Epistolae (Leo I)/10

This is the stable version, checked on 22 Octobris 2021. Template changes await review.
XCI-C
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 9 11 

EPISTOLA XCI. AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. SYNOPSIS Etsi brevius spatium cogendo concilio datum esset, se tamen legatos mittere vicem suam impleturos.

LEO ANATOLIO episcopo.

Cognita clementissimi principis ex his quas ad nos misit litteris voluntate, mirati sumus congregandae synodo tam angustum tempus appositum, cum etsi nulla necessitas hostilitatis existeret, ipsa interjectorum dierum paucitas necessarios Sacerdotes nos evocare non sineret. Quando enim per diversas longinquasque provincias mitteremus, ut vere possit fieri universale 1066 concilium? sed quia clementissimi principis eo affectu amplectimur voluntatem, ut huic dispositioni ipsius noluerimus obsistere, maxime cum magno desiderio a nobis hoc etiam ipse deposcas, fratrem et coepiscopum nostrum PASCHASINUM nobis probabilem virum de securiore provincia fecimus navigare: cui fratrem et compresbyterum nostrum BONIFACIUM de Urbe conjunximus; illos quoque eisdem sociantes, qui prius fuerant ordinati, ut participe in omnibus actionibus fratre et coepiscopo nostro JULIANO, cujus fidem saepe probavimus, nostra vice utantur in futuro concilio. Neque enim illic ullis contentionum difficultatibus credimus laborandum, cum et ipse indicare dignatus sis, quod in suscipienda catholica fide et damnatione Eutychis atque Nestorii omnes orientales subscripserint sacerdotes. Data sexto kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.

EPISTOLA XCII AD JULIANUM COENSEM EPISCOPUM. SYNOPSIS. Ut Julianus legatus ad concilium generale missis curam suam consiliumque jungat, mandat pontifex.

LEO JULIANO episcopo.

Quid de dilectionis tuae animo judicemus, saepius agnovisti: praecesserunt enim plurima, quae nos facerent ista praesumere. Unde cum ob hoc, secundum christianissimi 1067 principis voluntatem, in urbe Nicaena sacerdotalis habenda sit synodus, ut omnium scandalorum strepitus auferatur, necessarie fraternitati tuae quod omni Ecclesiae prosit injungimus, ut cum fratribus et coepiscopis nostris Paschasino et Lucentio, sed et fratribus et compresbyteris nostris Bonifacio et Basilio, quos vice nostra ad praedictum conventum ire praecipimus, curam tuam actionemque conjungas 1068 in omnibus, auctoritate nostrae praeceptionis usurus: quoniam scimus omnium illic actarum rerum majorem te quam nostros habere notitiam: ut dum curam tuam illis consili u mque sociaveris, in nulla parte fallantur; sed omnia, Deo adjuvante, veniant in effectum, quae fidei et paci probaveris convenire. Data sexto kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.

EPISTOLA XCIII. AD SYNODUM, QUAE NICAEAM PRIMUM INDICTA, POSTEA VERO CHALCEDONE CONGREGATA EST. SYNOPSIS. I. Necessitatem temporis et consuetudinem vetare ne intersit synodo; se tamen per legatos quos mittit, praesentem futurum. --II. Disputandi contra fidem audaciam esse comprimendam. --III. Episcopos propter fidem ejectos esse restituendos, manentibus contra Nestorium in Epheso decretis. LEO episcopus S. SYNODO apud Nicaeam constitutae. Dilectissimis fratribus in Domino salutem. CAP. I. Optaveram quidem, dilectissimi, pro nostri charitate collegii, omnes Domini sacerdotes in una catholicae fidei devotione persistere, nec quemquam gratia aut formidine potestatum saecularium 1069 depravari, ut a via veritatis abscederet. Sed quia multa saepe, quae poenitudinem possint generare, proveniunt, et superat culpas delinquentium misericordia Dei, atque ideo suspenditur ultio, ut possit locum habere correctio, amplectendum est clementissimi principis plenum religione consilium, quo sanctam fraternitatem vestram ad destruendas insidias diaboli, et ad reformandam ecclesiasticam pacem voluit convenire, beatissimi Petri apostoli jure atque honore servato, adeo ut nos quoque suis ad hoc litteris invitaret, ut venerabili synodo nostram praesentiam praeberemus: quod quidem nec necessitas temporis, nec ulla poterat consuetudo permittere. Tamen in his fratribus, hoc est Paschasino et Lucentio episcopis, Bonifacio et Basilio presbyteris, qui ab apostolica sede directi sunt, me synodo vestra fraternitas aestimet praesidere, non abjuncta a vobis praesentia mea, qui nunc in vicariis meis adsum, et jamdudum in 1071 fidei catholicae praedicatione non desum: ut qui non potestis ignorare quid ex antiqua traditione credamus, non possitis dubitare quid cupiamus.

CAP. II. Unde, fratres charissimi, rejecta penitus audacia disputandi contra fidem divinitus inspiratam, vana errantium infidelitas conquiescat; nec liceat defendi quod non licet credi: cum secundum evangelicas auctoritates, secundum propheticas voces, apostolicamque doctrinam plenissime et lucidissime per litteras quas ad beatae memoriae Flavianum episcopum misimus, fuerit declaratum quae sit de sacramento incarnationis Domini nostri Jesu Christi pia et sincera confessio.

CAP. III. Quia vero non ignoramus per pravas aemulationes, multarum Ecclesiarum statum fuisse turbatum, plurimosque episcopos, quia haeresim non reciperent, sedibus suis pulsos, et in exsilia deportatos, atque in locum superstitum alios substitutos: his primitus vulneribus adhibeatur medicina justitiae, nec quisquam ita careat propriis, 1073 ut alter utatur alienis: cum si, ut cupimus, errorem omnes relinquunt, nemini quidem perire suus honor debeat; sed illis qui pro fide laboraverunt cum omni privilegio suo oporteat jus proprium reformari. Prioris autem Ephesinae synodi, cui sanctae memoriae Cyrillus episcopus tunc praesedit, contra Nestorium specialiter statuta permaneant: ne tunc damnata impietas ideo sibi in aliquo blandiatur, quia Eutyches justa exsecratione percellitur. Puritas enim fidei atque doctrinae, quam eodem quo sancti Patres nostri spiritu praedicamus, et Nestorianam et Eutychianam cum suis auctoribus condemnat pariter et persequitur pravitatem. Bene valete in Domine, fratres charissimi. Data sexto kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.

Λέων ἐπίσκοπος τῇ ἁγίᾳ συνόδῳ τῇ ἐν Νικαίᾳ, ἀγαπητοῖς ἀδελφοῖς, ἐν κυρίῳ χαίρειν.

Ἐμοὶ μὲν ἦν εὐκταϊον, ἀγαπητοὶ, κατὰ τὴν προσοῦσαν

διάθεσιν τῷ ἡμετερῳ συστηματι, τοὺς τοῦ κυρίου πάντας ἱερέας ἐν ἑνὶ ζήλῳ τῆς καθολικῆς πίστεως συνιστάναι, καὶ μηδένα πρὸς χάριν, ἢ φόβον βιωτικῆς δυναστείας τὸ φαῦλον αἰρούμενον, τῆς 1070 ὁδοῦ τῆς ἀληθείας ἐκτρέπεσθαι Ἀλλ' ἐπειδὴ πολλὰ συμβαίνει πολλάκις τὰ δυνάμενα μετάνοιαν ἐμποιεῖν, καὶ ὁ ἔλεος τοῦ Θεοῦ νικᾷ τῶν ἁμαρτανόντων τὰ πλημμελήμματα, καὶ διὰ τοῦτο τὰ τῆς τιμωρίας ἐν ἀναρτήσει καθίσταται, ὅπως ἂν χώραν σχεῖν ἡ διόρθωσις δυνηθῇ, περιπτύσσεσθαι δίκαιον πλῆρες εὐσεβείας ὑπάρχον τοῦ γαληνοτάτου βασιλέως τὸ βούλημα· δι' οὗ τὴν ἁγίαν ὑμῶν ἀδελφότητα πρὸς ἀνατροπὴν μέν τῶν ἐπιβουλῶν τοῦ διαβόλου, τῆς δὲ ἐκκλησιαστικῆς εἰρήνης ἀνάκτησιν συνελθεῖν ἐβουλήθη, φυλαττομένων τῷ θρόνῳ τοῦ μακαριωτάτου Πέτρου τοῦ ἀποστόλου τῶν τε δικαίων, καὶ τῆς τιμῆς ἐπὶ τοσοῦτον, ὡς καὶ ἡμᾶς ὑπ' αὐτοῦ πρὸς τοῦτο δι' οἰκείων προτραπῆναι γραμμάτων, ἐφ' ᾧ τε τὴν οἰκείαν παρουσίαν ἡμᾶς παρασχεῖν τῇ ἁγίᾳ συνόδῳ· ὄπερ μὲν οὖν οὐκ ἠδύνατο, οὐδὲ ἡ ἀνάγκη τοῦ καιροῦ, οὐδὲ μήν τις ἐπιτρέψαι συνήθεια. Πλὴν ἐν τούτοις τοῖς ἀδελφοῖς, τουτέστι Πασχασίνῳ, καὶ Λουκηνσίῳ τοῖς ἐπισκόποις, καὶ Βονιφατίῳ, καὶ βασιλείῳ τοῖς πρεσβυτέροις, τοῖς ἀπεσταλμένοις ὑπὸ τοῦ θρόνου τῶν ἀποστόλων, ἐμὲ τῆς συνόδου προεδρεύειν, ἡ ὑμῶν ἀδελφότης ἡγείσθω· μὴ κεχωρισμένης ὑμῶν τῆς ἐμῆς παρουσίας· ὅς τις διὰ τῶν τοποτηρητῶν ὑμῖν πάρειμι τῶν ἐμῶν, καὶ διὰ 1072 τοῦ κηρύττειν τὴν καθολικὴν πίστιν οὐκ ἀπολείπομαι· ὡς ὑμᾶς τοὺς ἀγνοεῖν μὴ δυναμένους, τί περὶ τῆς ἀρχαίας πιστεύομεν παραδόσεως. ἀμφιβάλλειν μὴ δύνασθαι, ποία τίς ἐπιθυμία ἡμῖν καθέστηκεν. Ὅθεν, ἀδελφοὶ προσφιλέστατοι, πᾶσα παντελῶς τολμηρὰ διάλεξις ὑπεναντίον τῆς θεόθεν ἐμπνευσθείσης πίστεως, καὶ ματαία τῶν πεπλανημένων ἀπιστία τῆν ἡσυχίαν ἀγέτω· ἐκδικείτω τε τοῦτο μηδεὶς, ὃ πιστεύειν οὐ θέμις· ὁπότε κατὰ τὴν τῶν εὐαγγελίων αὐθεντίαν, κατὰ τὰς φωνὰς τῶν προφητῶν, καὶ τὴν τῶν ἀποστόλων διδασκαλίαν, πληρέστατα, καὶ σαφέστατα, δι' ὧν πρὸς τὸν τῆς ὁσίας μνήμης Φλαυιανὸν τὸν ἐπὶσκοπον ἐπεστείλαμεν, ἤδη δεδήλωται, πρία τίς ἐστιν ἡ περὶ τοῦ μυστηρίου τῆς ἐνανθρωπήσεως τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ εὐσεβὴς ὁμολογία, καὶ καθαρὰ. Ἐπειδὴ δἐ πολλῶν καταστάσεις ἐκκλησιῶν ὑπὸ φαύλων τινῶν ἀντιστάσεων διατεταραγμένας ἐγνώκαμεν, καὶ πλείστους ἐπισκόπους τοὺς οὐ καταδεξαμένους τὰ τῶν αἱρετικῶν ἐκβεβλῆσθαι τῶν θρόνων ἑαυτῶν, καὶ ἐξορίᾳ παραδοθέντας, εἰς τόπους τε τῶν ἔτι περιόντων ὑποκαταστίντας ἑτέρους, τούτοις πρὸ πάντων τοῖς τραύμασιν ἡ τοῦ δικαίου προσαγέσθω θεραπεία· καὶ μηδεὶς οὕτως ἐστερημὲνος ἔστω τῶν ἑαυτοῦ ὡς ἄλλον κεχρῆσθαι τοῖς ἄλλου ὁπότε εἴγε, καθάπερ ἡμῖν ἐστι καταθύμιον, τὴν πλάνην ἀπολιμπάνουσιν ἅπαντες, 1074 παραπολεῖσθαι μὲν ὀφείλει τὰ τῆς τιμῆς οὐδενί· τοῖς δέ γε κεκμηκόσιν ὑπὲρ τῆς πίστεως, μετὰ τῶν προνομίων τῶν οἰκείων ἁπάντων, ὀφείλει τὸ δίκαιον ἀποκαταστῆναι τὸ ἴδιον. Οἱ μέντοι γε τῆς προτέρας ἐν Ἐφέσῳ συνόδου, ἧς τινος ὁ τῆς ἁγίας μνήμης Κύριλλος τότε προήδρευε, κατὰ Νεστορίου ἰδικῶς ὅροι διαμνέτωσαν· μήπως ἡ τότε καταδικασθεῖσα δυσσέβεια, διὰ τοῦτο καθ' ὁτιοῦν ἑαυτὴν ἀπατήσῃ ὅτιπερ Εὐτυχὴς δικαίως ἀναθεματισθεὶς καταβέβληται. Ἡ καθαρότης γὰρ ἡ τῆς πίστεως, καὶ τῆς διδασκαλίας, ἣν τῷ αὐτῷ πνεύματι κηρυττομεν, ὥσπερ οἱ ἅγιοι πατέρες ἡμῶν, καὶ τὴν Νεστορίου, καὶ Ευτυχοῦς μετὰ τῶν ἡγουμένων αὐτῶν ἐπίσης καταδικάζει, καὶ διώκει κακοδοξίαν. Ἔῤῥωσθε ἐν κυρίῳ, ἀδελφοὶ προσφιλέστατοι. Ἐδόθη τῇ πρὸ πέντε καλανδῶν Ἱουλίων . . . . .

1075 EPISTOLA XCIV. AD MARCIANUM AUGUSTUM. SYNOPSIS. Legatos quos ad synodum mittit, commendat Augusto, postulatque ne disputatio de fide illic instauretur.

LEO episcopus MARCIANO Augusto.

Sanctum clementiae vestrae studium, quo ad reparationem pacis ecclesiasticae synodum habere voluistis, adeo libenter accepi, ut, quamvis eam fieri intra Italiam poposcissem, et aptius exspectari tempus optassem, quo scilicet plurimi possent episcopi etiam de longinquioribus provinciis evocari, mox tamen ut mihi pietatis vestrae scripta sunt tradita, et Bonifacium de compresbyteris meis ab Urbe direxerim, et de episcopis fratrem meum Paschasinum de Sicilia fecerim navigare, qui vicem meam sufficienter implerent, datis per eosdem epistolis ad eos qui legationem ante susceperant, ut ipsi quoque praedictis ad implendas partes meae praesentiae jungerentur, gloriosissime imperator. Unde quamvis nimis arctus dies synodo fuerit constitutus, spero tamen affuturum Dei omnipotentis auxilium, quo omnes valeant ad praefinitum tempus occurrere, et unanimiter cum sanctae fraternitatis assensu, quae universali Ecclesiae congruant definire. Compressa enim vel remota inquietudine ac pravitate paucorum, facile firmabitur probanda concordia, si in eam fidem quam evangelicis et apostolicis praedicationibus declaratam, per sanctos Patres nostros accepimus et tenemus, omnium corda concurrant, nulla penitus disputatione cujusquam retractationis admissa: ne per vanam fallacemque versutiam aut infirma videantur, aut dubia, quae in ipso 1076 angulari lapide, qui est Christus Dominus (Ephes. II, 20), ab initio sunt fundata, et sine fine mansura: hoc nobis indesinenter orantibus, ut a sacramento singularis fidei nemo inveniatur alienus, sed damnata impietate haereseos, nullum de perditione cujusquam catholica Ecclesia sentiat detrimentum. Quod autem pietatem vestram his quas per meos misi epistolis obsecravi, nunc quoque simili fiducia precor, ut vice mea acturos, commendatos per omnia habere dignemini, quo facilius ac diligentius, quae optimo fidei vestrae ordinata sunt studio, salubri impleantur effectu. Data XIII kalendas Augusti, Adelfio viro clarissimo consule.

EPISTOLA XCV. AD PULCHERIAM AUGUSTAM Per Theoctistum magistrianum. SYNOPSIS. I. Ad concilium legatos se misisse, licet in Italia congregari optasset. --II. Servandam esse in causis ecclesiasticis moderationem quae procul ab Ephesino latrocinio abfuit. --III. Numquam se correctis veniam denegasse. --IV. Etiam haeresiarchas indulgentiam poscentes rejiciendos non esse, etsi non temere recipiendos. LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.

CAP. I. Religiosam clementiae vestrae sollicitudinem, quam catholicae fidei indesinenter impenditis, per omnia recognosco; et Deo gratias ago, quod tantam universalis Ecclesiae curam habere vos video, ut quod et justitiae et benevolentiae congruere arbitror, confidenter insinuem, quo celerius, quae, propitio Christo, pietatis vestrae studio irreprehensibiliter hactenus gesta sunt, ad gratulandum perducantur effectum, 1077 gloriosissima Augusta. Quod ergo synodum Nicaeae haberi clementia vestra praecepit, cum a me ut in Italia haberetur mansuetudo vestra retineat postulatum, ut omnes nostrarum partium convocati antistites, si securitas temporis suppeteret, convenirent, adeo tamen non aspernanter accepi, ut binos de coepiscopis meis et compresbyteris ordinarem, qui vicem meam implere sufficerent, etiam datis ad venerabilem synodum congruentibus scriptis, quibus fraternitas advocata cognosceret quam formam servare in hac dijudicatione deberet: ne ulla temeritas aut fidei regulis, aut canonum statutis, aut benignitatis remediis obviaret.

CAP. II. Sicut enim a principio hujus causae frequentissime scripsi, hanc inter discordes sensus et carnales aemulationes moderationem volui custodiri, ut integritati quidem fidei nihil evelli, nihil liceret apponi; ad unitatem vero pacemque redeuntibus, remedium veniae praestaretur. Quia TUNC OPERA diaboli potentius destruuntur, cum ad Dei proximique dilectionem hominum corda revocantur. Sed quam contraria tunc his monitis atque obsecrationibus meis acta sint, multum est explicare; nec opus est epistolari pagina comprehendi quidquid in illo Ephesino non judicio, sed latrocinio potuit perpetrari; ubi primates synodi nec resistentibus sibi fratribus nec consentientibus pepercerunt: cum ad infringendam catholicam fidem, et ad exsecrabilem haeresim roborandam, alios privilegio honoris 1078 exuerent, alios consortio impietatis inficerent: saeviores profecto in eos quos persuadendo ab innocentia separabant, quam in illos quos beatos confessores persequendo faciebant.

CAP. III. Verumtamen quia tales sibi maxime sua iniquitate nocuerunt, et majoribus vulneribus diligentior est adhibenda medicina, nullis umquam epistolis definivi etiam talibus, si resipiscerent, veniam denegandam. Et quamvis incommutabiliter inimicissimam Christianae religioni haeresim detestemur, ipsos tamen, si non dubie corrigantur, et digna se satisfactione purificent, ab ineffabili misericordia Dei non judicamus alienos: sed potius cum gementibus gemimus, cum flentibus flemus, et SIC UTIMUR justitia commotionis, ut non amittamus remedia charitatis: quod, sicut pietas vestra cognoscit, non verbis solis promittitur, sed etiam factis docetur. Siquidem pene omnes qui in consensum praesidentium aut traducti fuerant aut coacti, rescindendo quod statuerant, et condemnando quod scripserant, perpetuam culpae abolitionem et apostolicae pacis gratiam sint adepti.

CAP. IV. Si ergo clementia vestra propositum meum considerare dignetur, probabit me eo consilio cuncta gessisse, ut sine cujusquam animae detrimento, haereseos tantum obtineretur exstinctio, et ob hoc circa auctores saevissimorum turbinum quiddam consuetudinis minuisse, ut ad indulgentiam postulandam compunctione aliqua possit eorum tarditas excitari. Qui etsi post illud 1079 judicium suum tam impium quam injustum non sunt catholicae fraternitati ita honorabiles uti fuerunt, suas tamen adhuc obtinent sedes, et episcopatus sui honore potiuntur, aut per veram et necessariam satisfactionem pacem totius Ecclesiae recepturi, aut si haeresim, quod absit, tuentur, professionis suae merito judicandi. Data decimo tertio kalendas Augusti, Adelfio viro clarissimo consule.

EPISTOLA XCVI. AD RAVENNIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. De solemnitate paschali anni sequentis 452. SYNOPSIS. Unitatem in celebrando Paschate maxime servandam; quam solemnitatem ad Romanum pontificem pertinet indicare.

Dilectissimo fratri RAVENNIO episcopo LEO episcopus.

Ad praecipuum religionis nostrae pertinet sacramentum, ut in festivitate paschali nulla sit toto orbe diversitas. Et quia hoc divina institutio et paterna traditio ad nostram sollicitudinem voluit pertinere, fraternitatem tuam solemniter admonemus ut Pascha Domini celebrandum nobis die decima kalendarum Aprilium recognoscas; quod manifesta ratio patefecit sacrae observantiae hunc diem esse legitimum: cujus notitiam per dilectionem quoque tuam, frater charissime, omnibus voluimus 1080 declarari; ut quorum in fide est una confessio, sit etiam in hac festivitate una devotio.

EPISTOLA XCVII. SYNODICA EUSEBII MEDIOLANENSIS EPISCOPI AD S. LEONEM PAPAM. SYNOPSIS. I. Gaudet de reditu fratrum suorum ex Oriente. --II. Epistolam ad Flavianum in synodo Mediolanensi lectam esse et approbatam. --III. Se cum suis Eutychianorum damnationi subscribere profitetur. Domino sancto et beatissimo Patri LEONI EUSEBIUS Mediolanensis episcopus.

CAP. I. Reversis, Domino annuente, fratribus nostris, quos ad Orientem fidei causa sollicite provida beatitudo vestra direxerat, decursisque litteris quas per eos tua sanctitas destinavit, omni exsultatione in Christo relevatus sum, quod effectum commissae sibi legationis eosdem reportasse vestra pagina designavit. Nec mirum quod Dominus noster Jesus Christus catholicae fidei, quam tenemus, majestatis sua gratiam custodiamque praestiterit: quando vos idoneos cultus sui assertores in apostoli sui sede praesulem collocavit, qui et recta sentire de incarnationis Dominicae sacramento, et eadem potestis rectius custodire.

CAP. II. Admonitis ergo fratribus et coepiscopis meis, habitoque conventu, vestrarum formam 1081 tenuimus litterarum. Nam recensita epistola beatitudinis vestrae in sacerdotum Domini concilio, quam sanctus frater et coepiscopus noster Abundantius, et compresbyter meus Senator detulerant, agnitaque eorum narratione, sicut scripta vestra signaverant, rerum gestarum ordine continuo requisita est recitataque epistola, quam fidei assertione plene digestam, ad Orientem dudum sanctitas vestra transmiserat, quae ad nos ex vestra admonitione, sancto fratre et coepiscopo nostro Ceretio mutuante pervenit. Claruit eam plena fidei simplicitate fulgere, prophetarum etiam assertionibus, evangelicis auctoritatibus, et apostolicae doctrinae testimoniis, nitore quodam lucis ac veritatis splendore radiare, omnibusque sensibus convenire, quos beatus Ambrosius. de incarnationis Dominicae mysterio suis libris Spiritu sancto excitatus inseruit.

CAP. III. Et quia omnia majorum fidei nobis antiquitus traditae tota puritate conveniunt, Domine sancte et beatissime pater, placuit omnibus, quorum subscriptio subter annexa nomina poterit declarare, ut eos qui impie de incarnationis Dominicae sacramento sentiunt, quamvis intellectus sui pravitate a catholicae fidei veritate recedentes, seipsos dignos abjectione fecerint, suo etiam consensu, auctoritatis vestrae praecedente sententia, damnatione congrua persequendos. Litterarum ergo vestrarum formam secuti, modum praescriptae ordinationis nos servasse, his per fratrem et coepiscopum nostrum Cyriacum missis ostendimus. Superest ut, annuente Domino perfectis rebus, palmam fidei et consummati certaminis coronam quiete perpetua retinentes, 1082 hoc futuris memorabile saeculis relinquatis, ut ob hoc exstitisse praesenti tempore impiae sectae contumacia videatur, ut vobis propugnatoribus in aeternum prostrata succumberet. Et alia manu: Incolumem beatitudinem tuam summa Divinitas tucatur atque custodiat, domine sancte ac beatissime pater.

EUSEBIUS episcopus Mediolanensis Ecclesiae, in omnia supra scripta consensi et subscripsi; Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego FAVENTIUS episcopus Regiensis Ecclesiae, in omnia supra scripta consensi et subscripsi; Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego MAJORIANUS episcopus Ecclesiae Placentinae, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego CYPRIANUS episcopus Ecclesiae Brixillianae, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego QUINTUS episcopus Ecclesiae Dertonensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego CRISPINUS episcopus Ecclesiae Ticinensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego FLOREIUS presbyter, jussus a praesente 1083 sancto EULOGIO episcopo meo Ecclesiae Iporiensis, quia ipse propter infirmitatem subscribere non potest, subscripsi ad omnia supra scripta, eo consentiente, et Anathema dicente his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego MAXIMUS episcopus Ecclesiae Taurinatis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego GRATUS presbyter, directus ab episcopo meo Euthasio Ecclesiae Augustanae, vice ipsius in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego CYRIACUS episcopus Ecclesiae Laudensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego ABUNDANTIUS episcopus Ecclesiae Comensis, in omnia supra scripta consensi, et pro me et pro absente sancto fratre meo ASINIONE, episcopo Ecclesiae Curiensis, primae Rhaetiae, subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego PASCHASIUS episcopus Ecclesiae Genuensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

1084 Ego PASTOR episcopus Ecclesiae Astensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego SIMPLICIANUS episcopus Ecclesiae Novariensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego JOANNES episcopus Ecclesiae Cremonensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego OPTATIANUS episcopus Ecclesiae Brixianae, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego JUSTIANUS episcopus Ecclesiae Vercellensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego QUINTIUS episcopus Ecclesiae Albigaunensis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego PRAESTANTIUS episcopus Ecclesiae Bergomatis, in omnia supra scripta consensi et subscripsi: Anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1. Quesnellus praestantissimam epistolam seu relationem synodi Chalcedonensis ad S. Leonem Graece et Latine inter Leonis Opera primus inseruit, ut in editionibus Conciliorum exhibetur; nullo tamen codice vel Graeco vel Latino usus est. Nos Graecum textum, qui est originalis, cum duobus mss. Venetis S. Marci 164 et 555 recensuimus. Quoad Latinum vero, duplex hujus relationis Latina versio habetur. Quesnellus eam unam dedit quae primum vulgata a Crabbo, in caeteras Conciliorum editiones transivit. At alia exstat interpretatio vetustior, quippe quae paulo post ipsum Chalcedonense concilium exarata fuit, et ex qua Vigilius papa in Constituto testimonium allegavit. Hanc primus edidit Baluzius. In tribus tantum codicibus adhuc inventa est, nimirum in Parisiensi, in Vaticano Reginae Suecorum, et in alio Vat. 1322. Hic autem postremus codex, qui quondam fuit Veronensis Ecclesiae, eo praestantior est quod quamplures subscriptiones Patrum nobis conservavit, quae in ipso originali Graeco desiderantur. Nobis sane, qui hanc versionem haud omittendam credidimus, istum codicem accuratius relegere non inutile fuit. 2. Altera versio recentior Rusticum Romanae Ecclesiae diaconum habet auctorem. Hanc enim ille annotationem praefixit, quae in puris Rustici exemplaribus et in editione Crabbi legitur: Relationes sanctae synodi ex codice Acumitensi Graeco in Latinum transtuli ego ipse. Et in fine ipsius relationis haec ejusdem annotatio subjicitur: Scripsi pridie kal. Aprilis, feria tertia, indictione XIII, quae indictio in aliis pariter annotationibus constanter signata, si ad illud tempus referenda sit quo Rusticus in Oriente versabatur, convenit cum solo anno 550, quidquid sit de die vel feria, in quibus non minus hic quam alibi difficultates occurrunt. Romani Conciliorum editores has annotationes a Crabbo editas submoverunt, propterea quod eas Rustici esse ignorarunt. In quo excusandi sunt, quippe nullum purum et integrum Rustici codicem, qui ejusdem Rustici annotationes exhibeat, repererunt. Nos enim, qui codices Latinos collectionis Chalcedonensis Romae diligenter inquisivimus. ex quinque Vaticanis 1321, 1322, 1323, 4166 et 5405, quos Romani editores potuerunt expendere, nullum purum Rustici invenimus. Solus autem Chigianus 483 purus et integer est, qui tamen post editionem Romanam Alexandro VII pontifice indeptus fuit. In ipsa vero Rustici versione emendanda Baluzius duobus mss. Rustici usus est, Corbeiensi et Divionensi. Tria alia exemplaria nos adhibuimus, Chigianum laudatum, Vat. 1323, et antiquissimum Veronensis capituli signatum num. 57. Hanc interpretationem uti Graeco magis cohaerentem e regione Graeci originalis dabimus: dein antiquiorem cum subscriptionibus subjiciemus. 3. Hic vero praemonendum est editores Romanos et ex iisdem Quesnellum interpretationi Rustici affixisse in margine nonnullas lectiones ex Graeco accuratius redditas, quae a nobis in annotationibus non omittentur; ac praeterea alias lectiones nonnumquam adjecisse, quas cum ex antiquiori versione codicis Vaticani 1322 sumptas deprehenderimus, praetermittendas credidimus: satis enim ex ipsa antiqua versione, quae subjicietur, elici poterunt. 4. Quoad tempus hujus relationis, quod in omnibus et Graecis et Latinis codicibus deest, pauca. Cum ultima concilii actio habita sit kal. Novembris an. 431, hac eadem die vel paulo post haec ad Leonem relatio, antequam synodi Patres dimitterentur, scripta fuit. EPISTOLA XCVIII. SANCTAE SYNODI CHALCEDONENSIS AD SANCTISSIMUM PAPAM ROMANAE ECCLESIAE LEONEM De gestis in synodo. SYNOPSIS. I. Leonem synodus laudat vocis B. Petri omnibus constitutum interpretem. quem in suis legatis praefuisse declarat. --II. De Dioscori Alexandrini tyrannide et impiis gestis. --III. Quid circa eum actum sit, ac des definitione fidei. --IV. Canonis de praerogativa sedis Constantinopolitanae edendi causam exponit, et confirmationem petit. 1088. Sancta et magna et universalis SYNODUS, quae per gratiam Dei et sanctionem piissimorum et amatorum Christi imperatorum nostrorum collecta est in Chalcedonensium metropoli provinciae Bithyniae, sanctissimo et beatissimo Romanorum archiepiscopo LEONI. CAP. I. Repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione (Psal. CXXV, 2). Hanc tamquam propriam nobis prophetiam gratia coaptavit, a quibus pietatis est restitutio confirmata. Quid enim fide sublimius ad laetandum? Quid agnitione Dominica festivius ad coronas, quam nobis olim Salvator ipse tradidit ad salutem, inquiens: Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 19, 20)? Quam veluti auro textam seriem, ex praecepto legislatoris venientem usque ad nos ipse servasti, vocis beati Petri omnibus constitutus interpres, et 1090 ejus fidei beatificationem super omnes adducens. Unde et nos, quippe ut inchoatore bonorum te ad utilitatem utentes, Ecclesiae filiis haereditatem sortemque veritatis ostendimus, non singillatim faciente in occulto unoquoque doctrinam, sed uno spiritu, una conspiratione atque concordia confessionem fidei declarantes; et eramus in communi corona gaudii, quasi in imperialibus coenis, deliciis spiritualibus epulantes, quas per tuas litteras Christus praeparaverat invitatis, et supercoelestem sponsum inter nos conversantem nos cernere putabamus. Si enim ubi sunt duo aut tres congregati in nomine ejus (Matth. XVIII, 20), ibi se in medio eorum fore perhibuit; quantum circa sacerdotes peculiaritatem potuit demonstrare, qui et patriae et labori suae confessionis notitiam praetulerunt? Quibus tu quidem, sicut membris caput, praeeras in his qui tuum tenebant ordinem benevolentiam praeferens. Imperatores vero fideles ad ornandum decentissime praesidebant, sicut Zorobabel Jesu (I Esdr. III, 2), Ecclesiae, tamquam Jerusalem, aedificationem renovare circa dogmata invitantes.

CAP. II. Et fuerat utique adversarius tamquam bestia extra caulas apud semetipsum rugiens, nullum praevalens capere, nisi semetipsum ei ad capiendum injecisset is qui Alexandrinorum quondam pontifex fuit. Qui multa prius pessima operatus, supervicit priora sequentibus. Nam beatum illum inter sanctos Constantinopolis pastorem Flavianum, 1092 apostolicam proferentem fidem, et Deo amicissimum episcopum Eusebium, praeter omnem canonum consequentiam deposuit atque damnavit; et Eutychen pro impietate damnatum suae tyrannidis decretis innoxium statuit, et dignitatem quae a vestra illi ablata fuerat sanctitate (quippe ut ab eo qui hac gratia erat indignus) ille restituit, et in summa, sicut singularis ferus, in vineam irruens, quam optimam reperit plantationem, evertit (Ps. LXXIX, 14); quam vero, quippe ut infructuosam, eradicatam, rursus induxit; et eos quidem qui ea quae pastorum sunt sapiunt abscidit; eos vero qui lupi demonstrati sunt super oves imposuit. Et post haec omnia, insuper et contra ipsum, cui vineae custodia a Salvatore commissa est, extendit insaniam, id est contra tuam quoque dicimus sanctitatem; et excommunicationem meditatus est contra te, qui corpus Ecclesiae unire festinas. Et dum de talibus poenitere eum potius oporteret, dum deberet misericordiam lacrymis postulare, tamquam de factis sobriis exsultabat, epistolam quidem tuae respuens sanctitatis, omnibus vero dogmatibus veritatis adversans.

CAP. III. Et quidem oportebat eum mox inter illos in quorum se ipse statuit parte, relinquere. Quoniam vero Salvatoris profitemur nos esse discipulos, qui omnes homines salvos fieri vult. et ad cognititionem veritatis accedere (I Tim. II, 4); opere hanc in eo misericordiam festinavimus confirmare, et eum cum fraterna mansuetudine ad judicium vocabamus, non quasi tentantes abscindere, 1094 sed excusationis ei locum salvandi causa tribuentes; et orabamus eum declarari victorem contra eos qui eum diversis accusationibus inscribebant, ut festi celebri laetitia concilium consummantes, in nullo superaremur a Satana. Sed ille in semetipso inscriptam convictionem conscientiae habens, refutatione judicii accusationibus suis assensit, et legitimas ad se factas tres evocationes abjecit. Propterea ergo decretum quod ipse contra semetipsum peccando protulerat, hoc (prout potuimus levigando) firmavimus, lupum pastorali pelle nudantes, qua prius quoque figura tantummodo convincebatur obtectus. Usque ad haec nobis tristia provenientia cessaverunt, et bonorum gratia mox effulsit; et unum zizaniorum evellentes, mundo tritico universum mundum cum voluptate complevimus. Et tamquam evellendi ac plantandi potestatem sumentes, incisione quidem unius tantummodo ingemuimus, bonorum vero ubertatem diligenter plantavimus. Deus enim erat qui operabatur, et quae suo sponso concilium coronavit ornata decore victoriae Euphemia: quae tamquam propriam confessionem, fidei definitionem suscipiens a nobis, suo sponso per piissimum imperatorem et amicam Christi Augustam obtulit, omnem quidem perturbationem contrariorum sedans, veritatis autem confessionem roborans,ut amicam, et manu ac lingua universorum decretis 1096 pro demonstratione subscriptam. Haec sunt quae tecum, qui spiritu praesens eras, et complacere tamquam fratribus deliberasti, et qui pene per tuorum vicariorum sapientiam videbaris a nobis, effecimus.

CAP. IV. Indicamus vero quia etaltera quaedam pro rerum ipsarum ordinata quiete, et propter ecclesiasticorum statutorum definivimus firmitatem, scientes quia et vestra sanctitas addiscens et probatura et confirmatura est eadem. Eam namque consuetudinem, quae ex longo jam temporeperminsit, quam habuit Constantinopolitanorum sancta Dei Ecclesia ad ordinandum metropolitanos provinciarum tam Asianae quam Ponticaevel Thraciae; et nunc synodali decreto firmavimus,non tantum sedi aliquid Constantinoplitanae praestantes, quantum metropolitanis urbibus quietem congruam providentes, eo quod frequenter episcopis vitam finientibus multae turbaenascuntur, absque rectore clericis ac populis remanentibus, qui per easdem sunt civitates, et ecclesiasticum confundentibus ordinem: quod nec vestram latuit sanctitatem, maxime propter Ephesios,unde quidam vobis saepius importuni fuerunt. Confirmavimus autem et centum quinquaginta sanctorum Patrum, qui in Constantinopoli congregati sunt, regulam sub piae memoriae majore Theodosio, quae praecepit, post vestram sanctissimam et apostolicam sedem, honorem habere Constantinopolitanam (quae 1098 secunda est ordinata), confidentes quia lucente apud vos apostolico radio, et usque ad Constantinopolitanorum Ecclesiam, consuete gubernando parentes, hunc saepius expandetis, eo quod absque invidia consueveritis vestrorum bonorum participatione ditare domesticos. Quae igitur definivimus ad interemptionem quidem totius confusionis, confirmationem vero ecclesiasticae ordinationis, haec sicut propria et amica, et ad decorem convenientissima, dignare complecti, sanctissime et beatissime pater. Qui enim locum vestrae sanctitatis obtinent sanctissimi episcopi Paschasinus et Lucentius, et qui cum eis est reverendissimus presbyter Bonifacius, his ita constitutis vehementer resistere tentaverunt, procul dubio a vestra providentia inchoari et hoc bonum volentes: ut sicut fidei, sic bonae ordinationis vobis deputetur effectus. Nos enim curantes tam piissimus et Christi amicos imperatores, qui super hoc delectantur, quam clarissimum senatum, et totam, sicut dicere convenit, imperii civitatem, opportunum credidimus esse honoris ejus confirmationem ab universali concilio celebrari, et velut haec a tua sanctitate fuerint inchoata, eo quod fovere semper studeas,roboravimus, praesumentes, dum noverimus quia quidquid rectitudinis a filiis fit, ad patres recurrit, facientes hoc proprium sibi. Rogamus igitur, et tuis decretis nostrum honora judicium; et sicut nos capiti in bonis 1100 adjecimus consonantiam, sic et summitas tua filiis quod decet adimpleat. Sic enim et pii principes complacebunt, qui tamquam legem tuae sanctitatis judicium firmaverunt, et Constantinopolitana sedes suscipiet praemium, quae omne semper studium vobis ad causam pietatis explevit, et semetipsam vobis ad concordiam eodem zelo conjunxit. Ut autem cognoscatis quia nihil cuilibet donando per gratiam fecimus, aut per inimicitias adversando, sed ut nutu gubernati divino, omnem vobis gestorum vim insinuavimus, ad comprobationem nostrae sinceritatis, et ad eorum quae a nobis gesta sunt firmitatem et consonantiam.

1087 Ἡ ἁγία, καὶ μεγάλη. καὶ οίκουμενικὴ σύνοδος ὴ, κατὰΘεοῦ χάριν καὶ Θεσπισμα τῶν εύλαβεστάτων καὶ φιλοχρίστων ήμῶν βασιλεων συναχθεῖσα ἐν τῇ Χαλκηδονεων μητροπόλει τῆς Βιθυνῶν ἐπαρχίασ, τῷ ἁγιωτάτῳ καὶ μακαριωτάτῳ τῆς Ῥωμαίων ἀρχιεπισκόπῳ Λέοντι.

Ἐπλήσθη χαρᾶς τὸ στόμα ἡμῶν, καὶ ἡ γλῶσσα ὴμῶν ἀγαλλιάσεωσ· ταύτην ὡς οἰκείαν ἡμῖν ἡ χάρις τήν προφητειαν ἐφήρμοσεν, οἷς τὸ τῆς εὐσεβείας ἐβεβαιώθη κατόρθωμα. Τί γὰρ πίστεως πρὸς εὐφροσύνην ἀνώτερον; τί τῆς δεσποτικῆς γνώσεως πρὸς χορείαν φαιδρότερον; ἣν αὐτὸς ἄνωθεν ὁ σωτὴρ πρὸς σωτηρίαν ἡμῖν παρεδωκε, φήσασ· Πορευθεντεσ, μαθεύσατε πάντα τὰ ἔθνη, βαπτίζοντεσ αὐτοὺς εἰς τὸ ὄνομα τοῦ πατρὸσ, καὶ τοῦ υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου πνεύματοσ, διδάσκοντες αὐτούς τηρεῖν πάντα ὅσα ἐνετειλάην ὑμῖν. Ἣν αὐτὸς ὥσπερ χρυσῆν σειρὰν τῷ προστάγματι τοῦ θεμένου καταγομένην εἰσ ἡμας διεφύλαξασ, πᾶσι τῆς τοῦ μακαρίου Πετρου φωνῆσ ἑρμηνεὺσ καθιστάμενωσ, 1089 καὶ τῆς ἐκείνου πίστεωσ τοῖς πᾶσι μακαρισμὸν ἐφελκόμενος ὅθεν καὶ ὴμεῖσ ὡς ἀρχηγῷ σοι τοῦ καλοῦ πρὸς ὠφέλειαν χρησάμενοι, τῆς ἀληθείας τοῖς τῆς ἐκκλησίας τέκνοις τὸν κλῆρον ἐδείξαμεν, οὐ καθ' ἕνα ἕκαστος ἐν παραβύστῳ τὴν διδασκαλίαν ποιούμενοι, ἀλλὰ κοινῷ πνεύματι, μιᾷ συμπνοίᾳ καὶ ὁμονοίᾳ τῆς πίστεως τὴν ὁμολογίαν γνωρίσαντεσ. Καὶ ἦμεν ἐν κοινῇ χορείᾳ, τοῖς πνευματικοῖσ, ὡς ἐν βασιλικοῖσ δείπνοισ, ἐντρυφῶντες ἐδέσμασιν, ἅπερ διὰ τῶν σῶν γραμμάτων ὁ χριστὸς τοῖς εὐωχουμενοις ηὐτρεπισε καὶ τὸν ἐπουράνιον νυμφίον ἐν ἡμῖν ὁρᾷν ἐδοκοῦμεν ἐνδιαιτώμενον Εἰ γὰρ ὅπου εἰσὶ δύο ἢ τρεῖς συνηγμένοι εἰς τὸ αὐτοῦ ὄνομα, ἐκεῖ ἔφη εἶναι ἐν μεσῳ αὐτῶν· πόσην περὶ πεντακοσίου εἴκοσιν ἱερέας τὴν οἰκείωσιν ἐπεδείκνυτο, οἳ καὶ πατρίδος καὶ πόνου τῆς εἰς αὐτὸν ὁμολογίας τὴν γνῶσιν προέθηκαν; ὧν σὺ μὲν ὡς κεφαλὴ μελῶν, ἡγεμόνευεσ ἐν τοῖς τὴν σύνταξιν ἐπέχουσι, τὴν εὔνοιαν ἐπιδεικνύμενοσ. Βασιλεῖς δὲ πιστοὶ πρὸς εὐκοσμίαν ἐξῆρχον, ὡς Ζοραβάβελ τῇ (Ἰησοῦ, τῆς ἐκκλησίασ, καθάπερ) Ἰερουσαλὴμ, τὴν τὴν ἐν τοῖς δόγμασιν οἰκοδομίαν ἀνανεοῦν προθυμούμενοι. Καἲ ἦν ἂν ὁ ἀντικείμενος ὡς θὴρ ἔξω τῆς μάνδρας καθ' ἑαυτὸν ὠρυόμενος, οὐδένα ἔχων λαβεῖν, εἰ μὴ ἑαυτὸν αὐτῷ πρὸς θήραν ὁ τῆς Ἀλεξανδρέων πάλαι γενόμενος ἐπέῤῥιψε πρόεδρος· ὃς πολλὰ πρότερον εἰργασμένος δεινὰ, ἀπέκρυψε τοῖς δευτέροις τὰ πρότερα· τόντε γὰρ μακάριον ἐκεῖνον τὸν ἐν ἁγίοις τῆς Κωνσταντινουπόλεως 1091 ποιμένα Φλαυιανὸν, τὴν Ἀποστολικὴν προϊσχόμενον πίστιν, καὶ τὸν Θεοφιλέστατον ἐπίσκοπον Εὐσέβιον, παρὰ πᾶσαν τὴν τῶν κανόνων ἀκολουθίαν καθεῖλε· καὶ τὸν ἐπὶ δυσσεβείᾳ κατακεκριμένον Εὐτυχῆ. ταῖς τῆς τυραννίδος αὐτοῦ ψήφοις ἠθὼωσε, καὶ τὴν παρὰ τῆς ὑμῶν ὁσιότητος, ὠς παρ' ἀναξίου τῆς χάριτος, ἀφαιρεθεῖσαι ἀξίαν ἀπέδωκε· καὶ ὡς μονιὸς ἅπαξ ἄγριος ἐπιπεσὼν τῇ ἀμπέλῳ. ἣν μὲν ἀρίστην εὗρε φυτείαν, ἀνέτρεψεν ἡν δὲ ὡς ἄκαρπον, ἐῤῥιμμένην, εἰσήγαγε· καὶ τοὺς μὲν τὰ ποιμένων φρονοῦντας ἀπέτεμε, τοὺς δὲ λύκους, ἀποδεδειγμένους τοῖς προβάτοις ἐπέστησε· καὶ πρὸς τούτοις ἅπασιν. ἔτι καὶ τὰ κατ' αὐτοῦ τοῦ τῆς ἀμπέλου τὴν φυλακὴν παρὰ τοῦ σωτῆρος ἐπιτετραμμένου τὴν μανίαν ἐξέτεινε· λέγομεν δὴ τῆς σῆς ὁσιότητος· καὶ ἀκοινωνησίαν κατὰ τοῦ τὸ σῶμα τῆς ἐκκλησίας ἑνοῦν σπουδάζοντος ἐμελέτησε. Καὶ δέον ἐπὶ τούτοις μετανοῆσαι, δέον δάκρυσιν αἰτῆσαι τὸν ἔλεον, ὡς ἐπὶ σεμνοῖς ἐπηγάλλετο. τὴν μὲν ἐπιστολὴν τῆς σῆς ὁσιότητος διαπτύων, πᾶσι δὲ ιοῖς τῆς ἀληθείας δόγμασιν ἀνθιστάμενος. Καὶ ἔδει μέν αὐτὸν εὐθὺς ἐφ' ἧς ἐαυτὸν ἔταξε, καταλεῖψαι μερίδος Ἐπειδὴ δὲ τοῦ σωτῆρος τὴν μαθητείαν ἐπαγγελλόμεθα, ὃς, πάντας ἀνθρώπους θέλει σωθῆναι, καὶ εἰς ἐπίγνωσιν ἀληθείας ἐλθεῖν, ἔργῳ ταύτην ἐπ' αὐτῷ κυρῶσαι τὴν φιλανθρωπίαν ἐσπεύσαμεν· καὶ πρὸς κρίσιν ἀδελφικῶς ἐκαλοῦμεν, οὐχ ὡς ἀποτέμνειν πειρώμενοι, ἀλλ' ἀπολογίας αὐτῷ χώραν πρὸς ἰατρείαν παρέχοντες. Καὶ ηὐχόμεθα, 1093 κρείττονα φανῆναι τῶν ποικίλαις αὐτὸν γραψαμένων αἰτιάσεσιν, ἵνα φαιδροὶ φαιδρῶς τὸν σύλλογον διαλύσαντες, ἐν μηδενὶ πλεονεκτηθῶμεν ὑπὸ τοῦ Σατανᾶ. Ἀλλ' οὗτος ἔγγραφον ἐν ἑαυτῷ τοῦ συνειδότος ἔχων τὸν ἔλεγχον, τῇ παραιτήσει τῆς κρίσεως ταῖς κατηγορίαις συνέθετο, καὶ τὰς ἐνθέσμους τρεῖς ἐπ' αὐτῷ γενομένας κλήσεις παρώσατο· διὰ ταῦτα τοιγαροῦν, ἣν αὐτὸς καθ' ἑαυτοῦ τοῖς πλημμελήμασιν ἐξήνεγκε ψῆφον, ταύτην ὡς ἐνῆν μετρίως ἐκυρώσαμεν, τῆς ποιμαντικῆς δορᾶς τὸν λύκον γυμνώσαντες. ἣν καὶ πάλαι σχήματι περικείμενος ἀπηλέγχετο. Μέχρι τούτων ἡμῖν ἵστατο τὰ στυγνὰ, καὶ τῶν καλῶν ἡ χαρις εὐθὺς ἐπέλαμψε· καί ἓν ζιζάνιον ἀνασπάσαντες, πᾶσαν τοῦ καθαροῦ σίτου τὴν οἰκουμένην μεθ' ἑδονῆς ἐπληρώσαμεν· καὶ ὡς ἑκριζοῦν καὶ καταφυτεύειν τὴν ἐξουσίαν δεξάμενοι, τὴν μὲν ἐκτομὴν μέχρις ἐνὸς ἐστενώσαμεν, τῶν δὲ καλῶν τὴν εὐκαρπίαν ἐπιμελῶς ἐῤῥιζώσαμεν. Θεὸς γὰρ ἧν ὁ ἐνεργῶν, καὶ ἡ τὸν σύλλογον τῷ νυμφῶνι στεφανοῦσα καλλίνικος Εὐφημία· ἣ ὣσπερ οἰκείαν ὁμολογίαν, τῆς πίστεως παρ' ἡμῶν δεξαμένη τὸν ὃρον, τῷ ἑαυτῆς νυμφίῳ διὰ τοῦ εὐσεβεστάτου βασιλέως καὶ τῆς φιλοχρίστου βασιλίδος προσήγαγε, πᾶσαν μὲν τῶν ἀντικειμένων ταραχὴν κατευνάσασα, τὴν δὲ τῆς ἀληθείας, ὡς φίλην, ὁμολογίαν κρατύνασα, καὶ χειρὶ καὶ γλώττῃ ταῖς 1095 πάντων ψήφοις ἐπιψηφίσασα πρὸς ἀπόδειξιν. Ταῦτά ἐστιν, ἅπερσὺν σοὶ τῷ πνεύματι παρόντι, καὶ συνευδοκεῖν, ὡς ἀδελφοῖς ἐγνωκότι, καὶ μονονουχὶ διὰ τῆς τῶν σῶν τοποτηρητῶν ὁραμένῳ σοφίας, εἰργάσμεθα. Γνωρίζομεν δέ, ὡς καὶ ἕτερά τινα τῆς τῶν πραγμάτων εὐταξίας, καὶ τῆς τῶν ἐκκλησιαστικῶν θεσμῶν εὐσταθείας ἕνεκα ὡρίσαμεν, πεπεισμένοι καὶ τὴν ὑμετέραν ἁγιωσύνην διδαχθεῖσαν ἀποδέχεσθαί τε ταῦτα, καὶ βεβαιοῦν. Τὸ γὰρ ἐκ πολλοῦ κρατῆσαν ἔθος, ὅπερ ἔσχεν ἡ Κωνσταντινουπολιτῶν ἁγία τοῦ Θεοῦ Ἐκκλησία εἰς τὸ χειροτονεῖν μητροπολίτας τῶν διοικήσεων τῆς τε Ἀσιανῆς, καὶ Ποντικῆς καὶ Θρακικῆς, καὶ νῦν κατὰ συνοδικὴν ἐκυρώσαμεν ψῆφον, οὐ τοσοῦτον τῷ θρόνῳ Κωνταντινουπόλεως τι παρέχοντες, ὅσον ταῖς μητροπόλεσι τὴν εὐταξίαν πρυτανεύοντες, διὰ τὸ πολλοὺς πολλάκις, τελευτώντων τῶν ἐπισκόπων, ἀνακύπτειν θορύβους, ἀνηγεμονεύτων ὄντων τῶν ἐν αὐταῖς κληρικῶν τε καὶ λαϊκῶν, καὶ τὴν ἐκκλησιαστικὴν τάξιν συγχεόντων. Ὅπηρ οὐδὲ τὴν ὑμετέραν λέληθεν ἁγιότητα, μάλιστα τῶν Ἐφεσίων ἕνεκεν, πλεονάκις ὑμῶν διενοχληθέντων. Ἐβεβαιώσαμεν δὲ καὶ τὴν τῶν ρν' ἁγίων πατέρων, τῶν ἐν Κωνσταντινουπόλει συναθροισθέντων ἐπὶ τοῦ τῆς εὐσεβοῦς μνήμης τοῦ μεγάλου Θεοδοσίου, κανόνα τὸν διαγορεύοντα, μετὰ τὸν ὑμέτερον ἁγιώτατον καὶ Ἀποστολικὸν θρόνον, τὰ πρεσβεῖα τὸν Κωνσταντινουπόλεως ἔχειν, 1097 δεύτερον τεταγμένον· πεπεισμένοι, ὡς τῆς ἀποστολικῆς παρ' ὑμῖν κρατοῦσης ἀκτῖνος, καὶ ἐπὶ τὴν ἐν Κωνσταντινουπόλει ἐκκλησίαν, συνήθως κηδόμενοι, πόλλακις ταύτην ἡπλώσατε, διὰ τὸ ἄφθονον ὑπάρχειν ὑμῖν τὴν τῶν οἰκείων ἀγαθῶν πρὸς τοὺς γνησίους μετάδοσιν. Ἅπερ τοίνυν ὡρίσαμεν πρὸς ἀναίρεσιν μὲν πάσης συγχύσεως. βεβαίωσιν δὲ τῆς ἐκκλησιαστικῆς εὐταξίας, ταῦτα ὡς οἰκεῖά τε καὶ φίλα, καὶ πρὸς εὐκοσμίαν ἁρμόδια, περιπτύξασθαι καταξίωσον, ἀγιώτατε καὶ μακαριώτατε πάτερ. Οἱ γὰρ τὸν τόπον τῆς ὑμετέρας ἁγιότητος ἐπέχοντες ὁσιώτατοι ἐπίσκοποι Πασχασῖνος καὶ λουκήνσιος, καὶ ὁ σὺν αὐτοῖς θεοφιλέστατος πρεσβύτερος Βονιφάτιος, τοῖς οὕτω τυπωθεῖσι σφοδρῶς ἀντειπεῖν ἐπειράθησαν, πάντως ἀπὸ τῆς ὑμετέρας ἄρξασθαι καὶ τοῦτο τὸ καλὸν προνοίας βουλόμενοι, ἵνα καθάπερ τῆς πίστεως, οὕτω καὶ τῆς εὐταξίας ὑμῖν λογισθῇ τὸ κατόρθωμα. Ἡμεῖς γὰρ θεραπεύοντες τούς τε εὐσεβεστάτους καὶ φιλοχρίστους βασιλέας ἐπὶ τούτῳ ἡδομένους, τήν τε λαμπρὰν σύγκλητον, καὶ πᾶσαν, ὡς εἰπεῖν, τὴν βασιλεύασαν, εὔκαιρον ἐνομίσαμεν τὴν ἐπ' αὐτῇ παρὰ τῆς οἰκουμένης συνόδου βεβαίωσιν τῆς τιμῆς· καὶ ὡς ἐκ τῆς σῆς ὁσιὸτητος ταύτην ἐναρχθεῖσαν, δι' ὧν ἀεὶ θάλπειν ἐσπούδακας, θαῤῥήσαντες ἐκυρώσαμεν, εἰδότες ὡς πᾶν παρὰ τῶν τέκνων γινόμενον κατόρθωμα εἰς τοὺς οἰκειουμένους πατέρας ἀνατρέχει· παρακαλοῦμεν τοίνυν, τίμησον καὶ ταῖς σαῖς ψήφοις τὴν κρίσιν, καὶ ὥσπερ ἡμεῖς τῇ κεφαλῇ τὴν ἐν τοῖς καλοῖς συμφωνίαν 1099 εἰσενηνόχαμεν, οὕτω καὶ ἡ κορυφὴ τοῖς παισὶν ἀναπληρώσοι τὸ πρέπον. Οὕτω γὰρ καὶ βασιλεῖς εὐσεβεῖς θεραπευθήσονται, οἱ τὴν τῆς σῆς ὁσιότητος, ὡς νόμον, βεβαιώσαντες κρίσιν, καὶ ὁ Κωνσταντινουπόλεως θρόνος τὴν ἀμοιβὴν ἀποδέξεται, πᾶσαν ἀεἰ σπουδὴν πρὸς τὴν τῆς εὐσεβείας ὑμῖν ἐκπληρώσας ὑπόθεσιν, καὶ τῷ ζήλῳ συνάπας ἑαυτὸν ὑμῖν πρὸς ὁμόνοιαν. Ἵνα δὲ γνῶτε, ὡς οὐδὲν πρὸς χάρν ἢ πρὸς ἀπέχθειαν πεποιήκαμεν, ἀλλ' ὡς θείῳ κυβερνώμενοι νεύματι. πᾶσαν ὑμῖν τῶν πεπραγμένων τὴν δύναμιν ἐγνωρίσαμεν εἰς σύστασιν ἡμε τέραν καὶ τῶν παρ' ἡμῶν πεπραγμένων βεβαίωσίν τε καὶ συγκατάθεσιν.

EJUSDEM EPISTOLAE. Alia antiquior versio. Exemplar relationis archetypi sanctae magnae et universalis synodi, quae in Chalcedonensi metropoli congregata est, ad sanctae memoriae papam Leonem. Sancta et magna et universalis synodus, quae secundum Dei gratiam, et sanctionem piissimorum et Dei amatorum principum collecta est in Chalcedone metropoli Bithyniae provinciae, sanctissimo ac beatissimo LEONI.

CAP. I. Repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exsultatione (Ps. CXXV, 2), quod hanc ut propriam nobis gratiam prophetiam aptavit, quibus pietatis confirmatum est votum. Quid enim fide ad laetitiam superius? Quid dominica agnitione ad exsultationem clarius, quam ipse desuper nobis Salvator ad salutem tradidit dicens: Ambulantes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Quam ipse tamquam auream catenulam praecepto imponentis deductam in nos conservasti, vocis beati Petri omnibus interpres existens, et illius fidei omnibus beatitudinem attrahens. Unde et nos tamquam principi tibi hujus boni ad utilitatem usi, veritatis filiis Ecclesiae sortem ostendimus, non per singulos singuli tamquam in secreto doctrinam facientes, sed communi spiritu, uno consensu et concordia fidei confessionem cognoscentes. Et fuimus in communi exsultatione spiritalibus tamquam imperialibus coenis, epulationibus in cibis quas per tuas litteras Christus epulantibus apparavit. Et coelestem Sponsum inter nos cernere videbamus epulantem. Si enim ubi sunt duo aut tres congregati in nomine ipsius, ibi ait se esse in medio eorum (Matth. XVIII, 20); quantam circa quingentos viginti sacerdotes familiaritatem monstrabit, qui et patriae et labori circa eum scientiam confessionis praeposuerunt, quibus ut tamquam caput membris praepositus eras per eos qui tuam continent vicem, rectum consilium demonstrans? Principes autem fideles ad ornatum praesidebant, sicut Zorobabel. 1101 Ecclesiae Jesum (I Esdr. III, 2), quemadmodum Hierusalem, aedificationem dogmatum renovare festinantes.

CAP. II. Et erat adversarius tamquam bestia foris a septis, secum fremens, neminem habens quem capiat, nisi se ipsum ei ad praedam Alexandrinae urbis factus olim praesul objiceret; qui dum multa prius mala fecisset, secundis priora celavit. Beatum enim illum et in sanctis connumerandum Constantinopolitanae urbis pastorem Flavianum apostolicam praeferentem fidem, et Dei amatorem episcopum Eusebium contra omnem canonum disciplinam deposuit, et impietate condemnatum Eutychen tyrannicis decretis suis restituit, et a vestra sanctitate, utpote ab immerito gratia, ablatam reddidit dignitatem; et ut omnino ferox singularis incumbens vineae, quam bonam invenit plantationem evertit (Ps. LXXIX, 14), infructuosam autem et derelictam introduxit, et pastoralem habentes sapientiam amputavit, lupos autem manifestatos ovibus introduxit. Super haec omnia etiam contra eum qui custodiam vineae a Salvatore susceperat, furorem suum extendit (dicimus autem de sanctitate vestra), et excommunicationem contra eum qui corpus Ecclesiae adunare festinavit, cogitavit. Et cum oportuisset eum pro his poenitere, et debuisset lacrymis postulare misericordiam, tamquam pro honestis laetabatur, epistolam quidem vestrae sanctitatis aspernens, omnibus autem veritatis dogmatibus resistens.

CAP. III Et oportuerat quidem eum mox in hac in qua se ipsum ordinavit parte relinquere. Quoniam autem Salvatoris disciplinam profitemur, qui omnes homines salvos esse vult et venire ad cognitionem veritatis (I Tim. II, 4), hanc opere in eo firmare misericordiam festinavimus, et in judicium fraterne convocavimus, non tamquam resecare tentantes, sed satisfactionis ei locum ad med cinam praebentes; et orabamus superiorem eum existere variis incusationibus quae adversus ipsum scriptae sunt, quatenus clari cum celebritate conventum dimittentes, in nihilo a Satana laederemur. Iste autem inscriptum in se ipso conscientiae habens testem recusatione judicii, accusationibus consensit, et legitimas circa eum tres factas vocationes repudiavit. Ideo ergo quam ipse contra suas culpas protulit sententiam, hanc, ut possibile erat, mediocriter firmavimus, pastorali lupum pelle nudantes, quo pridem habitu convincebatur indutus. Huc usque nobis constabat tristitia, 1102 et statim bonorum gratia resplenduit; et unum zizanium revellentes, totum mundum tritico puro cum voluptate replevimus; et tamquam evellendi et plantandi potestatem suscipientes, sectionem quidem usque ad unum coarctavimus, bonorum autem fertilitatem diligenter plantavimus. Deus enim operabatur, et quae conventum thalami coronabat venerabilis Euphemia, quae sicut propriam confessionem fidei a nobis suscipiens definitionem, suo sponso per piissimum principem et amatricem Dei imperatricem obtulit, omnem quidem adversariorum perturbationem sepiens, veritatis autem ut amicam confessionem confirmans, et manu et lingua omnium sententis assignans ad manifestationem. Haec sunt quae tecum praesenti spiritu, et ut fratribus favere scienti, qui nobis in tuorum pene comparuit sapientia, operati sumus.

CAP. IV. Innotescimus autem quod et alia quaedam de ordine rerum et regularum ecclesiasticarum constantiae causa statuimus, scientes et vestram sanctitatem, si agnoverit, probaturam haec et confirmaturam. Qui enim ante multa tempora mos fuit, quem tenuit Constantinopolitana sancta Dei Ecclesia ad ordinandos metropolitanos Asianae et Ponticae et Thracicae dioecesis, et nunc per synodicam firmavimus sententiam, non tantum sedi Constantinopolitanae aliquid praestantes, quantum metropolitanis quietem providentes: propterea quia plurimis saepe morientibus episcopis, exoriuntur tumultus, dum sine regimine fuerint et clerici et populi qui in eis sunt, et ordinem ecclesiasticum confundant, quod vestram sanctitatem non latet, praesertim causa Ephesiorum, qui vobis saepe molestiam ingesserunt. Firmavimus autem et centum quinquaginta sanctorum Patrum qui in Constantinopolim congregati sunt, canonem temporibus divae memoriae magni Theodosii, qui pronuntiat post vestram sanctissimam et apostolicam sedem primatum Constantinopolim habere loci secundi; scientes quia radium apostolicae vestrae sedis nimis potentem in Constantinopolitanam Ecclesiam more solito protegentes saepius extendistis, dum sine invidia consueti estis bona vestra familiaribus mutuari. Quae igitur statuimus ad amputandam omnem confusionem, ad confirmandam autem ecclesiasticam disciplinam, haec ut propria et amica et ad ornatum apta complecti dignare, sanctissime et beatissime pater. Qui enim locum vestrae sanctitatis continent sanctissimi episcopi 1103 Paschasinus et Lucensius, et qui cum eis est reverentissimus presbyter Bonifacius, his ita constitutis vehementer resistere tentaverunt, procul dubio a vestra providentia inchoari et hoc bonum volentes; ut quemadmodum fidei, sic et ordinis vobis imputetur restitutio. Nos autem satisfacientes piissimis et amatoribus Christi principibus, qui pro hac causa gaudent, et clarissimo senatui, et toti, sicut est dicendum, regiae urbi, congruum esse putavimus honorem ejus ab universali synodo confirmari, et tamquam ex tua initium sumpserit sanctitate, per hos quos fovere semper festinasti, confidenter firmavimus, scientes quia omne bonum quod a filiis fit, ad proprios recurrit parentes. Rogamus igitur, honora et tuis sententiis nostrum judicium; et quemadmodum nos consensum in bonis capiti contulimus, sic et caput filiis quod decet adimpleat. Sic enim et piissimi principes curabuntur, qui tuae sanctitatis sicut legem affirmaverunt judicium, et Constantinopolitana sedes vicissitudinem suscipiet, quae vobis semper omne studium ad causam pietatis exhibuit, et zelo se ipsam conjunxit vobis ad concordiam. Ut autem sciatis quia nihil gratiae causa aut offensionis efficimus, sed nutu divino gubernati, omnem vobis gestorum vim insinuavimus ad consistentiam nostram et ad eorum quae a nobis acta sunt confirmationem et dispositionem.

ET SUBSCRIPTIONES.

ANATOLIUS episcopus Constantinopolitanus. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

MAXIMUS episcopus magnae civitatis Antiochiae. Valere me in Domino ora, sanctissime et beatissime pater.

JUVENALIS episcopus Hierosolymitanus. Valere me in Domino ora, sanctissime et beatissime pater.

CYRIACUS episcopus Heracleae metropolis subscripsi per Deo amantissimum episcopum Lucianum. Ut supra.

1104 DIOGENES episcopus metropolis Cyzici. Ut supra.

PHOTIUS episcopus Tyri metropolis. Ut supra.

FLORENTIUS episcopus Sardensium civitatis metropolis Lydiae. Valere me ora, Deo amantissime pater.

CONSTANTIUS episcopus metropolis Bostrae. Valere me ora, domine sanctissime et beatissime pater.

THEODORUS episcopus metropolis Damasci. Valere me ora in Domino, Deo amantissime pater.

SELEUCUS gratia Dei episcopus metropolis Amasiae. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

CONSTANTINUS misericordia Dei episcopus metropolitanus Meletenus. Valere me in Domino ora, reverentissime pater.

FRANCION episcopus metropolitanus Philippopolis. Valere me in Domino ora, amantissime pater.

PERGAMIUS episcopus Antiochiae Pisidorum metropolis. Valere in Domino ora, Deo amantissime pater.

LUCIANUS episcopus Byzae. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

GREGORIUS episcopus Adrianopolis. Valere ora Deo amantissime pater.

THEODORITUS episcopus Cyri. Valere me in Domino ora, domine, Deo amantissime pater.

MELETIUS episcopus Larissae, vices agens beatissimi episcopi domni Apamiae Syriae, subscripsi. Valere ora, sanctissime pater.

ACACIUS misericordia Dei episcopus civitatis Arthiae. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

JOANNES episcopus Germaniciae. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

JOSEPHUS episcopus Iliopolis. Valere me in Domino ora, Deo amantissime et sanctissime pater.

CALOGERUS episcopus Claudiopolis. Valere me ora, Deo amantissime pater. Et subscripsi per Euphrosynum diaconem.

HERACLIUS misericordia Dei episcopus Comanorum. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

1105 IBAS episcopus Edessenae metropolis. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

SOPHRONIUS episcopus Constantinae. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

URANIUS episcopus Emissae. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

EUSEBIUS episcopus Dorylaei. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

AETHERIUS episcopus Smyrnae. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

ZENOBIUS episcopus. Ut supra.

THOMAS episcopus Theodosiopolis. Valere me in Domino, amantissime pater.

SABAS episcopus Palti. Valere me in Domino, Deo, amantissime pater. Subscribens per Patricium episcopum.

PATRICIUS episcopus Neocaesareae. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

RINUS gratia Dei episcopus Junopolis. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

EUDOXIUS episcopus poleos Chomatis. Valere me in Domino ora, sanctissime pater.

NICOLAUS misericordia Dei episcopus Acarasseorum. Valere me in Domino ora, amantissime pater.

EVODIUS episcopus Saumatis. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

TRIPHON episcopus Ecclesiae Chii. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

PAULUS episcopus sanctissimae Dei Ecclesiae Philiomelei. Valere me in Domino ora, domine pater.

THEOCTISTUS episcopus Tyrai. Valere me in Domino ora, sanctissime pater.

OLYMPIUS episcopus Sozopolitanae sanctissimae Dei Ecclesiae. Valere me ora, Deo sanctissime pater.

JOANNES humilis episcopus civitatis Barbileorum. Valere me ora, Deo amantissime pater.

VALERIUS episcopus civitatis Laodiciae Phinicae. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

BASILIUS episcopus civitatis Nacholiae. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

NOE episcopus civitatis. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

URANIUS episcopus civitatis Ibororum. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

MANASSES episcopus Theodosiopolis magnae Armeniae. Valere me ora in Domino, Deo amantissime pater.

AURELIUS episcopus. Ora pro nobis, pater beatissime.

1106 RESTITUTIANUS episcopus. Ora pro nobis, sancte ac venerabilis papa.

AMACIUS episcopus civitatis Sotorum. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

MELETIUS episcopus Larissae. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

FONTEIANUS episcopus Sagalassi. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

THEODORUS misericordia Dei episcopus Antifelli Lyciae. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

MELIPHTONGUS misericordia Dei episcopus Heliopolis. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

THALASSIUS episcopus civitatis Parii. Valere me in Domino, Deo amantissime pater.

ALEXANDER episcopus civitatis Seleuciae Pisidiae. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

MUSIANUS episcopus Limenorum. Valere me in Domino, Deo amantissime pater.

FLORENTIUS episcopus Lesbitereae h . . . . et litteris. Valere me ora Deo amantissime pater.

EPIPHANIUS episcopus civitatis Midai. Valere me ora, Deo amantissime pater.

CYRUS episcopus civitatis Siniandi. Valere me in Domino ora, sanctissime pater.

PANCRATIUS episcopus Lybiadis. Valere me in Domino ora, sanctissime pater.

POLYCHRONIUS episcopus Antipatridis. Valere me in Domino ora, Deo amantissime pater.

CYRIACUS episcopus civitatis Trognadorum subscripsi per presbyterum meum Chrysippum. Valere me in Domino ora, sanctissime pater.

EUNOMIUS episcopus Nicomediae metropolis. Valere me ora, sanctissime pater.

ANASTASIUS episcopus Nicaeae metropolis. Valere me ora, sanctissime pater.

SEBASTIANUS episcopus civitatis Berissae. Valere me in Domino, Deo amantissime pater.

JOVINUS episcopus sanctissimae Dei Ecclesiae Debeltorum. Valere me ora, amantissime pater.

Similiter et reliqui omnes episcopi subscripserunt.

Explicit relatio sanctae synodi Chalcedonensis ad papam Leonem.

1107 EPISTOLA XCIX. SYNODICA RAVENNII ALIORUMQUE EPISCOPORUM CALLORUM AD S. LEONEM PAPAM. SYNOPSIS. I. Tarditatem suam in rescribendo excusant. --II. Omnes in Gallia Leonis epistolam ad Flavianum, ut fidei symbolum recipisse. --III. In ea fidelibus et infidelibus arcanum incarnationis mysterium retegi. --IV. Nuntiis ex Oriente allatis se a scribendo ad imperatorem abstinuisse. --V. Leonem pontificem a Deo datum esse Ecclesiae gratulantur. Domino vere sancto, merito in Christo beatissimo, et apostolico honore venerando papae LEONI, RAVENNIUS, RUSTICUS, VENERIUS. CONSTANTIANUS, MAXIMUS, ARMENTARIUS, FLORUS, SABINUS, VALERIANUS, CONSTANTIUS, NECTARIUS, MAXIMUS, ASCLEPIUS, item MAXIMUS, URSUS, INGENUUS, JUSTUS, VALERIUS, SUPERVENTOR, CHRYSAPHIUS, FONTEIUS, PETRONIUS, IDATIUS, AETHERIUS, EULALIUS. EUSTATHIUS, FRATERNUS, VICTURUS, EUGENIUS, HILARUS, VERUS, AMANDUS, GERONTIUS, PROCULEIANUS, JULIANUS, HELLADIUS, ARMENTARIUS, HONORATUS, EPARCHIUS. ANEMIUS, DYNAMIUS, MAXIMINUS, YNANTIUS et PALLADIUS.

CAP. I. Perlata ad nos epistola beatitudinis vestrae, quam ad Orientem pro catholicae fidei assertione misistis, optassemus statim apostolatui vestro pro tam immenso 1108 munere gratiarum actionem referre; nisi nobis difficultatem, qua in unum celeriter non potuimus convenire, vel spatia, quibus a nobis dispalati sumus, longa terrarum, vel aurarum, quae in regionibus nostris praeter consuetudinem fuit, intemperies attulisset. Det ergo apostolatus vester nostrae veniam tarditati, quae non de otio aut dissimulatione, sed de certa necessitate descendit; quaeque a nobis, etsi celeritatis gratiam abstulit, exsultandi tamen materiam auferre non potuit.

CAP. II. Exsultavimus itaque Christo propitio lectis beatitudinis vestrae litteris, et omni instructione patefacta, omnes intra Gallias constitutos exsultare mox fecimus: dolentes pariter pro his vobiscum, qui catholicae fidei lumine derelicto, errorum tenebras inciderunt. Quae apostolatus vestri scripta, ita ut symbolum fidei, quisquis redemptionis sacramenta non negligit, tabulis cordis ascribit, et tenaci, quo ad confundendos haereticorum errores paratior sit, memoriae commendavit. Multi it que in ea gaudentes pariter et exsultantes, recognoverunt fidei suae sensum, et ita se semper ex traditione paterna tenuisse, ut vester apostolatus exposuit, jure laetantur. Nonnulli sollicitiores facti, beatitudinis vestrae admonitione percepta modis, omnibus se gratulantur instructos, datamque sibi occasionem gaudent, qua libere ac fiducialiter, suffragante etiam apostolicae sedis auctoritate, eloquantur, et asserat unusquisque quod credit.

CAP. III. Quis autem apostolatui vestro pro hoc tanto munere, quo non solum Gallias, sed totum mundum, velut quibusdam pretiosissimis gemmis ornavit, dignas aestimet gratias posse persolvi? Doctrinae post Deum vestrae debet fidelis, ut constanter teneat quod credebat; debet etiam infidelis, ut a perfidia sua, agnita veritate, discedat, 1109 et apostolicae institutionis luce perfusus, erroris sui tenebras derelinquat, magisque sequatur et credat, quod per os vestrum Dominus noster Jesus Christus de sacramento incarnationis suae docet, quam id teneat quod diabolus humanae salutis et veritatis inimicus instillat.

CAP. IV. Optassemus etiam ad filium vestrum, gloriosissimum ac fidelissimum principem, super eamdem causam litteras dare, quibus congratulantes fidei ipsius, humilitatis quoque nostrae sollicitudinem, qua vos in Christo sequimur, proderemus, nisi ad nos de Orientalibus partibus necessarium amplius non putarunt. Aliqui codices carent voce, partibus. nuntio perlato, fieri hoc minime necessarium putassemus. Meritis autem apostolatus vestri pius Dominus praestitit ut haeresim jam diu occulte nutritam vestris temporibus proderet. Ad laudem enim sollicitudinis vestrae pertinet quod malorum error latere non potuit; ad gloriam fidei redundat quod prava persuasio participes aut non invenit aut inventos amisit. Respiciat itaque, oramus, conservando apostolatum vestrum, misericors Dominus Ecclesiam suam toto orbe diffusam; vobis enim ita invigilantibus, et hi qui curam animae suae gerunt, sollicitiores in fide redduntur, et hi qui paulo desides sunt, tanto ad sollicitudinem accenduntur exemplo.

CAP. V. Quod nos ante oculos semper habentes, non desinemus Domino ac Deo nostro gratias agere et pariter supplicare, gratulantes quod tantae sanctitatis, tantae fidei, tantaeque doctrinae apostolicae sedi, unde religionis nostrae, propitio Christo, fons et origo manavit, antistitem dederit; petentes etiam ut datum concessumque munus pontificii vestri, longissima ad aedificationem Ecclesiarum suarum aetate custodiat. Nos autem etsi impares meritis, pari tamen fide, si quid (quod absit) contra Ecclesiam catholicam profana infestatione tentetur, parati sumus, confortante Domino, cum beatitudine vestra pro veritate fidei 1110 animas nostras ponere, et vitam hanc auctori salutis nostrae et largitori aeternitatis impendere. Et alia manu: Ora pro me, domine merito beatissime, et apostolico honore venerande papa.

RUSTICUS episcopus apostolatum vestrum in Domino venerans saluto, et ut digneris pro me orare, supplex rogo.

VENERIUS te dominum in Christo meum, reverendissime, saluto; et ut digneris pro me orare, supplex rogo.

CONSTANTIANUS episcopus beatitudinem vestram saluto.

MAXIMUS episcopus beatitudinem vestram saluto.

ARMENTARIUS episcopus beatitudinem vestram saluto.

FLORUS episcopus beatitudinem vestram in Domino venerans saluto, et ut ores pro me plurimum quaeso.

SABINUS episcopus beatitudini vestrae me repraesento, et orationem apostolatus vestri nostri memorem quaeso.

VALERIANUS episcopus beatitudinem vestram saluto.

NECTARIUS episcopus beatitudinem vestram saluto.

CONSTANTIUS episcopus beatitudinem vestram saluto.

MAXIMUS episcopus apostolatum vestrum saluto.

Ego ASCLEPIUS episcopus apostolatum vestrum venerans in Domino plurimum saluto.

Ego MAXIMUS episcopus apostolatum vestrum saluto.

Ego URSUS episcopus beatitudinem vestram saluto.

INGENUUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto.

JUSTUS episcopus coronam vestram venerans saluto.

VALERIUS episcopus apostolatum vestrum saluto.

Ego SUPERVENTOR episcopus coronam vestram venerans saluto.

1111 VERUS episcopus apostolatum vestrum reverenter saluto.

HELLADIUS episcopus sanctitatem tuam in Domino saluto.

AETHERIUS episcopus sanctitatem tuam in Domino saluto.

EULALIUS episcopus sanctitatem tuam in Domino saluto.

ANEMIUS episcopus sanctitatem tuam in Domino saluto.

CHRYSAPHIUS episcopus sanctitatem tuam in Domino saluto.

PETRONIUS episcopus sanctitatem vestram in Domino saluto, et ut pro me orare dignemini, quaeso.

Ego FONTEIUS episcopus apostolatum vestrum reverenter saluto, et rogo ut mei meminisse dignemini.

YDATIUS episcopus apostolatum vestrum in Domino saluto.

HILARUS episcopus apostolatum vestrum plurima in Christo veneratione saluto.

ICTURUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto.

EUGENIUS episcopus beatitudinem tuam saluto.

PALLADIUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto.

Ego FRATERNUS episcopus coronam vestram venerans saluto.

Ego AMANDUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto.

Ego GERONTIUS episcopus coronam vestram venerans saluto.

Ego PROCULEIANUS episcopus coronam vestram venerans saluto.

Ego DYNAMIUS episcopus coronam vestram venerans saluto.

Ego JULIANUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto.

Ego ARMENTARIUS episcopus coronam vestram venerans saluto.

Ego HONORATUS episcopus coronam vestram venerans saluto.

EPARCHIUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto.

Ego EUSTATHIUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto.

1112 Ego MAXIMUS episcopus apostolatum vestrum venerans saluto.

Ego YNANTIUS coronam vestram venerans saluto.


EPISTOLA C. MARCIANI IMPERATORIS AD LEONEM PAPAM. SYNOPSIS. I. De fide apud Chalcedonem roborata et pace Ecclesiae restituta gratulatur. --II. Fidem juxta litteras S. Leonis a synodo esse expositam. --III. Petit ut sedi CP. secundus locus juxta statuta secundae et quartae synodi tribuatur. --IV. Per Lucianum et Basilium consensum ejus super eodem negotio postulat. Victores VALENTINIANUS et MARCIANUS, inclyti triumphatores, semper Augusti, sancto patri merito venerabili LEONI episcopo.

CAP. I. Divina humanaque scripta consentiunt Divinitatem in primis esse venerandam, et ibi omnipotentem Deum esse propitium, ubi colitur rite religio. Id ergo quod quaerebamus invenimus, et effectum vota nostra meruerunt. Invenit religionis fidem religiosus affectus; nec dubium est Deo auctore definitum quod de majestate quaerebatur. Explosa igitur contentione atque discordia quam livor fidei inimicus objecerat, Deum omnes una mente cognoscunt. Jam non incusamus perfidos, nec sumus ingrati.

Religionis inimici praestiterunt nobis ut Deum studiosius quaereremus, 1113 manifestius inveniremus. Majus etenim lumen videtur, quod post tenebras fulserit; dulcior est sitientibus potus, fessis otium. Laetetur igitur sanctimonia tua victoria fidei, cujus laurea omnipotenti Christo referenda est, qui de perfidis egit triumphum. Atque ideo ipsi interesse sanctae synodo festinavimus, quamvis nos in aliis locis expeditiones et necessitates publicae detinerent.

CAP. II. Itaque omnia pro votis atque oratione religionis tuae, quae fidei conveniunt, auctore Deo sunt ordinata. Totius orbis, qui sub imperio nostro est, reverendissimis episcopis Chalcedonem convocatis, tractatu habito, post multa certamina vera fides obtinuit, et juxta litteras sanctitatis tuae universi assenserunt expositioni prout veritas postulavit. Nec dubitamus hujus rei gratulationem nobis et sanctitati tuae esse communem, pariterque laetari quos pariter manifestum est optasse veritatem. Superest ut universis pro catholica fide et veritate compositis et pace Ecclesiis restituta, votis omnibus in perniciem hostium sanctitas tua divinam provocet majestatem; quod te et ante litteras nostras facere certissimum est.

CAP. III. Quoniam vero et hoc statutum est ut ea quae centum quinquaginta sanctissimi episcopi sub divo Theodosio Majore de 1114 honore venerabilis Ecclesiae Constantinopolitanae statuerunt, et quae nunc a sancta synodo de eadem re statuta sunt, firma serventur: scilicet ut post sedem apostolicam Constantinopolitanae urbis antistes secundum obtineat locum; quoniam et eadem splendidissima civitas junior Roma nuncupatur: dignetur sanctitas tua etiam huic parti proprium adhibere consensum, quamvis reverentissimi episcopi, qui tuae religionis vicem agentes ad sanctam synodum convenerunt, contradixerint. Vehementer enim prohibebant de hac venerabili Ecclesia a synodo aliquid ordinari.

CAP. IV. Speramus autem quod concordantibus toto orbe sacerdotibus, ea quae reipublicae Romanae proderunt, divinus favor praestare dignabitur. Qua de re per Lucianum virum religiosum episcopum, et Basilium diaconum harum portitores omnia vere insinuari oportere censuimus. Et petimus ut ea quae sancta synodus statuit, etiam religio tua in perpetuum praecipiat observari. Et alia manu: Divinitas te servet per multos annos, sancte ac religiosissime Pater. Data decimo quinto kalendas Januarias, Constantinopoli, D. N. Marciano PP. Aug., et qui fuerit nominatus, consulibus.

EJUSDEM EPISTOLAE. Graecum exemplar cum nova interpretatione Latina. 1116 Epistola piissimi imperatoris Marciani ad beatissimum archiepiscopum Romae Leonem. Victores VALENTINIANUS et MARCIANUS gloriosi, triumphatores Augusti, sanctissimo et vere venerabili patri archiepiscopo LEONI.

CAP. I. Divinae humanaeque litterae consentiunt Divinitatem in primis esse adorandam, ibique omnipotentem Deum esse propitium, ubi colitur recte fides. Hoc igitur quod quaerebamus invenimus et assecuti sumus nostris precibus. Invenit enim religionis fidem fidelis affectus, et nullum dubium est Dei auxilio esse definitum, quod de ipsius potentia quaerebatur. Expulsa enim omni contentione et discordia, quam invidus daemon fidei injecerat, Deum omnes una mente cognoscunt. Caeterum non accusamus infideles, quin et gratiam habemus religionis inimicis: praestiterunt enim nobis ut Deum studiosissime quaereremus manifesteque cognosceremus. Majus enim lumen esse videtur post tenebras apparens: dulcis est sitientibus potus, fessis otium. Laetetur igitur sanctitas tua super victoria 1118 fidei, cujus corona omnipotenti Christo referenda; hic enim dedit contra infideles victoriam. Et ideo nos ipsi adesse sanctae synodo festinavimus, quamquam nos in aliis locis et expeditiones et publicae necessitates detinerent.

CAP. II. Ergo omnia secundum vota sanctitatis tuae, quae fidei consonant, definita sunt, totius orbis, qui sub nostro imperio est, piissimis episcopis Chalcedone convocatis, et deliberatione habita, post multas contentiones vera fides obtinuit, et juxta litteras sanctitatis tuae omnes assenserunt expositioni, sicut veritas postulavit; nihilque ambigimus hujus rei gratiam nobis et sanctitati tuae communem esse, et ex aequo laetari quos palam est aequali studio amare veritatem. Superest ut omnibus juxta catholicam fidem et veritatem compositis, et pace Ecclesiis restituta, votis omnium in perniciem hostium sanctitas tua divinam provocet potentiam: quod te et ante nostras litteras facere in confesso est.

CAP. III. Quoniam vero et hoc constitutum est, ut ea quae a centum quinquaginta episcopis sub divae memoriae Majore Theodosio honoris gratia erga venerabilem Constantinopolitanam Ecclesiam statuta sunt, quaeque nunc a sancta synodo de eadem re sunt sancita, firma serventur, videlicet ut post apostolicam sedem Constantinopolitanus statim episcopus secundum habeat locum, 1120 quoniam splendidissima urbs junior Roma appellatur, dignetur sanctitas tua etiam huic parti assensum praehere; licet reverendissimi episcopi, qui loco tuae in Deo charitatis ad sanctam synodum convenerunt, contradixerint: vehementissime enim prohibebant de eadem venerabili Ecclesia quidquam in synodo decerni. Speramus autem quod consentientibus totius orbis sacerdotibus, quae Romanis rebus utilia sunt, divina providentia praestare dignabitur. Quapropter per Lucianum Dei amantissimum episcopum et Basilium diaconum ut omnia vobis significarentur decrevimus, rogamusque ut quae a sancta synodo constituta sunt, etiam tua in Deum pietas in perpetuum observari praecipiat. Divina te providentia servet multis temporibus, sanctissime et Dei amantissime pater. Data ante diem decimum quintum kalend. Januar. Constantinopoli, consulatu domini nostri Marciani semper Augusti, et ejus qui fuerit nuntiatus.

1115 Ἐπιστολὴ τοῦ εὐσεβεστάτου βασιλέως Μαρκιανοῦ πρὸς τὸν μακαριώτατον ἀρχιεπίσκοπον Ῥώμης Λέοντα. Νικηταὶ Οὐαλεντινιανὸς καὶ Μαρκιανὸς, ἔνδοξοι, τροπαιοῦχοι, αὔγουστοι, τῷ ἁγιωτάτῳ καὶ ἀληθῶς σεπτῷ πατριάρχῃ ἐπισκόπῳ Λέοντι.

Αἱ θεῖαι καὶ ἀνθρώπινοι γραφαὶ συμφωνοῦσι τὸ θεῖον ἐν πρώτοις εἶναι προσκυνητὸν, κᾁκεῖ τὸν παντοκράτορα Θεὸν εἶναι ἵλεω, ὅπου θρησκεύεται ὀρθῶς ἡ πίστις. Τούτου τοίνυν, ὅπερ ζητοῦμεν, εὕρομεν καὶ ἐπιτύχομεν ἡμετέραις εὐχαῖς· εὗρε γὰρ τῆς θρησκείας τὴν πίστιν ἡ πιστὴ διάθεσις, καὶ οὐδὲν ἀμφίβολόν ἐστι συνεργείᾳ τοῦ Θεοῦ τετυπῶσθαι, ὅπερ περὶ τῆς αὐτοῦ δυνάμεως ἐζητεῖτο. Ἐκβεβλημένης τοίνυν πάσης φιλονεικίας καὶ διχονοίας, ἥν τινα ὁ βάσκανος δαίμων τῇ πίστει ἐβεβλήκει, τὸν Θεὸν πάντες διανοίᾳ γινώσκουσι. Λοιπὸν οὐ κατηγοροῦμεν τῶν ἀπίστων, ἀλλὰ καὶ χάριν ὁμολογοῦμεν τοῖς τῆς θρασκείας ἐχθροῖς· παρέσχον γὰρ ἡμῖν, ὅπως τὸν Θεὸν σπουδαιότατα ζητήσωμεν, φανερῶς τε ἐπέγνωμεν. Μεῖζον γὰρ φῶς εἶναι δοκεῖ τὸ μετὰ τὴν σκοτίαν φαῖνον· γλυκύς ἐστι τοῖς διψῶσιν ὁ πότος, τοῖς κεκμηκόσιν ἡ ἀργία. Χαιρέτω τοίνυν ἡ σὴ ἁγιωσύνη ἐπὶ τῇ νίκῃ τῆς 1117 πίστεως οὗτινος ὁ στέφανος τῷ παντοκράτορι χριστῷ ἀναθετέος· Οὗτος γὰρ δέδωκε κατὰ τῶν ἀπίστων νίκην· καὶ διὰ τοῦτο ἡμεῖς αὐτοὶ παραγενέσθαι τῇ ἁγίᾳ συνόδῳ ὑπείχθημεν, εἰ καὶ ὅτι ἡμᾶς ἐν ἄλλοις τόποις ἐκστρατεῖαι τε καὶ δημοσίαι χρεῖαι κατεῖχον. Τοιγαροῦν ἅπαντα κατ' εὐχὰς τῆς σῆς ἁγιωσύνης, αἵτινες τῇ πίστει συμφωνοῦσι, τετύπωται. Παντὸς τοῦ κόσμου τοῦ ὄντος ὑπὸ τὴν ἡμετέραν βασιλείαν τῶν εὐλαβεστάτων ἐπισκόπων ἐν τῇ χαλκηδονίων συγκληθέντων, καὶ σκέμματος γενομένου, μετὰ πολλὰς φιλονεικίας ἡ ἀληθὴς πίστις κατέσχε, καὶ κατὰ τὰ γράμματα τῆς σῆς ἀγιωσύνης πάντες συνῄνεσαν τῇ ἐκθέσει, καθὼς ἡ ἀλήθεια ἀπῄτησε· καὶ οὐδὲν ἀμφιβάλλομεν τούτου τοῦ πράγματος τὴν χάριν ἡμῖν καὶ τῇ σῇ ἁγιωσύνῃ κοινὴν εἶναι, καὶ ἐπ' ἴσης χαίρειν, οὕστινας φανερόν ἐστιν ὁμοίως εἰρῆσθαι τὴν ἀλήθειαν. Λείπει ὅπως πάντων κατὰ τὴν καθολικὴν πίστιν καὶ τὴν ἀλήθειαν συντεθέντων, καὶ εὶρήνης ταῖς ἐκκλησίαις ἀποδοθείσης, συμπάσαις εὐχαῖς εἰς ἀπώλειαν τῶν πολεμίων ἡ σὴ ἁγιωσύνη τὴν θείαν προσκαλέσηται δύναμιν· ὅπερ σὲ καὶ πρὸ τῶν ἡμετέρων ποιεῖν ὡμολόγηται. Ἐπειδὴ δὲ καὶ τοῦτο τετύπωται, ὥστε τὰ παρὰ τῶν ρν' ἐπισκόπων ἐπὶ τοῦ τῆς θείας λέξεως τοῦ ἀνωτέρου θεοδοσίου τῆς τιμῆς ἕνεκα τῆς σεπτῆς ἐκκλησίας τῶν κωνσταντινουπολιτῶν τυπωθέντα, καὶ ἅτινα νῦν ὑπὸ τῆς ἁγίας συνόδου περὶ τοῦ αὐτοῦ πράγματος τετύπωται, βέβαια φυλαχθῆναι, δηλαδὴ, ἵνα μετὰ τὸν ἀποστολικὸν θράνον ὁ τῆς Κωνσταντινουπολιτῶν εὐθέως ἐπίσκοπος δεύτερον ἔχοι 1119 τόπον, ἐπειδὴ περιφανεστάτη πόλις νεωτέρα Ῥώμη προαγορεύεται καταξιώσει ἡ σὴ ἁγιωσύνη καὶ τούτῳ τῷ μέρει συναινέσαι· εἰ καὶ οἱ εὐλαβέστατοι ἐπίσκοποι εἰς τόπον τῆς σῆς θεοφιλείας ἐν τῇ ἁγίᾳ συνόδῳ συνελθόντες ἀντεῖπον· σφοδρότατα γὰρ ἐκώλυον περὶ τῆς αὐτῆς σεπτῆς ἐκκλησίας τυπωθῆναί τι ἐν τῇ συνόδῳ. Ἐλπίζομεν δὲ ὡς συμφωνούντων τῶν τοῦ παντὸς κόσμου ἱερέων τὰ τοῖς ῥωμαϊκοῖς πράγμασι λυσιτελοῦντα ἡ θεία πρόνοια παρασχεῖν καταξιώσει. Διὸ δὴ διὰ λουκιανοῦ τοῦ θεοφιλεστάτου ἐπισκόπου, καὶ βασιλείου τοῦ διακόνου πάντα ὑμῖν γνωρισθῆναι ἐθεσπίσαμεν, καὶ αἰτοῦμεν τὰ παρὰ τῆς ἁγίας συνόδου τυπωθέντα ἵνα καὶ ἡ σὴ εὐσέβεια εἰς τὸ διηνεκές παραφυλαχθῆναι προστάξῃ. Ἡ θεία σε πρόνοια φυλάττοι πολλοῖς χρόνοις ἁγιώτατε καὶ θεοφιλέστατε πάτερ· Ἐδόθη πρὸ δεκαπέντε καλανδῶν Ἰανουαρίων ἐν Κωνσταντινουπόλει ὑπατείας τοῦ δεσπότου ἡμῶν Μαρκιανοῦ τοῦ αἰωνίου αὐγούστου, καὶ τοῦ δηλωθησομένου.