Migne Patrologia Latina Tomus 96
Epistolae (Idatius Barcinonensis), J. P. Migne
EPISTOLA PRIMA. (0815C)
Sanctissimo et mihi prae caeteris peculiari domino Juliano Toletanae primae sedis episcopo Idalius Barcinonensis sedis episcopus.
Recordatione meorum peccaminum pavidus, et memoria ingentium criminum usquequaque perterritus, putaveram divinas aures in meis penitus obduratas fuisse clamoribus, cum promissionis vestrae minime perciperem opus. Et licet hujusmodi causa nunc diversis perturbationibus agitatus, nunc etiam optatae opportunitatis eventu privatus, aut, ut assolet, oblivione detentus, suggestionibus meis valefactionem alternans sanctitati vestrae intulerim minime preces, fretus tamen Salvatoris et Redemptoris nostri oraculo, quo discipulos, securavit dicendo: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierunt, fiet illis a Patre meo qui in coelis est; vestrae quoque promissionis fiducia uberrime fretus, fixum corde tenebam, quod (0815D)neque veritas mentiri ullatenus posset, neque veritatis cultor atque discipulus mendaciis deserviret. Exspectabam ergo sanctitudinis vestrae promissum, spem magnam repositam habens in Domino Jesu Christo: orabam tamen, et si non quotidie, certe (0816C)vel saepe, ut idem qui ubique praesens est cordi vestro inspirator adesset, et votis nostris effectum tandem praestaret.
Nunc ergo quia Dominus memor fuit mei, et votorum meorum me compotem fecit, gaudio os meum et linguam exsultatione replevit, cum et vos perfectione sancti operis cumulavit, et me laboris vestri effectu ditavit. Dicam ergo illi cum exsultatione mentis prophetae sui verbis: Benedictus Deus, benedictus Dominus de die in diem. Adveniens namque quidam Judaeus, nomine Restitutus, quasi brutum, ut ita dixerim, animal, materiam lumini congruentem deportans, librum, quem studiosa brevitate non solum ex antiquorum sanctorum Patrum sententiis, verum etiam inspirante et docente Christo, labore ac studio proprio consummare, et nostrae ineptiae sanctitudinis vestrae prudentia mittere procuravit, gemellis manibus obtulit, quem aviditate noscendi rapiens, potius quam accipiens, citissime pandi, titulumque (0816D)contra suspiciens miratum esse me fateor, cur tanti et tam praeclari mercimonii causam tam infido et a cultu fidei alieno vestra sanctitas crediderit bajulo. Sed illico illa ratione imbutus, qua thesaurum fictilibus vasis committitur, praefato Judaeo cur (0817A)ea quae acceperat illaesa detulerit prius, potius quam vobis gratias egi, considerans ne forsan immutatione dexterae Altissimi ageretis, ut is, qui caduca mercimonia vectare solitus erat, divinis aeternisque mysteriis pararetur.
Intellexi tamen in hac parte sancti et artificiosi cordis vestri humilitatem, quae omne quod in dictis vestris venustum, nitens, et purum existit, cum gratiarum actione referendo ad Deum, cujus vobis munere venit ingens et optimum, reddit. Vanam vero gloriam respuendo eo idipsum abjectum videntium obtutibus ostendere nititur, quo viliori gerulo hoc idem credidisse cernitur.
Inspecto igitur praescripti Codicis, discussoque vocabulo; nullum penitus aliud reperire valui nomen eidem operi congruentius, nisi quod ipse in principio sui voluminis gestare videtur. Appellatur enim Prognosticon futuri saeculi, quod Latine praescientia futuri saeculi dici non incongrue potest. In quo (0817B)quidem quamlibet primus liber quadam ex parte peccantibus asperitatem metumque incutere videatur, duo tamen subsequentes libri maxima fiducia Christicolarum relevant corda, ob spem futurae resurrectionis et regni, quod se fidelibus Christus daturum promisit. Reliquum vero totius codicis corpus legendo transcurrens, reperi illud quod Dominus Jesus Christus in Evangeliis loquitur: Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52). Evidenter enim et dubia effugata, et obscura in lucem producta sunt, cum et antiquorum Patrum decreta, novae brevitatis, indicia artificii vestri, fructuoso labore ad medium sunt deducta. Manat ergo ex illorum sententia veritas, ex vestro autem labore nova et brevissima veritas. Quidquid itaque veraciter illi, caste et sobrie in Dei causis senserunt, est tibi commune cum illis, ad cujus notitiam doctrina Domini hoc ipsum deduxit. Vestrae tamen sollicitudini tantumdem applaudit, (0817C)quod curiositate instante, illorum sententias in unum collectas pigris et torpentibus contiguo relatu manifeste aperuit. Propter quod licet illi ministraverint, donante Christo, materiam, vestro tamen operi totius laboris astipulabitur summa. Nam et aurum quamlibet originis ac naturae suae obtineat splendorem, cum per formas aut etiam figurarum varietates perite deducitur, decenterque politur, artificis ingenium non immerito praedicatur. Hujus rei exemplo permotus, ingenii efficaciam quam divina cordi vestro contulit gratia, insigneque studium, quo vos in causis Christi desudasse cognosco; attollere laudibus procurarem, aut quia ego nequeo, alios praedicare precarer, nisi quia idipsum vobis displicere soleat conscius essem.
Restat ergo, ut hoc faciam, quod vestrae sanctitatis desiderat anima. Refert itaque mea pusillitas; imo mecum Ecclesiae universitas, ad cujus notitiam insignia operis vestri deduxit nostra tenuitas, immensae (0818A)et ineffabili Trinitati, non quantas debet, sed quantas valet gratiarum copias, quia in fine temporum, aut pene, ut verius dixerim, in consummatione mundi, effudit in corde beatitudinis vestrae donum gratiae suae simul et studium operis sancti; deditque in ore vestro directum et bene sonantem sermonem, quo et delinquentium corda terrendo sanaret, et bonis operibus deditos, in sanctis actibus confirmandos, igne coelesti affatim animaret.
Oramus deinde majestatis supernae profusissimam pietatem, ut in praesulatu Ecclesiae suae ad illuminationem fidelium, annos vitae vestrae protelando conservet, et ita donum gratiarum suarum, quod cordi vestro diffudit, exuberare concedat, ut catholicam plebem studiosis operibus, doctrinisque sanctimoniae vestrae, bonorum omnium compotem reddat. Proque laboris vestri sancta instantia post longissima vitae hujus spatia, remissis iniquitatibus, tectisque peccatis, cum sanctis et electis suis coelestia vobis ad (0818B)possidendum regna concedat.
EPISTOLA II.
Sanctissimo, et mihi prae caeteris peculiari domno Zuntfredo Narbonensis primae sedis episcopo Idalius, Barcinonensis sedis episcopus.
Opus egregium, quod non solum ingenti labore, verum etiam immenso studio, ex antiquorum catholicorumque Patrum libris, mirabili et nova brevitate, beatissimus socius vester dominus meus Julianus Toletanae primae sedis episcopus, uno volumine colligere, atque Prognosticon futuri saeculi appellare, et nostrae tenuitati mittere procuravit, nobisque in instantia importunitate laudabili vestra beatitas ardentissime demandavit, sanctitudini vestrae cum devotus essem in hac civitatula (cui indignus praesideo) manibus gemellis offerre per praesentem conservulum meum, illuc in sanctae sublimitatis vestrae sede praesentandum direxi; ut ex hujus agnitione, (0818C)gaudii vestri participes totius provinciae vestrae praesules facti, conspicere jubeant quam ingenti muneris lumine praescriptum socium vestrum ad illuminationem Ecclesiae divinitas summa ditavit; et benedicant in commune Dominum Deum coeli, ex cujus largitate idem ipse socius vester hoc ipsum donum percipere meruit. Deinde Trinitati divinae postulationum suarum libamina fundant, quo et auctorem hujus operis pro tanto labore divinitatis gratia protegat, et nostrae parvitatis peccamina divina indulgentia deleat, pro eo quod curavit nostra ignavia ad eorum deducere notitiam, unde spiritali fructu cor illorum exuberans fiat. Te quoque precor, vernacule domne, ut pro meis abluendis criminibus, assiduis divinitatis potentiam adire jubeas precibus, ut ego, qui diversis premor miseriis, revelari [relevari] merear orationis vestrae remediis. Ita gratiam Domini nostri Jesu Christi sine fine vos possidere congaudeatis.