2 |
ADMONITIO In duas epistolas sequentes, I et II, ubi etiam de epistola XVIII.
1. De duabus epistolis 1 ad Aquileiensem episcopum, et 2 ad Septimum Altinensem, quae ex ipso argumento simul jungendae sunt, agi non potest, nisi quaedam dicantur etiam de epistola 18 ad Januarium, quae ob excitatas controversias non exiguum cum illis nexum habere videtur. Ita haec prima admonitio tribus epistolis lucem afferet. 2. Postquam Card. Norisius in Pelagianae Historiae lib. II c. 12 duabus columnis, e regione edens duas Leonis epistolas ad Septimum, atque Januarium, palam fecit utrasque esse ejusdem exempli, de alterutra dubitari coepit. Quesnellus prolixa observatione epistolam ad Septimum suppositionis accusavit, et imposturae auctorem credidit Isidorum Mercatorem. E contra Josephus Antelmius dissert. 4 de veris Operibus S. Leonis Magni hanc epistolam genuinam propugnans, illam ad Januarium commentitiam contendit. Aliquot subinde epistolae editae sunt ab utroque, quibus suam quisque sententiam vindicare studuit. Pagius in Critica ad an. 447, n. 8, Antelmii amici et comprovincialis sui opinionem secutus est. Quesnello autem favet P. Bernardus de Rubeis in Monumentis Ecclesiae Aquileiensis c. 15, pag. 140. Tillemontius, tom. XV, not. 3 in Leonis Vit. pag. 890, probe refellit Quesnelli rationes, quibus epistolam ad Septimum rejicere studuit; at opinionem Antelmii, qua epistola ad Januarium exploditur, approbare non audet. Solum in fine pronuntiat, si haec epistola non niteretur auctoritate non levi, et necesse esset alterutram ad Januarium vel ad Septimum veluti supposititiam repudiare, illam potius quam istam rejiciendam videri. Nihil tamen pro abjudicanda alterutra satis vehemens atque convincens allatum esse fatetur in ipso opere, art. 7, pag. 431. § I De codicibus diversarum collectionum, in quibus memoratae epistolae continentur. 3. Antequam nostram aperiamus sententiam, qua omnes has epistolas vindicandas credimus, memorandi in primis sunt mss. codices et collectiones in quibus una, vel duae, vel tres laudatae epistolae reperiuntur; hinc enim potissimum vindiciarum argumentum elicietur. Sola epistola prima ad Aquileiensem episcopum, de qua nemo ambigit, invenitur in codicibus collectionis tertiae Barber. 2888, et Vat. 1342, necnon in exemplo Sichardi. 4. Sola epistola 18 ad Januarium exstat in collectione Dionysii Exigui, et ex Dionysio in Hispanica et Hadrianea et in Isidoriana pura. Hic autem notandum est postremam Isidori collectionem, quoad epistolas Leonis, ne unam quidem habere supra illas quae describuntur in Hispanica, unde illas Isidorus sumpsit: in Hadrianea vero, quae ex Dionysio originem habet, Dionysianis addita legitur una epistola 12 ad Mauros, ut in Admonitione ad eamdem ostendetur. Primum de Isidoriana monendum fuit adversus Quesnellum, qui commentitiam, ut ipse putat, epistolam ad Septimum ex Isidoriana derivatam affirmat, ubi puram Isidori collectionem, quae litteris ad Septimum caret, confundit cum collectione a Merlino edita, quae Isidoriana auctior, et a nobis appellata collectio 12, eas ad Septimum litteras recepit. Alterum vero de collectione Dionysii praenotandum erat adversus Antelmium, qui in primis litteris de hac controversia Gallice scriptis, declinaturus auctoritatem Dionysii, quae pro epistola 18 ad Januarium maxime valet, hanc non a Dionysio insertam, sed ab alio posteriori additam prodit, quemadmodum addita fuit fui epistola ad Mauros. At haec comparatio est plane inanis. Duo enim codices suppetunt puri Dionysii Vat. 5845, et alius, qui in bibliotheca Regis Galliae servatur. In codice Regis Galliae epistola ad Januarium suo loco exhibetur; epistola autem ad Mauros, licet genuina et ipsa sit, ut alias videbimus, cum tamen non fuerit a Dionysio inserta, nuspiam apparet. In Vaticano autem codice 5845 explorate discernuntur additiones quae Dionysio posterius accessere: nam hae omnes non suo loco leguntur insertae, ut in collectione Hadriani factum est, sed post descriptam puram collectionem Dionysii in fine additae deprehenduntur, et inter has legitur epistola ad Mauros, ut in admonitione ad eamdem epistolam fusius explicabitur. Ipsa rubrica titulorum Leonis num. 48 tabulae praemissa, cui tituli totidem et non amplius in corpore ejus codicis respondent, epistolam ad Januarium requirit, epistolam vero ad Mauros, quae in Hadrianeis editionibus num. 49 recensetur, excludit. Hinc sane Cresconius, qui ex puro Dionysio suam collectionem digessit, nihil uspiam refert ex epistola ad Mauros, totam autem epistolam ad Januarium dedit tit. 61. Auctor vero collectionis Hispanicae, qui quaecumque in Dionysio reperit, cum iisdem quoque titulis Dionysianis in suum opus transtulit, habet quidem epistolam ad Januarium cum titulo et lectione Dionysii, epistolam vero ad Mauros, quoniam apud eum minime invenit, ex alia decurtata editione protulit, quae ab editione Dionysio posterius addita discrepat. Adde tandem quod epistola ad Januarium apud Dionysium non in fine epistolarum Leonis collocatur, sed in medio; est enim inter septem a Dionysio positas epistola quarta; epistola vero ad Mauros, cum addititia sit, in fine Hadrianeae collectionis, quae additamenta Dionysiana recepit, sita est. Idem accidisset epistolae ad Januarium, si inter additamenta fuisset. 5. Epistolam primam ad Aquileiensem una cum epistola secunda ad Septimum illi immediate subjecta exhibent antiquissimi codices Vat. Reginae 1997 collectionis 1 Lucensis, et similis Colbertinus collectionis quartae, alius codex Parisiensium Jesuitarum ab Antelmio laudatus epist. 1. et a Pagio ad an. 447, cujus recentius documentum pertinet ad an. 615, ac tandem quatuor antiquitate praestantes codices collectionis 8 Vat. 5845, Vallicelianus signatus A. 5, Vercellensis saeculi IX et Vat. 1353, qui ex alio Bergomate saeculi IX transcriptus fuit. 6. Eamdem epistolam 1 ad Aquileiensem una cum epist. 18 ad Januarium, non tamen unitas, sed aliis Leoninis intermediis disjunctas, reperimus in mss. collectionum 11, 20, 21 et 22. 7. Demum omnes hae tres epistolae, prima ad Aquileiensem, et secunda ad Septimum simul junctae, epistola vero 18 ad Januarium seorsim descripta, continentur in mss. antiquissimae collectionis 5, in peculiari ms. Florentino S. Marci collectionis 13, ac in codicibus collectionis 12, 23 et 24, quos in praefatione fusius memoavimus. § II Argumentum ex mss. pro statuenda sinceritate epistolarum ad Septimum Altinensum et ad Januarium Aquileiensem, quae solae a nonnullis in suspicionem vocantur. 8. Ex hac codicum notitia cognoscimus epistolas ad Septimum et ad Januarium, quae in controversiam cadunt, in diversis collectionibus inveniri, nimirum epistolam ad Septimum in novem collectionibus, epistolam vero ad Januarium in collectionibus tredecim. 9. Cum epistola prima ad Aquileiensem a nemine vocetur in dubium, satis erit si epistolae 2 ad Septimum et 18 ad Januarium authenticitatem ex memoratis collectionibus statuamus. Quamvis vero utraeque in pluribus collectionibus describantur, solas tamen antiquas collectiones urgebimus, quae sexto circiter saeculo compactae, majori auctoritate potiuntur, et ex quibus caeterae profectae sunt. 10. Epistola ad Septimum legitur in ms. Vat. Reginae collectionis primae ineunte VI saeculo lucubratae, quae nihil apocryphum praefert; in perantiqua collectione 4 codicum Lucensis et Corbertini; in vetusta collectione 5 et in collectione 8; ac tandem in codice Jesuitarum Parisiensium, qui licet in Conciliis perveniat ad an. 615, cum tamen Catalogum pontificum exhibeat desinentem in Felice successore Hormisdae, haec collectio in ipsa origine sub hoc tempus concinnata, videri potest, cui posteriora documenta subinde accesserint. Mirum autem videtur, Quesnellum hanc Leonis epistolam veluti spuriam repudiasse, nulla habita ratione codicum saltem collectionis 5, quam codicis Romanae Ecclesiae nomine edidit. Is quidem se ab hac objectione subducere potest, eo quod hunc codicem non totum simul compactum putavit, Leonis autem epistolas inter additamenta posterioris temporis retulit. Sed hoc commentitium effugium est, quod nulla ratione, aut auctoritate munitur. Omnes antiqui ejus collectionis codices, qui sive a Pithoeo, sive a Coustantio memorantur, et nostri etiam Vindebonenses Leoninas epistolas habent, idemque Quesnellus observat. 1 in epistolam ad Mauros num. 1, de Thuaneo codice loquens, ejusdem collectionis antiquitatem et diligentiam commendavit. Licet autem haec collectio nec sub Leone, nec a Romanis, sed exeunte V vel ineunte VI saeculo extra Italiam condita fuerit, uti tomo III ostendemus; haec tamen antiquitas, et collectoris diligentia tanta est, ut vel ex hac collectione maximum ad secundam epistolam vindicandam testimonium accedat. Addemus etiam aliud non leve. Epistola ad Septimum non sine epistola ad Aquileiensem episcopum, et vicissim epistola ad Aquileiensem non sine epistola ad Septimum in omnibus vetustissimis collectionibus legitur, excepta collectione 3, quae solam epistolam ad Aquileiensem continet; et semper isti epistolae, de qua nulla dubitatio est, illa immediate subjecta et unita in iisdem collectionibus exhibetur. Id autem indicio est utrasque has litteras in iisdem exemplaribus, ex quibus antiqui collectores illas descripserunt, simul inventas fuisse; adeo ut dubitari de una nequeat, quin dubitetur de altera; et si quidem de epistola prima dubitandum non est, neque de secunda dubitari possit. 11. Epistola ad Januarium 18 luculentissime defendi potest sola auctoritate Dionysii, quem paulo post Leonem ex authenticis exemplaribus suam collectionem Romae lucubrasse certissimum est, unde nihil supposititium attulit. Quis sine evidentibus argumentis, quae sane nulla sunt, hanc epistolam ab eo, ut vidimus, insertam accusare audeat? Sed Dionysianae auctoritati additur alia aequalis antiquitatis collectio, nimirum 5 Quesnelliana, quae ex alio fonte dimanat, uti optime animadvertit P. Coustantius in praefat. ad epist. Rom. pontif. n. 87, pag. 78. Hic pariter collector alia in regione Leoninas epistolas colligens, cum in caeteris omnibus sincera exemplaria nactus sit, de exemplari quoque hujus epistolae, quod licet e Dionysio non prodeat, concinit tamen cum Dionysiano, dubitare non licet. Adde quod haec una epistola in utrisque collectionibus die, mense, et consulatu notatur, qui characteres Leonis aetati conveniunt. Id authenticitatem etiam atque etiam confirmat; supposititiae enim epistolae in ejusmodi notis plerumque repugnant. Neque movere debet Antelmius, cum epistola 1, num. 6, apposuit codices antiquarum collectionum, qui dum sinceram et indubitatem epistolam ad Aquileiensem exhibent, adjunctam quidem habent epistolam ad Septimum, istam vero ad Januarium omittunt: quod in argumentum suppositionis adduxit. Inter vetustissimas enim collectiones profecto est Quesnelliana 5, cujus ille notitiam non satis accuratam habuit. In hac autem, una cum duabus illis epistolis, est etiam epistola ad Januarium, sicuti est quoque in cod. Florentino collectionis 13 et in codd. collectionis 24, qui aliam a Quesnelliana collectione originem agnoscunt. Hinc ergo vel antiquissimis illis temporibus, quibus collectio 5 non multo post Leonem composita fuit, trium harum epistolarum exemplaria exstabant: quae antiquitas, si, ubi nil certi opponitur, ad hujus epistolae authenticitatem probandam non sufficit, nihil erit in ejusmodi collectionibus quod in dubium vocari non possit. 12. Auctoritas itaque codicum et collectionum, praesertim antiquarum, quas tum pro epistola ad Septimum, tum pro epistola ad Januarium hactenus consideravimus, satis esse deberet ad refellendas eas conjectationes quae iisdem opponuntur, adeo ut iisdem nihil respondere oporteret. Hoc enim loco tum contra Quesnellum, tum contra Antelmium maxime valet, quod idem Quesnellus in hac ipsa controversia conjectationibus respondit Antelmii in epistola ad Amicum 15 Augusti an. 1689, nimirum codices collectionum tam antiquarum satis sunt ad convincendum conjecturas per triumphum elatas illusionibus accensendas esse, et alias ejusdem generis quamplurimas demonstrationum nomine propositas ex hoc exemplo suspectas reddi. Praecipuas tamen sine aliqua responsione nolumus praeterire. § III. Objectiones adversus epistolam ad Septimum solutae. 13. Quesnellus, in notis epistolae ad Septimum, objicit Aquileiensem in ea appellari Metropolitanum provinciae Venetiae, cum olim haec vocaretur provincia Istriae, ut ex Pelagio, Gregorio, aliisque posterioribus documentis ostendit. Quo tamen argumento statuit hanc provinciam ante Pelagium Istriae, et non Venetiae vocatum fuisse? Certe S. Ambrosius in epistola ad Vercellenses Liguriae, Aemiliae, Venetiarumque partes vocat: et in concilio Romano an. 501, tom. V Concil. Ven. edit. pag. 457, similiter appellantur episcopi Liguriae, Aemiliae et Venetiarum. S. Leo inter Ambrosii et hujus concilii aetatem floruit, qui si Venetiae, non Venetiarum dixit, nihil refert, cum et in inscriptionibus et in notitia imperii consularis Venetiae, provincia Venetiae, etc., singulari numero inveniatur. 14. Minoris multo faciendum est, quod idem Quesnellus obtrudit, in eadem epistola depositionis minas contineri, cum attente considerantibus idipsum subindicent verba epistolae ad Aquileiensem, quae per omnes germana est: et idem Leo in epist. 10 ad episcopos provinciae Viennensis, c. 7, satis aperte innuat, se pro sedis apostolicae pietate ab Hilarii Gallicani metropolitae depositione supersedisse, quod et in Novella Valentinianus confirmat epist. 11. In causa autem Pelagianorum, de quibus in epistola ad Septimum agitur, hoc insuper accedit, quod Honorii lex adversus Pelagium atque Coelestium amissionem episcopatus sanxerat, non tantum adversus infectos hac haeresi, sed etiam contra illos qui dissimulando conniventiam, aut non damnando favorem noxium praestiterint. In epistola autem ad Septimum de iis rectoribus sermo est qui in Pelagianos negligentius agentes serpenti haeresi conniverent. § IV. Diluuntur objecta contra epistolam ad Januarium. 15. Antelmius (Ep. 1, n. 13 et seqq.) opponit epistolae ad Januarium, alienum a disciplina ejus temporis fuisse quod ibidem ex canonibus decernitur, nimirum clericis ab haeresi vel schismate revertentibus ex indulgentia concedi ut in eodem gradu permaneant, nec tamen ad altiora promoveantur. Circa quos, inquit S. Leo, etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ut in magno habeant beneficio, si, adempta sibi omni spe promotionis, in quo inveniuntur ordine stabilitate perpetua maneant, si tamen iterata tinctione non fuerint maculati. Nullam id genus generalem de omnibus haereticis et schismaticis constitutionem canonum Leonis aevo exstitisse contendit Antelmius. Cum vero Quesnellus affirmarit in notis, n. 3, intelligi Nicaenum canonem 8, reponit Antelmius hunc canonem de solis Catharis, id est Novatianis, statuentem, non potuisse a Leone intelligi, nec allegari pro generali regula de omnibus haereticis atque schismaticis; ac praeterea suadere nititur, receptis in eodem gradu neque hoc Nicaeno, neque ullo alio canone interdictam fuisse promotionem ad ordinem superiorem; immo eo ipso quo illi recipiebantur in suo gradu, etiam ad altiorem potuisse provehi, aliquot exemplis demonstrare conatur. 16. Haec autem objectio ut refellatur, praemonendum est primaevam Ecclesiae disciplinam fuisse, ne quisquam (sive clericus, sive laicus) ab haeresi rediens in clericatus ordinem reciperetur. Pro hac disciplina Occidentis testes sunt S. Cyprianus epist. 72 ad Stephanum, Innocentius I epist. 17 n. 8, et epist. 24 n. 4, et concilium Italiae inter canones Ecclesiae Africanae cap. 56, ubi quamvis Afri episcopi aequitatem hujus legis agnoscerent, legationem tamen ad Anastasium papam misere, qua ob clericorum inopiam, ut de severitate hujus legis aliquantulum remitteretur postularunt. Quin alii episcopi Africani in epist. ad Joannem II, loquentes de Arianis sacerdotibus ad Ecclesiam revertentibus, affirmarunt: Ex omnium quidem collegarum tacitis motibus nemini placere sensimus ut in suis honoribus suscipiantur (Conc. t. V, p. 901). Idem obtinuisse in Oriente patet ex epistola Athanasii ad Rufinianum, ubi commemorans decretum quo quidam minus rei ab Arianis decepti in clerum admissi fuerant, hoc dispensatione quadam factum esse affirmat. Dispensatio legem contrariam praesumit. Hanc eamdem dispensationem indicat Augustinus epist. 185, n. 44, qua Donatistis objicientibus: Si ergo oportet ut nos extra Ecclesiam et adversus Ecclesiam fuisse poeniteat, quomodo post istam poenitentiam apud vos clerici vel etiam episcopi permanemus? respondet: Hoc non fieret, quoniam revera, quod fatendum est, fieri non deberet, nisi pacis ipsius compensatione sanaretur. Fieri non debebat, quia illi utpote cleri honoribus indigni Ecclesiae disciplina excludebantur; at ob pacis bonum dispensatione utendum fuit. Hinc jure noster Leo haereticos et schismaticos in suum gradum recipere magno beneficio deputandum scripsit. Eadem de causa dispensationi pariter tribuendus est Nicaenus canon 8, quo Catharorum clericis ob idem pacis bonum suus gradus restitutus fuit; et idipsum sentiendum de caeteris haereticis sive schismaticis similiter receptis. Num vero quibus suus gradus per dispensationem concedebatur, permitteretur etiam ut ad altiorem ascenderent, canon Nicaenus satis videtur innuere: Sic in clero maneant, et dein in eodem ordine permaneant. Certe enim non permanent in eodem ordine, qui ad altiorem ascendunt. Sed hunc canonem uti non satis manifestum omittamus. Cum vero caetera testimonia de aliis in suo gradu receptis similiter loquantur, nihil est quod ex una dispensatione aliam etiam ampliorem colligamus. 17. Hanc sane disciplinam, ut qui reciperentur in suum gradum, ad altiorem non ascenderent, in Occidente, vel saltem in Italia et apud Romanam Ecclesiam viguisse, patet ex decreto quo S. Ambrosius in causa Dictinii, qui a Priscillianistis ad Catholicos redierat, statuit bono pacis locum tenere presbyterii, non accipere honoris augmentum: uti testantur Patres synodi Toletanae an. 400, qui proinde conquesti sunt eum nihilominus a Symposio ad episcopatum fuisse promotum; quod tamen ea excusatione purgatum fuit, quia id a multitudine plebis fuisset extortum. Idem Ambrosii judicium probatum fuisse a Siricio papa, qui in eadem causa epistolam scripsit, satis probabile est, cum iidem Patres in eodem contextu eam Siricii epistolam laudent. Eamdem disciplinam confirmare videtur Zosimus epist. 4, ad Aurelium et alios episcopos, ubi de Tuentio, qui perperam ordinatus fuerat episcopus, sermo est. Huic inter caetera vitio dat, n. 3, quod cum fuisset Priscillianista, eique apostolicae sedis diligentia curato, ejusdem sedis dudum humanitas et misericordia consuluisset, ita ut beneficium pene praeter exemplum eidem praestiterit; hoc beneficio non observato, id est eo non contentus, praecipiti impetu ad sacerdotium festinasset, nec in debito loco credidisset sustinendum. Haeretico resipiscenti et curato beneficium pene praeter exemplum dici non potuit eum in unitatem Ecclesiae recipere; sed suo gradui seu presbyterio restituere. Si autem culpandus fuit quod hoc beneficio et gradu non observato a loco sibi indebito non abstinuisset, procul dubio praesumitur receptis ab haeresi non licuisse ad ulteriorem gradum ascendere. Apertius vero noster Leo hanc disciplinam approbat in epist. 135. Hanc eo nomine opponit Antelmius, quia ibidem S. pontifex Andream et Eufratam olim Eutychis fautores, ad presbyteratum promoveri jussit. Id autem ex peculiari causa et dispensatione quadam indultum fuisse, ex contextu manifestum est. Leonem pupugerat archidiaconatum Constantinopolitanae Ecclesiae, amoto per speciem promotionis Aetio Flaviani defensore, Andreae Eutychianae haeresi quondam addicto et S. Flaviani accusatori fuisse delatum; indignum enim videbatur tanti officii ministerium ab eo auferri qui semper catholice senserat, ut illi crederetur qui haeretica labe aliquando fuerat aspersus. Hinc de ipsius promotione vehementer conquestus, conversionem ejus ab haeresi et satisfactionem, quam Antelmius aliegat, hanc unam indulgentiam promereri potuisse affirmat epist. 112, ut in diaconatus gradum reciperetur, non vero ut anteferretur caeteris: Qui etiamsi, inquit, magna satisfactione potuisset indulgentiam promereri, nequaquam debuit his qui in fide permanserunt anteferri; et similiter ep. 111, c. 3: Qui etiamsi magna fuisset satisfactione purgatus, post dubium tamen reversus errorem, catholicis diaconibus postponi debuit, non praeponi. Cum porro Anatolius Leoni satisfacturus Andream ab archidiaconatu removisset, quidque de eo agendum esset pontificio reservasset arbitrio, id Leoni tantum placuit, ut ipsum Andream ac socium ejus Eufratam, qui pariter Flaviani fuerat accusator, dum sese ab errore correctos apertis professionibus probassent, ad presbyteratum promoveri jusserit, eo forte consilio, ne ad archidiaconatum subrepere umquam possent. Peculiari autem dispensatione id fuisse concessum suadet mox subjectum decretum de caeteris, quos par reatus involverat. Hos enim si veniam simili professione cum satisfactione deposcant, non promoveri, sed suis solum ordinibus reformari decernit, hac praeterea conditione servata, ut illi tantum ad officiorum primatum admittantur, quos ab omni errore liberos esse constiterit. Hoc interdictum, ne intra eumdem ordinem quispiam ab haeresi receptus ad ejusdem ordinis primatum provehatur (quod sub S. Gregorio adhuc viguisse liquet ex lib. I, epist. 77), nonne certam praesumit constitutionem expressam in epistola 18 ad Januarium, ne ejusdem generis clerici suis ordinibus reformati ad altiorem ordinem sinantur ascendere? Specialis vero dispensatio, ubi peculiaris incidit causa, generali constitutioni non derogat. Si quae alia similia exempla proferrentur, ad dispensationem similiter revocanda essent. Quae vero Antelmius producit, sunt de receptis in eodem ordine, non autem de promotis ad altiorem; uti illa duo de Maximo et Donato episcopis, quorum est mentio apud Leonem epist. 12, num 12, cap. 6, nec non alterum de Donatistis apud Augustinum epist. 43, n. 16. Quod autem de Meletianis ingerit ex epistola synodi Nicaenae apud Theodoretum lib. I c. 8 et 9, id solum probat, clericos a Meletio ordinatos, qui in suum gradum ita fuerant recepti, ut post clericos ordinatos a legitimo episcopo, omni auctoritate his reservata, infimum locum tenerent, post illorum mortem in ipsorum locum et auctoritatem subrogari potuisse, si quaedam circumstantiae id flagitarent: quae promotio eumdem ordinem auctoritate praeditum respicit, non autem altiorem. Sed quidquid in hoc ipso videatur, neque hic, neque alius peculiaris casus, qui dispensationi tribui debet, constitutionem ac disciplinam vocare potest in dubium, quam et Ambrosii, et Zosimi, et ipsius Leonis testimoniis satis certam ostendimus. Unde nihil est cur ex hoc capite epistolam ad Januarium repudiemus, ac si disciplinam eo tempore ignotam praeferat. 18. Quos vero canones Leo intellexerit, cum hac in re canonum constitutionem allegavit; quoniam de disciplina ex dictis constat, si in magna antiquorum monumentorum penuria nullum certum canonem, constitutionem nullam proferre possimus, nihil praejudicat. Forte S. pontifex Nicaenum canonem 8, qui de Catharis seu Novatianis statuit, ex disciplina sui temporis ita intelligendum et indicandum putavit, ut omnes haereticos schismaticosque comprehenderet. Quod si Innocentius I, epist. 17 ad Macedones c. 3, de Novatianis tantum eum canonem loqui, nec ad aliarum haeresum clericos pertinere affirmavit, idem tamen pontifex in eadem epistola non inficiatur hoc beneficium solis Novatianis decretum, nedum ad alios schismaticos, sed etiam ad haereticos posse extendi, ubi pacis bonum et necessitas hanc indulgentiam requirant: ac propterea approbandum censuit judicium Anisii et sociorum ejus, qui ordinatos a Bonoso haeretico in suos gradus receperant; et similiter epistola 3 ad synodum Toletanam eodem consilio non solum probavit ejusdem synodi moderationem, dum Priscillianistas conversos in suos gradus recipiendos statuerat, verum etiam illos reprehendit, a quibus haec indulgentia canonibus contraria ferebatur. Hoc autem exemplo indulgentia ejusmodi sensim invaluisse videtur, ita ut Leonis tempore Ecclesiae bonum et necessitas idipsum de omnibus schismaticis et haereticis intelligendum postularent, dummodo iterato baptismate non essent polluti (hos enim omnes canones et constans Ecclesiae disciplina ab ordinibus et clero arcebant), nec alia ratione invaluisse, vel ab Innocentio probata fuisse credenda est, nisi in eam disciplinam, quam ante Innocentium obtinuisse ex Ambrosio ostendimus. Hunc itaque canonem in hanc disciplinam receptum Leo citare potuit. Quidquid vero de hoc canone sentire libeat, si non rejicienda est epist. 3 Innocentii ad synodum Toletanam, eo quod Nicaenis regulis quasdam sanctiones tribuit, quae in Nicaeno non leguntur; multo minus repudianda erit epistola Leonis ad Januarium Dionysii Exigui, et collectionis quintae auctoritate firmata, quae si constitutionem canonum laudat, non tamen Nicaenam appellat, cum Nicaeno autem canone octavo ex disciplina Ecclesiae explicato ac latius extenso satis cohaeret. 19. Gravior Antelmii objectio ex eo sumitur quod epistola ad Januarium partim ex epistola ad Septimum, partim ex epistola ad Aquileiensem episcopum totidem fere verbis descripta est. Cum verba epistolae ad Septimum in epistola ad Januarium repetita inveniantur, alterutram esse falsam indubium praesumitur. Quesnellus falsitatis accusavit epistolam ad Septimum. Citius autem ex ipsius repetitionis ratione epistolam ad Januarium repudiandam contendit Antelmius, eo quod in ea non solum repetatur tota epistola ad Septimum, sed etiam extrema illa periodus, quae in ejus fine suspenditur,desumpta sit ex epistola ad Aquileiensem episcopum: incredibile autem sit duplicem epistolam sub idem tempus datam ad eumdem episcopum Aquileiae, eadem periodo concludi, quod in epistola ad Septimum non invenitur. 20. Verum haec objectio, licet vim aliquam praeferat, non tamen conjecturae limites excedit: nulla autem conjectura certae auctoritati Dionysii, qui paulo post Leonis aetatem suam collectionem Romae digessit, nec auctoritati antiquioris aut saltem coaevae collectionis 5 Quesnellianae, quibus epistola ad Januarium vindicatur, praevalere potest. Caeterum haec objectio, ut in Leone quidquam valeat, duplicem hypothesim praesumat necesse est, nimirum epistolam primam ad Aquileiensem episcopum traditam fuisse eidem Januario, cui inscribitur epist. 18, et sub idem etiam tempus traditam fuisse. Si enim ad duos diversos Aquileienses episcopos hae duae epistolae datae probentur, vel si eidem episcopo, non tamen sub idem tempus scriptae fuere, omnis in Leone difficultas dispellitur. Constat nimirum hunc pontificem, dum ad diversos scripsit, litteras nonnumquam tradidisse eodem exemplo paucis immutatis, vel additis, ut accidit in epist. 150 ad Basilium, et 151 ad Euxitheum; nonnumquam vero ex una epistola nonnulla ad verbum descripsisse, uti epistolae 166 ad Leonem Augustum septem integra capita inseruit, quae ex epist. 126 ad Palaestinos excerpta inveniuntur. Porro epistolas 1 et 18 probabilius ad diversos Aquileienses episcopos datas, certe autem inter utramque non exiguum tempus, sed aliquot annos intercessisse patebit ex paragrapho sequenti, ubi primam epistolam non Januario, sed probabilius ejus praedecessori scriptam ostendemus; vel certe (cuicumque tradita fuerit) exaratam fuisse sub initio pontificatus Leonis anno circiter 442, id est quinque circiter annorum intervallo ante epistolam 18, quae exeunte an. 447 Januario tradita fuit. Ita cum ad hunc ultimum litteras hoc anno dedit, primum nonnullis immutatis descripsit epistolam ad Septimum, tum ex epist. 1, jam diu ante probabilius data ad praedecessorem ejus, postremam tantum periodum sumpsit, et litteras clausit: in quo observari potest, hanc postremam periodum veluti formulam seu clausulam quamdam decretorum haberi posse, quemadmodum visa est P. Bernardo de Rubeis, ut ne mirum sit eamdem in diversis ad eumdem epistolis inveniri. Sed quidquid de his responsionibus videatur, Quesnellianae, ut diximus, et Dionysianae collectionum testimonia cuicumque conjecturae et objectioni certissime praestant. § V. Quis fuerit episcopus Aquileiensis ad quem Leo scripsit epistolam primam: hinc etiam statuitur tempus quo epistolae prima et secunda datae fuere. 21. Jam vero vindicata tum epistola ad Septimum adversus Quesnellum, tum altera ad Januarium adversus Antelmium, quae in dubitationem venerunt, cuinam tradita fuerit epist. 1 ad Aquileiensem, quaerendum est: eademque occasione statuetur de tempore quo et haec et altera ad Septimum, quibus nota chronica deest, datae fuerunt. Epistolam primam ad Januarium Aquileiensem traditam nullo satis certo fundamento praesumitur. Codices enim sine episcopi nomine praeferunt vel ad Aquileiensem episcopum, uti Vat. Reg. collectionis 1, Barber. et Vat. collectionis 3, Lucensis cum Colbertino collectionis 4, Vindebonensis collectionis 5, et Vaticanus 5845, in additionibus Dionysianis collectionis 8, vel Aquileio, uti Vat. et Ottobon. collectionis 11, ms. S. Crucis in Jerusalem collectionis 20 nec non mss. collectionum 21 et 22. Idem de suis codicibus affirmat Quesnellus, qui solum monet, duos posteriores Cisterc. et Isid. habere Ad metropolitanum episcopum Venetiae. Editores Lovanienses, quos alii deinceps secuti sunt, forte fuerunt primi qui absque ullius, quod sciamus, codicis testimonio apposuerunt titulum: Nicetae episcopo Aquileiensi. In mss. vero collectionum 12 et 24 descripta in primis epistola 2 ad Septimum, mox subjicitur epistola 1, Relatione, cum titulo Ad eumdem, ac si eidem Septimo data fuerit: et idcirco quidem in uno codice Fesulano, et altero Florentino S. Laurentii signato num. 14, pluteo 21, qui aliquot epistolas exhibent ex mss. collectionis 24, epistolae primae haec inscriptio praefigitur: Leo Septimo episcopo. Id procul dubio erroneum est, cum Septimus, qui non Aquileiensis, sed Altinas epicopus fuit, in ipso exordio epist. 1 nominetur velut is cujus causa Leo ad Aquileiensem scripsit. Neque tamen hi codices Januario suffragantur. 22. Solum cod. Vat. Ottobonianus 297 collectionis 23 et nonnulli codd. collectionis 8, uti Vercellensis et Vat. 1353, Januarium praeferunt. At hoc nomen codicibus collectionis 8 posterius insertum, cum antea in eadem collectione defuerit, manifestum est ex Vallicellano A. 5, et multo magis ex Vat. 5845, qui ad eamdem collectionem 8 pertinent: nam in Vallicellano legitur in textu, pag. 278, Aquileiensi episcopo, Januarii vero nomen superadditum cernitur; in Vaticano autem omnium vetustissimo codice 5845, in cujus additionibus collectionem 8 referentibus haec epistola legitur, nullum Januarii vestigium apparet. Hinc ergo cognoscimus in mss. hujus collectionis Januarii nomen omnino defuisse, ut in Vat. 5845; dein fuisse superadditum, ut in Vallicellano; tandem in textum irrepsisse, ut in Vercellensi, ac in Vat. 1353. Cum vero auctor collectionis 23, quae continetur in Ottoboniano 297, priores epistolas 15 ex codicibus collectionis 8 eodem ordine ad verbum descripserit; dum Januarii nomen inseruit, codice usus fuit laudatae collectionis 8 qui hoc nomen insertum vel superadditum habebat: unde tota hujus nominis auctoritas revocatur ad solam collectionis 8, quam tamen in ipsa origine hoc nomine caruisse ostendimus, ut eodem sane carent caeteri codices ac praesertim vetustis simarum omnium collectionum. Hinc ms. Florentin. S. Marci collectionis 13, ob Leoninas epistolas aliis nominibus insignis, ut videbimus in Admonit. ad epist. 12, sic epistolam, de qua agimus, inscribit: Leo Urbis Romae episcopus . . . . . Aquileiensi episcopo; ubi intervallo vacuo episcopi nomen ignotum significatur. Adempta igitur auctoritate quorumdam codicum, qui Januarium praeferunt, nihil fundamenti ex codicibus superest, quo cogamur affirmare epistolam 1 datam eidem Januario, ad quem epist. 18 scriptam fuisse manifestum est. 23. Traditam vero fuisse ad aliquem Januarii praecessorem et in ipso quidem pontificatus Leonis exordio, aliunde colligere licet. Photius in Bibliotheca vetustum codicem referens, qui sub saeculi VI initia lucubratus, exactissimam Pelagianarum rerum historiam ex peculiaribus documentis derivatam continebat, haec de Pelagianorum gestis sub Leonis pontificatu tradit cod. 54: Cum temporis deinde progressu sectae hujus homines per haeresis suae abjurationem Ecclesiae restituti essent; iterum malum ab illis renovatum est. At Septimus episcopus pestis renascentis cursum repressit, datis ad Leonem Romae tum sedem apostolicam tenentem litteris, qui Leo ferventi zelo contra impios depugnavit. Post non multum autem rursum tamquam repullulare amara radice non erubescente, Romae quidam pro haeresi libere loquebantur. Sed Prosper quidam vir vere Dei libellis contra ipsos traditis eos evanescere fecit, praedicto Leone adhuc Romanam sedem gubernante. Duo Pelagianorum gesta sub Leone indicantur: alterum, in quo Septimus et Leo operam posuere, cui sane congruunt duae epistolae sequentes: alterum et posterius tempore, in quo S. Prosper libellos accusationum Romae obtulit, uti pluribus explicabimus in observationibus ad diss. 2 Quesnelli cap. 1, § ultimo. Auctor operis de Promissionibus Leoni coaevus scribit part. IV c. 6: In Italia quoque nobis apud Campaniam constitutis, dum venerabilis et apostolico honore nominandus papa Leo Manichaeos subverteret, et contereret Pelagianos, et maxime Julianum, ambiens tum quidam Florus nomine, etc. Hic contextus utrumque Leonis opus in Manichaeos et Pelagianos eidem tempori adjudicat. Manichaeorum subversionem Prosper in Chronico assignat an. 443; idque huic anno exeunti tribuendum colligitur ex Leonis epist. 4, data die 10 Octobris, qua ad episcopos Campaniae scribens, nihil de vitandis Manichaeis indicavit, uti monuit epist. 7, scripta die 30 Januarii anni sequentis 444. Ex sermone autem quinto de Jejunio decimi mensis habito die Dominica 12 Decembris an. 443, quatuor temporum jejunium indicaturus, gesta in Manichaeos populo denuntiat; quod pariter repetit serm. 4 de Nativitate Domini, quem in Natali ejusdem anni habitum liquet. Hoc igitur eodem tempore, quo S. pontifex subvertit Manichaeos, Pelagianos etiam contrivit. Ex duobus autem gestis adversus Pelagianos, qui indicantur in antiquo codice Photii, primum, in quo Leo cum Septimo Altinate operam posuisse traditur, minus convenire videtur cum verbis libri de Promissionibus contereret Pelagianos, et maxime Julianum. In casu enim Septimi de Pelagianis agitur Aquileiensis provinciae, ad quos nihil Julianus aut alii Campani haeretici pertinebant; neque satis congrue illos Leo contrivisse dici potest ob epistolam, qua cautam eorumdem recipiendorum rationem praescripserat. Igitur verbis conterebat Pelagianos et maxime Julianum aptius congruit alterum factum, ex quo cognoscimus Pelagianorum audaciam eo processisse, ut in ipsa Roma non deessent qui libere loquebantur. Julianus in haec Pelagianorum molimina aliquid conferre potuit. Oblatis autem a Prospero accusationum libellis, Pelagianisque mox evanescentibus, Leonem pontificem, quem sane iisdem infensissimum, ut aliunde liquet, omnem operam adversus ipsos exercuisse indubium est, eos contrivisse intelligimus. Hoc itaque factum una cum facto Manichaeorum in libro de Promissionibus copulatum pertinet ad finem an. 443. Factum autem Aquileiensis provinciae, in quo Septimus et Leo adversus Pelagianos simul egere, aliquanto ante contigerat, ut indicant illa verba Photii secundo facto praemissa: Post non multum autem rursum, etc., μεν' ού πολὺ δὲ πάλιν. Igitur hoc factum Aquileiensis provinciae affigi debet citius ineunti an. 443, aut an. 442. Hinc epistola 1 ad Aquileiensem, quae hoc factum respicit, attribui nequit cuipiam successori Januarii, sed Adelpho, quem laudari credimus a S. Petro Chrysologo serm. 136, aut potius Maximo, qui post Adelphum immediatus Januarii praedecessor ex Catalogis et Chronicis Aquileiensibus traditur: idque eo probabilius affirmandum erit, si Januarii initia in annum 443 collocanda sint, ut Dandulus in chronico notavit. 24. Id confirmari potest non minimum ex textu epist. 18 ad ipsum Januarium: Quod ne viperea possit obtinere fallacia, dilectionem tuam duximus commonendam, insinuantes ad animae periculum pertinere, si quisquam de his qui a nobis in haereticorum atque schismaticorum sectam delapsus est, et se utcumque haereticae communionis contagione maculaverit, resipiscens, in communione catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Verba dilectionem tuam duximus commonendam non respiciunt anteriorem epistolam 1, eidem Januario datam, in qua similis sententia fusius exponitur; palam enim fit ex antecedentibus sermonem esse de epistola quae post lectas Januarii litteras rescripta fuit: unde sicut initio epist. 18 dicitur: Lectis fraternitatis tuae litteris vigorem fidei tuae agnovimus, congratulantes tibi, etc.; ita postea subditur: duximus commonendam, insinuantes, etc.; et utrumque, congratulatio scilicet et insinuatio, post lectas ipsius litteras eadem epist. 18 perficitur. Id etiam efflagitat praemissum verbum possit, et subsequens habeatur. Si enim de praeteritis litteris et de re olim insinuata loqueretur, vi verbi duximus commonendam, omnis rectae syntaxeos ratio posset et haberet exigeret. Id autem si evidens judicetur, epistolam primam ad Januarium traditam non fuisse consequens fit. Ita enim Leo indicat se duxisse eum nunc monere, ac si antea de eadem re numquam monuerit. Igitur epistola prima, in qua eadem monitio fusius ingeritur, non ad Januarium, sed ad aliquem ejus praedecessorem tradita dici debet. 25. Ex his porro tempus duarum sequentium epistolarum elicitur, et cur ab his initium duxerimus, manifestum fiet. Annus 444, cui has epistolas auctoritate libri de Promissionibus adjudicavit Quesnellus, explicato eodem testimonio et auctoritate Photii satis revincitur. Multo autem magis repellitur opinio Antelmii, qui easdem epistolas attribuit anno 447. Non leve in speciem videri potest illud cui potissimum insistit Antelmius epist. 1 num. 11 pag. 7, nimirum in epistola ad Aquileiensem episcopum, c. 1 mentionem fieri decretorum nostrorum, et c. 5 scribi: Olim a sanctis Patribus et a nobis saepe decretum est, dum de interdicto agitur clericorum transitu ab Ecclesia ad Ecclesiam, quibus alia hac super re Leonis decreta ante hanc epistolam edita indicantur. At haud opus est intelligere cum Antelmio epistolas 13 ad Illyrici metropolitas, et 14 ad Anastasium scriptas an. 446, in quibus simile decretum legitur. Cum enim ex dictis exploratum videatur epist. 1 ad Aquileiensem datam fuisse anno circiter 442, constet autem plures Leonis epistolas intercidisse, uti multis in locis notabitur; satis probabile est eidem pontifici ante hunc annum 442, sub ipsa pontificatus initia, aliquam occasionem fuisse renovandi antiquam constitutionem, quae olim a Patribus, canonibus scilicet Nicaenis et Sardicensibus, a Romana Ecclesia tunc solum receptis, lata, et identidem repetita a Damaso aliisque ejus successoribus, ac tandem ab ipso Leone renovata, saepe decreta dici potuit. Adde quod annot. 27 in epist. 9 ad Dioscorum ostendemus verba ad nos ibidem non tam de Leone quam de praedecessoribus ejus sumpta. Ita etiam hic voces a nobis, et decretorum nostrorum de praedecessorum decretis accipi potuerunt. Cum enim una eademque sit antecessorum et successorum auctoritas, decreta autem pontificia ex hac auctoritate totam vim sortiantur, nostra dici potuerunt decreta, quae ab antecessoribus lata fuere auctoritate successoribus communi; ita ut nostra decreta appellare, idem sit ac dicere edita auctoritate pontificia, quae tum in antecessoribus, tum in successoribus una eademque est. Simili loquendi ratione usus est etiam Gelasius, uti ostendemus in annotationibus ad cap. 50 codicis, quem Quesnellus edidit. 26. Caeterum sub initia pontificatus Leonis et circa an. 442 scriptas duas sequentes epistolas confirmabit etiam non modicum historica quaedam animadversio, quam primus produxit card. Norisius tom. III pag. 1177, et tom. IV, pag. 752; dein Pagius ad an. 418, n. 57; ac tandem P. Bernardus de Rubeis Monument. Aquileien. cap. 14, pag. 120. Sirmondus e ms. Veronensi descripsit libellum fidei a Pelagianis editum; ex apographo autem Sirmondi hunc libellum vulgavit Garnerius in editione Marii Mercatoris, et dein P. P. Benedictini S. Mauri in appendice tom. X Augustini, pag. 110. Hic libellus fidei Pelagianae sic in fine clauditur: Explicit libellus fidei S. I. C. quas siglas Garnerius male interpretatus est Siculorum, cum citius explicandas Sacerdotum Jesu Christi Tillemontius et Benedictini opinentur. Hic libellus Augustino directus noscitur ex voce Augustine, quae libello inserta est. Is autem ipsorum Pelagianorum, qui libellum obtulere, metropolita, primas, aut superior ex contextu deprehenditur. Garnerius et Benedictini intelligentes id non posse competere S. Augustino episcopo Hipponensi, de errore amanuensium suspicati, Zosime pro Augustine legendum putarunt; et hunc libellum esse credidere alterutrum e duobus quos Julianum Eclanensem cum aliis Pelagianis Zosimo pontifici obtulisse exploratum est. At quamvis libellus a Sirmondo descriptus nonnulla quoad sententiam contineat duobus memoratis libellis communia; verba tamen quae ex his libellis apud Augustinum et Marium Mercatorem supersunt, in eo libello non invenientur. Igitur alteruter e duobus Zosimo oblatis indicari nequit; ac propterea alius libellus post tractoriam Zosimi, quae in totum orbem adversus Pelagianos edita, subscriptiones praeceperat, oblatus agnoscitur cuipiam metropolitae, qui Augustinus vocabatur, et epistolam ediderat, qua subscriptiones tractoriae petebantur. Chromatio autem Aquileiensi, ineunte saeculo V celebri, successit Augustinus, qui Zosimo pontifice floruit; huicque jure eum libellum a Pelagianis oblatum Norisius primus omnium annotavit. Hinc Pelagianam haeresim jam ab initio in Aquileiensem provinciam irrepsisse patet; ibidemque adeo invaluerat, Aquileiensem sedem obtinente Augustino, ut auctores libelli memorati non solum recusarint subsignare tractoriam Zosimi, verum etiam ad plenariam synodum ausi sint provocare. Nihil itaque mirum, si Leone pontifice, id est post viginti circiter annos, aliquae Pelagianorum reliquiae inter presbyteros et clericos ejusdem provinciae supererant, de quibus cum Septimus Altinas retulisset ad eumdem pontificem, is praeter epistolam 2, qua Septimo rescripsit, aliam dedit ad Aquileiensem metropolitam, ut hisce reliquiis efficax remedium adhiberet. Id autem aequius in an. 442, circiter, quam in posteriores annos refertur. Probabile enim est Pelagianos hujus provinciae jam inde ab Augustino post Zosimi tractoriam exagitatos, non multo post in unitatem Ecclesiae fuisse receptos; in quam tamen cum nonnullos absque erroris et auctorum damnatione et absque debitis subscriptionibus imprudenter admissos Septimus detexisset, quibus apertae damnationis et subscriptionis remedium Leo apponendum praecepit; id verisimilius in Leonis initia incidit, si praesertim epist. 1 non Januario, sed alicui ejus praedecessori data credatur. Cum vero hoc praedecessore brevi exstincto Januarius in eodem opere exsequendo pastoralem curam naviter et cum felici successu fuerit exsecutus (quod non exiguum tempus requirit), S. Leo an. 447 ab eodem accepit litteras, in quibus zelum et diligentiam suam prodens, exposuisse videtur non tantum Pelagianos cum debita cautione in gradum suum receptos, verum etiam aliquos ad ulteriorem gradum fuisse promotos. Hinc autem Leo zelum ejus primo commendans, veterem monitionem eidem inculcavit, ne quis ex haeresi adveniens sine debitis cautionibus reciperetur. Dein vero illam canonum constitutionem ingerendam credidit, ne in suum gradum perinde admissi ad ulteriorem promoverentur: quod unum per hoc tempus correctione dignum superesse, ex iisdem Januarii litteris detexerat. 589 EPISTOLA I. AD AQUILEIENSEM EPISCOPUM. SYNOPSIS. I. Male Pelagianos in communionem recipi sine erroris abjuratione et fidei professione. -- --II. Synodum congregari praecipit, ut ab illis fidei professio exigatur. --III. Quid de gratia Christi sentiendum? --IV. Qui decretis Ecclesiae de gratia non subjicitur, ab ea esse pellendum. --V. Cuilibet ibi esse permanendum, ubi ordinatus fuerit. CAP. I. Relatione sancti fratris et coepiscopi nostri SEPTIMI, quae in subditis habetur, agnovimus quosdam presbyteros, et diaconos, ac diversi ordinis clericos, quos Pelagiana sive Coelestiana haeresis habuit implicatos, ita in vestra provincia ad communionem catholicam pervenisse, ut nulla ab eis damnatio proprii exigeretur erroris; et pastoralibus excubiis nimium dormitantibus, lupos ovium pellibus tectos in ovile Dominicum (Matth. VII, 15), non depositis bestialibus animis introisse: et quod per auctoritatem canonum decretorumque nostrorum 590 ne insontibus quidem conceditur, usurpasse; ut relictis Ecclesiis, in quibus clericatum aut acceperant, aut receperant, instabilitatem suam per diversa circumferant, amantes semper errare, et numquam in fundamento apostolico permanere. Quoniam qui nullo discussi examine, nullo sunt praejudicio suae professionis obstricti, hunc maxime expetunt fructum, ut sub velamento communionis plures domos adeant, et per falsi nominis scientiam multorum corda corrumpant. Quod utique efficere non possent, si Ecclesiarum praesules necessariam diligentiam in talium receptione servassent, ne cuiquam eorum evagari in diversa licuisset.
CAP. II. Ne ergo hoc ulterius audeatur, neve per quorumdam negligentiam introducta pernicies ad eversionem multarum tendat animarum; hac nostri auctoritate praecepti, industriae tuae fraternitatis indicimus, ut congregata apud vos synodo provincialium sacerdotum, omnes sive presbyteri, sive diaconi, sive cujusque ordinis clerici, qui de Pelagianorum Coelestianorumque consortio in communionem catholicam ea imprudentia sunt recepti, ut non prius ad damnationem sui coarctarentur erroris, nunc saltem, posteaquam hypocrisis eorum ex quadam parte detegitur, ad veram correctionem, 591 quae et ipsis prodesse, et nullis possit nocere, cogantur. Damnent apertis professionibus suis superbi erroris auctores, et quidquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruit, detestentur; omniaque decreta synodalia, quae ad excisionem hujus haereseos apostolicae sedis confirmavit auctoritas, amplecti se et in omnibus approbare, plenis et apertis, ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur. Nihil in verbis eorum obscurum, nihil inveniatur ambiguum. Quoniam novimus hanc istorum esse versutiam, ut in quacumque particula dogmatis exsecrandi, quam a damnandorum soliditate discreverint, nihil sibi sensuum suorum aestiment esse non salvum.
CAP. III. Cumque omnes definitiones suas ad subrependi facilitatem, improbare se simulent atque deponere, hoc sibi tota arte fallendi, nisi intelligantur, excipiunt, ut gratia Dei secundum merita dari accipientium sentiatur. Quae utique nisi gratis detur, non est gratia, sed merces retributioque meritorum, dicente beato Apostolo: 592 Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8). Omnis itaque bonorum operum donatio, divina praeparatio est: quia non prius quisquam justificatur virtute, quam gratia, quae unicuique principium justitiae et bonorum fons atque origo meritorum est. Sed ab istis ideo per naturalem industriam dicitur praeveniri, ut quae ante gratiam proprio clara sit studio, nullo videatur peccati originalis vulnere sauciata; falsumque sit quod Veritas ait: Quoniam Filius hominis venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10).
CAP. IV [ Al. V]. Cavendum ergo dilectioni tuae est, magnaque diligentia providendum, ne per hujusmodi homines exstincta dudum scandala suscitentur, et de exciso olim dogmate aliquod in provincia tua ejusdem mali germen oriatur, quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae Ecclesiae sobolem veneno sui oris inficiat. 593 Qui correctos se videri volunt, ab omni suspicione se purgent; et obediendo nobis, probent se esse nostros. Quorum si quisquam salubribus praeceptis satisfacere detrectarit, sive ille clericus, sive sit laicus, ab Ecclesiae societate pellatur, ne perditor animae suae, saluti in sidietur alienae.
CAP. V [ Al. VI]. Illam quoque partem ecclesiasticae disciplinae, qua olim a sanctis Patribus et a nobis saepe decretum est, ut nec in presbyteratus gradu, nec in diaconatus ordine, nec in subsequenti officio clericorum ab Ecclesia ad Ecclesiam cuiquam transire sit liberum, ut in integrum revoces, admonemus: ut unusquisque non ambitione illectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est, perseveret: ita ut si quis sua quaerens, non quae Jesu Christi, ad plebem et Ecclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio, et a communionis vinculo habeatur extraneus. Non autem dubitet dilectio tua, nos, si (quod non arbitramur) neglecta fuerint, quae pro custodia canonum et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos: quia INFERIORUM ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere medicinam.
594 EPISTOLA II. AD SEPTIMUM EPISCOPUM ALTINENSEM. SYNOPSIS. I. Pelagianos nonnisi cum erroris ejuratione esse recipiendos. --II. Unumquemque clericum in ea Ecclesia permanere debere, in qua est ordinatus. LEO episcopus SEPTIMO episcopo salutem
. CAP. I. Lectis fraternitatis tuae litteris, vigorem fidei tuae, quem olim noveramus, agnovimus: congratulantes tibi, quod ad custodiam gregum Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris; ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt (Matth. VII, 15), bestiali saevitia simplices quosque dilacerent; et non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea quae sunt sana corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallacia, ad metropolitanum episcopum provinciae Venetiae scripta direximus, quibus ad status sui periculum cognosceret pertinere, si quisquam de Pelagianorum et Coelestianorum consortio veniens, in communione catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim est, et spiritualis medicinae utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, sive alii cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, errorem suum, et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur; ut sensibus pravis et dudum peremptis nulla sperandi supersit occasio, nec ullum membrum Ecclesiae talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare.
CAP. II. Circa quos etiam illam canonum constitutionem 595 praecipimus custodiri, ne ab his Ecclesiis, ad quas proprie pertinent, sinantur abscedere, et pro suo arbitrio ad loca sibi non deputata transire. Quod cum recte non permittitur inculpatis, multo minus debet licere suspectis. Proinde dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jungat 596 curam suam dispositionibus nostris, et cum supradicto metropolitano det operam, ut circumspecte ac velociter impleantur ea, quae ad totius Ecclesiae incolumitatem, et laudabiliter sunt suggesta, et salubriter ordinata.
ADMONITIO In fragmentum epistolae S. Cyrilli Alexandrini de Paschate an. 444, ad S. Leonem, quae ad illustrandam etiam subsequentem epistolam Paschasini plurimum conferet. 1. De quaestione Paschatis anni 444 S. Leonem duas saltem scripsisse epistolas, alteram ad Cyrillum episcopum Alexandrinum, ad Paschasinum episcopum Lilybetanum alteram, ex Paschasini litteris manifestum est. Sed utraeque injuria temporum intercidere. Solam Paschasini responsionem superesse existimatum fuit; ac propterea eam unam Quesnellus edidit. At ejus quoque epistolae, quam Cyrillum, Leoni reddidisse idem Paschasinus testatur, non exiguum fragmentum ad nos transmissum credimus; quod ut statuatur, nonnulla observanda sunt. 2. Eam nimirum Cyrilli epistolam de Paschate Africani concilii Patribus traditam, quam Dionysius Exiguus suae collectioni integram inseruerat num. 135, ex Sirmondi schedis cum longiori additione ediderant primum Petavius tom. II De Doctrina temporum, in fine, ac dein Bucherius in Commentario ad Canonem paschalem Victorii, cap. 1, pag. 72. Duae vero in ea quam Petavius et Bucherius ediderunt partes distinguendae, nimirum ipsa Cyrilli epistola ad Africanos, quae legitur correctior apud Dionysium; et ejus additio, quae ad aliam ejusdem Cyrilli epistolam pertinet. Has quidem duas distinctasque Cyrilli epistolas cum imperitus quidam reperisset agentes de Paschate, de eodem Paschate utrasque agere credidit: et idcirco epistolae ad Africanos, quam ex Dionysio primum descripsit, paucis verbis suo arbitrio immutatis, alteram, quae Bedae temporibus integra legebatur, initio praetermisso, subjecit atque inseruit; quae cum denuntiet diem Paschatis anni 444, eidem diei accommodata fuit a librario dies designata in priori ad Africanos epistola, nimirum IX kal. Maii. Hinc Bucherius non duas, sed unam epistolam habuit totum hoc documentum, eodemque credidit sermonem esse de solo Paschate ann. 444. 3. Sed si conferatur prima hujus pars cum Cyrilli epistola ad Africanos, quae a Dionysio conservata est, eadem reperientur verba paucis vocibus exceptis, quas librarius mutavit; ut nihil dubii sit quin ea prima pars pertineat ad Pascha an. 420. Ita sane cum ibidem optime dicatur inscripta Aurelio, et Valentino, sed et omni S. congregationi in Carthaginensi synodo congregatae, et in ea Cyrillus affirmet se mittere exemplaria concilii Nicaeni (quae innuunt concilium Carthaginense an. 419), perperam, ubi agitur de Paschate, subjicitur celebrandum IX kal. Maii. Haec enim chronica notatio indicat Pascha an. 444, quod toto tempore episcopatus Cyrilli apud Alexandrinos hoc solo anno in eam diem incidit; ac propterea haec epistola scripta fuisset an. 443, cum quo nequaquam cohaeret concilium Carthaginense, quod a Cyrillo exemplaria postulavit concilii Nicaeni, nec cum aetate Aurelii, qui hujus concilii praeses jamdiu ante an. 443 e vivis excesserat. Itaque recte Petavius hanc epistolam scriptam tradiderat an. 419, et agere de Paschate anni 420, ac proinde loco IX kal. Maii legendum XIV kal. Maii, quo die Pascha celebratum fuit an. 420. 4. Apud Dionysium quidem legitur XVII kal. Maii, in quem diem incidit Pascha an. 423. Sed praeterquam quod frequentius de Paschate anni sequentis, rarius de Paschate post aliquot annos celebrandum petebatur, ipsa Cyrilli epistola, quae Pascha futurae indictionis, id est anni sequentis indicit, apud Dionysium transmissa dicitur ad Bonifacium una cum alia Attici epistola post consulatum Honorii XII et Theodosii VIII, id est an. 419. Facile autem fuit numerales notas XIV librariorum lapsu duabus junctis unitatibus deflectere in XVII. Neque textum Graecum opponas ex Ecclesiae Africanae codice, uti vocant, ubi similiter ac apud vulgatum Dionysium haec numeralis nota legitur. Nam Graecus Africani codicis textus non est originalis Cyrilli, sed ex Latino Dionysii antiqua interpretatio Graeca, quae ex vitiato Dionysii textu derivat, et veterem esse hunc librariorum lapsum confirmat. Hinc ergo manifestum fit veram lectionem in ms. Sirmondi fuisse corruptam ab illo antiquario, qui cum huic epistolae alteram partem subjecit, et ex duabus epistolis unam compegit, diem Paschatis in hac postrema parte designatum, de quo pluribus agitur, ad priorem quoque partem transferendum putavit. Hac libertate in inscriptione eadem Cyrilli epistola data dicitur Carthaginensi synodo congregatae V kal. Decembris, cum apud Dionysium nulla talis notatio in inscriptione occurrat, sed in titulo Dionysius notaverit diem VI kal. Decembris, quo ea epistola ab Africanis ad Bonifacium pontificem missa fuit. Hactenus de epistola ad Carthaginense concilium. 5. Nunc de additione, seu de alia Cyrilli epistola, quae nostri instituti propria est. Haec nimirum agit de Paschate celebrando an. 444. Dicitur enim Pascha celebrandum apud Alexandrinos IX kal. Maii propter rationem embolismi anni, Latinos autem meditari celebrare illud VII kal. Aprilis luna XXII, ita ut communem annum facerent de embolismo. Hi omnes characteres conveniunt soli Paschati an. 444, quales quidem etiam in Paschasini epistola dein subjicienda deprehenduntur; ac proinde haec Cyrilli, uti et Paschasini epistola, pertinet ad an. 443. 6. Petavius in notis ad hanc additionem tom. II de Doctrin. temp. hic innui affirmat Pascha ann. 607, et inde concludit hanc non esse Cyrilli epistolam, sed auctoris qui duobus ferme saeculis posterior fuit. Sed tota ejus ratiocinatio nititur fictitio cyclo decemnovennali, quem Romanis perperam tribuit, eo quod ipsi esset ignotus cyclus annorum 84 apud Latinos hoc tempore receptus: unde nihili facienda est. Pagius vero ad an. 419, n. 28, cum vidisset omnes characteres congruere Paschati an. 444, et omnes tum codices, tum scriptores hanc epistolam Cyrillo tribuere, recessit a Petavii sententia, sed ipsam a Cyrillo datam credidit ad quosdam monachos his argumentis: quia, inquit, non ad unum, sed ad plures scripta est; et hos quidem Cyrillo inferiores ac subditos innuunt verba, Praecipio vobis ne faciatis, etc.; monachos vero indicare videtur Pachomii monachi exemplum, quod iisdem litteris inseritur. At cum scripta sit ad Latinos, qui Pascha celebrare volebant VII kal. Aprilis, ad inferiores et Cyrilli subditos tradita dici nequit. Sicuti vero librarii arbitrio in epistola ad Africanos scriptum fuit mandamus vobis, ubi apud Dionysium legitur nuntiamus; ita eodem arbitrio in hac epistola scriptum credimus praecipio vobis, ubi aliud in originali ejusque versione modestius aliquid legebatur. Monachi autem exemplum ad propositum comprobandum allatum, nihil conficit, ut ea epistola monachis tradita statuatur; cum praesertim Latinos monachos Cyrillum de Paschate an. 444 interrogasse ne suspicari quidem liceat. 7. Utrum tandem ad unum, an ad plures, scripta fuerit, dubitari potest. Tillemontius in Cyrilli Vita, art. 147, quibusdam Occidentis episcopis datam existimat. Si id collegit ex verbis quod optamus, charissimi fratres, non advertit haec pertinere ad finem epistolae, quae Africanis tradita fuit. Si vero deduxit ex illis quae huic posteriori fragmento inseruntur, charissimi domini mei in mente habetote, quae Cyrilli potius quam Pachomii verba esse videntur, fortiora quidem sunt, sed non omnino convincunt; cum fieri potuerit ut is qui hanc epistolam anteriori ad Africanos subjecit, ita haec loca plurali numero afferret, ut cohaererent cum antecedentibus, quemadmodum alia proprio ingenio eum immutasse cognoscimus. 8. Joannes Vander Haagen, auctor operis inscripti: Observationes in veterum Patrum et pontificum prologos et epistolas paschales, Amstelodami an. 1734, pag. 97, eam Cyrilli epistolam esse, et ad Leonem pontificem traditam propugnat. Id autem exinde potissimum statuit, quod ex una parte certum sit ex Paschasino S. Cyrillum Leoni interroganti de Paschate an. 444 per litteras eidem directas respondisse; ex alia vero parte textum qui in hoc fragmento legitur Beda tribuat epistolae Cyrilli ad S. Leonem, et in ipso fragmento agatur quidem de quaestione Paschatis anni 444, de qua eum Leoni respondisse Paschasinus prodidit. Idem vero auctor allegat tria Bedae testimonia: duo quibus ea epistola Cyrillo vindicatur, nimirum ex libro de temporum Ratione, et ex epistola ad Wichredam; tertium vero ex opusculo de Argumentis lunae, ubi ad Leonem scripta dicitur testibus Petavio et Bucherio, sed locum se non potuisse invenire fatetur. Certe in editione Coloniensi an. 1688, tom. I pag. 151, in eo tractatu de Argumentis lunae haec reperimus: Sic legitur in epistola quam beatus Cyrillus ad Leonem papam scripsit: Indicabo enim vobis, quid Bachumius (lege Pachomius) monachus, etc. quae quidem in fragmento mox recitando invenientur, sicut in eo leguntur etiam illa quae tum in opusculo de temporum ratione ejusdem editionis cap. 41, tom. II pag. 83, tum in epistola ad Wichredam eodem tomo pag. 230, ex eadem Cyrilli epistola Beda recitat. Grave quidem est hoc testimonium Bedae, qui cum ipsam epistolam non ad Africanos, sed ad Leonem traditam pronuntiet, hanc non subjectam perperam epistolae ad Africanos, sed separatam et Leoni inscriptam reperisse deprehenditur, ac propterea iis vocibus carentem, quibus ea ad plures data praefertur. Nihil vero dubitamus quin Cyrillus in sincera epistola ad Leonem iis formulis honoris et observantiae erga apostolicam sedem usus sit, quae in aliis ejus ad Romanos pontifices litteris leguntur. Has vero omnes formulas ab eo qui hoc fragmentum epistolae ad Patres concilii Carthaginensis adjecit immutatas credere oportet. Sed haec ipsa interpolatio nobis persuasit ne hoc fragmentum absolute insereremus huic operi, in quo solas epistolas omnino sinceras describendas putavimus. Cum vero interpolatio inesse videatur in solis vocibus, re autem ipsa totum hoc fragmentum cohaereat cum characteribus Paschatis an. 444, qui in certis Paschasini litteris deprehenduntur, nec non cum ipsius Cyrilli sententiis, quae in aliis ejusdem opusculis paschalibus continentur; illud non omnino omittendum, sed huic monito subjiciendum, et aliquot etiam notationibus illustrandum credidimus. 601 FRAGMENTUM Epistolae S. CYRILLI Alexandrini ad S. LEONEM. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Simul Pascha celebremus kal. IX. Maii propter rationem embolismi anni. Quod 602 si faciatis VII kal. Aprilis, luna XXII, ut jam praeparatis, communem annum facitis de embolismo, dum observatis lunam incensam in III nonas Martias juxta regulam Latinorum kal. Januarii, Dominica luna XXVII; et non observandum est in hoc anno pro causis 603 quas supra diximus. Sicut enim vitandum est Pascha, quod diximus, in hoc anno; ita cavendum est ne faciamus Pascha anni embolismi in anno communi, et communis in embolismo. Debemus enim investigare epactas lunares in mensibus totius anni, ut celebremus Pascha in luna primi mensis, in principio anni post veris exordium. Sol enim ipse quotidie terra marique pariter clauditur in fine diei, et in diei initio aperitur. Et finit sol cursum totius anni in XII kal. Aprilis, et lunaris globi plenitudo, vel diminutio, digitorum motu, rationis magisterio, et calculi supputatione aliqua praevidetur; ut numeremus XII tantum lunas juxta supputationem legalem Hebraeorum in anno communi, et XIII in embolismo secundum computationem dierum. Indicabo vero vobis, quod Pachomius insignis factis, apostolicae gratiae egregius fundatorque Aegypti coenobiorum, edidit ad monasterium, quod lingua Aegyptiorum vocatur Panum, litteras, quas 604 angelo dictante perceperat, ut non errorem incurrerent in solemnitatis paschalis ratione, scirentque lunam primi mensis in anno communi et embolismo. Charissimi Domini mei in mente habetote, quod constitutum est Pascha primum in Aegypto ad commonitionem, ut manducarent filii Israel agnum in typo veri Agni in luna primi mensis. Posterius autem Pascha factum est ad recordationem, in quo Manna descendit, quod ostendit, quod recederet agnus umbratilis, quando descendisset verum Manna. Dominus autem noster Jesus Christus conjunxit in una die agnum Judaeorum, et verum Manna, quando benedixit panem et vinum dicens: Hoc est corpus meum, et sanguis meus in luna primi mensis, in anni principio. Ideo recordemur et memores simus offerre quae obtulit Jesus pro nobis in primo mense. Dixit enim Dominus Jesus: Haec quotiescumque feceritis, in mei recordationem et memoriam facietis. Scruteminique diligentissime, quae ordinavit synodus Nicaena, lunas XIV 605 omnium annorum per decemnovennalem cyclum, ut non fallamur in luna XIV cum Judaeis et haereticis, qui dicuntur tessares koedecatitae. Et constitutum est in omnibus synodis, praeter synodum Gangrensem et Caesariensem, ut non faceret ulla Ecclesia, vel civitas, et omnis regio contraria his quae statuta sunt de Pascha in Nicaeno concilio.
Credite mihi quod si non scripsisset synodus Nicaena cyclum lunarem primi mensis, sufficeret cyclus lapidis Silenitis in Perside ad exemplum rationis paschalis, cujus candor interior cum luna primi mensis crescit et decrescit. Ideo nuntiavi vobis haec omnia, eo quod dubitastis de luna primi mensis in hoc anno. Ideo praecipio vobis ne faciatis Pascha in mense Martii in anno embolismi, sed in IX kal. Maii in unitate Ecclesiae catholicae. Verum Agnum veri Israelitae immaculatum immaculati comedamus: quia in una domo 606 praeceptum est Israeli carnali agnum anniculum comedere. De quo agno immaculato veracissime praeceptum est: Non occides agnum in lacte matris suae, hoc est in proximo pascha conceptionis suae in utero matris suae. Ideo praegnantem Mariam, ne sicut stuprata et adultera lapidibus interficeretur, clam voluit Joseph dimittere. Ut vero non occideretur agnus in lacte matris suae, in pascha nativitatis suae proximo fugit Joseph in Aegyptum, Angelo praecipiente, in mense Martio, anno revertente, in quo mense eduxit Cain Abel justum in campum, ut occideret eum in typo Christi educti ad praetorium Pilati in sexta feria: quia eodem die conceptus in utero est, et mortuus in cruce; dum in sexta feria mortuus est Adam in anima pro peccato in paradiso, et in eodem obiit in corpore. Responsum est, ut opinor, omnibus quibus interrogastis me.
607 EPISTOLA III. PASCHASINI EPISCOPI LILYBETANI AD LEONEM PAPAM. De Paschate anni 444. SYNOPSIS. Paschasinus de cylo paschali a Leone consultus, post pauca de Siciliae clade praemissa, Alexandrinam supputationem, Romana posthabita, retinendam esse probat, tum ex Hebraeorum calculo, tum ex miraculo quod Zosimi papae tempore contigit.
Domino vere sancto atque beatissimo ac apostolico, mihique post Dominum plurimum colendo papae LEONI PASCHASINUS episcopus.
CAP. I. Apostolatus vestri scripta diacono Panormitanae Ecclesiae SILANO deferente percepi, quae nuditati meae atque aerumnis, 608 quas amarissima captivitate faciente incurri, solatium in omnibus atque remedium attulerunt, coelesti rore meum animum recreantes, atque omne quod triste fuerat, abstergentes, domine venerabilis papa. Jubere dignata est corona vestra, ut quid paschalis supputationis veritas anni post hunc futuri haberet, sacrosanctis auribus vestris exiguitas mea intimaret. Cui praecepto pio inobediens existere non potui omnino, nec debui. Diutino itaque tractatu, vel ratiocinatione id verum invenimus, quod ab Alexandrinae Ecclesiae antistite beatitudini vestrae rescriptum est. Nam cum Romana supputatio, quae cyclo concluditur, cujus ipse, de quo agitur, erit sexagesimus tertius annus, qui cyclus coepit a consulatu ANTONINI et SIAGRII, nobis dubietatem afferret, eo quod septimo kalendarum Aprilium die dies Dominica et luna vigesima secunda incurreret, et iterum nono kalendarum Maiarum die (ut rei veritas habet) Dominica dies et luna decimanona obveniret: in hoc ambiguo fluctuantes, ad Hebraeorum, hoc est legalem supputationem nos convertimus, quae cum a Romanis ignoratur, facile errorem incurrunt. Coepit ergo ogdoas a consulatu 609 virorum clarissimorum Aetii iterum et Sigesvulti, quae clauditur anno de quo quaestio videtur exorta. Talis ratio haec est: Priores duo sunt anni communes, tertius embolismalis, quartus et quintus communes, sextus embolismalis, septimus communis, octavus embolismalis. Pervidet ergo apostolatus vestri prudentia octavum annum ogdoadis fieri aliter non posse nisi embolismum teneamus. Quod si voluerimus illud quod superius diximus, id est, quod primum incurrit Pascha, septimo kalendarum Aprilium die celebrare, communem annum faciemus, et incipiet omnis deinceps subsequentium annorum supputatio vacillare.
CAP. II. Et ne hoc quod exposuimus beatitudini vestrae obscuritatem aliquam afferat, suggerimus communes annos, apud Hebraeos duodecim tantum lunas, hoc est dies 354 habere; embolismos vero lunas tredecim habere, hoc est dies 384. Necessitate ergo embolismi cogimur id tenere, quod longius est, ne a vero deviare videamur. Neque nobis aut novum aut erraticum videatur, cum dies passionis undecimo kalendas Maii occurrat, a qua (sicut Graecis videtur) Pascha nomen accepit; licet Hebraeae linguae interpretes tradant Pascha transitum dici, quod tamen idem et Joannis evangelistae dicto firmatur, quo ait, cum de passione loqueretur: Cum venisset hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Non ergo nos dies una longius 610 posita terreat, ne cum hanc vitamus incurramus errorem, sicut evenit tempore beatae recordationis domini mei, praedecessoris apostolatus vestri Zosimi, anno consulatus Honorii Augusti undecimo, et Constantii secundo. Tunc enim, cum declinaretur, ne decimo kalendas Maii dies Paschae teneretur, celebratum octavo die kalendas Aprilis, id est, pro embolismo communis est annus tentus, et error gravissimus est ortus, in tantum ut mysterio certo, quod dono sancti Spiritus ministratur, haec veritas probaretur. Quod propterea credidi exponendum, quia locus ipse etiam sancto atque a me venerando fratri meo Libanio diacono notissimus est. Cujus mysterii miraculum tale est.
CAP. III. Quaedam vilissima possessio, Meltinas appellatur in montibus arduis ac silvis densissimis constituta, illicque perparva atque vili opere constructa est Ecclesia. In cujus baptisterio nocte sacrosancta paschali, baptizandi hora, cum nullus canalis, nulla sit fistula, nec aqua omnino vicina, fons ex se repletur, paucisque qui fuerint consecratis, cum deductorium nullum habeat, ut aqua venerat, ex sese discedit. Tunc ergo, sicut supra diximus, sub sanctae memoriae domino quondam meo ac beatissimo papa Zosimo, cum apud Occidentales error ortus fuisset, consuetis lectionibus nocte sancta decursis, cum presbyter secundum morem baptizandi horam requireret, usque ad lucem aqua non veniente, 611 non consecrati, qui baptizandi fuerant, recesserunt. Ut ergo breviter narrem, illa nocte, quae lucescebat in diem Dominicam, decimo die kalendas Maii fons sacer hora competenti repletus est. Evidenti ergo miraculo claruit Occidentalium partium fuisse errorem.
CAP. IV. Haec prout potui, vel epistolaris brevitas passa est, jubente apostolatu vestro, rescripsi; provolutus obsecrans ut pro mea parvitate, immo pro totius orbis statu, orare dignemini: ut tandem de tot necessitatibus liberati cognoscamus quoniam ipse est Deus noster, qui facit mirabilia solus. Qui jam non tradat bestiis animas confitentes sibi, neque amplius patiatur tentari nos supra id quod ferre possumus, sed faciat cum tentatione proventum misericordem pro sua pietate, ut sustinere possimus. Orate pro me.
EPISTOLA IV. AD EPISCOPOS PER CAMPANIAM, PICENUM, TUSCIAM ET UNIVERSAS PROVINCIAS CONSTITUTOS. SYNOPSIS. (Ex Dionysio Exiguo). I. Ut nullus episcopus servum alterius ad officium clericatus promovere praesumat. II.-- Ut quicumque ad sacerdotium, vel viduarum mariti, vel habentes numerosa conjugia, promoti fuerint, ab ecclesiasticis officiis arceantur. --III. Quod usuras non solum clerici exigere non debeant, sed nec laici Christiani. -- 612 IV. Ut clericus nec suo, nec alieno nomine fenus exerceat. --V. Ut si quis sacerdotum contra interdicta fecerit, a suo submoveatur officio. LEO episcopus urbis Romae omnibus episcopis per Campaniam, Picenum, Tusciam et universas provincias constitutis in Domino salutem.
Ut nobis gratulationem facit Ecclesiarum status salubri dispositione compositus, ita non levi nos moerore contristat, quoties aliqua contra constituta canonum ecclesiasticamque disciplinam praesumpta vel commissa cognoscimus: quae si non qua debemus vigilantia resecemus, illi qui nos speculatores esse voluit (Ezech. III, 17) excusare non possumus, permittentes sincerum corpus Ecclesiae, quod ab omni macula purum custodire debemus, ambientium improba contagione foedari, cum ipsa sibi membrorum per dissimilationem compago non congruat.
CAP. I. Alieni servi ordinationem esse illicitam. -- Admittuntur passim ad ordinem sacrum, quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur; et qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii, tamquam servilis vilitas hunc honorem capiat, provehuntur; et probari Deo posse creditur, qui domino suo necdum probare se potuit. Duplex itaque in hac parte reatus est, quod et sacrum ministerium talis consortii vilitate polluitur, et dominorum, 613 quantum ad illicitae usurpationis temeritatem pertinet, jura solvuntur. Ab his itaque, fratres charissimi, omnes provinciae vestrae abstineant sacerdotes; et non tantum ab his, sed ab aliis etiam qui originali aut alicui conditioni obligati sunt volumus temperari: nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis. Debet enim esse immunis ab aliis, qui divinae militiae fuerit aggregandus (II Tim. II, 4); ut a castris dominicis quibus nomen ejus ascribitur, nullis necessitatis vinculis abstrahatur.
CAP. II. Viduae maritum, et qui fuerit plusquam unius uxoris vir, a sacro ministerio arcendum. -- Qualis vero, cum unicuique constiterit natalium honestas et morum, esse debeat sacri altaris ministerio sociandus, et Apostolo nos docente (I Tim. III, 2; Tit. I, 6), et divina praeceptione didicimus (Levit. XXI, 14), et canonum 614 regulis, a quibus plerosque fratrum declinasse et penitus deviasse reperimus. Nam constat ad sacerdotium pervenisse viduarum maritos; quosdam etiam, quibus fuerint numerosa conjugia, et ad omnem licentiam vita liberior, ad sacrum ordinem passim patefactis aditibus fuisse permissos, contra illam beati Apostoli vocem, qua talibus exclamat dicens: Unius uxoris virum (I Tim. III, 2); et contra illud antiquae legis praeceptum, quo dicitur et cavetur: Sacerdos virginem uxorem accipiat, non viduam, non repudiatam (Levit. XXI, 14). Hos ergo, quicumque tales admissi sunt, ab ecclesiasticis officiis et a sacerdotali nomine, apostolicae sedis auctoritate jubemus arceri; nec hoc enim sibi poterunt vindicare, cujus capaces, per hoc quod illis obstiterat, non fuerunt: hujus discussionis curam nobis specialiter vindicantes, ut si qua forsitan de his commissa sunt, corrigantur, nec liceat ultra committi, et ne qua excusatio de ignoratione nascatur; quamquam ignorare numquam licuerit sacerdotem, quod canonum fuerit regulis 615 definitum. Haec ergo ad provincias vestras, per Innocentium, Legitimum et Segetium, fratres et coepiscopos nostros, scripta direximus; ut quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur, et messem Dominicam zizania nulla corrumpant. Ita enim fructum uberem quae sunt sincera praestabunt, si ea quae natam segetem enecare consueverunt diligentius amputentur.
CAP. III. Usura laicis et clericis interdicta. Nec hoc quoque praetereundum esse duximus, quosdam lucri turpis cupiditate captos, usurariam exercere pecuniam, et fenore velle ditescere. Quod nos, non dicam in eos qui sunt in clericali officio constituti, sed et in laicos cadere, qui Christianos se dici cupiunt, condolemus. Quod vindicari acrius in eos qui fuerint confutati decernimus, ut omnis peccandi opportunitas adimatur.
CAP. IV. Nec suo, nec alieno nomine fenus exerceat clericus. Illud etiam duximus praemonendum, ut sicut non suo, ita nec alieno nomine, aliquis clericorum exercere fenus attentet; indecens enim est crimen suum commodis alienis impendere. Fenus autem hoc solum aspicere et exercere 616 debemus, ut quod hic misericorditer tribuimus, ab eo Domino, qui multipliciter et in perpetuum mansura retribuet, racipere valeamus.
CAP. V. Episcopus canones infringens dejiciatur. Hoc itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. Ne quid vero sit quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari. Data sexto idus Octobris, Maximo iterum et Paterio viris clarissimis consulibus.
617 EPISTOLA V. AD EPISCOPOS METROPOLITANOS PER ILLYRICUM CONSTITUTOS. SYNOPSIS. I. Illicitos contra canones conatus prudenter monitis praeveniri. --II. Vices suas per Illyricum Anastasio Thessalonicensi more praedecessorum suorum committit. --III. Bigamos, viduarum maritos aut repudiatarum a sacerdotio ex canonibus arceri jubet. --IV. Ut provinciales episcopi ad metropolitanos, sic metropolitanos ad exarchum seu vicarium pertinere. --V. Eorumdem esse metropolitanos ordinare, et de provinciarum statu ad sedem apostolicam referre. --VI. Causae graviores vel appellationes Illyrici sedi apostolicae reservantur. Dilectissimis fratribus episcopis metropolitanis per Illyricum constitutis LEO.
CAP. I: Omnis admonitio salutaris, quam Domino credimus aspirante contingere, in mercedem proficit monentis et moniti; et ideo nos hoc libenter arripimus, quoniam placere Deo nostro, non solum nostris, sed omnium fratrum consacerdotumque nostrorum actibus festinamus. In nostram enim recurrit gratiam, si Ecclesiae sic regantur ut nullus querimoniis aditus reseretur. Sit itaque dilectioni vestrae, fratres charissimi, dulcis et jucunda praeceptio, quam de sedis apostolicae auctoritate, servata charitatis gratia, manare noscatis; nec vobis aliquid juris credatis imminui, si tam praesentibus quam futuris rebus videatis, ne illicitis praesumptionibus reseretur aditus, praecaveri. CAUTIUS enim usurpationibus, antequam tententur, obsistere, quam quae usurpata fuerint vindicare.
CAP. II. Et quia per omnes Ecclesias cura nostra distenditur, exigente hoc a nobis Domino, qui apostolicae dignitatis beatissimo apostolo Petro primatum fidei suae remuneratione commisit, universalem Ecclesiam in fundamenti ipsius soliditate constituens, necessitatem sollicitudinis quam habemus, cum his qui nobis collegii charitate juncti sunt sociamus. Vicem itaque nostram fratri et coepiscopo nostro Anastasio, secuti eorum 618 exemplum, quorum nobis recordatio est veneranda, commisimus, et ut sit in speculis, ne quid illicitum a quoquam praesumatur, injunximus: cui in his quae ad ecclesiasticam pertinent disciplinam, ut dilectio vestra pareat, admonemus. Non enim tam illi obtemperabitur quam nobis, qui hoc illi pro nostra sollicitudine per illas provincias cognoscimur commisisse.
CAP. III. Volumus enim tales fieri Domino sacerdotes, quibus cuncta conveniant, quae sunt ecclesiasticis canonibus definita: ut episcopi, presbyteri atque diaconi unius uxoris viri sint, secundum beati Apostoli sententiam (I Tim. III, 2), et hanc secundum legis praecepta virginem acceperint, non viduam, non repudiatam, sicut legis scriptura testatur (Levit. XXI, 13, 14; Ezech. XLIV, 22). Nec se quisquam aestimet posse ad sacerdotium pervenire, qui ante baptismum, deficiente quam habebat uxore, alteram rursum, postquam per gratiam baptismatis est renovatus, acceperit, cum in baptismate peccata deleantur, non uxorum numerus abrogetur. Adeo autem in excusationem sui hoc obtendere non poterit, ut eorum se patrem filiorum, quos ante baptismum susceperit, negare non possit. Neque enim uxor quae ex legis praecepto ducitur, inter peccata quae abluuntur baptismate poterit numerari.
CAP. IV. Ad synodum quicumque fuerit evocatus occurrat, nec congregationi se deneget, in qua ad Deum pertinentes causas noverit esse tractandas. . . . . . . Quidquid causarum, ut assolet, inter consacerdotes evenerit, ejus cui vicem nostram commisimus examini reservetur: ut illo sub Dei timore praesule omnis ambiguitas finiatur. Nihil in ejus, aut nostram, contra haec quae constituimus, praesumatur injuriam. Ejus nobis relatione, si quid ad nos referendum fuerit, innotescat: ita enim vos ad illum pertinere volumus, ut ad vos provinciarum vestrarum pertinent sacerdotes. Qui ergo jure sibi debito uti cupiunt, apostolicae sedis auctoritate concessa per suam contumaciam imminuere non nitantur.
CAP. V. Ut vero vestrae dilectioni provinciae suae ordinatio permittitur sacerdotum, ita fratrem et coepiscopum nostrum Anastasium de ordinando antistite volumus consulatis. Cui metropolitani episcopi consecrationem statuimus reservari, ut eo inquisitore atque custode, cum certus licentiae modus imponitur, 619 ecclesiasticae disciplinae in omnibus ordo servetur. Ipsum vero secundum definita canonum hoc vestra dilectio nostris epistolis admonitum esse cognoscat, ut de statu Ecclesiarum vestrarum certiores subinde sua relatione nos faciat; sciturus sibi a nobis imputandum, si quid de his quae statuimus a quoquam fuerit temeratum.
CAP. VI. Si quae vero causae graviores vel appellationes emerserint, eas sub ipsius relatione ad nos mitti debere decrevimus, ut nostra secundum ecclesiasticum morem sententia finiantur. Haec vero quae per filium meum Nicolaum presbyterum scripta direximus recurrentibus litteris, ut vos eadem sciamus accepisse, rescribite. Data pridie idus Januarias Theodosio XVIII et Albino consulibus.
EPISTOLA VI AD ANASTASIUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. SYNOPSIS. I. Ut bonus pastor ad sollicitudinem coepiscoporum litteris compelli amat. --II. Vices suas per Illyricum Anastasio committit, Siricii secutus exemplum. --III. Canonum observantiam, praesertim in ordinationibus, commendat: a quibus arcentur bigami et viduarum mariti. --IV. A metropolitano comprovinciales episcopi conscio exarcho ordinentur; metropolitani ab ipso exarcho. --V. Ut omnes conveniant ad synodos; harum utilitas et auctoritas. --VI. Tam presbyteros et diaconos quam sacerdotes non nisi diebus Dominicis esse consecrandos. Dilectissimo fratri ANASTASIO, LEO.
CAP. I. Omnium quidem litteras sacerdotum grato nos relegere animo, fraterni 620 collegii charitas facit, cum per spiritalem gratiam tamquam praesentes amplectimur, quibus sermone epistolis mutuo commeantibus sociamur. Sed major nobis in his videtur esse affectio, in quibus de statu Ecclesiarum certiores effecti, ad exercendae sollicitudinis vigilantiam officii nostri consideratione compellimur: ut in speculis, quemadmodum Dominus voluit, constituti, et pro voto nostro currentibus rebus nostrum commodemus assensum, et ea quae depravari aliqua usurpatione perspicimus, adhibitae coercitionis remediis corrigamus: sperantes jacti seminis responsurum nobis uberem fructum, si non sinamus crescere quae in messis detrimenta Dominicae coeperint pullulare.
CAP. II. Postquam itaque nobis petitio tuae dilectionis innotuit per filium nostrum Nicolaum presbyterum, ut tibi quoque a nobis, sicut decessoribus tuis, per Illyricum cum nostra vice propter custodiam regularum auctoritas praestaretur, praebentes assensum, nostra adhortatione compellimus ut nulla dissimulatio, negligentia nulla proveniat circa Ecclesiarum regimen per Illyricum positarum, quas dilectioni tuae vice nostra committimus, beatae recordationis Siricii exemplum secuti, qui sanctae memoriae Anysio praedecessori tuo bene de apostolica sede tunc merito, et rebus post sequentibus approbato, certa tum primum ratione commisit: ut per illam provinciam positis, quas ad disciplinam teneri voluit, Ecclesiis subveniret. Gloriosa instantius exempla sequenda sunt, ut quorum privilegiis uti cupimus, eorum nos similes in omnibus approbemus. Imitatorem te tam praedecessoris tui quam decessoris, qui pari modo hoc et meruisse et egisse cognoscitur, esse volumus: ut de profectu Ecclesiarum, quas tibi vice nostra committimus, gaudeamus. Ut enim bene agenti, et quae sacerdotali auctoritati conveniunt solertius exsequenti ad honorem proficit res tributa, ita huic oneri esse cognoscitur, qui commissa sibi potestate, 621 qua debet moderatione non utitur.
CAP. III. Credita itaque tibi, frater charissime, gubernacula pervigil tene, et mentis tuae oculos per omnia quae curae tuae videas injuncta circumfer, in mercedem tuam profutura custodiens, et his qui disciplinam canonum labefactare nituntur obsistens. Divinae legis sanctio veneranda, et canonum specialius decreta serventur. Per commissas tibi provincias tales Domino sacerdotes, quibus sola vitae et clericalis ordinis suffragantur merita, consecrentur. Nihil gratiae personali, nihil ambitioni, nihil redemptis permittas licere suffragiis. Examinentur diligentius, et per longum vitae tramitem disciplinis ecclesiasticis, qui ordinandi fuerint, imbuantur. Si tamen illis omnia quae a sanctis Patribus sunt constituta conveniant, et quae beatum apostolum Paulum de talibus legimus praecepisse custodierint, ut unius uxoris vir sit, et hanc virginem, ut auctoritas divinae legis cavet, acceperit. Quod ita sollicitius volumus custodiri, ut omnibus excusationibus locum adimamus, ne se quisquam credat posse ad sacerdotium pervenire, qui uxorem antequam Christi gratiam consequeretur accepit, qua deficiente alteram post baptismum conjunxerit sibi. Cum negari uxor illa non possit, nec prioris conjugii numerus aboleri, et eorum ita sit pater filiorum quos ante baptismum ex illa susceperit, quemadmodum et illorum fit quos ex altera post baptismum noscit suscepisse. Sicut enim peccata et quae illicita esse noscuntur per lavacrum baptismatis abolentur, ita quae sunt legis praecepto concessa vel licita non delentur.
CAP. IV. Nullus te inconsulto per illas Ecclesias ordinetur antistes: ita enim fiet ut sint de eligendis matura judicia, dum tuae dilectionis examinatio formidetur. Quisquis vero a metropolitanis episcopus contra nostram praeceptionem praeter tuam notitiam fuerit ordinatus, nullam sibi apud nos status sui esse noverit firmitatem, eosque usurpationis suae rationem, qui hoc praesumpserint, reddituros. Singulis autem metropolitanis sicut potestas ista committitur, ut in suis provinciis jus habeant ordinandi, ita eos metropolitanos a te volumus ordinari, maturo tamen et decocto 622 judicio. Quamvis enim omnes antistites probatos et Deo placitos deceat consecrari, hos tamen praecellere volumus, quos praefuturos his qui ad se pertinent consacerdotibus noverimus. Quod dilectionem tuam sollicitius agere praemonemus et cautius, ut illud apostolicum custodire, quod scriptum est, approberis: Manus cito nemini imposueris (I Tim. V, 22).
CAP. V. Ad synodum quisquis fratrum fuerit evocatus occurrat, nec sanctae congregationi se deneget: in qua maxime constituendum esse noverit quod ad disciplinam poterit ecclesiasticam pertinere. Melius enim omnis culpa vitabitur, si inter sacerdotes Domini collatio frequentior habeatur, et emendationi pariter et charitati plurimum praestat adunata societas. Illic, si quae causae natae fuerint, praestante Domino, ita poterunt terminari, ut contentio nulla resideat; sed sola inter fratres charitas coalescat. Si qua vero causa major evenerit, quae a tua fraternitate illic praesidente non potuerit definiri, relatio tua missa nos consulat: ut revelante Domino, cujus misericordiae profitemur esse quod possumus, quod ipse nobis aspiraverit, rescribamus: ut cognitioni nostrae pro traditione veteris instituti et debita apostolicae sedis reverentia, nostro examine vindicemus: ut enim auctoritatem tuam vice nostra te exercere volumus, ita nobis quae illic componi non potuerint, vel qui vocem appellationis emiserit, reservamus.
CAP. VI. Haec itaque in omnium fratrum facies notitiam pervenire, ut nullus deinceps per ignorationem in observandis his quae praecepimus excusandi se reperiat facultatem. Ad ipsos etiam metropolitanos singularum provinciarum nostra, quibus eos moneremus, scripta direximus: ut noverint apostolicis obediendum esse sententiis, et tunc se nobis parere cum fraternitati tuae ex nostra delegatione coeperint, secundum ea quae scripsimus, obedire. Cognovimus sane, quod non potuimus silentio praeterire, a quibusdam fratribus solos episcopos tantum diebus Dominicis ordinari; presbyteros vero et diaconos, circa quos par consecratio fieri debet, passim quolibet die dignitatem officii sacerdotalis accipere; quod contra canones et traditionem Patrum 623 usurpatio corrigenda committit, cum mos quibus est traditus circa omnes sacros ordines debeat omnimodis custodiri; ita ut per longa temporum curricula, qui sacerdos vel levita ordinandus est, per omnes clericalis officii ordines provehatur: ut diuturno discat tempore, cujus et doctor ipse futurus est. Data pridie idus Januarias, Theodosio XVIII et Albino coss.
EPISTOLA VII. AD EPISCOPOS PER ITALIAM. SYNOPSIS. Plurimos Manichaeorum vigilantia sua in urbe Roma detectos esse, et pari ab eis sollicitudine investigandos admonet.
LEO universis episcopis per Italiae provincias constitutis in Domino salutem.
CAP. I. In consortium vos nostrae sollicitudinis advocamus, ut vigilantia pastorali, ne quid diabolicae licere possit astutiae, commissis vobis gregibus diligentius consulatis: ne is qui Domini misericordia revelante per nostram curam a nostris ovibus morbus abigitur, necdum vobis praemonitis, et adhuc quid agatur ignaris, per vestras se dispergat Ecclesias, et suarum furtim cuniculos inveniat latebrarum, 624 ut quod a nobis in Urbe exstinguitur, tenebrosis apud vos radicibus seminetur. Plurimos impietatis Manichaeae sequaces et doctores in Urbe investigatio nostra reperit, vigilantia divulgavit, auctoritas et censura coercuit: quos potuimus emendare, correximus; et ut damnarent Manichaeum cum praedicationibus et disciplinis suis publica in Ecclesia professione, et manus suae subscriptione, compulimus; et ita de voragine impietatis suae confessos, poenitentiam concedendo, levavimus. Aliquanti vero, qui ita se demerserant, ut nullum his auxiliantis posset remedium subvenire, subditi legibus, secundum Christianorum principum constituta, ne sanctum gregem sua contagione polluerent, per publicos judices perpetuo sunt exsilio relegati. Et omnia quae tam in Scripturis quam in occultis traditionibus suis habent profana vel turpia, ut nosset populus quid refugeret aut vitaret, oculis Christianae plebis certa manifestatione probavimus: adeo ut ipse qui eorum dicebatur episcopus, a nobis tentus, proderet flagitiosa in suis mysticis quae teneret, sicut gestorum vos series poterit edocere. Ad instructionem enim vestram etiam ipsa direximus: quibus lectis, omnia quae a nobis deprehensa sunt nosse poteritis.
CAP. II. Et quia aliquantos de his, quos hic, ne se absolverent, arctior reatus involverat, cognovimus aufugisse; hanc ad dilectionem vestram epistolam misimus per 625 acolythum nostrum; ut effecta certior sanctitas vestra, fratres charissimi, sollicitius agere dignetur et cautius, necubi Manichaeae perversitatis homines plebes vestras facultatem laedendi, et hujus sacrilegii possint invenire doctores. Aliter enim nobis commissos regere non possumus, nisi hos, qui sunt perditores et perditi, zelo fidei Dominicae persequamur; et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua possumus abscindamus. Unde hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut qua debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos eos, necubi occultandi se reperiant facultatem. Ut enim habebit a Deo dignae remunerationis praemium, qui diligentius, quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit exsecutus; ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare, quicumque plebem suam, contra sacrilegae persuasionis auctores, noluerit custodire. Data tertio kalendas Februarii, Theodosio Augusto XVIII et Albino viris clarissimis consulibus.
626 EPISTOLA VIII. SEU CONSTITUTIO VALENTINIANI III. De. Manichaeis. Imperatores THEODOSIUS et VALENTINIANUS Augusti ALBINO P. P. II.
Superstitio paganorum quoque damnata temporibus, inimica publicae disciplinae, et hostis fidei Christianae, ad excidium sui clementiam nostram non immerito provocavit. Manichaeos loquimur, quos exsecrabiles, et toto orbe pellendos omnium retro principum statuta judicarunt. Nec dissimulationem crimina nuper detecta patiuntur. Quae enim et quam dictu audituque obscena in judicio beatissimi papae Leonis, coram senatu amplissimo manifesta ipsorum confessione patefacta sunt? Adeo ut eorum quoque qui diceretur episcopus, et voce propria proderet, et omnia scelerum suorum secreta perscriberet. Quod notitiam nostram latere non potuit, quibus tutum non est negligere tam detestandam Divinitatis injuriam, et impunitum relinquere scelus quo non solum corpora deceptorum, sed etiam animae inexpiabiliter polluuntur. Unde, Albine, parens charissime A. A. illustris et magnifica auctoritas tua, 627 hac nos in aeternum victura lege statuisse cognoscat, quam in omnium provinciarum faciet notitiam edictis propositis pervenire. Ut ubicumque terrarum quisquam Manichaeorum fuerit deprehensus, poenas, quas in sacrilegos jura sanxerunt, auctoritate publicae severitatis excipiat. Sitque publicum crimen, et omni volenti sine accusationis periculo tales arguere sit facultas. Nec cuiquam licitum tutumque sit aut celare tales, aut talibus connivere: cum omnia de his a nobis confirmata sint retro principum constituta, ut noverint universi hac edictali lege proposita, Manichaeos dignitate militiae et urbium habitatione privandos ( ne quis innocens talium conversatione aut societate capiatur). Successiones nec capiant, nec relinquant, ( sed fisci nostri viribus aggregentur. Nec eis quod palam interdicimus, ulla fraude quaeratur. Injuriarum careant actione, contractos liberos omnino non habeant.) Primates uniuscujusque militiae ( vel officii mox exigenda per apparitionem vestram) decem librarum auri multa percellat, si quem hac superstitione pollutum siverint militare; neque enim aliquid nimium in eos videtur posse decerni, quorum incesta perversitas religionis nomine lupanaribus quoque ignota, vel pudenda committit. Dat. XIII kal. Jul. Romae Valent. A. VI, et Nomo v. c. coss.
628 EPISTOLA IX. AD DIOSCORUM ALEXANDRINUM EPISCOPUM. SYNOPSIS. I. De ordinatione episcoporum, presbyterorum et diaconorum, ut post sabbatum, vel circa exordia noctis quae proxime succedit, vel mane ipso Dominico die celebretur. --II. De iteratione sacrificii, quod repetere oportet eadem festivitatis die, cum et basilica angustior est quam ut totum simul populum capere queat, et ingens fidelium multitudo convenit. LEO episcopus DIOSCORO episcopo Alexandrino salutem.
Quantum dilectioni tuae Dominicae charitatis impendamus affectum, ex hoc poteris approbare, quod tua firmius fundare desideramus initia, ne quid charitati tuae ad perfectionem deesse videatur, cum tibi spiritalis gratiae merita, ut probavimus, suffragentur. Paterna igitur et fraterna collatio debet sanctitati tuae esse gratissima, et a te taliter suscipi, quemadmodum a nobis eam intelligis proficisci. Unum enim nos sentire oportet et agere, ut sicut legimus in nobis quoque unum esse cor, et una anima comprobetur (Act. IV, 32). Cum enim beatissimus Petrus apostolicum a Domino acceperit principatum, et Romana Ecclesia in ejus permaneat institutis, nefas est credere quod sanctus discipulus ejus Marcus qui Alexandrinam primus Ecclesiam 629 gubernavit, aliis regulis traditionum suarum decreta formaverit: cum sine dubio de eodem fonte gratiae unus spiritus et discipuli fuerit et magistri, nec aliud ordinatus tradere potuerit, quam quod ab ordinatore suscepit. Non ergo patimur, ut cum unius nos esse corporis et fidei fateamur, in aliquo discrepemus; et alia doctoris, alia discipuli instituta videantur.
CAP. I. Quo die sacerdotalis vel levitica benedictio celebrari debeat. Quod ergo a patribus nostris propensiore cura novimus esse servatum, a vobis quoque volumus custodiri, ut non passim diebus omnibus sacerdotalis vel levitica ordinatio celebretur; sed post diem sabbati, ejus noctis quae in prima sabbati lucescit, exordia deligantur, in quibus his qui consecrandi sunt jejunis, et a jejunantibus sacra benedictio conferatur. Quod ejusdem observantiae erit, si mane ipso Dominico die, continuato sabbati jejunio, celebretur, a quo tempore praecedentis noctis initia non recedunt, quam ad diem resurrectionis, sicut etiam in Pascha Domini declaratur, pertinere non dubium est. Nam praeter auctoritatem consuetudinis, quam ex apostolica novimus venire doctrina, etiam sacra Scriptura manifestat (Act. XIII), quod cum apostoli Paulum et Barnabam ex praecepto Spiritus sancti ad Evangelium gentibus mitterent praedicandum, jejunantes et orantes imposuerunt eis manus: ut intelligamus quanta et dantium et accipientium devotione curandum sit, ne tantae benedictionis sacramentum negligenter videatur impletum. Et ideo pie et 630 laudabiliter apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum sacerdotum formam per Ecclesias quibus Dominus praeesse te voluit, etiam ipse servaveris: ut his qui consecrandi sunt numquam benedictio nisi in die resurrectionis Dominicae tribuatur, cui a vespera sabbati initium constat ascribi, et quae tantis divinarum dispositionum mysteriis est consecrata, ut quidquid est a Domino insignius constitutum, in hujus diei dignitate sit gestum. In hac mundus sumpsit exordium. In hac per resurrectionem Christi, et mors interitum, et vita accepit initium. In hac apostoli a Domino praedicandi omnibus gentibus Evangelii tubam sumunt (Joan. XX, 21), et inferendum universo mundo sacramentum regenerationis accipiunt. In hac, sicut beatus Joannes evangelista testatur, congregatis in unum discipulis, januis clausis, cum ad eos Dominus introisset, insufflavit, et dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis; et quorum detinueritis, detenta erunt (Ibid., 22). In hac denique promissus a Domino apostolis Spiritus sanctus advenit (Act. II, 1; Joan. XIV, 16; XVI, 7); ut coelesti quadam regula insinuatum et traditum noverimus, in illa die celebranda nobis esse mysteria sacerdotalium benedictionum, in qua collata sunt omnia dona gratiarum.
631 CAP. II. De iterando missae sacrificio, ut plebi supervenienti satisfiat. Ut autem in omnibus observantia nostra concordet, illud quoque volumus custodiri, ut cum solemnior quaeque festivitas conventum populi numerosioris indixerit, et. ea fidelium multitudo convenerit, quam recipere basilica simul una non possit, sacrificii oblatio indubitanter iteretur; ne his tantum admissis ad hanc devotionem, qui primi advenerint, videantur hi, qui postmodum confluxerint, non recepti, cum plenum pietatis atque rationis sit, ut quoties basilicam, in qua agitur, praesentia novae plebis impleverit, toties sacrificium subsequens offeratur. Necesse est autem ut quaedam pars populi sua devotione privetur, si unius tantum missae more servato, sacrificium offerre non possint, nisi qui prima diei parte convenerint. Studiose ergo dilectionem tuam et familiariter admonemus 632 ut quod nostrae consuetudini ex forma paternae traditionis insedit, tua quoque cura non negligat: ut per omnia nobis et fide et actibus congruamus. Propter quod remeanti filio nostro Possidonio presbytero, hanc ad fraternitatem tuam epistolam dedimus preferendam, qui nostris processionibus atque ordinationibus frequenter interfuit, et toties ad nos missus, quid in omnibus apostolicae auctoritatis teneremus, agnovit. Data XI kalendas Julias.
EPISTOLA X. AD EPISCOPOS PER PROVINCIAM VIENNENSEM CONSTITUTOS. In causa Hilarii Arelatensis episcopi. SYNOPSIS. I. Ecclesia Christo instituente collocata in Petri soliditate, a qua non recedendum. Hanc ille violat qui ejus potestatem tentat infringere. -- 633 II. Hilarium arguit Ecclesiarum statum et concordiam perturbantem. --III. Celidonium ab Hilario depositum retractato judicio sedi suae restitutum esse, exponit. --IV. Projectus episcopus, cui aegrotanti alterum idem Hilarius substituerat, in integrum restitutus. --V. Ordinationem episcopi provincialis metropolitano reservandam. --VI. Sine cleri plebisque consensu, et extra diem legitimum neminem ordinandum. --VII. Hilario metropolitani dignitas et potestas in provinciam Viennensem adempta. --VIII. Neminem pro levi causa communione esse pellendum. --IX. Ut praeter Leontii antiquioris episcopi consensum alterius provinciae concilium non indicatur. Dilectissimis fratribus, universis episcopis per Viennensem provinciam constitutis, LEO Romae episcopus.
CAP. I. Divinae cultum religionis, quem in omnes gentes omnesque nationes Dei voluit gratia coruscare, ita Dominus noster Jesus Christus humani generis Salvator instituit, ut veritas, quae antea legis et prophetarum praeconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem universitatis exiret, sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. XVIII, 5). Sed hujus muneris sacramentum ita Dominus ad omnium apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro apostolorum omnium summo, principaliter collocarit; et ab ipso quasi quodam capite, dona sua velit in corpus omne manare, ut exsortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. Hunc enim in consortium individuae unitatis assumptum, id quod ipse erat, voluit nominari, dicendo: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18); ut aeterni templi aedificatio, mirabili munere gratiae 634 Dei, in Petri soliditate consisteret; hac Ecclesiam suam firmitate corroborans, ut illam nec humana temeritas posset appetere, nec portae contra illam inferi praevalerent. Verum hanc petrae istius sacratissimam firmitatem, Deo, ut diximus, aedificante constructam, nimis impia vult praesumptione violare quisquis ejus potestatem tentat infringere, favendo cupiditatibus suis, et id, quod accepit a veteribus, non sequendo: cum nulli se subditum legi, nullis institutionis Dominicae credit regulis contineri, a vestro nostroque, per novae usurpationis ambitum, more desciscens, praesumendo illicita, et quae custodire debuit, negligendo.
CAP. II. Verum haec nos, Deo, ut credimus, aspirante, servata circa vos nostrae charitatis gratia, quam sanctitati vestrae apostolica semper sedes, ut meministis, impendit, nitimur consilio maturiore corrigere, et vestrarum Ecclesiarum statum communicato vobiscum labore, componere, non nova instituentes, sed vetera renovantes: ut in status consuetudine, quae nobis a nostris patribus est tradita, perduremus, et Deo nostro per boni operis ministerium, remotis perturbationum scandalis, placeamus. Nobiscum itaque vestra fraternitas recognoscat apostolicam sedem, pro sui reverentia a vestrae etiam provinciae sacerdotibus, innumeris relationibus esse consultam, et per diversarum, quemadmodum vetus consuetudo poscebat, appellationem causarum, aut retractata, aut confirmata fuisse judicia: adeo ut servata unitate spiritus in vinculo pacis, commeantibus hinc inde litteris, quod sancte agebatur, perpetuae proficeret charitati: quoniam sollicitudo nostra, non sua quaerens, sed quae sunt Christi, dignitatem divinitus datam nec Ecclesiis, nec Ecclesiarum sacerdotibus abrogabat. Sed hunc tramitem semper inter majores nostros et bene tentum, et salubriter custoditum Hilarius Ecclesiarum statum, et concordiam sacerdotum novis praesumptionibus turbaturus excessit; ita suae vos cupiens subdere potestati, ut se beato apostolo Petro non patiatur esse subjectum, ordinationes 635 sibi omnium per Gallias Ecclesiarum vindicans, et debitam metropolitanis sacerdotibus in suam transferens dignitatem; ipsius quoque beatissimi Petri reverentiam verbis arrogantioribus minuendo: cui cum prae caeteris solvendi et ligandi tradita sit potestas (Matth. XVI), pascendarum tamen ovium cura specialius mandata est (Joan. XII). Cui quisquis principatum aestimat denegandum, illius quidem nullo modo potest minuere dignitatem; sed inflatus spiritu superbiae suae, semetipsum in inferna demergit.
CAP. III. Quae igitur apud nos in causa Celidonii episcopi gesta confecta sint, et quae Hilarius dixerit, dum cum eodem, praesente supradicto episcopo, audiretur, inditus chartis rerum ordo demonstrat. Ubi postquam Hilarius rationabile, quod in sanctorum concilio sacerdotum posset respondere, non habuit, ad ea se occulta cordis ipsius transtulerunt, quae nullus laicorum dicere, nullus sacerdotum posset audire. Doluimus, fateor, fratres, et hunc ejus mentis tumorem medelis patientiae nostrae curare tentavimus. Nolebamus etenim ea illi exacerbare vulnera, quae suae animae insolentibus subinde sermonibus infligebat, et quem susceperamus ut fratrem, delinire magis ipsum, quamvis ipse se suis responsionibus innodaret, quam contristare nostris interlocutionibus, nitebamur. Absolutus est Celidonius episcopus, quoniam se injuste sacerdotio fuisse dejectum, manifesta testium responsione, ipso etiam praesente, monstraverat; ita ut, quod Hilarius nobiscum residens posset opponere, non haberet. Remotum est ergo judicium, quod prolatum in hac sententia legebatur, quod tamquam viduae maritus sacerdotium 636 tenere non posset. Quod nos quidem servantes legatia constituta, sollicitius voluimus custodiri, non solum circa sacerdotes, sed circa clericos quoque minoris officii: ne ad sacram militiam hi permittantur accedere quibus sit tale conjugium, vel qui contra apostolicam disciplinam non unius tantum uxoris viri fuisse monsirentur. Sed sicut eos, quos factum suum non potest excusare, aut non admittendos, aut si fuerint, decernimus removendos, ita quibus hoc falso objicitur, habita necesse est examinatione purgemus, et suum officium perdere non sinamus. Mansisset namque in illum prolata sententia, si objectorum veritas exstitisset. Redditus itaque est Ecclesiae suae, et huic, quam amittere non debuit, dignitati coepiscopus noster Celidonius, sicut gestorum series, et post decursam cognitionem sententia, quae a nobis est prolata, testatur.
CAP. IV. Huic negotio sic finito, fratris et coepiscopi nostri Projecti querela successit: cujus ad nos litterae lacrymabiles et dolendae, de superordinato sibi episcopo, sunt directae. Epistola quoque ingesta est civium ipsius, et numerosa singulorum subscriptione firmata, invidiosissimis contra Hilarium plena querimoniis: quod Projecto episcopo suo aegrotare liberum non fuisset, ejusque sacerdotium in alium praeter suam notitiam esse translatum, et tamquam in vacuam possessionem ab Hilario pervasore haeredem viventis inductum. Quid hic fraternitas vestra sentiat, cuperemus audire. Quamquam de vestris animis nostra non debeat sententia dubitare: cum fratrem in lectulo constitutum, tam non infirmitate corporis aggravari quam alio videatis dolore 637 torqueri. Quae spes illi de vita relinquitur, cui de sacerdotio suo desperatio, dum illi alter substituitur, irrogatur? Apparet quam mitis sit corde Hilarius, qui obesse praesumptioni suae fraternae mortis credidit tarditatem. Quantum enim in se fuit, illi subtraxit lucem, abstulit vitam, qui hunc dolorem in locum ejus alterum subrogando, ne ad salutem illi recursus esset, injecit. Esto ut brevis fratri evenerit humanae conditionis consueta migratio, quid sibi Hilarius quaerit in aliena provincia, et id quod nullus decessorum ipsius ante Patroclum habuit, quid usurpat? cum et ipsum, quod Patroclo a sede apostolica temporaliter videbatur esse consessum, postmodum sit sententia meliore sublatum? Exspectarentur certe vota civium, testimonia populorum; quaereretur honoratorum arbitrium, electio clericorum, quae in sacerdotum solent ordinationibus ab his qui noverunt Patrum regulas, custodiri: ut apostolicae auctoritatis norma in omnibus servaretur, qua praecipitur ut sacerdos Ecclesiae praefuturus, non solum attestatione fidelium, sed etiam eorum qui foris sunt testimonio muniatur (I Tim. III, 7), neque illius scandali relinquatur occasio, cum per pacem et Deo placitam concordiam consonis omnium studiis, qui doctor pacis futurus est, ordinatur.
CAP. V. Sed ille insperatus nescientibus supervenit, et improvisus abscessit, cursu, ut didicimus, celeri itinera multa conficiens, et per longinquas provincias tanta immaturitate discurrens, ut videatur gloriam de scurrili velocitate potius quam de sacerdotali moderatione captasse. Haec enim directarum ad nos civium verba sunt litterarum: Ante abscessit quam eum venisse 638 nossemus. Non est hoc redire, sed fugere, nec salubritatem impendere diligentiae pastoralis, sed vim inferre latronis et furis, dicente Domino: Qui non intrat per januam in cortem ovium, sed ascendit aliunde, hic fur et latro est (Joan. X, 1). Non ergo Hilarius tam studuit episcopum consecrare quam eum potius qui aegrotabat occidere, et ipsum quem superposuit male ordinando decipere. Nos tamen, quod vobis credimus Deo judice placiturum, in commune cunctis fratribus consulentes, et male ordinatum submoveri, et episcopum Projectum in suo sacerdotio permanere debere decrevimus: id statuentes ut si quisquam fratrum nostrorum in quacumque provincia decesserit, is sibi ordinationem vindicet sacerdotis, quem illius provinciae metropolitanum esse constiterit. Duae, ut videmus, causae transactae sunt, in quibus tamen multa sunt quae praeter rationem ecclesiasticam videantur esse commissa, et justi judicii debeant exspectare censuram. Sed nos diutius hic non possumus immorari, cum ad alia quae nobis cum vestra sanctitate sollicitius conferenda sunt provocemur.
CAP. VI. Militaris manus, ut didicimus, per provincias sequitur sacerdotem, et armati praesidii praesumptione suffulto ad invadendas per tumultum famulatur ecclesias, quae proprios amiserint sacerdotes. Trahuntur ordinandi ante hoc officium, his quibus praeficiendi sunt civitatibus ignorati. Ut enim notus qui fuerit et probatus per pacem petitur, ita per vim necesse est, qui ignotus adducitur, imponatur. Obtestor et obsecro, et sub Dei vos invocatione convenio, prohibete, fratres, talia, et omnem dissensionis materiam de vestris provinciis 639 removete. Certe nos ante Deum absolvimus, qui vos, ne permittatis ultra haec fieri, convenimus. Per pacem et quietem sacerdotes qui futuri sunt postulentur. Teneatur subscriptio clericorum, honoratorum testimonium, ordinis consensus et plebis. Qui praefuturus est omnibus, ab omnibus eligatur. Ordinationem sibi, ut ante jam diximus, singuli metropolitani suarum provinciarum cum his qui caeteros sacerdotii antiquitate praeveniunt, restituto sibi per nos jure defendant. Alienum jus alter sibi non audeat vindicare. Suis limitibus, suis terminis sit unusquisque contentus, et privilegium sibi debitum in alium transferre se posse, noverit non licere. Quod si quis negligens apostolicas sanctiones, plus gratiae tribuens personali, sui honoris desertor esse voluerit, privilegium suum in alium transferre posse se credens, non is cui cesserit, sed is qui intra provinciam antiquitate episcopali caeteros praevenit sacerdotes, ordinandi sibi vindicet potestatem. Non passim, sed die legitimo ordinatio celebretur; nec sibi constare status sui noverit firmitatem, qui non die sabbati vespere, quod lucescit in prima sabbati, vel ipso Dominico die fuerit ordinatus. Solum enim majores nostri resurrectionis Dominicae diem hoc honore dignum judicaverunt, ut sacerdotes qui sumuntur hoc die potissimum tribuantur.
CAP. VII. Suis unaquaeque provincia sit contenta conciliis, nec ultra Hilarius audeat conventus indicere synodales, et sacerdotum Domini judicia, se interserendo turbare. Qui non tantum noverit se ab alieno jure depulsum, sed etiam Viennensis provinciae, quam male usurpaverat, potestate privatum. Dignum est enim, fratres, antiquitatis 640 statuta reparari, cum is qui sibi ordinationem provinciae indebitae vindicabat, talis in praesenti etiam probatus fuerit exstitisse, ut cum ipse frequentius temerariis et insolentibus verbis sententiam damnationis expeteret, suae tantum civitatis illi sacerdotium, pro sedis apostolicae pietate, praeceptio nostra servaverit. Non ergo intersit ulli ordinationi; non ordinet, qui meriti sui conscius, cum quaereretur ad causam, turpi fuga se credidit subtrahendum, exsors apostolicae communionis, cujus particeps esse non meruit: Deo, ut credimus, hoc agente, qui illum, inopinantibus nobis, et ad judicia nostra pertraxit, et inter examinationes habitas, ne communionis nostrae consors fieret, ut abscederet latenter, effecit.
CAP. VIII. Nulli Christianorum facile communio denegetur, nec ad indignantis fiat hoc arbitrium sacerdotis, quod in magni reatus ultionem invitus et dolens quodammodo debet inferre animus judicantis. Cognovimus enim pro commissis et levibus verbis quosdam a gratia communionis exclusos, et animam pro qua Christi sanguis effusus est, irrogatione tam saevi supplicii sauciatam et inermem quodammodo, exutamque omni munimine, diabolicis incursibus, ut facile caperetur, objectam. Certe si quando causa talis emerserit, ut pro commissi criminis qualitate aliquem juste faciat communione privari, is tantum poenae subdendus est quem reatus involvit; nec particeps debet esse supplicii, qui consors non docetur fuisse commissi. Sed quid mirum eum in laicos talem existere, qui soleat de sacerdotum damnatione gaudere?
CAP. IX. Unde quia nostra longe alia videtur intentio, nam omnium Ecclesiarum statum 641 et concordiam custodiri cupimus sacerdotum, ad unitatem vos vinculo charitatis hortantes et obtestamur, et affectione congrua commonemus, ut ea quae a nobis Deo inspirante et beatissimo Petro apostolo, discussis probatisque nunc omnibus causis decreta sunt, pro vestra pace et dignitate servetis: certi non tam nostro quam vestro honori proficere, quod talia statuisse cognoscimur. Non enim nobis ordinationes vestrarum provinciarum defendimus, quod potest forsitan ad depravandos vestrae sanctitatis animos Hilarius pro suo more mentiri; sed vobis per nostram sollicitudinem vindicamus, ne quid ulterius liceat novitati, nec praesumptori locus ultra jam pateat privilegia vestra cassandi. Nostrae etiam gratulationi hoc solum crescere profitemur, si et apostolicae sedis diligentia apud vos illibata servetur, et per sacerdotalis disciplinae custodiam honori vestro perire, quod suum est, improbis usurpationibus non sinamus. Et quoniam honoranda est semper antiquitas, fratrem et coepiscopum nostrum Leontium probabilem sacerdotem, hac, si vobis placet, dignitate volumus decorari: ut praeter ejus consensum alterius provinciae non indicatur a vestra sanctitate concilium, et a vobis omnibus, quemadmodum vetustas ejus et probitas exigit, honoretur, metropolitanis privilegii sui dignitate servata. Aequum est enim, nec ulli de fratribus fieri videtur injuria, si his qui sacerdotii vetustate praecedunt, pro aetatis suae merito in suis provinciis a sacerdotibus caeteris deferatur. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.