Migne Patrologia Latina Tomus 66
Epistolae
Epistolae (Joannes II), J. P. Migne 66.0026B
EPISTOLA ATHALARICI REGIS AD JOANNEM. Continet confirmationem senatusconsulti adversus Simoniacos editi. 66.0011A|
Joanni papae Athalaricus rex.
Si antiquis principibus studium fuit leges exquirere, ut subjecti populi delectabili tranquillitate fruerentur, multo praestantius est talia decernere quae possint sacris regulis convenire. Absint enim a nostro saeculo damnosa compendia. Illud tantum possumus verum lucrum dicere, quod constat divina judicia non punire. Nuper siquidem ad nos defensor Ecclesiae Romanae flebili allegatione pervenit, cum apostolicae sedi peteretur antistes, quosdam nefaria machinatione 66.0011B| necessitatem temporis aucupatos, ita facultates pauperum extortis promissionibus ingravasse, ut (quod dictu nefas est) etiam sacra vasa emptioni publicae viderentur exposita. Hoc quantum fuit crudele committi, tantum religiosum est adhibita pietate resecare. Atque ideo sanctitas vestra statuisse nos praesenti definitione cognoscat, quod etiam ad universos patriarchas atque metropolitanas ecclesias volumus pertinere, ut a tempore sanctissimi papae Bonifacii, cum de talibus prohibendis suffragiis Patres conscripti senatusconsultum nobilitatis suae memores condiderunt.
Quicunque in episcopatu obtinendo, sive per se, sive per aliam quamcunque personam, aliquid promisisse declaratur, ut exsecrabilis contractus cunctis 66.0011C| viribus exueretur [efferretur, al. efficeretur]. Si quis autem in hoc scelere deprehenditur fuisse versatus, nullam relinquimus vocem: verum etiam si aut repetendum, aut quod acceptum est, non reddendum esse crediderit, sacrilegii reus protinus habeatur, accepta restituens compulsione judicis competentis.
Justissimae quidem leges ut bonis aperiunt, ita claudunt malis moribus actionem: propterea quidquid in illo senatus decretum est consulto, praecipimus in eos modis omnibus custodiri, qui se quoquomodo per interpositas quascunque personas scelestis contractibus miscuerunt.
Et quia omnia decet sub ratione moderari, nec possunt dici justa quae nimia sunt: cum de apostolici 66.0011D| consecratione pontificis intentio fortasse praevenerit [pervenerit], et ad palatium nostrum producta fuerit altercatio populorum, suggerentes nobis intra tria millia solidorum cum collectione chartarum censemus accipere, a quibus tamen omnes inidoneos [idoneos] rei ipsius consideratione removemus: quia de ecclesiastico munere pauperibus est potius consulendum. 66.0012A| Alios vero patriarchas, quando in comitatu nostro de eorum ordinatione tractatur, in supradictis conditionibus atque personis intra duo millia solidorum jubemus expendere: in civitatibus autem suis tenuissimae plebi non amplius quam quingentos solidos se distributuros esse cognoscant. Reliquos accipientes et edicti praesentis et senatusconsulti nuper habiti poena constringat, et dantes canonum severitas persequatur.
Vos autem, qui patriarcharum honore reliquis praesidetis Ecclesiis, quoniam constitutio nostra ab illicita promissione liberavit, restat ut bona imitantes exempla, sine aliquo Ecclesiarum dispendio dignos majestate pontifices offeratis. Iniquum est enim ut locum apud vos habeat ambitus, quem nos 66.0012B| laicis divina consideratione praeclusimus. Quapropter parentes nobis [nos] servientium quascunque personas aliqua suffragii crediderit ambitione promovendum, et ipsum reddere accepta definimus, et quod est canonibus statutum, eum modis omnibus esse passurum. Si quis vero quae dederit aut promiserit, eodem superstite, timuerit publicare, ab haeredibus vel prohaeredibus ejus Ecclesia repetat, cujus suffragio antistes deprehenditur ordinatus: nota infamiae nihilominus superstites inurente, reliquos quoque ordines sub eadem fieri distinctione [districtione] praecipimus.
Quod si forsitan dolosae machinationis invento, sacramentis persona intercedentibus fuerit obligata, ut salvo statu animae commissam iniquitatem neque approbare possit, neque audeat accusare: damus licentiam 66.0012C| quibuslibet honestis personis in singulis quibusque civitatibus apud judices competentes hoc crimen deferre, et quidquid ex ea potuerit reprobatione colligi, ut approbationem [approbatione] insequentes animemus: tertiam partem judicatae rei ille percipiat, qui tale facinus voluerit publicare; reliqua vero ipsis ecclesiis proficiant quae videntur extorta, aut in fabrica earum, aut in ministerio nihilominus profutura. Decet enim ad usus bonos convertere, quae voluit perversitas inimice fraudare. Quiescat igitur malignantium prava cupiditas. Quo tendunt qui a fonte praeclusi sunt? Recolatur et timeatur Simonis justa damnatio, qui emendum credidit totius largitatis auctorem.
Orate igitur pro nobis, edicta nostra custodientes, 66.0012D| quia divinis noscitur convenire mysteriis. Sed quo facilius principis votum universorum mentibus innotescat, hoc senatui, hoc populis per praefectum urbis praecipimus intimari, ut generalitas agnoscat nos illos prosequi qui majestati divinae potius viderentur adversi. Vos quoque hoc universis, quos Deo propitio regitis, episcopis intimate; neque sit alienus a culpa qui potuit cognoscere constituta.
EPISTOLA CASSIODORI AD JOANNEM PAPAM. Cum a rege praefectus praetorii constitutus esset, pro bono regimine preces pontificis ad Deum implorat. 66.0013A|
Supplicandum vobis est, beatissime pater, ut laetitiam quam per vos, Deo largiente, percepimus, custodiri nobis vestris orationibus sentiamus. Quis enim dubitet prosperitatem nostram vestris meritis applicandam, quando honorem adipiscimur, qui a Domino diligi non meremur; et permutatione efficaci bona recipimus, dum talia non agamus? Ecclesiasticis siquidem jejuniis fames est exclusa popularis, decoris lacrymis tristitia foeda discessit; et per sanctos viros acceleratum est, ne traheretur diutius quod gravabat. Et ideo salutans officiositate qua dignum est, 66.0013B| precor vivacius oretis pro salute regnantium: quatenus eorum vitam coelestis princeps faciat esse longaevam, Romanae reipublicae hostes imminuat, tempora tranquilla concedat; deinde quod ornat pacem, necessariam nobis copiam de abundantiae suae horreis largiatur; mihique filio vestro intelligentiae sensus aperiat, ut quae vere sunt utilia sequar, quae vitanda refugiam; vigor ille rationabilis animae nobis consilium praestet; facies veritatis albescat, ne mentem nostram innubilet caligo corporea: sequamur quod intus est, ne foris a nobis simus; instruat quod de vera sapientia sapit, illuminet quod coelesti claritate resplendet: talem denique judicem excipiat publicus actus, qualem filium catholica mittit Ecclesia. In suis nos etiam muneribus virtus sancta custodiat: 66.0013C| quia graviores insidias antiqui adversarii tunc subimus, quando ejus dona suscipimus.
Nolite in me tantum rejicere civitatis illius curam, quae potius vestra laude secura est. Vos enim speculatores Christiano populo praesidetis, vos patris nomine universa diligitis. Securitas ergo plebis ad vestram respicit famam, cui divinitus est commissa custodia. Quapropter nos decet custodire aliqua, sed non omnia. Pascitis quidem spiritualiter commissum vobis gregem; tamen nec ista potestis negligere, quae corporis videntur substantiam continere: nam sicut 66.0014A| homo constat ex dualitate, ita boni patris est utraque refovere. Primum penuriam quidem temporis, quam delicta promerentur, orationibus sanctis amovere. Si quid tamen (quod absit) acciderit, tunc bene necessitas excluditur, quando contra eam sub ubertate tractatur.
Monete me quae sunt gerenda sollicite; bene agere vel correptus exopto: quia difficilius errat ovis quae voces desiderat audire pastoris, nec facile efficitur vitiosus cui admonitor insistit assiduus. Sum quidem judex palatinus, sed vester non desinam esse discipulus: nam tunc ista recte gerimus, si a vestris regulis minime discedamus. Sed cum me a vobis desiderem et moneri consiliis, et orationibus adjuvari, jam vobis est applicandum, si in me fuerit aliter 66.0014B| quam optabatur inventum. Sedes illa toto orbe mirabilis proprios tegat affectione cultores, quae licet generalis mundo sit praestita, nobis [vobis] etiam cognoscitur et localiter attributa.
Tenemus aliquid sanctorum apostolorum proprium, si peccatis dividentibus non reddatur alienum, quando confessiones illas quas videre universitas appetit, Roma feliciter in suis finibus habere promeruit. Nihil ergo timemus, talibus patronis, si oratio non desistat antistitis. Arduum quidem est multorum desideriis satisfacere; sed novit Divinitas magna praestare: ipsa retundat invidos; ipsa nobis faciat cives coelesti aspiratione gratissimos, et supplicationibus vestris tempora tribuat, quibus superna gratia praedicetur indulta.
EPISTOLA JUSTINIANI IMPERATORIS AD JOANNEM PAPAM, Quam Hypatius et Demetrius episcopi legatione imperatoria fungentes Romam attulerunt. 66.0014C|
Victor Justinianus, pius, felix, inclytus, triumphator, semper Augustus, Joanni sanctissimo archiepiscopo almae urbis Romae et patriarchae
Reddentes honorem apostolicae sedi et vestrae sanctitati, quod semper nobis in voto fuit et est (ut 66.0015A| decet patrem), honorantes vestram beatitudinem, omnia quae ad ecclesiarum statum pertinent, festinavimus [festinamus] ad notitiam deferre vestrae sanctitatis: quoniam semper nobis fuit magnum studium, unitatem vestrae apostolicae sedis et statum sanctarum Dei Ecclesiarum custodire; quae [qui] hactenus obtinet, et incommote permanet, nulla intercedente contrarietate. Itaque omnes sacerdotes universi orientalis tractus et subjicere et unire sedi vestrae sanctitatis properavimus. In praesenti ergo quae [hic] commota sunt, quamvis manifesta et indubitata sint, et secundum apostolicae vestrae sedis doctrinam ab omnibus semper sacerdotibus firme [ferme] custodita et praedicata, necessarium duximus ut ad notitiam vestrae sanctitatis perveniant. Nec enim 66.0015B| patimur quidquam quod ad Ecclesiarum statum pertinet, quamvis manifestum et indubitatum sit, quod movetur, ut non etiam vestrae innotescat sanctitati, quae [quia] caput est omnium sanctarum Ecclesiarum. Per omnia enim (ut dictum est) properamus honorem et auctoritatem crescere vestrae sedis. Manifestum igitur facimus vestrae sanctitati, quod pauci quidam infideles et alieni sanctae Dei [sedi] catholicae atque apostolicae Ecclesiae contradicere Judaice atque apostatice ausi [visi] sunt adversus ea quae ab omnibus sacerdotibus secundum vestram doctrinam recte tenentur, et glorificantur, atque praedicantur; denegantes Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum Filium Dei et Dominum nostrum incarnatum de sancto Spiritu, et ex sancta atque gloriosissima semper Virgine Dei Genitrice Maria hominem factum 66.0015C| atque crucifixum, unum esse sanctae et consubstantialis Trinitatis, et coadorandum et conglorificandum Patri et Spiritui sancto, consubstantialem Patri secundum divinitatem, et consubstantialem nobis eumdem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eum demque ipsum impassibilem deitate. Recusantes enim Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum Filium Dei et Dominum nostrum fateri unum esse sanctae et consubstantialis Trinitatis, videntur Nestorii malam sequi doctrinam, secundum gratiam dicentis unum Filium Dei, et alium dicentis Dei Verbum, et alium Christum. Omnes vero sacerdotes sanctae catholicae atque apostolicae Ecclesiae, et reverendissimi archimandritae sanctorum monasteriorum sequentes sanctitatem vestram, et custodientes statum et unitatem sanctarum Dei Ecclesiarum, quam habent ab 66.0016A| apostolica vestrae sanctitatis sede, nihil penitus immutantes de ecclesiastico statu, qui hactenus obtinuit atque obtinet, uno consensu confitentur et glorificant, praedicantes Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum Filium et Verbum Dei et Dominum nostrum ante saecula et sine tempore de Patre natum, in ultimis diebus descendisse de coelis, et incarnatum de Spiritu sancto, et ex sancta atque gloriosa Virgine Dei Genitrice Maria natum, et hominem factum, et crucifixum, unum esse sanctae et consubstantialis Trinitatis, et coadorandum et glorificandum Patri et sancto Spiritui. Nec enim alium Dei Verbum et alium Christum cognoscimus; sed unum atque eumdem ipsum consubstantialem Patri secundum divinitatem, et consubstantialem nobis 66.0016B| eumdem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eumdem ipsum impassibilem deitate. Ut enim est in divinitate perfectus, ita idem ipse et humanitate perfectus est: in una enim substantia deitatem suscipimus et confitemur, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον. Et quoniam unigenitus Filius, et Verbum Dei ante saecula et sine tempore de Patre natus, idem ipse et in ultimis diebus descendens de coelis incarnatus de Spiritu sancto, et ex sancta atque gloriosa semper Virgine et Dei Genitrice Maria, homo factus Dominus noster Jesus Christus proprie et vere Deus est; ideo et sanctam atque gloriosam Virginem Mariam proprie et vere Dei Matrem esse dicimus; non quia Deus Verbum principium ex ipsa sumpserit, sed quia in ultimis diebus descendit de coelis, et ex ipsa incarnatus, et homo factus, et natus est, quem 66.0016C| confitemur et credimus (sicut dictum est) consubstantialem esse Patri secundum deitatem, et consubstantialem nobis eumdem ipsum secundum humanitatem; ejusdem miracula et passiones, quas sponte in carne sustinuit, agnoscentes. Suscipimus autem sancta quatuor concilia, id est trecentorum decem et octo sanctorum Patrum qui in Nicaena urbe congregati sunt; et centum quinquaginta sanctorum Patrum (qui in hac regia urbe convenerunt; et sanctorum Patrum) qui in Epheso primo congregati sunt; et sanctorum Patrum qui in Chalcedone convenerunt, sicut vestra apostolica sedes docet atque praedicat. Omnes ergo [namque] sacerdotes sequentes doctrinam apostolicae sedis vestrae ita credunt et confitentur et praedicant, unde properavimus hoc ad notitiam deferre vestrae sanctitatis per Hypatium et Demetrium 66.0017A| beatissimos episcopos, ut nec vestram sanctitatem lateant, quae a quibusdam paucis monachis male et Judaice secundum Nestorii perfidiam denegata sunt. Petimus ergo vestrum paternum affectum, ut vestris ad nos destinatis litteris, et ad sanctissimum episcopum hujus almae urbis, et patriarcham fratrem vestrum (quoniam et ipse per eosdem scripsit ad vestram sanctitatem, festinans in omnibus sequi sedem apostolicam beatitudinis vestrae), manifestum nobis faciatis, quod omnes qui praedicta recte confitentur suscipit vestra sanctitas, et eorum qui Judaice ausi sunt rectam denegare fidem condemnat perfidiam: plus enim ita et circa vos omnium amor et vestrae sedis crescet auctoritas: et quae ad vos est unitas sanctarum Ecclesiarum inturbata servabitur, 66.0017B| quando per vos didicerint omnes beatissimi episcopi eorum quae ad vos relata sunt sinceram vestrae sanctitatis doctrinam. Petimus autem vestram beatitudinem orare pro nobis, et Dei nobis acquirere providentiam. Item subscriptio. Deitas te conservet per multos annos, sancte ac religiosissime pater.
EPISTOLA ( olim II) JOANNIS PAPAE II AD JUSTINIANUM. Laudat catholici imperatoris egregiam pietatem debitumque ipsius religionis, quo sedem apostolicam, a qua requirebat evangelicam veritatem, prosequebatur. Rogat Augustum, ut quos a recto fidei catholicae itinere aberrare sciret, omni studio adhibito revocaret, et inter alios ipsos legatos a monachis Acaemetis Romam missos.
66.0017C| Gloriosissimo et clementissimo filio Justiniano Augusto, Joannes episcopus urbis Romae salutem donat..
Inter claras sapientiae ac mansuetudinis vestrae laudes, Christianissime principum, puriore luce tanquam aliquod sidus irradiat, quod amore fidei, quod charitatis studio, edocti ecclesiasticis disciplinis, Romanae sedis reverentiam conservatis, et ei cuncta subjicitis, et ad ejus deducitis unitatem, ad cujus auctorem, hoc est apostolorum primum, Domino loquente praeceptum est: Pasce oves meas (Joan. XXI), quam esse omnium vere Ecclesiarum caput et Patrum regulae et principum statuta declarant, et pietatis vestrae reverendissimi testantur affatus. Patet 66.0017D| igitur in vobis impletum fore quod Scripturae loquuntur: Per me reges regnant, et potentes scribunt justitiam (Prov. VIII). Nihil est enim quod lumine clariore praefulgeat, quam recta fides in principe; nihil est quod ita nequeat occasui subjacere, quam vera 66.0018A| religio: nam cum auctorem vitae vel luminis utraque respiciant, recte et tenebras respuunt, et nesciunt subjacere defectui. Quamobrem, gloriosissime principum, votis omnibus exorabitur divina potentia, ut pietatem vestram in hoc ardore fidei, in hac devotione mentis, in hoc integrae religionis studio sine defectu sui in longiora tempora conservet. Hoc enim et sanctis credimus Ecclesiis expedire; scriptum est enim: Labiis regit rex (Apocal. XXII); et iterum: Cor regis in manu Dei est, et ubi voluerit inclinabit illud (Prov. XXI): hoc est enim quod vestrum firmat imperium, hoc quod vestra regna conservat. Nam pax Ecclesiae, religionis unitas, auctorem facti in sublime provectum grata sibi tranquillitate custodit. Neque enim parva ei vicissitudo a potentia divina 66.0018B| tribuitur, per quem nullis rugis Ecclesia divisa secernitur, nullis insertis maculis variatur: scriptum est enim quia, cum rex justus sederit super sedem, non adversabitur ei quidquam malignum (Prov. XX). Proinde serenitatis vestrae apices per Hypatium atque Demetrium sanctissimos viros, fratres et coepiscopos meos, reverentia consueta suscepimus: quorum etiam relatione comperimus, quod fidelibus populis proposuistis edictum amore fidei, pro submovenda haereticorum intentione, secundum apostolicam doctrinam, fratrum et coepiscoporum nostrorum interveniente consensu: quod quia apostolicae doctrinae convenit, nostra auctoritate confirmamus.
Textus autem epistolae talis est: Reddentes honorem apostolicae sedi. ut supra praecedenti epistola.
66.0018C| Liquet igitur, imperator gloriosissime, ut lectionis tenor et legatorum vestrorum relatio patefecit [patefacis], vos apostolicis eruditionibus studere, cum de religionis catholicae fide ea sapitis, ea scripsistis [scribitis et publicatis], ea protulistis, ea populis fidelibus publicastis, quae (sicut diximus) et sedis apostolicae doctrina, et sanctorum Patrum veneranda decernit auctoritas, et nos confirmamus in omnibus. Opportunum est ergo voce proclamare prophetica: Tibi abundet coelum desuper, et effundant montes jucunditatem, et colles laetitia laetabuntur (Psal. XCV). Haec igitur in tabulis cordis fideliter scribere, haec ut pupillas oculorum convenit observare: neque enim quisquam est in quo Christi charitas fervet, qui tam rectae, tam verae confessionis vestrae 66.0018D| fidei refragator existat: cum evidenter impietatem Nestorii Eutychetisque et omnium haereticorum damnantes, unam veram catholicam fidem Domini et Dei nostri Salvatoris Jesu Christi magisterio institutam, et propheticis apostolicisque praedicationibus 66.0019A| ubique diffusam, et sanctorum per totum orbem confessionibus roboratam, Patrum atque doctorum sententiis adunatam, et nostrae doctrinae consentaneam inconcusse atque inviolabiliter devota Deo et pia mente servatis. Soli etenim professionibus nostris adversantur, de quibus divina Scriptura loquitur, dicens: Posuerunt mendacium spem suam, et mendacio operiri speraverunt (Isa. XXVIII); et iterum, qui secundum prophetam dicunt Domino: Recede a nobis, vias tuas scire nolumus (Jerem. XLIV). Propter quod Salomon dicit: Per semitas propriae culturae erraverunt, colligunt autem manibus infructuosa (Prov. IV). Haec est igitur vera vestra fides, haec certa religio: hoc beatae recordationis (ut diximus) Patres omnes praesulesque Romanae Ecclesiae, quos in omnibus sequimur, 66.0019B| hoc sedes apostolica praedicavit hactenus, et inconcusse custodivit: huic confessioni, huic fidei quisquis contradictor exstiterit, alienum seipsum a sancta communione, alienum ab Ecclesia judicabit esse catholica. Nos enim Cyrum cum sequacibus suis in Romana invenimus civitate, qui de Cumitensi [Acoemetensi] monasterio fuit: quos apostolicis suasionibus ad rectam fidem, et velut oves quae perierant errantes ad ovile contendimus revocare dominicum, ut agnoscant secundum prophetam linguae balbutientes loqui quae ad pacem sunt. Ad non credentes autem per nos primus apostolorum Isaiae prophetae [Isaias propheta] verbum dicit: Pergite in lumine ignis vestri, et flammae quam accendistis (Isa. L). Sed obduratum est cor eorum (ut scriptum est) ut non 66.0019C| intelligerent; et pastoris vocem oves, quae meae non erant, audire minime voluerunt. In quibus observantes ea quae ab ipsorum sunt statuta pontifice, eos minime in nostra communione recepimus, et ab omni Ecclesia catholica esse jussimus alienos; nisi errore damnato, doctrinam nostram quantocius sequi habita regulari professione signaverint. Aequum quippe est ut qui nostris minime obedientiam accommodant statutis, ab Ecclesiis habeantur extorres. Sed quia gremium suum nunquam redeuntibus claudit Ecclesia, obsecro clementiam vestram ut si, proprio deposito errore, et prava intentione depulsa, ad unitatem Ecclesiae reverti voluerint, in vestra communione receptis indignationis vestrae removeatis aculeos, et nobis intercedentibus benigni animi gratiam condonetis. 66.0019D| Deum autem et Salvatorem nostrum Jesum Christum exoramus, quatenus longaevis et pacificis vos dignetur custodire temporibus in hac vera religione et unitate et veneratione apostolicae sedis; cujus principatum, ut Christianissimi et pii, conservatis in omnibus. Praeterea, serenissime principum, laudamus legatorum vestrorum personas Hypatii et Demetrii fratrum et coepiscoporum nostrorum, quos clementiae vestrae gratos fore ipsa manifestavit electio. Nam tantae causae pondus non nisi perfectis in Christo potuisset injungi; tantae vero pietatis, tantae reverentiae plenos affatus, nisi per amantes minime dignaremini destinare. Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei Patris, et communicatio sancti 66.0020A| Spiritus sit semper vobiscum, piissime fili. Amen, Item subscriptio: Omnipotens Deus regnum vestrum et salutem vestram perpetua protectione custodiat, gloriosissime et clementissime fili imperator Auguste. Data Romae VIII kalendas Aprilis, domino nostro Justiniano P. P. Augusto IV et Paulino viris clarissimis consulibus [Anno Christi 534].
EPISTOLA ( olim III) JOANNIS PAPAE AD SENATORES. Fidem de Christi divinitate et incarnatione confirmat: Acoemetas monachos Nestorii sectatores vitandos esse monet.
Joannes episcopus Romanus, illustribus ac magnificis viris Avieno, Senatori, Liberio, Severino, Fideli, Avito, Opilioni, Joanni, Silverio, Clementiano, 66.0020B| et Ampelio.
Olim quidem, illustres et magnifici filii, ad hoc sententiae meae summa constiterat, ut ante jussionem vestram, postquam epistolae vel dogmatis tenorem cuncta Ecclesia, hoc est sacerdotum senatus, et populi probavit assensus, sub paginali alloquio vestris etiam sensibus intimanda dirigerem; sed consilii ordinem illa res vertit, quia et dogmati per dies singulos divinae Scripturae subduntur, et imperfecta destinari non poterant, et ea quae per legatos directa sunt, prius non poterant in exemplaribus scripta transmitti. Novimus etenim quod, Domino docente, praeceptum est, quod pastor diligens gregem salubria ultro non desistat ingerere: quia res quae ad salutem animae pertinet, omnibus necesse est sensibus 66.0020C| intimari. Proinde, illustres et magnifici filii, quia festinatio non pertulit portitores, ut ea scribi et dirigi potuissent, incontinenti tamen, si dictus divinus favor arriserit, tam epistolae quam dogmatis exemplaria destinabimus. Nunc tamen, ne quid de vestris sensibus relinquatur ambiguum, quid epistolae tenor habeat, quod textus dogmatis contineat, breviter insinuare curavi. Justinianus siquidem imperator filius noster, ut ejus epistolae tenore cognovistis, de his tribus quaestionibus orta certamina fuisse signavit, utrum unus ex Trinitate Christus et Deus noster dici possit: hoc est una de tribus personis sanctae Trinitatis sancta persona. An Deus Christus carne pertulerit impassibili deitate. An proprie et veraciter Mater Domini Dei nostri Christi Maria semper 66.0020D| virgo debeat appellari. Probavimus in his catholicam imperatoris fidem, et ita esse propheticis et apostolicis vel Patrum exemplis evidenter ostendimus: unum enim ex sancta Trinitate Christum esse, hoc est unam de tribus sanctae Trinitatis personis sanctam esse personam, sive subsistentiam, quam Graeci ὑπόστασιν dicunt, in his exemplis evidenter ostendimus.
In libro Genesis per Mosen Trinitas ipsa sic dicit: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis (Genes. II). Et item Vas electionis Paulus ad Corinthios ita evidenter expressit: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII).
66.0021A| Et in symbolo synodi Nicaenae: Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, et in unum Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum.
Item sanctus Agustinus, cujus doctrinam, secundum praecessorum meorum statuta, Romana sequitur et servat Ecclesia, in libro undecimo de Civitate Dei dicit: Credimus et tenemus, et fideliter praedicamus, quod Pater genuerit Verbum, hoc est Sapientiam, per quam facta sunt omnia, unus unum aeternus coaeternum, summus bonus aequaliter bonum; et quod Spiritus sanctus simul et Patris et Filii sit Spiritus, et ipse consubstantialis, et coaeternus ambobus, atque hoc totum trinitus sit propter proprietatem personarum, et unus Deus propter inseparabilem unitatem, sicut unus omnipotens propter inseparabilem omnipotentiam: ita tamen, ut 66.0021B| cum de singulis quaeritur, unusquisque eorum et Deus et omnipotens esse respondeatur.
Ejusdem in libro secundo contra Maximinum: Et Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est, et hi simul tres unus Deus est, nec hujus trinitatis tertia pars est unus, nec major pars duo quam unus est.
In libro sancti Augustini decimo quinto de Trinitate: Ratione etiam reddita intelligentibus palam est substantia veritatis, non solum Patrem Filio non esse majorem, nec ambos simul aliquid esse majus quam Spiritum sanctum, aut quoslibet duos in eadem trinitate majus esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos.
Gregoris Nazianzenus ex sermone de Epiphania 66.0021C| Domini: Cum omnino uno lumine illustramur, simul et tribus; tribus quidem secundum uniuscujusque proprietates, sive substantias, sicut placet aliquibus dicere, sive personas: nihil enim pro vocabulorum diversitate dissidendum est, cum ad eumdem sensum nominum diversitas provocet et intellectum. Unum autem secundum substantiam vel deitatis ratione: dividitur ergo, ut ita dicam, indivisibiliter, conjungitur divisibiliter, una est in tribus deitas.
Item ex epistola Gregorii Nysseni ad Ablavium: Aestimet haec opera utrum uni assignentur personae eorum, quam [Forte qui ] in sancta Trinitate creduntur, an per tres eat virtutis effectus.
Item ex epistola Procli ad Occidentales: Super haec etiam confitemur unum ex Trinitate increata atque 66.0021D| ineffabili Deum Verbum factum hominem.
Ejusdem: Quid enim nos sapimus atque sentimus, quia in ipsa divina natura, qua conjunctus et unitus est Filius Patri sanctoque Spiritui, non dicimus eum deitate passum fuisse, sed carne, quam pro nobis assumpsit ex nobis. Unus igitur ex Trinitate crucifixus est carne qua factus est; non tamen deitate, qua unitus est Patri et Spiritu sancto, perpessus est, ne et illos crucifixos pariter asseramus.
Haec igitur ex plurimus pauca digessimus.
Deum vero carne passum hic nihilominus roboremus exemplis.
66.0022A| Ex libro Exodi per Moysen Dominus locutus est: Et videbitis vitam vestram in ligno pendentem (Exod. XXIV). Deum autem esse vitam Dominus noster in Evangelio Joannis praedicat dicens: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV).
Item propheta dicit: Si affigit homo Deum suum quia vos affixistis me (Zach. XII).
Princeps quoque apostolorum beatus Petrus in Actibus ita dicit, dum impietates Judaeorum argueret: Vos autem virum homicidam petistis dimitti vobis, auctorem vero vitae peremistis (Act. III).
Item Vas electionis et Doctor gentium sic praedicat: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. I). Dominus autem gloriae est Deus. Sic Psalmographus ante praedixit: Quis est iste 66.0022B| rex gloriae (Psal. XXIII)?
Item in Actibus apostolorum: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus constituit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX).
Cyprianus episcopus et martyr in epistola de patientia: Judicantur judica urus, et Dei sermo ad victimam tacens ducitur.
Gregorius Nazianzenus: Et indiguimus Deo incarnato et mortificato, ut nos vivamus.
Ex libro sancti Augustini de Charitate: Ille enim qui venit per crucis irrisiones carnis perimere corruptionem, et vetustatem vinculi mortis nostrae suae mortis novitate dissolvere, mandato novo fecit hominem novum: res enim vetus erat, ut homo moreretur, quod 66.0022C| ne semper valeret in homine, res nova facta est, ut Deus moreretur: sed quia in carne mortuus est, non in divinitate.
Cyrillus capitulo XII: Si quis non confitetur Verbum passum carne (et crucifixum carne), et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita et vivificans est et Deus, anathema sit.
In epistola Leonis ad Juvenalem: Veram igitur generationem crux vera confirmat, quoniam in carne nostra nascitur, qui in nostra carne crucifigitur.
Ejusdem ex epistola ad Flavianum: Impassibilis Deus non dedignatus est homo esse passibilis, et immortalis mortis legibus subjacere. Ex hac quoque parte plura ex dogmatis lectionum poteritis agnoscere.
66.0022D| Gloriosum vero sanctam semper Virginem Mariam proprie et veraciter Dei Genitricem, Matremque Dei Verbi ex ea incarnati, ab hominibus catholicis confiteri recte esse docemus proprie et veraciter; et idem ipse ultimis temporibus incarnatus, ex sancta et gloriosa Virgine matre nasci dignatus est.
Propterea ergo, quia proprie et veraciter Dei Filius ex ea incarnatus est, ideo proprie et veraciter Matrem Dei ex ea incarnati et nati esse confitemur; et ne Dominus Jesus per honorificentiam vel gratiam Dei nomen accepisse credatur, sicut Nestorius sentit insulsus: veraciter autem ideo ne phantasma, 66.0023A| aut aliquo modo non veram sumpsisse carnem credatur ex Virgine, sicut asseruit impius Eutyches. Cui rei probamenta ex Patrum traditionibus consequenter sanctus Augustinus in libro primo (cap. 15) Praedestinationis: Praedestinatus est ergo Jesus, ut futurus secundum carnem filius David esset, in virtute autem Filius Dei simul et filius hominis propter susceptum hominem, et Filius Dei propter suscipientem unigenitum Domini proprie et veraciter diceretur.
Leporius in epistola quam Aurelius episcopus Carthaginensis, et beatus Augustinus, et synodus Africana firmavit: Nascitur ergo nobis proprie de Spiritu sancto et Maria semper virgine Deus homo Jesus Filius Dei.
Gelasius ex libro adversus Nestorium et Eutychem: 66.0023B| « Propterea quod ex te nascitur sanctum, vocabitur Filius Dei (Matth. I). » Ex te nascitur, ait, ut proprietatem de matre sumendam nostrae conditionis exprimeret. His igitur evidenter ostensum est, illustres et magnifici filii, quid speraverit imperator, quid Romana sequatur et colat Ecclesia. Atque igitur Christum Dominum nostrum unum esse, ut saepe diximus, sanctae Trinitatis ex duabus naturis cognoscendum, hoc est in deitate et humanitate perfectum, non antea existente carne, et postea unita Verbo, sed in ipso Deo Verbo initium ut esset accipiens: inde enimvero ex materno corpore caro sumpsit initium, salva proprietate vel veritate utriusque naturae, hoc est divinitatis atque humanitatis, Dei Filium Dominum nostrum Jesum Christum catholici 66.0023C| confitemur, omni posthac commutationis confusione submota. Neque enim naturas in eo aliter agnoscimus, nisi differentiam intelligentes et confitentes divinitatis atque humanitatis. Sed nec duas personas in Christo intelligimus per id quod dicimus duas naturas, ut adunationis divisionem facere videamur; et sit, quod absit, quaternitas, non trinitas, sicut Nestorius sentit insanus; nec confundimus easdem unitas naturas, cum unam personam Christi confitemur, ut Eutyches impius credit. Tomum vero papae Leonis, omnesque epistolas, nec non et quatuor synodos, Nicaenam, et Constantinopolitanam, et Ephesinam primam, et Chalcedonensem, sicut Romana hactenus suscepit et veneratur Ecclesia, sequimur, amplectimur atque servamus. Hoc est enim nostrae 66.0023D| fidei firmamentum, haec fidei nostrae petra firmissima. Haec autem, illustres et magni filii, agens gratias sollicitudini vestrae intimare curavimus: plenius tamen directis exemplaribus poteritis agnoscere. Acoemetas vero, qui se monachos dicunt, qui Nestoriani evidenter apparuerunt, Romana etiam eos damnat Ecclesia; a quibus vos propter canonem qui cum excommunicatis Christianum nec loqui nec communicare permittit, diligentia pastorali admonere non desino, ut eorum etiam simplicem collocutionem vitetis, nihilque vobis cum eis aestimetis 66.0024A| esse commune. Quod ideo facio, ne reus silentii inveniar, si haec ad vestram minime, Christianissimi filii, notitiam pertulissem. Incolumem magnitudinem vestram Deus noster custodiat, domini filii, merito illustres atque magnifici.
EPISTOLA ( olim IV) JOANNIS PAPAE AD EPISCOPOS GALLIAE Contumeliosum Galliae episcopum episcopatu privatum in monasterium redegit ad poenitentiam: Ecclesiam ejus sancto Caesario Arelatensi episcopo commendavit.
Dilectissimis fratribus universis episcopis per Gallias constitutis Joannes
Innotuit nobis a fraternitate vestra missa relatio, in qua Contumeliosus multis legitur criminibus involutus. Et quia hujusmodi persona sacris non potest 66.0024B| inhaerere mysteriis, ab hodierno vel officio eum nostra censet removere auctoritas, ut in monasterio constitutus delicti veniam a Domino petere non omittat. Nihil est enim impossibile ejus clementiae qui potest cuncta relaxare quae facta sunt. Sed ne ejus Ecclesia destituta videatur, in ejus loco visitatorem dari praesenti auctoritate decernimus, qui a se ita noverit omnia exhibenda, ut nihil de ordinibus clericorum, nihil de ecclesiastica facultate praesumat, sed ea quae ad sacrosancta mysteria pertinent exsequatur. Praedictum autem Contumeliosum, ut habeat poenitendi licentiam, petitorium dare vobis censemus, ubi errorem suum evidenter allegans sub die profiteatur et consule. Dominus vos incolumes custodiat, 66.0024C| fratres carissimi. Data VII idus Aprilis, Flavio Paulino juniore viro clarissimo consule [Anno Christi 534]
EPISTOLA ( olim V) JOANNIS PAPAE AD PRESBYTEROS ET DIACONOS CONTUMELIOSI EPISCOPI.
Joannes presbyteris, diaconibus et cuncto clero Ecclesiae in qua fuit Contumeliosus episcopus.
Pervenit ad nos a fratribus et coepiscopis nostris missa relatio ubi Contumeliosus de criminibus suis confessus legitur atque convictus. Et quia hujusmodi sceleribus implicatus sacerdotii non potest ministeria jam tractare, necessaria vobis solatia credimus visitatoris adjungere; et ideo in Ecclesia ejus visitatorem dari nostra decrevit auctoritas, ut Ecclesia suo 66.0024D| privata praesule summi nequeat pontificis solatiis indigere: cui vos in omnibus parere decernimus, ad ea tantummodo quae sacris sunt gerenda mysteriis, ita tamen ut nihil de ecclesiastica facultate praesumat, et clerus in eo quo nunc est ordine constitutus nullis gradibus promoveatur, donec proprium sacerdotem possit habere. Omnem vero hanc sollicitudinem Caesario fratri et coepiscopo nostro injungimus, ad cujus curam cuncta quae necesse sint pertinere censuimus. Dominus vos incolumes custodiat, dilectissimi filii. Data VII idus Aprilis, Paulino juniore vire clarissimo consule [Anno Christi 534].
EPISTOLA ( olim VI) JOANNIS PAPAE AD CAESARIUM ARELATENSEM, Cum subjectis canonibus ab eo missis ad examinandam causam Contumeliosi episcopi. 66.0025A|
Dilectissimo fratri Caesario Joannes.
Charitatis tuae litteras animo libenti suscepimus, in quibus corporeas necessitates allegans, etiam quae sacrius ille qui lapsus est fecerit, indicasti. Dolemus de amissione pontificis, rigorem tamen canonum servare necesse est. Atque ideo praedictum ab episcopatus ordine nostra suspendit auctoritas. Neque enim fas est pollutum criminibus sacris ministeriis deservire. Sed te ordinante in monasterio dirigatur, ubi delictorum memor in poenitentia lacrymas 66.0025B| effundere non omittat, ut ab eo qui omnibus miseretur Domino nostro Jesu Christo misericordiam valeat promereri. In cujus locum visitatorem constituite, donec proprium Ecclesia quae evacuata est ejus sacerdotio merere valeat sacerdotem. Communibus tamen precibus exorare Deum nostrum debemus, ut puros cunctos praestet antistites. Si qui tamen pontificatus immemores criminibus se fortassis involverint, et eorum personas vulgus cognoscat: facilius enim a delictis cavent, si non videant etiam hominibus secreta esse quae fecerint. Quae vero de his canones praecipiunt, subter adjecimus, ut quae facienda sunt possitis agnoscere. Deus te incolumem custodiat, frater carissime [Anno Christi 534].
EPISTOLA AFRICANORUM EPISCOPORUM AD JOANNEM DATA, SED AB AGAPETO EJUS SUCCESSORE ACCEPTA. Pontificem de dubiis quibusdam consulunt. 66.0025C|
Domino beatissimo et honorabili sancto fratri et consacerdoti Joanni, Reparatus, Florentinianus, Datianus, et caeteri 217 episcopi, qui in universis conciliis apud Justinianam Carthaginensem [Carthaginem] fuimus.
Optimam consuetudinem praeteriti temporis, quam violenta captivitas per annos centum, dolentibus cunctis, abstulerat, iterum servare cupientes, ad universalem totius Africae synodum fidei devotione convenimus, in illa Justinianae Carthaginensis [Carthaginis] basilica congregationis nostrae primitias Domino consecrantes, unde nostros patres tyrannus 66.0025D| Hunericus expulerat. Haec basilica Fausti apud nos dicitur, multis martyrum corporibus insignita, quorum Deus exaudivit orationes, ut daret hujus rei fiduciam sacerdotibus. Ibi igitur quantum singuli lacrymantibus gaudiis flere potuerint, cogitandum potius beatitudini vestrae dimittimus: in omnibus 66.0026A| enim laetitiae spiritualis unus fuit affectus, agere gratias omnipotenti Deo, cujus gratia peccatoribus sine meritis operum datur, et antidotum fidei salutaris nuper reconciliatis haereticis obtinetur.
Definitionibus autem Nicaeni concilii publica lectione transcursis, inter alia de quibus nancisci debuit, disputatione requiri jam coeperat quomodo Arianorum sacerdotes ad catholicam fidem suscipi oporteat, utrumne in suis honoribus, an in laica communione, sic omnibus nobis unanimiter subito placuit sciscitari primitus beatitudinis vestrae sententiam. Potest enim sedes apostolica, quantum speramus, tale nobis interrogantibus dare responsum, quale nos approbare concorditer explorata veritas faciat. Ex omnium quidem collegarum tacitis motibus 66.0026B| nemini placere sensimus ut in suis honoribus Ariani suscipiantur. Verumtamen convenire charitati credidimus, ut quid habeat sensus noster in publicam notitiam nemo perduceret, nisi prius vel consuetudo nobis, vel diffinitio Romanae Ecclesiae proderetur. Hac igitur nostrae salutationis epistola per fratres consacerdotes nostros Caium et Petrum, et per filium nostrum Liberatum diaconum continuo destinavimus, et auctoritatem vestrae beatitudinis et gratiam debitis obsequiis honorantes: talis quippe es, qualem sancta sedes Petri merebatur habere pontificem, dignus veneratione, plenus dilectione, loquens veritatem sine mendacio, nihil faciens arroganter. Unde etiam libera charitas universae fraternitatis requirendum putavit consilium tuum. Respondeat, obsecro, 66.0026C| mens illa sancto Spiritui serviens affabiliter et veraciter. Non solum enim de sacerdotibus, sed de ipsis quoque parvulis apud eos baptizatis, utrum soleant vel debeant ad clericatum, si petierint, applicari consulimus. Multis enim facere istas frequenter petitiones concedimus, nec negamus, donec habito vobiscum diligentiore tractatu, legatio nostra revertatur. Illud etiam beatitudini tuae credimus intimandum, fratres aliquantos ex nostro collegio, relictis sine causa plebibus suis, ad transmarinas navigare saepius regiones. Hos diutius Ecclesia toleravit, accusantes [excusantes] eos violentiam temporis mali. Petimus nunc ut quicunque forsitan episcopus, aut presbyter, sive diaconus, aut cujuslibet inferioris ordinis clericus sine nostra epistola venerit, et non approbaverit se pro utilitate sanctarum 66.0026D| Ecclesiarum fuisse directum, similis haeretico judicetur: neque vestra communione dignus existat, ut in omnibus et per omnia beatitudinis vestrae disciplina laudetur. Et alia manu: Vegetem [Vegetum] te, nostrique memorem praestet omnipotens Deus, domine frater