Per Marianum presbyterum et Olympium diaconum. SYNOPSIS. I. Fidem inter duo extrema mediam esse. --II. Maximum in Orientalibus Ecclesiis pro fidei puritate vigilare debere. --III. Ecclesiarum privilegia inconcussa esse oportere. --IV. Anatolii conatus Nicaenis canonibus adversos, irritos fore. -- V. Si quid legati in synodo approbarint praeter fidei causam, esse rescindendum. --VI. Nemini praeter episcopos praedicandi munus esse concedendum. LEO MAXIMO Antiocheno.

CAP. I. Quantum dilectioni tuae placeat communis fidei sacratissima unitas, et pacis ecclesiasticae tranquilla concordia, litterarum tuarum textus ostendit, quas ad me filii nostri Marianus presbyter et Olympius diaconus detulerunt, eo nobis gratiores quod per ipsas alloquia alterna miscemus, et magis magisque innotescit gratia Dei, qua fit ut per totum mundum de manifestato catholicae veritatis lumine gaudeatur. Quamvis, quod multum dolemus, quidam adhuc (sicut sermo indicat nuntiorum) tenebras suas diligant, et cum ubique diei splendor exortus sit, etiam nunc caecitatis suae delectentur obscuro, et perdita fide, solo ac vacuo nomine 1213 remanserint Christiani; non habentes intelligentiam qua errorem ab errore discernant, et blasphemiam Nestorii ab Eutychis impietate distinguant. Nec enim ideo excusabilis videri aliqua eorum falsitas potest, quia ipsi sibi sunt in sua perversitate contrarii. Nam licet Nestorium Eutychis discipuli detestentur, et Eutychen anathematizent Nestorii sectatores, catholicorum tamen judicio pars utraque damnatur, et ambae simul haereses a corpore Ecclesiae resecantur, quia neutra falsitas nobiscum potest habere concordiam. Nec interest quo sacrilegio ab incarnationis Dominicae veritate discordent, cum id quod pravissime sentiunt, nec auctoritas Evangelii, nec ratio suscipiat sacramenti.

CAP. II. Et ideo, frater charissime, oportet dilectionem tuam toto corde perspicere, cujus Ecclesiae gubernaculis te Dominus voluerit praesidere, et ejus meminisse doctrinae, quam praecipuus apostolorum omnium beatissimus Petrus, per totum quidem mundum uniformi praedicatione, sed speciali magisterio in Antiochena et Romana urbe fundavit: ut illum in suae glorificationis domicilio praeeminentem ea intelligas reposcere, instituta quae tradidit, sicut ab ipsa quam confessus est veritate suscepit. Neque ullo modo sinas in Orientalibus Ecclesiis, maximeque in his quas Antiochenae sedi sacratissimorum Patrum Nicaeni canones deputaverunt, ab improbis haereticis Evangelio resultari, et vel Nestorii vel Eutychis a quoquam dogma defendi. Quoniam, sicut dixi, catholicae fidei petra, cujus cognomen beatus apostolus Petrus sumpsit a Domino, nullum recipit ab utraque impietate vestigium; sed evidenter atque perspicue et Nestorium anathematizat, qui Verbi carnisque naturam in beatae Virginis conceptione sejungens, unumque 1214 Christum in duos dividens, aliam Deitatis, et aliam humanitatis voluit esse personam; cum omnino unus idemque sit, qui et secundum sempiternam Deitatem de Patre est natus sine tempore, et secundum veram carnem de matre est natus in tempore; et Eutychen similiter exsecratur, qui in Domino Jesu Christo veritatem humanae carnis evacuans, ipsum Verbum in carnem asserit transformatum, ut nasci, nutriri, proficere, pati, mori, atque sepeliri, et die tertio suscitari, solius fuerit Deitatis, quae servilis formae non veritatem susceperit, sed figuram.

CAP. III. Summa itaque vigilantia cautum te esse convenit, ne quid sibi haeretica pravitas audeat vindicare: cum te deceat his sacerdotali auctoritate resistere, nosque saepius de profectu Ecclesiarum tuis relationibus quid agatur instruere. Dignum est enim te apostolicae sedis in hac sollicitudine esse consortem et ad agendi fiduciam privilegia tertiae sedis agnoscere, quae in nullo cujusquam ambitione minuentur: quia tanta apud me est Nicaenorum canonum reverentia, ut ea quae sunt a sanctis Patribus constituta, nec permiserim, nec patiar aliqua novitate violari. Etsi enim diversa nonnumquam sunt merita praesulum, jura tamen permanent sedium; quibus etsi possint aemuli perturbationem aliquam fortassis inferre, non tamen possunt minuere dignitatem. Unde cum aliquid pro Antiochenae Ecclesiae privilegiis dilectio tua agendum esse crediderit, propriis litteris studeat explicare, ut nos consultationi tuae absolute et congrue respondere possimus.

CAP. IV. Nunc autem ad omnia generaliter pronuntiare sufficiat, quod si quid a quoquam contra Nicaenorum canonum statuta in quacumque synodo, vel tentatum est, 1215 vel ad tempus videtur extortum, nihil praejudicii potest inviolabilibus inferre decretis; et facilius erit quarumlibet consensionum pacta dissolvi, quam praedictorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi. Subripiendi enim occasiones non praetermittit ambitio, et quoties ob occurrentes causas generalis congregatio facta fuerit sacerdotum, difficile est ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram moliatur appetere; sicut etiam in Ephesina synodo, quae impium Nestorium cum dogmate suo perculit, Juvenalis episcopus ad obtinendum Palaestinae provinciae principatum 1216 credidit se posse proficere, et insolentes ausus per commentitia scripta firmare. Quod sanctae memoriae Cyrillus Alexandrinus episcopus merito perhorrescens, scriptis suis mihi quid praedicti cupiditas ausa esset, indicavit; et sollicita prece multum poposcit, ut nulla illicitis conatibus praeberetur assensio. Nam cujus epistolae ad nos exemplaria direxisti sanctae memoriae Cyrilli, eam in nostro scrinio requisitam, nos authenticam noveris reperisse. Hoc tamen proprium definitionis meae est, ut quantumlibet amplior numerus Sacerdotum aliquid per quorumdam subreptionem 1217 decernat, quod illis trecentorum decem et octo Patrum constitutionibus inveniatur adversum, id justitiae consideratione cassetur: quoniam universae pacis tranquillitas non aliter poterit custodiri, nisi sua canonibus reverentia intemerata servetur.

CAP. V. Si quid sane ab his fratribus quos ad sanctam synodum vice mea misi, praeter id quod ad causam fidei pertinebat gestum esse perhibetur, nullius erit penitus firmitatis: quia ad hoc tantum ab apostolica sunt sede directi, ut excisis haeresibus, catholicae essent fidei defensores. Quidquid enim praeter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi habere rationem, si nihil de eo est a sanctis Patribus apud Nicaeam definitum. Nam quod ab illorum regulis et constitutione discordat, apostolicae sedis numquam poterit obtinere consensum. Quanta vero hoc diligentia custodiatur a nobis, exemplaribus ejus epistolae, quam ad Constantinopolitanum episcopum, refrenantes ipsius cupiditatem, direximus, instrueris: quam in omnium fratrum et consacerdotum nostrorum facies notitiam pervenire, ut noverint pacem ecclesiasticam per concordiam Deo placitam debere servari.

CAP. VI. Illud quoque dilectionem tuam convenit praecavere, ut praeter eos qui sunt Domini sacerdotes, nullus sibi docendi et praedicandi jus audeat vindicare, sive ille monachus, sive sit laicus, qui alicujus scientiae nomine glorietur. Quia etsi optandum est ut omnes Ecclesiae filii quae recta et sana sunt sapiant, non tamen permittendum est ut quisquam extra sacerdotalem ordinem constitutus gradum sibi praedicatoris assumat, cum in Ecclesia Dei omnia ordinata esse conveniat, ut in uno Christi corpore et excellentiora membra suum officium 1218 impleant, et inferiora superioribus non resultent. Data III idus Junii, Opilione viro clarissimo consule.


EPISTOLA CXX. AD THEODORITUM EPISCOPUM CYRI. De fidei perseverantia. SYNOPSIS. I. Haereses non sine Ecclesiae utilitate ortas irretractabili judicio comprimi. --II. Christi esse victoriam, quam de haereticis Ecclesia reportat. -- III. Dioscori pervicacia etiam adversus Leonem saevientis. --IV. Scribentibus de rebus fidei sua verba esse libranda. --V. Theodoritum ab omni haereseos macula mundum esse demonstratum ab invincibili veritate. --VI. Vigilandum esse etiam post victoriam. Neminem sive monachum, sive laicum, praeter sacerdotes, praedicandi munus arrogare sibi debere. Dilectissimo fratri THEODORITO episcopo LEO episcopus.

CAP. I. Remeantibus ad nos fratribus, et consacerdotibus nostris, quos ad sanctum concilium sedes beati Petri direxit, agnovimus dilectionem tuam, superno adjutorio, nobiscum tam Nestorianae impietatis 1219 quam Eutychianae vesaniae, exstitisse victricem. Unde gloriamur in Domino, cum propheta canentes: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Ps. CXXIII, 8): qui nullum nos in nostris fratribus detrimentum sustinere permisit, sed quae nostro prius ministerio definierat, universae fraternitatis irretractabili firmavit assensu: ut vere a se prodiisse ostenderet, quod prius a prima omnium sede formatum, totius Christiani orbis judicium recepisset: ut in hoc quoque capiti membra concordent. In quo amplior nobis accrescit gaudendi materia, dum tanto magis se perculit inimicus, quanto contra Christi ministros saevius insurrexit. Nam ne aliarum sedium ad eam quam caeteris omnium Dominus statuit praesidere, consensus assentatio videretur, 1220 aut alia quaelibet subrepere posset adversa suspicio; inventi prius sunt qui de judiciis nostris ambigerent. Et dum nonnulli a dissensionis incitati auctore ad contradictionum bella prosiliunt, ad majus bonum, malo ejus, auctore totius bonitatis dispensante, perventum est. Dulcius siquidem munera gratiae divinae proveniunt, quoties non sine magnis sudoribus acquiruntur; et minus bonum videri solet pax continuata per otium, quam reddita per labores. Ipsa quoque veritas et clarius renitescit, et fortius retinetur, dum quae fides prius docuerat, haec postea examinatio confirmarit. Multum denique sacerdotalis officii meritum splendescit, ubi sic summorum servatur auctoritas, ut in nullo inferiorum putetur imminuta libertas. 1221 Et ad majorem Dei gloriam proficit finis examinis, quando ad hoc se accipit exerendi fiducia, ut vincatur adversitas: ne quod per se probatur reprobum, silentii praejudicio videatur oppressum.

CAP. II. Exsulta igitur, charissime frater, et in unico Dei Filio victor exsulta. Vicit per nos ille pro se, cujus carnis veritas negabatur. Vicit per nos et pro nobis ille, cui vicimus. Secunda est post adventum Domini haec orbi festivitas. Redditum saeculo est, praedone prostrato, incarnationis divinae mysterium: quod humani generis inimicus, quia rebus ipsis auferre non poterat, calumniis obscurabat. Quinimmo ab incredulorum corde perierat immortale mysterium, quia nihil prodest tanta salus incredulis, ipsa Veritate suis dicente discipulis: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, 1222 salvus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Solis justitiae jubar, densis per Orientem Nestorii et Eutychis nebulis impeditum, pure ab Occidente resplenduit, ubi culmen summum in apostolis et doctoribus principaliter collocavit. Quamvis nec illic umquam defuisse credendus sit, quo confessores sibi egregios reservavit, ita ut dum denuo conaretur hostis antiquus, per secundi Pharaonis impoenitens cor, fidei Abrahae semen et filius repromissionis exstinguere, Deo miserante, languescens nisi sibi nocere nihil posset. De quo et illud Omnipotens mirabilius egit, quia et quos sibi socios ad Israelitici populi caedes asciverat, non cum tyrannidis auctore submersit, sed cum suo populo congregavit; et, sicut revera se dignum, et soli sibi possibile fons misericordiae noverat, victos 1223 a nobis, nobiscum fecit esse victores. Nam dum solus vere sit humani generis hostis spiritus falsitatis, omnes de illo jam triumphare non dubium est, quos sibi veritas vindicavit. Nunc prorsus illa Redemptoris nostri dicta quam sint divinae auctoritatis apparet, dum contra hostes fidei sic aptantur, ut de ipsis dictum esse dubitare non liceat: Vos, inquit, ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis implere. Ille homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est. Quando loquitur mendacium, ex suis loquitur, quia mendax est, et pater ejus (Joan. VIII, 44).

CAP. III. Nihil ergo mirandum est quod hi qui in veritate Dei nostrae naturae mendacium crediderunt, patri suo et circa ista concordant; quidquid visum, quidquid auditum, quidquid denique, teste Evangelio, tactum est atque palpatum in unico Dei Filio, non ejus cujus probatum est, asserentes, sed coaeternae et coessentialis Patri fuisse substantiae: quasi aut Divinitatis natura crucis ligno transfixa sit, aut inconvertibilis crescere per aetates, et in sapientia proficere sapientia sempiterna, vel Spiritu Deus, qui Spiritus est, subinde repleri potuerit. In hoc quoque se acerba vesania, ex quo auctore accesserit, prodit, quod quantum in se est, universis nocere molita est. Nam qui vos persequendo afflixit, caeteros ad consensum sceleris impellendo depravavit. Sed nec nos, licet in singulis fratribus, quia membra nostra sunt, vulnerasset, a speciali dolore fecit exceptos, quibus nova et inaudita prius atque incredibili audacia inferre contra suum caput est molitus injuriam. Sed utinam vel post tot pessima resipiscens, non nos etiam de suo aeternae damnationis interitu contristasset. Quam mensuram sceleris praetermisit, cui nec hoc sufficere potuit, quod nec vivis parcendo, 1224 nec mortuis, etiam in sanguine innocentis et catholici sacerdotis pollutas jampridem, abdicata veritate atque approbata falsitate, manus intinxit? Et cum scriptum sit: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15); ille quod odio jam fecisse addictus est, implevit operibus, quasi nec haec audisset, nec illud quod Dominus ait; Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 29, 30). Dignus diabolici praedicator erroris, Aegyptius vastator inventus est; qui tamquam saevissimus tyrannus Ecclesiae, nefandas blasphemias per violentam seditiosorum turbam, et per cruentas manus militum venerandis fratribus imponebat. Et cum voce Redemptoris nostri firmatum sit, unum eumdemque homicidii esse et falsitatis auctorem (Joan. VIII, 44), ille pariter utrumque complevit; quasi non ut caveantur, sed ut perpetrentur, scripta sint, ad perditionis suae cumulum trahens, quae Dei Filius monuit ad salutem. Illud quoque surda nimis aure praeteriens, quod ab eodem Domino dictum est: Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor, et vos quod vidistis apud patrem vestrum, facitis (Ibid., 38).

CAP. IV. Igitur dum sanctae memoriae Flaviano vitam praesentis saeculi moliretur auferre, se verae vitae luce privavit. Dum vos ab Ecclesiis vestris conaretur expellere, se a Christianorum collegio segregavit. Dum trahit plurimos, et impellit ad erroris assensum, multiplici animam suam vulnere sauciavit: solus ultra omnes, et per omnes, ac pro omnibus reus, qui causa reatus omnibus fuit. Sed licet his tua fraternitas solido cibo firmata indigere minime videatur, tamen, ut quod nostri loci est impleamus circa vocem dicentis Apostoli: Praeter ea quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, 1225 sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 28, 29)? Hoc praecipue praesenti occasione credimus admonendum, frater charissime, ut quotiescumque divina gratia administrante, illos qui foris sunt fonte doctrinae aut submergimus aut purgamus, in nullo ab illis quas Spiritus sancti Divinitas in Chalcedonensi concilio protulit, fidei regulis recedentes, inter utrumque hostem novellae perfidiae sermonem nostrum cum omni cautela libremus: non jam, quod absit, tamquam de dubiis disceptantes, sed auctoritate summa quae bene definita sunt astruentes; cum et in apostolicae sedis epistola universalis sanctae synodi assensu firmata, tanta divinae auctoritatis testimonia noverimus esse congesta, ut nullus queat ulterius dubitare, nisi qui sibimetipsi errorum tenebras inferre maluerit, et synodalia gesta, vel quibus primum definitio fidei legitur esse formata, vel quibus praefatae litterae apostolicae sedis, etiam tuae fraternitatis studio defensae sunt, et maxime ad piissimos principes totius concilii allocutio, tot sint praecedentium Patrum testimoniis roborata, ut cuivis imprudenti ac pertinaci animo, si tamen non jam cum diabolo pro sua impietate damnatus est, valeant suadere.

1226 CAP. V. Unde hoc quoque nos contra hostes Ecclesiae providere condignum est, ut eis nullam calumniandi occasionem, quod ad nos attinet, penitus relinquamus, nec umquam contra Nestorianos aut Eutychianos agentes, alteri eorum videamur terga vertisse; sed utrosque Christi hostes aequa lance vitemus atque damnemus: ita ut eos, quoties audientium quantalibet poscit utilitas, cum dogmatibus eorum digno anathemate promptissime atque evidentissime feriamus: ne si hoc a nobis aut obscurius fieri videatur aut tardius, putetur invitum. Quod quamvis prudentiam tuam res ipsa admonere sufficiat, jam tamen et experimenta docuerunt. Sed benedictus Deus noster, cujus invincibilis veritas ab omni haereseos macula mundum te, secundum sedis apostolicae judicium, demonstravit. Cui dignam retribues pro tot laboribus gratiam, si talem te qualem probavimus ac probamus, pro universalis Ecclesiae defensione servaveris. Nam quod Deus omnium calumniosorum fallacias solvit, maximam beatissimi Petri curam pro cunctis nobis agnoscimus; qui postquam suae sedis judicium in fidei definitione firmavit, nec circa cujusquam vestrum, qui nobiscum pro catholica fide laborastis, personam, quidquam reprobum videri permisit: quia nec poterat, Spiritu sancto judicante, quisquam 1227 ex eis non victor exire, quorum jam vicerat fides.

CAP. VI. Quod superest, exhortamur ut quia illic nonnullas Eutychiani ac Nestoriani erroris reliquias cognovimus remansisse, nunc etiam sedi apostolicae collabores. Victoria enim quam Christus Dominus noster suae donavit Ecclesiae, quamdiu in hoc mundo versamur, licet fiduciam majorem tribuat, non tamen in totum sollicitudinem perimit; nec ut dormiamus donata est, sed ut suavius laboremus. Unde in hoc quoque tuae vigilantiae sollicitudine volumus adjuvari, ut tua relatione currente quid apud illas regiones doctrina Dominica proficiat, apostolicam sedem festines instruere: quatenus illius regionis sacerdotes, in quocumque usus exegerit, adjuvemus. De his vero quae in saepe dicto concilio illicita contra venerabiles Nicaenos canones praesumptione tentata sunt, ad fratrem et coepiscopum nostrum Antiochenae sedis praesulem scripsimus; adjicientes et illud, quod nobis propter improbitatem monachorum quorumdam regionis vestrae verbo mandasti per vicarios nostros, et hoc specialiter statuentes, ut praeter Domini sacerdotes nullus audeat praedicare, seu monachus, sive ille sit laicus, qui cujuslibet scientiae nomine glorietur. Quas tamen litteras, pro utilitate universalis Ecclesiae, per praedictum fratrem et coepiscopum nostrum Maximum, ad omnium voluimus pervenire notitiam: et ob hoc his noluimus earum exemplar adjicere, quia quae praedicto fratri et coepiscopo nostro injunximus, non dubitamus implenda. Et alia manu: Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data tertio idus Junii, Opilione viro clarissimo consule.