Epistolae (Hieronymus)/5

This is the stable version, checked on 21 Decembris 2024. Template changes await review.
QUINTA CLASSIS
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 IV

QUINTA CLASSIS COMPLECTENS

recensere

TRES EPISTOLAS QUARUM TEMPUS MINUS COMPERTUM EST; QUIBUS TRES ALIAE SUBDUNTUR, QUARUM INCERTUS EST AUCTOR.

1079 EPISTOLA CXLV. AD EXUPERANTIUM

Exuperantium adhortatur, ut relicta militia, conferat se ad perfectam Christiani vitam, unaque cum fratre suo Quintiliano Bethleem commigret. 1. Inter omnia quae mihi sancti fratris Quintiliani amicitiae praestiterunt, hoc vel maximum est, quod te mihi ignotum corpore, mente sociavit. Quis enim non diligat eum, qui sub paludamento et habitu militari agat opera Prophetarum, et exteriorem hominem aliud promittentem, vincat interiori homine, qui formatus est ad imaginem Creatoris? Unde et prior ad officium provoco litterarum, et precor, ut mihi occasionem tribuas saepius rescribendi: quo de caetero scribam audacius. Illud autem prudentiae tuae breviter significasse sufficiat, ut memineris Apostolicae sententiae: Vinctus es uxori, ne quaeras solutionem, solutus es, ne quaeras uxorem (1. Cor. 7. 27), id est, alligationem, quae solutioni contraria est. Qui igitur servit officio conjugali, vinctus est; qui vinctus est, servus est; qui autem solutus est, liber est. Cum ergo Christi gaudeas libertate, et aliud agas, aliud repromittas, ac propemodum in domate constitutus sis, non debes ad tollendam tunicam tecto descendere (Luc. 17), nec respicere post tergum, nec aratri semel arrepti stivam dimittere (Luc. 9. 62): Sed si fieri potest, imitare Joseph, et Aegyptiae dominae pallium relinque, ut nudus sequaris Dominum Salvatorem, qui dicit in Evangelio: Nisi quis dimiserit omnia, et tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non potest meus esse discipulus (Matth. 10. 38). Projice sarcinam saeculi, ne quaeras 1080 divitias, quae camelorum pravitatibus comparantur (Matth. 19. 24). Nudus et levis ad coelum evola, ne alas virtutum tuarum auri deprimant pondera. Hoc autem dico, non quod te avarum didicerim; sed quod subintelligam, idcirco adhuc militiae operam dare, ut impleas sacculum, quem evacuare Dominus praecepit. Si igitur qui habent possessiones et divitias, jubentur omnia vendere, et dare pauperibus, et sic sequi Salvatorem: dignatio tua, aut dives est, et debet facere quod praeceptum est; aut adhuc tenuis, et non debet quaerere, quod erogatura est. Certe Christus pro animi voluntate omnia in acceptum refert. Nemo Apostolis pauperior fuit: et nemo tantum pro Domino dereliquit. Vidua illa in Evangelio paupercula, quae duo minuta misit in Gazophylacium, cunctis praefertur divitibus, quia totum quod habuit dedit (Luc. 21). Et tu igitur eroganda non quaeras; sed quaesita jam tribue, ut fortissimum tyrunculum suum Christus agnoscat; ut laetus tibi de longissima regione venienti occurrat Pater; ut stolam tribuat, ut donet annulum, ut immolet pro te vitulum saginatum (Luc. 15), ut expeditum cum sancto fratre Quintiliano ad nos cito faciat navigare. Pulsavi amicitiarum fores: si aperueris, nos crebro habebis hospites.

EPISTOLA CXLVI. AD EVANGELUM. Refellit eorum errorem, qui diaconum Presbytero aequabant, ostendens quid sit discriminis inter Episcopum, Presbyterum, et Diaconum. 1. Legimus in Isaia: Fatuus fatua loquetur (Isai. 32. 6). Audio quemdam in 1081 tantam erupisse vecordiam, ut Diaconos, Presbyteris, id est, Episcopis anteferret. Nam cum Apostolus perspicue doceat eosdem esse Presbyteros quos Episcopos, quid patitur mensarum et viduarum minister, ut supra eos se tumidus efferat, ad quorum preces Christi Corpus Sanguisque conficitur? Quaeris auctoritatem? Audi testimonium: Paulus et Timotheus servi Christi Jesu, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum Episcopis et Diaconis (Philipp. 1. 1). Vis et aliud exemplum? In Actibus Apostolorum, ad unius Ecclesiae Sacerdotes ita Paulus loquitur: Attendite vobis et cuncto gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos, ut regeretis Ecclesiam Domini, quam acquisivit sanguine suo (Act. 20. 18). Ac ne quis contentiose in una Ecclesia plures Episcopos fuisse contendat, audi et aliud testimonium, in quo manifestissime comprobatur eumdem esse Episcopum atque Presbyterum. Propter hoc reliqui te in Creta, ut quae deerant corrigeres, et constitueres Presbyteros per civitates, sicut et ego tibi mandavi. Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim Episcopum sine crimine esse, quasi Dei dispensatorem (Tit. 1. 5 et seqq.). Et ad Timotheum: Noli negligere gratiam quae in te est, quae tibi data est prophetiae, per impositionem manuum Presbyterii (1. Tim. 4. 14). Sed et Petrus in prima Epistola: Presbyteros, inquit, in vobis precor Compresbyter, et testis passionum Christi, et futurae gloriae quae revelanda est, particeps, regere gregem Christi, et inspicere 1082 non ex necessitate, sed voluntarie juxta Deum (1. Petr. 5). Quod quidem Graece significantius dicitur ἐπισκοποῦντες id est, super intendentes, unde et nomen Episcopi tractum est. Parva tibi videntur tantorum virorum testimonia? Clangat tuba Evangelica, filius tonitrui, quem Jesus amavit plurimum, qui de pectore Salvatoris doctrinarum fluenta potavit (Joan. 21): Presbyter, Electae dominae et filiis ejus, quos ego diligo in veritate (2. Joan. 1). Et in alia Epistola: Presbyter, Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate (3. Joan. 1). Quod autem postea unus electus est, qui caeteris praeponeretur, in schismatis remedium factum est: ne unusquisque ad se trahens Christi Ecclesiam rumperet. Nam et Alexandriae a Marco Evangelista usque ad Heraclam et Dionysium Episcopos, Presbyteri semper unum ex se electum, in excelsiori gradu collocatum, Episcopum nominabant: quomodo si exercitus Imperatorem faciat: aut Diaconi eligant de se, quem industrium noverint, et Archidiaconum vocent. Quid enim facit excepta ordinatione Episcopus, quod Presbyter non faciat? Nec altera Romanae urbis Ecclesia, altera totius orbis existimanda est. Et Galliae, et Britanniae, et Africa, et Persis, et Oriens et India, et omnes barbarae nationes, unum Christum adorant, unam observant regulam veritatis. Si auctoritas quaeritur, orbis major est Urbe. Ubicumque fuerit Episcopus, sive Romae, sive Eugubii, sive Constantinopoli, sive Rhegii, sive Alexandriae, sive Tanis, ejusdem meriti, ejusdem 1083 est et Sacerdotii. Potentia divitiarum, et paupertatis humilitas, vel sublimiorem, vel inferiorem Episcopum non facit. Caeterum omnes Apostolorum successores sunt.

2. Sed dices [al. dicis ], quomodo Romae ad testimonium Diaconi, Presbyter ordinatur? Quid mihi profers unius urbis consuetudinem? quid paucitatem, de qua ortum est supercilium, in leges Ecclesiae vindicas? Omne quod rarum est, plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere pretiosius est. Diaconos paucitas honorabiles, Presbyteros turba contemptibiles facit. Caeterum etiam in Ecclesia Romae, Presbyteri sedent, et stant Diaconi: licet paulatim increbrescentibus vitiis, inter Presbyteros, absente Episcopo, sedere Diaconum viderim: et in domesticis conviviis, benedictiones Presbyteris dare. Discant qui hoc faciunt, non se recte facere, et audiant Apostolos: Non est dignum, ut relinquentes verbum Dei, ministremus mensis (Actor. 6. 2). Sciant quare Diaconi constituti sint. Legant Acta Apostolorum, recordentur conditionis suae. Presbyter et Episcopus, aliud aetatis, aliud dignitatis est nomen. Unde et ad Titum, et ad Timotheum de ordinatione Episcopi et Diaconi dicitur (Tit. 1; 1. Tim. 3): de Presbyteris omnino reticetur: quia in Episcopo et Presbyter continetur. Qui provehitur, de minori ad majus provehitur. Aut igitur ex Presbytero ordinetur Diaconus, ut Presbyter minor Diacono comprobetur, in quem crescit ex parvo, aut si ex Diacono ordinatur Presbyter, noverit se lucris minorem, Sacerdotio esse majorem. Et ut sciamus traditiones Apostolicas sumptas de veteri Testamento, quod Aaron et filii ejus atque Levitae in Templo fuerunt, hoc sibi Episcopi et Presbyteri et Diaconi vindicent in Ecclesia.

084 EPISTOLA CXLVII. AD SABINIANUM LAPSUM. Sabinianum Diaconum, qui perpetrato adulterio, in Bethleem fugerat, per litteras Episcopi sui Hieronymo commendatus, manensque in sanctis locis, et Diaconi officio fungens, virginem quamdam sacram ad stuprum, fugamque sollicitaverat: deprehensum objurgat, utque in Monasterio poeniteat, hortatur. 1. Samuel quondam lugebat Saulem, quia poenituerat Dominum, quod unxisset eum regem super Israel (1. Reg. 16): et Paulus Corinthios, in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio, quae ne inter gentes quidem, voce flebili commonebat, dicens: Ne cum rursus venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditiis, quas gesserunt in impudicitia et fornicatione (1. Cor. 12. ultim). Si hoc Propheta et Apostolus nulla ipsi labe maculati, clementi in cunctos mente faciebant, quanto magis ego ipse peccator, in te debeo facere peccatorem, qui non vis erigi post ruinam, nec oculos ad coelum levas; sed prodacta Patris substantia, porcorum siliquis delectaris (Luc. 15), et superbiae praerupta conscendens, praeceps laberis in profundum? Deum ventrem vis habere pro Christo: servis libidini, gloriaris in carne et confusione tua, et quasi pinguis hostia in mortem propriam saginaris, imitarisque eorum vitam, quorum tormenta non metuis: ignorans, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te hortetur. Secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae (Rom. 2. 5). An idcirco induratur juxta Pharaonem (Exod. 4 et seqq.) cor tuum, quia non statim percuteris, et differeris ad poenam 1085 diu? Et ille dilatus est, et decem plagas non quasi ab irato Deo, sed quasi a patre commonente sustinuit, donec in perversum acta poenitentia, populum quem dimiserat, per deserta sequeretur, et ingredi auderet maria; per quae vel sola doceri potuit, timori habendum eum, cui etiam elementa servirent. Dixerat et ille, Non novi Dominum, neque dimitto Israel. Quem tu imitans loqueris: Visio quam hic videt, in dies longos est, et in tempora longa iste prophetat (Ezech. 12. 27). Propter quod dicit idem Propheta: Haec dicit Adonai Dominus: Non prolongabuntur amplius omnes sermones mei, quoscumque loquar; quia loquar verbum, et faciam (Ibid. v. 28). Sanctus David de impiis et de scelestis dicit (quorum tu pars non modica, sed princeps es) quod saeculi felicitate fruerentur et dicerent: Quomodo cognovi Deus, et si est scientia in excelso? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias (Psal. 72. 11. et 12): pene lapso pede et fluctuanti vestigio causabatur, dicens: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas (Ibid. v. 13). Praemiserat enim, Quia aemulatus sum super iniqua agentes, pacem peccatorum videns: quia non est respectus morti [al. in morte] eorum, et solida plaga in flagella [al. flagello] eorum. In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Propterea tenuit eos superbia, circumdati sunt iniquitate et impietate sua. Egredietur sicut ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis. Cogitaverunt, et locuti sunt mala, iniquitatem in excelso [al. excelsum] locuti sunt. Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum pertransiit super terram (Ibid. v. 3 et seqq.).

2. Nonne tibi videtur de te omnis iste Psalmus esse compositus? Vegeto quippe es corpore, et novus Antichristi Apostolus, cum in una notus fueris civitate, transgrederis ad aliam. Non indiges sumptibus; non plaga forti percuteris; et cum hominibus, qui non sunt, ut tu, velut irrationabilia jumenta, corripi non mereris. Propterea elatus es in superbiam, et vestimentum tuum est facta luxuria, et quasi ex arvina pingui et quodam adipe eructans verba mortifera, non te respicis 1086 esse moriturum, nec umquam post expletam libidinem, poenitentia remorderis. Transisti in affectum cordis, et ne tibi solus videaris errasse, simulas nefanda de servis Dei, nesciens quod iniquitatem in altum loquaris, et ponas in coelum os tuum. Nec mirum si a te qualescumque servi Dei blasphementur, cum patremfamilias Beelzebub vocaverint patres tui. Non est discipulus supra magistrum, nec servus supra dominum suum. Si illi in viridi ligno tanta fecerunt, tu in me, arido ligno, quid facturus es (Luc. 23. 31)? Tale quid et in Malachia plebs scandalizata credentium, de corde tuo loquitur: Dixerunt, vanus est qui servit Deo. Et quid plus? Quia custodivimus mandata ejus, et quoniam ivimus supplicantes ante faciem Domini omnipotentis. Et nunc nos beatos dicimus alienos. Reaedificantur omnes qui faciunt iniqua. Adversati sunt Deo, et salvi facti sunt. (Malach. 3. 3. 14. juxta LXX). Quibus postea diem judicii Dominus comminatur, et quid inter justum et injustum futurum sit, multo ante praenuntians, ait: Et convertimini: et videbitis quid sit inter justum, et injustum: inter servientem Domino, et non servientem (Ibid. ultim.). 3. Haec tibi ridicula forte videantur, qui comoedis, et lyricis scriptoribus, et mimis Lentuli delectaris: quamquam ne ista tibi quidem prae nimia cordis hebetudine intelligenda concesserim. Prophetarum verba contemnes [al. contemnas ]; sed respondebit tibi Amos: Et in tribus et in quatuor impietatibus, nonne aversabor eum, dicit Dominus (Amos 1. 3. juxta LXX)? Quoniam enim Damascus, Gaza, Tyrus, Idumaea, Ammonitae, et Moabitae, Judaei quoque et Israel, saepe ad se Dei vaticinio destinato, ut agerent aliquando poenitentiam, audire contempserunt, irae suae, quam illaturus est, Dominus causas justissimas profert, dicens: In tribus et quatuor impietatibus nonne aversabor eos? Sceleratum est, inquit, mala cogitare: concessi. Nequius est male cogitata velle perficere, et hoc pro mea misericordia benignus indulsi. Numquid et opere implendum peccatum fuit? et mea superbe calcanda 1087 clementia? Tamen et post factum, quia malo poenitentiam peccatoris, quam mortem: Non enim sani opus habent medico, sed male habentes (Luc. 5. 31), jacenti manum porrigo, et conspersum in sanguine suo, ut propriis fletibus lavetur, exhortor. Quod si nec sic poenitentiam vult agere, et fracto navigio tabulam, per quam salvari poterat, non retentat, cogor dicere: Super tribus et quatuor impietatibus, nonne aversabor eum, dicit Dominus? Aversionem aestimans esse pro poena, dum suae peccator relinquitur voluntati. Inde est quod peccata patrum in tertiam et quartam generationem restituit (Exod. 20), dum non vult statim punire peccantes, sed ignoscens primis, postrema condemnat. Alioqui si protinus scelerum ultor existeret: et multos alios, et certe Paulum Apostolum Ecclesiae non haberent. Ezechiel Propheta, cujus supra fecimus mentionem, Dei verbum ad se factum referens, ait: Aperi os tuum, et manduca quae ego dabo tibi. Et vidi, inquit, et ecce manus extenta ad me; et in ipsa volumen libri. Et revolvit illud in conspectu meo, et in ipso [al. eo.] scriptum erat, a facie et retrorsum, lamentum, et carmen, et vae (Ezech. 2. 8. et sqq.). Prima Scriptura ad te pertinet, si tamen volueris agere poenitentiam, post delictum. Secunda ad sanctos, qui ad Dei canticum provocantur. Non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris. Tertia ad tui similes, qui desperantes semetipsos tradiderunt immunditiae, et fornicationi, et ventri, et his quae infra ventrem sunt; qui putant omnia morte finiri, et nihil esse post mortem, et dicunt: Tempestas si transierit, non veniet super nos (Isai. 28. 15). Liber ille, quem Propheta devorat, omnis series Scripturarum est. In quibus et poenitens plangitur, et justus canitur, et maledicitur desperanti [al. desperans. ]. Nihil ita repugnat Deo, quam cor impoenitens. Solum crimen est, quod veniam consequi non potest. Si enim ei ignoscitur post peccatum, qui peccare desistit, et ille flectit judicem qui rogat: impoenitens autem omnis ad iracundiam provocat judicantem: solum 1088 desperationis crimen est, quod mederi nequeat. Porro ut scias Deum quotidie peccatores ad poenitentiam provocare, qui si rigidi perstiterint, de clemente eum severum et trucem faciunt, audi Isaiae verba dicentis: Et vocabit, inquit, Dominus sabaoth in die illa ad fletum, et planctum magnum, et decalvationem, et accinctionem ciliciorum. Ipsi vero fecerunt laetitiam et exsultationem. mactantes vitulos, et immolantes oves, ut comederent carnes, et biberent vinum, dicentes: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (Isai. 22. 12. et seqq.). Post quas voces et perditae mentis audaciam, Scriptura commemorat, dicens. Et revelata sunt haec in auribus Domini sabaoth, non remittetur vobis hoc peccatum, donec moriamini (Ibidem v. 14). Si enim peccato mortui fuerint, tunc eis remittetur peccatum. Quod quamdiu in peccato vixerint, non dimittitur. 4. Parce quaeso animae tuae. Crede Dei futurum esse judicium. Recordare a quali Episcopo Diaconus ordinatus sis. Nec mirum quamvis sanctum hominem, tamen in homine deligendo potuisse falli, cum et Deum poeniteat, quod Saul in regem unxerit (1. Reg. 15). et in duodecim Apostolis Judas sit proditor repertus; et de quondam ordinis tui hominibus Nicolaus Antiochenus, immunditiarum omnium, et Nicolaitarum haereseos auctor exstitisse referatur. Non tibi illa nunc replico, quod plures virgines stuprasse narreris; quod a te nobilium violata matrimonia, publico caesa sint gladio; quod per lupanaria impurus, et helluo cucurristi. Magna quidem ista sunt pondere suo, sed fiunt eorum quae illaturus sum comparatione leviora. Rogo quantum crimen est ubi stuprum et adulterium parum est? Infelicissime mortalium, tu speluncam illam, in qua Dei Filius natus est, et veritas de terra orta est, et terra dedit fructum suum, de stupro condicturus ingrederis. Non times, ne de praesepi infans vagiat; ne puerpera Virgo te videat; ne mater Domini contempletur? Angeli clamant, pastores currunt, stella desuper rutilat, Magi 1089 adorant, Herodes terretur, Jerosolyma conturbatur; et tu cubiculum virginis, decepturus virginem irrepis? Paveo miser, et tam mente, quam corpore perhorresco, ponere tibi volens ante oculos tuos, opus tuum. Tota Ecclesia nocturnis vigiliis Christum Dominum personabat, et in diversarum gentium linguis unus in laudibus Dei spiritus concinebat. Tu inter ostia quondam praesepis Domini, nunc altaris, amatorias epistolas fulciebas, quas postea illa miserabilis, quasi flexo adoratura genu, inveniret et legeret; et stabas deinceps in choro psallentium, et impudicis nutibus loquebaris. 5. Proh nefas, non possum ultra progredi. Prorumpunt singultus antequam verba, et indignatione pariter ac dolore, in ipso meatu faucium spiritus coarctatur. Ubi mare illud eloquentiae Tullianae? ubi torrens fluvius Demosthenis? Nunc [al. Nunc, nunc. ] profecto muti essetis ambo, et vestra lingua torpesceret. Inventa est res, quam nulla eloquentia explicare [al. explicari. ] queat. Repertum est facinus, quod nec mimus fingere, nec scurra ludere, nec Atellanus possit effari. Moris est in Aegypti et Syriae monasteriis, ut tam virgo, quam vidua, quae se Deo voverint, et saeculo renuntiantes, omnes delicias saeculi conculcarint, crinem monasteriorum matribus offerant desecandum, non intecto postea contra Apostoli voluntatem incessurae capite; sed ligato pariter ac velato. Nec hoc quispiam, praeter tondentes novit et tonsas, nisi quod quia ab omnibus fit, pene scitur ab omnibus. Hoc autem duplicem ob causam, de consuetudine versum est in naturam, vel quia lavacrum non adeunt, vel quia oleum nec capite, nec ore norunt, ne a parvis animalibus, quae inter cutem et crinem gigni solent, et concretis sordibus, opprimantur [al. obruantur ].

6. Videamus igitur, tu vir bone inter ista quid feceris. Futuro matrimonio, in spelunca illa venerabili, quasi quosdam 1090 obsides accipis capillos, sudariola infelicis, et cingulum, dotale pignus, reportas [al. deportas ], jurans ei te nullam similiter amaturum. Deinde curris ad pastorum locum, et Angelorum desuper strepitu concinente, in eadem verba testaris. Nihil dico amplius, quod in oscula rueris, quod amplexatus sis. Totum quidem de te credi potest, sed veneratio praesepis et loci [al. campi ] non me sinunt plus credere, quam te voluntate tantum et animo corruisse. Miser: nonne quando in spelunca cum virgine stare cepisti, caligaverunt oculi, lingua torpuit, conciderunt brachia, pectus intremuit, nutavit incessus? Post Apostoli Petri Basilicam, in qua Christi flammeo consecrata est: post Crucis et Resurrectionis et Ascensionis Dominicae sacramenta, in quibus rursum se in monasterio victuram spoponderat, audes crinem accipere tecum noctibus dormiturae [al. dormiturum ], quem Christo messuerat in spelunca? Deinde a vespere usque mane fenestrae illius assides, et quia propter altitudinem, haerere vobis cominus non licebat, per funiculum, vel accipis aliquid, vel remittis. Vide quanta diligentia Dominae fuerit, ut nunquam virginem, nisi in Ecclesia videris: et cum talem uterque vestrum habuerit voluntatem, nisi per fenestram nocte facultas vobis non fuerit colloquendi. Oriebatur tibi, ut postea didici, sol invito. Exanguis, marcidus, pallidus, ut suspicione omni careres, Evangelium Christi, quasi Diaconus lectitabas. Nos pallorem jejunii putabamus, et exangue os contra institutum ac morem tuum, quasi confectum vigiliis mirabamur. Jam tibi et scalae, per quas deponeres miseram, parabantur; jam iter dispositum, decreta navigia, condicta dies, fuga animo pertractata [al. praeparata ]; et ecce Angelus ille cubiculi Mariae janitor, cunarum Domini custos, et infantis Christi gerulus, coram quo tanta faciebas, ipse te prodidit. 7. O funestos oculos meos! o diem illum 1091 omni maledictione dignissimum, in quo epistolas illas tuas, quas hucusque retinemus, consternata mente legi! quae ibi turpitudines? quae blanditiae? quanta de condicto stupro exultatio? Haeccine Diaconum, non dicam loqui, sed scire potuisse? Ubi miser ista didicisti, qui in Ecclesia te nutritum esse jactabas? Nisi quod in eisdem epistolis juras te nunquam pudicum, nunquam fuisse Diaconum. Si negare volueris, manus tua te redarguet ipsi apices proclamabunt, Habeto interim lucrum sceleris, non possum tibi ingerere quae scripsisti. 8. Jaces itaque advolutus genibus meis, et heminam, ut tuis verbis utar, sanguinis deprecaris, Et, o te miserum, neglecto judicio Dei, me tantum quasi vindicem times! Ignovi fateor; quid enim aliud possum tibi facere, Christianus? Hortatus sum ut ageres poenitentiam, et in cilicio et cinere volutareris, ut solitudinem peteres, ut viveres in monasterio, ut Dei misericordiam jugibus lacrymis implorares. At tu bonae spei columen, excetrae stimulis inflammatus, factus es mihi in arcum perversum, et contra me conviciorum sagittas jacis. Inimicus tibi factus sum, vera dicens. Non dolebo [al. doleo ] de maledictis; quis enim nesciat, nihil nisi flagitiosum tuo ore laudari? Hoc plango, quod te ipse non plangis, quod te non sentis mortuum [al. esse mortuum ]; quod quasi gladiator paratus libithynae, in proprium funus ornaris. Amiciris linteis, digitos annulis oneras, dentes pulvere teris, raros in rubenti calvaria digeris capillos: taurina cervix toris adipeis intumescens, nec quia propter libidinem fracta est, inclinatur. Super haec, unguenta fragras, mutas balneas, et contra renascentes pilos pugnas; per forum ac plateas, nitidus ac politus amator incedis. Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere. Convertere miser ad Dominum, ut ad te Dominus convertatur. Age poenitentiam, ut et ille agat poenitentiam super 1092 omnibus quae locutus est malis ut faceret tibi. 9. Quid neglecto vulnere proprio, alios niteris infamare? Quid me bene tibi et sedulo consulentem, quasi phreneticus morsu lace ras? Esto, ego flagitiosus sim, ut vulgo jactitas saltem mecum age poenitentiam; criminosus, ut simulas, imitare lacrymas criminosi. Num mea peccata virtutes tuae sunt? An malorum tuorum putas solatium, si multos tui similes habeas? Fluant paululum de oculis lacrymae intersericum et linteamina, quibus tibi videris fulgidus et formosus; intellige te nudum, conscissum, sordidatum [al. sordidum ], mendicantem. Nunquam est sera poenitentia. Quamvis de Jerosolymis descenderis, et sis in itinere vulneratus, inde te Samaritanus impositum jumento, curandumque ad stabulum referet. Sed et si mortuus jaces [al. jaceas ] in sepulcro, tamen et foetentem Dominus suscitabit. Imitare saltem caecos illos, propter quos Salvator dimittens domum suam et haereditatem suam, Jericho venit. Sedentibus in tenebris et umbra mortis lux orta est eis, Qui postquam praeterire Dominum cognovissent, ceperunt clamare, dicentes: Fili David, miserere nostri. Poteris et tu videre, si clames; si accitus ab eo, sordida vestimenta projicias. Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris, et tunc scies ubi fueris (Isai. 30. 15). Tangat modo cicatrices tuas, pertractet luminum quondam tuorum vestigia. Licet ab utero sic genitus sis, et in delictis conceperit te mater tua, asperget te hyssopo, et mundaberis: lavabit te, et super nivem dealbaberis. Quid incurvus terrae haeres, et totus in coeno jaces? Illa quam decem et octo annis Satanas vinxerat, postquam a Salvatore curata est, coelum erecta suspexit. Quod ad Cain dictum est, tibi dictum puta, Peccasti, quiesce (Genes. 4. 13): Quid longius recedis a-facie Dei, et habitas in terra Naid? Quid totus in salo fluctuas, nec statuis supra petram pedem tuum? 1093 Cave ne te Phinees cum Madianitide fornicantem seiromaste configat. Quid postquam Thamar virginem frater et consanguineus polluisti, versus in Absalom, occidere eum cupis, qui te rebellantem plangit et mortuum? Clamat contra te sanguis Nabuthae: et vinea Jezrael, hoc est, seminis Dei; quam in hortum voluptatum, lasciviae olera convertisti, dignam de te ultionem reposcit. Mittitur tibi Elias, tormenta et interitum nuntians. Incurvare, et sacco vestire paulisper, et de te poterit dicere Deus: Vidisti, quia reveritus fuerit Achab a facie mea? Non superducam malitiam in diebus ejus (3. Reg. 21. 29). 10. Sed forte blandiris tibi, quod a tali Episcopo Diaconus ordinatus es. Jam superius dixi, nec patrem pro filio, nec filium pro patre puniri. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. 18. 4). Et Samuel habuit filios qui recesserunt a timore Dei, et abierunt post avaritiam et iniquitatem. Et Heli Sacerdos sanctus fuit; sed habuit filios, qui, ut in Hebraeorum volumine legimus, fornicabantur cum mulieribus in tabernaculo Dei, et in similitudinem tui, impudenter sibi Dei ministerium vindicabant (1. Reg. 8). Unde et locus tabernaculi ipse subversus est et propter vitia Sacerdotum Dei, sanctuarium, destitutum est [al. destructum ]. Quanquam et ipse Heli dum est nimium lenis in filios, offendit Deum; tantumque abest, ut te valeat Episcopi tui justitia liberare, ut timendum sit, ne propter te de solio suo corruens ὀπισθοτόνῳ pereat insanabili. Si Oza Levites Arcam Domini, quam portare ipse debuerat, quasi ruentem sustentare voluit, et percussus est: quid de te fututurum putas, qui stantem Arcam Domini praecipitare conatus es? Quanto magis Episcopus qui te ordinavit probabilis est, tanto tu amplius detestandus, qui talem hominem fefellisti. Solemus mala domus nostrae scire novissimi, ac liberorum et conjugum vitia, vicinis canentibus, ignorare. Noverat te omnis Italia. Universi te stare ante altare Christi ingemiscebant. Nec tu tam callidus eras, 1094 ut prudenter tua vitia celares. Sic aestuabas, sic subantem te et lascivientem huc atque illuc rapiebat voluptas, ut quasi quosdam triumphos, palmamque vitiorum de expletis libidinibus sublevares. 11. Denique inter gladios barbari, et barbari mariti, et mariti potentis excubias, impudicitiae flamma te rapuit. Non timuisti in illa domo adulterium facere, in qua sine judice laesus vir se poterat ulcisci. Duceris ad hortulos, ad suburbana pertraheris: tam libere et insane te agis, ut absente marito, uxorem te putes habere, non adulteram. Inde [al. Unde ] per quosdam cuniculos dum illa tenetur, erumpis. Romam occultus ingrederis, latitas inter Samnitas latrones, et ad primum mariti nuntium, quod novus tibi ex Alpibus Hannibal descendisset, navigio te credis in tuto. Tanta fugae celeritas fuit, ut tempestatem terra duceres tutiorem. Venis [al. Venisti ] utcumque in Syriam, inde te velle Jerosolymam transcendere, et serviturum Domino polliceris. Quis non susciperet eum, qui se Monachum promittebat, praesertim ignorans tragoedias tuas, et Episcopi tui Commendatitias ad caeteros Sacerdotes epistolas legens? At tu infelix transfigurabas te in Angelum lucis, et minister Satanae, ministrum justitiae simulabas. Sub vestitu ovium latebas lupus, et post adulterium hominis, adulter Christi esse cupiebas. 12. Haec idcirco retuli, ut totam tibi scenam operum tuorum, quasi in brevi depingerem tabella, et gesta tua ante oculos tuos ponerem, ne misericordiam Domini nimiamque clementiam, materiam existimes delictorum, rursum crucifigens tibimetipsi Filium Dei, et ostentui habens, et non legens illud quod sequitur. Terra enim venientem saepe super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Domino: Proferens autem spinas et tribulos, reproba est et maledicto proxima, cujus consummatio fit in combustionem (Heb. 6. 7. et 8).

1095 EPISTOLA CXLVIII. AD CELANTIAM MATRONAM. De ratione pie vivendi. Celantiam nobilem matronam docet, quomodo inter saeculi honores, divitias, ac Matrimonii onera vitam suam sancte ac religiose ducat. Ad divinae Scripturae lectionem primum hortatur, deinde ne de generis nobilitate superbiat, in quo sita sit vera nobilitas, docet; denique quod aliquot jam ante annos absque pacto, et consensu viri, continentiam servare sibi proposuisset in animo, acriter redarguit, et quid viro suo debeat, ostendit. 1. Vetus Scripturae celebrata sententia est, esse pudorem, quo gloria inveniatur et gratia; et esse rursus pudorem, qui soleat parere peccatum. Cujus dicti veritas, quanquam satis ad omnium intelligentiam ipsa sui luceat claritate, mihi tamen, nescio quomodo in praesenti causa propius innotuit. Provocatus enim ad scribendum litteris tuis, quae miris hoc a me obsecrationibus flagitabant, diu fateor de responsione dubitavi: silentium mihi imperante verecundia. Cui tamen fortissime resistebat, et vim faciebat precum tuarum fidelis ambitio. Pugnabatque acriter cum haesitatione mea humilitas obsecrantis, et magna quadam fidei violentia, oris claustra pulsabat. Cumque sic animum in utroque nutantem, cogitatio diversa libraret, pene pudor exclusit officium. Sed me illa, quam supra posui, sapientis sententia, armavit ad depellendam inutilem verecundiam, et damnosum silentium resolvendum, cum utique ipsam scribendi causam tam honestam viderem esse, tam sanctam, ut peccare me crederem, si tacerem: illud 1096 mecum Scripturae reputans: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccl. 3. 7). Et iterum: Ne retineas verbum in tempore salutis (Eccli. 4. 28). Et illud B. Petri: Parati semper ad satifactionem omni poscenti vos rationem (1. Petr. 3. 15).

2. Petis namque, et sollicite ac violenter petis, ut tibi certam ex Scripturis sanctis praefiniamus regulam, ad quam ordines cursum vitae tuae, ut cognita Domini voluntate, inter honores saeculi et divitiarum illecebras morum magis diligas supellectilem, atque ut possis in conjugio constituta, non solum conjugi placere, sed etiam ei qui ipsum indulsit conjugium. Cui tam sanctae petitioni, tamque pio desiderio, non satisfacere: quid aliud est, quam profectum alterius non amare? Parebo igitur precibus tuis, teque paratam ad implendam Domini voluntatem, ipsius nitar incitare sententiis. Idem est enim verus omnium Dominus ac magister, qui nos placere sibi jubet, et docet quomodo placere ei possimus. Ipse itaque te informet, ipse te doceat, qui interroganti in Evangelio adolescenti, quid faceret, ut mereretur vitam aeternam, divina continuo mandata proponit (Matth. 19), ostendens nobis ejus voluntatem esse faciendam, a quo speramus et praemia. Propter quod alio testatur loco: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Ibid. 7. 21). Quo manifeste illud ostenditur, nos non sola Dei confessione tanti praemii magnitudinem promereri, nisi fidei et justitiae opera conjuncta sint. 3. Qualis enim est illa confessio, quae sic Deo credit, ut pro nihilo ejus ducat imperium? Aut quomodo ex animo, ac vere dicimus, Domine, Domine, si ejus, quem Dominum confitemur, praecepta contemnimus? Unde ipse in Evangelio dicit: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. 6. 46)? Et iterum: Populus hic labiis me honorat, 1097 cor autem eorum longe est a me (Matth. 15. 8. Isai. 29. 13). Et rursum loquitur per Prophetam: Filius honorificat patrem, et servus dominum suum timet. Et si pater ego sum: ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus (Malach. 1. 6)? Ex quo apparet, nec honorari ab eis Dominum, nec timeri, qui ejus praecepta non faciunt. Et ad David expressius dicitur, qui peccatum admiserat: Et pro nihilo duxisti Dominum (2 Reg. 12); et ad Heli fit sermo Domini: Qui honorificat me, honorificabo eum; qui autem pro nihilo me habent, ad nihilum redigentur (1. Reg. 2. 30). 4. Et nos securo ac bono animo sumus qui per singula quaeque praecepta, inhonorantes Deum clementissimum Dominum ad iracundiam provocamus, ejusque imperium superbissime contemnendo, in tantae majestatis imus injuriam? Quid enim unquam tam superbum, quid vero tam ingratum videri potest, quam adversus ejus vivere voluntatem, a quo ipsum vivere acceperis? quam illius praecepta despicere, qui ideo aliquid imperat, ut causas habeat remunerandi? Neque enim obsequii nostri Deus indiget, sed nos illius indigemus imperio. Mandata ejus desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum: quoniam in custodiendis illis retributio multa (Ps. 18. 11. 12). Et ideo nobis irascitur, idcirco magis illa immensa Dei bonitas offenditur, quia eam per tanti etiam praemii detrimenta contemnimus: nec solum imperata, sed etiam promissa illius pro nihilo ducimus. Unde saepe, imo semper illa nobis Domini revolvenda sententia: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. 19. 17); hoc enim tota nobiscum lege agitur: hoc Prophetae, hoc Apostoli docent: hoc a nobis, et vox Christi et sanguis efflagitat: qui ideo pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei, qui pro illis mortuus est (2. Cor. 5. 15). Vivere autem illi non est aliud, quam ejus praecepta servare, quae nobis ille quasi certum quoddam dilectionis suae pignus, servanda mandavit. Si diligitis, inquit, me, mandata mea servate (Joan. 14. 15). Et, qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Ac rursus: Si quis diligit me, 1098 sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat (Ibid. v. 21. 23 et 24). Grandem vim obtinet vera dilectio. Et qui perfecte amatur, totam sibi amantis vindicat voluntatem. Nihil est imperiosius caritate. Nos si vere Christum diligimus: si ejus nos redemptos sanguine recordamur, nihil magis velle, nihil omnino debemus agere, quam quod illum velle cognoscimus. 5. Duo autem sunt genera mandatorum, in quibus clauditur tota justitia. Prohibendi unum est, jubendi alterum. Ut enim mala prohibentur, ita praecipiuntur bona. Ibi otium imperatur, hic studium. Ibi coercetur animus, hic incitatur. Ibi fecisse, hic non fecisse, culpabile est. Unde et Propheta dicit: Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Declina a malo, et fac bonum (Psal. 33. 13. 14. et 15). Et beatus Apostolus. Odientes malum, adhaerentes bono (Rom. 12. 9). Hoc itaque duplex diversumque praeceptum, prohibendi scilicet et imperandi, aequo omnibus jure mandatum est. Non virgo, non vidua, non nupta, ab hoc imperio libera est. In quovis proposito, in quovis gradu, aequale peccatum est, vel prohibita admittere, vel jussa non facere. Neque vero eorum te seducat error, qui ex arbitrio suo eligunt, quae potissimum Dei mandata faciant, quaeve quasi vilia ac parva despiciant: nec metuunt, ne secundum divinam sententiam, minima contemnendo paulatim decidant (Eccli. 19. 1). 6. Stoicorum quidem est, peccatorum tollere differentiam, et delicta omnia paria judicare: nec ullum inter scelus et erratum discrimen facere. Nos vero etsi multum inter peccata distare credimus, quia et legimus: tamen satis prodesse ad cautionem dicimus, etiam minima pro maximis cavere. Tanto enim facilius abstinemus a quocumque delicto, quanto illud magis metuimus. Nec cito ad majora progreditur, qui etiam parva formidat. Et sane nescio, an possimus leve aliquod peccatum dicere quod in Dei 1099 contemptum admittitur. Estque ille prudentissimus, qui non tam considerat quod jussum sit, quam illum qui jusserit: nec quantitatem imperii, sed imperantis cogitat dignitatem. 7. Aedificanti itaque tibi spiritualem domum non super levitatem arenae, sed super soliditatem petrae, innocentiae in primis fundamentum ponatur, super quod facilius possis arduum culmen justitiae erigere. Maximam enim partem aequitatis implevit, qui nulli nocuit: beatusque est qui potest cum sancto Job dicere: Nulli nocui hominum: juste vixi cum omnibus (Job 27. 6). Unde audenter et simpliciter loquebatur ad Dominum. Quis est ille qui judicetur mecum (Job 13. 19)? id est, quis tuum adversum me potest implorare judicium, ut se laesum a me convincat? Purissimae conscientiae est, secure canere cum Propheta: Perambulabam in innocentia cordis mei: in medio domus meae (Psal. 100. 3). Unde idem alibi dicit: Non fraudavit eos Deus bonis, qui ambulant in innocentia (Psal. 83. 13). Itaque malitiam, odium atque invidiam, quae vel maxima, vel sola semina sunt nocendi, Christiana a se propellat anima: neque manu tantum, aut lingua, sed corde quoque custodiat innocentiam: nec opere modo, sed voto etiam nocere formidet. Quantum enim ad peccati rationem pertinet, nocuit et qui nocere disposuit. Multi nostrorum [al. nostrum ] illum absolute atque integre definiunt innocentem, qui ne in eo quidem ulli noceat quo prodesse desistat. Quod si est verum, tum demum laetare de innocentiae conscientia, si cum potes adjuvare, non desinas; si vero divisa inter se ista atque distincta sunt: aliudque est non nocere quod semper potes, aliud prodesse cum possis, aliud malum non facere, aliud operari bonum: illud tibi rursum occurrat: non sufficere Christiano, si partem unam justitiae impleat, cui utraque praecipitur. 8. Neque enim debemus ad multitudinis exempla respicere: quae nullam morum disciplinam sequens, nullum vivendi tenens ordinem, non tam ratione ducitur, 1100 quam quodam impetu fertur. Nec imitandi nobis illi sunt, qui sub Christiano nomine gentilem vitam agunt, et aliud professione, aliud conversatione testantur: atque, ut Apostolus ait, Deum confitentur se nosse, factis autem negant (Tit. 1. 13). Inter Christianum et gentilem non fides tantum debet, sed etiam vita distinguere: et diversam religionem, per diversa opera monstrare. Nolite, ait Apostolus, jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis (2. Cor. 6. 14. et seqq.)? 9. Sit ergo inter nos et illos maxima separatio. Disjungitur [al. Distinguitur ] certo discrimine error et veritas. Illi terrena sapiant, qui coelestia promissa non habent. Illi brevi huic vitae se totos implicent, qui aeterna nesciunt. Illi peccare non metuant, qui peccatorum impunitatem putant. Illi serviant vitiis, qui non sperant futura praemia virtutum. Nos vero qui purissima confitemur fide, omnem hominem manifestandum esse ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, prout gessit; sive bonum, sive malum (2. Cor. 5. 10): procul esse debemus a vitiis, dicente Apostolo: Qui enim Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. 5. 24). Nec turbam sequantur errantem, qui se veritatis discipulos confitentur. 10. Duas certe conversationis vias, et distincta in diversum itinera vivendi, Salvator in Evangelio ostendit. Quam, inquit, spatiosa via, quae ducit ad mortem, et multi sunt qui intrant per eam. Et rursum: Quam arcta via et angusta est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. 7. 13. et 14). Vide quanta inter has vias separatio sit, quantumque discrimen. Illa ad mortem, haec tendit ad vitam. Illa celebratur et teritur a multis, haec vix invenitur a paucis. Illa enim vitiis per consuetudinem, quasi declivior ac mollior, et velut quibusdam amoena floribus voluptatum facile ad se rapit commeantium multitudinem: haec vero insueto 1101 calle virtutum tristior atque horridior: ab his tantum eligitur, quibus non tam delectatio itineris cordi est, quam utilitas mansionis. Asperam enim nobis, et insuavem virtutum viam, nimia facit vitiorum consuetudo, quae si in partem alteram transferatur, invenietur, sicut Scriptura dicit, semita justitiae laevis (Prov. 2. 20. juxta LXX). Ponamus ergo jam rationem vitae nostrae, et per quam potissimum gradiamur viam, conscientia teste discamus. Omne enim quod agimus, omne quod loquimur, aut de lata, aut de angusta via est. Si cum paucis angustum iter et subtilem quamdam semitam invenimus, ad vitam tendimus. Si vero multorum comitamur viam, secundum Domini sententiam, imus ad mortem. 11. Si ergo odio atque invidia possidemur, si cupiditati et avaritiae cedimus, si praesentia commoda futuris praeferimus: per spatiosam viam incedimus. Habemus enim ad haec comitum multitudinem, et late similium stipamur agminibus. Si iracundiam libidinemque explere volumus, si injuriam vindicamus [al. vindicare ], si maledicenti remaledicimus, et adversum inimicum inimico animo sumus, aeque cum pluribus ferimur. Si vel adulamur ipsi, vel adulantem libenter audimus, si verum dicere gratia impedimur, et magis offendere animos hominum timemus, quam non ex animo loqui; de multorum item via sumus. Tot nostri sunt socii, quot extranei veritatis. At e contrario, si ab his omnibus vitiis sumus extranei, si purum ac liberum animum praestamus, et omni cupiditate calcata, solis studemus divites esse virtutibus: per angustam viam nitimur. Conversatio enim ista paucorum est. Estque perrarum atque difficile, idoneos hujus itineris comites reperire. Quin etiam multi hac ire se simulant, et per diversa errorum diverticula, ad viam multitudinis revertuntur. Ideoque timendum est, ne quos duces recti hujus itineris habere nos credimus: eos comites habeamus erroris. 12. Si igitur inveniuntur exempla, quae nos per hanc ducant viam, et rectum Evangelii tramitem teneant, sequenda sunt. Sin vero ea vel deficiunt, vel deficere putantur, Apostolorum forma 1102 universis proposita est. Clamat vas electionis Paulus, nosque quasi ad angustum hoc iter convocans, dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (1. Cor. 11. 1). Certe quod est amplius omnibus, ipsius Domini relucet exemplum, qui in Evangelio ait: Venite ad omnes qui laboratis et onerati estis, et ego requiescere faciam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. 11. 28. 29). Si periculosum est imitari illos, de quibus dubitas an imitandi sint: hunc certe imitari tutissimum est, atque ejus vestigia sequi, qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. 14. 6). Nunquam enim errat, qui sequitur veritatem. Unde et Apostolus Joannes ait: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (1. Joan. 2. 6). Et beatus Petrus ait: Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus: qui peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur. Tradebat autem judicanti se injuste. Qui peccata nostra, ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus (1. Petr. 2. 21. et seqq.). 15. Cesset omnis excusatio errorum, auferantur peccandi foeda solatia. Nihil omnino agimus, qui nos per multitudinis exempla defendimus, et ad consolationem nostram, aliena saepe numerantes vitia, deesse nobis dicimus, quos debeamus sequi. Ad illius exemplum mittimur, quem omnes fatemur imitandum. Atque ideo praecipua tibi cura sit, legem nosse divinam: per quam possis, quasi praesentia cernere exempla sanctorum: quid faciendum sit, quidve vitandum, illius consilio disce [al. discere ]. Maximum enim ad justitiam auxilium, est implere divinis eloquiis animum, et quod opere exequi cupias, semper corde meditari. Rudi adhuc populo, et hominibus ad obedientiam insuetis, per Moysen imperatur a Domino, ut in signum memoriae, qua praecepta Domini recordentur: per singulas vestimentorum fimbrias, habeant cum cocco hiacynthini coloris insignia, ut etiam casu huc illucque respicientibus oculis, mandatorum coelestium memoria nascatur. De quibus fimbriis Pharisaei redarguuntur a Domino (Matth. 23. 5), 1103 quod eas perverso usu, non ad commonitionem praeceptorum dei, sed ad ostentationem sui habere coeperint, ut scilicet quasi de majoris observationis diligentia, sancti a populo judicarentur. 14. Tibi vero servanti non jam litterae praecepta, sed spiritus, divinorum mandatorum memoria spiritualiter excolenda est. Cui non tam frequenter recordanda sunt praecepta Domini, quam semper cogitanda. Sint ergo divinae Scripturae semper in manibus tuis, et jugiter mente volvantur. Nec sufficere tibi putes mandata Dei memoria tenere, et operibus oblivisci. Sed ideo illa cognosce, ut facias quicquid faciendum didiceris. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. 2. 31). Latus quidem et immensus divinae legis campus extenditur. Qui diversis testimoniis veritatis, velut coelestibus quibusdam floribus vernans, mira oblectatione legentis animum pascit ac refovet. Quae omnia semper cognoscere, secumque revolvere, ingens ad conservandam justitiam beneficium est. Sed quasi ad compendiosum quoddam commonitorium, illa tibi Evangelii eligenda sententia est, et superscribenda cordi tuo, quae ad totius justitiae breviarium, dominico ore profertur: Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis. Haec enim Lex et Prophetoe (Matth. 7. 12). Infinitae namque sunt species, partesque justitiae: quas non modo stylo persequi, sed cogitatione etiam capere difficillimum est. Quas omnes una ac brevi sententia comprehendit, et latentem hominum conscientiam, secreto animi judicio, aut absolvit, aut damnat. 15. Ad omnem igitur actum, ad omne verbum, ad omnem etiam cogitatum, haec sententia retractetur: quae tibi quasi speculum quoddam paratum, et ad manum semper positum, qualitatem tuae voluntatis ostendat, ac etiam vel de injusto opere redarguat, vel de justo laetificet. Quotiescumque enim talem in alterum habueris animum, qualem in te ab altero servari cupis, aequitatis viam tenes. Quoties vero talis erga alterum fueris, qualem in te vis neminem: iter justitiae 1104 dereliquisti. En totum illud divinae legis arduum totumque difficile. En ob quam causam dura imperia Domino reclamamus, et dicimus nos vel difficultate, vel impossibilitate mandatorum premi. Nec sufficit, quod jussa non facimus, nisi etiam jubentem injustum pronuntiemus: dum ipsum aequitatis auctorem, non modo dura et ardua, sed etiam impossibilia praecepisse conquerimur. Omnia, inquit, quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis. Conjungi vult inter nos, atque connecti, per mutua beneficia caritatem. Omnesque homines vicario inter se amore copulari, ut id unoquoque praestante alteri, quod sibi ab omnibus praestari velit: tota justitia, et praeceptum hoc Dei, communis sit utilitas hominum. Et, o miram clementiam Domini! o ineffabilem Dei benignitatem! Praemium nobis pollicetur, si nos invicem diligamus, id est, si nobis ea praestemus invicem, quorum vicissim indigemus. Et nos superbo simul et ingrato animo, ejus renitimur voluntati: cujus etiam imperium beneficium est. 16. Nulli unquam omnino detrahas, nec aliorum vituperatione te laudabilem videri velis: magisque vitam tuam ornare disce, quam alienam carpere. Ac semper Scripturae memor esto dicentis: Noli diligere detrahere, ne eradiceris (Prov. 20. 13. juxta LXX). Pauci admodum sunt, qui huic vitio renuntient, raroque invenies, qui ita vitam suam irreprehensibilem exhibere velint, ut non libenter reprehendant alienam. Tantaque hujus mali libido mentes hominum invasit, ut etiam qui procul ab aliis vitiis recesserunt, in istud tamen quasi in extremum diaboli laqueum incidant. Tu vero hoc malum ita effuge, ut non modo ipsa non detrahas, sed ne alii quidem detrahenti, aliquando credas. Nec obtrectatoribus auctoritatem de consensu tribuas: ne eorum vitium nutrias, annuendo. Noli, inquit Scriptura, consentaneus esse cum derogantibus adversus proximum tuum, et non accipies super illum peccatum. Et alibi: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. 28. 28). Unde et beatus David, diversas 1105 innocentiae species justitiaeque dinumerans, de hac quoque virtute non tacuit, dicendo: Et opprobrium non accepit adversus proximos suos (Psal. 14. 4): propterea quod ipse non solum adversatur, sed etiam persequitur detrahentem. Ait enim: Detrahentem secreto proximo suo hunc persequar (Psal. 100. 5). Est sane tale hoc vitium, quod vel in primis extingui debeat, et ab eis qui se sancte instituere volunt, prorsus excludi. Nihil enim tam inquietat animum, nihil est quod ita mobilem mentem ac levem faciat, quam facile totum credere, et obtrectatorum verba, temerario mentis assensu sequi. Hinc enim crebrae dissensiones, hinc odia injusta nascuntur. Hoc est quod saepe de amicissimis etiam inimicos facit, dum concordes quidem, sed credulas animas, maliloqua lingua dissociat. At contra, magna quies animi, magnaque est morum gravitas, non temere de quoquam sinistri aliquid audire. Beatusque est qui ita se contra hoc vitium armavit, ut apud eum detrahere nemo audeat. Quod si haec in nobis esset diligentia, ne passim obtrectatoribus crederemus, jam omnes detrahere timerent: ne non tam alios, quam seipsos viles detrahendo facerent. Sed hoc ideo malum celebre est, idcirco in multis fervet hoc vitium, quia pene ab omnibus libenter auditur. 17. Adulatorum quoque assentationes, et noxia blandimenta fallaciae, velut quasdam pestes animae fuge. Nihil est quod tam facile corrumpat mentes hominum, nihil quod tam dulci et molli vulnere animum feriat. Unde et quidam sapiens ait: Verba adulatorum mollia, feriunt autem interiora ventris (Prov. 26. 22). Et Dominus loquitur per Prophetam: Populus meus, qui beatificant vos, seducunt vos, et semitas pedum vestrorum dissipant (Isai. 3. 12. sec. LXX). In multis, isto maxime tempore, regnat hoc vitium quodque est gravissimum, humilitatis ac benevolentiae loco ducitur. Eo fit, ut qui adulari nescit, aut invidus, aut superbus putetur. Est sane grande et subtile artificium, laudare alterum in commendationem sui, et decipiendo, animum sibi obligare decepti: quodque hoc maxime vitio agi solet, fictas laudes, certo pretio vendere. Quae haec tanta est levitas animi, quae tanta vanitas, relicta propria conscientia, alienam opinionem sequi: et quidem fictam atque simulatam? 1106 Rapi vento falsae laudationis, gaudere ad circumventionem suam, et illusionem pro beneficio accipere? Tu ergo si vere laudabilis esse cupis, laudem hominum ne requiras. Illique praepara conscientiam tuam, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus tibi erit a Deo (1. Cor. 4. 5). 18. Sit igitur intentus ac vigilans, et adversus peccata semper armatus animus tuus. Sermo in omnibus moderatus et parcus, et qui necessitatem magis loquendi indicet, quam voluntatem. Ornet prudentiam verecundia, quodque praecipuum in feminis semper fuit, cunctas in te virtutes pudor superet. Diu ante considera, quid loquendum sit, et adhuc tacens provide, ne quid dixisse poeniteat. Verba tua ponderet cogitatio, et linguae officium animi libra dispenset. Unde Scriptura dicit: Argentum et aurum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos: et attende ne forte labaris lingua (Eccli. 28). Nunquam malum verbum de ore tuo procedat, quae ad cumulum benignitatis juberis etiam maledicentibus benedicere. Misericordes, inquit, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, neque maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes (1. Petr. 3. 9). 19. Mentiri vero atque jurare, lingua tua prorsus ignoret, tantusque in te sit veri amor, ut quidquid dixeris, juratum putes. De quo Salvator ad discipulos ait: Ego autem dico vobis, non jurare omnino. Et paulo post: Sit autem sermo vester, est, est: non, non: Quod autem his abundantius est, a malo est (Matth. 5. 34. 37). In omni igitur actu atque verbo, quieta mens et placida servetur: semperque cogitationi tuae Dei praesentia occurrat: sit humilis animus, ac mitis, et adversus sola vitia erectus. Nunquam illum aut superbia extollat, aut avaritia inflectat, aut ira praecipitet. Nihil enim quietius, nihil purius, nihil denique pulchrius ea mente esse debet, quae in Dei habitaculum praeparanda est, quem non auro templa fulgentia, non gemmis altaria distincta delectant, sed anima ornata virtutibus. Ideo et templum Dei, sanctorum corda dicuntur, affirmante Apostolo, qui ait: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (1. Cor. 3. 17). 20. Nihil habeas humilitate praestantius, 1107 nihilque amabilius. Haec est enim praecipua conservatrix, et quasi custos quaedam virtutum omnium: nihilque est quod nos ita et hominibus gratos et Deo faciat, quam si vitae merito magni, humilitate infimi simus. Propter quod Scriptura dicit: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. 3. 20). Et Dominus loquitur per Prophetam: Super quem alium requiescam, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. 66. 2)? Verum tu eam humilitatem sequere: non quae ostenditur, atque simulatur gestu corporis, aut fracta voce verborum, sed quae puro affectu cordis exprimitur. Aliud est enim virtutem habere, aliud virtutis similitudinem: aliud est rerum umbram sequi, aliud veritatem. Multo deformior illa est superbia, quae sub quibusdam humilitatis signis latet. Nescio enim quomodo turpiora sunt vitia, quae virtutum specie celantur. 21. Nulli te unquam de generis nobilitate praeponas, neque obscuriores quasque et humiliore loco natas, te inferiores putes. Nescit religio nostra personas accipere: nec conditiones hominum, sed animos inspicit singulorum. Servum et nobilem de moribus pronuntiat. Sola apud Deum libertas est, non servire peccatis. Summa apud Deum est nobilitas, clarum esse virtutibus. Quid apud Deum in viris nobilius Petro, qui piscator et pauper fuit? Quid in feminis beata Maria illustrius, quae sponsa fabri describitur? Sed illi piscatori et pauperi coelestis regni a Christo creduntur claves. Haec sponsa fabri, meruit esse mater illius, a quo ipsae claves datae sunt. Eligit enim Deus ignobilia et contemptibilia hujus mundi (1. Cor. 1. 27), ut potentes ac nobiles ad humilitatem facilius adduceret. Nam et alias frustra sibi aliquis de nobilitate generis applaudit, cum universi paris honoris, et ejusdem apud Deum pretii sint, qui uno Christi sanguine sunt redempti: nec interest qua quis conditione natus sit, cum omnes in Christo aequaliter renascamur. Nam et si obliviscimur, quia ex uno omnes generati sumus: saltem id semper meminisse debemus, quia per unum omnes regeneramur. 22. Cave ne si jejunare aut abstinere coeperis, te putes jam esse sanctam. Haec enim virtus adjumentum est, non perfectio 1108 sanctitatis. Magisque id providendum est, ne tibi hoc, cum licita contemnas, securitatem quamdam illicitorum faciat. Quicquid supra justitiam offertur Deo, non debet impedire justitiam, sed adjuvare. Quid autem prodest tenuari abstinentia corpus, si animus intumescat superbia? Quam laudem merebimur de pallore jejunii, si invidia lividi simus? Quid virtutis habet vinum non bibere, et ira atque odio inebriari? Tunc, inquam, praeclara est abstinentia, tunc pulchra atque magnifica castigatio corporis, cum est animus jejunus a vitiis. Imo qui probabiliter ac scienter abstinentiae virtutem tenent, eo affligunt carnem suam, quo animae frangant superbiam: ut quasi de quodam fastigio contemptus sui atque arrogantiae, descendant ad implendam Domini voluntatem, quae maxime in humilitate perficitur. Idcirco a variis ciborum desideriis mentem retrahunt, ut totam ejus vim occupent in cupiditate virtutum. Jamque minus jejuniorum et abstinentiae laborem caro sentit, anima esuriente justitiam. Nam et vas electionis Paulus dum castigat corpus suum, et in servitutem redigit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur (1. Cor. 9. 27), non ad [al. ob ] solam, ut quidam imperiti putant, hoc facit castitatem: non enim huic tantummodo, sed omnibus omnino virtutibus abstinentia opitulatur. Neque magna aut tota Apostoli gloria est, non fornicari: sed hoc agit, ut castigatione corporis, erudiatur animus; quantoque nihil ex voluptatibus concupiscit, tanto magis possit de virtutibus cogitare: ne perfectionis magister, imperfectum aliquid in se ostendat: ne Christi imitator, extra praeceptum quicquam aut voluntatem Christi faciat: neve minus exemplo, quam verbo doceat, cumque aliis praedicaverit, ipse reprobetur: audiatque cum Pharisaeis: Dicunt enim et non faciunt (Matth. 23. 3). 23. Apostolici vero et praecepti est, et exempli, ut habeamus rationem, non conscientiae tantum, sed etiam famae (Rom. 12. 17). Non superfluum et a fructu vacuum, gentium magister hoc docet: vult enim etiam extraneos ad fidem homines, per fidelium opera proficere, ut religionem ipsam religionis disciplina commendet. Et ideo sicut luminaria in mundo lucere 1109 nos jubet, in medio nationis pravae et perversae, ut incredulae mentes errantium, ex nostrorum actuum lumine, ignorantiae suae tenebras deprehendant. Unde et ipse ad Romanos ait: Providentes bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus (Rom. 12. 17). Et alibi: Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, et Ecclesiae Dei, sicut ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis (1. Cor. 10. 32. 33). Beatus est qui tam sancte, tamque graviter disposuit vitam suam, ut de eo sinistri aliquid ne fingi quidem possit: dum adversus obtrectatorum libidinem pugnat meriti magnitudo nec fingere quisquam ausus est, quod a nullo putat esse credendum. Quod si id assequi difficile atque nimis arduum est, saltem hanc adhibeamus vitae nostrae diligentiam, ne malae mentes occasionem inveniant detrahendi. Ne ex nobis scintilla procedat, per quam adversus nos sinistrae famae flamma confletur. Alioqui frustra irascimur obtrectatoribus nostris si eis ipsi obtrectandi materiam ministramus. Si autem nobis diligenter atque sollicite omnia ad honestatem providentibus, cunctisque actibus nostris timorem Dei praeferentibus, illi nihilominus insaniunt: consoletur nos conscientia nostra, quae tunc maxime tuta est, tunc optime secura est, cum ne occasionem quidem male de se sentiendi dedit. Illis enim vae dicitur per Prophetam, qui dicunt quod bonum est malum: qui lucem appellant tenebras: et quod dulce est, amarum vocant (Isai. 5. 20. juxta LXX). Nobis ergo Salvatoris aptabitur sermo: Beati estis cum vobis maledixerint homines, mentientes (Matth. 5. 11). Nos modo agamus, ut male de nobis nemo loqui absque mendacio possit. 24. Ita habeto sollicitudinem domus, ut aliquam tamen vacationem animae tribuas. Eligatur tibi opportunus, et aliquantum a familiae strepitu remotus locus, in quem tu velut in portum, quasi ex multa tempestate curarum te recipias, et excitatos foris cogitationum fluctus, secreti tranquillitate componas. Tantum ibi sit divinae lectionis studium, tam crebrae orationum vices, tam firma et pressa de futuris cogitatio, ut omnes reliqui temporis occupationes facile hac vocatione compenses. Nec hoc ideo dicimus, quo te retrahamus a tuis: imo id agimus, ut ibi discas, ibique mediteris, qualem tuis praebere te debeas. 25. 1110 Familiam tuam ita rege et confove, ut te matrem magis tuorum, quam dominam videri velis, a quibus benignitate potius, quam severitate exige reverentiam. Fidelius et gratius semper obsequium est, quod ab amore, quam quod a metu proficiscitur. Praecipue autem in conjugio venerabili atque immaculato Apostolicae regulae ordo teneatur. 26. Servetur in primis viro auctoritas sua, totaque a te discat domus, quantum illi honoris debeat. Tu illum dominum obsequio tuo, tu magnum illum tua humilitate demonstra, tanto ipsa honoratior futura, quanto illum amplius honoraveris. Caput enim, ut ait Apostolus, mulieris est vir (Ephes. 5. 23): nec aliunde magis reliquum corpus ornatur, quam ex capitis dignitate. Unde idem alibi dicit: Mulieres subditae estote viris, sicut oportet in Domino (Coloss. 3. 18). Sed et beatus Petrus Apostolus ait Similiter autem mulieres subditae sint viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem, sine verbo lucrifiant (1. Petr. 31). Si ergo etiam gentilibus maritis debetur honor jure conjugii, quanto magis reddendus est Christianis. 27. Atque ut ostendat, quibus ornamentis etiam viris junctae femine decorari debeant, ait: Quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut vestimentorum cultus, sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Domino, ornabant se, subjectae propriis viris, sicut Sara obediebat Abrahae, Dominum suum vocans (Ibid. 3. et seqq.). Haec autem praecipiens, non eas jubet squalere sordibus, et horrentibus pannorum assumentis tegi, sed immoderato cultui, et nimis exquisito interdicit ornatui, simplicemque commendat ornatum atque habitum. De quo et vas electionis ait: Similiter autem et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate: ornantes se non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, sed quod decet mulieres, promittentes castitatem per opera bona (1. Tim. 2. 9. 10). 28. Reperi vero te miro fidei ardore succensam, aliquot jam ante annos continentiam proposuisse, et reliquum vitae tuae tempus pudicitiae consecrasse. Magni hoc animi signum, et perfectae virtutis indicium est, renuntiare subito expertae voluptati, fugere notas carnis illecebras, 1111 et calentis adhuc aetatis flammas fidei amore [al. ardore ] restinguere. Sed illud quoque simul didici, quod me non mediocriter angit ac stimulat, te videlicet tantum hoc bonum, absque consensu et pacto viri servare coepisse, cum hoc Apostolica omnino interdicat auctoritas, quae in hac duntaxat causa, non modo uxorem viro, sed etiam virum uxoris subjecit potestati. Uxor, inquit, sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir potestatem non habet sui corporis, sed mulier (1. Cor. 7. 4). Tu vero quasi oblita foederis nuptialis, pactique hujus ac juris immemor, inconsulto viro vovisti Domino castitatem. Sed periculose promittitur quod adhuc in alterius potestate est. Et nescio quam sit grata donatio, si unus offerat rem duorum Multa jam per hujuscemodi ignorantiam et audivimus, et vidimus scissa conjugia, quodque recordari piget, occasione castitatis adulterium perpetratum. Nam dum una pars se etiam a licitis abstinet: altera ad illicita delapsa est. Et nescio in tali causa, quis magis accusari, quis amplius culpari debeat, utrum ille qui repulsus a conjuge fornicatur, an illa quae repellendo a se virum, eum fornicationi quodammodo objicit. Atque ut super hac causa, quid veritas habeat, agnoscas, pauca mihi de divina auctoritate ponenda sunt. Apostolicae doctrinae regula nec cum Joviniano aequat continentiae opera nuptiarum, nec cum Manichaeo conjugia condemnat. Ita vas electionis ac magister gentium, inter utrumque temperatus incedit ac medius, ut remedium incontinentiae indulgeat, et ad praemium provocet continentiam. Totusque in hac causa ejus hic sensus est, ut ex utriusque sententia proponatur castitas, aut certe ab utroque debitum commune solvatur. 29. Sed ipsa jam Apostoli verba ponamus, totamque hanc causam a sui principio retractemus. Loquitur enim ad Corinthios: De quibus autem scripsistis mihi: bonum est homini mulierem non tangere (1. Cor. 7. 1). Et quanquam hic laudaverit castitatem, tamen ne aliquibus videatur prohibere conjugia, subjungit. Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat. Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. Mulier autem sui corporis potestatem non habet, sed vir. 1112 Et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem (Ibid. et seqq.) Ac rursus, ne tanta pro nuptiarum parte dicendo, videretur excludere castitatem, sequitur: Nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Et statim quasi recusat hoc, quod dixit, ad tempus: ne non tam perpetuam, quam temporalem ac brevem continentiam docere videatur. Ait enim: propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Unde hoc quod dixit, ad tempus, docet meditationem debere fieri castitatis, ut per certa intervalla temporum quasi exploratis continentiae suae viribus, sine periculo utrique promittant, quod semper est ab utroque servandum. Quid vero absolute velit, manifeste dicit: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum, id est, in jugi ac perpetua castitate vivere. 30. Vides ne quam caute quam provide, quam sine ullius occasione scandali, magister firmaverit de castitate sententiam, nolens tantum bonum in unius temeritate nutare, quod ligare et confirmare debet consensus amborum? Et revera, quid ea castitate firmius est, quidve tutius, quam quae ex duorum coepta sententia, ab utroque velut in commune servatur? Nec de se tantum pars altera sollicita, mutuo se ad virtutis animet perseverantiam. Hoc enim, sicut alia quoque bona, non tantum coepisse, sed perfecisse laudandum est. Jamdudum, ut intelligis, scopuloso difficilique in loco versatur oratio, nec audet in alterutram declinare partem, dum aequaliter utrumque formidat, sed ex nostra difficultate tuum agnosce discrimen, maluimus enim te contristare forsitan vera dicendo, quam ficta adulatione decipere. Duplex, ut vides, malum, aequale et anceps periculum est: ex utroque arctaris, ex utroque constringeris. Contemnere omnino virum atque despicere, aperta contra Apostoli sententiam est: perdere vero tanti temporis castitatem, et Deo non reddere quod promiseras, timendum, atque metuendum est. Ut vulgo dicitur: Facile ex amico inimicum facies, cui promissa non reddas. Sic enim Scriptura dicit. Quod si voveris votum Domino Deo, non moreris reddere illud: quia quaerens quaerit illud Dominus Deus abs te, et erit tibi in peccatum (Deut. 23. 21. sec. LXX. et Eccl. 5. 3). Ait ergo: Debitam honorificentiam viro 1113 exhibe, ut ex utroque Domino debitum, quod vovisti, reddere possis. De cujus conscientia non diffidimus, si paululum exspectasses: non quod te a bono castitatis retrahamus, sed hujus animum ad castitatis oraculum totis viribus incitemus; ut voluntarium sacrificium offerat Deo, in odorem suavitatis: ut exuta mens a cunctis retinaculis mundanis, atque corporalibus voluptatibus sit: ut valeas plenius inhaerere Dominicis praeceptis. Quod tamen, ne quid a nobis negligenter esse dictum arbitreris, divinarum Scripturarum testimoniis edocuimus, sicut etiam. Apostolus dicit: Et erunt duo in carne una (1. Cor. 6. 16. 17); jam non una caro (Matth. 19. 6), sed unus spiritus (1. Cor. 6. 17). 31. Hoc sacramentum magnum est, arduumque est iter castitatis: sed magna sunt praemia, vocatque nos Dominus in Evangelio dicens: Venite benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum ab origine mundi (Matth. 35. 34). Idem ipse Dominus dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis; et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Dicit enim idem Dominus iis, qui ad sinistram ejus erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo, et angelis ejus (Matth. 25. 41): nescio vos, operarii iniquitatis. Erit ibi fletus et stridor dentium. Illi utique omnes plangent, illi lugebunt, qui ita curis se vitae praesentis involvunt, ut obliviscantur futuram; quos somno quodam ignorantiae, et malae securitatis oppressos fluctibus, Domini comprehendet adventus: unde ipse, in Evangelio ait: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae: ne forte superveniat in vos repentina dies illa, tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae (Luc. 21. 34. 35). Et rursum: Vigilate, et orate, nescitis enim, quando tempus sit (Matth. 24. 42. et 25. 13). 32. Beati sunt, qui ita exspectant, ita illum speculantur diem, ut se ad eum quotidie praeparent, qui non de praeterita sibi justitia blandientes, secundum Apostolum, per dies singulos in virtute renovantur (2. Cor. 4. 16). Justitia enim justi non proderit ei, 1114 a quo die justus esse desierit. Sicut etiam iniquo non nocebit iniquitas, sua a die, quo se ab iniquitate converterit (Ezech. 18. 24). Nec sanctus ergo securus esse debet, quamdiu in hujus vitae agone versatur; nec desperare peccator, qui, secundum praedictam Prophetae sententiam, uno die justum se efficere potest; sed totum, quo tenditur, spatium vitae tuae est, ut peragere possis justitiam; nec de praeterita justitia confidens, remissior efficiaris; sed sicut dicit Apostolus, Posteriora obliviscens, ad ea autem, quae anteriora sunt, me extendens, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis, sciens scriptum esse cordis inspectorem Deum (Phil. 3. 15. et Prov. 24. 12). Et idcirco satagit, ut animam mundam habeat a peccato. Propter quod scriptum est, omni custodia serva cor tuum (Prov. 4. 23). Et iterum: Diligit Dominus munda corda. Accepti autem sunt ei omnes immaculati (Prov. 11. 20. juxta LXX). Idcirco age, ut ordines reliquum tempus vitae tuae sine offensa, ut possis secure canere cum Propheta: Perambulam in innocentia cordis mei, in medio domus meae (Psal. 100. 2). Et iterum: Introibo ad altare Dei, ad Deum, qui laetificat juventutem meam (Psal. 42. 4). Quia inchoasse non sufficit; sed perfecisse justitia est.

EPISTOLA CXLIX. S. HIERONYMI. De solemnitatibus Paschae.

Hebraeorum dies festos edisserit, eosque minime observari debere post Evangelium docet. 1. De solemnitatibus et Sabbatis, Neomeniis, quae in Lege a Domino praecipiuntur observari, tuae caritatis imperio cogente, dicturi, quid secundum litteram reprobari, vel quid spiritualiter observari debeat: prius cogimur amatoribus litterae adversariisque veritatis respondere; quos cum meo jure possim repercutere magis eos blande leniterque alloquens ad agnitionem veritatis venire cupio, qui cum radicum amarum corticem ruminare cupiunt, poma expuunt, pulveremque auri mirantes, formata metalla despiciunt. Qui etsi secundum litteram Legis observari 1115 cuncta contendunt, velamine posito super faciem Moysi, spiritus veritatis luce illuminari nequeunt, quos etsi veritati non acquieverint, hirci tamen more emissarii, humero nostrae patientiae parati ad satisfactionem de ea quae in nobis est fide (1. Pet. 3. 15), ad eremum suae perditionis, et lavare postea vestimenta, ne contagione haeretici sensus polluti remaneant. Nos autem in initio hujus opusculi exemplo Jeremiae docti, evellere prius, destruere, et postea plantare et aedificare proponimus.

2. De Scripturis prius ostendere cupientes, quomodo hae feriae Domini, quae praecipiuntur Loge servari, non umbra, sed spirituali observantia celebrantur. Et siqui imbecillitatis nostrae auctoritatem parvipendere voluerint, Prophetas audiant, qui provido patrocinio providentes harum reprobationum Evangelii tempore aperta voce praedixerunt. Imo in eis Domino proloquente: Dies festos vestros, et Neomenias, et Sabbatha audit anima mea. Et haec se Dominus non mandasse pronuntiat, cum ipsum in Lege haec praecepisse manifestum est. In quibus verbis quid aliud ostenditur, quod cum Christo finis Legis advenerit, ea secundum litteram custodiri non mandaverit? De sacrificiis autem per alium Prophetam loquitur. Non in sacrificiis tuis arguam te. Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper, neque de gregibus tuis hircos, et reliqua usque, aut sanguinem hircorum potabo. Quibus verbis Apostolus eodem spiritu repletus conveniens ait: Nemo vos seducat in esca aut in potu, aut in parte diei festi, aut Neomeniae, aut Sabbati quod est umbra futurorum et reliqua. Quibus verbis luculentissime declarat in his sive diebus temporaliter, sive escis carnalibus observatis, nihil aliud quam vanissimam umbram, et erroris seditionem invenire poterit [al. inveniri posse ]. Et Dominus Jesus Christus in Evangelio Sabbatum solvere declaravit cum paralytico praeceperat: Tolle grabatum tuum, quod lege prohibitum, videlicet onera in Sabbato portari, manifestum est. Solvit et Scenopeiam, quando dicebat: Non ascendam ad diem festum hunc; ac si dixisset, in hac hujus festivitatis observantia honoris mei gloria non ascendet. 3. De Pascha autem tanquam maximo 1116 sacramento salutis nostrae, paulo latius aliquid dicturus, etiam si non est hujus temporis cuncta disserere, prius ostendere volo, quibus, vel quantis rationibus phase Domini custodiri praecipitur. Mense primo, X. die mensis agnus anniculus immaculatus segregari, et servari usque ad XIII. et XIV. a Domino praecipitur per Moysen occidi ab universo coetu filiorum Israel ad vesperum. Quas rationes ipse Dominus verus agnus cum ad vesperum Pascha progreditur aliquas permanere volens custodivit, aliquas non servari cupiens, commutavit. Qui cum in primo mense secundum praeceptum legis immolari dignatus est, et XIII. nullo modo praevenire suae passionis tempora permisit. Aliqua tamen contra figuram fecisse narrat Evangelium, quia cum a Juda traderetur Judaeis, XI. die mensis primi tentus est. Et cum sui corporis et sanguinis sacramenta dare in sua vita, et discipulis suis dignatus fuerit, hoc contra figuram fecisse monstratur. Cum ille agnus igitur in typo Christi Pascha occidi praecipitur assatus igni cum capite et pedibus, et interanea post suam occisionem consumi a populo mandaretur. Hoc autem, ut mihi videtur, propter duas rationabiles causas Dominus fecisse cognoscitur, ne cum Pascha cum discipulis manducaret, nisi postea sacrificium commutasset, dicens: Hoc est corpus meum (Matth. 26. 26); sic etiam postea observari debere crederetur. Haec autem altera, ut opinor, causa, ut corpus Domini integrum et suum sanguinem in se continens ante passionem cernerent, hoc corpore spiritualiter refici crederent, et sic etiam nunc a nobis credi debeat. Et hoc etiam intueri debemus, quod non in XIV. die ad vesperum, ut lex praecipit, ille agnus Dei, qui tollit peccata mundi, et Pascha nostrum immolatus est Christus (2. Cor. 5); sed XV. die, in quo manifestum est diem festum Judaeorum cum suo sacrificio a Domino esse solutum. Sed quid in hoc intelligere debemus, quod prius figurat agni carnes comedere, et postea sui corporis cibo nostros Apostolos reficit, et post Judaeorum typicum Pascha immolatus est Christus? Hoc, ut opinor, non ut veritas figuram; sed figura veritatem praecederet, quia non prius quod spiritale, sed quod animale, deinde quod spiritale unde electa, et amica 1117 sponsa Christi universalis Ecclesia anathematizat eos qui cum Judaeis in festivitate paschali XIV. celebrari definiunt, et Sabbata, et caetera hujus umbralis observantiae, et hoc tantum observare dignatus est quod Dominus ut in primo mense post XIV. diem paschalem festivitatem praecedente una Sabbatorum celebrari sine ulla ambiguitate censuerit, licet in hoc veritas Ecclesiae orta est: aliis sufficere credentibus, ut non in XIV. cum Judaeis Pascha celebrarent, alii hoc fortiter cauteque custodiant, ut immolationem veri agni Dei, qui tollit peccata mundi ante XIV. celebrare non audeant secundum illud legale praeceptum, quod et Dominus ad passionem veniens minime contempsit, observabitis eum usque ad XIV (Exod. 13. 6); quae nunc maxime Ecclesia auctoritatem Sedis Apostolicae sequens observat. Sed haec deserentes, quia non est hujus temporis per singula discuti, ad spiritalem intelligentiam mentis aciem commutamus, quibus praecipitur mense novorum XIV. die mensis paschalis agni carnes comedere, ut nobis nascentibus ob bonorum operum fructus, cum Decalogi a nobis verba completa fuerint, in Evangelii perfectione quaterno numero consistentes carnes nostri agni in vespere mundi, in quo finis saeculorum pervenit, non tenebratis cordibus, Spiritu Sancto noctem nostram illuminante, comedamus. 4. De Sabbato, et VI. diebus operari praecipitur; in VII. autem hoc est Sabbato, ab omni opere servili prohibemur. Per senarium autem numerum perfectio operum designatur, quia VI. diebus fecit Dominus coelum et terram. In Sabbato autem omne opus servile, hoc est peccatum, operari prohibemur, quia qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. 8. 34), ut cum in praesenti saeculo perfectionem operum compleverimus, non obdurantes corda nostra in veram requiem, quae contumacibus denegata est, pervenire mereamur Domino per David dicente: Si intrabunt in requiem meam (Ps. 49. 11). De quinquagesimo ab altero die Sabbati VII. hebdomadas plenas numerare nobis lege praecipitur usque ad alteram diem expletionis hebdomadae VII. id est quinquagesimum diem in quo primitiae offeruntur, quae denumeratio perfectionis plena per septenarium numerum et quinquedecies et X. quinquies in hoc significare puto, ut per 1118 quinquagenarium, qui remissionem in se continet, per caritatem, quae septiformi spiritu gratiae superveniente diffusa est in cordibus nostris, et quinque nostri corporis sensus legi Dei subditos habeamus. Quae verba Decalogum in se continent et per caritatem, ut dixi, quae caritas operit multitudinem peccatorum (I. Pet. 4. 8), et sic sacrificium novum Domino ex omnibus habitationibus nostris in usum nostri Sacerdotis cum pacificis nostris victimis cedentes offerimus, si cum Domino pacem fecerimus offerentes spirituales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum, qui panes primitiarum terrae nostrae etsi fermentatos, tamen sibi consecratos comedit sibi Pontifex, qui coelum penetrans possit compati infirmitatibus nostris, et cum apud Patrem advocatum habeamus cum opera quae fermento fragilitatis nostrae fermentata in usum hujus Sacerdotis manu orationis elevata cedent per viscera misericordiae, devorat, quae odorem suavitatis Deo praebent, sed magis indulgentiam exigunt. 5. De Scenophegia et in fine anni solaris apud Hebraeos idem VII. mense, quando congregantur fructus in horrea, sive in cellaria, tunc solemnia celebrare lege praeceptum est, id est primo die tubarum X. die expletionum celebrare debere Sabbata, et XV. die per dies VII. usquedum finiantur, VIII. tabernaculorum feriae esse praecipiuntur. His autem fortasse significare potest, ut quia nos in fine saeculi trinae invocationis Sacramento simus consecrati tuba, praedicationis Evangelii fidem et aspersionem Sanguinis Jesu Christi, in quo vera propitiatio est finito legis tempore dicere non cessamus, et congregatis bonorum operum fructibus ab omni opere malo quiete per septiformis spiritus gratiam persecutione substenta in octavae beatitudinis numerum pervenire mereamur. Quod tamen per jejunii et orationis laborem fieri non est dubium, quia et affligi animas lege praecipitur. 6. De Neomeniis: in Neomenia buccinare tuba praecipitur, id est nova luna, quia qui in lumine scientiae illuminatus est praedicare aliis, cessare non debet, quod Paulus scientiae Christi fulgore illuminatus observare minime contempsit, praedicans in Synagogis. Pauca dicere decreveram, quae cum hostiae veri Pontificis 1119 in se figuram continent a nobis etiam Domino spiritualiter offerri debent. Per vitulum enim labor noster, per ovem innocentia, per hircum mortificatio fornicariae voluptatis, per capram, quae in sublimi pascitur, vita theorica, per arietem autem praedicationis, quae agnos bono pastori generat, per virtutem castitatis solitariae mentis nemini praeter Christum junctae, per columbam perspicacia intuitus sacramentorum, per panem soliditas praeceptorum, per similam sinceritas vitae, per vinum et sal veritas praedicationis, per oleum fomenta caritatis intelliguntur. Quae omnia sive festa, sive sacrificia in uno loco celebrari et offerri. Lex jubet, quia tunc omnia prosunt, cum in unitate Ecclesiae 1120 sine ullo schismatis erroro peraguntur. Haec pauca in abysso multa legis praecepta disserens, hanc sorbitiunculam diviti pauper, peregrinus civi praebere non timui, perfecta dilectio foras mittit timorem (1 Joan. 4. 8): credens etiam hoc, O venerabilis Papa, quod plus valet obedientia cum fide, quam facultas humani ingenii. Haec autem et a te postulata et a me dicta sunt propter eos, qui, cum in superficie Christiani videantur, per judaici sensus impietatem corpus Christi Ecclesiam suis schismatibus scindere non metuunt. Haec sub brevitate transcurrimus, quae si per omnia tractarentur, grande volumen poscerent, quod in hujus temporis otium exigit. Ora pro me, venerabilis Papa.

EPISTOLA CL. PROCOPII AD HIERONYMUM. Procopius Hieronymo.

« Iterum Aegyptus et mollities, nosque tibi pauperes, et absentium ratio nulla. Nihil est istud, rideas modo auro fluentem spectans Nilum. Etiamsi magis etiamnum attolas supercilium, contemptum omnino patiemur. Erit enim tempus cum iterum videbis Elusam, et flebis arenam disjectam ventis et radice tenus vastantem [vites. Peregrinae aliquae et mari advenientes Nymphae et Jupiter] pluvius ibi nusquam. Tunc quidem ipse ridebo et subsannabo fortunam. Tu vero me nunc abjectum, tum beatum putabis. Verumtamen dum tibi Nilus deliciis vivere permittit, scribe tantummodo, et nos minutos et velut quosdam humo prorepentes appelles. Sic enim et te scribente fruemur, et tuam superbiam futuri exspectatione mollius feram.